T. MACCI PLAVTI PERSA

PERSONAE

TOXILVS SERVVS
SAGARISTIO SERVVS
SATVRIO PARASITVS
SOPHOCLIDISCA ANCILLA
LEMNISELENIS MERETRIX
PAEGNIVM PVER
VIRGO
DORDALVS LENO

ARGVMENTVM

Profecto domino suos amores Toxilus
Emit atque curat, leno ut emittat manu;
Raptamque ut emeret de praedone virginem
Subornata suadet sui parasiti filia.
Atque ita intricatum ludit potans Dordalum.

ACTVS I

I.i
TOXILVS Qui amans egens ingressus est princeps in Amoris vias,
superavit aerumnis suis aerumnas Herculi.
nam cum leone, cum excetra, cum cervo, cum apro Aetolico,
cum avibus Stymphalicis, cum Antaeo deluctari mavelim,
quam cum Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo,             5
nec quicquam nisi 'non est' sciunt mihi respondere quos rogo.
SAGARISTIO Qui ero suo servire volt bene servos servitutem,
ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet,
quae ero placere censeat praesenti atque apsenti suo.
ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia,            10
sed quasi lippo oculo me erus meus manum apstinere hau quit tamen,
quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.
TOX. Quis illic est qui contra me astat? SAG. Quis hic est qui sic contra me astat?
TOX. Similis est Sagaristionis. SAG. Toxilus hic quidem meus amicust.
TOX. Is est profecto. SAG. Eum esse opinor. TOX. Congrediar. SAG.      15
     Contra adgredibor.
TOX. O Sagaristio, di ament te. SAG. O Toxile, dabunt di quae exoptes.
ut vales? TOX. Vt queo. SAG. Quid agitur? TOX. Vivitur.
SAG. Satin ergo ex sententia? TOX. Si eveniunt quae exopto, satis.
SAG. Nimis stulte amicis utere. TOX. Quid iam? SAG. Imperare oportet.
TOX. Mihi quidem tu iam eras mortuos, quia non te visitabam.          20
S. Negotium edepol— T. Ferreum fortasse? S. Plusculum annum
fui praeferratus apud molas tribunus vapularis.
TOX. Vetus iam istaec militiast tua. SAG. Satin tu usque valuisti? TOX.
     Hau probe.
SAG. Ergo edepol palles. TOX. Saucius factus sum in Veneris proelio:
sagitta Cupido cor meum transfixit. SAG. Iam servi hic amant?            25
TOX. Quid ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem
quibus sat esse non queam?
SAG. Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.
TOX. Basilice agito eleutheria.
SAG. Quid iam? TOX. Quia erus peregri est. SAG. Ain tu,        29a
peregri est? TOX. Si tu tibi bene esse
pote pati, veni: vives mecum,                         30a
basilico accipiere victu.
SAG. Vah, iam scapulae pruriunt, quia te istaec audivi loqui.
TOX. Sed hoc me unum excruciat. SAG. Quidnam id est?
TOX. Haec dies summa hodie est, mea amica sitne libera,
an sempiternam servitutem serviat. SAG. Quid nunc vis ergo?      34a
TOX. <Facere ami>cum tibi me potis es sempiternum. SAG. Quem ad modum?
TOX. Vt mihi des nummos sescentos, quos pro capite illius pendam,
quos continuo tibi reponam in hoc triduo, aut quadriduo.
age fi benignus, subveni.
SAG. Qua confidentia rogare tu a med argentum tantum audes,
impudens? quin si egomet totus veneam, vix recipi potis est      40
quod tu me rogas; nam tu aquam a pumice nunc postulas,
qui ipsus sitiat. TOX. Sicine hoc te mihi facere? SAG. Quid faciam?
     TOX. Rogas?
alicunde exora mutuom. SAG. Tu fac idem quod rogas me.
TOX. Quaesivi, nusquam repperi. SAG. Quaeram equidem, si quis credat.
TOX. Nempe habeo in mundo. SAG. Si id domi esset mihi, iam pollicerer:    45
hoc meumst ut faciam sedulo. TOX. Quidquid erit, recipe te ad me.
quaere tamen, ego item sedulo. SAG. Si quid erit, <te fac>iam ut scias.
TOX. *** obsecro te resecro<que>, operam da hanc mihi
fidelem. SAG. Ah, odio me enicas.                  48a
TOX. Amoris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio.
SAG. At pol ego aps te concessero.— TOX. Iamne abis? bene ambulato.
sed recipe quam primum potes, cave fuas mi in quaestione.
usque ero domi, dum excoxero lenoni malam <rem magnam>.—

I.ii
SATVRIO Veterem atque antiquom quaestum maio<rum meum>
servo atque obtineo et magna cum cura colo.
nam numquam quisquam meorum maiorum fuit,      55
quin parasitando paverint ventres suos:
pater, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos
quasi mures semper edere alienum cibum,
neque edacitate eos quisquam poterat vincere;
atque eis cognomentum erat duris Capitonibus.         60
unde ego hunc quaestum optineo et maiorum locum.
neque quadrupulari me volo, neque enim decet
sine meo periclo ire aliena ereptum bona,
neque illi qui faciunt mihi placent. planen loquor?
nam publicae rei causa quicumque id facit                65
magis quam sui quaesti, animus induci potest,
eum esse civem et fidelem et bonum.
sed * * *
si legirupam qui damnet, det in publicum           68a
dimidium; atque etiam in ea lege adscribier:
ubi quadrupulator quempiam iniexit manum,
tantidem ille illi rursus iniciat manum,
ut aequa parti prodeant ad tris viros:
si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant,
qui hic albo rete aliena oppugnant bona.
sed sumne ego stultus, qui rem curo publicam,    75
ubi sint magistratus, quos curare oporteat?
nunc huc intro ibo, visam hesternas reliquias,
quierintne recte necne, num afuerit febris,
opertaen fuerint, ne quis obreptaverit.
sed aperiuntur aedes, remorandust gradus.      80

I.iii
TOXILVS Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia
hodie illam faciat leno libertam suam.
sed eccum parasitum, quoius mi auxilio est opus.
simulabo quasi non videam: ita alliciam virum.
curate istic vos atque adproperate ocius,                 85
ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero.
commisce mulsum, struthea ~ coluthequam appara,
bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.
iam pol ille hic aderit, credo, congerro meus.
SAT. Me dicit, euge. TOX. Lautum credo e balineis       90
iam hic adfuturum. SAT. Vt ordine omnem rem tenet.
TOX. Collyrae facite ut madeant et colyphia,
ne mihi incocta detis. SAT. Rem loquitur meram.
nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias;
tum nisi cremore crassost ius collyricum,           95
nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum:
quasi ~iuream esse ius decet collyricum.
nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo.
TOX. Prope me hic nescio quis loquitur. SAT. O mi Iuppiter
terrestris, te coepulonus compellat tuos.             100
TOX. O Saturio, opportune advenisti mihi.
SAT. Mendacium edepol dicis, atque haud te decet:
nam essurio venio, non advenio saturio.
TOX. At edes, nam iam intus ventris fumant focula.
calefieri iussi reliquias. SAT. Pernam quidem             105
ius est adponi frigidam postridie.
TOX. Ita fieri iussi. SAT. Ecquid hallecis? TOX. Vah, rogas?
SAT. Sapis multum ad genium. TOX. Sed <tu>, ecquid meministi, here
qua de re ego tecum mentionem feceram?
SAT. Memini: ut murena et conger ne calefierent;     110
nam nimio melius oppectuntur frigida.
sed quid cessamus proelium committere?
dum mane est, omnis esse mortalis decet.
TOX. Nimis paene manest. SAT. Mane quod tu occeperis
negotium agere, id totum procedit diem.                        115
TOX. Quaeso animum advorte hoc. iam heri narravi tibi
tecumque oravi, ut nummos sescentos mihi
dares utendos mutuos. SAT. Memini et scio,
et te me orare et mihi non esse quod darem.
nihili parasitus est, cui argentum domi est:        120
lubido extemplo coeperest convivium,
tuburcinari de suo, si quid domi est.
cynicum esse egentem oportet parasitum probe:
ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium,
marsuppium habeat, inibi paullum praesidi,          125
qui familiarem suam vitam oblectet modo.
TOX. Iam nolo argentum: filiam utendam tuam
mihi da. SAT. Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi.
TOX. Non ad istuc quod tu insimulas. SAT. Quid eam vis? TOX. Scies.
quia forma lepida et liberali est. SAT. Res itast.               130
TOX. Hic leno neque te novit neque gnatam tuam.
SAT. Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum?
TOX. Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes.
SAT. Cupio hercle. TOX. Tum tu me sine illam vendere.
SAT. Tun illam vendas? TOX. Immo alium adlegavero      135
qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet.
sicut istic leno non sex menses Megaribus
huc est cum commigravit. SAT. Pereunt reliquiae.
posterius istuc tamen potest. TOX. Scin quam potest?
numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis,       140
quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi;
atque nisi gnatam tecum huc iam quantum potest
adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria.
quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis?
SAT. Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet,       145
dum saturum vendas. TOX. Hoc, si facturu's, face.
SAT. Faciam equidem quae vis. TOX. Bene facis. propera, abi domum;
praemonstra docte, praecipe astu filiae,
quid fabuletur: ubi se natam praedicet,
qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit.           150
sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet;
et ut adfleat, cum ea memoret. SAT. Etiam tu taces?
ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis.
TOX. Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape
tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam,       155
quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat. SAT. Eu, probe.
TOX. Quasi sit peregrinus. SAT. Laudo. TOX. Et tu gnatam tuam
ornatam adduce lepide in peregrinum modum.
SAT. Pothen ornamenta? TOX. Abs chorago sumito;
dare debet: praebenda aediles locaverunt.                       160
SAT. Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio.
TOX. Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero,
continuo tu illam a lenone adserito manu.
SAT. Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.—
TOX. Abi et istuc cura. interibi ego puerum volo            165
mittere ad amicam meam, ut habeat animum bonum,
me esse effecturum <hoc> hodie. nimis longum loquor.—

ACTVS II

II.i
SOPHOCLIDISCA Satis fuit indoctae, immemori, insipienti dicere totiens.
nimis tandem me quidem pro barda et pro rustica reor habitam esse aps te.
quamquam ego vinum bibo, at mandata non consuevi simul bibere una.      170
me quidem iam satis tibi spectatam censebam esse et meos mores.
nam equidem te iam sector quintum hunc annum, quom interea, credo,
ovis si in ludum iret, potuisset iam fieri ut probe litteras sciret,
quom interim tu meum ingenium fans atque infans nondum etiam edidicisti.
potin ut taceas? potin ne moneas?                         175
memini et scio et calleo et commemini.
amas pol misera: id tuos scatit animus.
ego istuc placidum tibi ut sit faciam.
LEMNISELENIS Miser est qui amat.— SOPH. Certo is quidem nihilist,
qui nil amat: quid ei homini opus vita est?                                        180
ire decet me, ut erae opsequens fiam, libera ea opera ocius ut sit.
conveniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.

II.ii
TOXILVS Satin haec tibi sunt plana et certa? satin haec meministi et tenes?
PAEGNIVM Melius quam tu qui docuisti. TOX. Ain vero, verbereum caput?
P. Aio enim vero. T. Quid ergo dixi? P. Ego recte apud illam dixero.            185
TOX. Non edepol scis. PAEG. Da hercle pignus, ni omnia memini et scio,
et quidem si scis tute, quot hodie habeas digitos in manu.
TOX. Egon dem pignus tecum? PAEG. Audacter, si lubido est perdere.
T. Bona pax sit potius. P. Tum tu igitur sine me ire. T. Et iubeo et sino;
sed ita volo te ire, ut domi sis, cum ego te esse illi censeam.                   190
PAEG. Faciam. TOX. Quo ergo is nunc? PAEG. Domum: uti domi sim, quom
     illi censeas.
TOX. Scelus tu pueri es, atque ob istanc rem ego aliqui te peculiabo.
PAEG. Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari
nec subigi queantur umquam, ut pro ea fide habeant iudicem.
T. Abi modo. P. Ego laudabis faxo. T. Sed has tabellas, Paegnium,     195
ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato.
SOPH. Cesso ire ego quo missa sum?
P. Eo ego. T. I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras.
vola curriculo.— PAEG. Istuc marinus passer per circum solet.
illic hinc abiit intro huc. sed quis haec est quae med advorsum incedit?     200
S. Paegnium hic quidem est. P. Sophoclidisca haec peculiarest eius
quo ego sum missus. S. Nullus esse hodie hoc puero peior perhibetur.
PAEG. Compellabo. SOPH. Commorandust. PAEG. Standumst apud hanc obieci *
SOPH. Paegnium, deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales?
PAEG. Sophoclidisca, di me amabunt. SOPH. Quid me? PAEG. Vtrum     205
      hercle <di volent>;
sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male.
SOPH. Mitte male loqui. PAEG. Quom ut digna es dico, bene, non male loquor.
SOPH. Quid agis? PAEG. Feminam scelestam te astans contra contuor.
SOPH. Certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem.
PAEG. Quid male facio aut quoi male dico? SOPH. Quoi pol cumque       210
     occasio est.
PAEG. Nemo homo umquam ita arbitratust. SOPH. At pol multi esse ita sciunt.
PAEG. Heia. SOPH. Beia. PAEG. Tuo ex ingenio mores alienos probas.
SOPH. Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae.
PAEG. Satis iam dictum habeo. SOPH. Sed quid tu? confitere ut te autumo?
PAEG. Fatear, si ita sim. SOPH. Iam abi, vicisti. PAEG. Abi nunciam ergo.   215
    SOPH. Hoc mi expedi,
quo agis? PAEG. Quo tu? SOPH. Dic tu. <PAEG. Dic tu. SOPH.> Prior
      rogavi. PAEG. At post scies.
SOPH. Eo ego hinc haud longe. PAEG. Et quidem ego haud longe <hinc eo>.
    SOPH. Quo ergo <is>, scelus?
PAEG. Nisi sciero prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies.
SOPH. Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero.
PAEG. Itane est? SOPH. Itane est. PAEG. Mala es. SOPH. Scelestu's.  220
    PAEG. Decet me. SOPH. Me quidem addecet.
PAEG. Quid ais? certumnest celare, quo iter facias, pessuma?
SOPH. Offirmastin occultare quo te immittas, pessume?
PAEG. Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res.
nihili facio scire. valeas. SOPH. Asta. PAEG. At propero. SOPH. Et pol ego item.
PAEG. Ecquid habes? SOPH. Ecquid tu? PAEG. Nil equidem. SOPH.     225
     Cedo manum ergo. PAEG. Estne haec manus?
SO. Vbi illa altera est furtifica laeva? PA. Domi eccam. huc nullam attuli.
SOPH. Habes nescio quid. PAEG. Ne me attrecta, subigitatrix. SOPH. Sin
     te amo?
PAEG. Male operam locas. SOPH. Qui? PAEG. Quia enim nihil amas, quom
     ingratum amas.
SOPH. Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam,
ne, ubi versicapillus fias, foede semper servias.                     230
tu quidem haud etiam es octoginta pondo. PAEG. At confidentia
illa militia militatur multo magis quam pondere.
atque ego hanc [nunc] operam perdo. SOPH. Quid iam? PAEG. Quia peritae
     praedico.
sed ego cesso. SOPH. Mane. PAEG. Molesta es. SOPH. Ergo <ero> quoque,
     nisi scio,
quo agas te. PAEG. Ad vos. SOPH. Et pol ego ad vos. PAEG. Quid eo?   235
    SOPH. Quid id ad te attinet?
PA. Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio. SO. Odiosu's. PA. Lubet.
numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem.
SOPH. Malitia certare tecum miseria est. PAEG. Mers tu mala es.
SO. Quid est quod metuas? PA. Idem istuc quod tu. SO. Dic ergo ***
[ne hoc cuiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius.]       240
PA. Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem,
omnes muti ut eloquerentur prius hoc quam ego. SO. At tu hoc face:
fide data credamus. PAEG. Novi: omnes sunt lenae levifidae,
neque tippulae levius pondust, quam fides lenonia.
SO. Dic amabo. PA. Dic amabo. SO. Nolo ames. PA. Facile impetras.    245
SOPH. Tecum habeto. PAEG. Et tu hoc taceto. SOPH. Tacitum erit. PAEG.
     Celabitur.
SOPH. Toxilo has fero tabellas tuo ero. PAEG. Abi, eccillum domi.
at ego hanc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem.
SOPH. Quid istic scriptum? PAEG. Iuxta tecum, si tu nescis, nescio;
nisi fortasse blanda verba. SOPH. Abeo. PAEG. Et ego abiero.—          250
    SOPH. Ambula.—

II.iii
SAGARISTIO Iovi opulento, incluto,
Ope gnato, supremo, valido, viripotenti,
opes, spes bonas, copias commodanti
*** lubens vitulorque merito,
quia meo amico amiciter hanc commoditatis copiam      255
danunt, argenti mutui ut ei egenti opem adferam;
quod ego non magis somniabam neque opinabar neque censebam,
eam fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo;
nam erus meus me Eretriam misit, domitos boves ut sibi mercarer,
dedit argentum, nam ibi mercatum dixit esse die septumi:            260
stultus, qui hoc mihi daret argentum, cuius ingenium noverat.
nam hoc argentum alibi abutar: boves, quos emerem, non erant;
nunc et amico prosperabo et genio meo multa bona faciam,
diu quo bene erit, die uno absolvam: tux tax tergo erit meo. non curo.
nunc amico homini boves domitos mea ex crumina largiar.        265
nam id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos, aridos
bene admordere, qui salinum servo obsignant cum sale.
virtus, ubi occasio admonet, dispicere. quid faciet mihi?
verberibus caedi iusserit, compedes impingi? vapulet,
ne sibi me credat supplicem fore: vae illi, nil iam mihi novi     270
offerre potest, quin sim peritus. sed *** Toxili
puerum Paegnium eccum.                271a

II.iv
PAEGNIVM Pensum meum, quod datumst, confeci. nunc domum propero. SAG.
     Mane, etsi properas.
Paegnium, ausculta. PA. Emere oportet, quem tibi oboedire velis. S. Asta.
PAEG. Exhibeas molestiam, ut opinor, si quid debeam,
qui nunc sic tamen es molestus. SAG. Scelerate, etiam respicis?          275
PAEG. Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum impune auferes.
SAG. Vbi Toxilus est tuus erus? PAEG. Vbi illi libet, neque te consulit.
    SAG. Etiam
dicis ubi sit, venefice?
PAEG. Nescio, inquam, ulmitriba tu.
SAG. Male dicis maiori. PAEG. Prior promeritus perpetiare.     280
servam operam, linguam liberam erus iussit med habere.               280a
SAG. Dicisne mi, ubi sit Toxilus? PAEG. Dico ut perpetuo pereas.
SAG. Caedere hodie tu restibus. PAEG. Tua quidem, cucule, causa!
non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine.
SAG. Video ego te: iam incubitatus es. PAEG. Ita sum. quid id ad te [attinet]?
at non sum, ita ut tu, gratiis. SAG. Confidens. PAEG. Sum hercle vero.     285
nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras.
SAG. Potin ut molestus ne sies? PAEG. Quod dicis facere non quis.
SA. Abi in malam rem. PA. At tu domum: nam ibi tibi parata praestost.
SAG. Vadatur hic me. PAEG. Vtinam vades desint, in carcere ut sis.
SAG. Quid hoc? PAEG. Quid est? SAG. Etiam, scelus, male loquere?    290
    PAEG. Tandem ut liceat,
quom servos sis, servom tibi male dicere. SAG. Itane? specta
quid dedero. PAEG. Nil, nam nil habes. SAG. Di deaeque me omnes perdant—
PAEG. Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas. SAG. Atque id fiat,
nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis.
PAEG. Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii.     295
SAG. Qui te di deaeque— scis quid hinc porro dicturus fuerim,
ni linguae moderari queam. potin abeas? PAEG. Abigis facile.
nam umbra mea iam intus vapulat.— SAG. Vt istunc di deaeque perdant.
tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.
hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem          300
quem convenire maxime cupiebam egreditur intus.

II.v
TOXILVS Paratum iam esse dicito, unde argentum sit futurum,
iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum;
ubi se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares,
satin ea tenes? SOPHOCLIDISCA Magis calleo quam aprugnum callum    305
     callet.—
TOX. Propera, abi domum. *** SAG. Nunc ego huic graphice facetus fiam.
subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose.
TOX. Sed quis hic ansatus ambulat? SAG. Magnifice conscreabor.
TOX. Sagaristio hic quidemst. quid agitur, Sagaristio? ut valetur?
ecquid, quod mandavi tibi, ~estne in te speculae? SAG. Adito.          310
videbitur. factum volo. venito. promoneto.
TOX. Quid hoc hic in collo tibi tumet? SAG. Vomicast, pressare parce;
nam ubi qui mala tangit manu, dolores cooriuntur.
TOX. Quando istaec innatast tibi? SAG. Hodie. TOX. Secari iubeas.
SAG. Metuo, ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti.                315
TOX. Inspicere morbum tuom lubet. SAG. Ah ah, abi atque cave sis
a cornu. TOX. Quid iam? SAG. Quia boves bini hic sunt in crumina.
TOX. Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum.
SAG. Enim metuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur.
TOX. Ego reiciam. habe animum bonum. SAG. Credetur, commodabo.    320
sequere hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti.
TOX. Quid tu ais? SAG. Dominus me bovis mercatum Eretriam misit.
nunc mi Eretria erit haec tua domus. TOX. Nimis tu facete loquere.
atque ego omne argentum tibi hoc actutum incolume redigam;
nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi,               325
quo pacto ab lenone auferam hoc argentum, SAG. Tanto melior.
TOX. Et mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum.
sed sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera.—SA. Vtere ut vis.—

ACTVS III

III.i
SATVRIO Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo
perennitatique adeo huic, perpetuo cibus                     330
ut mihi supersit, suppetat, superstitet:
sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus.
quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis;
communicavi tecum consilia omnia.
ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego.            335
venibis tu hodie, virgo. VIRGO Amabo, mi pater,
quamquam libenter escis alienis studes,
tuin ventris causa filiam vendas tuam?
SAT. Mirum quin regis Philippi causa aut Attali
te potius vendam quam mea, quae sis mea.             340
VIR. Vtrum tu pro ancilla me habes an pro filia?
SAT. Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur.
meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi.
VIR. Tua istaec potestas est, pater. verum tamen,
quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae,      345
modice et modeste meliust vitam vivere;
nam ad paupertatem si admigrant infamiae,
gravior paupertas fit, fides sublestior.
SAT. Enim vero odiosa es. VIR. Non sum, neque me esse arbitror,
quom parva natu recte praecipio patri.                   350
nam inimici famam non ita ut natast ferunt.
SAT. Ferant eantque maximam malam crucem;
neque ego inimicitias omnes pluris existimo,
quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.
VIR. Pater, hominum immortalis est infamia;        355
etiam tum vivit, cum esse credas mortuam.
SAT. Quid? metuis, ne te vendam? VIR. Non metuo, pater.
verum insimulari nolo. SAT. At nequiquam nevis.
meo modo istuc potius fiet quam tuo
fiat. quae hae res sunt? VIR. Cogita hoc verbum, pater:    360
erus si minatus est malum servo suo,
tametsi id futurum non est, ubi captumst flagrum,
dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria!
ego nunc quod non futurumst formido tamen.
SAT. Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,       365
quae praeter sapiet quam placet parentibus.
VIR. Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,
quae reticet, si quid fieri pervorse videt.
SAT. Malo cavere meliust te. VIR. At si non licet
cavere, quid agam? nam ego tibi cautum volo.            370
SA. Malusne ego sum? VI. Non es, neque me dignumst dicere,
verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet.
SAT. Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia
non demovebor. VIR. At, meo si liceat modo,
sapienter potius facias quam stulte. SAT. Lubet.        375
VIR. Lubere per me tibi licere intellego;
verum lubere hau lubeat, si liceat mihi.
SAT. Futura es dicto oboediens an non patri?
VIR. Futura. SAT. Scis iam tibi quae praecepi? VIR. Omnia.
SAT. Et ut surrupta fueris? VIR. Docte calleo.               380
SAT. Et qui parentes fuerint? VIR. Habeo in memoria.
necessitate me mala ut fiam facis.
verum videto, me ubi voles nuptum dare,
ne haec fama faciat repudiosas nuptias.
SAT. Tace, stulta. non tu nunc hominum mores vides?      385
quoivis modi hic cum [mala] fama facile nubitur:
dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.
VIR. Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi,
me esse indotatam. SAT. Cave sis tu istuc dixeris.
pol deum virtute dicam et maiorum meum,                   390
ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi:
librorum eccillum habeo plenum soracum.
si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus,
dabuntur dotis tibi inde sescenti logi,
atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis:             395
cum hac dote poteris vel mendico nubere.
VIR. Quin tu me ducis, si quo ducturu's, pater?
vel tu me vende vel face quid tibi lubet.
SAT. Bonum aequomque oras. sequere hac.— VIR. Dicto sum audiens.—

III.ii
DORDALVS Quidnam esse acturum hunc dicam vicinum meum,  400
qui mihi iuratust sese hodie argentum dare?
quod si non dederit atque hic dies praeterierit,
ego argentum, ille iusiurandum amiserit.
sed ibi concrepuit foris. quisnam egreditur foras?

III.iii
TOXILVS Curate isti intus, iam ego domum me recipiam. DOR. Oh,  405
Toxile, quid agitur? TOX. Oh, lutum lenonium,
commixtum caeno sterculinum publicum,
impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli,
pecuniae accipiter avide atque invide,
procax, rapax, trahax— trecentis versibus          410
tuas impuritias traloqui nemo potest—
accipin argentum? accipe sis argentum, impudens,
tene sis argentum, etiam tu argentum tenes?
possum te facere ut argentum accipias, lutum?
non mihi censebas copiam argenti fore,             415
qui nisi iurato mihi nil ausu's credere?
DOR. Sine respirare me, ut tibi respondeam.
vir summe populi, stabulum servitutium,
scortorum liberator, suduculum flagri,
compedium tritor, pistrinorum civitas,              420
perenniserve, lurco, edax, furax, fugax,
cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens,
possum a te exigere argentum? argentum, inquam, cedo,
quin tu mi argentum reddis? nilne te pudet?
leno te argentum poscit, solida servitus,           425
pro liberanda amica, ut omnes audiant.
TOX. Tace, obsecro hercle. ne tua vox valide valet.
DOR. Referundae ego habeo linguam natam gratiae.
eodem mihi pretio sal praehibetur quo tibi.
nisi me haec defendet, numquam delinget salem.    430
TOX. Iam omitte iratus esse. id tibi suscensui,
quia te negabas credere argentum mihi.
DOR. Mirum quin tibi ego crederem, ut idem mihi
faceres quod partim faciunt argentarii:
ubi quid credideris, citius extemplo a foro                435
fugiunt quam ex porta ludis cum emissust lepus.
TOX. Cape hoc sis. DOR. Quin das? TOX. Nummi sescenti hic erunt,
probi, numerati. fac sit mulier libera,
atque huc continuo adduce. DOR. Iam faxo hic erit.
non hercle, quoi nunc hoc dem spectandum, scio.     440
TOX. Fortasse metuis in manum concredere?
DOR. Mirum quin *** [citius iam a foro argentarii
abeunt, quam in cursu rotula circumvortitur.]
TOX. Abi istac travorsis angiportis ad forum;
eadem istaec facito mulier ad me transeat                   445
per hortum. DOR. Iam hic faxo aderit. TOX. At ne propalam.
DOR. Sapienter sane. TOX. Supplicatum cras eat.
DOR. Ita hercle vero.— TOX. Dum stas, reditum oportuit.

ACTVS IV

IV.i
si quam rem accures sobrie aut frugaliter,
solet illa recte sub manus succedere.              450
atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam,
sic ei procedit postprincipio, denique
si malus aut nequamst, male res vortunt quas agit,
sin autem frugist, eveniunt frugaliter.
hanc ego rem exorsus sum facete et callide,        455
igitur proventuram bene confido mihi.
nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo,
ut ipsus sese, qua se expediat, nesciat.
Sagaristio, heus, exi atque educe virginem
et istas tabellas, quas consignavi tibi,               460
quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia.

IV.ii
SAGARISTIO Numquid moror? TOX. Euge, euge, exornatu's basilice;
tiara ornatum lepida condecorat schema.
tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet.
sed satin estis meditati? SAG. Tragici et comici               465
numquam aeque sunt meditati. TOX. Lepide hercle adiuvas.
[age, illuc abscede procul e conspectu et tace.
ubi cum lenone me videbis conloqui]
id erit adeundi tempus. nunc agite ite vos.

IV.iii
DORDALVS Quoi homini di propitii sunt, aliquid obiciunt lucri;    470
nam ego hodie compendi feci binos panes in dies.
ita ancilla mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit;
iam hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo.
sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem
maximam maiorem feci atque auxi civi femina?                   475
sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi,
nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;
nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit:
bonus volo iam ex hoc die esse— quod neque fiet neque fuit.
TOX. Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis,     480
itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum.
quid agis? DOR. Credo. TOX. Vnde agis te, Dordale? DOR. Credo tibi.
di dent, quae velis. TOX. Eho, an iam manu emisisti mulierem?
D. Credo edepol, credo, inquam, tibi. T. Iam liberta auctu's? D. Enicas.
quin tibi me dico credere. T. Dic bona fide: iam liberast? D. Olim.      485-486
i, i ad forum ad praetorem, exquire, siquidem mihi credere non vis.     487
libera, inquam, est: ecquid audis? TOX. At tibi di bene faciant omnes.
numquam enim posthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam.
DOR. Abi, ne iura, satis credo.                        490
TOX. Vbi nunc tua libertast? DOR. Apud te. TOX. Ain, apud mest? DOR.
      Aio, inquam, apud te est, inquam.
TOX. Ita me di ament, ut ob istam rem tibi multa bona instant a me.
nam est res quaedam, quam occultabam tibi dicere: nunc eam narrabo,
unde tu pergrande lucrum facias: faciam, ut mei memineris, dum vitam
vivas. DOR. Bene dictis tuis bene facta aures meae auxilium exposcunt.    495
TOX. Tuom promeritumst, merito ut faciam. et ut me scias esse ita facturum,
tabellas tene has, pellege. DOR. Istae quid ad me? TOX. Immo ad te
      attinent et tua refert.
nam ex Persia sunt haec allatae mihi a meo ero. D. Quando? T. Haud dudum.
DOR. Quid istae narrant? TOX. Percontare ex ipsis. ipsae tibi narrabunt.
DOR. Cedo sane [mihi]. TOX. At clare recitato. DOR. Tace, dum pellego.  500
    TOX. Hau verbum faciam
DOR. Salutem dicit Toxilo Timarchides
et familiae omni. si valetis, gaudeo.
ego valeo recte et rem gero et facio lucrum,
neque istoc redire his octo possum mensibus,
itaque hic est quod me detinet negotium.              505
Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia,
plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum:
ea comportatur praeda, ut fiat auctio
publicitus; ea res me domo expertem facit.
operam atque hospitium ego isti praehiberi volo,      510
qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet,
nam is mihi honores suae domi habuit maxumos.
Quid id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant
aut quid erus tuos? TOX. Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni
neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt.                   515
DOR. Quae istaec lucrifera est Fortuna? TOX. Istas, quae norunt, roga.
ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior.
sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem. DOR. Bene me mones.
fac silentium. TOX. Nunc ad illud venies quod refert tua.
DOR. Iste qui tabellas adfert adduxit simul                     520
forma expetenda liberalem virginem,
furtivam, abductam ex Arabia penitissuma;
eam te volo accurare ut istic veneat.
ac suo periclo is emat qui eam mercabitur:
mancipio neque promittet neque quisquam dabit.             525
probum et numeratum argentum ut accipiat face.
haec cura, et hospes cura ut curetur. vale.
TOX. Quid igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum,
iam mihi credis? DOR. Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit?
TOX. Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi. DOR. Nil mi opust   530
litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras?
nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio?
TOX. Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi.
quid metuis? DOR. Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens,
neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream.                     535
TOX. Nil pericli mihi videtur. DOR. Scio istuc, sed metuo mihi.
TOX. Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia,
ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam.
DOR. Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust        539-540
fieri doctos. TOX. Ne quis vero ex Arabia penitissuma 541
persequatur. etiam tu illam destinas? DOR. Videam modo
mercimonium. TOX. Aequa dicis. sed optume eccum ipse advenit
hospes ille, qui has tabellas attulit. DOR. Hicinest? TOX. Hic est.
DOR. Haecine illast furtiva virgo? TOX. Iuxta tecum aeque scio,    545
nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est.
DOR. Sat edepol concinnast facie. TOX. Vt contemptim carnufex.
taciti contemplemur formam. DOR. Laudo consilium tuom.

IV.iv
SAGARISTIO Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae?
VIRGO Vrbis speciem vidi, hominum mores perspexi parum.             550
TOX. Numquid in principio cessavit verbum docte dicere?
DOR. Hau potui etiam in primo verbo perspicere sapientiam.
SAG. Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst?
VIR. Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.
perfidia et peculatus ex urbe et avaritia si exulant,                      555
quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio,
septimum periurium, TOX. Euge. VIR. Octava indiligentia,
nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus:
haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;
ubi ea aderunt, centumplex murus rebus servandis parumst.           560
TOX. Quid ais tu? DOR. Quid vis? TOX. Tu in illis es decem sodalibus:
te in exilium ire hinc oportet. DOR. Quid iam? TOX. Quia periurus es.
D. Verba quidem haud indocte fecit. T. Ex tuo, inquam, usust: eme hanc.
D. Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet. T. Si hanc emeris,
di immortales, nullus leno te alter erit opulentior.                      565
evortes tuo arbitratu homines fundis, familiis;
cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam:
venient ad te comissatum. DOR. At ego intro mitti votuero.
TOX. At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores:
proin tu tibi iubeas concludi aedis foribus ferreis,                     570
ferreas aedis commutes, limina indas ferrea,
ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris:
ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.
DOR. I sis in malum cruciatum. TOX. I sane tu, [hanc eme atque] ausculta mihi.
DOR. Modo uti sciam, quanti indicet. TOX. Vin huc vocem? DOR. Ego         575
     illo accessero.
TOX. Quid agis, hospes? SAG. Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram.
nam heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo,
si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest.
DOR. Salvos sis, adulescens. SAG. Siquidem hanc vendidero pretio suo.
TOX. At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis.               580
S. Esne tu huic amicus? T. Tam quam di omnes qui caelum colunt.
DOR. Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio
numquam ullus deus tam benignus fuit, qui fuerit propitius.
SAG. Hoc age. opusnest hac tibi empta? DOR. Si tibi venissest opus,
mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi.              585
SAG. Indica, fac pretium. DOR. Tua mers est, tua indicatiost.
TOX. Aequom hic orat. SAG. Vin bene emere? DOR. Vin tu pulchre vendere?
TOX. Ego scio hercle utrumque velle. DOR. Age, indica prognariter.
S. Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis? D. Scio.
indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat.                             590
TOX. Tace, tace. nimis tu quidem hercle homo stultus es pueriliter.
DOR. Quid ita? TOX. Quia enim te ex puella prius percontari volo
quae ad rem referunt. DOR. Atque hercle tu me monuisti hau male.
vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi,
ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras.   595
TOX. Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus,
ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo,
volo te percontari. DOR. Quin laudo, inquam, consilium tuom.
T. Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt. S. Maxime,
suo arbitratu. TOX. Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga,      600
ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi
dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen,
eumpse adire, ut ne contemnat te ille. DOR. Satis recte mones.
hospes, volo ego hanc percontari. SAG. A terra ad caelum, quid lubet.
DOR. Iube dum eam hoc accedat ad me. SAG. I sane ac morem illi gere.   605
percontare, exquire quid vis. TOX. Age, age nunc tu, in proelium
vide ut ingrediare auspicato. VIR. Liquidumst auspicium, tace.
curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini.
TOX. Concede istuc, ego illam adducam. DOR. Age, ut rem esse in nostram
     putas.
T. Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas. V. Taceas, curabo ut voles.      610
TOX. Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier.
D. Enim volo te adesse. T. Hau possum quin huic operam dem hospiti,
quoi erus iussit. quid si hic non volt me adesse una? SAG. Immo i modo.
TOX. Do tibi ego operam. DOR. Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas.
TOX. Exquire. heus tu, advigila. VIR. Satis est dictum: quamquam ego       615
     serva sum,
scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar.
TOX. Virgo, hic homo probus est. VIR. Credo. TOX. Non diu apud hunc servies.
VIR. Ita pol spero, si parentes facient officium suom.
DOR. Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur
aut patriam tuam aut parentes. VIR. Quor ego id mirer, mi homo?        620
servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum.
DOR. Noli flere. TOX. Ah, di istam perdant, ita catast et callida.
ut sapiens habet cor, quam dicit quod opust! DOR. Quid nomen tibist?
TOX. Nunc metuo ne peccet. VIR. Lucridi nomen in patria fuit.
TOX. Nomen atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis?     625
nimis pavebam, ne peccaret. expedivit. DOR. Si te emam,
mihi quoque Lucridem confido fore te. TOX. Tu si hanc emeris,
numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi.
DOR. Ita velim quidem hercle. TOX. Optata ut evenant, operam addito.
nihil adhuc peccavit etiam. DOR. Vbi tu nata es? VIR. Vt mihi            630
mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum.
TOX. Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco,
ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume.
tactust leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret,
lepide lusit. DOR. At ego patriam te rogo quae sit tua.                  635
VIR. Quae mihi sit, nisi haec ubi nunc sum? DOR. At ego illam quaero quae fuit.
VIR. Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit:
tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit?
TOX. Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen.
sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi.              640
quid taces? VIR. Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea.
TOX. Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?)
ne suarum se miseriarum in memoriam inducas. DOR. Quid est?
captusne est pater? VIR. Non captus, sed quod habuit perdidit.
TOX. Haec erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui.          645
DOR. Quis fuit? dic nomen. VIR. Quid illum miserum memorem qui fuit?
nunc et illum miserum et me miseram aequom est nominarier.
DOR. Quoius modi is <suo> in populo habitust? VIR. Nemo quisquam acceptior:
servi liberique amabant. TOX. Hominem miserum praedicas,
quom et ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit.               650
DOR. Emam, opinor. TOX. Etiam opinor? summo genere esse arbitror;
divitias tu ex istac facies. DOR. Ita di faxint. TOX. Eme modo.
VIR. Iam hoc tibi dico: [iam] actutum ecastor meus pater, ubi me sciet
veniisse, ipse aderit et me abs te redimet. T. Quid nunc? D. Quid est?
TOX. Audin quid ait? VIR. Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen.    655
DOR. Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades.
vin mea esse? VIR. Dum quidem ne nimis diu tua sim, volo.
TOX. Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos.
age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi.
DOR. Adulescens, vin vendere istanc? SAG. Magis libet quam perdere.     660
DOR. Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica.
SAG. Faciam ita ut te velle video, ut emas. habe centum minis.
DOR. Nimiumst. SAG. Octoginta. DOR. Nimiumst. SAG. Nummus abesse hinc
     non potest,
quod nunc dicam. DOR. Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica.
SAG. Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis.                    665
DOR. Toxile, quid ago? TOX. Di deaeque te agitant irati, scelus,
qui hanc non properes destinare. D. Habeto. T. Eu, praedatu's probe.
non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri.
SAG. Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae.
DOR. Abscedent enim, non accedent. TOX. Tace sis, non tu illum vides    670
quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis?
*** atque ut dignust perit.                         671a
DOR. Heus tu serva istum. TOX. Quin tu is intro? DOR. Abeo atque
     argentum affero.—

IV.v
TOX. Edepol dedisti, virgo, operam adlaudabilem,
probam et sapientem et sobriam. VIR. Si quid bonis
boni fit, esse id et grave et gratum solet.                          675
TOX. Audin tu, Persa? ubi argentum ab hoc acceperis,
simulato, quasi eas prorsum in navem. SAG. Ne doce.
TOX. Per angiportum rursum te ad me recipito
illac per hortum. SAG. Quod futurum est praedicas.
TOX. At ne cum argento protinam permittas domum,    680
moneo, te. SAG. Quod te dignumst, me dignum esse vis?
TOX. Tace, parce voci: praeda progreditur foras.

IV.vi
DORDALVS Probae hic argenti sunt sexaginta minae,
duobus nummis minus est. SAG. Quid ei nummi sciunt?
DOR. Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum.    685
SAG. Ne non sat esses leno, id metuebas miser,
impure, avare, ne crumillam amitteres?
TOX. Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit.
DOR. Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem:
nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere.                690
age, accipe hoc sis. SAG. Hunc in collum, nisi piget,
impone. DOR. Vero fiat. SAG. Numquid ceterum
me voltis? TOX. Quid tam properas? SAG. Ita negotiumst:
mandatae quae sunt, volo deferre epistulas;
geminum autem fratrem servire audivi hic meum,           695
eum ego ut requiram atque uti redimam volo.
TOX. Atque edepol tu me commonuisti hau male.
videor vidisse hic forma persimilem tui,
eadem statura. SAG. Quippe qui frater siet.
DOR. Quid est tibi nomen? TOX. *** quod ad te attinet.    700
DOR. Quid attinet non scire? SAG. Ausculta ergo, ut scias:
Vaniloquidorus Virginesvendonides
Nugiepiloquides Argentumexterebronides
[Tedigniloquides Nugides Palponides]
Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi.               705
DOR. Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom.
SAG. Ita sunt Persarum mores, longa nomina,
contortiplicata habemus. numquid ceterum
voltis? DOR. Vale. SAG. Et vos, nam animus iam in navist meus.
TOX. Cras ires potius, hodie hic cenares. SAG. Vale.—           710

IV.vii
TOX. Postquam illic <hinc> abiit, dicere hic quidvis licet.
ne hic tibi dies inluxit lucrificabilis.
nam non emisti hanc, verum fecisti lucri.
DOR. Ille quidem iam scit, quid negoti gesserit,
qui mihi furtivam meo periclo vendidit,                715
argentum accepit, abiit. qui ego nunc scio,
an iam adseratur haec manu? quo illum sequar?
in Persas? nugas. TOX. Credidi gratum fore
beneficium meum apud te. DOR. Immo equidem gratiam
tibi, Toxile, habeo; nam te sensi sedulo                    720
mihi dare bonam operam. TOX. Tibine ego? immo sedulo.
DOR. Attat, oblitus sum intus dudum edicere
quae volui edicta. adserva hanc.— TOX. Salvast haec quidem.
VIR. Pater nunc cessat. TOX. Quid si admoneam? VIR. Tempus est.
TOX. Heus, Saturio, exi. nunc est illa occasio                  725
inimicum ulcisci. SATVRIO Ecce me. numquid moror?
TOX. Age, illuc abscede procul e conspectu, tace;
ubi cum lenone me videbis conloqui,
tum turbam facito. SAG. Dictum sapienti sat est.
TOX. Tunc, quando abiero— SAG. Quin taces? scio quid velis.   730

IV.viii
DORDALVS Transcidi loris omnis adveniens domi,
ita mihi supellex squalet atque aedes meae.
TOX. Redis tu tandem? DOR. Redeo. TOX. Ne ego hodie tibi
bona multa feci. DOR. Fateor, habeo gratiam.
TOX. Num quippiam aliud me vis? DOR. Vt bene sit tibi.           735
TOX. Pol istuc quidem omen iam ego usurpabo domi,
nam iam inclinabo me cum liberta tua.

IV.ix
SATVRIO Nisi ego illum hominem perdo, perii. atque optume
eccum ipsum ante aedes. VIR. Salve multum, mi pater.
SAT. Salve, mea gnata. DOR. Ei, Persa me pessum dedit.         740
VIR. Pater hic meus est. DOR. Hem, quid? pater? perii oppido.
quid ego igitur cesso infelix lamentarier
minas sexaginta? SAT. Ego pol te faciam, scelus,
te quoque etiam ipsum ut lamenteris. DOR. Occidi.
SAT. Age ambula in ius, leno. DOR. Quid me in ius vocas?      745
SAT. Illi apud praetorem dicam. sed ego in ius voco.
DOR. Nonne antestaris? SAT. Tuan ego causa, carnufex,
cuiquam mortali libero auris atteram,
qui hic commercaris civis homines liberos?
DOR. Sine dicam. SAT. Nolo. DOR. Audi. SAT. Surdus sum. ambula.  750
sequere hac, sceleste, feles virginaria.
sequere hac, mea gnata, me usque ad praetorem.— VIR. Sequor.—

ACTVS V

V.i
TOXILVS Hostibus victis, civibus salvis, re placida, pacibus perfectis,
bello exstincto, re bene gesta, integro exercitu et praesidiis,
cum bene nos, Iuppiter, iuvisti, dique alii omnes caelipotentes,      755
eas vobis habeo grates atque ago, quia probe sum ultus meum inimicum.
nunc ob eam rem inter participes didam praedam et participabo.
ite foras: hic volo ante ostium et ianuam
meos participes bene accipere.                              758a
statuite hic lectulos, ponite hic quae adsolent.
hic statui volo primum ~ aliqua mihi,                    759a
unde ego omnis hilaros, ludentis, laetificantis faciam ut fiant,
quorum opera mihi facilia factu facta haec sunt, quae volui effieri.
nam improbus est homo qui beneficium scit accipere et reddere nescit.
LEMNISELENIS Toxile mi, cur ego sine te sum, cur tu autem sine me es? T.
     Agedum ergo,
accede ad me atque amplectere sis. LEMN. Ego vero. TOX. Oh, nihil hoc
     magis dulcest.
sed, amabo, oculus meus, quin lectis nos actutum commendamus?               765
LEMN. Omnia quae tu vis, ea cupio. TOX. Mutua fiunt a me. age, age ergo,
tu Sagaristio, accumbe in summo. SAGARISTIO Ego nil moror: cedo parem, quem
     pepigi.
TOX. Temperi. SAG. Mi istuc temperi serost. TOX. Hoc age, accumbe. hunc
     diem suavem
meum natalem agitemus amoenum. date aquam manibus, apponite mensam.
do hanc tibi florentem florenti. tu hic eris dictatrix nobis.                   770
LEMN. Age, puere, ab summo septenis cyathis committe hos ludos.
TOX. Move manus, propera, Paegnium, tarde cyathos mihi das, cedo sane.
bene mihi, bene vobis, bene meae amicae, optatus hic mihi dies datus hodiest.
ab dis, quia te licet liberam med amplecti. LEMN. Tua factum opera.
TOX. Bene omnibus nobis. hoc mea manus tuae poclum donat, ut amantem   775
amanti decet. LEMN. Cedo. TOX. Accipe. TOX. Bene ei qui invidet mi et
     ei qui hoc gaudet.

V.ii
DORDALVS Qui sunt ~ qui erunt quique fuerunt quique futuri sunt posthac,
solus ego omnibus antideo facile, miserrimus hominum ut vivam.
perii, interii. pessimus hic mi dies hodie inluxit corruptor,                779-780
ita me Toxilus perfabricavit itaque meam rem divexavit.                    781
vehiclum argenti miser eieci [amisi], neque quam ob rem eieci, habeo.
qui illum Persam atque omnis Persas atque etiam omnis personas
male di omnes perdant, ita misero Toxilus haec mihi concivit.
quia ei fidem non habui argenti, eo mihi eas machinas molitust;        785
quem pol ego ut non in cruciatum atque in compedis cogam, si vivam,
siquidem huc umquam erus redierit eius, quod spero— sed quid ego aspicio?
hoc vide, quae haec fabulast? hic quidem pol potant. adgrediar. o bone vir,
salveto, et tu, bona liberta. TOX. Dordalus hic quidemst. SAG.      789-790
     Quin iube adire.
TOX. Adi, si libet. SAG. Agite, adplaudamus. TOX. Dordale, homo   791
     lepidissume, salve.
locus hic tuos est, hic accumbe. ferte aquam pedibus. praeben tu puere?
DOR. Ne sis me uno digito attigeris, ne te ad terram, scelus, adfligam.
PAEG. At tibi ego hoc continuo cyatho oculum excutiam ~ tuum.
DOR. Quid ais, crux, stimulorum tritor? quo modo me hodie versavisti,   795
ut me in tricas coniecisti, quo modo de Persa manus mi aditast?
TOX. Iurgium hinc auferas, si sapias.
DOR. At, bona liberta, haec scivisti et me celavisti? LEMN. Stultitiast,
cui bene esse licet, eum praevorti litibus. posterius istaec te                 799-800
magis par agerest. DOR. Vritur cor mi. TOX. Da illi cantharum,      801
     extingue ignem, si
cor uritur, caput ne ardescat.
DOR. Ludos me facitis, intellego.
TOX. Vin cinaedum novom tibi dari, Paegnium?
quin elude, ut soles, quando liber locust hic.          805
hui, babae, basilice te intulisti et facete.
PAEG. Decet me facetum esse, et hunc inridere
lenonem lubidost, quando dignus est.
TOX. Perge ut coeperas. PAEG. Hoc, leno, tibi.
DOR. Perii perculit me prope. PAEG. Em, serva rusum.     810
DOR. Delude, ut lubet, erus dum hinc abest.
PAEG. Viden ut tuis dictis pareo?
sed quin tu meis contra item dictis servis
atque hoc, quod tibi suadeo, facis? DOR. Quid est id?
PAEG. Restim tu tibi cape crassam ac suspende te.            815
DOR. Cave sis me attigas, ne tibi hoc scipione
malum magnum dem. PAEG. Vtere, te condono.
TOX. Iam iam, Paegnium, da pausam.
DOR. Ego pol vos eradicabo. PAEG. At te ille, qui supra nos habitat,
qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego.          820
TOX. Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis.
iam diu factum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus.
DOR. Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat.
SAG. Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegea
faciebat. vide vero, si tibi satis placet. TOX. Me quoque volo          825
reddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia.
DOR. Malum ego vobis dabo, ni abitis. SAG. Etiam muttis, impudens?
iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo.
D. [iam taceo hercle] Atque tu Persa es, qui me usque admutilavisti ad cutem.
T. Tace, stulte: hic eius geminust frater. D. Hicinest? T. Ac geminissumus.     830
DOR. Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient. SAG. Qui te perdidit:
nam ego nil merui. DOR. At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo.
TOX. Agite sultis, hunc ludificemus. LEMN. Nisi si dignust, non opust.
et me haud par est. TOX. Credo eo, quia non inconciliavit, cum te emo.
LEMN. At tamen non— tamen— TOX. Cave ergo sis malo, et sequere me.  835
te mihi dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me
foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.
sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust,
nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus,
ni id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust.              840
LEMN. Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream.
TOX. Ego sum tibi patronus plane, qui huic pro te argentum dedi.
*** graphice hunc volo ludificari. LEMN. Meo ego in loco sedulo curabo.
DOR. Certo illi homines mihi nescio quid mali consulunt, quod faciant.
    SAG. Heus vos.
TOX. Quid ais? SAG. Hicin Dordalus est leno, qui hic liberas virgines mercatur?  845
hicinest, qui fuit quondam fortis? D. Quae haec res est? ei, colapho me icit.
malum vobis dabo. TOX. At tibi nos dedimus dabimusque etiam. DOR. Ei,
     natis pervellit.
PAEG. Licet: iam diu saepe sunt expunctae. DOR. Loquere tu etiam, frustum
     pueri?
LEMN. Patrone mi, i intro, amabo, ad cenam.
DOR. Mea Ignavia, tu nunc me inrides?                  850
L. Quiane te voco, bene ut tibi sit? D. Nolo mihi bene esse. L. Ne sit.
TOX. Quid igitur? sescenti nummi quid agunt, quas turbas danunt?
DOR. Male disperii, sciunt referre probe inimico gratiam.
TOX. Satis sumpsimus supplici iam. DOR. Fateor, manus vobis do.
TOX. Et post dabis sub furcis.                               855
SAG. Abi intro— in crucem. DOR. An me hic parum exercitum hisce
habent? TOX. Convenisse te Toxilum me ***
spectatores, bene valete. leno periit. plaudite.