VITA CAROLI IV

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Capitulum I.

Secundis sedentibus in thronis meis binis, binas mundi vitas agnoscere et meliorem eligere. Cum binam faciem in enigmate respicimus, memoriam de ambabus vitis habemus. Quia sicut facies, que videtur in speculo, vana et nichil est, ita et peccatorum vita nichil est. Unde Aquilaris in evangelio ait: "Et sine ipso factum est nichil". Quomodo autem factum est nichil peccatoris opus, cum ipse id fecerit? Peccatum uero fecit, sed non opus. Opus denominatur ab optacione, et peccator semper optat delicias et inquinatur per eas. Fraudatur vero in desiderio suo, quia corruptibilia desiderat, que ad nichilum rediguntur. Et sic sepelitur vita sua cum ipso; quia cum carnalia corrumpuntur, desideria sua finiuntur. De secunda autem vita ait Aquilaris: "Quod factum est in ipso, vita erat, et vita erat lux hominum." Quomodo autem faciemus vitam in eo, ut vita sit lux nostra, docet nos salvator dicens: "Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo." Qui vivunt de tali cibo spirituali, manent in eternum." Quomodo de ipso vivant, advertamus. Nonne si carnaliter varia cibaria et corruptibilia comedimus, appetitum ad ea nos oportet habere, et interiora nostra amplecti desideranter, et ea mittere per organa corporis nostri, ut convertantur in sanguinem; ut spiritus, qui in sanguine manet, [cum) vita nostra inibi possit manere? Sed quia carnalia corruptibilia sunt, homo moritur. Qui autem comedit cibum illum spiritualem, de quo anima vivit: nonne oportet, quod homo in anima sua illum appetat et desideranter recipiat, ac diligenter in caritate amplectatur, ut scintille illius cibi fervore dulcedinis et amoris in eo generentur, in quibus anima nutrimentum suum habeat vitale, et in eo maneat? Et sicut in illo nutrimento nil corruptum est, ita manentes in ipso carent omni corrupcione, et vivent in eternum. Quod salvator affirmat, dicens Johannis VIo: "Hic est panis vivus de celo descendens, et si quis de ipso manducaverit, non morietur in eternum." Vita eterna est lux hominis, que sine deo effici non potest. Et ideo dicit idem Aquilaris: "Et vita erat lux hominum", quoniam aliam vitam reputat mortem. Et vere est mors, quia amarissima est. Quid autem amarius, quam amatores deliciarum et has penas sustinere? Non enim sunt mortui tantum, sed omni hora moriuntur. Viventes autem in vita eterna bene dicuntur viventes, quia vi morti restiterunt delicias carnales refutando, et ceperunt in premio delicias sempiternas. Sed multi comedunt spiritualem cibum sine appetitu et desiderio et evomunt illum de cordibus suis. Ve illis! quia reatus illorum cum Iuda describitur, et porcio eorum cum Dathan et Abiron, nec proderit animabus ipsorum ad nutrimentum. Nonne cognoscitis, quod si bestia comedit sine appetitu, non provenit ei ad nutrimentum, sed dolore torquetur? Multo magis vos torquebimini, quia pena vestra erit eterna, sicut cibus est eternus. Quorum vestigia, vos obsecro, cavete, sed in nutrimentum animarum vestrarum cibum illum desiderate recipere et sine ipso nolite vivere, ut in eternum vivatis; et "non in solo pane vivit homo, sed ex omni verbo, quod procedit de ore dei". Nam panis celestis non solum est panis, sed et caro et verbum; que si sola esset, non haberet nutrimentum vite eterne. Quomodo autem ille panis sit caro, ait salvator: "Panis, quem ego dabo, caro mea est." Que caro verbum est, prout Iohannes in evangelio ait: "Et verbum caro factum est." Quod verbum deus erat, de quo idem: "Et deus erat verbum." Et sic iste panis caro, verbum et deus est. Quem panem qui sumere vult, accipere oportet carnem, verbum et deum in illo pane celesti, qui panis angelorum nuncupatur. In sumpcione panis oportet, ut sumatur verbum veritatis. De quo verbo Christus ait: "Ego sum veritas et vita." Qui verbum veritatis non accipit sumendo, non accipit panem illum. Oportet ergo eum, qui panem sumit, carnem sumere. Quia cum eum dominus discipulis suis traderet, dixit: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur", et sanguinem eiusdem carnis dedit eis dicens: "Hic est calix sanguinis mei novi et eterni testamenti, qui pro multis effundetur." Cum autem homo sumit illam carnem, perdat carnem suam, et tradat eam pro Christo, tollensque crucem suam sequatur eum, ut particeps fiat mortis et passionis eius, participans in futuro gloria nominis sui. Cum autem carnem sumit, oportet eum et panem illum sumere verum, prout ipse ait: "Ego sum panis verus, qui de celo descendi." Confirmavit nobis ipse Christus novum et eternum testamentum per panem illum. De qua confirmacione David canit in psalmo: "Et panis cor hominis confirmet." David autem non inmerito figurative de eterno pane loquitur. Nam domus eius Bethlem vocatur, quod interpretatur domus panis. De hac domo voluit deus Christum suum nasci, qui est verus panis. Et ideo nominat eum scriptura de domo David, id est de domo panis. Confirmet autem ille panis corda et animas vestras in sancta dileccione et caritate sua, ut sic valeatis transire per regna temporalia, ut non amittatis eterna. Amen.

Capitulum II.

Cum autem regnabitis post me decorati diademate regum, mementote, quod et ego rexi ante vos, et in pulverem redactus sum et in lutum vermium. Similiter vos cadetis transeuntes ut umbra et velud flos agri. Quid valet nobilitas aut rerum affluencia, nisi assit pura consciencia cum fide recta et spe sancte resurreccionis? Non estimetis vitam vestram sicut impii, non recte cogitantes: cum exiguum sit, quod estis, quia a deo creati et ex nichilo nati sitis et post hoc ad nichilum redigamini, tanquam non fuissetis. Scitote vos habere patrem eternum et filium eius, dominum nostrum Jesum Christum, qui primogenitus est in multis fratribus, qui vos vult participes fieri regni sui, si mandata eius servaveritis, et non inquinaveritis mentes et consciencias, et voluntate sanguinis et carnis vestre efficiemini filii dei, prout Johannes in evangelio dicit: "Dedit eis potestatem filios dei fieri." Si igitur vultis effici filii dei, mandata patris vestri servate, que anunciavit vobis per filium suum, dominum nostrum Jesum Christum, regem celestem, cuius typum et vices geritis in terris. Mandatum vero maius est: "diligere dominum deum ex toto corde et ex tota anima, et proximum sicut semet ipsum." Si ea dileccione deum diligetis, animas vestras, pro ipso ponere non formidabitis, et non timebitis eos, qui corpus quidem possunt interficere, animam vero perdere non valent. Sed timebitis patrem vestrum, qui potens est salvare et mittere in iehennam sempiternam. Si vero in timore domini ambulaveritis, sapiencia vestrum erit inicium, et iudicabitis fratres vestros in iusticia et equitate, prout ipsi iudicari speratis a domino; nec sic deviabitis in devium, quia via domini recta est. Eritque misericordia vestra super egenos et pauperes, prout optatis misericordiam consequi de egestate et fragilitate vestra a domino. Et sapiencia vestra fortificabitur in robore domini, et ponet ut arcum ereum brachium vestrum et conteretis bella forcia, et cadent impii coram vobis, iusti autem gaudebunt. Cogitaciones quoque inimicorum vestrorum deus dissipabit et docebit vos facere iusticiam et iudicium. Revelabit vobis secreta, scrutinium iustum ostendet vobis et non palliabit vir astutus maliciam suam ante faciem vestram, quia spiritus sapiencie et intellectus domini erit in vobis. Et velabuntur oculi iniustorum coram vobis, tolletque deus de cordibus eorum verbum, et amentes erunt proposiciones eorum. Iustus autem salvabit vitam suam, sicque erit honor regis, quia honor regis iudicium diligit. Et sceptra vestra florebunt coram domino, quia porrexistis ea lapso et inopem extraxistis de laqueo venancium. Diademataque vestra splendebunt, et facies vestre illustrabuntur, quia oculi sapiencium in ipsa respicient et laudabunt dominum dicentes: "Adiciat dominus dies regis super dies eius." In generacione iustorum benedicetur semen vestrum. Avariciam si odio habueritis, affluent vobis divicie; quibus nolite cor apponere, sed thesaurisate vobis sapienciam, quoniam in possessione eius multa dominacio. Avarus autem non dominatur, sed subditus est pecunie dicioni. Perversa consorcia atque consilia fugite, quia cum sanctis sancti eritis, et cum perversis pervertemini; morbus namque contagiosus est peccatum. Apprehendite igitur disciplinam domini, ne quando irascatur, et pereatis de via iusta, cum in brevi exarserit ira eius. Si peccare vos contigerit, tedeat animam vestram vite vestre, donec recurratis ad fontem pietatis et misericordie. Quamquam humanum sit peccare, diabolicum tamen est perseverare. Nolite peccare in spiritum sanctum, peccando in confidenciam dei, quia spiritus dei sanctus elongatur a vobis; putandum est, quod spiritus sanctus peccati zelator est. Non date in vobis locum ire, sed mansuetudini, que mansuetudo vincit iram et paciencia maliciam. Nolite invidere alterutrum, sed caritatem pocius habete invicem, quia invidia generat odium. Qui odit, non amatur, et in furore suo peribit, qui vero caritatem habet, diligit, et est dilectus deo et hominibus. Si exaltari cuperit cor vestrum, humiliate vos, nec veniat vobis pes superbie. Superbia ingrata est creatori et benefactoribus, et ideo non habet superbus graciam nec coram deo nec coram hominibus. Conteret autem eam dominus in fine, deponens potentes de sede et exaltans de pulvere humiles, ut sedeant cum principibus et solium glorie teneant. Nolite crapulari a cibo et potu, sicut faciunt hii, quorum deus venter est, quorum gloria et finis fecium accumulacio est. Nolite renes vestros coinquinare, sed lumbos vestros precingite, fortitudine mentis concingimini [coniugium] amplectendo. Quoniam spiritus sanctus effugiet luxurie se dantes, nec habitabit in corporibus subditis peccato. Abstinete vos a malo accidie, ne vos trahat gravedine sua in profundum inferni.

Cavete ergo vobis ab omni peccato in etate tenera, quia parvus error in principio magnus erit in fine. Sed ambulate in lege domini sine macula, ut benediccionem accipiatis ab eo, qui ait: "Beati inmaculati in via, qui ambulant in lege domini," ut sitis tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet, sed asscriptum erit in libro vite, ubi asscripta sunt nomina iustorum. Quod vobis prestare dignetur, qui dignus fuit aperire librum et signacula eius.

Capitulum III.

Successioni vestre diligenter scripsi verba preassumpta sapiencie et timoris dei, quantum mea parvitas divini auxilii capax fuit. Nunc de vana et stulta vita mea vobis scribere cupio, ac de exordio transitus mei mundani, ut cedere vobis valeant in exemplum. Graciam autem michi a deo infusam et amorem studii, quod mei pectoris habuit tenacitas non tacebo; ut tanto magis speretis in divino auxilio in laboribus vobis succurrere, quanto patres et predecessores vestri vobis magis annunciant. Nam et scriptum est: "Patres nostri annunciaverunt nobis." Cupio ergo vos non latere, quod Heinricus septimus, Romanorum imperator, genuit patrem meum nomine Johannem ex Margareta, ducis Bravancie filia. Qui duxit uxorem nomine Elyzabeth, filiam Wenceslai secundi, Boemie regis, et obtinuit regnum Boemie cum ea, quia masculinus sexus in progenie regali Boemorum defecerat. Et expulit Heinricum, Karinthie ducem, qui habebat in uxorem sororem seniorem uxoris sue dicte, que mortua est in posterum sine prole, qui regnum Boemie causa eiusdem sororis ante eum obtinebat, prout clarius in cronicis Boemorum continetur. Genuitque idem Johannes, rex Boemie, cum Elyzabeth regina primogenitum suum nomine Wenceslaum anno domini millesimo trecentesimo XVI pridie idus Maii hora prima in Praga. Deinde alium filium nomine Ottogarum, qui in puerili etate decessit. Demum genuit et tercium nomine Johannem. Habuitque predictus rex duas sorores desponsatas, unam tradidit Ungarorum regi Karoli Primo, que sine liberis mortua est; secundam vero dederat Karolo, Francorum regi. Ipso regnante in Francia anno incarnacionis domini millesimo trecentesimo vicesimo tercio, misitque me meus pater iam dictus ad dictum regem Francie me existente in septimo anno puericie mee; fecitque me dictus rex Francorum per pontificem confirmari et imposuit michi nomen suum equivocum videlicet Karolus et dedit michi in uxorem filiam Karoli, patrui sui, nomine Margaretam dictam Blanczam. Mortuaque est uxor sua, soror patris mei, anno illo sine prole. Demum idem rex aliam sibi matrimonio copulavit. Dilexitque me prefatus rex valde, et precepit capellano meo, ut me aliquantulum in litteris erudiret, quamvis rex predictus ignarus esset litterarum. Et ex hoc didici legere horas beate Marie virginis gloriose, et eas aliquantulum intelligens cottidie temporibus mee puericie libencius legi, quia preceptum erat custodibus meis regis ex parte, ut me ad hoc instigarent. Rex autem predictus non erat avarus pecunie et utebatur bono consilio et curia ipsius resplendebat senum principum tam spiritualium quam secularium congregacione.

Facta est autem magna dissensio inter regem Anglie, qui erat temporibus illis, et inter predictum regem Francie. Rex autem Anglie habebat in uxorem sororem predicti regis, quam idem rex expulit de Anglia una cum filio suo primogenito nomine Eduardo. Que veniens ad fratrem suum permansit in Francia in exilio una cum suo primogenito. Rex vero Francie indignatus propter expulsionem sororis sue et sororini rogavit socerum meum Karolum, patruum suum, ut vindicaret tantam verecundiam progeniei ipsorum factam. Qui assumpto exercitu intravit Aquitaniam, et quasi eam in toto devicit, excepto Burdegalis cum aliquibus fortaliciis sive castris Reversusque dictus Karolus in Franciam triumpho obtento, tradidit filiam filie sue, comitisse Hanonie, sororis mee uxoris, filio predicti regis Anglie Eduardo tempore exilii in uxorem, associataque sibi comitiva misit ipsum in Angliam. Qui invaluit in patrem et captivavit eum, et privavit eum regno, et imposuit sibi diadema. Eodem anno interemptus fuit in carceribus pater filii predicti.

In illo eciam anno mortuus est Karolus, socer meus, et dimisit filium primogenitum nomine Philippum. Eodem quoque anno in purificacione beate Marie obiit Karolus, Francorum rex, relicta uxore pregnante, que peperit filiam. Et cum de consuetudine regni filie non succedant, provectus est Philippus, filius soceri mei, in regem Francie, quia propinquior erat heres in linea masculina. Assumpsitque dictus Philippus consiliarios predecessoris sui, sed eorum consiliis minime acquiescens avaricie se contulit. Fuitque unus inter consiliarios suos, vir prudentissimus, Petrus, abbas Fiscanensis, nacione Limovicensis, homo facundus et litteratus, omnique morum honestate circumseptus, qui in die cinerum anno primo regni Philippi missam celebrans sic industriose predicavit, quod ab omnibus fuit commendatus. Ego vero eram in curia predicti regis Philippi, cuius sororem habebam, post mortem predicti Karoli, cum quo fueram quinque annis. Placuit autem michi predicti abbatis facundia seu eloquencia in eodem sermone, ut tantam contemplacionem haberem in devocione ipsum audiens et intuens, quod intra me cepi cogitare dicens: Quid est, quod tanta gracia michi infunditur ex homine isto? Cepique demum sui noticiam, qui me multum caritative ac paterne confovebat, de sacra scriptura me sepius informando.

Fuique duobus annis post mortem Karoli in curia regis Philippi. Post hos duos annos remisit me idem rex cum uxore mea, sorore sua, nomine Blancza, ad patrem meum Johannem, regem Boemie, in civitatem Luczemburgensem, qui comitatus erat patris mei ex successione patris sui divine memorie Heinrici imperatoris. Qui cum esset comes Luczemburgensis, electus fuit in regem Romanorum, prout in cronicis Romanis plenius, quomodo aut quanto tempore regnaverit, continetur.

Capitulum IV.

Reversus itaque de Francia inveni patrem meum in comitatu Luczemburgensi, occupante temporibus illis imperium Ludovico de Bavaria, qui se scripsit Ludovicus quartus, qui post mortem Henrici septimi, avi mei, in Romanorum regem in discordia fuit electus contra Fridricum, ducem Austrie. Quem Ludovicum elegerunt et cum eo steterunt usque ad suum triumphum, quo captivavit eundem Fridericum, ducem Austrie, suum adversarium, Johannes, rex Boemie, pater meus, Maguntinensis, Treverensis et Waldemarus ultimus Brandenburgensis. Cum Fridrico autem fuerunt: Coloniensis, dux Saxonie et comes Palatinus. Qui Ludovicus Romam postea accesserat; et diadema imperiale contra voluntatem pape Johannis XXII ab episcopo Venetorum et munus consecracionis recepit. Et post hoc creaverat antipapam nomine Nicolaum, ordinis Minorum, qui post hoc traditus fuit ad manus pape et in penitentia mortuus fuit. Et iam reversus fuit in Germaniam, prout in cronicis Romanorum plenius apparet.

Illo vero tempore cum reversus fueram de Francia in comitatum Luczemburgensem et inveneram patrem meum ibidem, obsederat dux Austrie civitatem Columbariensem in Alzacia, et Ludovicus eam liberare non poterat. Accessit pater meus ad eosdem, et concordavit dictum ducem cum Ludovico. Deinde ivit in comitatum Tyrolis ad ducem Karinthie, quem expulerat de regno Boemie. Cuius uxor prima mortua fuerat, soror matris mee; demum tamen acceperat aliam uxorem, sororem ducis de Brunswych, cum qua habuit unicam filiam, quam copulavit fratri meo Johanni in uxorem et post mortem suam constituit sibi omnes suos principatus. Deinde pervenit pater meus in civitatem Tridentinam. Et illo tempore mortua est mater mea in die beati Wenceslai martiris in Praga. Moram autem in Tridento patre meo trahente date fuerunt sibi in Lombardia civitates: Brixiensis civitas, Pergamum, Parma, Cremona, Papia, Regium, Mutina; in Tuscia vero Luca cum omnibus districtibus et comitatibus ad eandem pertinentibus. Ad quas pater meus accedens post hec mansionem fecit in Parma. Vicecomes [postea] eas in suum suscepit regnum Akzo de Mediolano, qui regebat pro tunc civitates Mediolanum [et] Novariam, quas in vicariatu eodem tempore a patre meo susceperat.

Tempore illo misit pater meus in comitatum Luczemburgensem pro me. Ego autem arripui iter per civitatem Metensem, per ducatum Lothringie, per Burgundiam et Sabaudiam usque in civitatem Lausanensem super lacu. Deinde trasivi montes Brige, et veni in territorium Novariense, et abinde veni in parasceve in civitatem Papie, quam tenebat pater meus.

In die autem pasche, scilicet tercia die postquam veneram, intoxicata fuit familia mea, et ego divina me gracia protegente evasi, quia missa magna prolixe agebatur, et communicaveram in eadem et nolui comedere ante missam. Cum autem irem ad prandium, dictum fuit michi, quod familia mea subito in infirmitatem ceciderit, et specialiter illi, qui ante prandium comederant. Ego autem sedens in mensa comedere nolui, et eramus omnes territi. Et sic aspiciens, vidi hominem pulchrum et agilem, quem non cognovi, qui deambulabat coram mensa fingens se mutum. De quo habita suspicione ipsum captivare feci. Qui post multa tormenta tercia die locutus est, et confessus fuit, quod ipse in coquina cibariis toxicum immiserat de iussu et procuracione Azzonis, Vicecomitis Mediolanensis. De illo autem toxico fuerunt mortui: Johannes dominus [de] Berge, magister curie mee, Johannes de Honkirin, Symon do Keyla, qui deserviebat mense mee, et quam plures alii. Ego autem manebam illo tempore in monasterio sancti Augustini, ubi corpus suum iacet in Papia, de quo monasterio expulerat Ludovicus de Bavaria abbatem et canonicos regulares illius monasterii, quos ego revocans in predictum monasterium introduxi. Quod monasterium post obitum illorum fratrum papa Iohannes Augustinensibus, quorum ordo hodierna die possidet, contulit, dominante patre meo, quibus pater meus possessionem tradidit. Deinde ivi ad patrem meum in civitatem Parmensem, et eram intrans annum sextum decimum. Pater autem meus commisit regimen omnium illorum et tuicionem mei domino Ludovico de comitibus Sabaudie, qui erat socer Aczonis Vicecomitis et gubernatoris Mediolanensis. Recedens de Parma ivit in Franciam, et tradidit filiam suam secundogenitam, sororem meam, nomine Gutam Iohanni, filio primogenito Philippi, regis Francie. Primogenitam autem Margaretam habebat Henricus, dux Bavarie.

Tempore illo, quo remanseram cum dicto domino Ludovico de Sabaudia in Italia, fecerunt ligam secrete contra me et patrem meum Robertus, rex Apulie, Florentini, Vicecomes Aczo, gubernator Mediolanensis, gubernator Veronensis, qui tempore illo tenebat Paduam, Trevisum, Vincenciam, Feltrensem et Belunensem civitates, gubernator Mantuanus, qui ante nobis promiserat fidelitatem, Ferariensis gubernator et diviserunt inter se occulte civitates, quas tenebam: Veronensi Brixensem et Parmensem civitates, Mantuano Regium, Ferrariensi Mutinam, Mediolanensi Papiam, Pergamum et Cremonam, Florentinis Lucam. Et sic omnes, subito habentes prodiciones occulte in civitatibus, antequam diffidarent, irruerunt in nos. De ipsis nullum timorem pro tunc habebamus, quia pepigerant fedus nobiscum et iuraverant nobis litterisque firmaverant patri ac nobis fideliter assistere. Et intravit Veronensis in Brixiam, Mediolanensis obsedit Pergamum et habuit illam subito. Papienses rebellaverunt contra nos et receperunt dominium per se videlicet illi de Beccaria, de quibus magis resumebamus quam de aliquibus in illa civitate. Et sic omnes isti colligati fecerunt validissimam guerram ex omnibus partibus contra nos. Dominus autem Ludovicus de Sabaudia predictus, commissarius noster et tutor, bene previdisset aliqua pericula, sed non apposuit remedium, et nescio, quo motus spiritu, forte amore generi sui Aczonis Vicecomitis supradicti, recessit de Parma, nos relinquens in angustia. Illi autem de Rubeis, cives Parmenses, et illi de Fuliano et de Manfredis de Regio, et illi de Piis de Mutina, et illi de Punczonibus, Senibus de Cremona, et domini Symon et Philippus de Pistorio capitaneus Lucce assumpserunt factum meum fideliter et apposuerunt omne consilium et auxilium, quod poterant, prout in sequenti pagina clarius describitur.

Capitulum V.

Tunc prenominati coniuratores fecerunt validum exercitum ante civitatem nostram Mutinam et steterunt ibi per sex septimanas, scilicet Mediolanensis, Veronensis, Ferariensis et Mantuanus. Elapso tempore sex septimanarum, cum devastassent dioceses et comitatus Mutinensis et Regii civitatum, recesserunt et posuerunt potenciam eorum et exercitum ante castrum sancti Felicis Mutinensis diocesis. Et cum ibi exercitus diu stetisset, pactaverunt illi de castro cum eis, quod si infra mensem, videlicet usque in diem beate Katherine, qui expirabat eodem die, ipsis non succurreretur per nos, eis castrum traderetur. Parmenses vero, Cremonenses, Mutinenses et de Regio hoc audientes congregaverunt potenciam eorum, accesseruntque ad nos dicentes: Domine, obviemus destruccioni nostre prius, quam in toto deleamur. Tunc accepto consilio exivimus ad campos castraque metati sumus, et de civitate Parmensi in die beate Katherine pervenimus ibidem, quo die castrum dedebat tradi ad manus inimicorum. Et circa horam nonam cum mille et ducentis galeatis et cum sex milibus peditum contra inimicos, qui bene totidem vel plures fuerant, pugnam arripuimus. Et duravit bellum ab hora nona usque post occasum solis. Et ex utraque parte fuerunt interfecti quasi omnes dextrarii et aliqui equi, et eramus quasi devicti, et dextrarius, in quo residebamus, eciam interfectus est. Et relevati a nostris sic stando et respiciendo, quod eramus quasi superati, iamque pene in desperacione positi aspeximus. Et ecce eadem hora inimici fugere inceperunt cum vexillis eorum, et primo Mantuani, demum plures eos sunt secuti. Et sic per dei graciam victoriam obtimimus de inimicis nostris, octingentos galeatos in fuga captivando et quinque milia peditum interficiendo. Et sic per hanc victoriam liberatum fuit castrum Sancti Felicis. In hoc bello accepimus cum ducentis viris strenuis militarem dignitatem. Sequenti vero die reversi sumus cum magno gaudio in Mutinam cum preda et captivis. Et dimissis gentibus nostris reversi sumus in Parmam, ubi curiam nostram pro tunc tenebamus. Post transivimus in Luccam in Tuscia, et ordinavimus guerram contra Florentinos et edificavimus castrum pulchrum cum oppido muris vallato in cacumine montis, qui distat decem miliaribus a Lucca versus vallem Nebule, et imposuimus ei nomen Mons Karoli. Et post hec reversi sumus ad Parmam, dimisso regimine domino Symoni Philippi de Pistorio, qui ante ex parte nostra bene rexerat et oppidum Barcze in Garimano super inimicos acquisierat et multa alia bona in suo regimine fecerat. Cum autem Parmam pervenissemus, aggravati eramus ex parte inimicorum ex omni parte validissime. Sed hiemis austeritas nobis profuit, que tantum invaluerat, quod nemo in campis persistere valebat.

Eodem tempore incepti fuerunt tractatus inter Veronenses ac inter inimicos nostros ex parte una, et Marsilium de Rubeis, Gibertum de Fuliano, Manfredum de Piis, Parme, Regii et Mutine pociores, qui quasi gubernatores erant earum. Deinde eciam convenerunt ipsi cum pociori consilio Veronensium in quadam ecclesia parva diocesis Regii, et contra me tractaverunt, ut me traderent et se unirent, fecerunt[que] legere missam volentes iurare super corpore Christi, illos tractatus firmos tenere. Actumque est, cum sacerdos sacramentum confecisset, post elevacionem in eadem missa obscuritas cum turbine venti valde magna facta est in ecclesia, ita quod omnes territi fuerunt. Et postquam lux reversa fuit, sacerdos ante se in altari corpus Christi non reperit. Tunc dolenter stabant omnes obstupefacti, et sic alter alterum inspicientes, inventum est corpus domini ante pedes Marsilii de Rubeis, qui erat caput et doctor istius tractatus. Et tunc omnes una voce dixerunt: Quod facere decrevimus deo non placet. Et sic [consilio] dimisso quilibet ad propria remeavit. Tunc sacerdos, qui missam celebravit, ivit in civitatem Regii et nunciavit episcopo ea, que gesta fuerant. Episcopus misit eum ad Hostiensem cardinalem, legatum tunc Lombardie, qui erat in Bononia. Legatus autem cum episcopo ista intimaverunt vicario meo Egidio de Berlario Francigene in civitate Regii, ut me premuniret, quatenus michi caverem de hiis conspiratoribus prenominatis. Qui vero sic conspirare nitebantur, penitencia ducti michi amplius fideliter astiterunt et firmiter mecum quasi fratres permanserunt nichil in cordibus suis abscondendo. Una dierum Gibertus de Fuliano septimus de ipsis dixit: Nunquam possem letus esse, si corpus domini ante pedes meos fuisset inventum, sicut ante pedes Marsilii de Rubeis, et bene deus precavit nos, ne faceremus ea, que pocius quam faceremus mori vellemus. Ego autem sub silencio pertransivi tamquam inde nichil scirem.

In illis temporibus audiens pater meus oppressiones, quas paciebar ab inimicis, fecit congregacionem cum multis in Francia, de quibus erant capitanei episcopus Beluacensis, comes de Eu, constabilis regni Francie, comes Sacri Cesarii et quam plurimi alii comites et barones. Et transierunt de Francia in Sabaudiam, deinde per Alpes usque in marchionatum Montis Ferrati, et de marchionatu transierunt per Lombardiam usque in Cremonam et de Cremona usque in Parmam.

Et erat numerus galeatorum circa mille sexcentos, qui nobis venerant in adiutorium. Deinde pater noster cum exercitu congregato[ivit] ad succurrendum castro Papiensi, quod se adhuc tenebat contra civitatem nostro nomine. Et posuimus castra et obsedimus civitatem Papie et eramus bene tria millia galeatorum. Et destruximus suburbia et monasteria suburbiorum et replevimus castrum, cui in auxilium veneramus, victualibus et hominibus ipsum renovando; sed civitatem per castrum non potuimus obtinere, quia fossata et propugnacula inter civitatem et castrum cives fecerant, ita quod ingressus ad eos non patebat, et ipsi habebant mille galeatos de Mediolanensibus in suum auxilium. Et postquam ibi stetimus decem diebus, inde recessimus castra metantes prope Mediolanum et devastavimus valde comitatum et districtum Mediolanensem. Et abinde transivimus versus Pergamum, ubi habuimus per quosdam amicos nostros tractatus, qui debebant nobis aperire unam portam civitatis. Et sic ordinatum fuerat, quod in aurora deberet intrare aliqua pars gentis nostre, et post hec deberet eos sequi una acies magna et intrare post eos et retinere civitatem, donec pater noster una nobiscum cum toto exercitu eadem die veniremus. Et sic factum est, quod amici nostri in civitate Pergami, scilicet illi de Collisionibus, aperuerunt portam et primi nostri intraverunt. Secunda vero acies noluit eos sequi, nescio quo mota spiritu, et tunc primi, qui pro tempore steterunt in civitate, exierunt civitatem, quia non poterant soli resistere inimicis, et multi amici nostri cum eisdem evaserunt; residui vero, qui remanserant, captivati sunt et suspensi sunt ultra muros, quorum numerus erat ultra quinquaginta. Cumque pater noster nobiscum supervenissemus, videntes, que gesta fuissent et neglecta, turbati sumus valde cum toto exercitu nostro. Post aliquos dies transeuntes flumen Ade reversi sumus per territorium Cremonense in civitatem Parme.

Capitulum VI.

Post hec pater noster ivit Bononiam ad Hostiensem cardinalem nomine Beltrandum, tunc legatum a latere sedis apostolice in Lombardia, qui temporibus illis regebat civitatem Bononiensem et alias plures, videlicet Placenciam, Ravennam et totam Romandiolam ac marchiam Anchonitanam, et tractavit cum eo, quod ipse confederatus est nobiscum et factus est inimicus nostrorum inimicorum; nam et ante erat inimicus gubernatoris Ferrariensis propter causam ecclesie sancte et suam, qui cum inimicis confederatus erat, paratus in adiutorium ipsis et ipsi sibi. Et dedit nobis prefatus cardinalis auxilium gencium et pecuniarum, posuitque prefatus legatus exercitum et castra contra hostes temporibus illis in suburbiis civitatis Ferrariensis, quorum capitaneus fuit postea comes de Ariminiaco.

Demum eadem estate post pentecosten congregavit pater noster magnum exercitum et premisit nos in civitatem Cremonensem de Parma ultra Padum cum quingentis galeatis, quos misit ante castrum Piczignitonis, quod rebellaverat contra nos et contra civitatem sue diocesis Cremonensis et astabat deserviendo Papiensibus et Mediolanensibus. Et remanseramus in Cremona vix cum viginti galeatis. Tunc repente fortificati sunt inimici, et augebatur numerus cottidie, ita quod illi, qui erant ante castrum, muniverunt se fossatis, auxilium nostrum exspectantes. Illo tempore subito Mantuani et Ferrarienses miserunt naves suas in Padum ante Cremonam et submerserunt omnes naves in Pado territorii Cremonensis, ita ut pater noster cum tota gente sua non poterat nobis venire in auxilium nec mittere aliquem nuncium, quia omnes naves et molendina submerserant et se receperant. Et nos ipsi in civitate Cremonensi existentes cum ita paucis eramus in perdicione et civitatis et personarum cottidie propter latitudinem, quia civitas temporibus illis propter guerras erat quasi desolata. Et cum essemus in magna tristicia constituti, quia nec pater nobis nec nos patri nec uterque nostrum illis, qui iacebant ante castrum, possemus succurrere, facta est dissensio inter inimicos nostros, qui civitatem predictam obsederant in fluvio Pado, ita quod se verberantes invicem reversi sunt unusquisque ad propria. Rescito isto pater noster venit de Parma cum exercitu suo super flumen Padi et mandavit extrahi naves de profundo fluvii et sic transfretavit cum paucis in civitatem Cremonam. Et sequenti die coadunatis exercitibus processimus in subvencionem illis, qui erant ante castrum Piczignitonis. Et tantum fuimus per dei graciam fortificati, quod forciores eramus omnibus nostris inimicis; eramus enim in numero tria milia galeatorum. Et postquam percepimus, quod coram dicto castro nichil proficeremus, voluimus procedere in succursum castro Papiensi, de quo ante mencio facta est. Quod presencientes inimici miserunt consiliarios suos et fraudulenter cum patre nostro tractaverunt et cum eo treugas inierunt tali modo: quod de campis cederet et castrum Papiense victualibus treugarum tempore fultum quod per inimicos non impediretur assecurantes, per pulchra et blanda verba multa eidem promittentes. Sicque de campis recessimus gentes nostras per civitates et loca sua distribuentes. Post hec inimici treugas seu pacta minime tenuerunt, et sic perditum fuit castrum Papiense, quia non permiserunt ipsum inimici fulcire victualibus, prout promiserant. Sicque pater noster cum gentibus suis propter blanda verba et falsa promissa in pecuniis et expensis defecerunt. Hieme vero superveniente nec in campis stare poterant. Et sic proverbium in nobis claruit: Nocuit differe paratis.

Illo autem tempore Ferrarienses, Veronenses et Mantuani ac Mediolanenses fortificati captivaverunt capitaneum legati comitem de Ariminiaco in suburbiis Ferrarie iacentem et multos de exercitu occiderunt et alios submerserunt in Pado, et exercitum in tantum afflixerunt, quod legatus amplius non recuperavit nec campos adversus inimicos amplius habere valuit usque ad expulsionem eiusdem de patria.

Demum videns pater noster, quod expense sibi deficerent et quod guerram ferre non valeret, disposuit recedere de patria et eam terrigenis et maioribus civitatum relinquere, videlicet Parmam illis de Rubeis, Regium illis de Fuliano, Mutinam illis de Piis, Cremonam illis de Punczonibus, qui omnes has civitates patri nostro in potestatem dederant, voluitque eis easdem reddere. Luccam autem voluit vendere Florentinis, sed fretus nostro ac suorum consiliariorum consilio commisit eandem illis de Rubeis, quibus Parmam commiserat.

Capitulum VII.

In tempore illo cum essemus in Lucca diabolus, qui semper querit, quem devoret, et offert hominibus dulcia, in quibus fel latet, cum ante diu fuissemus temptati per eum nec tamen divina gracia adiuvante victi, instigavit homines pravos et perversos, cum per se non valuisset, qui patri nostro cottidie adherebant, ut nos de tramite recto in laqueum miserie et libidinis seducerent, sicque seducti a perversis eramus perversi una cum perversis. Deinde pater noster non longe post nos arripiens iter versu Parmam una nobiscum pervenimus in villam nomine Tarencz, Parmensis diocesis in die dominica, in qua erat XV. Aug. dies Assumpcionis sancte Marie virginis. Illa vero nocte cum nos sopor invaderet, apparuit nobis quedam visio, quoniam angelus domini astitit iuxta nos in parte sinistra, ubi iacebamus, et percussit nos in latere dicens: "Surge et veni nobiscum." Nos autem respondimus in spiritu: "Domine, nec scio quo nec quomodo vobiscum eam." Et accipiens nos per capillos anterioris partis capitis exportavit nos secum in aerem usque super magnam aciem armatorum equitum, qui stabant ante unum castrum parati ad prelium. Et tenebat nos in aere super aciem et dixit nobis: "Respice et vide." Et ecce alter angelus descendens de celo, habens igneum gladium in manu percussit unum in media acie et abscidit sibi membrum genitale eodem gladio, et ille tamquam letaliter vulneratus agonizabat equo insidens. Tunc tenens nos per capillos angelus dixit: "Cognoscis illum, qui percussus est ab angelo et vulneratus ad mortem?" Tunc diximus: "Domine, nescio, nec locum cognosco." Dixit: "Scire debes, quod hic est Delphinus Viennensis, qui propter peccatum luxurie sic a deo est percussus; nunc ergo cavete et patri vestro potestis dicere, quod sibi caveat de similibus peccatis, vel peiora accident vobis." Nos autem compassi illi Delphino Viennensi nomine Bigonis, cuius avia fuerat soror avie nostre, et ipse erat filius sororis regis Ungarie Karoli primi. Interrogavimus angelum, utrum posset confiteri ante mortem, et contristatus eram valde. Respondit autem angelus dicens: "Habebit confessionem et vivet aliquot diebus." Tunc vidimus in parte sinistra aciei multos viros stantes amictos palliis albis, quasi essent viri magne reverencie et sanctitatis, loquebanturque ad invicem respicientes super aciem et super ea, que gesta erant, et bene ipsos notavimus. Nec tamen graciam interrogandi habuimus nec per se angelus [retulit], qui vel quales essent viri illi tante reverencie. Et subito restituti fuimus ad locum nostrum aurora iam clarescente. Veniensque Thomas de Nova Villa miles, Leodiensis diocesis, camerarius patris nostri, excitavit nos dicens: "Domine, quare non surgitis, iam pater vester paratus ascendit equos." Tunc surreximus et eramus confracti et quasi fessi sicut post magnum laborem itineris. Et diximus sibi: "Quo ut vadamus, cum hac nocte passi sumus tanta, quod nescimus, quid facere debeamus." Tunc dixit nobis: "Domine quid?" Et diximus sibi: "Delphinus mortuus est; et ipse pater noster vult congregare exercitum et procedere in auxilium Delphino, qui guerrat cum comite Sabaudie; nostrum auxilium non proficit sibi, quia mortuus est." Ipse vero deridens nos illa die postquam venimus in Parmam dixit patri nostro omnia, que sibi dixeramus. Tunc pater noster vocans interrogavit nos: si verum esset et si ita vidissemus? Cui respondimus: "Utique domine eciam pro certo sciatis, quod Delphinus mortuus est." Pater vero increpans nobis dixit: "Noli credere sompniis." Predictis autem patri nostro et Thome non dixeramus integre, sicut videramus; sed solum quod Delphinus mortuus esset. Post aliquot ergo dies venit nuncius ferens litteras, quod Delphinus congregato exercitu suo venerat ante quoddam castrum comitis Sabaudie et quod de una balista cum magna sagitta in medio omnium militum suorum fuisset sagittatus et post aliquot dies confessione habita mortuus esset. Tunc pater noster auditis litteris dixit: "Miramur valde super hiis, quia filius noster mortem ipsius nobis ante predixerat." Et multum mirati sunt ipse et Thomas, nullus tamen post hec de ista materia cum ipsis fuit locutus.

Capitulum VIII.

Post hec pater noster videns, quod expense sibi deficiebant et guerram ulterius ferre contra predictos dominos Lombardie non posset, cogitavit de recessu suo et volebat nobis committere easdem civitates et guerram. Nos vero recusavimus, quia cum honore conservare non poteramus. Tunc data nobis licencia recedendi premisit nos versus Boemiam. Et receptis treugis cum inimicis nostris transivimus per territorium Mantuanum in Veronam, abinde in comitatum Tyrolis, ubi invenimus fratrem nostrum nomine Johannem, quem pater noster copulaverat filie ducis Karinthie comitisque Tyrolis. Qui dux, socer fratris nostri, habuerat prius sororem matris nostre nomine Annam, prout superius scriptum est. Post obitum vero eius receperat uxorem sororem ducis de Brunswich, cum qua predictam filiam habuerat nomine Margaretham. Et cum eadem dederat fratri nostro post obitum suum ducatum Karinthie et comitatum Tyrolis; nam prole masculina carebat. Et sic pax facta erat inter eum et patrem nostrum, quia ante erant inimici propter expulsionem eiusdem ducis, quem pater noster expulerat de Boemia, prout superius scriptum est. Deinde transivimus per Bavariam, ubi invenimus sororem nostram seniorem nomine Margaretham, que unicum filium habebat cum Heinrico, duce Bavarie, nomine Johannem. Deinde pervenimus in Boemiam, de qua absens fueramus undecim annis. Invenimus autem, quod aliquot annis ante mater nostra dicta Elyzabeth mortua erat. Ipsa vero vivente soror nostra secundogenita, filia sua, nomine Guta, missa erat in Franciam et copulata Johanni, filio primogenito Philippi, regis Francie, cuius sororem nomine Blanczam habebamus in uxorem. Tercia vero soror nostra et ultima nomine Anna erat apud dictam sororem nostram in Francia temporibus illis. Et sic cum venissemus in Boemiam, non invenimus nec patrem nec matrem nec fratrem nec sorores nec aliquem notum. Idioma quoque Boemicum ex toto oblivioni tradideramus, quod post redidicimus, ita ut loqueremur et intelligeremus ut alter Boemus. Ex divina autem gracia non solum Boemicum, sed Gallicum, Lombardicum, Teutunicum et Latinum ita loqui, scribere et legere scivimus, ut una lingua istarum sicut altera ad scribendum, legendum loquendum et intelligendum nobis erat apta. Tunc pater noster procedens versus comitatum Luczemburgensem propter quandam guerram, quam gerebat cum duce Bravancie ipse et college sui, videlicet Leodiensis episcopus, Juliacensis marchio, Gerlenensis comes et quam plures alii, commisit nobis auctoritatem suam temporibus absencie sue in Boemia.

Quod regnum invenimus ita desolatum, quod nec unum castrum invenimus liberum, quod non esset obligatum cum omnibus bonis regalibus, ita quod non habebamus ubi manere, nisi in domibus civitatum sicut alter civis. Castrum vero Pragense ita desolatum, destructum ac comminutum fuit, quod a tempore Ottogari regis totum prostratum fuit usque ad terram. Ubi de novo palacium magnum et pulchrum cum magnis sumptibus edificari procuravimus, prout hodierna die apparet intuentibus. Tempore illo misimus pro uxore nostra, quia adhuc erat in Luczemburg. Que cum venisset, post unum annum habuit filiam primogenitam nomine Margaretham. Illis autem temporibus dederat nobis pater noster marchionatum Moravie et eodem titulo utebamur. Videns autem communitas de Boemia proborum virorum, quod eramus de antiqua stirpe regum Boemorum, diligentes nos dederunt nobis auxilium ad recuperanda castra et bona regalia. Tunc cum magnis sumptibus et laboribus recuperavimus castra Purglinun, Tyrzow, Liuchtenburg, Lutycz, Grecz, Pyesek, Necztyni, Zbyroh, Tachow, Trutnow in Boemia; in Moravia vero Luccow, Telcz, Weverzi, Olomucense, Brunense et Znoymense castra, et quam plura alia bona obligata et alienata a regno. Et habebamus multos paratos militares servientes, et prosperabatur regnum de die in diem, diligebatque nos communitas bonorum, mali vero timentes precavebant a malo, et iusticia sufficienter vigebat in regno, quoniam barones pro maiori parte effecti erant tyranni, nec timebant regem, prout decebat, quia regnum inter se diviserant. Et sic tenuimus capitaneatum regni meliorando de die in diem per duos annos. Tempore illo tradidimus iuniorem sororem nostram nomine Annam Ottoni, duci Austrie, in uxorem. Et in illis diebus mortuus est dux Karinthie, socer fratris nostri. Et cum frater noster debuisset accipere possessionem ducatus Karinthie et comitatus Tyrolis post mortem ipsius, tunc fecerat occulte ligam Ludovicus, qui se gerebat pro imperatore, cum ducibus Austrie, Alberto videlicet et Ottone, ad dividendum dominium fratris nostri occulte et false, volens idem Ludovicus habere comitatum Tyrolis, duces vero ducatum Karinthie, inmemor Ludovicus et ingratus serviciorum patris nostri, que sibi exhibuerat in adepcione imperii, prout supra est scriptum. Dux vero Austrie, licet sororem nostram haberet, statim post obitum ducis Karinthie predicti per conspiracionem habitam secreto cum domino de Aufsteyn, qui erat capitaneus ex parte ducis tocius Karinthie, statim cum fratre suo habuerunt Karinthiam, quam idem de Aufsteyn eis libere tradidit ac possessionem ei[s]dem dedit. Et sic frater noster perdidit ducatum Karinthie. Illi vero de comitatu Tyrolis noluerunt se subdere Ludovico, sed permanserunt in obediencia fratris nostri.

Illis peractis venit pater noster in Boemiam et adduxit post se uxorem suam, quam receperat sibi in reginam, nomine Beatricem, filiam ducis de Burbon, de genere regum Francie, cum qua postea genuit unicum filium nomine Wenceslaum. Tunc mali et falsi consiliarii invaluerunt contra nos aput patrem nostrum, lucrum proprium pretendentes, tam Boemi quam de comitatu Luczemburgensi. Accedentes patrem nostrum sibi suggesserunt dicentes: "Domine! provideatis vobis, filius vester habet in regno multa castra et magnam sequelam ex parte vestri; unde si diu ita prevalebit, expellet vos, quando voluerit; nam et ipse heres regni et de stirpe regum Boemie est, et multum diligitur a Boemis, vos autem estis advena." Hoc autem dicebant querentes lucrum et locum suum, ut ipsis committeret castra et bona predicta. Ipse autem in tantum assensit consiliis eorum, quod de nobis diffidebat, et propter hec abstulit nobis omnia castra et administracionem in Boemia et in marchionatu Moravie. Et sic nobis remansit solus titulus marchio Moravie sine re.

Illo tempore equitabamus una dierum de Purglino in Pragam, volentes adire patrem nostrum, qui erat in Moravia, et sic tarde venimus in castrum Pragense ad antiquam domum purgraviatus, ubi mansionem per aliquot annos feceramus, antequam palacium magnum fuerat edificatum. Et nocturno tempore deposuimus nos in lecto, et Bussko de Wilharticz senior in altero ante nos. Et erat magnus ignis in camera, quia tempus hiemale erat, multeque candele ardebant in camera, ita quod lumen sufficiens erat, et ianue et fenestre omnes erant clause. Et cum incepissemus dormire, tunc deambulabat nescio quid per cameram, ita quod ambo evigilavimus, et fecimus dictum Busskonem surgere, ut videret, quid esset. Ipse autem surgens circumivit per cameram querens, et nichil vidit nec quidquam potuit invenire.

Tunc fecit maiorem ignem et plures candelas incendit, et ivit ad ciffos, qui stabant pleni vino super bancas, et potavit et reposuit unum ciffum prope unam magnam candelam ardentem. Potacione facta tunc deposuit se iterum ad lectum, et nos induti pallio nostro sedebamus in lecto et audiebamus ambulantem, videre tamen neminem poteramus. Et sic respicientes cum predicto Busskone super ciffos et candelas vidimus ciffum proiectum, et idem ciffus proiciebatur, nescimus per quem, ultra lectum Busconis de uno angulo camere usque in alterum in parietem, qui sic reverberatus a pariete cecidit in medium camere. Videntes hec territi sumus nimium et semper ambulantem in camera audivimus, neminem autem vidimus. Post vero signati sancta cruce in Christi nomine usque in mane dormivimus. Et mane surgentes ciffum, prout proiectus erat, in medio camere invenimus et ea nostris familiaribus ad nos de mane venientibus ostendimus.

Illo tempore misit nos pater noster cum pulchro exercitu super ducem Slezie nomine Polconem, dominum Munsterberiensem. Nam ille dux non erat princeps neque vasallus patris nostri et regni Boemie. Pater tamen noster acquisierat civitatem Wratislaviensem per dominum Henricum septimum, ducem Wratislaviensem, qui heredes non habebat. Et idem dux acceperat in donum Glacense territorium temporibus vite sue, voluitque pocius predictam civitatem ac ducatum patri nostro et corone regni Boemie perpetuo applicare quam fratri suo Boleslao dimittere, quia ipse et frater suus mutuo sibi inimicabantur. Postquam autem pater noster accepisset possessionem civitatis Wratislaviensis, omnes duces Slezie et Opuliensis subiecerunt se dicioni sue perpetuo ac corone regni Boemie, ut tuerentur et defenderentur a regibus Boemorum, exceptis duce Slezie, domino Swydnicensi, et Polcone domino Munsterberiensi. Cuius territorium devastavimus, prout in cronica scriptum est. Quod in tantum fuit devastatum, quod ipse coactus est mediantibus placitis esse vasallus patris nostri ac corone regni Boemie sicut et alii duces.

Hiis peractis arripuimus iter versus Ungariam ad patrem nostrum, quem invenimus in Wissegrado super Danubio aput regem Karolum primum. Qui ante habuerat sororem patris nostri, ipsa vero defuncta acceperat sororem regis Cracovie Kazomiri, cum qua genuerat tres filios: primogenitum Ludovicum, secundum Andream tercium Stephanum. Ibique fecit idem rex Karolus pacem inter patrem nostrum et Cracovie regem, ita quod renunciaret pater noster iuri sibi debito in inferiori Polonia, scilicet Gneznensi et Kalixiensi et aliis inferioribus provinciis Polonie. Rex vero Cracovie renunciavit patri nostro et regno Boemie pro se et successoribus suis regibus Inferioris Polonie in perpetuum de omni accione omnium ducatuum Slezie et Opulie et civitatis Wratislavie. Nam ante erat dissensio inter eos, quoniam avus noster Wenceslaus secundus, rex Boemie, possederat Inferiorem Poloniam predictam cum ducatibus Cracovie et Sandomerie racione unice filie Przemisl, regis Inferioris Polonie, ducis Cracovie et Sandomerie, quam acceperat in uxorem. Qui Przemisl post mortem suam dederat avo nostro et corone regni Boemie in perpetuum tam regnum quam ducatus possidendos. Kazomirus vero predictus erat patruus ipsius domine, et dicebat se ius habere in regno Polonie Inferioris, asserendo, quod femina non posset hereditare in regno. Et sic guerra a longis temporibus duraverat inter reges Boemie et Kazomirum ac patrem suum quondam Wladislaum nomine, reges Cracovie seu Inferioris Polonie. Sicque illa guerra concordata fuit per predictum regem Ungarie. Qui propter hoc ligavit se et promisit esse in adiutorio patris nostri contra ducem Austrie, qui abstulerat fratri nostro ducatum Karinthie, et contra Ludovicum predictum. Hii autem fuerant in hac liga: scilicet pater noster, rex Ungarie, dux Bavarie Henricus, qui sororem nostram habebat in uxorem. Eodem tempore misit nos pater noster in comitatum Tyrolis, ut eundem gubernaremus ac fratrem nostrum cum sua uxore, ipsis existentibus in etate puerili. Sicque euntes intromisimus nos de hiis, sicut pater noster commiserat nobis, fuimusque admissi ad regimen illius patrie per terrigenas comitatus supradicti.

Capitulum IX.

Tempore succedente post pascha die sequenti congregaveramus exercitum de comitatu Tyrolis et intraveramus vallem Pustharie, Prixiensis diocesis, super comitem Goricie, et acquisivimus castrum montis sancti Lamberti. Et transivimus ulterius super predictum comitem et devastavimus terras suas usque clausam, que vocatur Luncz. Et fuimus in campis cum predicto exercitu tribus septimanis in illa devastacione, quia erat adiutor ducum Austrie, inimicorum nostrorum. In crastino beati Georgii martiris fugavit pater noster Ottonem, ducem Austrie, ultra Danubium et acquisivit multa castra in Austria. Ludovicus vero, qui se gerebat pro imperatore, adiuvabat duces Austrie, et per consequens tota Almania, gubernatoresque civitatum in Lombardia, et specialiter Mastinus de la Scala, gubernator Veronensis, Vindencie, Padue, Tervisii, Brixie, Parmensis et Luccanensis civitatum. Omnes hii nos et comitatum Tyrolis invadebant toto posse, ita quod civitas Tridentina et tota vallis Arthisi erat in magno periculo a Lombardis. Valli vero Eni tam a Suevis quam a Bavaris pericula magna imminebant, ita quod totus comitatus Tyrolis erat in magnis periculis quasi ex omnibus partibus. Illo tempore fecimus Nicolaum nacione Brunensem, cancellarium nostrum, episcopum Tridentinum, et Brixinensem nomine Matheum, capellanum fratris nostri, quia ambo episcopatus vacabant tempore eodem.

Estate vero eadem Ludovicus, qui se gerebat pro imperatore, magnum exercitum cum omnibus principibus Almanie [duxit] contra Henricum, ducem Bavarie, sororium nostrum, qui tunc nobiscum erat. Dux autem Austrie venit in subsidium eidem Ludovico per Pataviam; pater vero noster veniens dicto Henrico in auxilium, metati sunt castra penes unum rivum iuxta Landow. Tunc venit dictus Ludovicus cum duce Austrie et cum aliis cum exercitu magno. Et quia propter rivum eis accessus non patebat, devastantes Bavariam per unum mensem, licet exercitus ducis Henrici minor esset, tamen dictus Ludovicus cum duce Austrie sine voluntatis eorum complemento ad propria sunt reversi. Tempore vero eodem volentes venire patri nostro et predicto sororio in auxilium de comitatu Tyrolis cum magna gente tam peditum quam equitum, non poteramus transire per Cupfsteyn, ubi erat filius Ludovici, quem cum eadem gente ibidem obsedimus tanto tempore, quanto predicti principes adversus se iacebant in campis. Cum autem separati ipsi fuissent, versus Tyrolis sumus reversi. Post hec circa festum Michaelis tractata fuit concordia inter patrem nostrum et ducem Austrie, sic quod dux Austrie restituit civitatem Znoymensem, quam pater noster dederat eidem cum filia sua in dotem, magnamque partem pecunie dedit patri nostro et quedam castra circa fluvium Drave ad comitatum Tyrolis fratri nostro; ducatum vero Karinthie pro se debuit retinere.

Demum eadem hieme ivimus cum patre nostro versus Prussiam contra Litwanos. Fueruntque nobiscum ibidem comites Wilhelmus iuvenis de Holandia, de Montibus, iuvenis de Lo et quam plures alii comites et barones. Hiemps vero tam mollis erat, quod glacies non erat; unde procedere contra Litwanos non potuimus, sed reversi sumus unusquisque ad propria.

Cum autem orta fuisset inter Lombardos magna guerra, quam tractaveramus antequam exiremus de Tyrolis, scilicet propter ligam, quam fecerant Veneti, Florentini, Mediolanenses, Ferrarienses, Mantuani, Bononienses et quam plures alii contra Mastinum de la Scala, gubernatorem Veronensem [et] Paduanum, qui inimicus noster erat, ut supra apparet, eodem tempore de mense Aprilis ivimus per Moraviam in Austriam volentes Lombardiam intrare, ubi dux Austrie noluit nobis prestare conductum. Tunc locantes nos ad naves, transivimus ad regem Ungarie, qui de civitate Bude dedit nobis conductum per Ungariam, Chorvatiam, Dalmaciam usque in civitatem Senii supra litus maris, ubi intravimus mare. Quod Venetorum capitanei rescientes, nos, quamvis essemus eorum amici, captivare voluerunt. Unde galliam nostram circumvallaverunt per gallias suas, ita quod gallia nostra minime evadere poterat. Et cum nona die pervenissemus ante civitatem eorum Gradensem, acquiescentes consilio Bartholomei comitis Wegle et Senii, qui nobiscum erat in gallia, mandavimus, ut ipsis per nostros diceretur: "Ecce domini, scimus, quod manus vestras minime possumus evadere, placeat vobis ad civitatem premittere et tractare qualiter nos velitis suscipere in civitatem." Et dum cum eis pulchris verbis loquerentur, per foramina gallee cecidimus in parvam parcham piscatoris cum dicto Bartholomeo et Johanne de Lipa. Et sic cooperti saccis et retibus transivimus per galleas eorum et pervenimus ad portum inter arundines. Et sic manus eorum evadentes ivimus pedes usque Aquilegiam. Ipsi vero captivaverunt galleam nostram cum omni familia, quam per aliquot dies tenuerunt in captivitate et ipsam dimiserunt. Et cum essemus in Aquilegia, notificavimus nos hospiti nostro, qui consilio civitatis mox notificavit, cives vero usque ad patriarche noticiam perduxerunt. Patriarcha mox civitatem ingressus cum magno honore cleri et populi campanis pulsatis nos suscipiens in palacium suum deduxit. Et sic cum magno honore familia nostra ad nos de captivitate perveniente in terra sua per quatuor septimanas nos tractans, confirmatus est nobiscum deducens nos per vallem Cad usque in comitatum Tyrolis, [ubi pro tunc pro fratre nostro, qui puer et parvus erat, presidebamus].

Capitulum X.

De mense autem Junii cum obsedissent Veneti, Florentini, Mediolanenses, Mantuani, Ferrarienses et alii eorum complices civitatem Padue cum maxima gente, quasi cum decem milibus equitum armatorum et cum infinito numero peditam, et aliqua pars gentis eorum obsedissent eciam civitatem Feltrensem cum episcopo Feltrensi, Siccone de Caldinacio, comitibus Seneensibus, dominis de Camino. Et dum diu stetissent in obsidione cum quingentis galeatis et multis peditibus, quia civitas Paduana cum Feltrensi erat de dominio Mastini de la Scala, domini Veronensis, et aliarum civitatum, que supra nominate sunt, et iam predicti Veneti acquisivissent Tunglan, Saraballum et Bassanum, que de dominio dicti Mastini extiterant, comesque de Colalto, advocatus Tervisii, et quam plures alii rebellassent predicto Mastino et starent cum Venetis: quidam civis civitatis Bellunii nomine Sudracius de Bongagio timens, ne amitteretur sic civitas Feltrensis, et per consequens Bellunium perveniret in manus Venetorum, quos specialiter odio habebat, et videns se obsessum ex omni parte, cogitavit de Jacobo Auoschano, qui cum castris . . . . . et Budensteyn et cum aliquibus montanis pertinentibus ad dominium Bellunii dicioni nostre se supposuerat, et comitatus consilia eius, dum in Parma, eramus, [sine sciencia] utriusque partis, tam Veronensis quam Venetorum venit ad nos secrete, ne rescirent Veneti et dominus Veronensis, quia contra ipsum faciebat, dicens: "Si possetis devincere et fugare hostes a civitate Feltrensi, unam portam civitatis vellem vobis aperire, quia pocius vobis faveo de civitate quam alteri cuicumque. Ego vero attendens verba ipsius posui sibi certam diem, qua secrete venirem.

Et quia oportebat me sapienter congregare homines, propter quoddam duellum duorum nobilium in diocesi Noviforensi super Athesim convocans multos nobiles sub colore, si amici eorum facerent aliquam dissensionem, quod possem eos tueri in duello, ne resciretur, propter quid congregacionem facerem, ut civitatem Feltrensem secrete adire possem.

Victorem vero ac interfectorem alterius, qui in duello dicto triumphaverat et obtinuerat, cinximus gladio militari. Et cum hec facta fuissent, rogavi miliciam, que presens aderat, quod deberet ire nobiscum, partes nullo sciente, ubi volebamus. Ipsi vero parati exhibentes se continuo arripuerunt iter mecum, et equitaverunt equitantes mecum per vallem Flemarum tota nocte. Crastino vero die equitavi per deserta montana, que vadunt per Castruginum, ubi non consueverunt homines equitare. Et cum pervenissem ad nemus, quod est inter Castruginum et Prymeyam, viam habere non potui propter evulsas arbores; et sic desperabat exercitus meus. Tunc ego pedes cum aliquibus peditibus per abrupta moncium et viarum dudum destructarum quesivimus viam, ita quod pervenimus ultra nemus, custodibus silve dudum recedentibus propter solis occasum nec suspicantibus, aliquem timorem seu periculum ibidem ab aliquo ipsis imminere. Et sic viam fecimus nobis in montibus. Ipsis vero nos sequentibus venimus ad castrum Permense, quod eciam obsessum fuerat per Venetos, et fugatis inimicis cepimus illud. Qui venientes ad societatem suam, que iacebat ante Feltrensem [civitatem], dixerunt, quod magna gens, quam nescirent, cuius esset, veniret super eos. Qui audientes a civitate nocte recesserunt. Castrum vero die altera transientes de Prymeio versus Agordum et de Agordo festinanter ivimus ad civitatem Belluniensem. Et premisimus ad Andigetum, cum quo tractaveramus, significantes sibi, quod essemus prope civitatem cum gente. Qui statim accedens capitaneos et rectores, dixit eis, quod nuncii venissent sibi dicentes, quod comites Clarmonetenses, [socii] Mastini de la Scala, domini eorum, venissent cum magno exercitu fugando inimicos ipsis in auxilium. Qui letanter apperuerunt portas, putantes amicos esse. Et ego intravi portas im die beati Procopii quarta die mensis Julii. Et cum omnes intrassent, aperui banneria regni Boemie et comitatus Tyrolis. Ipsi vero videntes inimicos, stupefacti nesciebant, quid essent facturi, nec poterant resistere potencie nostre. Et sic per dei graciam obtinuimus civitatem. Castrum vero aliquot diebus tenebatur contra nos; minis tamen impositis qui in castro fuerant, castrum in manus nostras resignaverunt. Deinde posuimus exercitum ante civitatem Feltrensem. Et quia Veronensis tunc occupabatur cum Venetis et ipsi secum, unde nocere nobis et exercitui nostro minime poterant, sed utrique eorum nobiscum tractabant, nos sibi in adiutorium attrahere cupientes. Et cum stetissemus per sex septimanas in obsidione civitatis Feltrensis, concordati sumus cum Venetis. Et ligaverunt se nobiscum, ita ut nobis assisterent cum tota potencia in guerra illa adversus Mastinum de Scala. Et miserunt nobis in expensis propriis septingentos galeatos et multos pedites. Nos vero dimmittentes fratrem nostrum cum exercitu ivimus Venecias, ubi cum magno honore suscepti magnaque tractati reverencia ligam mutuam firmavimus et inde reversi Feltrensem civitatem fame acquisivimus. Illi quoque de Corraria Paduani tractaverunt nobiscum et ceperunt civitatem Paduam et captivaverunt Albertum, seniorem fratrem Mastini, quem Venetis in captivitatem dederunt. Et remanentes servitores nostri retinuerunt Paduam in sua potestate. Nos vero dimittentes servitores nostros constituimus in civitatibus Feltrensi et Belluniensi et castris capitaneos Volcmarum de Burchstall magnatem de comitatu Tyrolis in Feltrensi, in civitate Bellunii Andigetum de Bongagio, capitaneum vero guerre contra Veronenses Johannem de Lipa, qui septimo die capitaneatus mortuus est, loco cuius Leporem substitui.

Sic reversi in comitatum Tyrolis, ivimus in vallem Eni, abinde in regnum Boemie, et confederati sumus cum ducibus Austrie; nam ante non eramus amici. Illa hieme in carnisprivio tradidimus filiam nostram primogenitam Margaretham Ludovico, primogenito Karoli, regis Ungarie, et ligavimus nos contra omnem hominem. Post hoc vero, cum sororius noster in crastinum nos ad prandium invitasset, in ortu solis unus militum suscitavit nos de sompno dicens: Domine surgatis, dies novissimus adest, quia totus mundus plenus est locustis. Tunc surgentes ascendimus equum, [et) velociter cucurrimus volentes finem videre earum usque in Pulcauiam, ubi finis earum erat per septem miliaria in longitudine; latitudinem vero earum minime potuimus considerare. Quarum vox erat similis sono tumultuanti, ale earum erant scripte quasi denigratis litteris, et erant in spissitudine quasi nix condensate, ita quod sol propter eas videri non poterat. Fetor magnus procedebat ab eis. Et divise sunt alie versus Bavariam, alie [versus] Franconiam, alie versus Lombardiam, alie hinc inde per universam terram. Et erant generative, quia due per noctem viginti generabant et ultra; erant parvule, sed cito crescebant et inveniebantur in tertium annum. Eodem tempore infra duos menses mortui sunt soror nostra et sororius dux Austrie, quos ab eo tempore nunquam vidimus.

Capitulum XI.

Cum autem venissemus in Boemiam, contigit nos venire de Boleslavia in Tussyn, et cum sompnus nos cepisset invadere, supervenit nobis fortis imaginacio de illo evangelio: "Simile est regnum celorum thesauro abscondito in agro" etc., quod legitur in die Ludmille. Et sic incipiens imaginari in sompniis incepi expositionem. Evigilans vero retinui conceptum prime partis evangelii et sic divina gratia adiuvante perfeci, que sic incipit: "Simile est regnum celorum" etc. Fratres, eloquium sanctorum evangeliorum nemo potest exponere, quia intellectus eorum tante est profunditatis, quod nemo potest ad eorum eminenciam plene pertingere, nec ipsorum sensum sufficienter enarrare. Quod Paulus in epistola ait: "O altitudo diviciarum, sapiencie et sciencie dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius." Et idem: "Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit." Tamen quantum michi datum est desuper a divina clemencia, a qua omne datum optimum et omne donum perfectum desursum descendit, ut scribit Jacobus in canonica sua, ad intelligenciam istius sancti evangelii vobis aliquid describere cupio, quod vos, carissimi, fraterne rogo suscipere et puri cordis sinceritate contemplari. Audivit namque vestra dileccio, quod Matheus in presenti parabola regnum celorum thesauro abscondito in agro assimilat, per quem quidem thesaurum non improprie spiritus sanctus designatur, quem homo invenit per caritatem et graciam Jesu Christi, qui promisit fidelibus in evangelio Johannis dicens: "Rogabo patrem meum, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in eternum, spiritum veritatis. Per agrum vero sive per terram, in quo thesaurus ille inuenitur, designatur cor hominis, ubi seminat homo bona et mala opera, quae referunt fructum anime sue inposterum, prout ibi seminavit, sicut a parte innuit Lucas dicens: "Quod autem cecidit in terram bonam, hii sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum dei retinent et fructum afferunt in paciencia." Thesaurus autem ille vere est absconditus a peccatoribus et indignis, qui nolunt cognicionem habere nec penitenciam agere, et sic perdunt oculos gracie, quod thesaurum illum invenire non possunt excecati. De quibus dicit propheta: "Oculos habent et non videbunt." Sed homo vere contritus invenit illum thesaurum per graciam Jesu Christi, ut supra dictum est, quia iuxta verbum psalmisticum: "Cor contritum et humiliatum deus non despicit, sed sua exuberante misericordia illud consolatur semper et coadiuvat, ut legitur in psalmo: "Delectare in domino, et dabit tibi peticiones cordis tui." Thesaurum vero illum cum homo contritus invenit, abscondit eum in corde suo, vigilans et timens atque custodiens eum, ne diabolus, adversarius noster, qui, ut Petrus ait, circuit querens, quem devoret, ipsum aufferat de corde suo.

Secundum quod potest intelligi, quod in evangelio Mathei legitur: "Nesciat sinistra tua, quid faciat dextra tua." Sed notandum est, quod "pre gaudio illius vadit," quod designat festinacionem, nam ad bona opera festinare debemus. Unde in evangelio Luce: "Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes et claudos, ac debiles introduc huc." Sequitur autem in superiori parabola, quod homo ille invento thesauro abiit et vendidit universa, que habuit, scilicet peccata sua, per renunciacionem malorum operum. Ad quod accedit, quod de Matheo in evangelio Luce scribitur: "Qui reliquit omnia sua," et illud: "Nisi quis renunciaverit omnibus, que possidet non potest meus esse discipulus." Que uendicio et renunciacio debet fieri in foro, et non in quolibet, sed in foro consciencie duntaxat, per puram videlicet confessionem, integram contricionem, et coram sacerdote per deum ad hoc deputato secundum doctrinam Christi: "Ite, ostendite vos sacerdotibus." Ad quod Jacobus in epistola sua nos hortatur, dicens: "Confitemini alterutrum peccata vestra." Pro quibus quidem malis operibus cum ea vendiderit et ipsis renunciaverit, debet bona opera recipere et possessione agri illius, videlicet cordis, quem possidere debet in charitate et paciencia, et in eo thesaurum predictum recondere. Quem thesaurum in regno celorum, si perseverans remanserit, in eternum possidebit iuxta dictum Mathei: "Thesaurisate vobis thesauros in celis, ubi nec tinea nec erugo demolitur."

Capitulum XII.

"Simile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas margaritas, inventa una preciosa margarita abiit et vendidit omnia, que habuit, et emit eam." Circa quam parabolam primo notandum est, quod margarita gemma est mundissima, clari coloris et sine ulla macula, et ideo in hac parabola mistico intellectu legi debet, in qua multa bona, munda et clara ac immaculata opera continentur, non immerito potest similari. Iste vero homo negociator, de quo refert evangelista, in propria significacione pro homine, videlicet in via presentis seculi fluctuante retinetur, qui variis laboribus et multis continue miseriis et negociis secularibus occupatur, et ut in Iob legitur, nunquam in eodem statu permanet. Et ideo proprie negociator dicitur ac homini negociatori similatur, qui semper debet querendo ambulare et ambulando querere, ut illam preciosam nnargaritam inveniat, videlicet legem domini, quam sic querendo ac perambulando utique inveniet, ut dicit Lucas in evangelio suo: "Querite, et invenietis." Cum autem homo sic querendo in hoc seculo invenit legem domini, in qua, ut supra dictum est, sunt multa bona, munda, clara et immaculata opera atque virtuosa; eam merito assimilare potest illi preciose margarite, quam homo ille invenit et abiit et vendidit universa, que habuit, et emit eam, que juste preciosa dicitur, quia nihil preciosius ac maius in hoc seculo, quam ut iuxta preceptum dei mandata ipsius, que in huiusmodi lege continentur, diligenter observare, quod deo iubente nobis in evangelio Johannis precipitur, cum dicitur: Si diligitis me, mandata mea servate; per quorum observacionem mandatorum deo servire censebitur et per consequens corregnabit. Et sic posset intelligi, quod dicit Augustinus: Deo servire est regnare. Et idem: Servans legem et mandata dei, que in lege dei continentur, deo servit, et sibi corregnabit.

Quod autem dicitur superius in parabola, quod homo ille abiit et vendidit universa, que habuit et emit margaritam illam, significat iam vitam transitoriam, in qua nunc negociamur et sumus. In qua quidem homo de die in diem transit et abit, et plus morti sue cottidie accedendo, unde in ipsa vita universa, que habet, vendere debet peccata et cuncta terrena desideria carnales concupiscencias, se per abstinenciam et alia bona opera cohibendo, et pro eis debet emere legem dei, que est illa preciosa margarita, quam si bene custodierit, transeundo sic in via recta, profecto beatus erit. Dicitur anim in psalmo: "Beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini." Et sic beatificatus, immaculatus et mundus portam regni celorum subintrabit. Illam quippe portam, que est una de preciosis margaritis, que in virtute eiusdem margarite, videlicet legis domini, confestim aperietur [ei], et tunc videbit virtutem margarite ipsius, que est de portis sancte civitatis Iherusalem, cum per illam eandem sanctam civitatem subintrabit, de qua et eius portis Johannes in Apocalypsi inquiens ait: "Duodecim porte civitatis, duodecim margarite sunt per singulas, et singule porte erant ex singulis margaritis."

Capitulum XIII.

"Simile est regnum celorum sagene misse in mare, et ex omni genere piscium [in eam] congreganti." Per sagenam possumus intelligere verbum dei, que missa fuit per apostolos, quando eis preceptum fuit in evangelio Marci: "Ite in universum mundum et predicate evangelium omni creature." Fuit autem per eos missa in mare, id est, in hunc mundum, unde notanter fuit eis dictum: ite in mundum universum, qui utique hic per mare mistice et satis proprie designatur. Nam sicut mare nunquam quiescit, sed semper movetur motu fluxus et refluxus et navigantes in eo suis undis et procellis hinc inde agitat et perturbat: sic mundus ille innumerabilibus motibus continue movetur, et in eo se fluctuantes suis insidiis et paratis periculis semper inquietat et impugnat. Quibus periculis in hoc mari naufrago propheta comprehensus ad dominum exclamat. "Salvum me fac deus, quoniam intraverunt aque usque ad animam meam." Et iterum: "Non me demergat tempestas aque seu maris," id est pericula huis mundi. Nam indubitanter per tempestatem pericula et per mare mundum propheta hic voluit designare; per pisces vero homines in hoc loco significantur. Unde in evangelio Mathei: "Venite post me, faciam vos piscatores." Et alibi in evangelio Luce dixit dominus Petro: "Noli timere, ex hoc enim eris homines capiens." Dicitur vero superius: ex omni genere piscium, id est hominum congreganti, quia omnes homines cuiuscunque generis, status, condicionis, sive bonos sive malos, hec sagena, scilicet verbum dei, congregat et comprehendit. Quia non tantum ad Judeos, sed etiam ad gentes, et pariter ad omnes transmissum est, sicut in actibus apostolorum legitur. Est autem transmissum per apostolos, de quibus in psalmo: In omnem terram exivit sonus eorum" etc: Et per spiritum sanctum, qui, ut sapiens ait, replevit orbem terrarum, eciam per salvatorem nostrum, qui huiusmodi verba personaliter et salubriter in mundo seminavit et sparsit. Et ideo in evangelio Johannes dicit: "Si ad eos non venissem et eis locutus non fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusacionem non habent de peccato suo". Hoc autem verbum oportet impleri, et ideo superius dicitur: quae cum impleta esset. Implebitur autem hec sagena sive verbum, cum omnia, que hoc eodem verbo per os domini et sanctorum suorum pronunciata sunt, totaliter et effectualiter implebuntur. Nam in evangelio Mathei legitur: "Nec unum iota de hiis peribit, nec cessabit generacio, donec hec omnia fiant, quia celum et terra transibunt," etc. Sicut in evangelio Luce dicitur. Postquam autem sagena illa sive verbum dei fuerit adimpletum, tunc statim adimplebitur similiter et numerus sanctorum in verbo dei et malorum propter verbum dei, prout in apocalypsi Johannes vidit, et in figura dixit: "Vidi subtus altare dei animas interfectorum propter verbum dei, quod habebant, et clamabant voce magna dicentes: usque quo domine sanctus et verus non vindicas sanguinem nostrum de hiis, qui habitant in terra? Et date sunt illis singule stole albe, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus fratrum eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi." Post implecionem sagene seu verbi et numeri predictorum instabit dies novissima et ultimi iudicii, prout evangelista innuit in verbis preassumptis, dum dicitur: "Sic erit in consummacione seculi" etc. Et tunc in illo iudicio educetur illa sagena impleta, unde dicit: "Educentes". Et ipsi iidem erunt educentes, qui fuerunt immittentes eam, videlicet apostoli. Et ipsi educentes sagenam seu verbum, quod in nos seminaverunt una cum agro et seminum fructu, et plenam educent seu impletam, videlicet bonis et malis, id est illis, in quibus verbum dei bene fructificavit, et illis, in quibus male, sicut in evangelio Luce legitur: "Que seminat, ea et metet," et in psalmo: "Qui seminat in lacrimis, in exultacione" etc. Et quia ipsi seminaverunt in nobis, eciam de nobis metent et educent. Educent autem nos per IIII funes herentes in sagena predicta adinstar sagene materialis, que similiter per IIII funes ducitur. Sunt enim in qualibet sagena IIII funes, duo super aquam se tendentes, et duo inferius sub aqua natantes, et hii duo inferiores correspondent duobus superioribus, ita quod ille, qui est in dextra inferiori, correspondet illi, qui est in dextra superiori, et in sinistra inferiori illi, qui est in sinistra superiori. Sic eciam est in ista sagena spirituali, in qua sunt similiter quatuor funes, per quos omnes trahuntur, duo scilicet supernatantes, et illi sunt ex parte dei, videlicet gracia et fortitudo; et duo inferius natantes, qui sunt ex parte nostri, videlicet caritas et odium. Primo funi superiori, scilicet gracie dei correspondent primus inferior, scilicet caritas, et hiis duobus bonis trahuntur boni. De primo dominus in evangelio Johannis: "Nemo potest venire ad me, nisi pater meus traxerit eum per graciam." De secundo similiter dicitur in evangelio Johannis: "Si quis diligit me et pater meus diliget eum", et ad eum veniemus, scilicet tracti in caritate et dileccione, et mansionem apud eum faciemus. Et de hiis duobus potest intelligi, quod dicit psalmista: "Funes ceciderunt michi in preclaris."

Item secundo funi superiori, videlicet fortitudini, correspondet secundus inferior, scilicet odium, et hiis trahuntur omnes mali. Nam omnis, qui male agit, odit lucem, sicut dicitur in evangelio Johannis: et quoad illos magis necessaria est fortitudo dei quam ad primos. Nam primi voluntarie veniunt ad iudicium, sperantes premium. Isti autem fugient iudicium, timentes supplicium eternum, et abscondent se in speluncis et petris montibus et dicent moncius et petris: "cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni," quando veniet dies magnus ire ipsorum, et quis poterit stare, sicut legitur in apocalypsi. Quare quoad eos necessaria est fortitudo, ut per illam trahantur inviti. De prima, scilicet fortifudine potest intelligi, quod dicit apostolus: Omnes rapiemur, scilicet fortitudine dei "obviam Christo in aera". Et quod salvator in evangelio dicit: "Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum," scilicet fortitudine. De secundo vero legitur in libro regum: "Extendet super Jerusalem funiculum Samarie et pondus domus Achab." De ambabus dicit psalmista: "Funes peccatorum circumplexi sunt me." Et sic omnes educentur per apostolos in illa sagena. Nam ut ait apostolus: "Omnes stabimus ante tribunal dei, recepturi prout in corpore gessimus."

Educent autem nos ad litus, id est tribunal omnipotentis dei, quod proprie litori comparatur. Nam sicut litus est terminus navigancium, sic idem tribunal est terminus et finis omnium in hoc seculo fluctuancium. Postquam autem educent nos, tunc erunt sedentes secus litus, id est tribunal, ut supra dictum est, sicut ait salvator in evangelio: "Cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israhel." Et eligent ad iudicantes domino nostro bonos in vasa, id est ascribent eos in eterna tabernacula, ubi pax est et gaudium, suo recto iudicio. Malos autem foras mittent, id est ad gehennam perpetuam condempnabunt, ubi est fletus et stridor dencium; quod fiet in verbo dei, dum dicet bonis: "Venite benedicti patris mei, percipite regnum" etc. Ad malos autem: "Ite maledicti in ignem eternum," sicut legitur in evangelio Mathei. Quo iudicio finito statim angeli tanquam ministri et executores dictarum sentenciarum et iudicii separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis, ut sequitur in verbo evangelii premissi. Nam ipsi sunt ministri verbi dei, ut de eis psalmista dicit: "Benedicite domino omnes angeli eius, potentes virtutes facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius. Benedicite domino omnes virtutes eius ministri, qui facitis voluntatem eius."

Sequitur autem in verbis premissis: "Intellexistis hec omnia?" Dicunt ei: "Eciam." Interrogatoria sunt hec verba. Unde cum dominus proposuisset discipulis suis predictas tres parabolas, interrogabat eos verbis hiis: Intellexistis hec omnia? Interrogabit autem eos, non quia de eorum sciencia dubitaret, quia omnia novit, antequam fiant, sed ut interrogando intellectum eorum ad sui cognicionem alcius elevaret, quod nobis in persona Petri liquide in evangelio Mathei demonstratur, cui interrogato, "quem homines dicunt filium [hominis]," respondenti: "Tu es Christus, filius dei vivi," statim a domino dictum est: "Caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui est in celis." Ecce quomodo ad interrogacionem discipulorum intellectus fuerat continue elevatus, unde protinus responderunt: "Eciam domine." Dominus igitur elevacionem intellectus eorum conspiciens, ac ipsos ad capienda verba sue sancte doctrine ferventes considerans, ipsosque adhuc amplius allicere et invitare cupiens, premia celestia eis pro mercede pollicetur, dicens: "Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera." Et bene dicit scriba doctus, qui videlicet verbo doctrine et exemplo bone vite eos erudiendo instruit et informat. Nam qui docent et non faciunt, vocantur quidem scribe, sed non docti, ut [dicit] in evangelio Mathei: "Super cathedram Moysi[s] sederunt scribe et farisei, sed doctrinam eorum facite, secundum opera eorum nolite facere." Ecce, quod vocantur scribe, sed non docti. Ideo non omnis scriba, sed dumtaxat scriba doctus similis est homini patri familias, qui de thesauro suo profert nova et vetera. Thesaurus enim est divicie successive recondite. Sicut igitur pater familias tempore opportunitatis et necessitatis pro terrena gloria de thesauro suo profert nova, que noviter recondidit, et vetusta, que dudum reservavit: sic scriba doctus de thesauro suo, quem spiritu sancto inspirante in corde suo recondidit, pro gloria in celesti patria adeptura ad erudicionem et iustificacionem aliorum sua sancta predicacione et erudicione novi et veteris testamenti misteria salubriter profert et exponit. Recte enim tales sunt scribe docti, de quibus legitur in Daniele: "Qui autem docti fuerint, fulgebunt" etc. et qui ad iusticiam erudiuut multos, quasi stelle in perpetuas eternitates.

Capitulum XIV.

Estate eadem veniens prope Mutam fregi castrum Choczyn et alia quam plura castra domini de Potnsteyn, quia habui eodem tempore guerram cum eodem domino; et postea fuit concordatum. Eodem tempore inventa fuit argentifodina in Vresnik. Eadem estate arripui iter cum multis baronibus Boemie volens transire in comitatum Luczemburgensem ad patrem meum, qui miserat pro me; et de Francfurt reversus sum. In eadem reversione creavi collegium ad Omnes Sanctos in capella regia in castro Pragensi et processi ad regem Ungarie, qui graviter infirmabatur. Et antequam in Boemiam reverterer, me in Ungaria existente, venit pater meus ad Ludovicum, qui se gerebat pro imperatore, ad tractandum pro concordia. Dictus tamen Ludovicus promiserat michi nullos tractatus cum patre meo alicuius concordie se sine me habiturum, sed de consilio meo dicebat se cum patre meo graciose ordinaturum. Ipse vero Ludovicus immemor fidei ac promissionum suarum, fraudulenter decipiens patrem meum, ad composicionem eum deduxit, asserens se dudum mecum concordasse. Et sic posuit magnam diffidenciam inter me et patrem meum, fecitque, quod ex racione concordie, quam idem Ludovicus confinxerat inter me et ipsum factam fuisse, pater meus recepit ab ipso feoda sua tamquam ab imperatore. Concordavit eciam cum eo et in pluribus voluntati condescendit ipsius, que minime fecisset, si scivisset, quod ego nondum concordatus cum eo fuissem. Hoc vero ego resciens ad patrem meum in Mylteberk Maguntine diocesis acceleravi, significans eidem totum esse falsum et fraudulentum, quod idem Ludovicus Bavaricus secum tractavisset. Sicque ea, que inter ipsos facta fuerant, cum baronibus Boemie nec sigillare nec ratam habere volui eandem concordiam, et ea que ibidem acta fuerant, omnia pro non factis habui et nulla dixi. Abinde veni Bozoniam, que est in metis Ungarie et Austrie, et concordavi regem Ungarie cum duce Austrie. Deinde pater meus processit versus Moraviam volens destruere Nicolaum, ducem Opavie et Ratiuarie, quem patri meo vix reconciliavi. Dedit tamen patri meo castra et pecuniam multam. Abinde processi in obsidionem castri Potnsteyn, quod contra me et regem Boemie rebellaverat et spolia multa de eo committebantur. Et licet esset inacquisibile, infra novem tamen septimanas ipsum acquisivi turrimque cum barone, cuius castrum erat, in terram deieci, muros quoque cum toto castro solotenus prostravi. Deinde ivi cum patre meo Wratislaviam. Episcopus vero illius loci erat patri meo inobediens, propter quod pater meus commotus abstulit eidem castrum Milecz. Ipse vero ea de causa excommunicavit patrem meum; pater autem meus expulit eum una cum clero de civitate. Et hec dissensio duravit bene per duos annos inter patrem meum et clerum predictum. Abinde processit pater meus in Budissyn, proinde in Franciam in auxilium regi Francie, quia tunc incipiebat guerra inter reges Francie et Anglie, et dimisit me loco sui in regno. Ego autem substitui loco mei Petrum de Rosinberk et secutus fui eum per Bavariam, ubi inveni sororium meum Heinricum, ducem Bavarie, mortuum, qui unicum filium cum sorore mea Margaretha reliquerat in heredem, puerum decem annorum. Cuius tutelam pariter et patrie occupavit Ludovicus, qui se gerebat pro imperatore, racione matrimonii et tractatus, quem idem Ludovicus fecerat cum patre predicti pueri. Quia repulerat filiam Rudolphi, ducis Bavarie, comitis Palatini, filii fratris sui, que predicto puero erat promissa et iurata, deditque eidem filiam suam, que nondum loqui poterat, dicens, quod vellet pro ea promittere, donec eadem pro se loqueretur; que deo permittente muta facta est. Et inde transiens Bavariam veni ad patrem meum in comitatum Luczemburgensem.

Et ibi ego optans processi in auxilium regi Francie, cui tunc obsederat rex Anglie civitatem Rannatensem, antequam ipse gentem suam congregaret. Et abinde processit ante oppidum sancti Kwintini, deinde ante oppidum Rubemontis et abinde usque prope civitatem Laudinensem. Demum reversus est versus comitatum Hannonie, ubi rex Francie secutus est eum usque ad metas. Metatus est uterque castra in metis Hannonie. Rex vero Anglie secessit et recessit, dimittens regi Francie campum, cum eum per integram diem expectasset et acies essent parate, quamvis in exercitu multos principes Almanie secum haberet, videlicet ducem Bravancie, marchionem Juliacensem et de Monte, comitem Flantrensem de inferiori Almania; de superiori vero marchionem Misnensem, marchionem Brandeburgensem, filium Bavari, et quam plures alios cum potencia Ludovici, qui Ludovicus ipsum regem Anglie per Germaniam vicarium imperii constituerat.

Illis diebus, cum pater meus unum oculum perdidisset, in altero incipiens infirmari transivit in Montem Pessolanum secreto ad medicos, si posset curari; qui tamen eo tempore excecatus est. Ego vero procedebam ad regem Hispanie in auxilium eidem contra regem Granate Feragacium, ac gentes et apparatus meos iam premiseram in Montem Albanum. Sed pater meus retinuit me in Monte Pessolani secrete, non permittens me transire ulterius.

Et cum curari non valuisset pater meus, processi una cum ipso versus Avinionem ad papam Benedictum duodecimum, ad concordandum cum eo de denario sancti Petri, qui datur in diocesi Wratislaviensi. Nec tunc fuit concordatum, sed remansit in discordia; tamen in posterum fuit concordata discordacio, que erat inter ecclesiam Romanam et dictam diocesin pro denario iam dicto. Et ibi nobis existentibus confessi fuimus eidem pape de visione nobis facta de Delphino Vyenensi, cum fueramus in Ytalia, que superius memoratur. Tamen pro tempore illo visum fuit, quod melius esset tacere propter aliquas raciones quam patri meo dicere seu revelare. Et cum ibidem essemus aput papam, Petrus, quondam abbas Fiscanensis, Lemovicensis diocesis oriundus, promotus in episcopum Altissiodorensem, demum in archiepiscopum Senonensem, post hec translatus in archiepiscopatum Rothomagiensem, tempore illo episcopus presbyter cardinalis tituli sanctorum martyrum Nerei et Achillei, de quo ante mencio facta est, qui fuit de consilio regis Philippi et coram eo celebraverat [missam] in die cinerum, prout ante dictum est. [Is] receperat me in domum suam, me marchionem Moravie existentem pro eo tempore, quo steti aput papam Benedictum, dixitque una hora mecum existens in domo sua: Tu adhuc eris rex Romanorum. Cui respondi: Tu eris ante papa. Quod utrumque secutum est, prout infra describetur.

Post hec una cum patre meo reversus sum in Franciam. Et abinde misit me pater meus ad sororem meam, olim relictam Heinrici, ducis Bavarie, que opprimebatur per Ludovicum, qui se gerebat pro imperatore, pro auxilio et consilio eidem faciendis. Et cum pervenissem ad eam, inveni eam cum eo concordatam. Abinde arripui iter per archiepiscopatum Salczpurgensem per Alpes, que dicuntur Aurentur. Et cum tota die transirem per vallem, que dicitur Gerlos, recordatus sum de miraculo seu visione, quod in die beate virginis, in assumpcione sancte Marie, in Tharunso Parmensis diocesis michi contigerat. Et ab eodem tempore concepi ad eius honorem gloriose virginis horas cottidie decantandas in Pragensi ecclesia ordinare, ita ut de ipsius vite, gestis et miraculis cottidie nova legenda legeretur. Quod postea factum est, prout inferius describetur. Ibique perveni ad fratrem meum in vallem Insuburcham. Qui dimisso episcopo Tridentino pro capitaneo in comitatu Tyrolis processit mecum in Boemiam, deinde ad regem Cracovie, deinde ad Karolum, regem Ungarie, cum quo et filio suo Ludovico, genero meo, se colligavit federibus et ligis firmissimis.

Ibi eo existente venerunt nuncii, dicentes, quod uxor sua una cum baronibus comitatus sui contra eum conspiraverunt, propter quod eum per Bavariam et Boemiam opportebat festinanter reverti ad comitatum Tyrolis. Ego vero brevi tempore decurso secutus sum eum in comitatum eundem in vallem Eni. Et ibi secreto cognovi, quod quidam nomine Albertus, filius naturalis [patris] uxoris fratris mei, et quidam baro, magister curie predicte uxoris fratris mei, tractaverunt de consensu ipsius et aliorum baronum patrie, ut repudiaret fratrem meum et duceret Ludovicum, filium Bavari, qui se gerebat pro imperatore, et quod omnes barones vellent illi obedire tamquam domino, ipsaque sibi esset in uxorem. Hec volens rescire certitudinaliter, posui secrete insidias eidem Alberto cum Buscone iuniori et captivavi eum duxique eum per silvam usque ad castrum, quod dicitur Sonpurg prope Inspurgam. Ibi positus ad tormenta, recognovit hec omnia sic se habere, sicut relata michi fuerant. Tunc nitebar captivare magistrum curie, qui tamen pro tempore illo manus meas evasit, castro tamen suo usque ad terram deiecto per me. Ipse quoque postea per amicos suos in manus meas fuit traditus, sic scilicet ut comite sibi vita in aliis pro voluntate mea in manibus meis remaneret. Hec omnia fratri meo significavi, qui michi grates agens acquievit meo consilio, et posuimus custodiam castro Tyrolis et uxori sue.

Deinde processi ad sororem meam in Bavariam, que indigebat mei. Et abinde reversus sum per Salczburgensem archiepiscopatum iterato gressu et perveni in episcopatum Brixiensem ad castrum Taubers. Deinde ivi per vallem Cadubrii ad civitatem Bellunii et nocturno tempore intravi in suburbium castri fortissimi Iumellarum in vigilia beati Wenceslai martyris, et sic obsidione facta ipsum obtinui. Quod castrum possidebat comes Czenensis, dominus de Camino, et civitas Venetorum, qui tunc erant mei inimici, quod tamen post concordiam in mea potestate remansit. Abinde ivi in civitatem Tridentinam, et veniens in comitatum Tyrolis fui ibi usque ad vigiliam beate Katherine, et in vigilia beate Katherine obsedi castrum Penode super [lacum] Cardi, quod obsederat gens Luchini Mediolanensis et dominus de Arco. Quos congregato exercitu secrete cum episcopo Tridentino abinde fugavi, et in die beate Katherine castrum in meas manus fuit resignatum, ipsumque contuli ecclesie Tridentine. Deinde datum michi castrum fuit Belvesini diocesis Vincentinensis, quam civitatem cum toto comitatu tenebat Mastinus de la Scala. Ad quem opportebat me secrete accedere nocturno tempore cum magno populo et ipsum munire gentibus. Et abinde reversus sum in Tridentum, et de Tridento ivi in civitatem Bellunensem.

Ubi me existente patriarcha Aquilegiensis oppressus a duce Austrie et comite Veronensi, qui in campis iacebant prope Veronium in Foro Julii, quibus patriarcha cum gente sua resistere non valebat, misit michi epistolam in hec verba: "Vobis illustri principi Karolo de progenie regis Boemie, marchioni Moravie, nec non milicie vestre notifico, quod domus domine dominarum et virginis virginum Aquilegiensis per hostes graviter oppugnatur; cui tamen servitores dominarum vel, puellarum pocius adiuvare debent. Et ideo rogo vos et vestros principes universaliter, quatenus amore domine dominarum non permittatis ita ipsius domum et bona violari.

Quibus auditis una cum militibus nostris bene ducentis galeatis et mille peditibus transivimus per altissimos montes, ubi transitus non erat consuetus. Dominus quoque transitum nobis paravit per Senevallem, et venimus cum magna difficultate in diocesin Aquilegiensem et altero die ad patriarcham. Qui congregaverat gentem suam et castra metatus est ad nos prope unum flumen contra inimicos suos, qui iacebant ex altera parte rivi inter nos et eos existentis. Ipsi autem eadem nocte rescientes adventum nostrum fugierunt, et dispersus est exercitus eorum. Tunc nos secuti sumus eos et obsedimus partem eorum in castro. Ibi iacuimus per multum tempus et impugnavimus sepius dictum castrum. Ibidem ex nostris multi fuerunt vulnerati.

Capitulum XV.

Post aliquantulum temporis Johannes rex et Karolus in Boemiam fuerunt reversi. Et rex Johannes tocius regni administracionem tradidit in manus Karoli, hac tamen condicione interposita, quod ipse Karolus deberet regi Johanni quinque milia de parata pecunia ordinare, et quod ipse rex Johannes non deberet infra duos annos ad manendum in Boemiam venire nec infra dictum terminum aliquam pecuniam a regno postulare. Hanc quidem pecuniam sibi per Karolum celeriter conquisitam accepit et in Franciam secessit. Post cuius recessum Karolus feliciter et satis industriose regni gessit gubernacula, et queque dissipata et distracta revocando in statum debitum disposuit ac reduxit.

Capitulum XVI.

Expiratis itaque duorum annorum, sicut supra dictum est, curriculis rex Johannes reversus in Boemiam, disposuit cum Karolo, ut una versus Prussiam transirent contra Litvanos pugnaturi. Celeriter ergo ad viam procuratis necessariis Vratislaviam transierunt, quo eciam rex Ungarie, comes Hollandie et plures alii principes, marchiones, duces et multi viri spectabiles in eodem proposito de diversis mundi partibus convenerunt. Eis itaque in Vratislavia existentibus inter alia solacia, quibus principes solent insistere, ille odiosus et furibundus taxillorum ludus inter eos extitit. In quo rex Ungarie et comes Hollandie sic ferventer luserunt invicem, ut ipse comes in rege sexcentos florenos lucraretur. De quo dum dictum regem iracundum et turbulentum videret habere animum, motus vehemencia et arroganti animo prorupit in hec verba: "O domine rex, mirandum est, quod cum princeps tam magnificus sitis, cuius terra auro abundare dicitur, de tam modica pecunie summa sic egrum debetis monstrare animum et in inquietudine ponere mentem vestram. Ecce ut vos et omnes alii videatis aperte, quod pecunias taliter acquisitas non amplector, nec in usus meos transire, sed liberaliter a me transire debeant. Quo dicto omnes pecunias in ludo acquisitas proiecit in medium populi circumstantis. De quo ipse rex maiorem concepit iracundie materiam, quam tamen ut sapiens dissimulans silencio pressit. Post non multos vero dies omnes isti principes et magni viri de Vrastislavia versus Prussiam processerunt. Et ibidem cum per longum tempus glaciem expectantes iacuissent, hiems adeo fuit mollis et lenis, quod per glaciem transitum sicut alis annis minime habuerunt. Et sic multi magni viri suis votis frustrati perdiderunt labores similiter et expensas.

Capitulum XVII.

Reversi sunt itaque domini prenominati et quisque eorum ad terram suam direxit gressus suos. Rex autem Cracovie et Bolco dux malignum fraudulenter conflaverunt consilium, qualiter Johannem regem et Karolum in eorum reditu de Prussia possent capere et post multas contumelias usque ad extremum denarium depactare. Ipsi autem talium insidiarum ignari, rex Johannes cum suis per marchiam Brandenburgensem et Lusaciam transeundo versus comitatum Lucemburgensem se recepit, Karolus vero vitare non potuit, quin oporteret eum per regis Cracovie terram versus Vratislaviam necessario remeare. Venit itaque in civitatem Calis, ubi procurante rege Cracovie irretitus fuit insidiis, non ut tanquam hostis publicus capi deberet, sed ne civitatem exiret clanculo custodiri. Quod statim dum Karolus intelligeret, finxit se huiusmodi non sentire custodiam, sed dixit: se ibidem velle pausacionis gracia per dies aliquot permanere. Misit itaque ad capitaneum Vratislaviensem nuncium pedestrem, insinuando sibi totius facti ordinem seriatim. Qui statim cum trecentis armatis prope civitatem Calis ad unum milliare pervenit, valentemque spadonem Karolo ante portam civitatis transmisit. Quem Karolus satis sagaciter, sicut per nuncium, quem in Vratislaviam transmiserat, edoctus fuit, tentavit, adductum itaque caballum ascendit et celeri cursu ad suos, qui de Vratislavia ad eripiendum eum venerant, citius perrexit. Dum igitur rex Cracovie intellexisset, quod Karolus suos sic evasisset laqueos, totam eius familiam, que post eum in Calis remanserat, captivari mandavit, quam postea, ex quo Karolum, sicut decreverat, retinere non potuit, absolutam abire permisit. Post hec rex dictus Cazimirus civitatem Stynaviam ad territorium Vratislaviense spectantem obsedit et expugnavit. Ubi multa enormia deflorando virgines et civium uxores deturpando commisit. Quod cum Johanni, regi Boemie, qui tunc super alveum Rheni moram traxit, insinuatum fuisset, statim in Boemiam venit, et congregato exercitu civitatem Swidnitz obsedit et suburbio eius depopulato et territorio eius in magna parte destructo civitatem Landeshute expugnavit et devicit. Et quia ipse dux Swidnicensis illas insidias et machinaciones iniquas, quibus Karolus in Calis, sicut superius narratum, extitit detentus, dolose et nequiter procuravit, rex Johannes et Karolus decem septimanas in terra dicti ducis iacentes, ea hostili prede in vindictam perpetrati criminis exposita in Boemiam redierunt.

Capitulum XVIII.

Hiis itaque gestis, non longo temporis spacio transacto Ludovicus Bavarus, qui se imperatorem nominavit, cum rege Ungarie, duce Austrie, rege Cracovie, marchione Misnensi et duce Suidnicensi fortem super Johannem, regem Boemie, et Karolum, marchionem Moravie, ligam construxerunt, qui omnes dictum Johannem et Karolum in una septimana suis litteris diffidarunt, volentes eos invadere et tanquam eorum capitales persequi inimicos. Super quibus novis rex Johannes territus sollempnes suos nuncios, videlicet dominum Nicolaum de Lucemburg, suum intimum consiliarium, et dominum Henricum thesaurarium de Niuemburg, suum protonotarium, misit ad Ludovicum, ut cum eo ad tractandum de concordia aut treugis inter eos statuendis ad aliquem terminum conveniret. Qui simpliciter respondit: quod nullas cum eo vellet habere treugarum inducias nec aliqua cum eo querere concordio parlamenta. Johannes vero rex hoc audito, dixit: "In nomine domini, quanto plures habuerimus inimicos, tanto plura spolia et predas capiemus; et ego iuro per dominum Jesum Christum, quod quicumque eorum me primus invaserit, hunc taliter obruam, quod omnes alii terrebuntur."

Post hoc non longo tempore transacto Cazimirus, rex Cracovie, Nicolai, ducis Opavie, civitatem nomine Saar invasit et hostiliter obsedit. Qui statim ad regem Johannem in Pragam misit et ut aliquot viros armatos, quorum adiutorio civitatem suam per regem Cazimirum circumvalatam posset liberare, transmitteret, instantissime supplicavit. Rex Johannes hoc audito letabundo respondit animo: nullam sibi velle transmittere gentem, sed intra quatuor dies sibi velle in adiutorium venire propria in persona cum multitudine maxima armatorum. Statim rex Johannes omnibus regni Boemie baronibus in unum convocatis, omnibus audientibus dixit: "Ecce viri nobiles et strenui et fideles dilecti, oportet, ut regnum nostrum et patriam contra nos et vos iniuriose insultantes gladio et armis defendamus. Et quoniam iste Cazimirus, Cracovie rex, nobis in contumeliam regni nostri Boemie et corone vasallum et principem Nicolaum, ducem Opavie, hostiliter invasit, in quo maiestatem nostram graviter reputamus offensam, nec leviter ferre debemus, quod gravem paciuntur offensam, qui se pacis et tranquillitatis gracia nostro dominio subdiderunt. Ne ergo nobis pigricie ascribatur segnicies et ociose quietis sompnolencia impingatur, volumus et mandamus vobis singulis et singulariter universis, ut statim arma capiatis, ad bellum expediti sine mora nos sequamini ad propulsandam illius stultam proterviam, qui principem et vasallum nostrum presumsit invadere, qui nostra defensione potitus merito deberet pacis tranquillitate gaudere." Barones vero ad regis verba responderunt: "Domine rex, de iure nostro existit et ab antiquis temporibus inviolabiliter observatum, quod extra regnum non debemus armis proficisci, sed intra regni limites ipsum regnum contra eos, qui hoc hostiliter invadere conantur, pro viribus defendere et tueri." Quibus rex dixit: "Ducatus Opavie sicut alii Polonie ducatus ad regem Boemie et coronam regni respectum habere dignoscitur; unde ego accinctus ad iter iam vado districte et omnino visurus, quis vestrum tali captus temeritatis audacia et presumcione temera, ut retro me manere presumat." Itaque rex Johannes eadem nocte cum quingentis galeatis de montibus Chuthnis, ubi talia verba cum baronibus regni habuit, recessit et ad ducem Nicolaum de Opavia die et nocte festinanter properavit. Et statim secuti sunt eum barones et regni nobiles universi, et antequam ad dictum ducem veniret, habuit duo millia galeatorum exceptis sagittariis et aliis decenter armatis. Quos nobilis Czenko de Lippa cum trecentis armatis cicius currendo prevenit et cum Ungaris et aliis, qui de [Cazimiri] regis mandato ducis civitatem obsederant, bellum fervidum instauravit, quos fugam capientes usque in civitatem Cracoviam insecutus est. Et in eadem fuga trecenti Ungari interfecti sunt et sexaginta viri nobiles captivati. Reliquos vero sic insequebatur avide, ut ipse et magna pars suorum ipsam civitatem intrarent animo furibundo; qui cancello turris demisso, fuerunt in ipsa civitate retenti. Rex vero Johannes hec valde ferebat amaro animo, quod ipse disturbio tali non interfuit, quia civitatem sine omni resistencia acquisisset. Statim tamen eodem die Cracoviam cum magno obsedit exercitu, et iacendo ibidem totam terram depopulatis suburbiis parte maxima devastavit. Tunc Cazimirus, rex Cracovie, nunciavit regi Johanni, ut ad evitandum multarum personarum pericula secum solo solus in stuba clauderetur, et quis ibi alium vinceret, suum propositum de eo obtineret. Et quia rex Johannes omnino tunc excecatus erat, nunciavit sibi: quod se excecare faceret, tunc paribus armis libentissime vellet intrare duellum. Post hoc petente Kazimiro statim fuerunt treugarum trium septimanarum inter eos inducie procurate. Quibus pendentibus tota inimiciciarum materia fuit complanata, ita ut Karolus, marchio Moravie, de decem marcarum millibus argenti, que sibi dudum Cazimirus in mutuo concesserat, quietus dimitteretur omnimodo et solutus. Et sic extincta dissensionis materia fuit inter eos pacis tranquillitas posita et firmata. In qua quidem pacis firmacione omnes isti principes, qui prius ipsum regem Johannem et Karolum, marchionem Moravie, diffidaverant, fuerunt unanimiter comprehensi.

Capitulum XIX.

Post hoc Ludovicus Bavarus sollempnem suam ambasiatam ad regem Johannem et Karolum misit instanter petendo, ut secum ad parlamenti conveniret terminum: vellet enim sibi de universis iniuriis et violenciis, quibus Johannes, filius suus, per Ludovicum, filium suum, in ablacione uxoris et comitatus Tyrolis dampnificatus esset, integraliter satisfacere et condignam reddere recompensam. Qui quidem placitorum terminus fuit super die certo coram Trevirensi [archi]episcopo, qui regis Johannis patruus erat, in Treviris constitutus, ad quem quidem terminum multi domini et viri magnifici ad regis Johannis partem convenerunt, qui super re magna magnos habuerunt tractatus, quia sic facti enormitas et perpetrati criminis execrabilis immanitas requirebat. A seculo quippe non est auditum, ut magnus generosusque princeps et dominus tam nobili terra et uxore propria machinacione iniqua et proditorio consilio sic nequiter privaretur. Multis itaque examinatis consiliis, productum fuit in medium, quod Johanni, qui de comitatu Tyrolis et aliis suis dominiis maligno et fraudulento consilio per suos eiectus et expulsus fuerat, nullatenus competeret nec honorificum existeret, ut comitatum Tyrolis et alia sua dominia reingrederetur denuo, nec uxorem reassumeret, quam taliter adulterii turpitudine pollutam nunquam posset amplius dulcibus fovere amplexibus, nec affectu uxorico sine abhominacionis nausea, sicut ordo coniugalis exigit, adamare. Tandem ad hoc deventum exstitit, quod Ludovicus de Bavaria se ad hoc detulit, quod regi Johanni et filio suo, qui de dominiis suis, ut prefertur, relegatus extiterat, vellet dare terram Lusacie, utputa Gorlicz et Budissyn civitates, que cum totis dominiis et universis suis pertinenciis regno Boemie incorporari debeant totis futuris temporibus permansure. Insuper viginti millia marcarum puri argenti, pro quibus Berlin, Brandeburg et Stendal civitates marchio obligare vellet cum universis et singulis proventibus, utilitatibus et usufructibus ad ipsas civitates pertinentibus, tam diu per regem Johannem aut filium eius Johannem tenendas, possidendas et utifruendas, donec ipsa viginti millia marcarum in parata pecunia in civitate Pragensi totaliter solveretur. Quam quidem ordinacionem rex Johannes amplexatus est. Sed postquam ad Karolum, marchionem Moravie, et Johannem filios suos perduceretur, noluerunt in eadem consentire, dicentes: Si pater noster arripuerit istas pecunias, disperget eas inter Rinenses Henkinos, et sic decepti manebimus et illusi. Dum itaque Ludovicus intellexisset, quod regis Johannis filii ipsam ordinacionem acceptare noluissent nec eorum litteris firmare, totum quod tractatum et ordinatum fuit, remansit irritum et inane. De quo Ludovicus Bavarus valde fuit territus et ultra modum quam dici poterit, stupefactus, et suspicatus est mali eventus esse omen, quod filii regis Johannis ordinacionem per magnos principes maturis et providis dispositam et ordinatam consiliis et per patrem eorum acceptatam acceptare renuunt et amplecti, sic animose et mente superba contradicunt.

Capitulum XX.

Post hoc rex Johannes intravit curiam Avinionis ad papam Benedictum et cum eo practicavit in tantum, ut ipse coram omnibus electoribus vocatis insinuaret, qualiter Ludovicus de Bavaria non esset verus imperator, cum ipse staret contra sacrosanctam Romanam ecclesiam, christianitatis matrem, et quendam fratrem Minorum ad coronandum se in papam posuisset. Et sic statim electores ad eleccionem procedentes, Karolum, marchionem Moravie, in regem Romanorum felicibus auspiciis elegerunt.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page