ERASMVS ROTERODAMVS
LIBRI ANTIBARBARORUM

[35,1] ERASMVS ROTERODAMVS IOANNI SAPIDO SVO S- D-.

[35,2] Miram quandam esse naturae uim atque g-energeian uel hinc colligo, Sapide charissime, quod cum me puero prorsus exularent ludis literariis bonae literae, cum deessent librorum ac praeceptorum subsidia, cum nullus honos adderet ingenio calcar imo cum passim omnes ab his studiis deterrerent et ad alia compellerent, me tamen non iudicium, quod mihi tum per aetatem esse non poterat, sed naturae sensus quidam ad Musarum sacra uelut afflatum rapiebat.

[35,3] Inuisos habebam quoscunque noueram humanioribus studiis infensos.

[35,4] Adamabam quos eadem delectabant, qui in his aliquid opinionis sibi parassent, eos ceu numina quaedam uenerabar ac suspiciebam.

[35,5] Huius animi ne senem quidem adhuc poenitet.

[35,6] Non quod aliorum studia damnem, quae mihi non perinde placuerunt, sed quod intelligam quam frigida, manca caecaque sit eruditio, si quis Musarum detrahat praesidia.

[35,7] Caeterum dictu pudendum quam hanc longe optimam doctrinae portionem stolide contemnant quidam poetriam appellantes, quicquid ad uetustam ac politiorem literaturam pertinet.

[35,8] Hi cum mihi puero satis odiose facesserent negocium meque a meis amoribus depellerent, institueram ulcisci me calamo, sic tamen, ut nullius nomen perstringerem.

[35,9] Nondum annum uigesimum attigeram, cum hoc operis sum aggressus.

[35,10] Pauculis deinde post annis uisum est idem argumentum in dialogum retexere, quo lectio minus haberet taedii.

[36,11] Operis summum in quatuor libros digesseram.

[36,12] Primus refellebat ea, quae quidam, uel superstitiosi uel hypocritae religionis uerius quam religiosi, solent nobis in os iacere.

[36,13] Secundus subornata persona, qualis est apud Platonem Glauco, summis eloquentiae uiribus uituperabat eloquentiam totamque rhetorices panopliam ex intimis illius armariis petitam in ipsam rhetoricen expediebat adeo, ut felicis memoriae Ioannes Coletus simulatque librum eum legisset, serio mihi dixerit in familiari colloquio: plane liber tuus mihi persuasit neglectum eloquentiae.

[36,14] Cumque monerem, suspenderet sententiam, donec audiret eloquentiae patrocinantem, negabat a me posse dilui, quae intendissem.

[36,15] Tertius refellebat secundi uoluminis argumenta, uerum id nondum absolueram.

[36,16] Quartus agebat separatim causam poetices mihi puero tenere adamatae.

[36,17] Hunc nondum digesseram, sylua tantum ingens erat congesta operi futuro.

[36,18] Primum librum locupletaram Bononiae iam meditans aeditionem.

[36,19] Secundum emendaram relicturus Italiam, deposui apud Ricardum Pacaeum uirum omni uirtutum et ornamentorum genere cumulatum.

[36,20] Apud hunc uterque periit eorum uidelicet culpa, quorum fidem uir syncerissimus e suis moribus aestimabat.

[36,21] Prioris libri iactura me sane leuiter mouit, quod nimium resiperet ingenium puerile.

[36,22] Et in hunc crassissima quaeque congesseram.

[36,23] Caeteros malebam superesse, sed aliter uisum est fucis istis, qui cum ipsi nihil praeclari moliantur, insidiantur alienis laboribus.

[36,24] Louanium ubi commigrassem, comperi primum librum, ut olim a me scriptes erat, latius esse sparsum, quam ut premi posset.

[36,25] Parum enim abfuerat, quin iam euulgatus fuerit a quibusdam, qui sedulo magis quam prudenter fauent Erasmo.

[36,26] Id nequando fieret, ipse recognitum librum typographis commisi, cum alioqui perpetuo suppressum maluissem, praesertim cum hac de re prodiderit opus eruditum, acutum et expolitum Hermannus Buschius, cui titulum fecit, Vallum humanitatis.

[37,27] Sed tamen a nobis utcunque recognitum exire malui, quam sic ut erat descriptus nempe deprauatissime.

[37,28] Addetur secundus, si licebit nancisci.

[37,29] Reliquum operis addetur e pectore nostro, nisi penes quos lateant nostri commentarioli, maluerint esse boni uiri, quam alienarum uigiliarum furunculi.

[37,30] Quibus haec pars, quae totius operis deterrima est, non omnino displicet, aduigilent, ut caetera quoque peruestigentur.

[37,31] Eo libentius dabimus et alia quae nobis adhuc in schedis sunt indolata, uelut opus de conscribendis epistolis.

[37,32] Interim tibi dicabitur hoc fragmentum, eruditissime Sapide, qui tuae ciuitatis iuuentutem non minus diligenter instituis bonis moribus, quam bonis literis.

[37,33] Constanter perge quod coepisti, neque conquiescito, donec omnem barbariem pro tua uirili e Germania nostra profligaris.

[37,34] Satis diu nos ipsos ignorauimus pene pro beluis habiti iis, qui sibi nihil non tribuunt.

[37,35] Bene uale.

[37,36] Louanii.

[38,37] ANTIBARBARORUM LIBER PRIMUS AUTORE D- ERASMO ROTERODAMO.

[38,38] Cum adolescens, pestilentiae quae tum apud nostrates inclementissime saeuiebat defugiendae studio, in rusculum quoddam Brabanticum me contulissem tum salubre tum amoenum, quod is locus non solum tuendae saluti uerumetiam studiorum secessibus uel maxime uideretur idoneus, hoc nomine uel Platonis Academia potior, quod ocio par, salubritate uinceret, cum illam pestilenti coelo fuisse legamus, hic praeter salubris aurae commendationem habebat et silentii plurimum, amoenitatis etiam quantum philosopho satis esset fortassis et Musis, quae lympidis fontibus ac ripis smaragdinis et opacis nemorum umbris delectari feruntur; - hic latitantem ac suauiter rusticantem praeter spem inuisit Hermannus Guilhelmus, tum aequalium meorum unus longe mihi charissimus, quicum mihi a teneris (ut aiunt) unguiculis singularis quaedam charitas saneque iucunda studiorum societas sic cum ipsa prope aetate accreuerat, ac penitus iis uinculis ea fide ea beneuolentia conglutinarat, ut nec Oresti Piladem nec Pirithoo Theseum nec Patroclo Achillem nec Damoni Pithiam nec Eurialo Nisum coniunctiorem fuisse crediderim.

[39,39] Adeo copulat arctius animos hominum puerilium studiorum communio quam ulla cognationis aut affinitatis propinquitas.

[39,40] Ex huius igitur aduentu, uel hoc etiam gratiore, quod esset inexpectatus, cum incredibilem cepissem uoluptatem, ne hoc tanto bono solus adeo fruerer inuidus, communi amico Iacobo Batto, qui proximae ciuitatis Berganae tum erat publicus a secretis, confestim renunciandum curo, homini, deum immortalem, quo candore, qua morum suauitate, qua doctrina, quam felici facundia.

[40,41] Is iampridem partim mea praedicatione, qua de ueteri sodali lubens apud recentem uti solebam, partim ipsius literis accensus, incredibili quodam uidendi Guilhelmi desiderio flagrabat.

[40,42] Neminem enim adhuc mortalium uidi qui sic admiraretur, sic ueneraretur, sic adamaret eruditos, praesertim in his literis, quas non absque causa bonas appellant.

[40,43] Is uero simulatque resciuit, ascito e congerronibus suis uno duntaxat non dicam accurrit, sed prorsus aduolat, idque adeo nocte fere concubia, quod interdiu aegre liceret abesse, praesertim quod nuper in administrationem Rei p- uocato omnia popularius ac studiosius essent obeunda.

[40,44] Eius noctis minima portio somno tributa est.

[40,45] Vixdum diluxerat: consurgitur, reditur ad literatas fabulas, mox coeli serenitas ad prodeambulandum inuitat.

[40,46] Obambulatur, ac loci situm regionisque faciem hospiti demonstro.

[40,47] Ibi forte fortuna in diuerticuli ponte consistentibus, improuiso Iodocus Medicus, uir cum primis humanus atque eruditus, una cum Guilhelmo Conrado, eius urbis ciue primario, de uia nobis sese ostendit.

[41,48] Erat huic haud procul a nobis praediolum rusticanum, quo uir prudentissimus recipere sese solitus erat, quoties eum urbis urbanorumque negociorum cepisset satietas (nam apud suos summo magistratu subinde fungebatur), quoties fluctus illos ciuilium causarum uoluisset paulisper effugere, quoties nugari liberius atque (ut ait Flaccus) discincto ludere collubitum esset.

[41,49] Porro perpetuum hoc tempus quod ruri agebatur aut ille apud nos aut nos apud illum eramus, tum quod hominis et comis et eruditi consuetudine delectabar, tum quod essent mihi quaedam communia cum illo negocia.

[41,50] Is ubi nobis conspectis suo more blandius arrisisset, mox ego: Quo tam mane, inquam, fugitiue?

[41,51] Male (ita me deus amet) cum Rep- agitur quae tibi sit tradita, qui tanquam luscinia quaedam nemoribus nihil anteponis: urbem non secus quam caueam odisti.

[41,52] Quid cum rure consuli, quid tibi cum hoc ocio, homo hominum qui uiuunt turbulentissime?

[42,53] Ad haec ille exhilaratus : Prorsus, inquit, tuis delitiis inuideo, homo hominum qui uiuunt felicissime, qui dum nos miseri turbulentissimis illis negociorum undis sursum ac deorsum iactamur, ociosus interim ac uacuus cum tuis Camoenis obambulas et animum oblectas, nunc cum amiculo quopiam quicquid libuit garriens, nunc cum ueterum scriptorum aliquo confabulans, interdum poeticam aliquam cantilenam modulans, nonnunquam chartis ceu fidis sodalibus committens quod animo uersaris.

[42,54] Quo minus miror si nobis persaepe uocantibus tu a tuis istis nemoribus in urbem extrahi nequeas.

[42,55] Hic ego: Nae tu, inquam, non paulo minus desipis quam tui collegae, qui istoc sis animo.

[42,56] Quod si tuae te Sirenes sinerent, cupiditas atque ambitio, mirum ni istos fluctus plane cum totis urbibus facile contemneres.

[42,57] Sed dum parum optimatem uideri pudet, parum recte quid ad iucundam uitam sit optimum eligis.

[42,58] Tum ille: Non ita procul, inquit, a scopo tua aberrat oratio.

[42,59] Atque utinam inficiari liceret quod dicis, sed excutiam me fortassis aliquando, et Scipionem illum tuum, quem mihi praedicare non desinis, imitabor.

[42,60] Verum interim, cum per dies aliquot ferias a negociis futuras scirem et heri forte uespertinus occasus serenitatem polliceri uideretur, sub auroram rus me cum tota familia contuli.

[42,61] Simul autem et Battum intuitus, ex insidiis se proferentem: Et unde, inquit, tu huc? aut quinam, cedo, tam mane, qui nobiscum heri ad multam usque noctem potaris ?

[43,62] Hic Battus homo ad iocos factus: Mirari, inquit, non debes, si nocturnum compotorem tuum mane ruri offendas.

[43,63] An ignoras quanta soleam esse noctua?

[43,64] Adest qui me Daedalum fecit.

[43,65] Apud Nasonem cuidam "pedibus timor addidit alas", mihi amor alas plusquam Daedaleas assuit.

[43,66] Atque interea Guilhelmum conniuens subindicabat.

[43,67] An tu putas fieri potuisse, ut Battum a tam desiderati capitis conspectu tenebellae illae remorari possent, quas leuioribus etiam in rebus saepenumero fortiter contempsit?

[43,68] Arrisit consul, conscius Battum in prima adolescentia ad furtiuos puellarum amores fuisse propensum, a quibus tamen mox auocarunt literae.

[43,69] Porro ubi de Guilhelmo sensit consul, continuo ipse quidem cum Medico de rheda descendit, uxorem uero cum sua pompa (ut aiebat) in uillam praemisit.

[43,70] Hic ego: An non, inquam, de nostro rure perquam maligne sentis, qui tantum puellarum gregem tecum apportaris?

[43,71] Quid ita? respondit ille.

[43,72] Quia satis apparet, inquam, tuo iudicio neque Pieridum neque Charitum neque Dryadum neque Naiadum ullam in nostris uersari nemoribus.

[43,73] Imo chorum, inquit, facere uolui, et uestras semideas cum his humani generis Nymphis coniungere.

[43,74] Sub haec Batto paululum seducto familiarius in aurem: Scelerate, inquit, cur non passus es me Icarum tuum tecum huc aduolare, praesertim cum scires me non minus teipso hominis uidendi desiderio teneri, idque adeo tua opera.

[43,75] Primum omine terrebar, inquit; deinde, ne dolo dicam, inuidebam tibi tam opiparam uoluptatem, ipse adhuc famelicus; expletus, tum denique sodales aduocassem, quare (ut ingenue fatear) nunc quoque uenisse te submolestum est.

[44,76] Vereor enim ne homo negociosissimus, qui non solum ut Caecias quispiam attrahas negocia, uerumetiam ultro sequentia fugientem nusquam non tecum circunferas, ocium nostrum nonnihil sis interturbaturus.

[44,77] Iodoci quoque quem tecum adducis tetricam philosophiam odimus.

[44,78] Nos perpetuum hoc triduum meris nugis liberrimisque susurris transigere decreueramus.

[44,79] Quid inter haec nobis cum fascibus aut quid cum supercilio philosophorum?

[44,80] Tum consul: Imo, inquit, in tempore adsumus; una nugabimur omnes.

[44,81] Nam et Iodocus quicquid seuerioris philosophiae uxori commisit (habebat autem submorosam) et ego consulem domi reliqui.

[44,82] Quae cum risissemus, Agite, inquit Battus, si fidem datis ita futurum, recipimus uos in gregem nostrum.

[44,83] Deinde consalutato Guilhelmo, perreximus obambulare, non sine uariis (ut fit) sermonibus, de regionis situ, de soli natura, de coeli salubritate, de calamitate nostrae Hollandiae; tandem (ut solet in huiusmodi fabulis alius ex alio sermo incurrere) in ueterem quidem illam sed prorsus iustissimam nostrorum temporum querelam incidimus.

[45,84] Quaerebamus non sine uehementi admiratione, quae tam uasta calamitas tam uberem, tam florentem ac laetam optimarum artium frugem dissipasse, quod tam dirum et immane proluuium omnes prope ueterum literas olim purissimas tam turpiter confudisset; qui fieret ut nos priscos scriptores tam immenso interuallo sequeremur, ut qui nunc doctrinae tenerent arcem, pauculis quibusdam exceptis, uix idonei uiderentur qui cum priscorum mulierculis aut pueris elementariis in palaestra literaria possent decertare, et qui nunc imperatores exercitum ducerent, apud illos ne inter gregarios quidem milites asscribi mererentur, quique nunc disciplinarum clauum moderarentur, tunc ne in sentina quidem locum inuenissent.

[45,85] Ac Medicus quidem, homo promptae facundiae, sed astrologiae mire deditus, cui nihil non tribuebat, alioqui uir pius ac probus, totius mali causam in sydera reiicere moliebatur, permulta in eam rem disserens cum acute tum etiam probabiliter: ab his rerum humanarum uicissitudines proficisci, hinc orta atque extincta rursus imperia, hinc regna aliunde alio translata, hinc toties immutatos mortalium animos mores habitus studia fortunas fluxisse docebat.

[46,86] Syderum certas quasdam esse uices, nec uim omnibus eandem; alia studiis amica, alia rursus infensa.

[46,87] Ita fieri ut illis imperia uicissim alternantibus studia quoque inuicem modo frigere modo uigere, modo iacere, modo in precio esse contingeret; et ab orbe condito prope repetens singularum aetatum mutationes magna admiratione memoriae collegit.

[46,88] At consul non improbatis usquequaque quae disseruerat Medicus, literarum interitum multis coniecturis in Christianam religionem conferre nitebatur.

[46,89] Non quod de hac parum pie sentiret, cui et si quis alius erat addictus, sed quod ab hac crederet ansam esse porrectam.

[46,90] Videbant exordia nostrae religionis non a philosophis, non ab oratoribus, non a dialecticis aut mathematicis, sed a simplicissimo Christo nata, ab idiotis apostolis propagata.

[46,91] Proinde mundanas disciplinas prisci religionis cultores ut rem Christo inimicam horrebant, et pulchrum habebatur nescire prophanas literas, neque minus laudis erat negligenti philosophiam Aristotelicam aut Platonicam quam contemnenti regna, calcanti diuitias, spernenti uoluptates.

[46,92] Quicquid enim mundus suspiciebat, hoc fastidiit religio, cuius studio uehementi magis quam sapienti et immodico quodam aduersariorum odio, cum quibus adeo sibi nihil uoluerunt esse commune, ut uel optima relinquerent, neglectae sunt disciplinae liberales, nihilo prudentius agentibus quam si Gallus odio Britannorum mallet nudus incedere quam panno apud Britannos texto uestiri, aut si Britannus mallet siti disrumpi quam uinum bibere apud Gallos natum.

[46,93] Et fortassis erant qui simpliciter errantes negligerent studia literarum; erant et qui laborem fugientes inertiam suam honesto religionis nomine praetexerent, quando sub nulla umbra melius tegitur iners ocium et segnis ignauia.

[46,94] Nonnulli fortassis, et haud scio an multo maxima pars, non alia de causa oderunt bonas literas quam quia non didicerant, et pigebat simul ac pudebat discere.

[47,95] Huc adiuuerunt primum tyranni quidam qui Christianis scholas praecludebant, existimantes fore ut religio destituta doctrinae facundiaeque praesidiis sponte sua consenesceret et tandem aboleretur.

[47,96] At cum sentirent se per aduersarios eruditionis et eloquentiae praesidiis urgeri, coeperunt et ipsi iisdem armis ac telis communire sese, ut hostem suo (quod aiunt) gladio iugularent.

[47,97] Deinde secuti sunt homines impense pii, qui cum animaduerterent ex ethnicorum libris, uehementer adamatis ob eruditionis splendorem et illecebram eloquentiae, hauriri etiam nonnihil paganismi, iamque sic ubique propagatam esse religionem Christianam, ut eorum librorum usus non magnopere desideraretur ad confutandos aduersarios, huc incumbebant ut extincta superstitione Iudaeorum et Ethnicorum simul et literae et linguae tollerentur.

[47,98] Fortassis et illud perspexerunt, non optime conuenire purae religioni et perfectae doctrinae.

[47,99] Pietas fide nititur, eruditio uestigat argumentis et rem in quaestionem uocat.

[47,100] Postremo fit nescio quo pacto, ut minus tractabiles sint eruditi quam idiotae.

[47,101] Atque hinc est quod abbatum uulgus hodie nihil magis cauet quam ne monachi altius penetrent ad bonas disciplinas.

[47,102] Malunt enim ouibus quam hominibus imperare nec ob aliud malunt nisi quia facilius est.

[47,103] His rebus factum est ut neque studiis suus honos haberetur, et optimi quique libri unici literarum custodes aut data opera perderentur aut neglecti interirent.

[47,104] Mox eo deducta res, ut turpe etiam sibi ducerent principes ac praesules scire literas.

[47,105] Ne tamen omnino caeca esset hominum uita, si nulla extaret eruditio, omnis cura professioque literarum in monachos est relegata, a quibus aliquandiu non omnino pessime tractatae sunt.

[47,106] Mox cum hi quoque supercilio turgidi ad luxum sese uerterent, neglectis linguis, neglecta antiquitate, nata est nescio quae perturbata doctrina et prorsus inerudita eruditio qua non solum humanae disciplinae, uerumetiam ipsa theologia miseris modis uitiata fuit.

[47,107] Haec aliaque in hanc sententiam cum disseruisset consul, Guilhelmus tum plurimis coniecturis, tum grauissimorum scriptorum autoritate sese moueri dicebat, ut omnium rerum senium quoddam esse crederet.

[48,108] Mundum uniuersum et quicquid hic gignit mundus sua quadam iuuenta subolescere, ac rursum posteaquam ad summum uigorem suis auctibus peruenerit, tandem ad senium uergere ac sensim in deterius prolabi; Cybelen illam deorum parentem iam sterilescere et quae olim iuuenes deos gignebat, nunc longo pariendi usu effoetam, uix homines producere: huc enim referebat aenigma huius fabulae.

[48,109] Non pauca in hanc sententiam et e priscis illis theologis, nostratibus tamen, adferebat, sed quae ad rem non admodum pertinent, ut hic uerbosa oratione recenseam.

[48,110] Breuiter eo euasit, ut nostri temporis homines ingenio minus ualere diceret quam ueteres illi ualuissent, naturamque quasi senescentem, quae olim non corpora modo praestantiora uerumetiam ingenia magis (ut ita dicam) mascula felicioraque producebat, nunc homunciones ut pusillis corporibus, ita ingeniis non paulo deterioribus generare.

[48,111] Itaque demum fieri, ut quae ueteres inuenire potuerunt, nos ne percipere quidem possemus inuenta.

[48,112] Cumque illi mirabilem doctrinae uim cum eloquentia pari coniunxerint, nos alterum etiam horum parum feliciter tentare.

[48,113] Quae cum admirarer quadam quasi declamatoria ratione adeo scite a singulis disputata, ut mihi nemo non confessa dixisse uideretur, Battum meum iamdudum dicturientem animaduerti ac nescio quid secum parturientem.

[49,114] Erat enim ut ingenua quadam dicendi libertate non sine dicaci uehementia praeditus, ita non secus ipse barbaris quam illi literis infensus, adeo ut ad occursus horum frequenter aut nausearet aut incandesceret, nonnunquam uelut omen infaustum mutata uia declinaret.

[49,115] Hunc igitur caeteris expectantibus intuitus : Dormis, inquam, Batte, et iam Battus non es.

[49,116] Vides ne iamdudum equum in planitiem suam prouocari?

[49,117] Arrisit ille et mouit caput.

[49,118] Mox ut magis etiam hominem excitarem, rogabam, ecquid ista probarentur.

[49,119] Tum ille uultu quo solet faceto: Per quam magnifice quidem dixistis omnes, inquit, uerum interim promissa non praestatur fides.

[49,120] Conuenerat ne quid praeter nugas ageretur, et in mediam philosophiam repente incidimus; quanquam uestra ista uel iratum me nonnihil delectarunt.

[49,121] Verum quid nostrae cessatiunculae cum istis tam impeditis, ut uix Chrysippus etiam ipse aut Carneades et ieiunus et elleboro purgatus expediuerit?

[49,122] Nam tu quidem, Iodoce, ita philosophum domi reliquisti, ut astrologum nobis attuleris, et tu ita consulem posuisti, ut philosophum (si superis placet) indueris, Dionysium opinor illum Syracusanum imitatus.

[49,123] Quanquam quod attinet ad sententias, nemini uestrum prorsus accedo, atque interim ingenium et eloquentiam miratus sum potius quam iudicium.

[50,124] Alius enim innoxia sydera uocauit in crimen, alius optimam religionem poenae ream egit, alius naturae nescio quam senectam causatus est.

[50,125] Iniquissime (quantum ego quidem sentio) omnes.

[50,126] Quale enim est, obsecro, culpam hominum in res ipsas reiicere?

[50,127] Et quod nostro uitio commissum est, quouis relegare potius quam culpam nostram agnoscere?

[50,128] Quod si studio nobis est malorum causam, quae negari non possunt, a nobis depellere, quin quicquid in uita mortalium accidit mali in Aten Homericam reiicimus?

[50,129] Quemadmodum apud eum poetam facit Agamemnon et Iuppiter, utque Christianorum uulgus, quicquid sua stulticia designant, in cacodaemonem autorem et instigatorem reiiciunt.

[50,130] Quam fenestram si patimur aperiri, quid obstiterit quominus posthac libidinosus iuuentam, auarus ac sordidus senectam, ambitiosus fortunam, iracundus corporis temperaturam accuset?

[50,131] Quin ego omissis ambagibus istius rei autorem, quem coelo terraque quaeritis, uel indice si lubet, commonstrabo.

[50,132] Quod ut faceret flagitantibus nobis, consulem digito designans : Tute, inquit, si nescis, istius autor es mali, in tuum caput omnis haec culpa refunditur.

[50,133] Cui cum Res publica suas fortunas omnes, suam salutem, dignitatem, amplitudinem, denique quo nihil habet charius, suos liberos in manus dederit, tu tam pestilentes homines in ciuitate sedere, quid autem dixi sedere? imo regnare sinis impune.

[50,134] Cumque consul admiratus interpellasset: Quos tandem istos ais tam pestilentes?

[51,135] Hos, inquit ille, asellos Arcadicos, siue mauis Antronios, quos publicis in ludis in quibus optimae literae tradi debuerant, impudentia plusquam asinina passim audis non loqui sed rudere, qui magna (ut est apud Fabium) confidentia atque autoritate "stulticiam suam perdocent"; qui se ob eam rem ludo literario praefectos, imo adeo natos arbitrantur, ut nos quicquid est bonarum literarum dedoceant, ut omnibus suam inculcent inscitiam ac sui similes reddant.

[51,136] Simulque permultos nominabat, qui id temporis insigni stoliditate nobiles habebantur, cum quibus monstris Batto continuum et irreconciliabile bellum erat, donec publicum eius urbis ludum moderaretur (nam hinc ad secretarii munus erat ascitus); quorum ego nomina prudens supprimo, siue quod hoc ipsum famae illis inuideam, dignis qui sempiternae obliuionis tenebris sepulti iaceant, siue quod nolim meas chartas spurcissimis nominibus inquinari, praesertim cum huius generis maximus ubique sit numerus, ut semper fuit pessimarum rerum maxima foecunditas.

[51,137] Hiscine, inquit, beluis miseri ciues sua uiscera committunt, his clarissimi principes liberos suos credunt, his generosissimis ingeniis praediti adolescentes et iidem bonarum artium auidi committuntur, quos ex ingenuis rusticos, ex indoctis indociles, ex stultis insanos reddant?

[51,138] Haec, inquam, in tua Re publica fiunt, te ciue, te primate, te consule?

[51,139] Priuata atque adeo minimi momenti negocia mirum est quanta uigilantia curentur; haec pestis et publica et tanta, quanta in Re publica non queat ulla maior existere, negligitur, imo fouetur?

[52,140] In alios sontes, qui uel paulum aliquid priuati damni dederint, perquam seuere animaduertitur: hic aere mulctatur, ille uapulat; alius ob aes alienum ultra diem prolatum in carcerem detruditur, alius in exilium eiicitur, aliis ob inuolatum poculum aut nummorum pauxillulum laqueo guttur frangitur.

[52,141] In his et huiusmodi ualet disciplinae seueritas, ualent leges, uigilant magistratus; et eum qui liberos uestros, quibus (ut par est) nihil habetis antiquius, nihil dulcius, unicam Reipublicae spem, tam indigne corrumpit, non eiicitis, nullo supplicio dignum ducitis?

[52,142] Capite plectitur qui equum abduxit, et qui tot tam chara ciuitatis pignora prodidit, imo perdidit, eum non iugulatis?

[52,143] In eum qui equum conductum secus quam debuit habuit, ex legibus est actio, et filii male tractati nulla est actio?

[52,144] Si uillicus hic tuus, huius uicinus, felicem agrum tritici feracem zizaniis ac iuncis consereret, dic mihi, te quaeso, quid faceres?

[52,145] Nimirum eiiceres, in ius uocares, damni dati reum ageres; et nullo supplicio dignus uidetur, qui felicem ac generosam puerorum indolem ita imperitiae spinis ac uepribus occupauit, ut non sarculo ac ne incendio quidem repurgari queat?

[52,146] Qui in feriendo nomismate paulum modo aliquid fraudis admisit, horrendis exemplis poenas legibus dare cogitur; at qui pueros in suam fidem acceptos pro liberalibus et saluberrimis literis nil nisi meram stulticiam docuit, praemio dignus uidetur?

[53,147] Nec alia in re sunt uel oscitantiores uel infeliciores summi etiam principes.

[53,148] Adhibentur multi qui praegustent cibum; non adhibentur qui dispiciant, quid in animum ac pectus illorum infundatur.

[53,149] Periclitatur medicus aut chirurgus, si parum accurate tractauit principis corpus; et nihil est periculi istis, qui sic tractant animum tam multis imperaturum?

[53,150] Non temere committis equum curandum ac fingendum; nec circunspicis cui credas fingendum filium?

[53,151] Quasi patris officio functus sis, si modo genueris, ac non multo maxima pars sit officii paterni recte instituere quod genueris.

[53,152] Quid enim refert bene natum esse, nisi ad naturam accedat honesta educatio?

[53,153] Non cuiuis credis colendum fundum, consulis probatos agricolas longoque rerum usu probatos; et filium praeceptori traditurus ex ptochotyrannis istis quempiam in consilium adhibes, et uiam quam ille caecus tibi monstrauerit ingrederis?

[53,154] Ex horum sententia quemlibet scholae publicae praeficis, quorum iudicio non debebas stabularium asciscere?

[53,155] Nihil est similius regno quam ludi literarii moderator; et his tyrannidem permittimus in liberos, quos, si nosses, nolles imperare canibus tuis?

[53,156] Magno conducitur, qui iuuentutem uerberibus ac minis excarnificatam doceat et scire nihil et sibi uideri nihil nescire; quin saepenumero fit ut mores istorum nihilo sint meliores literis.

[53,157] Quantum autem flagitium, primam illam ac felicissimam aetatem, bonis disciplinis a natura datam, iis inficere quae aut maiore labore post dediscenda sint nobis, aut magno nostro malo tenenda.

[53,158] Tria sunt unde potissimum rerum publicarum salus aut etiam pestis mihi pendere uidetur: a principe recte aut secus instituto, a concionatoribus publicis, et ludi magistris.

[53,159] Sed huius postremi par erat potissimum curam agi, quod ludi magister primum innoxiam ac rudem aetatem curat, quae sibi nondum potest prospicere, deinde optimae spei annos, qui et fugiunt ocyssime et redeunt nunquam.

[53,160] Apud Rhomanos olim atrocissimo supplicio necabatur, qui non ex usu publico gessisset imperium.

[53,161] Vtinam extaret similis aliqua lex, quae in perniciosos pueritiae moderatores dignum aliquod exemplum statueret.

[53,162] Nunc honos etiam isti beluae, et sic merito, datur ex publico merces.

[53,163] Quin tanta pestis publicis manibus potius discerpitur?

[53,164] Cur non in solas terras aliquo deportatur?

[54,165] Cur tu consul Camillum tribunum illum militarem non imitaris ut, quemadmodum ille malae fidei magistrum nudato a tergo corpore uinctisque manibus pueris iisdem quos hostibus prodiderat flagris in Faliscorum urbem redigendum tradidit, ita pari pompa pueritiae corruptores istos ex urbe tua cures exigendos?

[54,166] Miraris interire literas, cum cerdones, imo caudices, ludos teneant literarios?

[54,167] Miramur antiquam eruditionem iam olim degenerare, cum doctoribus ipsis nihil sit indoctius?

[54,168] Magis equidem mirarer, ni sic eueniret.

[54,169] Quaeso te, quid a rudi praeceptore possit expectari nisi rudior discipulus ?

[54,170] Atque, ut est in uetere prouerbio : Quid a malo coruo nisi malum ouum?

[54,171] An hic uerum non est, quod scripsit Horatius: "Est in iuuencis, est in equis patrum Virtus, nec imbellem feroces Progenerant aquilae columbam : Fortes creantur fortibus.

[54,172] Atqui fieri uidemus ut filii non semper referant corporum uitia quae erant in parentibus.

[54,173] Noui ipse fratres aliquot caeco patre matre clauda natos, quorum nemo tamen caecus esset aut claudus.

[54,174] Caeterum ubi animus in animum transfunditur et ingenium ab ingenio formatur, fieri non potest quin discipulus referat praeceptorem, uelut animi parentem.

[54,175] Quid hic sydera et coelum innoxium criminamur?

[55,176] Quid immerentem naturam incusamus?

[55,177] Quid salutifera commeruit religio, ut in tantam inuidiam adducatur?

[55,178] Tu modo aduigila, ut parentur idonei praeceptores; dent operam principes, ut sit honos bonis literis: uidebis nimirum neque sydera neque ingenia nostris seculis, imo nec regionibus, adeo defuisse, tametsi non inficior uix aliam reperiri crassiorem, quod ad literas duntaxat attinet.

[55,179] Quod si ipsi nobis (ut facimus) defuerimus, frustra uel uniuersum arrideat coelum; apud nos fatales illi cometae sunt, qui suo afflatu pestem inuehunt optimis studiis.

[55,180] Nihil itaque miror extingui literas, quas certatim omnes contendunt extinguere, uindicare perpauci.

[55,181] Vere dictum est "Honos alit artes", et illud: "Sint Maecenates: non deerunt, Flacce, Marones".

[55,182] Vbi nunc honos literis debitus?

[55,183] Vbi locus expolito ingenio dignus?

[55,184] Vbi fructus quem longos egregiosque labores consequi par fuit?

[55,185] Qui hodie professione religionis sese uenditant, consummatam pietatem arbitrantur nihil scire, ac maxima ex parte aut quaestui seruiunt aut uentri; ecclesiae proceres Epicurum fere quam Ciceronem malunt imitari.

[55,186] Principes, quorum liberalitate studia literarum et prouocari solent et foueri, non Platones iam sed Gnathones sibi asciscunt.

[56,187] Munera ferunt moriones, palpones, uoluptatum architecti.

[56,188] Pluris est qui canem bellum adducat quam qui librum eruditum porrigat.

[56,189] Sacerdotiorum ampli census aut uenalia sunt aut malorum obsequiorum praemia.

[56,190] Ad abbatias caeterasque dignitates stupidissimi quique potissimum irrumpunt.

[56,191] Queritur Satyrographus, quod diuites "tantum admirentur laudentque disertos, ut pueri Iunonis auem".

[56,192] At hodie probro est scire literas.

[56,193] Nusquam magis regnat quam apud nos pestilens hoc hominum genus, quos merito ptochotyrannos dixeris: hi rerum omnium censuram sibi uindicant praesertim apud stultas atque etiam impudicas mulierculas, et apud imperitam multitudinem; his persuadent egregii sycophantae haeresim esse scire Graecas literas, haeresim esse loqui quo more locutus est Cicero.

[56,194] Et quis tandem sani capitis cupiat sese tam diuturnis macerare laboribus, sine quibus nec mediocris literatura paratur, odium denique summamque inuidiam praemii uice reportaturus?

[56,195] Iam porro fac citra conatum eruditionem dormienti contingere, quis non malit uel in ultimas Indiae solitudines profugere quam hos literatorum simios ferre?

[56,196] Equidem priscorum hominum more, quos e truncis arborum natos finxit antiquitas, non paulo malim inter pecora uitam transigere quam inter hoc brutorum omnium brutissimum genus, quibus apud nos mihi differta uidentur omnia, qui pari stoliditate et suam rusticitatem admirantur et alienam doctrinam contemnunt.

[57,197] Sed inter has beluas uerius quam homines, nullum odiosius aut pestilentius aut Musis omnibus infensius quam isti quidam religionis larua personati, de quibus modo dicere coeperam, qui uenerando cultu simulataeque sanctimoniae specie non mediocrem autoritatem sibi pararunt apud idiotas, praesertim apud mulierculas, quarum et stulticia abutuntur et libidini fortiter succurrunt, tauri egregie obesi neque uulgariter mutoniati: hos adhibent in consilium, et si non adhibeant, ipsi qua sunt impudentia ultro semet ingerunt, uolentibus nolentibus.

[57,198] Consulitur igitur camelus de saltatione, de cantione asinus.

[57,199] Quid enim aliud fit cum Minorita aut Iacobita aut Carmelita uelut oraculum consulitur, cui puer ad optimas disciplinas destinatus formandus tradi debeat, quibus rationibus et autoribus instituendus sit, non aliter, quam Demodocus ille Platonicus consulebat Socratem?

[57,200] Ibi mihi consultor ille stupidus ac superciliosus, nihil Socratis referens praeter uultum et taurinum intuitum, mira seueritate cum primis deterret a lectione poetarum.

[57,201] Porro bliteis istis poetae sunt et Quintilianus et Plinius et Aulus Gellius et Titus Liuius, breuiter, quicunque Latine scripserunt; adeo non intelligunt quid sit poetice, quam poetriam uocare solent, ut nec poetae qui sint aut dicantur intelligant.

[57,202] Vestigia quibus ipsi sint ingressi commonstrant, homines ex mera barbarie nati, simul et educati.

[58,203] Alius iubet edisci psalterium, alius censet linguam Latinam petendam ex prouerbiis Solomonis, alius uocat ad insulsissimum autorem Michaelem Modistam, alius ad Mammetrectum, alius ad Catholicon; ut quisque infectus est, ita dant aliis consilium.

[58,204] Deinde si quem nouerint praeceptorem tam insigniter asinum quam ipsi sunt insigniter hypocritae, ad eum mitti iubent miserrimos adolescentulos.

[58,205] Nec difficile persuadent primum idiotis, deinde callidissimi simulandae probitatis artifices, postremo uulgus hominum fere deterioribus acquiescit libentius.

[58,206] Contra, si quem olfecerint politius eruditum, abominantur.

[58,207] Caue, inquiunt, poeta est, parum Christianus est.

[58,208] Haec nusquam non instillant auribus hominum in concionibus, in quibus regnant, populi stulticia freti, in priuatis colloquiis, in arcanis illis confessionibus, in quibus sibi dii uidentur.

[58,209] Quem inter haec portenta non pigeat uiuere?

[58,210] Cui non "lubeat et ultra Sauromatas et glacialem Oceanum fugere", si modo ueterum illorum et modestiam et eruditionem cum huius nostri seculi tum arrogantia tum inscitia componat?

[59,211] Sed quid longam et inanem querelam ingredimur?

[59,212] In te ut dixi, omnis ista culpa recidit, qui si istos et indoctissimos doctores et inconsultissimos consultores uel eiiceres uel, quod illis esset dignius, culleis insutos cimicibus ac pulicibus differtis in mare uicinum praecipitares, ad quiduis supplicii deposci non recusarim, nisi mirabilem eruditorum hominum prouentum propediem cernas efforescere.

[59,213] Quibus commemorandis cum Battus uehementius incandesceret, nam homo alias placidus ac lenis hic sibi temperare nunquam potuit, sic adamabat bonas literas, subridens consul: Quo supplicii genere perdendi sint isti, Batte, inquit, post consultabimus; ego, si Iuppiter essem, omnes in asinos uerterem et camelos.

[59,214] Sed interim probe uideris intelligere me hic priuatum adesse, qui tanta ista libertate in me ausis uti, tanquam cum Conrado tibi res sit, non cum consule.

[59,215] Verum ego te uicissim, si pateris, criminabor, qui tuum officium praeterieris.

[59,216] Siquidem tuum prorsus erat, qui publico munere fungereris ista tam nephanda ad consulem ac senatum referre, nisi forte frustra sedes in consilio; certe tuae partes erant monere.

[59,217] Haec ideo consul, ut magis etiam inflammaret ardentem.

[59,218] Tum Battus: De referendo mihi narras impudens, quasi ista in re non omnes Herculis labores susceperim, imo prope uicerim?

[59,219] Meminisse te scio, quanquam male salsus dissimulas, cum ante biennium fere reuersus a Lutecia Parisiorum, administrationem ludi literarii suscepissem, quod ibi Augeae stabulum repererim.

[60,220] Deum immortalem, quas nugas, quae somnia, quae ludibria, quam barbariem, quos sentes, quam fecem infelicissimis adolescentibus inculcauerant ii, qui ante me nihil scire docuerant !

[60,221] Tum re quidem ipsa Fabianum illud nimium approbaui, non paulo molestiorem esse dedocendi quam docendi laborem.

[60,222] Nam simulatque zizaniam illam, ita ut erat necesse, instituissem reuellere, dictu mirum quam amaris odiis, quam deuoto agmine, quam gladiatorio animo sint coorti in nos illi imperitiae magistri.

[61,223] Age, quid unquam in tua Republica uidisti ea seditione turbulentius?

[61,224] Incitauerant in me de clero simili dementia imbutos, quae maxima multitudo est; tum oppidi primores, quorum animi auitum adhuc rus sapiebant; praeterea iuuenum maiores plerosque, quorum pietatem religioso metu sollicitabant, ut filiorum pudori mature consulerent.

[61,225] Incenderant et fabros, fullones, cerdones, pharmacopolas, mendicos, mimos, blaterones, aucupes, piscatores, essedarios, cetarios, coquos, fartores, baiulos, a quibus non perinde ingenio differunt atque cultu.

[61,226] Ad haec tonsores, lenones, lenas, aniculas, et quos non?

[61,227] Vulgi infimi partem multo maximam, id quod neutiquam ardui erat negocii, tum quod per se sit irritabile uulgus, tum quod pro insita stoliditate literas habet inuisas, tum quod pari temeritate absurdissima quaeque perlibenter et miratur et tuetur.

[61,228] Sed ducum uirtutem prosequamur.

[61,229] Hi uero tantis copiis freti passim in me diras atque atroces uoces iactabant, in foro, in compotationibus, in officinis, in tonstrinis, in lustris, publice priuatim, ebrii sobrii, dictitantes externum hominem nescio quem nouam quandam haeresim serere; optimos illos autores, Alexandrum, Graecistam, Ebrardum, Modistam, Breuiloquum, Mammetrectum, Catholicontem, quibus et aui et proaui ipsorum doctissimi euasissent, nunc indigne extrudi; inaudita quandam atque horrenda ethnicorum induci portenta, Flaccum, Maronem, Nasonem; iuuenibus iam nihil nisi de amando praecipi, ea pueris inculcari quae ne grandioribus quidem scire fas esset.

[61,230] Nisi quamprimum prospectum fuisse, actum esse de religione Christiana; Antichristi seculum iam aut adesse aut certe quam proxime instare.

[62,231] Venisse enim doctores, qui blandirentur iis quibus aures essent nouarum rerum auiditate prurientes, quoque iuxta Pauli uaticinium a ueritate auocarent, ad fabulas traducerent adolescentes.

[62,232] Vidisti ipse testis in eo tumultu, quantum me Herculem praestiterim, quot leones, quot sues, quot Stymphalidas aues, quot tauros, quot Antaeos, quot Geryones, quot Diomedes, quot Nessos confecerim, ut Cerberum e latebris illis, ubi exangues umbras territabat, extractum coelo ostenderim, quanta uirtute Lernaeam hydram foecundam suis mortibus igne Graeco uix tandem extinxerim, et haud scio an adhuc spiret pestis illa omnium perniciosissima.

[62,233] Vrbis nostrae Pompeius, quanquam ille Midae quidem similior quam Pompeio, quid moliatur, haud me praeterit.

[62,234] Tot unus monstris obiectus non cessi tamen, imo peruici, iis quibus sanior erat mens persuasis, caeteris clarissima ratione confutatis, contemptis nonnullis.

[62,235] Quae cum Battus dixisset, Moriar, inquit Guilhelmus, ni tu, mi Batte, non supplicatione modo uerumetiam triumpho dignissimus es.

[62,236] Nam si Ion ille rhapsodus apud Platonem, quod unum Homerum laudibus extulisset, meritum se iactitat, cui eius poetae studiosi coronam auream imponerent; tu uero, qui uniuersam prope literaturam contra tot portenta strenue defendisti, quanto dignior es cui Musae aut ipse etiam Apollo lauream triumphalem imponat, aut certe qui in omnibus Museis stes aureus.

[62,237] Ad quem iocum cum arrisissent caeteri, Battus quoque iam hilarior: Age, inquit, rideor Hercules, et uobis Pyrgopolinices quispiam uideor; tamen qualisqualis sum, quod potui sum conatus; quod si, Guilhelme, huic animo tua lingua eruditioque fuisset adiuncta, melius fortasse cum literis ageretur.

[62,238] Tum consul: Age inquit, Hercules, quid si tibi pro rebus fortiter gestis triumphum decernamus et quidem speciosiorem, quam unquam uel Paulo Aemilio uel Pompeio contigerit.

[63,239] Cras niueis equis uectus urbem laureatus ingredieris, plaudentibus utrinque uniuersis bonarum literarum studiosis; barbari duces tua uirtute domiti reuinctis (ut digni sunt) post tergum manibus triumphalem currum antecedent, uictori populo supplices manus ostendent.

[63,240] Miles uictor a tergo imperatoris laudes cantabit, praeda circunferetur, trophaea figentur Phoebo, nouemque sororibus opima spolia dicabuntur.

[63,241] Quid quaeris? deum te facimus, ut iam non alter sis Hercules, iuxta prouerbium, sed prorsus ipse sis Hercules; quid unquam simile promeruit ille? uerum ea lege, si hoc prius feceris, quod uictores facere consueuerunt, ut uerum abs te terra marique gestarum et totius certaminis huius rationem nobis luculenta oratione exponas, quod etiam ut triumphum tantum contemnas, recusare tamen nequaquam debes uel nostra causa, qui tantopere id flagitamus, uel literarum amore, quibus scio tibi nihil esse antiquius, uel denique Reipublicae causa, in quam tu nuper receptus sollicitudinem illi et pietatis officium debere coepisti.

[63,242] Nam quod tu me modo insimulabas, quid me posse censes unum inter tot hominum capita longe aliter sentientium?

[63,243] An me uis (quod dici solet) aduersum stimulum calces? praesertim cum nec mihi ipsi satisdum sit haec confirmata sententia, ita nonnunquam istorum disputationibus labefactor, ut partes uestras uix satis tutari queam.

[63,244] Et quod nunc quidem serio dicendum sit, Batte, si uera sunt quae mihi de tuis endoxis, adoxis, amphidoxis soles disputare, non minimam profecto turpitudinis partem causa uestra uidetur obtinere, non apud uulgus modo, uerumetiam apud literis aequiores.

[63,245] Nam sunt uestri autores, ne mentiar, primum ethnici, quod tamen utcunque poterat defendi, deinde cognitu perquam difficiles, quod ipsum non paucis odium parit, postremo quod est grauissimum, lasciui, imo etiam obscoeni.

[63,246] Nunc accipe rem, Christianos autores eiicitis, inducitis ethnicos, notos expellitis, infertis ignotos, ueteres extruditis, producitis nouos, faciles tollitis, obscuros nobis obiicitis; denique, quod est caput, castos interdicitis, lasciuos iuuenibus proponitis.

[63,247] Quid oris tum esse mihi credis, quoties consulem me rogant mei ciues, num ideo ludus sit in urbe publicus, ut iuuenes meretricios perdiscant amores, perinde quasi parum ipsi sint ad haec studia suopte ingenio procliues, ut assuescant technas fabre consuere, ut ueteratorie parentibus imponere, ut nihil pudere, mentiri, suum ponere uultum, alienum sumere, haec enim ex uestris comoediis discunt et domum memoriter referunt.

[64,248] Quam tu grauiter haec ferire parentum aures arbitrare?

[64,249] Utrum in lupanar, inquiunt, liberos nostros mittimus, an in ludum literarium?

[64,250] Nam tres illas literas, quas senex Plautinus se didicisse gloriatur, domi facile discimus.

[64,251] Praeterea si qui paulo sunt eruditiores, ii mihi pontificum decreta et theologorum sententias memoriter decantant, tum quidem tergiuersari soleo, sed plane ut uictus, non ut insidiator.

[64,252] Tu uero, cum sis hac in palaestra facile omnium exercitatissimus, fieri non potest, quin plurima teneas tum lecta, tum cogitata, quibus huiusmodi criminationes refelli queant; quare rem prorsus diuinam feceris, si totam hanc controuersiam a capite usque ad calcem explicueris, non quod causa uestra parum mihi probetur, uerum patronum me paulo instructiorem reddideris.

[64,253] BATTVS.

[64,254] Quod cum Battus, singulis sua quoque causa uehementer flagitantibus, defugere nulla ratione posset: Age, inquit, de praemio plus etiam pollicemini, quam postulo, mihi satis fuerit supplicii, si sola a te studiorum pestis unco trahatur ac mox in publicam cloacam praecipitetur; deinde procerum aliquot pro capitibus linguas duntaxat deposco.

[64,255] In quem usum, inquam?

[64,256] Ad nullum alium, inquit, quam ad abstergendum podicem, aut defricandas matulas, aut certe immundas patellas.

[64,257] Nihil, inquam, accommodatius, sed extra iocum, hospites, quandoquidem in rem tam praeclaram fortuito incidimus, quin nos quoque hic Academiam quandam Platonis exemplo instituimus?

[64,258] An quia deest nobis platanus illa uel Platonica, uel Ciceroniana, quarum altera facundissimi philosophi, altera sapientissimi oratoris literis et sata est et creuit, potius quam humore aliquo.

[64,259] Quin ego uobis pro umbraticis ueras ac pro una arbuscula copiosum pomarium exhibebo, quod aedibus nostris ab laeua proximum uidetis, proceris quercubus et riuo lympidissimo cinctum.

[64,260] Quid si hunc quoque locum nostra disputatiuncula sic irrigemus, ut nulla unquam aetate arescat?

[65,261] Nec desunt quidem sub ingenti illa piro mediis circiter hortis commodissima sedilia, puluillos quoque si uidebitur, adferri iubebo.

[65,262] Iam uero, personarum nihil me poenitet uel ad Iarcae scholam, non solum Academiam, consul, medicus publicus, secretarius urbanus, theologus et idem orator, ego denique tam magnifici fundi colonus.

[65,263] Nam ut de Platone taceam (qui quoslibet etiam loquentes facit) quando unquam Tullius perfrictae frontis homo, coetum magnificentiorem ausus est conuocare?

[65,264] Quod si Socratem philosophum grauissimum illa in Phaedro loci amoenitas potuit inuitare, ut humi iuxta fonticulum in gramine disputandi gratia procumberet, quid ni nos ni horti, (quos uel Epicurus ipse laudare queat) certe ad considendum alliciant, praesertim cum nihil hic eorum, quae Socrates illic miratur, desyderetur; quippe ubi pirus, ut uidetis media, triplicem nobis uoluptatem ministrabit.

[65,265] Nam ut est procera satis et patulis diffusa ramis, amoenissimam prorsus umbram praebebit et frondibus opacis aestum facile propulsabit, praeterea ut est anni uernum tempus, non oculos modo flosculorum aspectu pascet, uerumetiam nares gratissimo odore recreabit; tum ne fonticulo illo frigentis aquulae a Socrate superari uideamur, en pro fonticulo riuus leni murmure circumlabens totos hortos irrigat.

[65,266] Hac aura quid possit esse spirantius, imo (quod medico teste dixerim) quid salubrius?

[65,267] Ibi Battus, qui eius apud Platonem descriptionis pulchre meminisset nostram orationem interpellans : Vt caeteris, inquit, Erasme, rebus maxime superemus, una certe a Socrate illo Platonico uincimur.

[65,268] Nam et herbarum uirentium graminumque flosculis uersicoloribus distinctorum, gryllorum et cicadarum canorum murmur addas, licebit, est tamen quo sumus inferiores.

[65,269] ERASMVS: Quidnam istuc, inquam?

[66,270] BATTUS : Puellarum Nympharumque imaginibus, inquit, quas Socratem illic uideo neutiquam praeteriisse.

[66,271] Quo ioco exhilaratus consul et medicus: Per canem, inquiunt et anserem Socraticum dignum quod a Batto admoneretur, quanquam caelaturis non magnopere solet delectari, uiuas, opinor, mallet, si detur optio.

[66,272] Verum istud nostrae disputatiunculae nihil obfuerit, eamus.

[66,273] Vbi collaudata loci specie consedissemus Battumque certatim, ut accingeretur, hortaremur, ille consulem fixius intuitus.

[66,274] BATTUS: Merito, inquit, nunc meo iugulor gladio, nam qui uos modo magnifice nugari iubebam, eo per uos ipse redigor, ut nihil me sit hodie futurum ineptius aut nugacius.

[66,275] Age, parendum uideo tum consuli, tum medico, tum amicissimis, postremo tam multis, sed pomarium prius occludatur, ne quis nos uideat.

[66,276] Neque enim uereor, ne uestrum quispiam me prodat, modo possit Erasmi stilus conquiescere, qui quicquid noctu somniat, etiam interdiu chartis suis illinere solet.

[66,277] Atqui, inquam, hic neque calamus est mihi neque charta.

[66,278] Fateor, inquit, at memoriam noui tuam, quam scio tibi esse commentarii uice.

[66,279] Quod etiam si quid suffugerit, tu facile de tuo fulcies hiatum, sed tamen aggrediar uobis fretus.

[66,280] Mox in pedes erectus compositis ad dicendum et ueste et uultu et gestu, aliquandiu defixis humi luminibus, cogitabundus haesit dicturienti pallor quidam ac trepidatio oborta, non stolidi nobis oratoris et confidentis, sed cordati et (ut inquit Fabius) "periculum intelligentis" dedit argumentum; mox inuentis ac digestis orationis partibus (id enim egisse ex notatis articulis coniiciebam) subtussiens expuit, (id quod habebat familiare).

[66,281] Deinde surrecto hilarius uultu iamque uiuacius singulos intuitus, summa cum omnium expectatione ita exorsus est.

[67,282] Nisi et apud iudices literatissimos dicturum me scirem et ipsa causae bonitate non mediocriter adiuuarer, uererer, ne in tanto stolidissimorum hominum odio non optimum hodie patronum literae fuerint habiturae.

[67,283] Nunc uero tantum abest, ut omnia quae ab istis antirhetoribus obiici uel soleant, uel queant, refellere me posse diffidam, ut in causa tam uincibili ne principio quidem mihi utendum putarim.

[67,284] Idque non modo apud uos, quos cum amicissimos, eruditissimos, huius etiam dictionis efflagitatores, habeam, beneuolentes, dociles, attentos non habere non possum, uerumetiam apud Sauromatas et si quid est his etiam barbarius, modo homines dentur, certam mihi uictoriam promiserim, homines, inquam, qui rationis ductum, non animi impetum sequuntur.

[67,285] Nam istos rabulas, qui obstinatis animis insaniam suam etiam confessam solent defendere, haud alio in numero quam Diogenes suam concionem pono.

[67,286] Ad quem, cum hominum milia aliquot confluxissent, negabat se ullum adhuc uidere hominem.

[67,287] Pestifera est, inquiunt, mortalibus eruditio, optanda imperitia.

[67,288] "Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri".

[67,289] De fide igitur facienda iamdudum securus, hoc unum mihi a uobis uideo postulandum, ut ne in re tam intractabili, tam spinosa ullum orationis splendorem expectetis, quem alioqui ne in felicissima quidem materia a Batto requirere debebatis.

[67,290] Ne delectari quidem postulabitis, nisi sicubi forte barbarorum ineptissimae rationes risum mouebunt.

[67,291] ERASMUS.

[67,292] Tum uero ueniam praefatus et licebitne, inquam, aliquoties dicentem interpellare?

[67,293] BATTVS.

[67,294] Licebit, inquit, per me quoties uidebitur nec enim ad clepsydras dicimus, ut causae dispendium sit, si quid temporis intercipiatur.

[67,295] ERASMUS.

[67,296] Ita mihi principio supersedisse uideris, inquam, ut hoc ipso quo non uteris, maxime sis usus principio, sed perge obsecro, ne te primo statim cursu diutius remoremur.

[68,297] BATTUS.

[68,298] Istud uero tuum est, respondit Battus, haud meum, qui uafriciem illam et strophas rhetoribus perdidicisti; mihi sat habeo rem, ut est, perquam paucissimis ostendere.

[68,299] Non igitur haec altius repetam, quibus fatis, quorum opera, quo tempore, quibus gradibus antiquae disciplinae e tanto fastigio in hunc tartarum deciderint, id quod uos paulo ante coeperatis; alias, haec fortasse commodius; neque uero refert, quo casu quispiam in puteum deciderit, sed quomodo qui cecidit, inde queat educi.

[68,300] Antiquis igitur literis contra nouos hostes patrocinium feremus, quibus quidem a triplici potissimum hostium genere negocium exhiberi uideo.

[68,301] Alii enim literariam Rem publicam tanquam funditus deletam cupiunt, alii imperium non quidem prorsus extinguere, sed arctioribus finibus includere moliuntur.

[68,302] Postremi ita Rem publicam saluam esse uolunt, ut afflictissimam uelint, quippe in qua ipsi tyrannidem occupent, in quam patriis legibus abrogatis peregrinos et magistratus et mores inducunt.

[68,303] Et primi quidem illi mihi uidentur, qui plane rudes, haud scio inuidia ne, an stoliditate maiore, religionis nescio cuius praetextu, literaturam uniuersam poeseos nomine detestantur.

[68,304] Alteros ego intelligo, qui indocte docti, caetera quidem studia hoc est sua, utcunque recipiunt, humanitatis autem literas, sine quibus caeca est omnis doctrina, angue peius oderunt.

[68,305] Postremos uero, quos alios esse dicam quam eos, qui quoduis literarum genus et mirantur et probant, cum primis etiam poesim et rhetoricen, at ea lege, ut ipsi pro summis et poetis et rhetoribus habeantur, cum nihil sint minus; nec dictu interim procliue fuerit, quos ex iis hostibus literaria Res publica grauissimos perniciosissimosque patiatur, aut quibus maximam cladium suarum partem acceptam referre debeat.

[68,306] Nam primi quidem illi (ne contemnendos putemus) tametsi neque ullo armorum genere, neque rei militaris scientia sunt instructi, quippe syluestris barbaraque multitudo passim ex agris et montibus conflata, nescio tamen an ullum sit hostium genus infestius.

[68,307] Rabiosae enim ferae in morem deuotis animis in pugnam ruunt, non ingrediuntur, furore pro fortitudine utentes.

[68,308] Quatuor potissimum rebus ualent: furore, quo Andabatas, clamore, quo Stentorem Homericum, multitudine, qua Xerxis etiam copias uincunt.

[69,309] Postremo clypeo quodam simulatae religionis, sub quo perpetuo latent, quem unum ad omnia telorum genera obiiciunt.

[69,310] Ii nimirum sunt, qui cum ipsi sint omnis literaturae expertes, literatorum gloria peruruntur aliorumque pulcherrimis studiis oblatrare pulchrum in primis ac religiosum putant, at mirum quam ueteratorie suam uel inertiam uel inuidiam uel superbiam speciosis titulis praetexunt simplicitatis ac religionis.

[69,311] Alteri sunt iis quidem paulo instructiores, qui et eminus et cominus nos petunt.

[69,312] Eminus telis, sed plane deridiculis; nam stuppas, fumum et stercora in nos iaciunt.

[69,313] Cominus pugionibus appetunt, sed plumbeis.

[69,314] Pacem offerunt, sed superbissimis plane conditionibus, ut sine humanitatis literis perdocti simus, sine quibus nullae constant literae, terminos nobis praescribunt.

[69,315] Omnem politiem interdicunt et quicquid ipsi non didicerunt; hoc sunt molestissimi, quod prehendi nequeant.

[69,316] Consistunt nusquam, Parthis ipsis fugaciores, modo aiunt, modo negant, tergiuersantur, aliquo cauillo elabuntur et Protei in morem "omnia transformant sese in miracula rerum".

[69,317] Porro postremos illos fortasse aliquis parum infestos hostes iudicauerit, quod sedulitate peccent non odio, at mihi quidem uidentur longe inter omnes nocentissimi.

[69,318] Caeteri enim, quia infestis signis nos appetunt, arcentur a moenibus, hi dum intra moenia, intra praesidia nostra uersantur, dum armis et insignibus amicos imitantur, aeternum exitium Rei publicae mendaci pietatis specie moliuntur et quo magis uindicandae patriae student, eo turpiori impediunt seruituti.

[69,319] Quare primi quidem hoc propemodum sunt amandi, quod ita literas oderunt, ut nullas attigerint.

[70,320] Posteriores hoc minus nocentes, quod ab optimis abstinuerint, nempe poeticis et oratoriis, sua tanquam sorte contenti.

[70,321] Postremi dum omnia scire uolunt, permiscuerunt, contaminauerunt, perdiderunt omnia.

[70,322] Vere hoc dicunt, importuno officio nihil esse inofficiosius interdum.

[70,323] Ita hi dum literis laborantibus succurrere studuerunt, perniciosa sedulitate funditus extinxerunt.

[70,324] Vires ante conueniebat expendere, consulere ingenium, quam rem tam arduam susciperent.

[70,325] Nunc Phaethontem imitari maluerunt, qui dum ignarus auriga currum paternum conatur moderari, magno suo malo subuertit.

[70,326] Et sunt hi quidem, ut stulticia Phaethonti pares, ita pari exitio digni aut etiam grauiore.

[70,327] Horum enim temeritate uetus illa et uera philosophia ad meras nugas, ad somnia redacta est.

[70,328] Per hos innumerabilia priscorum autorum monumenta desideramus, quod scriptorum, ut quisque est doctissimus, ita foedissimis mendis scatet, his acceptum ferimus, quod prisca illa theologia tantopere degenerauit, haud aliorum est opus; quod grammatistae nil nisi meram barbariem et scribunt et praecipiunt, his debemus.

[70,329] Et ut semel finiam, quod in utroque genere literarum muti et infantissimi, pro doctissimis in precio sunt, horum opera effectum est, quorum dum alius in grammaticis, alius in rhetoricis, alius in dialecticis, alius in physica, alius in theologia scribit, dum hic commentationibus optimos autores non illustrat, sed obscurat, non adornat sed contaminat, dum ille quod non intelligit, emendare nititur, dum alius ex bene Graecis male latina facit, linguae utriusque iuxta ignarus, dum ita, inquam, certatim tumultuantur, inutili officio omnia confuderunt, deprauauerunt, euerterunt.

[70,330] Et quo diligentius suum quisque officium praestitit, eo plus damni dedit, ut si quis manibus merda oblitis puluisculum e purpura conetur extergere, quanto uolet esse officiosior, eo erit molestior.

[70,331] Verum iis, (quod res infinitam prope disputationem postulare uidetur) dilatis reliquas acies totidem conflictibus adoriemur; hic uero efficiam, ut uel Pyrrho me doctiorem esse iuretis.

[70,332] Nam rusticanam illam cohortem, tumultuario tantum milite dissipasse sat habebimus et clypeo illo fictae religionis nudatos in fugam adegisse, id quod haud multi fuerit negocii.

[70,333] Imbellis est enim multitudo e senibus contracta, qui ubi aetatem per luxum effluxisse intelligunt, iuuenibus ad meliora proficiscentibus inuident inepti.

[71,334] Hos igitur primum quidem ualidissimis rationibus tanquam telis terga dare cogemus, deinde praelium, ut solent, redintegrantes, sacrarum literarum testimoniis, uelut ensibus confodiemus.

[71,335] Sub haec exemplorum copia obrutos castris quoque deturbabimus, quibus confectis, eodem quasi Marte et impetu posteriores aggrediemur et omnibus exutos armis, omni dimicandi genere superabimus.

[71,336] Sed iam primi illi sunt lacessendi, si prius foecialis paterque patratus iusta peregerint, quibus, ut arbitror, huiusmodi quaedam oratio congrueret, si res serio gereretur.

[71,337] ORATIO FOECIALIVM. Quo tandem iure, o uos Gothi, e uestris egressi limitibus, non modo Latinorum prouincias occupatis (disciplinas loquor liberales) uerumetiam ipsam urbem rerum dominam Latinitatem audetis incessere?

[71,338] Quanam iniuria lacessiti? quid petitis ?

[71,339] Quod si bellum placet, iusto Marte decernite, facite pugnandi copiam.

[71,340] Sin pugnae diffiditis, desinite molesti esse, excedite solo, regionem hanc purgate, uestris finibus continemini.

[71,341] Quod si hostes quam latrunculi dici malitis, prodite e latebris, conserite manus, et publico certamine finis quaeratur odiis, aut uos uicti quiescite aut nos uobis uictoribus concedemus.

[71,342] QVOD LITERAE COMPLVRIBVS TANTOPERE SINT INVISAE, NIHIL ALIVD ESSE IN CAVSA, NISI QVOD IGNORENT.

[71,343] Iam non auditi (proiecta hasta), bellum indixere foeciales, iam ad pugnam est hostis euocandus.

[71,344] Hic ego interpellans, uide, inquam, ne nimium hoc sit calidum, nondum omnes tibi peractae ceremoniae, porcus tibi saxo feriendus, priusquam ad arma prosilias, Probe mones, inquit, utinam ex istis haris, in quibus passim tot crassi ualidique sues ociosi saginantur, cibo populi mihi liceret insignem aliquem deligere.

[72,345] Eum ego bipedem libentius mactarem quam ullum porcum quadrupedem.

[72,346] Sed agite, factum putemus, quod ex animo factum uolumus et hostem bonis auibus aggrediamur.

[72,347] Nam interim perinde agam ac si cum ipsis praesentibus mihi res esset.

[72,348] Vos modo huius nostrae dimicatiunculae spectatores sedete.

[72,349] Atque adeo, ne tubam deesse queratur Erasmus meus, superstitiosus, ut uideo, ceremoniarum obseruator, esto conuitium hoc tubae loco.

[72,350] Dicite, quaeso, brutissimi homines, Midae progenies, statuae marmoreae, quid ita commeruere literae seculares (sic enim uos appellare soletis, quicquid non didicistis), ut uos eas tam obstinatis odiis insectemini, tanquam homines ad id unum sint nati, ut eruditionem oderint?

[72,351] An quia et non didicisse piget, nec discere licet, odisse libet?

[72,352] Quod si ipsi per ignauiam desperatis, aliis inuidere pulchrum arbitramini?

[72,353] Quin potius accingimini et gloriam hanc nobis, quam inuidetis, praeripitis?

[72,354] Sed ueremini, ne in uos antiqua illa scommata iaciamus, asini ad lyram, boues ad ceroma.

[72,355] Quid graculo cum fidibus? quid cum amaracino sui?

[72,356] At non mirum facitis, quod odistis, mirum facturi, si amaretis.

[72,357] Vere illud, ut caetera, princeps ille Peripateticorum, Scientiis nisi inscium neminem esse inimicum.

[72,358] Non gallus miratur iaspidem, non sues delectant rosae, non pictura simiam, non iuuat lippum lux, non placet Midae cantus Apollinis.

[72,359] Cur inepti auriculas uestras asininas ultro proditis, uel Mida patre stultiores, qui celare studuit?

[73,360] Cur non magis terrae infoditis inscitiae uestrae dedecus?

[73,361] Cur non potius quorundam calliditatem imitamini, qui bonas artes laudant, ut scire uideantur?

[73,362] Cur saltem non tacetis, ut philosophi putemini?

[73,363] Nunc ipsi uestromet indicio, tanquam sorices comprehendimini.

[73,364] An uero eo dementiae prouecti estis, ut bellum etiam facinus putetis, res optimas, quas sapientissimi quique sibi tantis laboribus expetendas putarint, odisse, inuidere, oblatrare?

[73,365] Ista uero gloria, si nescitis, cum baiulis, cum cerdonibus, cum nautis et fossoribus uobis est communis; quippe oderunt et illi politiora studia, contemnunt, execrantur, hoc uobis meliores, primum quod moderatius oderunt, deinde quod suarum artium amore, nostra studia contemnunt.

[73,366] Vos ita elegantiores artes odistis, ut nullas teneatis.

[73,367] Illi artem arti, studia studiis praeferunt, uos scientiae ignorantiam antefertis, sanae menti insaniam anteponitis, pecudem homini.

[73,368] O contemptores "seruum pecus", quos uel ipsi derideant asini.

[73,369] At uidete interim, quam iniquum sit odisse, nec scire neque quid oderitis, neque cur oderitis.

[73,370] Damnatis rhetoricen, quid autem sit ea, ne per nebulam quidem uidistis.

[73,371] Odistis poesim, quam neque quid sit, neque cuiusmodi sit intelligitis.

[73,372] Odistis antiquitatem, omnis antiquitatis imperiti.

[73,373] Breuiter, totum hoc, quod docti magnis uigiliis sequuntur, uos contemnitis et totum hoc, quantum est, ignoratis.

[73,374] Nam, si quando haec eadem ipsi didicistis, cur uolentes discere reprehenditis?

[73,375] Si non didicistis (quod etiam gloriamini, non modo confitemini) quid de incompertis tam stolide pronunciatis?

[73,376] Sed audistis, opinor, mala esse haec studia.

[73,377] Esto sane, dummodo a uestri simillimis, inuidis, ignaris, inimicis; uidelicet sus suem docuit, caecus caeco dux fuit.

[73,378] At proferte, si potestis, uel unum, qui has literas, ubi probe perceptas habuit, accusauit; qui insumptae in eis operae se poenitere dixit?

[73,379] Cur autem stolido de incompertis blateranti creditur, erudito de perceptis disserenti fides negatur?

[73,380] An putatis obscuram esse cuiquam uestram inuidentiam? an nos fucum uestrum fallere creditis? an fugere nos, quid morbi uos urat?

[74,381] Liceat tandem, quaeso, rebus sua dare nomina, desinite aliquando pro inuidentissimis et ignauis, religiosos ac pios uos uelle uideri.

[74,382] INVIDVM ESSE, HAVD RELIGIOSVM ODISSE LITERAS, QVAS NESCIAS.

[74,383] Tum medicus: Vtar, inquit, iure concesso, interpellabo.

[74,384] Praeclarum te uelitem declarasti, nec temere te Battum appellatum iam puto.

[74,385] Rogante illo, quid ita putaret: Non sunt, inquit, haec aenigmata tibi, qui fabulas perpulchre tenes.

[74,386] Tam probe barbarorum furta prodidisti, ut altera metamorphosi te ex indice illo lapide rursum in Battum reuixisse propemodum credam; deinde scite istud hominum genus ad pugnam euocasti.

[74,387] Nulla enim re perinde in rabiem agi solent, quam si stoliditatis, si imperitiae, si inuidentiae opinionem illis impingas, hoc est si maxime uera audiant.

[74,388] Recte sentis, inquit Battus, nec mirum adeo, si tacto hulcere scabiosi commoueantur.

[74,389] Tum uero uideres homines superbissimos, oculis ardentibus, totiusque uultus immanitate animi testari furorem; etiamsi ne inter haec quidem a simulandae religionis artificio recedunt, hac tanquam personati suas tragoedias agunt.

[74,390] Nam, ut est res omnium optima religio, ita (nobili historico teste) ad quiduis uitii praetexendum commodissimum pallium, eo quod si quis in ipsa uitia conetur animaduertere, religionem qua sese obumbrarunt, uiolare plerisque uideatur, saepe ita tuto latet uitium proximitate boni.

[74,391] Cumque ipsi longe grauioribus uitiis madeant, quam ulli mortalium, quos isti semidei pro prophanis habent, tamen in alienam uitam petulantissimis linguis inuehuntur, nulli parcentes, nec aetati, nec sexui, nec genti, nec ordini, denique nec homini, nec nomini.

[74,392] Caeterum quoties illos deprehenderit aliquis aut ebrios aut scortantes aut aliud his etiam sceleratius designantes, excusant, tegunt, mussari uolunt, ob honorem, inquiunt, ordinis, quasi caeteri mortales omnes sint extraordinarii.

[74,393] Cum seditiosissime uociferantur in uitia clericorum, et imperitam multitudinem ad lapides prouocant, non putant esse periculum, ne succenseat Christus eius ordinis autor, nam is sacerdos fuit, Iacobita non fuit.

[74,394] Si quis ausit efferre quicquam de illorum mysteriis et Augiae stabulum mouere, periculum denunciant, ne Franciscus aut Dominicus aut Helias, si diis placet, iratus perdat hominem.

[75,395] Ex hoc grege quidam nuper miris laudibus uexit sui ordinis sodalem, quod in concione publica nihil non uociferatus in sacerdotes concubinarios populo ac magistratibus conatus sit persuadere, ut sacerdotum concubinae in laeuo humero rubram crucem gestare compellerentur.

[75,396] Cumque hac narratione sibi mire placeret, rogabat quispiam, collaudata illius oratione, quo colore uellet esse crucem Iacobitarum, Carmelitarum ac caeterorum.

[75,397] An placeret, ut Minoritarum concubinae gestarent crucem cinericii coloris, Carmelitarum candidi, Iacobitarum nigri.

[75,398] Ibi abominatus homo religiosus omen, longa cruce se signauit.

[75,399] Tum alter: Nunquam efficies, inquit, quamlibet magna cruce, quin plurimi norint, quae dedecora a uestris sodalibus aliquando designentur.

[75,400] Neque enim fieri secus potest in tanta hominum ac nationum colluuie.

[75,401] Verum haec, inquit, fortassis ob honorem ordinis efferri fas non est.

[75,402] Id cum alter magnopere comprobasset, quaerebat, an putaret et sacerdotum esse ordinem.

[75,403] Cum negare non posset, rogabat, cur existimaret horum commissa seditiosis clamoribus apud populum elatranda?

[75,404] Sed ne longius ab instituto diuagemur, eodem pallio tegunt crassissimam inscitiam suam, quo caetera uitae dedecora.

[75,405] Vbique falsam pietatem pro clypeo obtendunt, hanc mirificam quandam adsimulant, adeo quidem uafre ac ueteratorie, ut non aliis modo, uerumetiam sibi ipsis astutissimi homines imponant, non quod ullo religionis studio moueantur, quippe qui nusquam alibi quam hac una in re religiosi uideri cupiunt, sed quod, ut Fabius inquit, "sub magni nominis umbra delitescant".

[75,406] Nocentum est ista religio furum, homicidarum, qui simulatque facinus aliquod designauere, tum demum ad aras ac templa solent confugere, ut seruus ille apud Plautum sceleratissimus.

[75,407] At quo tandem consilio? an quod loci religione delectentur?

[75,408] Imo uero, ut crucem effugiant, ut impune sint flagitiosi.

[75,409] Haud aliter nostri censores, cum caeteris in rebus et Dionysii sint et Clodii, quoties de bonis studiis agitur, tum demum Numae uideri uolunt, tum denique se Christianos esse meminerunt, tum demum Euangelicas sententias canere incipiunt et res foedas speciosis uocabulis palliantes, zelo se, haud inuidentia dicunt moueri, nec odisse studia nostra, sed contemnere; id homine Christiano dignum ac pulchrum in primis, Apostolorum simplicem rusticitatem nobis proponunt.

[76,410] Singulare inter coelites praemium illos manere dicunt qui disciplinas istas ethnicas ad ostentationem et superbiam inuentas religionis amore possint pro nihilo ducere.

[76,411] Rudem pietatem superis esse gratissimam quasi uero aut superos rusticitas nostra quicquam delectet, (quod si est, cur non bruta in primis amplectimur?) aut ad ullam uitae administrationem utilis sit ignorantia ac non potius insulsissimum sit ac plane dementis rem pulcherrimam, quam nec habeas, nec habere speres, in aliis contemnere.

[76,412] Errant uehementer, si cuiusuis rei contemptum laudi sibi duci uolunt.

[76,413] Quid enim, si Thersites Graecorum ultimus, Achillis partam armis gloriam una cum ipsis armis, pro quibus Aiaci cum Vlysse certamen erat, dicat, se homo ignauissimus contemnere, nonne uniuersis cachinnum mouerit?

[76,414] Quis enim non rideat, si limax equi uelocitatem contemnat? si noctua aquilae, si talpa capreae rideat oculos? si psitaci colorem coruus despiciat? si asellus elephanti sensum nihili faciat? si stolidus ac fatuus, uiri cordati prudentiam contemnat? nunquam laudem merebitur.

[76,415] Equidem operae precium puto barbaris, ne mihi perpetuo de suo contemptu glorientur, contemnendi rationem ostendere.

[76,416] QVAE RES CVM LAVDE CONTEMNANTVR ET QVAE SECVS.

[76,417] Sunt enim in rebus humanis quaedam, quae mortalium animos insitiua quadam sui cupiditate sollicitant, siue quod honesta ac speciosa uideantur, siue quod dulcia, siue alioquin utilia, cuius generis sunt opes, claritas, dignitas, uoluptas; ista quidem, si habeas, aut certe in procliui sit ut potiaris, eatenus duntaxat, quatenus a uirtute auocent, contemnere res est forti proboque uiro digna.

[76,418] Pari item cum laude tristia ut dulcia contemni solent.

[76,419] Ab his auelli posse, illa uero adire laudi est.

[76,420] Lacedaemoniorum institutum Plato minus probat, quod cum durissimos labores facile contemnerent, contra uoluptates non perinde exercitati uiderentur; at hi nostri Catones ad utrumuis foemina quauis molliores, ad solas literas contemnendas uiros se praebent.

[76,421] Quodque magis rideas, contemnunt non modo res honestissimas, uerumetiam alienas.

[76,422] Ciceronianam contemnunt eloquentiam homines mutis piscibus mutiores, Chrysippi contemnunt acumen, cum sint ipsi quouis pistillo retusiores.

[77,423] Poesim contemnunt prophani et (ut inquit Plato) longe a Musis alieni.

[77,424] Contemnunt ueterum theologorum politiem, quam assequi desperant et si sperent, tum magis insaniant.

[77,425] O contemptorum stolidum pecus, die, quaeso, mihi, quaenam ista noua magnanimitas?

[77,426] Quod inauditum contemnendi genus? nummulum non potes contemnere et de eruditionis contemptu gloriaris?

[77,427] Scorti molli suauiolo superaris Hercules, ducit te captiuum puerilis uoluptatula, rapit te quolibet assentatio, consternat conuiciolum et fortem te uisum iri credis, si res maiores etiam, quam ut assequi queas, possis contemnere?

[77,428] Non libet superbire oratione compta, sed interim pallio compto te uenditas mulierculis; uis orationem ieiunam ac squalidam, sed interim cuticula distenta nitet.

[77,429] Abhorres a mentione puellarum in legendis poetis, at interim non abhorres a comprimendis uxoribus alienis aut Vestalibus etiam uirginibus.

[77,430] Non placet nitor in stilo, at non displicet in marsupio.

[77,431] Audi, magnifice contemptor, prius literas disce, postea contemne; siquidem fortis uideri studes, prius habe quod contemnas.

[77,432] Nisi forte et in isto te apostolos imitari iactitas, quod in cupiditate relinquenda, non in modo rei uirtutis laus consistat.

[77,433] Age nihil intersit inter opes et literas, apostoli rem mediocrem et spem maiorem contempsere idque nulla inuidentia; neque ipsi nudi aliis locupletibus inuidebant.

[77,434] Vobis ne mediocris quidem est eruditio, quam possitis recte contemnere, summa desperatio, tum quod res sit in primis ardua et infiniti laboris, tum quod uobis sint ingenia quouis plumbo inertiora.

[77,435] Postremo, si recte contempsistis, cur aliis inuidetis?

[77,436] Si inuidetis, profecto cupitis; si cupitis, cur non in eandem nobiscum harenam descenditis et nobiscum potius felices esse curatis, quam nostra causa miseri?

[77,437] Certate, uincite, triumphate.

[77,438] Sed uident homines ignauissimi duris undique laboribus ac uigiliis septas literas nostras, quas quidem si possent contemnere, non tam stolide de eruditionis contemptu sese iactitarent.

[78,439] Vbi summam literaturam mihi comparauero, tum demum incipiam cum laude contemnere, non quo minus utar, sed ne quid insolescam; efficiam, ut cum omnes antecedam eruditione, anteponam me nemini, ne stolidissimo quidem.

[78,440] Mediocribus conatibus candide fauebo, uictori gratulabor, non inuidebo.

[78,441] Quanto maior ero, tanto me geram summissius; quo plus sapiam, eo alienam inscitiam modestius feram, ipse ferens omnes dabo operam, ut ne cui sit ex me quod ferat.

[78,442] Cum studiosis eruditione, cum omnibus modestia, comitate, uerecundia certabo.

[78,443] Ita me geram, ut hoc melior intelligar, quo sum doctior.

[78,444] Quanto magis alii me suspiciunt, tanto magis ipse me despiciam.

[78,445] Denique cum omnia scire curauero, ipse me scire tanquam nesciam.

[78,446] Ita demum cum laude contempserimus, si non alienam, sed nostram doctrinam contemnemus.

[78,447] Sic non eruditio modo, uerumetiam uirtus ipsa contemnenda est et post omnia contemptus etiam ipse contemnendus.

[78,448] Sic contempsit Augustinus ethnicas disciplinas, sed tum posteaquam principatum in his esset assequutus.

[78,449] Sic literas Ciceronianas et Platonicas Hieronymus, ut nihilo minus et egregie teneat, et passim utatur.

[78,450] Sic Basilius, sic Chrysostomus rhetorum ac philosophorum ingenia neglexerunt, ut ex monumentis agnoscas eos haec non ignorasse.

[78,451] Isti uero quam ob rem tandem se contemnere gloriantur?

[78,452] An more uulpis illius quae in apologis est, quia frustra cupiunt?

[78,453] Illa enim asini testiculos tum demum coepit abominari, posteaquam sperare desiit.

[78,454] O foedum, inquit, cibum nunquam esse potuissem.

[78,455] At istud, (si fas est rebus sua dare nomina) mera inuidia est, haud contemptus.

[78,456] An quia (ut sunt molliculi) labores asperitate deterrentur, sine quo nec ad uirtutem, nec ad eruditionem cuiquam est aditus?

[78,457] At istud ignaui simulque maligni hominis esse, quis non uideat?

[78,458] An tandem pro innata rusticitate literarum mundiciem oderunt?

[78,459] Ne id quidem Christiano pioque (ut isti dicunt) sed agresti ac plane bruto animo dignum puto.

[78,460] Eia sit pudor tandem, cedant meliora conantïbus.

[78,461] Sit satis istis, quod suam ignorantiam ignoscunt sibi, ne etiam ultro nobis obstrepant, ultro quos uenerari debebant ac suspicere, despiciant; ac si ipsis nihil habetur prius ac dulcius somno et ocio, sint aliis aequiores; nobis saltem tristes uigilias et insanos labores relinquant, quandoquidem nos istorum deliciis nihil inuidemus; quo maioris inuidentiae est alienis uri laboribus.

[79,462] ABSVRDE REPREHENDI QVIPPIAM NON OB ALIVD NISI QVOD AB ETHNICIS INVENTVM.

[79,463] Hoc aceto perfusi, mirum est dictu, quanto clamore in nos irruant, Christianos esse negant, sed ethnicos, sed idololatras et ipsis ethnicis pestilentiores.

[79,464] An ueto, inquiunt, is Christianus censendus, qui disciplinis prophanis et ab impiis hominibus ad superbiam excogitatis, tantum operae impertit, tantopere se oblectat?

[79,465] In his totus conquiescit, in his ocium, in his negocium, in his solatium omne reponit?

[79,466] Et quis non uideat, quantum sit sacrilegium, hominem, qui iam christianae militiae nomen semel dederit, semel Christo imperatori sit et initiatus et inautoratus, ad hostes daemones transfugere et cum idolorum cultoribus habere commercium? an non habet, inquiunt, qui in dicendo Ciceronianum, in carmine Vergilianum aut Horatianum se nominari gaudet, in philosophia Aristotelicum, Academicum, Stoicum, Epicureum?

[79,467] Audistis Chrysippeum enthymema?

[79,468] Audistis syllogismum cornutum?

[79,469] Videtis, quam captiosis laqueis uos simplices irretire moliantur.

[79,470] Enimuero elleboro illo Carneadeo opus esse intelligo.

[79,471] Quid dicitis Antichrysippi? continuo ne malum et Christianis interdictum, quicquid ab ethnicis profectum erit?

[79,472] Ita ne nulla gentilium inuenta usurpare licebit, nisi protinus Christiani esse desinamus?

[79,473] Scilicet igitur per concionem uestros fabros admonendos censeo, ne posthac serris, securibus, asciis, terebellis, ne cuneis, ne regulis, ne perpendiculis, ne fornicibus, ne posthac amussibus suis audeant uti.

[79,474] Ne rogaueris, quid ita? et artem hanc et artis arma Daedalus homo ethnicus excogitauit.

[79,475] Quiescant fabri ferrarii, fabricam Aerariam inuenere Cyclopes, homines prodigiosi.

[79,476] Aerariam fabricam nemo exerceat, hanc Chalybes monstrasse tradunt.

[79,477] Figulinam Choroebus, ferientur figuli.

[79,478] Sutrinam Boethus quidam, nemo Christianus consuat calceum.

[79,479] Fulloniam Niceas, nemo sordes uestium eluat.

[79,480] Textoriam Aegyptii, redeamus ad ferarum pelles.

[79,481] Tinctoriam Lydi, nemo lanam ab oue detonsam fuco adulteret.

[80,482] Metalli conflaturam Cadmus Phoenix inuenit, frigeant officinae conflatorum.

[80,483] Nautis, si fieri possit, religionem iniiciamus, ne consuetis utantur armis.

[80,484] Aurigas admoneamus, ne Erichthonium imitentur.

[80,485] Pictores, caelatores, uitriarios breuiterque caeterum quantum est opificum, ne sese suosque posthac ethnicis artibus contaminent, si queant alios quaestus excogitent, sin minus, esuriant potius quam Christiani esse desinant.

[80,486] Quid si et militibus, hominibus piis scrupulum iniiciamus, ne clypeis, loricis, galeis, gladiis, ocreis, cristis, arcubus, sagittis, lanceis, hastis utantur? haec omnia ab impiis reperta perhibent.

[80,487] Verum quis ferat puellis Mineruae studium simul et arma eripi, pensa, colos, fusos, radios, telas, quorum nihil est a Christianis inuentum.

[80,488] Iam et agricolatoribus, uel cum uitae periculo ferias indicendas uideo; aratrum Osiridis inuentum est, nemo posthac ausit terram inuertere, inuersam serere, satam metere, horum Saturnum autorem ferunt.

[80,489] Nemo uitem coluerit, id enim a Libero excogitatum.

[80,490] Vinum merum nemo bibat, ne aqua quidem dilutum, monstrauit hoc Staphylus.

[80,491] Aegroti medicos non aduocent, medicina Apollinis inuentum est.

[80,492] Et hos quidem non impios modo homines, uerumetiam cacodaemones fuisse uulgus credit.

[80,493] Vobis igitur daemonum inuentis uti licet, nobis studiosorum hominum literis uti non licebit?

[80,494] Atqui nihil pudet, ne istos quidem qui et dialectici et theologi uideri uolunt, studiosis haec obiicere, quae si in pagis apud fossores messoresque audeant disputare, moriar ni rustici ipsi ligonibus et falcibus eos conficiant.

[80,495] Si gentilium inuentis uti uetamur, quid tandem, obsecro, in agris, in urbibus, in templis, in aedibus, in officinis, domi belli, priuatim aut publice relinquetur? adeo Christiani nihil habemus ab ethnicis non traditum.

[80,496] Quod scribimus, quod utcunque Latine loquimur ab ethnicis accepimus; ab illis reperti characteres, ab iisdem orationis usus inuentus.

[80,497] Ego ne, inquiunt, damnatorum hominum libros in manu, in sinu habebo, lectitabo, uenerabor?

[80,498] Ardet apud inferos Vergilius et eius poemata cantat Christianus? quasi non et multi Christiani illic ardeant, quorum si qua bene scripta supersunt, nemo tamen idcirco respuenda putet.

[80,499] Sed quis istam iudicandi petulantiam ferat, ut tanquam uirga Mercuriali quos uelint ad inferos demittant, quos uelint ad superos euocent?

[81,500] Non hic ingrediar rixosam illam disceptationem de ethnicis, quae ne mulieribus quidem sit digna; non est nostrum de ethnicorum damnatione disputare, eorum inquam, qui fidem nostram praecesserunt.

[81,501] Tum si coniecturas sequi uelimus, facile conuicero aut illos uiros ex ethnicis aut omnino nullos saluos esse; quam bene praeceperint, non quam recte uixerint, laboramus.

[81,502] Hypocritas magistratus, quorum uitam condemnat ipse qui nouit audiri tamen iubet.

[81,503] Origenis libros in multis haereseos damnatos ad eruditionis fructum Christiana legit ecclesia et eorum diuina scripta fugimus de quorum moribus sine summa temeritate iudicari non possit.

[81,504] Imo, ut melius dicam, de quibus in bonam partem cum laude, in malam non sine maximo uitio quisquam iudicet.

[81,505] Apage, inquiunt, ego me Ciceronianum aut Platonicum appellari feram, qui semel Christianus dici constitui?

[81,506] Quid ni monstrum hominis?

[81,507] Si te quod Sardanapali perditam molliciem imitaris, recte Sardanapalicum dicimus aut quod assentator es, Gnathonicum, aut potius, ut es stolide gloriosus, Thrasonicum appellamus, cur alium Ciceronis linguam imitantem, Ciceronianum pudeat denominari aut Vergilianum, si quid illius queam aemulari?

[81,508] Tu tibi barbaras istas appellationes asciscas teque uel Albertistam uel Thomistam uel Scotistam uel Occanistam uel Durandistam uocari gaudeas, dummodo a Christianis denomineris.

[81,509] Ego me a quouis ethnico denominari patiar, dummodo doctissimo, dummodo facundissimo; nec me huius professionis poenitebit, modo me praestantiora doceat ethnicus quam Christianus.

[81,510] Sed, ut rem aliquando finiamus, nisi aduersarios nostros talpis caeciores sua redderet inuidentia, certe uiderent, quod uel caeco apparet, uiderent in rebus ab ethnicis inuentis aliquod inesse discrimen, alias esse inutiles, dubias, pestiferas, alias perutiles, salutares, imo necessarias.

[81,511] Mala illis relinquamus, bona uero quid ni nobis usurpemus? hoc demum est homine Christiano, homine prudenti, homine studioso dignum.

[82,512] At nos, si superis placet, praepostere agimus, ethnicorum uitia, libidinem, auariciam, ambitionem, superstitionem passim imitamur, imo uincimus, at eruditionem quam uel unam imitari par erat, unam aspernamur, stultius ne an superbius, nondum satis scio.

[82,513] Nam si res mediocri usui futuras, ab illis ad nos traduximus idque citra culpam, quid impedit, quo secius idem de illorum artibus faciamus? quibus, (si quid Hieronymo credimus) nihil est in rebus mortalium aut utilius aut praestantius.

[82,514] DIVINO CONSILIO DISCIPLINAS AB ETHNICIS EXPOLITAS, VT NOS VTEREMVR, NON VT CONTEMNEREMVS.

[82,515] Quinimo admirabilem rerum ordinem et harmoniam quam uocant paulo penitius introspicienti, uideri mihi prorsus solet, nec mihi adeo soli, uisum est idem et plerisque grauissimis autoribus, non sine diuino consilio disciplinarum inueniendarum negocium ethnicis datum esse.

[82,516] Immortalis enim ille rerum moderator, ut est ipsa sapientia, ratione summa constituit uniuersa, pulcherrima quadam uicissitudine distinguit, aptissimo ordine digerit, ut omnibus omnia miro quadam modo respondeant, nec quicquam in tam immensa rerum uarietate ferri temere sinit.

[82,517] Hic aureo illi seculo, quo nasci decreuerat, uoluit, ut omnes et anteactae et sequuturae seruirent aetates, ad huius unius felicitatem decusque cumulandum, quaecunque in rerum natura essent, referri placuit, quod ipsum se perfecturum pollicebatur.

[82,518] Cum exaltatus", inquiens, "fuero a terra, omnia traham ad me ipsum".

[82,519] Vbi mihi aptissime trahendi uocabulo uidetur usus, ut intelligas omnia uel inimica, uel ethnica, uel alioquin aliena, etiam si non sequantur ad Christi cultum, inuita trahi debere.

[82,520] Et ubi est illa rerum harmonia, qua fit diuo Augustino, ut ne mala quidem ociose creata uideantur?

[82,521] Quorsum ab ipsis mundi rudimentis tot figurae, tot prodigia, tot mysteria spectabant? nempe ad seculum Christianum.

[82,522] Quid deinde tota lex Mosaica, tot ritus, tot ceremoniae, tot sacrorum genera, tot promissa, tot oracula? nonne Paulo teste "haec omnia figurae contingebant illis"?

[82,523] Iam ut imperiorum translationes praeteream, quorsum pertinuit "tanta mole Rhomanam condere gentem", tantis cladibus, tot tam cruentis uictoriis urbi rerum dominae uniuersum subigere orbem? nonne diuino prorsus consilio? nimirum, ut iam nata Christiana religio facilius in singulas terrarum partes dimanaret, si ab eodem capite, tanquam in membra diffunderetur.

[83,524] Age nunc, qua mente tandem orbem prope totum tam uesanis, tam pudendis religionibus siuit irretiri?

[83,525] Nimirum, ut una exorta uniuersas summa cum gloria euerteret.

[83,526] Adeo nihil sine dimicatione fit egregium.

[83,527] Artes studiosa Graecia repperit, cum qua deinde Latium certamine suscepto bellicis quidem rebus superauit, at literarum dicendique laudibus propemodum aequauit.

[83,528] Aliis rerum latentes causas rimari curae fuit, alii Promethei uinculis alligati coelestium ignium uagos recursus obseruarunt.

[83,529] Fuerunt qui diuinitatis arcana tentauerunt, hic disserendi, ille dicendi rationem inuenit, nonnulli mortalium mores doctissime depinxerunt, quibusdam rerum gestarum memoriam ad posteros transmittere studio fuit.

[83,530] Iam uero in legibus, in philosophia, quantus sudor antiquis fuit?

[83,531] Quorsum tandem haec omnia? num, ut nos exorti contemneremus? an potius, ut optima religio pulcherrimis studiis tum honestaretur, tum fulciretur?

[83,532] Omnia ethnicorum fortiter facta, scite dicta, ingeniose cogitata, industrie tradita, suae Rei publicae praeparauerat Christus.

[83,533] Ille ministrauerat ingenium, ille quaerendi ardorem adiecerat, nec alio autore quaesita inueniebant.

[83,534] Hanc artium frugem illorum aetas tulit non tam sibi, quam nobis, siquidem, ut non quaeuis regio suppeditat omnia, nec omnis fert omnia tellus, ut inquit Maro, ita seculis suae quibusque dotes distributae mihi uidentur.

[83,535] In summo bono quaerendo plerique philosophorum et aetatem et ingenium triuerunt.

[83,536] Sed id quod erat uere summum et praestantissimum suae Christus aetati seruauit, non ita tamen, ut caeteras inutiles ac sine fruge actas uoluerit, id quod oculis quoque testibus uidemus et corporeis in rebus diligenter cauisse naturam, ne qua portio temporis inutilis effluat.

[83,537] En arbores (admoneor enim aspectu ipso ab his exemplum petere) primo iam uere frondibus alendis succum suppeditant.

[83,538] Nunc uidetis additi frondibus flores quantum uoluptatis nobis spectantibus aedant.

[83,539] Accedente aestate hi ipsi flosculi paulatim in pomi carnem turgescent; autumno mitibus malis stabunt arbores grauidae, quae simulatque posuerint, rursus id interualli quod ex autumno in hyemem superest, sub futuram aestatem nouis creandis surculis datur.

[84,540] Hyems ne ipsa quidem ociosa, alterna quiete rerum uires reficit; idem coelestium orbium discursus ille tam uarie temperatus efficit.

[84,541] Summa in rebus discordia, sed qua nihil concordius.

[84,542] Eodem feruntur et singula et uniuersa, eodem spectant, ad unum quiddam tendunt.

[84,543] Optimus igitur ille moderator Christus, cum suo seculo summi boni cognitionem peculiariter destinasset, proximis ante seculis id tribuendum putauit, quod ad summum bonum proxime accederet, summum uidelicet eruditionem.

[84,544] Quid enim secundum uirtutem potest homini praestabilius contingere scientia? qua quidem in re deus Christianorum siue ignauiae, siue mauis ocio consultum uoluit, ut qui essemus aliunde occupandi, bonam laboris partem adimeret.

[84,545] Non paulo enim procliuius est rem iam ad unguem expolitam perdiscere, quam inuenire.

[84,546] Quod nisi illi literarum segetem seuissent, nobis fortassis nihil esset quod meteremus.

[84,547] Quid enim ipsi reperissemus, qui illorum inuentis non modo nihil unquam adiecimus, uerum detriuimus permulta, perturbauimus omnia?

[84,548] Quo turpius ingrati sumus, imo inuidi, qui tes summo usui futuras ne gratis quidem oblatas accipere uelimus, cum istis magno constiterint; nec munus modo pulcherrimum recusamus, uerumetiam autorem muneris pro gratia quam debebamus, summa contumelia afficimus.

[84,549] HOMINES IGNORANTIA POTIVS QVAM ERVDITIONE INSOLENTIORES FIERI.

[84,550] Hic ego, perdocte tu quidem, inquam, et uere Batte: at uix crediderim ullos esse tam omnis humanae rationis expertes, ut uniuersam literaturam a religione segregandam putent modo sit Christiana.

[84,551] BATTVS: Quasi uero, inquit Battus, ulla sit eruditio Christiana, quae non eodem sit ineruditissima; loquor autem non de mysteriis nostrae religionis, sed de disciplinis repertis.

[84,552] Quid enim, si uera fateri uelimus, post ethnicos illos noui a nobis repertum, quod non idem sit indoctum?

[84,553] Quid autem inueniamus bene, qui aliorum inuenta tam male tuemur?

[84,554] Ego igitur nullam esse eruditionem puto, nisi quae sit secularis (sic enim appellant antiquam) aut certe seculari literatura condita et instructa.

[84,555] Eam (si peruersa et impia absit opinio) Christianam etiam patiar appellari, quanquam non paucos adeo stolide religiosos comperio, ut ne Christianam quidem istam, id est ecclesiasticam multi faciant.

[84,556] Quid enim, inquiunt, si non simus theologi: si Christum bene scis, satis est, si caetera nescis.

[84,557] Non doctis sed innocentibus promissa est immortalitas.

[85,558] Num idcirco damnabor, si diui Pauli scripta parum sublimiter intelligam?

[85,559] Quid si Hieronymianam dictionem non capiam? quid si Augustini et Ambrosii scripta ne legerim quidem? quid si ne euangelium quidem intelligam? stolide, imo quid si ne teipsum intelligas? quid si camelus sis, non homo?

[85,560] Confide, etiam pecora coelum obtinebunt.

[85,561] Hominum, mehercle, genus non modo stolidissimum, uerumetiam impium.

[85,562] Atque utinam isti Christum bene scirent, qui se gloriantur nihil scire literarum.

[85,563] At saepe fit, ut, qui in literis simplices haberi uolunt, in rebus mundanis sint astutissimi nebulones, sed cum his mihi interim res non est.

[85,564] Eo hune sermonem interieci, ne miraremini si huiusmodi nostram illam quam descripsimus eruditionem execrentur, qui euangelia quoque contemnunt.

[85,565] Verum, ut modo dicebam, cum his mihi res non est in praesentia; de his loquor, qui ecclesiastice docti uideri cupiunt, et tamen ab omni seculari disciplina tanquam Iudaeus ab immundis abstinent, illud interim Paulinum obliti "omnia munda esse mundis".

[85,566] Horum ego eruditionem ita exiguam uideo, ut nullam esse iudicem et quauis ruditate peiorem.

[85,567] Hi uero omnem nostram doctrinam ut malam, ut ethnicam, ut impium abominantur, quod ipsi sciunt id non humano studio, sed tanquam coelitus accepisse uideri uolunt.

[85,568] Iam etiam uulgo dici audio, ut quisque literatissimus sit, ita nequissimum esse.

[85,569] Quae quidem contumelia non magis ad rhetoricos et poeticos, quam ad theologos, ad iureconsultos, ad dialecticos, ad caeteros item studiosos attinet, dignum quod ab omnibus confutetur.

[85,570] Si mala est eruditio, utrum tandem per se mala est, an per aliud?

[85,571] Si per aliud, cur simpliciter eruditionem reprehendimus?

[85,572] Si per se, cur igitur iudicio grauissimorum autorum in numero bonorum honestorum ponitur? cur opibus anteponitur, quae per se malae non sunt?

[85,573] Adde, quod ueritas nulla per se mala esse potest, disciplinae liberales cum sint ueritates, bonae sint necesse est.

[85,574] Quod si per se bona scientia, mala est ignorantia; si mala, igitur fugienda; quanquam si naturam audiamus, quis est, qui non malit esse scientissimus, quam ignorantissimus?

[85,575] Hic nobis dialectici incipiunt esse barbari; non reprehendimus, inquiunt, simpliciter eruditionem, sed quod astutos efficiat, elatos, intractabiles, insolentes, fastidiosos.

[85,576] Quid enim aliud petitis, inquiunt, quam uulgus effugere, eminere inter caeteros, praedicari, celebrari, nos nostrique similes pro pecudibus ducere?

[85,577] Audistis, quid istos religiosulos mordeat, contemni nolunt, imperare et ducere, non parere neque duci uolunt et ita demum publicae paci consultum putant, si nemo extiterit, qui possit aliorum inscitiam emendare.

[86,578] Intelligis, (ut arbitror) eruditionis calumniam non aliunde quam a superbia proficisci.

[86,579] Iniquissimum autem fuerit, si lippus solem accuset, cuius luce offenditur.

[86,580] Scientia", inquiunt, "inflat, charitas aedificat".

[86,581] Vtrum igitur insolentia, scientiae an nostrum est uitium?

[86,582] Non audebunt, ut opinor, eruditionis dicere, alioquin nemo unquam fuisset eruditus, nisi idem insolens et quo quisque euaderet doctior, eo superbior redderetur.

[86,583] At istud praeterquam quod absurdum est dictu, perquam contumeliosum etiam uideri potest.

[86,584] In quos?

[86,585] In Augustinum, in Hieronymum, in plerosque alios, quos, quia doctissimi fuerint, nefas sit ob id eos superbiae insimulare.

[86,586] At, inquies, de prophana eruditione ago.

[86,587] Et quidem nos accipimus, nempe qualem in his, quos modo dixi, religionis Christianae principibus et miramur et ueneramur tuae dissimillimam, qui ecclesiasticam doctrinam profiteris.

[86,588] Quid quaeris? quod si nostropte non rerum uitio insolescimus? utrum animus erit castigandus, an res sine causa accusandae?

[86,589] Nonne modestius faceres, tu modestiae praeceptor, si ingenue tuam inscitiam fatearis ac non optimis rebus calumniam struas, quo tuo uitio patrocineris? nunc ad omnia rudis, ad hanc calumniam disertus es.

[86,590] Attamen, inquis, insolentiae materiam ministrat eruditio secularis.

[86,591] Quis negat?

[86,592] At istam quidem materiam undecunque licebit sumere uel ab optimis sanctissimisque rebus.

[86,593] Idcirco ne protinus res incusandae?

[86,594] An tu potius, qui rebus optimis abutare pessimus?

[86,595] Animus per se insolens exerendi sui undelibet occasionem arripit.

[86,596] Pecunia, quot uitiorum genera ministrat? nemo tamen hanc ut malam accusat, sed male utentium animus reprehenditur.

[86,597] Quid erit tandem tam bonum, quod non aliquando mali occasionem ministret?

[86,598] Non ieiunium, non eleemosyna, non castitas, non uirtus ipsa.

[86,599] Superbiunt philosophi, sibi placent poetae.

[86,600] Eho tu, nulli superbiunt theologi?

[86,601] An in ullo genere supercilium arrogantius?

[86,602] Quis tamen audeat sanctissimam theologiam in crimen uocare?

[86,603] Superbiunt hac permulti, sed suo, non theologiae uitio.

[86,604] Nulli ne superbiunt illiterati?

[86,605] Quid istos insolentiores facit?

[86,606] Nempe ipsa imperitia.

[86,607] Quid igitur facerent, si literas didicissent?

[87,608] IGNORANTIAM ESSE SVPERBIAE MATREM.

[87,609] ERVDITIONEM CONTRA MODESTIAM PARERE.

[87,610] Quanquam quid minus uerum dici potest quam homines literatura astutos, elatos et fastidiosos fieri.

[87,611] Si astutiam prudentiam appellant, nihil pugno, cum et euangelico consilio serpentum astutiam imitari iubeamur.

[87,612] De fastidio uero, cui non absurdum uideatur?

[87,613] Quis igitur saxeos illos et agrestes homines ad humaniorem uitam, ad mansuetius ingenium, ad mores modestiores adduxit? nonne literae?

[87,614] Hae fingunt animum nostrum, affectus mitigant, frangunt indomitos impetus molliunt et ingenium non sinunt esse ferox.

[87,615] An ueto hoc illi fastidium appellant, quod ipsorum barbariem non miramur, quod imperitissimorum hominum nugis delectari non possumus? quod stercora pro gemmis non amplectimur?

[87,616] Vtrum hoc fastidiosi est hominis, an sani potius et ab optimis pessima discernentis?

[87,617] De modestia uero idem ego sensi, quod diuum Hieronymum ex Graeci cuiusdam sententia et recte sensisse et eleganter scripsisse, Video imperitiam adducere confidentiam, scientiae ueto timorem esse comitem.

[87,618] Quod idem Quintilianum probe uidisse, intelligo.

[87,619] Quo quisque", inquit, "ingenio minus ualet, eo magis attollere se ac dilatare conatur".

[87,620] Videmus enim permultos, priusquam quid sciant aut nesciant, satis cognitum habeant, iam sibi consummate doctos uideri.

[87,621] Hi postquam et sibi persuaserunt et dementia sua nonnullam apud uulgus eruditionis opinionem sunt aucupati, et sibi non parum tribuant et alios fastidiant necesse est.

[87,622] Docent audacter quae nesciunt, scribunt, orant, interpretantur, nihil non tentant, nihil non audent, suis applausoribus freti, eruditiorum tum iudicia, tum paucitatem contemnunt.

[87,623] Pestilens hominum genus et sua mente suaque stoliditate dignum.

[87,624] GVILHELMVS.

[87,625] Dabis ueniam uel ex pacto, Batte, si disputationis tuae cursum paucis remorabor.

[87,626] Aut ego fallor, Batte, aut diuersa et inter se pugnantia loqueris.

[87,627] Ais enim istos sibi placere et fastidire meliores eo, quod sibi docti uideantur, at istud ipsum est argumentum, eruditionem adducere superbiam.

[87,628] Quanam enim alia te sibi placent isti, quam scientia etiam tenui et prope nulla?

[87,629] BATTVS.

[87,630] Recte nulla.

[87,631] Inscitia sua superbiunt isti, haud eruditione : adfert enim illa peritiae persuasio plane confidentiam quandam, quae ipsa summa est imperitia.

[88, 632] Recte enim Socrates dixit, nullam inscitiam esse maiorem, quam qua quis se credit scire, quod nescit.

[88,633] Quod si uere docti essent, ut sibi uidentur, iam alios mirari sibi minus inciperent placere.

[88,634] Nil mirum est, si uenti plurimum concipiant, qui sunt inanes.

[88,635] Solida uirtus se ipsa contenta est, suo se precio, non aliorum opinione metitur.

[88,636] Isti igitur si doctiores essent, essent et modestiores.

[88,637] Quod nolim mihi credatis, nisi ipsi in nobis idem experimur.

[88,638] Quid enim hoc aliud est, quod in initio studiorum nostrorum, ubi disciplinas uix a limine, (ut dici solet) salutauimus, statim efferimur et iam tum in ipsis rudimentis magis nobis placemus, quam ubi iam multo usu multarum rerum certam scientiam comparauerimus, iuuenum more, qui quo minus habent prudentiae, plus habent animi.

[88,639] Vnde id?

[88,640] Profecto quia nondum hoc ipsum scimus, quam multa nesciamus; quanquam haec inanitas non temere nobis a natura insita uideri potest, ut hac falsa gloriola excitati ad summos labores capessendos prouocemur.

[88,641] Alioqui quis tantas tamque diuturnas uigilias adiret, si nihil magni sibi promitteret?

[88,642] Neque in hac re plane cum Stoicis sentio, qui uniuersos affectus non superuacaneos modo, sed et pernitiosos arbitrantur.

[88,643] Mihi ad uirtutem tendentibus animis, tanquam paedagogi quidam uidentur adhibiti.

[88,644] Haec igitur fiducia gloriaque, si modo non sit immodica, in tyronibus quidem non prorsus uidetur inutilis, eo quod calcar et stimulum quendam ingeniis nostris subiiciat; nam freno uix inuenias, qui indigeant.

[88,645] At eandem gloriam iidem, ubi saniores sumus effecti, et ridemus ipsi et damnamus.

[88,646] De me fateor: equidem cum puer essem, probe sciolus eram et mihi placebam, cum haec studia uixdum summis, (ut aiunt) labiis degustassem.

[88,647] Nunc post tantum annorum, accedo enim ad annum undetrigesimum, in dies mihi magis magisque displiceo et Socraticum illud amplector: Hoc unum scio, quod nihil scio.

[88,648] Tum mihi uidebar arcem tenere summum, nunc me ne uestibulum quidem adhuc praeteriisse puto ac iuxta Graecorum prouerbium ne in apiis quidem consistere.

[89,649] Tum me nihil nisi exactum, perpolitum, absolutum delectabat, nunc prope nihil non miror.

[89,650] Tum quosuis ultro prouocabam, nunc Milium senescentem imitor, minus audeo, trepido magis, ex quo facile coniicio, ubi copiosior etiam, quam quae nunc est, eruditio accesserit, minus etiam mea mihi placitura.

[89,651] Quod si mihi euenit homini uentosiore ingenio nato (est enim apud familiares simpliciter fatendum) quid aliis meliore mente praeditis accidere putatis?

[89,652] Tum Guilhelmus: Astipulor, inquit, ista in re tibi, Iacobe: istuc enim ipsum, quod tu doctissime disseruisti, in me ipso et agnosco et fateor nec in paucis animaduerti.

[89,653] Maturescunt eruditione ingenia, reddunturque tum molliora, tum mitiora.

[89,654] BATTVS: Ita prorsus, ait Battus, cuius rei nusquam non copiosissima exempla offerunt sese, siue nostra, siue ueterum secula respiciamus.

[89,655] Quid enim dici potest aut cogitari superbius, quam summa confidentia docere alios, quod ipse nescias?

[89,656] Quod isti nostri antacademici passim faciunt, qui cum nihil sciant, nihil non praecipiunt.

[89,657] Ita me deus amet, ad uomitum usque nauseo, quoties quorundam delicias et stultam gloriam ex operum inscriptionibus colligo.

[89,658] Qui cum nihil, nisi meram barbariem euomuerint, audite, quaeso, quam splendidis titulis suas nugas adornent, ut facile intelligas, quam delicate simii isti suos catulos adament.

[89,659] Alius quod somniauit Gemmulam, alius Margaritam appellat, hic Floretum, ille Rosetum inscripsit, at in medio, o bone deus, ut nihil nisi carduos et lolium inuenias.

[89,660] Est qui Speculum operi suo nomen dedit, est qui omnium errorum syluam, Catholicon ausus est appellare.

[90,661] Ineptius etiam quidam Mammetrectum, uelut haustum lactis gallinacei pollicens.

[90,662] Sunt qui Summas et Summarum Summas appellent, quasi lectori non sit alius scriptor requirendus, ubi tales sit nactus lacunas.

[90,663] An non eandem insolentiam deprehendas in autorum titulis, quos ideo magnificos illis tribuunt, ut ipsi praeclarum aliquid ac supra hominem profiteri uideantur?

[90,664] Basilium, Origenem, Chrysostomum et his consimiles uiros aut non citant aut contemptim citant, ueluti censores, uerum cum crepant illos suos doctores sanctos, doctores irrefragabiles, doctores subtilissimos, doctores seraphicos, tum sibi uidentur adferre nescio quid, cui cedere debeat etiam maiestas euangelica.

[90,665] Quod si in antiquis et eruditis has inscriptionum delicias docti non tulerunt, quis in his barbaris ferat, qui ad contaminandas literas geniti uideri possint?

[90,666] Quis non, (ut est in prouerbio), suspendio trabem eligat, ubi uidet huiusmodi uoluminibus refertas passim bibliothecas, perstrepere ludos?

[90,667] Ex his contexi conciones ecclesiasticas, ex his colligi dogmata, quibus gubernetur orbis, ex his nos censeri Christianos aut secus?

[90,668] Adde, quod in tradendo nusquam haerent, nihil addubitant, omnia constant, omnia praecipiuntur.

[90,669] Credas eos non docere, sed leges praescribere.

[90,670] En modestiam quam secum adfert supina ignorantia, quanto satius erat Academicorum uerecundiam imitari, ad quos cum isti ne componendi quidem fuerant, nihil tamen se scire professi, omnibus de rebus pudenter disputare, quam confidenter affirmare maluerunt.

[90,671] Nec me fugit esse qui hoc philosophorum genus parum probent; mihi uel omnibus anteferendum uideur, cur uideatur alias fortasse.

[90,672] Iam si prisca repetimus, quid tam abfuit ab insolentia, quam Socratis doctum pariter ac facundum ingenium, quem nunquam puduit undecunque doceri ne iam senem quidem.

[91,673] Non sibi turpe duxit rhetoricen uirilem utique disciplinam a foemina Aspasia doceri.

[91,674] Idem iam grandis natu fidibus operam dedisse legitur, praeceptore, nisi fallor, Cono; praeterea uox illa iam nobilis: Hoc unum scio, quod nescio, utrum quaeso, sibi placentis, an modestissimi potius hominis uidetur?

[91,675] Hac modestia promeruit, ut solus ab Apolline sapiens iudicaretur, quod cum alii sibi ea uiderentur scire, quae nescirent, hic tanto esset caeteris uerecundior, quanto sapientior.

[91,676] Id quod illius apud Platonem disputationes facile indicant, in quibus omnibus apparet studiosi quidem et acuti, sed inquirentis potius, quam praecipientis oratio.

[91,677] Et o utinam nostri temporis philosophastri, qui nobis fastum obiiciunt, huius omnis philosophiae parentis uerecundiam, quam Gorgiae promptam garrulitatem mallent imitari, qui cum ne suam quidem ipsorum uocem intelligant, magna fiducia quauis de re pronunciant, probant, damnant, praecipiunt, praescribunt; sed aliorum exempla prosequamur.

[91,678] An fuit quicquam uno Pythagora uel acutius, uel doctius?

[91,679] Hic certe superiores philosophos quam eruditione uicit, tam modestia superauit.

[91,680] Qui cum ante id temporis sophi, id est sapientes, soliti essent appellari, ipse primus nominis arrogantiam recusauit et se philosophum id est sapientiae studiosum, quam sapientem dici maluit.

[91,681] Platonem nonnulli ob ingenii diuinam quandam sublimitatem fastus insimularunt; at in hoc ipso quanta modestia?

[91,682] Vbi omnem praeceptoris disciplinam ad plenum hausisset, perinde ac si nihil actum, quot maria, quot terras emensus legitur, dum ubique quaerit, quod discat.

[91,683] Qui Athenis magister fuerat et potens" (Hieronymianis enim uerbis libenter utimur) "cuiusque doctrinas Academiae gymnasia personabant, fit" denuo "peregrinus atque discipulus, malens aliena uerecunde discere, quam sua impudenter ingerere".

[92,684] Quid de Solone et Herodoto loquar, quos iam natu grandes omnes orbis angulos peruagatos uidemus, laboriosa utique peregrinatione tanquam impigros sapientiae mercatores.

[92,685] Theophrastus philosophorum facile praecipuus moriens ceruis et cornicibus inuidisse legitur, quibus natura uitam tam diuturnam tribuisset, homini tam exiguam.

[92,686] Et qui omnium opinione consummatam sapientiam tenere putabatur, is se tum querebatur extingui, cum iam quid esset sapere, uidere coepisset.

[92,687] Et unde in tantis ingeniis tanta modestia ab imperitia ne, ut isti dicunt, an a doctrina quadam singulari?

[92,688] Quis iam Vergilio palmam inter poetas inuidet?

[92,689] An non huius modestia factum est, ut dum in uiuis ageret multis indoctioribus inferior haberetur?

[92,690] Idem a Philisto mediocri oratore conuiciis salibusque agitatus ab insulso Perone famosis etiam uersibus impetitus a Cicerone summo oratore laudatus pari modestia et illius scommata et huius laudes tulit.

[92,691] Quid autem de ecclesiasticis commemorem? quorum longe princeps Hieronymus incredibili discendi auiditate, quem tandem praeceptorem recusauit?

[92,692] Num Iudaeum? num haereticum? num Latinum? num Graecum? num Hebraeum?

[92,693] Adeo uir doctissimus discere, quam docere putauit pulchrius.

[92,694] Augustino quid eruditius ? at quid eodem modestius? qui iam multorum annorum episcopus ac doctor, non solum se uel ab anniculo episcopo doceri paratum fatetur, uerum nec ipsum errata sua fateri puduit et scriptorum suorum tanquam palinodiam canere.

[92,695] Quis hanc modestiam e nostri temporis criticis unquam est imitatus?

[92,696] An sunt Augustino uel cautiores uel doctiores?

[92,697] An non potius quanto indoctiores tanto arrogantiores? qui quicquid scripserint, hoc ipso uerum uideri uolunt, quod scripserint pro coelestibus oraculis sua somnia recipi uolunt.

[93,698] De parum doctis haec loquor nam egregie doctum neminem adhuc repperi, quin in eodem singularem modestiam agnouerim.

[93,699] Superbus" igitur "et arrogans, indoctus uocabitur", iuxta sapientis Hebraei sententiam, haud doctus et "sapientior sibi stultus uidetur septem uiris loquentibus sententias".

[93,700] Caue igitur tu quisquis es, qui mihi uultu religioso immodestiam obiicis, ne ista ipsa tua modestia summa sit immodestia.

[93,701] Nam quaeso te per Musas, uter superbior, is ne qui diues inuitat ad opum suarum communionem, an tu qui mendicitate tua superbus, ob hoc ipsum tibi uidere regulus quod nihil habeas?

[93,702] Is ne qui doctrina utitur ad Christi gloriam, an tu, qui cum proximi contumelia contemnis alienam doctrinam, ne apud idiotas, in quo theatro te uenditas, parum semideus habearis?

[93,703] Postremo fac utrunque placere sibi, uter arrogantior, qui sua effertur eruditione, an tu, qui tua inscitia tibi insolentissime places?

[93,704] Ille nulli obstrepit, si quis nolit meliora discere, tu coelum terrae misces, si quis ausit docere quod tu cum tuis sodalibus non didiceris.

[93,705] Huic animos facit sua facundia, tibi cristas maiores addit infantia.

[93,706] Vter superbior?

[93,707] Ille per omnes disciplinas obambulat, ut uere doctus esse possit, tu uix gustata grammatica eaque misera, uix gustatis tribus syllogismis, ad haec quaestionibus aliquot Thomisticis aut Scotisticis repente prosilis in theatrum, paratus cum quouis quauis de re dimicare.

[93,708] Et homo uerecundus aliis exprobras arrogantiam?

[93,709] Verum ego dum de immodestia disputo, modestiae sim oblitus, altius enim in re clarissima disputationem repetisse me uideo.

[93,710] Sed ut finiam, ego sic mihi persuasi, si quem arrogantem et sibi placentem uidero, eum perdoctum esse non credam.

[93,711] Itaque quod isti superbiam adducere putant, id mihi, ne superbiamus, solum remedio uidetur esse.

[93,712] ILLVD PAVLI SCIENTIA INFLAT, QVOMODO ACCIPIENDVM.

[93,713] Verum instant interim suo more et illud Paulinum constanter ingerunt.

[93,714] Scientia inflat, charitas aedificat".

[93,715] Non mentitur, inquiunt, Apostolus, "inflat scientia".

[93,716] Nemo negat, sed inflat et inscitia.

[93,717] Quid dicitis, o theologi, et iidem inscii, ita ne nihilo plus una sententia e Paulo decerpsistis, non uenit in mentem eundem alio in loco dicere: "Et si imperitus sermone, non tamen scientia".

[94,718] Non audistis gloriantem quod ad pedes Gamalielis legem didicerit? non libros in membrana scriptos sibi postulantem?

[94,719] Quid ita Paulo in mentem incidit, ut cum fuerit uel unus inter apostolos omnium rerum scientissimus, tum saepius nos ad sui imitationem prouocarit, hoc uno in loco uoluerit a scientia deterrere?

[94,720] Quid autem est charitas spoliata scientia? nempe nauis sine clauo.

[94,721] Quis unquam amauit, quod nesciret? denique quorsum unquam fuit utilis ignorantia?

[94,722] Neque mentitus est Paulus, sed parum intellectus, cuius quidem mentem ita demum accipiemus, si et priora et consequentia cum mediis conferamus.

[94,723] Age, theologum interim Battus aget.

[94,724] Mota erat diuo Paulo de idolothytis quaestio, a quorum esu Christiani nonnulli infirmitate quadam conscientiae sese continebant; alii peritiores qui intelligerent idolothytum nihil esse et mundis nihil esse immundum sine discrimine uescebantur.

[94,725] Et recte quidem illi sentiebant, sed interim superstitiosior et infirmior quispiam eorum offendebatur firmitate.

[94,726] Hinc inter fratres seditio.

[94,727] Respondit Paulus : Quantum ad nostram ipsorum conscientiam attinet, nihil referre, utrum de idolis immolato, an non immolato uescamur, interesse tamen fraternae charitatis.

[94,728] Offendi enim fratrem infirmiorem, qui nondum idolothytum queat contemnere aliena conscientia, cum uideat fratrem "in idolio recumbentem".

[94,729] Eoque satius censet Apostolus hac in te fraternae infirmitati obsequundare, quam fratre neglecto nostra uti scientia; gratiorem esse superis morigeram charitatem, quam superbam et contumacem scientiam.

[94,730] Huiusmodi enim inflare scientiam, si fratrem prudens offendas, at charitatem aedificare, si sine tuo detrimento fratris infirmitati concedas.

[94,731] Vt ne dicam interim, quod ea res fuerit illorum temporum peculiaris.

[94,732] Altius a maioribus insederat superstitio, quam ut subito posset reuelli et ad confirmandam Euangelii doctrinam omni obsequio erat opus.

[94,733] Postremo materia offendiculi reperta erat, non a nobis ministrata.

[94,734] Hic Christianae charitatis erat ad tempus obsequi fratris infirmitati, sed hac spe ut post resipisceret.

[94,735] Quid haec ad nos? quid ad philosophiam? quid ad oratoriam aut poeticam? sed tamen si libet, ad liberaliorem eruditionem torqueamus, quandoquidem didicere quiduis arcanae literae pati.

[94,736] Quantumlibet inflexeris, Paulus non uult scientiam esse nullam, sed incomitatam esse non uult, nempe sine charitate.

[94,737] Quod si alterutra sit carendum, tolerabilius esse scientia quam charitate priuari, cui interpretamento diuus astipulatur Augustinus.

[95,738] Per se, inquiens, inutilis est scientia, cum charitate utilis.

[95,739] Quis enim tam demens, ut argentum reiiciat, quod aurum preciosius esse cognouerit?

[95,740] Num ideo saxa nullum habent usum, quod gemmae sint praestantiores?

[95,741] Num idcirco non optima quaedam res est scientia, si melior sit charitas?

[95,742] Nam alio quodam in loco, ubi charitatis paeana Paulus decantat, scientiam inter praecipua charismata ponit, puta prophetiam, fidem, miraculorum gestionem, linguarum dotem atque id genus alia.

[95,743] Num facturus, si scientiam tanquam pestiferam fugiendam iudicasset?

[95,744] Atqui cur igitur inflare dixit scientiam, inquies.

[95,745] Cur ipse fuit scientissimus, num continuo inflatissimus?

[95,746] Periculum ostendere uoluit, quo cautiores redderet, non ut deterreret.

[95,747] Tutior est charitas, necessaria quidem scientia, sed periculi non nihil habens, ut quae possit esse perniciosa, ita si charitati repugnet.

[95,748] Aequius erat indoctiorem scienti concedere et parere, at nunc ultro imperito concedit doctior.

[95,749] Quid tu cum tua charitate tibi places? quid scientiam calumniaris?

[95,750] Huius charitas laudatur, qui te scientia praecedit, non tua.

[95,751] Nam quantum quidem in te fuit, tua ignorantia iam charitatem extinxerat, qui credebas esse aliquid, quod nihil erat, nisi huius scientia tuae stultitiae ultro concessisset; toleraris, non praeferris.

[95,752] Nunc uter uestrum est inflatior, tu qui imperitus doctiori recusas obtemperare, an hic qui tam indulgenter indoctiori concedit doctior?

[95,753] An uero semper imperitis concedendum?

[95,754] Minime, sed in his duntaxat, in quibus neque nisi uiolata charitate obsisti potest et indulgentia ea nihil incommodi uidetur allatura.

[95,755] Non igitur deterritos a scientia Paulus uoluit, ad quam nos suo prouocauit exemplo, uerum ne imprudentes in periculum incideremus, scopulos et cautes prudens nauigator ostendit.

[95,756] Cur nos simplicem et castam scripturam ad nostra uitia trahimus? cur nobis ignorantia placemus? cur literis et idoneos et deditos ab optimis studiis deterremus? cur non potius, si quem uelis et remis, ut inquit Plautus, ad literas properantem uiderimus, huiusmodi oratione praemonemus : "I, bone, quo uirtus tua te uocat, i pede fausto".

[95,757] Ad humanas disciplinas plenis uelis raperis, sed caute nauiges facito.

[95,758] Scopulos habet istud mare, aurum et smaragdos habet istud nemus, sed per deum immortalem, caue tibi a ueneni radicibus.

[96,759] Disces egregias artes at ita demum utiles, si parem probitatem adiunxeris, citra eam parum utiles aut etiam pestilentes.

[96,760] Caue sic illis studeas, ut recti tibi cura recedat, stude non minus melior esse quam doctior, bona est scientia, charitas melior.

[96,761] Vtramque alteri si comirem adiunxeris, rem absolutam conficies.

[96,762] MEDICVS: Haec cum Battus dixisset, Medicus iamdudum subridens (est enim uir in primis festiuus multique ioci): Quis, inquit, Batte, credidisset unquam te hominem tam poeticum tantum tenere theologiae.

[96,763] Ita me Musae tuae bene ament, ut mihi Pauli mentem appositissime uideris explicuisse nec te prorsus fugere uideo uerba theologica; praeterea, quantum audiui, equidem te pulchre concionari posse crediderim, quod si resciscant nostri Iacobitae, uereor, ne certatim te rapiant et cucullum iniiciant.

[96,764] BATTVS : Et arridens Battus.

[96,765] Istud, inquit, Musarum hostibus eueniat, uerum ne tu impune Battum lacessiueris.

[96,766] Quid te uno impudentius, qui in me homine poetico theologiae scientiam admireris, cum te medico nihil sit theologicum magis; ego si theologus essem, nihil a poetae partibus praeuaricarer.

[96,767] Antiquitus enim theologi habebantur iidem, qui poetae et ingenue fateor eloquentium theologorum scriptis me non minus quam Ciceronianis delectari.

[96,768] Recentiorum uero tento quidem persaepe ac mihi impero, sed uomitus oboritur legenti, adeo me tum barbaries orationis tum uerum perturbatio offendit.

[96,769] Tu uero partes egrederis tuas et theologis adeo iniuriam facis.

[96,770] Nam cum illis animorum uobis corporum cura sit tradita, tu tanum hominem tibi uindicas.

[96,771] Sed pergam, si sinis theologari, uel apud te medicorum omnium doctissimum theologum, efficiam, ut me neges ullos praeter theologorum libros euoluisse.

[96,772] MEDICVS.

[96,773] Age, respondit Medicus, percupio, sed te iam in uiam unde depuli, restituam.

[96,774] Hoc erat tuae disputationis extremum, ut charitatem cum eruditione copulandam esse diceres.

[96,775] Ipse quidem in ea prope sum opinione, quam diuum Augustinum in suis dialogis notasse uideo, ut credam uix a uirtute diuelli posse sciendam, uerum ut scis meae professionis esse inter omnia mortalium genera uersari, in quosdam religiosos nonnunquam incido, qui sibi hoc constanter habent persuasum non cohaerere cum pietate Christiana literaturam quam illi uocant secularem.

[96,776] BATTVS: Nec aberrant isti, inquit Battus, in ipsis enim male cohaeret, quibus utraque deest, at cohaesit in Hieronymo, Cypriano, Augustino aliisque mille, quorum pietatem quis audeat cum istorum ignauia comparare?

[97,777] MEDICVS.

[97,778] Age, inquit Medicus, scio tibi quidem cucullatos istos omnes inuisos haberi; uerum ego ut religionem fatali quodam amore (sum enim benigno Ioue natus et item Venere) tum admiror, tum ueneror, ita non omnibus uitiis libero.

[97,779] Video enim nonnullos ad Epicuream illam rationem proxime accedere, qui incredibili laborum fuga, ignauiam quandam et umbratilem uitam amplectuntur.

[97,780] Tutos se credunt, si tanquam cochleae intra testam perpetuo delitescant commodis corporum uel minutis morosius etiam consulentes.

[97,781] Abunde se religiosos arbitrantur, si literarum politiorum nihil prorsus attigerint, suis bene consultum putant, si ea quae in scholis didicerunt, obliuiscantur.

[97,782] Iam uero ciuibus suadere non desinunt, ne liberos suos ad externas scholas, quas uniuersitates uocant, ire sinant.

[97,783] Perisse propemodum illos, qui sese illuc tanquam ad manes demiserint, aut non redire aut redire deteriores.

[97,784] Simplicitatem nescio quam illis praedicant, literas a uirtute auocare animos nec bonam parare mentem, sed eripere magis.

[97,785] Stultum, inquiunt, est disertam habere linguam, mores incompositos, dialecticis captiunculis morti neminem imposuisse, rhetoricen et poesin ne nominare quidem audent; insanire geometras aiunt, qui cum scite agros metiantur, animi sui modum ignorent, astrologos delirare dicunt, quod ea, quae supra se sunt, curiosi scrutentur, physicos impietatis accusant, quod diuina rimantes opera ipsum rerum opificem negligunt.

[97,786] Ne sacris quidem theologiae professoribus parcunt, hos insimulant, quod cum magna autoritate uirtutem doceant, ipsi non perinde uiuant.

[97,787] Ita isti Cynici nostri uniuersum genus hominum contemnunt, censent omnes.

[97,788] Moriendum, inquiunt, est omnibus.

[97,789] Quid tum si sis Solomone doctior? quid conferunt nexus dialectici? quid oratoriae complexiones? moriendum est.

[97,790] BATTVS.

[97,791] Per anserem, homines pistrino digni, subiecit Battus.

[97,792] Quis istud ignorat omnibus esse moriendum? nihil ne interim agendum?

[97,793] Malim ego doctior mori, quam natus sum.

[97,794] Isti perinde disputant ac si qui doctus sit eum continuo malum esse sit necesse.

[97,795] Num qui lingua erit incomposita, mores protinus compositos habebit?

[97,796] Num qui dialecticen contempsit, statim mortis laqueos effugit?

[98,797] Num qui poetas non attigit, protinus erit Hippolytus?

[98,798] Num protinus sibi notus est, cui ignota est geometria?

[98,799] Quid prodest non fuisse philosophatum in astris, si interim philosopheris in patinis ?

[98,800] An pulchrius esse ducis scrutari sapores ganearum, quam arcanas rerum causas?

[98,801] Et ne singula persequar, num qui erit indoctissimus, continuo religiosissimus habebitur?

[98,802] Eruditio nos in coelum non leuat, an eo leuabit inscitia? an rusticitas?

[98,803] Non praestat bonam mentem literarum peritia, num igitur imperitia praestabit?

[98,804] Non praestant bonam mentem literae.

[98,805] Vt donemus istud, at nec malam praestant.

[98,806] Nonne recepta est calceolaria, sutrina, textrina, fabrica, sartoria, fullonia?

[98,807] Nonne etiam in honore est culinaria?

[98,808] Quid horum bonam mentem praestat mortalibus?

[98,809] Laudamus doctum pictorem, laudamus fabrum scientem, textorem callidum laudamus, laudamus etiam, si sit uir improbus.

[98,810] Nec artem ideo malam dicimus, si forte sit malus, qui in ea uersatur.

[98,811] Et literaturam damnamus, quae ut bonam mentem non praestet, ad eam tamen non mediocriter conducit.

[98,812] Quod si quem literis abutentem uiderimus, non ut eruditionem relinquat, admonendus est, sed ne in usus peruersos torqueat.

[98,813] Quanto rectius admonet ille philosophus absque Christo sapiens : Sic uiue, tanquam cras moriturus, sic stude, quasi semper uicturus.

[98,814] Occupabit mors, sed malo occupet studentem quam cessantem.

[98,815] Hoc tamen aduersariis concessero, ut pusillo aut uehementer tardo ingenio natos liceat a difficilibus disciplinis dehortari, ne si asinus ad lyram ducatur, et discens et docens simul operam luserit, eos autem, quorum ingenia magni aliquid polliceri uidentur, a pulcherrimis conatibus retrahere, quid aliud est, quam (quod Paulus fieri uetat) "spiritum extinguere"?

[98,816] Quod idem si in summis illis (quos iam saepe nominaui), doctoribus factum esset, singulari profecto et praesidio et solatio iam orbata esset ecclesia; quanquam interim patronus barbarorum doctius ac modestius pro illis respondes, quam ipsi soleant loqui.

[98,817] Nam hoc ferme genus hominum ne nouerunt quidem cuiusmodi sint disciplinae, in quas debacchantur.

[98,818] Poeticen existimant artem esse meretriciam, rhetoricen nihil aliud esse putant quam assentatoriam, geographiam, astrologiam curiosas et improbatas artes esse credunt qualis necyomantia.

[98,819] MEDICVS: Tum Medicus: Probabiliter tu quidem, Batte, id est plane rhetorice; uerum ut interim tibi pro istis imperitiae admiratoribus respondeam, qui in summam inuidiam nos inducunt huiusmodi seditiosis concionibus imperitam multitudinem concitantes, Quid igitur, inquiunt, tandem futurum est?

[99,820] Num soli literati coelo potientur?

[99,821] Ita ne uos soli, qui uentosa doctrina turgetis, Gigantum exemplo coelum occupabitis, detrusis superis, exclusis inferis?

[99,822] Quid fiet imperitae multitudini? quid simplicibus fratribus, qui apostolorum uestigiis ingressi non didicerunt Aristotelicos laqueos, non spinas Chrysippeas, non salem Atticum, non Plautinam eloquentiam.

[99,823] Nonne haec est illa simplicitas, quam deus unice sibi delegisse uidetur, qui asino uectus Hierosolymam ingredi uoluit, cuius et illa exhortatio est: "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde".

[99,824] Non dixit discite compositam orationem, metiri coelum, nectere syllogismum, sed humilitatem discite.

[99,825] Multa nobis praeterea de agno et columba, quorum appellatione rudis animi tractabilem simplicitatem significatam uolunt, uerum ego iamdudum memorem moneo, qui haec cotidie audias ab istis deblaterari apud indoctam plebeculam.

[99,826] BATTVS.

[99,827] Papae, tu me mediam in theologiam uocas, Battus inquit, Medicus poetam; sed quod asinum isti se imitari dicunt, iam hoc primum mihi satis quadrare uidetur, nisi quod iidem ignauia et tarditate asinum facile repraesentant, caeterum et leonis et tigridis et scorpii non exiguam partem isti asino admiscuisse uidentur, tanquam Chimaera ex uariis monstrorum figuris compositi.

[99,828] Quod si uacaret in praesentia istius asini, istius columbae, istius agni mysteria persequi, facile appareret isti hominum generi in hoc ordine nullum esse locum.

[99,829] Hoc ad refellendum satis arbitror, istas mysticas appellationes non ad scientiam, sed ad mores esse referendas, hoc est (ut magis theologice dicam) non ad intellectum, sed ad affectum.

[99,830] Quid enim potest esse eiusmodi mente magis (ut ita dicam) asininum, quae istorum hominum importunas nugas possit et dissimulare et perpeti?

[99,831] Quid aeque columbinum, quid agninum magis?

[99,832] Istis uero quid cum asino praeter stoliditatem commune est, qui neque duci a sanioribus patiuntur et omne laborum genus tanquam pestem fugitant?

[99,833] Quid simile habent ad columbam, qui tanta amaritudine fraternae inuident uirtuti?

[99,834] Quid illis cum agno, qui nihil habent, quod aliis possit esse usui?

[99,835] Hieronymus, qui tantum laborum in adaugenda religione Christiana exhausit, asinus fuit.

[99,836] Augustinus, qui perpetuam operam Christianis praestitit, asinus fuit, hos asinos imitemur.

[99,837] Cur homines ignaui et numero tantum nati suae inertiae his commentationibus blandiuntur?

[100,838] Appellant se simplices fratres, cum possint cum quouis ueteratore certare, si quid agatur, quod ad uentris et gloriae negocium pertineat.

[100,839] Non recuso meum nomen, quo minus inter mendacissimos scribatur, nisi quod dico fatebuntur omnes, quibus cum istis simplicibus fuerit propior conflictatio.

[100,840] Verum ut dolorem quoque illorum placemus, qui sese ob imperitiam extrudi putant, recipimus, adiungimus, amplectimur, at ita, si aures mihi paulisper commodarint, dum paucis rem absoluo.

[100,841] Haud temere multis autoribus uideo placuisse nobilem illam Hesiodi sententiam tria hominum genera constituentis.

[100,842] Primum quidem eorum, qui quid rectum sit ipsi per se intelligunt idemque sequuntur.

[100,843] Alterum eorum, qui per se quidem parum sapiunt, at sapientum monitis obsequuntur.

[100,844] Tertium ad nihil utile appellat, uidelicet horum, qui neque ipsi sapiunt neque credunt recta monenti.

[100,845] Primi boni sunt iidemque docti.

[100,846] Alteri boni quidem illi, uerum indocti.

[100,847] Postremi neutra re neque doctrina neque probitate praediti.

[100,848] Primum hoc genus, ut multo praestantissimum, ita praecipue expetendum.

[100,849] Secundum ferendum quidem, atita solum, si doctioribus acquiescat; quod si intractabiles (ut fere solent) esse pergunt, iam tertii generis esse incipient.

[100,850] Doctrinam itaque edico necessariam, sed quo mittis indoctos?

[100,851] In malam crucem, (ut comici dicunt), si doceri recusent.

[100,852] Si dociles sint, admitto, uerum penes aliquos eruditio perseueret necesse est.

[100,853] Quod si omnes erimus illiterati, quis castigabit errores imperitorum?

[100,854] Sunt in pictorum officinis, qui artis ignari tantum quod iussi sunt, faciunt, terunt, miscent, purgant.

[100,855] Est quidem nonnulla ex parte utilis horum opera, at ira demum, si monstrator adsit, alioquin ociosa.

[100,856] Nec audiendos puto, qui dicunt non passim esse discendas literas, neque enim opus esse tanta turba eruditorum.

[100,857] A paucis plurimos duci posse.

[100,858] Cur enim, quod in paucis pulchrum est, nonmulto erit in multis praestantius?

[100,859] Cur quisquam uetat ad id quod omnes praestantissimum fatentur eniti?

[100,860] Sapiens imperator tametsi gregariorum militum utitur opera et ignauos strenuis misceri patitur ac ne lixas quidem et calones eiicit, multo tamen malit omnes Scaeuolas, omnes Sicinios, omnes Decios, si dentur.

[100,861] Intolerabile uero nephas, si gregarius miles egregii commilitonis fortiter factis inuidens, dicat: Quid? si omnes insignes erimus, quo mittimus gregarios?

[101,862] Si omnes literati, quo illiteratos eiicimus? quasi uero illiteratis usquam sit opus.

[101,863] Si quibus aut non licet aut non contigit eruditio, quiescant potius ac desinant alios pulchrius aliquid conantes impedire; illum sinito praecurrere, tu ducem sequere, eodem tamen peruenturus.

[101,864] Vulgi quidem imperitia non laudatur, sed si tractabilis sit, non contemnitur.

[101,865] Quod autem fertur, id placet, collatum quidem deteriori, placiturum tamen amplius, si ipsum in melius quippiam commutetur.

[101,866] Si rudes simus et doctis auscultemus, bene quidem est, at meliores erimus, si ipsi etiam docere indoctos potuerimus.

[101,867] Quare rem paucis sic habeant, qui et indoctus et indocilis est, si quidem ignauia sit in causa, aut in eo uitae genere uersetur, quod eruditum hominem postulat, iam hoc ipso malus est, quod ignarus.

[101,868] Tu in publico ludo bonas literas profiteris et harum inscitiam praedicas?

[101,869] Tu libros audes scribere, in quibus nos a literis dehorteris?

[101,870] Tu populo praefectus es et quod doceas, non uis discere?

[101,871] Quod si priuatus sit et eruditio non neglecta quidem, uerum non contigit, is sibi uni satisfaciat, sibi uni natus, sibi uni uiuat, non fastidiendus a doctioribus modo suam agnoscat imperitiam.

[101,872] Qui uero probitati eruditionem adiunxit, is tanto erit praestantior, utilior, ornatior, quanto id fecerit cumulatius.

[101,873] Nunc nulli magis exercent tyrannidem, quam isti apostolicae simplicitatis histriones.

[101,874] Abbates indocti non patiuntur, ut monachorum quisquam attingat bonas literas, quo magis illis quicquid collubitum fuerit, imperent; malunt enim in beluas quam in homines habere imperium.

[101,875] Ptochotyranni cupiunt populum esse stultissimum, quo facilius imponant et quiduis persuadeant quoque magis superstitione territent.

[101,876] Nam eruditio fere liberat hominem superstitione.

[101,877] MEDICUS: Tum Medicus: Vera sunt fere quae narras, sed quandoquidem simplicium istorum causam semel suscepi, non patiar me praeuaricatorem uideri; nam tu, Batte, quae pro te faciunt, diligenter exponis, at quae laedunt, dissimulas.

[101,878] Ad partitionem tuam redeo.

[101,879] Quid si literatus sis et idem malus, quonam in genere te ponemus?

[101,880] BATTVS : Imo si neque doctus sim, inquit Battus, et malus, quo in genere numerabor?

[101,881] Sed istuc ibam.

[101,882] Age et quartum istud tribus Hesiodi generibus addamus, si placet; fieri enim potest, ut recta quis intelligat, nolit tamen intellecta sequi, ut optima sciat, pessima faciat.

[101,883] Sed mane, iam quid paraueris colligere, uideo, non est bona igitur eruditio, quae malis contingat.

[102,884] Probe consequeretur, si malos facit, mala est; aliud est eruditio, aliud uirtus; ut qui bonus est, non continuo doctus est, ita qui doctus, non continuo bonus.

[102,885] Sed latius explicandae rei gratia quatuor hominum genera statuamus.

[102,886] Loquor enim iam tibi, Medice, tanquam imperitorum patrono, tu causam tuorum clientum ita ut coepisti tuere.

[102,887] Statuamus, inquam, utrinque binos, hinc duos, alterum doctum et malum, alterum indoctum et item malum, uter alteri praeferendus uidetur?

[102,888] MEDICVS : Ac Medicus : Nempe is prior multo erit nequior, inquit.

[102,889] Atqui istuc ipsum sat est signi non bonam esse literaturam, quae reddat nequiorem.

[102,890] Tuo te iugulo gladio.

[102,891] BATTVS: Equidem, uter altero sit nequior, inquit Battus, uix ausim definire.

[102,892] Certe uterque accusandus mihi uidetur: alter, quod optimis rebus abutatur, alter multo fortassis amplius, quod ne scire quidem curauerit.

[102,893] Priorem tangit prophetae criminatio : "Sapientes sunt, ut faciant malum, bene autem facere nesciunt".

[102,894] Alterum aeque Dauidica illa: "Noluit intelligere, ut bene ageret".

[102,895] Nam ex illiterata malicia nihil potest expectari commodi; literata malicia etsi sibi perniciosa est, aliis tamen aliquid commodi afferre potest.

[102,896] Imperitiae si mala mens accesserit, peccatur confidentius, pudetur minus.

[102,897] Imperitus quicquid magnopere cupit, id recte fieri putat.

[102,898] At eruditio tametsi prauas cupiditates omnino non prohibet, temperet tamen necesse est.

[102,899] Fieri enim non potest, ut qui honesti et inhonesti discrimen scite intelligit, non aliquando et turpitudinem exhorrescat et uirtutis speciem admiretur.

[102,900] Praeterea qui doctus est uel simulat honestatem, quod est uirtuti proximum, indoctus e uitiis suis etiam laudem sibi pollicetur.

[102,901] Ille morbum suum probe intelligit, quo sanabilior est, hic pene desperandus est, quod sibi sanus uideatur.

[102,902] Illi ad uirtutem arma sunt instructa, hic nihil ad uirtutem habet adiumenti, uerum hoc ad nostram disputationem nihil interest.

[102,903] Donemus minus esse perniciosam rusticam maliciam docta malicia, num igitur malae literae?

[102,904] Imo uel hoc uno argumento sunt optimae, ut telum, quo me iugulare parabas, in te retorqueam.

[102,905] Primum enim non adferunt maliciam literae, uerum additae tanquam fax praelata reddunt conspectiorem.

[102,906] Vt exempli causa duos uideo adulteros, alterum coelibem, coniugatum alterum, cum non dispar sit admissum, non par tamen culpa erit, nempe in coniugato turpior.

[102,907] Cur ita, an quia malum est coniugium?

[102,908] Minime quidem, uerum quo res sanctior est coniugium, eo grauior est noxia illud adulterio temerare.

[103,909] Qui rem sacram inuncarit, grauioris piaculi tenetur quam furti nempe sacrilegii; ergo ne prophanum sacro anteponendum?

[103,910] In sacerdote grauioris est culpae stuprum quam in laico; ergo ne malum sacerdotium?

[103,911] Quid ni? fecit nequiorem, imo nisi melius esset sacerdotium, non faceret hoc pacto nequiorem.

[103,912] Quo nanque res quaeque erit sanctior, eo abutens erit turpior.

[103,913] Sed iam alteros duos componamus.

[103,914] Pone duos utrosque probos et alterum rudem alterum literatum, uter utri anteponendus?

[103,915] Tergiuersantur, haesitant; modo, inquiunt, inueniatur doctus et idem probus.

[103,916] Fateor quidem huius generis summam esse inopiam, nam indoctorum et improborum magna ubique est copia.

[103,917] Verum quid haesitant, ubi nihil haesitauit Hieronymus, qui libere et plenis (ut aiunt) buccis sanctae rusticitati sanctam eruditionem anteposuit.

[103,918] Daniel", inquit, "in fine sacratissimae uisionis ait iustos fulgere quasi stellas et intelligentes id est doctos quasi firmamentum.

[103,919] Vides quantum inter se distant iusta rusticitas et docta iusticia? alii stellis, alii coelo comparantur".

[103,920] Idem paulo ante: "Sancta rusticitas solum sibi prodest et quantum aedificat ex uitae merito ecclesiam, tantum nocet, si destruentibus non resistat".

[103,921] Vere profecto Hieronymus haec ut omnia; nam quo quodque bonum latius patet, eo praestantius sit necesse est.

[103,922] Qui uiuit integre, magnam quidem ille rem agit, at sibi uni confert aut certe paucis, quibuscum uictitat.

[103,923] Quod si huius integritati doctrina accesserit, quanto iam pulchrius ac latius quasi face adhibita uirtus pollebit?

[103,924] Si uero eiusmodi erit, qui possit pulcherrimas animi cogitationes mandare literis, hoc est si praeterquam quod doctus etiam disertus fuerit, huius demum hominis utilitas latissime manet necesse est, nempe non ad conuictores modo, non tantum ad aequales, non tantum ad finitimos, uerumetiam ad peregrinos, ad posteros, ad ultimos orbis incolas.

[103,925] Indocta probitas nisi scriptis posteritati commendetur, cum suo autore demoritur.

[103,926] Doctae eruditioni non terrae, non maria, non seculorum longa series obstat, quo minus ad uniuersos mortales peruolet.

[103,927] Nolo hic inuidiosam suscitare comparationem, plus ne contulerit nostrae religioni martyrum sanguis an eruditorum hominum stilus.

[103,928] Non eleuo martyrum gloriam, quam ne copiosissima quidem oratione quisquam assequi queat; at quantum ad nostrum attinet commodum, nonnullis etiam haereticis plus prope debemus, quam quibusdam martyribus.

[104,929] Et martyrum quidem summa fuit copia, doctores perpauci.

[104,930] Martyres moriendo Christianorum numerum imminuerunt, docti persuadendo adauxerunt.

[104,931] In summa:frustra illi pro Christi doctrina sanguinem fortiter fudissent, ni hi ab haereticis eam suis literis uindicassent.

[104,932] Quare non tam ingrata erit Christiana religio, ut bonas literas quas in rebus afflictis tam salutares experta est, nunc in pace rebusque florentibus in exilium extrudat, per quas et pacem et felicitatem sit assequuta.

[104,933] Quo magis nonnullos demirari compellor, qui prudentes etiam eruditionem se fugere fateantur.

[104,934] Nam quod ab ethnicorum inuentis abstinere se dicunt, id quidem plusquam insanum esse iam demonstrauimus.

[104,935] An uero est aliquid, quod aiunt, insolentiam sese uelle effugere?

[104,936] At uide, ne ista sit non tam infirmi animi trepidatio, quam inertiae fucus culpam fingere, ubi culpa non est.

[104,937] Istos ego ita demum simpliciter errasse intelligam, si moniti ac correpti corrigantur; alioqui quaenam erit ista religio minimi mali metu in maximam incidere perniciem?

[104,938] Ita inepti dum muliebriter trepidantes curiositatis uitium student defugere, in diuersum, sed multo perniciosius decidunt.

[104,939] Frustra uitium uitaueris illud, si te alio prauum detorseris", ait Horatius.

[104,940] Male Scyllam effugeris, si in Charybdim incidas, male procellam declinaueris, si ad littoris scopulos nauem fregeris.

[104,941] Hi sunt quorum puerilem, ne dicam peruersam trepidationem sanctissimus ille et regum et prophetarum Dauid notauit : "Illic", inquiens, "trepidauerunt timore, ubi non erat timor".

[104,942] Nam qui superstitiose uentum obseruat, is nunquam se mari credet et qui nubes anxie consyderat, is metet nunquam.

[104,943] Quid autem perniciosius quam illic metum fingere, ubi honestissimi sint capiendi labores, hic ubi summum et certum est periculum supinum stertere?

[104,944] Illi inepta sedulitate nostris ex oculis curiositatis festucam uolunt educere, ipsi in suis ignauiae trabem non sentientes.

[104,945] Nos criminantur, quod plusquam sat est scientes semper plura discere cupiamus, ipsi nec illa scire curant, sine quibus nec homines sumus nec uiuimus.

[104,946] Iam fac nos modum oblitos, utrum honestius est in rebus honestis ultra limites esse, an citra?

[105,947] Vtrum praestabilius excedere, an deficere?

[105,948] Verentur necubi in libris ethnicis aliquid forte minus seuerum tetricis auribus insonet, nec uerentur terrificam illam domini uocem: "Serue nequam, quare non dedisti ad mensam pecuniam meam et ego utique ueniens cum usura exegissem illam".

[105,949] Adeo nihil aeque auersatur deus ut ignauiam.

[105,950] Filium perditum, qui uniuersam substantiam in scorta lenonesque et popinas dissipauerat, in gratiam laetus recipit, seruum, qui talentum integrum etiam restituit tam immaniter obiurgat.

[105,951] Semina quaedam bonarum artium indidit nobis parens deus intellectum, ingenium, memoriam caeterasque animi dotes, quae talenta sunt ad usuram credita; quae si exercitatione ac studio quasi duplicauerimus, ut impigros seruos dominus reuersus laudabit, peculium esse sinet; sin acceptum talentum in terram defoderimus, quo tandem animo domini redeuntis oculos, ora, uocem feremus, ubi caeteris pro accepta sorte lucrum annumerantibus nos inutile talentum referemus ignaui?

[105,952] Hic erit cur trepidare merito potuissent isti meticulosi homines non illic, ubi commodi plurimum, periculi perparum.

[105,953] CONFVTAT AVTORITATES AVTORITATIBVS.

[105,954] Hic cum Battus collectis oculis aliquandiu intersiluisset, Deum immortalem, inquit, quantum disputationis campum aperiri uideo, sed sit modus.

[105,955] Dextrum igitur cornu (ut arbitror) uel profligauimus uel certe inclinauimus, urgent tamen hostes et sinistram alam infensis animis admouent, sacrarum literarum armis nos eminus cominusque territant.

[105,956] Primum igitur erit hostibus sua tela eripere, deinde suomet ipsos, (ut inquit Comicus), gladio iugulare.

[105,957] Rationibus cedere coacti ad ecclesiasticas literas confugiunt et nobis occinunt, quod ipsi non intelligunt.

[105,958] Hic mihi Cato nescio quis, reducto mento, labiis porrectis, oculis stupidis, supercilio adducto, dextera prolata, laeua cingulo iniecta: Facessant, inquit, humanae cauillationes, audiamus quid diuina scriptura iubeat.

[105,959] Paulum audiamus : "Non altum", inquit, "sapientes, sed humilibus consentientes".

[105,960] Idem "sapere" iubet "ad sobrietatem".

[105,961] Iterum alibi: "Noli altum sapere, sed time".

[105,962] Rursum alibi: "Qui se existimat aliquid scire, nondum scit, quemadmodum oporteat eum scire" et "qui sibi uidetur sapiens, stultus fiat ut sit sapiens".

[106,963] Ad eundem modum Esaias: "Perdam", inquit, "sapientiam sapientium et prudentiam prudentiam reprobabo".

[106,964] Item diuus Iacobus : "Non est enim ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica.

[106,965] Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione".

[106,966] Huiusmodi aliquot sententiolas homines ineptissimi in nos iaciunt, quas omnes recensere tum odiosum sit, tum ad nihil utile, praesertim quod et eodem spectent et eadem ratione dissolui possint, uniuersa ista quidem et iure et recto scripta.

[106,967] Verum nos alio torquemus deprauamusque, quae recte dicta sunt, siquidem ad nostram tegendam ignauiam deflectimus, cum tam euidens sit, ut (quod inquiunt) sentiri possit manibus his sententiis non uituperari eruditionem, sed admoneri nos, ne mundi successibus sublatis animis parum meminerimus Christianae modestiae.

[106,968] Opes addunt cristas, hic metuendum, quod monet Paulus, imo ad eos haec pertinent, qui profecerunt in uirtutibus.

[106,969] Neque tamen inficiabor haec ad eruditos quoque pertinere, uerum non omnes, sed eos duntaxat, qui aut efferunt sese, quod paulo sint eruditiores, aut eis in studiis uel immodici uol intempestiui inueniantur, aut suae sententiae tenaciores audeant ab ecclesiasticis opinionibus desciscere, aut certe alioqui bonis literis abutantur.

[106,970] Inuisa est superis impia, superba, impudica literatura.

[106,971] Scimus istud, adde et mortalibus odiosa, merito in hanc fulminat scriptura.

[106,972] Horreant et corrigantur, qui noxiam agnoscunt, gaudeant immunes.

[106,973] Quid haec ad imperitos, qui prope nihil didicere? scilicet hoc credo triumphant, quod egregie cauerint, ne quicquam horum in se dici possit.

[106,974] Neque enim reprehendi potest, quod male rem administret, cui nihil unquam rei fuit.

[106,975] Ridicule profecto perinde quasi istae sententiae peritos literarum magis quam imperitos feriant.

[106,976] Ita ne in solos eruditos cadit "altum sapere", at non multo maxime in stolidissimum quemque?

[106,977] Quid tandem est "altum sapere" alte doctum esse, an potius sibi placere?

[106,978] Eis ista canantur non qui bene docti sunt, sed iis potius, qui cum nihil didicerint, doctioribus imperare contendunt.

[107,979] Non studiosis, sed diuitibus inquit Paulus, "non altum sapere".

[107,980] Eruditis ista non apte canuntur, stolidis ista cantentur, qui alienam eruditionem fastidiunt, suam rusticitatem mirantur.

[107,981] Et quae tandem est illa scientia animalis, diabolica?

[107,982] Vtique quae zelum amarum habet, quae contentiones et simultates parit, quae aduersus ueritatem dimicat, hoc apostoli sentiebat animus, hoc ipsa sermonis series ostendit.

[107,983] Quid simplicem scripturam torquemus? quid inuitam et reluctantem trahimus?

[107,984] Non hic de literis liberalibus, sed de theologicis quaestiunculis agitur, quas nihil ad rem pertinentes nonnunquam inter se pertinacissimis contentionibus agitant, quo stulto popello sublimiter eruditi uideantur, cum eruditio Christiana nesciat supercilium.

[107,985] Quid autem istis contentiosius, qui coelum terrae misceant citius quam usquam cedant? protinus haereticum uociferantes, siquis ab illis dissentiat.

[107,986] Atque haec quidem e scripturis, quas appellant canonicas, depromere solent.

[107,987] Nunc pauca proferam, quae de caeteris scriptoribus arma soleant mutuari; at ne iuxta Graecorum prouerbium harenas metiamur plurimos repetendo, unius Gratiani meminisse sat fuerit, qui praeter caeteros nos terrere poterat, si non autoritate, certe uoluminis immanitate.

[107,988] Nuper igitur cum e schola Parisiorum in patriam reuersus essem, incidit mihi cum quodam concertatio homine capitaliter nostris studiis infenso, alioquin humano, comi nec ineleganti, bello, lepido, festiuo et quod his uirtutibus conuenit, amatore strenuo, potore inuicto, commessatore assiduo, aleatore fortissimo multisque id genus uirtutibus exornato.

[107,989] Accreuerat mihi cum hoc Sardanapalo iam inde a puero coniunctior familiaritas, cui quidem adhuc tribuo, ut nomini parcam congerronis uetusti.

[107,990] Consueuit mihi comicorum militum more sua iactare facinora, quot eadem in urbe haberet amicas, quoties et quibus artibus ad alienas uxores penetrasset, quot riuales superasset, quoties una nocte marem praestare potuisset, quae barathra bibendo quanta cum gloria uicisset.

[107,991] Haec erant hominis studia, in his operam, curam, uoluptatem, ocium et negocium, in his felicitatem reponebat.

[107,992] Huiusmodi nugis cum iam biduum mihi aures calfecisset, incidit inter prandendum, ut nescio quid amoenius e poetarum fabulis proferrem.

[107,993] Ibi homo sui repente oblitus, nouam quandam religionem coepit assumere, execrari uero me, quod ethnicos illos et impudicos autores legerem, iam et serio hortari ut resipiscerem, ut illis relictis ecclesiasticos euoluerem.

[107,994] Miratus sum subitam hominis metamorphosim ex Epicureo mihi factum Zenonem.

[107,995] Rogabam quid ita censeret et nunquid ipse eosdem legisset; abominatus est perquam religiose.

[108,996] Nunquam, inquit, in uita nec attigi istos, nec attigero, sic mihi superi sint propicii.

[108,997] Istud, inquam, uel citra iusiurandum facile tibi creditur.

[108,998] Sed quid tu illos tantopere fugis?

[108,999] Nam si pudici sunt, non habent cur uitentur; sin impudici, quid ita fugitas eos, qui eadem scribunt, quae tu facis?

[108,1000] Cur non amplecteris potius tuarum uirtutum praecones? ibi tuarum morum imaginera expressam agnosces.

[108,1001] Eho Sardanapale, non te pudet tandem cum istis factis mihi frontem istam ostendere?

[108,1002] An me uero tuam iubes religionem imitari, qui grauius flagitium putas ethnicum librum attingere, quam uxorem non tuam permolere?

[108,1003] Potare, amare, constuprare uirgines tu ludum et pueriles nugas iudicas, legere poetam pro capitali flagitio ducis.

[108,1004] Tibi licebit ethnica flagitia designare, mihi non licebit ethnicas literas perdiscere?

[108,1005] Dissimulauit homo bilem, dicens huiusmodi cauillatiunculis lautum prandium non esse corrumpendum; post spacium pomeridianum duxit me tanquam officiosus in bibliothecam publicam; ubi cum me uideret homo Ciceronianis quibusdam dialogis, qui mihi forte in manus inciderant, attentius incumbere, tandem irritatior Gratianum, quem unum legerat, mihi obiicit: Iam, inquit, te confutabo planissime.

[108,1006] Commonstrat distinctionem tricesimamoctauam, in qua de liberalibus disciplinis nescio quae quaestio tractatur, at ita tractatur, ut pariter omnia in dubium uocentur.

[108,1007] Quod quam sit absurdum, quis non uideat?

[108,1008] Iubeo pronunciet, uix legebat, tantum aberat, ut recte intelligeret.

[108,1009] Episcopus gentilium libros non legat, haereticorum autem" perlegat "pro necessitate ac tempore".

[108,1010] Rogabam hominem, quid sibi uellet "pro necessitate ac tempore".

[108,1011] Ait si forte contra haereticum aut disputandum esset aut scribendum.

[108,1012] Et quid, inquam, si idem contra ethnicum usu ueniat?

[108,1013] Quid si nec theologorum libros intelligere queas?

[108,1014] Non iam uides oriri necessitatem?

[108,1015] Non placebat ratio, iussi pergeret legere.

[108,1016] Nonne uidetur in uanitate sensus et obscuritate mentis ingredi, qui diebus ac noctibus in dialectica arte torquetur, qui physicus perscrutator oculos trans coelum leuat et caetera quae sequuntur.

[108,1017] Item illud: "Sicera inebriantur, qui abutuntur scientia seculari et dialecticorum tendiculis".

[108,1018] Hic ego: Et non uides, inquam, abutuntur dictum, non autem habent, ut intelligas sapientiae secularis plane usum quendam esse neque uetitum, neque ociosum.

[108,1019] Post multa congesta ita suo more doctissime colligit Gratianus, ex quibus omnibus concluditur, "quod non est ab ecclesiasticis secularium literarum quaerenda peritia".

[108,1020] Iam perinde ac si debellatum esset, ira coepit ineptus se ad triumphum praeparare, uix exoraui ut paucis me auscultaret.

[109,1021] Et non intelligis, inquam, hanc ipsam collectionem contra te uehementer facere.

[109,1022] Primum non mirandum fuisset, si homo secularium literarum ignarus eas condemnasset, praesertim in hac parte, ubi uestigandi gratia data opera aduersus illas pugnat.

[109,1023] Nec tamen ausus est concludere interdictam esse ecclesiasticis ethnicam literaturam, uerum non esse quaerendam; frustra enim ibi quaeras, ubi minime sit, sed extra iocum, quaerendam id est exigendam.

[109,1024] Non hoc igitur in quaestionem uocatur, sit ne ecclesiasticis concessa eruditio secularis, sed an sit exigenda, non an habere, sed an carere liceat.

[109,1025] Adiecit "ecclesiasticis", ne quid dubites hanc a scholasticis prorsus exigendam.

[109,1026] Vobis ignoscitur si careatis, nos si careamus, damnamur.

[109,1027] Vides igitur, quod tua ista conclusiuncula pro nobis faciat, sed mane paulisper etiam nunc accusationem audiuimus, defensionem audiamus, nondum satis pernosti Gratianicam eloquentiam, de unaquaque re non in utramuis, sed in utranque partem disputat, et quidem pari copia parique facundia, quod idem olim Gorgiam et Carneadem fecisse legimus.

[109,1028] Nunc huius palinodiam audi.

[109,1029] Iussi paginam euolui, consequuntur enim illa, sed econtra legitur, quod "Moses et Daniel omni scientia Aegyptiorum et Chaldaeorum eruditi fuerunt" et post pauca turbat acumen legentium et deficere cogit, qui eos a legendis secularibus libris omnibus modis existimat prohibendos, in quibus si qua inuenta sunt utilia, quasi sua sumere licet, "alioqui Moses et Daniel sapientia Aegyptiorum et Chaldaeorum non paterentur erudiri" et alia quae sequuntur.

[109,1030] Rursum paulo inferius ex Ambrosio : "Si quis artem nouerit grammaticam uel dialecticam, ut recte loquendi rationem habeat et inter falsa et uera diiudicet, non improbamus".

[109,1031] Mox ex eodem : "Qui de uino et mensa regis nolunt comedere, ne polluantur, utique si scientiam Babyloniorum scirent esse peccatum, nunquam acquiescerent discere, quod non licebat.

[110,1032] Et iterum aliquanto inferius ex synodo Eugenii pontificis : "De quibusdam locis ad nos refertur neque magistros, neque curam inueniri pro studio literarum, idcirco ab uniuersis episcopis subiectis plebibus et aliis locis, in quibus necessitas occurreret, omnino cura et diligentia habeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui studia literarum liberaliumque artium doginata doceant, quia in his diuina maxime manifestantur atque declarantur mandata".

[110,1033] Haec ubi ostendissem, rogabam, nunquid poeniteret Gratianum obiecisse rhetorculo.

[110,1034] Nunquam inquit, ista antehac animaduerti.

[110,1035] Nec miror, inquam, si non capis uenatu, quae minime uenaris; quae pro te faciunt, ea demum excerpis; quae pro tua causa facere uidentur, legis nec perlegis nec intelligis ea, quae legis; quod non ira tibi eueniret, nisi tam in fugiendis literis ethnicorum esses religiosus.

[110,1036] Audisti modo a sanctissimo concilio cautum esse, ut omnibus in locis comparentur, qui liberales disciplinas doceant et quidem assidue.

[110,1037] Nulla autem ex liberalibus disciplinis Christiana est, quia neque de Christo agunt, neque a Christianis inuentae, ad Christum autem omnes referuntur.

[110,1038] Nec est, quod tergiuerseris, nullam artem excepit, non rhetoricen, non poesim, omnes in genere edicti forma complectitur, nisi cauillaberis poesim liberalem non esse, ut quae in ludis triuialibus inter eas non numeretur.

[110,1039] Ego uero contempta ista praescriptione non liberalern modo, uerumetiam liberalissimam iudico, quippe quae liberis olim non inter caeteras, sed ante caeteras tradi consueuit.

[110,1040] Obmutuit meus iureperitus, iubeo reliquos suos autores ostendat, recusat.

[110,1041] Ipse a decretis ad decretales epistolas duco, titulum de magistris ostendo, ubi diligenter cauetur de parandis linguarum doctoribus, cum isti Christianum non putent, nisi sit elinguis.

[110,1042] Hinc itur ad Antonini Summam, ad Pisanam, ad Astesanam, ad Angelicam caeterosque non autores modo, sed congestores; omnes fere eandem cantilenam canant et coccyx coccyci succinit.

[111,1043] Est enim huic scriptorum generi moris nihil suum ponere, sed diuersorum dicta hinc atque hinc decerpta congerere, non modo diuersa, uerumetiam aliquoties inter se pugnantia; sat habent coaceruasse caeterum iudicii onus lectori relinquentes.

[111,1044] Cui ubi iam longa lectione cerebrum uertigine rotari et caligare acies coeperit, non multo certior surgit quam Demipho ille Terentianus, qui ex tribus aduocatis consultis, cum unus suasisset alter negasset, tertius deliberandum censuisset, "fecistis" inquit, "probe: incertior sum nunc multo quam dudum".

[111,1045] Horum igitur odiosas disputationes, cum iam complures legissemus, huc euadebant omnes ethnicarum literarum usum nemini uitio uerti, imo laudi potius ducendum, uerum abusum perniciosum esse eoque uetitum, id quod nemo puerorum nesciebat.

[111,1046] Iam mitis erat, sed libebat hominem paulisper eludere, rogabam nuncubi in suo Gratiano legisset, licere uiris ecclesiasticis amare, potare, scortari, moechari.

[111,1047] Negabat, at ista iam uulgo faciunt et dormiunt decreta, nobis qui oratores et historicos ethnicos legimus, obiiciuntur.

[111,1048] Sed obsecro te, quandoquidem tibi morem gessi, mihi iam mutuam operam redde et meos theologos paulisper consulamus.

[111,1049] Hieronymum aperio, locum forte obuium ostendo, ubi de muliere captiua disputat, quam eruditionem prophanam uir doctissimus et apte et festiue interpretatur.

[111,1050] "Quid ergo", inquiens, "mirum si et ego sapientiam secularem propter eloquii uenustatem et membrorum pulchritudinem de ancilla atque captiua Israelitidem facere cupio et si quid in ea mortuum idololatriae, uoluptatis, erroris, libidinum uel praecido uel rado et mixtus purissimo corde uernaculos ex ea genero domino sabaoth?

[111,1051] Labor meus in familiam Christi proicit, stuprum in alienam, numerum auget conseruorum".

[111,1052] Neque orationis metaphoram, ne uocabula quidem, intelligebat; ancillam ministram domesticam putabat, uernaculos, quo sane uocabulo Hieronymus elegantissime usus est, quid sibi uellet, nihil potuit suspicari.

[111,1053] Hic iam, inquam, ulciscuntur contumeliam in se admissam literae seculares, erat autem locus in ea epistola in primis nobili, quam ad Magnum oratorem inscripsit, an scripserit, nescio, in qua uir sanctissimus, sicubi alias sententiam inuidiae placandae gratia uafre dissimulauit, hic certe non perplexe proloquitur.

[111,1054] Repetamus, inquam, a capite (non enim perlonga est epistola).

[111,1055] Quod autem quaeris in calce epistolae tuae, cur in opusculis nostris secularium literarum interdum ponamus exempla et candorem ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus, breuiter responsum habeto : nunquam hoc quaereres, nisi te totum Tullius possideret, si scripturas sanctas legeres, si interpretes earum omisso Vulcatio euolueres.

[112,1056] Quis enim nesciat et in Mose et in prophetarum uoluminibus quaedam assumpta de gentilium libris et Solomonem philosophis Tyri et proposuisse nonnulla, et aliqua respondisse.

[112,1057] Vnde in exordio Prouerbiorum commonet, ut intelligamus sermones prudentiae uersutiasque uerborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientium et aenigmata, quae proprie dialecticorum et pbilosophorum sunt".

[112,1058] Pauloque inferius Paulum collaudans, "Ac ne parum hoc esset", inquit, "ductor Christiani exercitus et orator inuictus, pro Christo causam agens, inscriptionem fortuitam arte torquet in argumentum fidei.

[112,1059] Didicerat enim a uero Dauid de manibus hostium extorquere gladium et Goliae superbissimum caput proprio mucrone truncare.

[112,1060] Legerat in Deuteronomio domini uoce praeceptum mulieris captiuae radendum caput supercilia omnes pilos et ungues corporis amputandos et sic eam habendam coniugio".

[112,1061] Deinde post ea uerba, quae paulo superius recitauimus, "Osee", inquit, "accepit uxorem fornicariam Gomer filiam Debelaim id est dulcedinum et nascitur ei de meretrice filius Israel qui uocatur semen dei.

[112,1062] Esaias nouacula acuta barbam et crura radit peccantium.

[112,1063] Et Ezechiel in typo fornicantis Hierusalem tondet caesariem suam et quicquid in ea absque sensu et uita est, auferatur".

[112,1064] Horum, me legente, cum ille nihil intelligeret, rogabat, quorsum ista omnia spectarent.

[112,1065] Eo, inquam, ut nullas ethnicas literas fugiamus, sed repurgatas ad Christianorum eruditionem transferamus, quod si tu fecisses, non hic marmoreus astares.

[112,1066] Quod autem repurgatas dixi, non ad scientiam, sed ad opinionem referri uolo.

[112,1067] Non enim ethnicorum philosophorum errores legere perniciosum est, sed eos ecclesiasticis disputationibus immiscere, non confutandi, sed approbandi gratia, id uero nequaquam licuerit.

[112,1068] Deinde illustrium scriptorum catalogum texit tum Graecorum, tum Latinorum, et Graecorum quidem hoc elogio claudit: "Qui omnes in tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos refarciunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas: eruditionem seculi, an scientiam scripturarum".

[113,1069] Latinorum ita concludit : "De caeteris uel uiuentibus, uel mortuis taceo, quorum in scriptis et uires manifestae sunt et uoluntas".

[113,1070] Mox callidam imperitorum calumniam excludens, addit: "Nec statim praua opinions fallaris, contra gentiles hoc esse licitum, in aliis disputationibus dissimulandum, quia omnes pene omnium libri exceptis iis, qui cum Epicuro literas non didicerunt, eruditionis doctrinaeque plenissimi sunt".

[113,1071] Mordax quidem illud quo epistolam claudit, sed plane barbarorum stultitia dignissimum: "Cui quaeso", inquit, "ut suadeas ne uescentium dentibus edentulus inuideat et oculos caprearum talpa contemnat".

[113,1072] Ostendi et eam praefationem quam Exodo praeposuit, in qua adeo non dissimulat, ut etiam nominatim praedicet artes liberales.

[113,1073] Taceo", inquiens, "de grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis, astrologis, medicis quorum scientia mortalibus ---".

[113,1074] Quid hic expectas dicturum Hieronymum?

[113,1075] Pestifera est? "uel utilissima est", inquit.

[113,1076] Rogabam ecquid haec placerent; cum tantum ac talem habeamus autorem, exoriere tu nobis et nescio quod glossema e tuis barbaris autoribus contra liberalem eruditionem obiicies.

[113,1077] Astrologiam uestra decreta damnant, at Hieronymus approbat disciplinam et prope curiosam et ad pauca utilem.

[113,1078] Quid igitur de rhetorica, de poetica sensisse credis?

[113,1079] Commonstraui homini eiusdem de uiris illustribus opus, ubi in permultis scriptoribus miratur eloquentiam, praedicat poetarum philosophorumque cognitionem, effert literaturam secularem.

[113,1080] Quae si pestifera esset, non tam diligenter eam in autoribus ecclesiasticis uir piissimus commemoraret.

[113,1081] In eiusdem opusculi praefatione tantum abest, ut improbet, ut etiam aduersus ethnicos et haereticos magnifice iactare sit ausus Christianorum in ethnicis literis praestantiam.

[113,1082] Discant ergo", inquit, "Celsus, Porphyrius, Iulianus, rabidi aduersum Christum canes, discant sectatores eorum, qui putant ecclesiam nullos philosophos et eloquentes, nullos habuisse doctores, quantique et quales uiri eam fundauerint, instruxerint, adornauerint, et desinant fidem nostram rusticae tantum simplicitatis arguere suamque imperitiam potius recognoscant".

[113,1083] Non pudet, inquam, te Christianum obiicere Christiano et quidem laico, quod Hieronymus non dubitauit apud hostes gloriari uir ecclesiasticus, iam sanctitatis opinione celebris, postremo monachus et eremi cultor, praesertim ea tempestate cum Christiana adhuc religio cum ethnicis conflictaretur.

[114,1084] Si mala est eruditio secularis, nihil Hieronymo stultius, qui hoc apud aduersarios iactat, quod illi pro summo crimine poterant retorquere; uerum de compotore meo iam nimium.

[114,1085] Ad caetera properabimus, si prius alterum testem citauerimus, nam nunc decreui contentus esse duobus, grauissimis tamen.

[114,1086] Aurelius Augustinus uir sanctimonia iuxta ac eruditione singularis, tum arctae adeo, ne dicam meticulosae conscientiae, ut saepenumero mihi (bona uenia tanti uiri dixerim) abs re trepidare uideatur, id quod tum ex eius uita, tum ex confessionum retractationumque libris coniicere procliue est.

[114,1087] Is, inquam, talis uir utique literaturam secularem, ut uocant, dissuasisset, si aut noxiam aut ociosam aut suspectam habuisset.

[114,1088] Hic in iis libris, quos de doctrina Christiana inscribit, proponit "duo genera doctrinarum : Quae in gentibus etiam", inquit, "moribus exercentur", id est ethnicorum, uel ut isti dicunt, secularium, "unum earum, quas instituerunt homines, alterum earum, quas animaduerterunt aut iam peractas, aut diuinitus institutas".

[114,1089] Illud", inquit, "quod est sequundum constitutiones partim superstitiosum est, partim superstitiosum non est".

[114,1090] Sed ne omnem disputationem, quae uerbosissima est, repetam, uerbis illius omissis, rei summam paucis amplectar.

[114,1091] Sub hoc ultimo genere, quod superstitiosum appellat, maleficia, incantationes, excantationes, sortilegia, aruspicia, auspicia, auguria, necyomantiam, pyromantiam, alphitomantiam, hydromantiam, geomantiam, chiromantiam et id genus alia comprehendit; haec quia phytonum sunt et maleficorum nec sine commercio scelestorum spirituum exercentur, iure Christiano fugienda censuit.

[114,1092] Illas quoque obseruationes, quod plurimum habeant et anxietatis et uanitatis, huic generi annumerat: qualia sunt uisorum et insomniorum interpretatio, extorum inspectio, uolatus auium cantusque, monstrorum, tonitruum, fulgurum, syderum, sortium, sternutamentorum, mustelarum, murium occurrentium aut stridentium aut aliquid arrodentium, aurium tinnientium, oculorum salientium, foliorum crepitantium, nominum et imaginum et his similium nugarum obseruatio.

[114,1093] Sub altero genere, id est ab hominibus quidem instituto, minime tamen superstitioso, haec fere collocat: characteres, uocabula rerum, consuetudinem loquendi, leges, plebiscita et si qua id genus sunt alia; haec enim non modo non reprehendit, uerumetiam Christiani hominis interesse putat, ut haec quam maxime scire curet.

[115,1094] In primo genere id est annotatis omnes fere liberales disciplinas collocat logicen, rhetoricen, physicen, arithmeticen, geometriam, astronomiam, musicam, historias denique et antiquitatis cognitionem.

[115,1095] At ne de singulis quidem pigebit diui Aurelii sententiam pronunciare, modo ne uos audire pigeat.

[115,1096] De grammatica quidem dilucidius est, quam ut in eo debeat disputari, porro quod ad dialecticen attinet, libro de doctrina Christiana secundo, capite (si bene commemini) uigesimo de dialecticis rationibus, de ueritate, de falsitate connexionum, de consequenti et inconsequenti, de repugnanti, de definiendo, de partiendo uerbose et curiosiuscule suo more dispute, petitis etiam e diuo Paulo connexionum formis, sic enim appellat, ut nos si dialecticen ignoremus, docere uoluisse uideatur.

[115,1097] Hanc disciplinam in ipso disputationis capite bis uerbis commendat, nam puto, me ea, ut nuper relecta, posse reddere: "Sed disciplina", inquit, "disputationis ad omnia genera quaestionum, quae in literis sanctis sunt penetranda et dissoluenda plurimum ualet, tantum cauenda est ibi libido rixandi".

[115,1098] Pauloque inferius : "Sunt etiam connexiones ratiocinationis", inquit, "falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo agitur, quae tamen ad hoc inferuntur a docto et bono homine, ut his erubescens ille, cuius errorem consequuntur, eundem relinquat errorem, quia si in eodem manere uoluerit, necesse est, ut etiam illa quae damnat, tenere cogatur".

[115,1099] Haec de dialecticis.

[115,1100] Pro poetis et rhetoribus, quae multa dixit, hic consulto praetereo, suis ea locis redditurus.

[115,1101] Caeteras autem artes, minutiores quidem illas, attamen acutas ut Quintus Fabius oratori, ita Aurelius theologo putat non mediocriter conducere; et quidem de musica haec fere sunt, quae tenemus : "Et numerum", inquit, "et musicam plerisque in locis in scripturis honorabiliter posita inuenimus.

[115,1102] Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui nouem Musas Iouis et Memoriae filias esse dixerunt".

[115,1103] Deinde autore Varrone unde ea sit fabula nata, aperit subiiciens : "Sed siue se ita habeat, quod Varro retulit, siue non ita, nos tamen propter superstitionem prophanorum non debemus musicam fugere, si quid inde utile ad intelligendas scripturas rapere potuerimus".

[116,1104] De arithmetica hoc est disputationis initium: "Et numerorum etiam", inquit, "imperitia multa facit non intelligi translate ac mystice posita in scripturis".

[116,1105] Omnes harum disputationum ambages quaeque de geometria et astronomia in eundem fere modum disputat, parui refert meminisse.

[116,1106] Porro physicen in primis ad sacrarum literarum cognitionem necessariam arbitratur, quod passim scateat uocabulis tum animantium, tum herbarum, tum lapidum, quorum omnium ni monstratrice physica uim naturamque teneas, temerarius uideberis, si ea coneris interpretari.

[116,1107] Et huius quidem loci hoc est caput.

[116,1108] Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus uel animantium uel lapidum uel herbarum naturas aliarumue rerum, quae plerunque in scripturis similitudinis alicuius gratia ponuntur.

[116,1109] Caetera idem et apte et erudite prosequitur.

[116,1110] Porro de philosophis, quid tandem, penes quos beatae uitae professio potissimum est, mirum ni istos legendos negabit; qui cum se ueri magistros ut omnium rerum peritos profiteri sint ausi, omnium errorum autores extiterunt, e quorum disciplinis nulla fere non haeresis nata est nobis, quorum contortis enthymematibus, quasi quibusdam arietibus Christianae fidei moenia toties sunt pulsata, audite et quid de his dicat uir aequissimus.

[116,1111] Philosophi autem", inquit, "qui uocantur, si qua forte uera et fidei nostrae accommodata dixerunt, et maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis tanquam iniustis possessoribus ad usum nostrum uindicanda".

[116,1112] Et quod sequitur, non iniucundum de Aegyptia suppellectile, utinam uobis uerba ipsa possem annumerare, sed tamen bona cum fide appendam.

[116,1113] Legimus, inquit, in Exodo, Hebraeos, cum duce Mose ab Aegyptia seruitute furtim fugam molirentur, plurimam omnis generis supellectilem, immensam uim signorum, uestium, uasorum a suo quaeque uicino commodato cepisse; itaque spoliatis Aegyptiis demigrasse clanculum, quam fugam, quod furtum, quia deo autore patratum nouimus, aliquid portendere creditur, scilicet iam tum diuina prouidentia quorundam trepidationi consulebat, qui fortasse Aegyptum spoliare, hoc est ethnicorum sapientiam usurpare timuissent, nisi huius rei tantum imperatorem, tantum ducem, tantum exemplum habuissent.

[117,1114] Migrat ex Aegypto, qui relictis superstitionibus prophanis ad Christianam religionem sese conuertit.

[117,1115] Aegyptias opes tollit, qui literas ethnicorum ad nostrae fidei decus et usum transfert.

[117,1116] Si ridebunt barbari interpretem, iure id facerent, nisi diui Augustini non meum interpretamentum protulissem.

[117,1117] Vt enim, inquit, olim Hebraei ea, quae sibi usui fore iudicassent, rapuerunt, relictis iis, quae aut molesta aut inutilia aut prophana existimassent, ita nos oportet sua quidem ethnicis uitia relinquere, superstitiones, libidines, cupiditates, haec inquam, apud dominos relinquenda.

[117,1118] At si quod sapientiae aurum, si quod eloquentiae argentum, si qua bonarum literarum supellex penes illos erit, eam omnem conuasare et in nostros usus accommodare debemus, nihil furti calumniam ueriti, quin potius pulcherrimi etiam facinoris et laudem et praemium sperare ausi.

[117,1119] Hic rursus ne nodum in scirpo quaerentes cauillari inciperemus, quae sint ethnicis pro perniciosis relinquenda, quae pro utilibus transferenda, Augustinus de sua partitione nihil excipit praeter ea, quae superstitiosa nominat.

[117,1120] Caeterum a sua illa diuisione non recedens et hoc suo more auro atque argento eas disciplinas sibi uideri signatas scripsit, quae essent ab ingeniis humanis animaduersae, sicut dialecticen, rhetoricen, physicen, historiam et id genus plura, quod haec homines "non ipsi quidem produxissent, sed tanquam aurum et argentum de quibusdam quasi metallis diuinae prouidentiae, quae ubique infusa est, eruissent".

[117,1121] Vestes autem Aegyptiorum interpretatur disciplinas a mortalibus quidem institutas, sed uestium in morem accommodatas humanae societati, puta leges loquendi, plebiscita, decreta pontificum, quae quidem omnia quoniam plurimum habent usus, ab ethnicis quoquo pacto rapienda censet.

[118,1122] Postremo festiuo exemplo rem et confirmat et locupletat.

[118,1123] "Quod", inquiens, "fecerunt multi boni nostri fideles.

[118,1124] Nonne aspicimus quanto argento et ueste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, doctor suauissimus et martyr beatissimus? quanto Lactantius? quanta Victorinus?

[118,1125] Optatus?

[118,1126] Hilarius? ut de uiuis taceam, quanto innumerabiles Graeci?

[118,1127] Quod prior ipse fidelissimus dei famulus Moses fecerat, de quo scriptum est, quod eruditus fuerat in omni sapienta Aegyptiorum.

[118,1128] Quibus omnibus uiris superstitiosa gentium consuetudo et maxime illis temporibus, cum Christi recutiens iugum persequebatur Christianos, disciplinas quas utiles habebat, nunquam commodaret, si eas in usum colendi unius dei, quo uanus idolorum cultus excinderetur, conuersum iri suspicaretur".

[118,1129] Haec quidem e pluribus pauca, ut potui breuissime, perstrinxisse satis putaui.

[118,1130] Caeterum sexcentos citare testes possem, ni et uestris parcerem auribus et horum duorum ea esset autoritas, ut tam sacris tam eruditis uiris nolle accedere summa sit impietas.

[118,1131] Sed ita ab ethnicis abstinent barbari, ut ne sacros quidem attingant, aut si tangunt, contaminent.

[118,1132] Imo, quod indignius est, iam Hieronymum non in theologorum numero, sed oratorum ponunt atque e suo sacrosancto senatu depulsum grammaticis annumerant, ipsi nescio quorum confusissimis collectaneis ac summulis insenescunt, nihil eruditum existimantes, nisi quod idem sit barbarum.

[118,1133] Et cum tantos duces utcunque sequamur, ueniant et apostolicum nobis illud cantitent: "non altum sapientis scientia inflat".

[118,1134] Si theologi uideri cupiunt, quin illud potius proferunt: "Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae" non sicut asini, tardi, inertes, ignaui.

[118,1135] Cur non illud: "Malicia paruuli estote, sensibus autem perfecti".

[118,1136] Cur non illud: "Sapientia uincit maliciam et sapientiam stulti despiciunt".

[118,1137] Cur non illud Dauidicum afferunt: "Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me domine".

[118,1138] Cur non illud ecclesiastici sapientis : "Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens et in prophetis uacabit.

[118,1139] Narrationem uirorum nominatorum conseruabit et in uersutias parabolarum introibit.

[118,1140] Occulta prouerbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conuersabitur.

[119,1141] In medio magnatum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit.

[119,1142] In terram alienigenarum pertransibit, bona et mala in omnibus tentabit".

[119,1143] In eo libro qui dubio autore Sapientiae inscribitur, quanta laus eruditionis, ut quod grauissime a Platone scriptum est, sapientiam incredibili esse specie, quae si oculis uideri queat, admirabiles sui sit excitatura amores, hic quisquis fuit scriptor non infacundus sapientiae quasi quandam effigiem expressisse uideatur, quo nos ad illius amorem accenderet.

[119,1144] At negauerit quispiam hic secularem laudari sapientiam, uerum aliam quandam coelestem ac diuinam, imo certe eam, quae sit nostri temporis philosophiae pars difficillima, quae omnium rerum tum diuinarum, tum humanarum cognitionem copularit.

[119,1145] Mentior nisi id ipsa uerba sonant: "Deus", inquit, "dedit mihi horum quae sunt scientiam, ut sciam dispositionem orbis terrarum et uirtutem elementorum, initium et consummationem et medietatem temporum et eorum mutationes, diuisiones, temporum, anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium et iras bestiarum, uim uentorum et cogitationes hominum, differentias uirgultorum et uirtutes radicum et quaecunque sunt absconsa et improuisa didici".

[119,1146] His sane uerbis describi mihi uidetur non perturbata quaedam et ieiuna eruditio, sed polita et copiosa et quae praeter omnium disciplinarum scientiam plurima sit antiquitate condita.

[119,1147] Capite insequenti multo significantius exprimit uirtutem cum eruditione liberali coniunctam uocari sapientiam.

[119,1148] Et iusticiam", inquit, "qui plus diligit, labores huius magnas habent uirtutes; sobrietatem enim et sapientiam docet et iusticiam et uirtutem, quibus utilius nihil est in uita hominibus.

[119,1149] Et si multitudinem scientiae desiderat quis, scit praeterita et de futuris aestimat, scit uersutias sermonum et dissolutiones argumentorum, signa et monstra scit, antequam fiant, et euentus temporum et seculorum".

[119,1150] Sed hac in re tam clara pro ipsa quidem nimio plus satis, pro istorum pertinacia parum; quanquam quid frustra rem infinitam persequar, cum ex uno quoque autore permulta loca depromi possint?

[119,1151] Nec inficias iuero tamen eosdem ipsos nonnullis in locis perinde disserere ac si a seculari doctrina nos conentur dehortari et ira rhetorica contentione incadescant contra curiosam, superbam, uentosam, obstinatam eruditionem, ut non in abutentium uitium, sed in rem ipsam inuehi uideantur.

[120,1152] At non uenir in mentem istis ea ipsa, quae contra doctrinam disputata uidentur, non a doctissimis modo uiris, uerumetiam doctissime disputata esse.

[120,1153] Quonam igitur ore a literis secularibus dehortentur, cum ipsi in ea dehortatione secularem literaturam exhibeant, ut interim nobis ius fiat hoc uerbo utendi: sed uitiis nostris libenter blandimur.

[120,1154] Dic mihi tu, marmorea statua et "fruges consumere nate" ita ne credis summis illis uiris et in omni literarum genere consummatissimis cordi fuisse, ut tuam illam supinam oscitationem atque ignauiam praedicarent?

[120,1155] Dictum est recte, nempe ad deterrendos curiosos ab nimio, ab inani studio, ab intempestiuo; dictum est ad compescendam arrogantiam, dictum est fortassis ad consolandam simplicitatem columbinam, non ad fouendam stoliditatem asininam.

[120,1156] Quid tu gestis? quid triumphas inepte? quid alio torques ac dicitur?

[120,1157] Audisti notari peritiam impiam? quid tu tibi plaudis, quasi pietas sit imperitia?

[120,1158] Si deus reprobat ac perdit prudentiam huius seculi, stulticiam seculi amabit scilicet?

[120,1159] Nihil profecto minus, imo peius oderit.

[120,1160] Damnatur is, qui doctus ignarum fastidit, tu tibi places, quod doctos ignarus contemnas ac iudices.

[120,1161] Ille reprobus habetur, quod uirtutis negligentior abutatur scientia, te iisdem uitiis ornatum et fortasse pluribus una absoluet inscitia?

[120,1162] Hic accusatur, quod omissis Euangeliis, plurimus sit in euoluendo Aristotele, tu culpa uacas, qui ne Euangelia quidem intelligis, imo adeo nec legis?

[120,1163] Ille sciens uoluntatem domini plagis uapulabit multis, tu neque faciens, neque scire curans num paucis uapulabis?

[120,1164] Ille sedulitate quadam modum officii egressus castigatur, tu tua non contentus inertia et aliorum industriam impediens, laudaberis?

[120,1165] Sed ut aliquando meae loquacitatis modum faciam et stomachum efferuescentem cohibeam, nunquam ista nobis obiicerent imperiti, si relicta oscitatione sua, sacris literis legendis inuigilarent.

[120,1166] Hic cum Battus breui interiecto silentio nos familiarius esset intuitus, Bone deus, inquit, iam prope exciderat apud quos dicerem, ita nescio quo furore correptus in praesentes hostes mihi uisus sum debacchari.

[120,1167] Equidem tam disertarum aurium patientiam admiror, quae me puerili more tot uerba fundentem tam diu ferre queant.

[120,1168] ERASMVS : At ego iamdudum, inquam, admiror mecum, quanquam orationem currentem interpellare nolui, qui tot uersus e tot ecclesiasticis autoribus tam apte, tam ad uerbum reddere ualueris, quod quidem a summo theologo tam scite fieri posse uix crediderim.

[120,1169] Desino enim iam mirari, quod Medicus dudum te hominem Musis penitus deuotum theologorum libros euoluisse tantum memoria complecti potuisse mirandum uidetur.

[121,1170] GVILHELMVS: Et nos, inquit Guilhelmus, nescio quo tua disputatio impetu abripuerat suo; itaque propera, quaeso, ac periculum facito, utrum nos prius dicendo, an nos te audiendo superemus.

[121,1171] BATTVS: Tum Battus mihi arridens: Non frustra, inquit, tuum calamum metui; iam enim mihi subolet, quid animo destines.

[121,1172] Nugas nostras uis prodere et de uerisimili laboras; uereris enim ne ubi hunc nostrum sermonem literis mandaris (sentio enim te id uelle) existat aliquis, qui te dialogum Platonico aut Ciceroniano more finxisse putans neque decorum, neque probabile satis obseruasse calumnietur, qui me et adolescentiorem et poetam tantum ecclesiasticarum literarum memoriter reddentem feceris.

[121,1173] Sed nihil est quod mireris, si homo non prodigiosa quidem, sed tamen haud maligna praeditus memoria, quae legi tanto intentius, quanto irritatior, quae decerpsi quae toties contra barbaros deprompsi, pauca potuerim memoria complecti.

[121,1174] Age iam ad certamen, ad quod me prouocauit Guilhelmus, accingamur.

[121,1175] Quoniam aduersarios inquit, primum rationibus deinde testibus reuicimus, unicum illis profugium superest exempla quorundam probatioris uitae, quos aut citra eruditionem doctos habitos aut uirtutis studio literas contempsisse obiiciunt, a quo illos praesidio si eiecerimus, reliquum est, ut aut in deditionem ueniant aut certe fuga turpissima uictos se profiteantur.

[121,1176] Age, accingamur certaminis huius reliquias profligare.

[121,1177] Videtis, inquiunt, fidem Christianam non a physicis, non a dialecticis, non a poetis, non a rhetoricis autoribus ortam, sed a rusticis hominibus, indoctis, rudibus, denique piscatoribus, non e Platonica Academia, non e porticibus Stoicorum, non e scholis Peripateticorum apostolos uocatos nouimus, sed a naui et rete, neque Christus ludos rhetorices aut dialectices aperuit, sed tantum uiuendi praecepta tradidit.

[121,1178] O sacrilegam impudentiam, audent rusticos dicere apostolos, quo suam rusticitatem tueantur, digni uero, quos ut pie sibi deditos ament apostoli.

[121,1179] Adeo nihil istorum refert, unde inertiae suae patrocinium sint nacti uel cum sacri ordinis iniuria.

[121,1180] Dic mihi os pestilens et ferro inurendum, rusticos ais fuisse apostolos?

[121,1181] Aio, inquit, alioqui in quo tandem ludo didicerunt, qui repente sunt a piscatione ad apostolatum missi?

[121,1182] Num a gubernaculo scalmi protinus ad gubernacula mundi euecti sunt?

[121,1183] Quorsum igitur pertinuit non Platonem aut Chrysippum aut alium philosophum aliquem, sed ipsum philosophiae parentem tantum temporis sectari praeceptorem, audire disputantem? uidere monstra gerentem, conuiuere assidue, assidue colloqui?

[122,1184] "Eam philosophiae uim esse" scripsit Seneca, "ut non sibi studentes modo uerumetiam conuersantes iuuet.

[122,1185] "Vt qui", inquit, "in solem uenit, licet non in hoc uenerit, colorabitur.

[122,1186] Qui in unguentaria taberna resederunt et paulo diutius sunt commorati, odorem loci secum ferunt".

[122,1187] At apostoli cum ipso scientiae fonte tam diu commorati, tam familiariter, tam auide uersati, inscii aeque ac rustici permansere, neque tam sedula tanti praeceptoris opera quicquam confectum est?

[122,1188] Lusit operam, qui bouem duxit ad ceroma.

[122,1189] Vt resurrexerat, quadraginta dies in terris moratus, subinde discipulis suis apparuit, monuit, docuit, parum erat hoc quoque.

[122,1190] Ipse in coelum relatus paracletum dimittit, qui nihil illos iam nescire pateretur.

[122,1191] Et audent post haec omnia homunciones rusticitatem obiicere apostolis, obiicere quod piscando quaestum fecerint?

[122,1192] Cur non eadem opera hamiotas illos et conchitas ac fures maritimos appellant?

[122,1193] Quandoquidem apostolis conuiciari liber, rusticus est Paulus?

[122,1194] Vnus est, inquiunt, qui liberalem literaturam apostolatui intulerit, at hic unus inter caeteros praeminet, qua re nisi doctrina? nam pietate pares arbitror fuisse.

[122,1195] Vnus hic "uas electionis" est appellatus, cur ita praeter caeteros?

[122,1196] Nempe quod hic in primis, ut homo tum doctus, tum disertus uisus est idoneus, qui contra literatas Athenarum scholas ferret arma, qui philosophorum supercilium ferret, qui Rhomanam eloquentiam sub Christi ditionem redigeret.

[122,1197] Rusticus est Ioannes?

[122,1198] Et unde illa uox sublimis : "In principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum".

[122,1199] An rusticus est Petrus?

[122,1200] Illius certe epistolae etsi "imperitae sermone, non tamen scientia".

[122,1201] Iacobus rusticus fuit?

[122,1202] Falso igitur huic illa tribuitur epistola, quae uidetur non modo sapientis, uerumetiam diserti.

[123,1203] Sed fingamus rusticos fuisse apostolos.

[123,1204] Ita ne nihil in apostolorum moribus imitatione dignum isti uidere potuerunt, praeter unam rusticitatem?

[123,1205] Non enim me iam contineo, quin id quod sentio, proferam; ira risus mihi ingens oboritur, quoties horum qui nobis apostolicam impolitiem obiiciunt, perditissima uita in mentem uenit.

[123,1206] Quis enim ferat Aesopum sibi de frugalitate praecipientem?

[123,1207] Sardanapalum de seueritate disputantem?

[123,1208] Quod si stomachus paulo mordacius erumpet, existimate me non in homines, sed in rem maledicere, quanquam autore Plauto, quod "dignis male dicitur, bene dicitur".

[123,1209] Qui nobis apostolorum rusticitatem obgannire non desinunt, si uirtutes tenerent apostolicas, ferri utcunque poterant, at nunc pudet me quorundam corruptissimam uitam cogitatione contueri.

[123,1210] Qui cum ecclesiasticis sacris sint initiati, ecclesiasticis stipibus alantur, adde senes, cani, rugosi, quidam etiam cucullati, cum Sardanapalo ipso certamen sumpsisse uidentur.

[123,1211] Me hominem adolescentem, prophanum ciuilibus addictum negociis et literas ipsas prophanas profitentem in ius uocant, nephandi criminis reum agunt, quod antiquos philosophos, quod priscas historias, quod poetarum et oratorum scripta libenter lectitem.

[123,1212] Ipsi cum iussi sint in lege domini, in sanctis literis die noctuque uersari, ab omni se prorsus studio cohibent, religioso quodam metu, opinor, adducti ne si libros tractare coeperint, in ethnicum aliquem autorem imprudentes incidant.

[123,1213] At ita demum apostolos se imitari credunt, si usqueadeo sint literarum ignari, ut ne ipsas quidem preces, quas cotidie remurmurant, intelligere possint.

[123,1214] Dic mihi stultissime imitator, sic nobis apostolos refers?

[123,1215] Ais rusticos et imperitos fuisse apostolos?

[123,1216] Esto sane, donemus istud tibi, habes quod glorieris; uicisti rusticitate piscatores, non inuidemus tibi gloriam istam cum agricolis communem, uerum ubi simplicitas apostolica? ubi mores?

[123,1217] Num quando uenatos legisti apostolos? num isto ornatu usos accepisti? num pellacarum gregem domi aluerunt apostoli? num tantum opum in unum barathrum demergebant apostoli?

[123,1218] Tu si superis placet, apostolos imitandi studio sumptibus ecclesiasticis aedes regales in coelum erigis.

[124,1219] Nitet amplissima in domo supellex Attalica, ministris militaribus omnia perstrepunt, coenae Persico instruuntur apparatu, uideas illic agi Sybaritica conuiuia, et quidem assidue, uincitur audacia perdendae rei Cleopatra, uincitur Aesopus cum filio haudquaquam degenere.

[124,1220] Fastidiuntur illic acipenseres, non sapiunt murenae, nauseam mouent attagines.

[124,1221] Noctes diesque estur, bibitur, luditur, saltatur, subatur et cum uino immodico balbutire coeperint, uidentur (opinor), sibi incultum sermonem apostolorum imitari.

[124,1222] Cum his factis, quorum uel Neronem pudeat, audent nobis apostolos imitandos proponere.

[124,1223] Nuper cum in Flandria legationem uestro nomine obirem, incidi in huiusmodi portenti conuiuium, ibi inter pocula, ut fit, cum hospitalitatem nobis suam iactitaret, ut festiuiore fabulatione conuiuium exhilararem, Tantali et Lycaonis et his similes nonnullas fabellas commemoraui, rogabat me, ubinam illa legerentur; aio in poetis, orauit protinus, ne illos ethnicos ad suam mensam nominarem, ne foedis nominibus sanctum conuiuium prophanaretur.

[124,1224] Gessi morem conuiuatori meo.

[124,1225] Aderat theologus quidam, homo adolescens, sed plane doctus, nec ita ut hodie theologorum est uulgus, quorum plerique praeter sophismata nihil didicerunt, uerum ita ut non minus rhetor esset, quam theologus.

[124,1226] Cum hoc mihi (assidebat enim proxime) de scriptorum ecclesiasticorum eloquentia sermo incidit, dicebamus Aurelium Augustinum acute quidem, sed subobscure ac perplexe et suo quodam more dicere, et huic tamen esse suam gratiam ob schemata, quae frequenter affectaret.

[124,1227] Hieronymi uehementem esse dictionem, uariam, uafram, acrem, locupletem.

[124,1228] Lactantium Firmianum Ciceroniana facilitate fluere nec a declamatoria illa palaestra, in qua fuerat multos annos uersatus, abhorrere.

[125,1229] Ambrosii stilum plus obscuritatis, minus habere acuminis, delectare tamen allusionum aculeis.

[125,1230] Bernardi orationem facetam nec incultam, ecclesiasticam tamen, Hilarii uero parum copiosam, uerum cultiorem, praeterea floridam.

[125,1231] Bedae aequalem ac somniculosam, doctam tamen, ut eo sane seculo.

[125,1232] Gregorii modulatam ac numerosam magis quam succulentam, quod identidem eadem repetere cogitur, ut expleat sermonis periodum.

[125,1233] Recentiores theologos ne loqui quidem adeoque non illustrare ueritatem orationis adminiculis, ut quae per se praeclara sunt, infantia sua dehonestent.

[125,1234] Haec et alia quaedam cum nugaremur, risit nos homo seuerus ille et curiosos appellauit, qui res ociosas et ad nihil utiles curaremus.

[125,1235] Intellecta hominis improbitate putaui malo nodo malum esse quaerendum cuneum, ac de industria quidem eum sermonem inieci, in quo illum sciebam ut plurimum ualere de uinorum generibus, de arte coquinaria, de uenaticis epulis.

[125,1236] Ibi ille tanquam in re magna erectus, magno silentio, magna autoritate diu disputauit acute, copiose, polite.

[125,1237] Platonem ipsum dixisses; sexcenta uinorum genera memoriter reddebat.

[125,1238] Praeterea precia, qualitates, differentias, patrias, naturas seque ista non e physicorum literis, sed sapiente illo suo palato didicisse gloriabatur.

[125,1239] Plinium (illum enim citabam) delirare dicebat, qui tanta in re alienis potius literis, quam suopalato fidem habuisset.

[125,1240] Iam uero de epulis coquendis, condiendis, si disputantem audisses, quem tu non ibi coquum, quem non Catium, quem non Philoxenum, quem non Apitium, quem non Platynam contemneres ; hae nimirum sunt artes tetricae et graui sacerdote dignae, has didicerunt ipsi, nobisque tradiderunt apostoli, non syllogismorum laqueos nectere, non Ciceronem non Vergilium euoluere, non aliorum ingenia dictionemue taxare.

[126,1241] Haec non in poetarum fabulas, sed in sacris literis discuntur scilicet.

[126,1242] Ferendum hoc quoque, si non inter epulas senes sola libidine fortes antiqua sua facinora iactarent inuicem et, quod facere per aetatem nequeunt, fecisse se turpiter gloriarentur.

[126,1243] Hi sunt quorum aures poetarum fabulas religiose refugiunt, qui nos ad apostolicos mores prouocant; horum perditam rusticitatem et simplicitatem fraudulentam diuus Hieronymus quodam in loco scite notat.

[126,1244] "Venerationi", inquit, "semper mihi fuit, non uerbosa rusticitas, sed sancta simplicitas.

[126,1245] Qui in sermone se imitari dicit apostolos, prius imitetur uirtutes in uita.

[126,1246] Illorum in loquendo simplicitatem excusabit sanctimoniae magnitudo et syllogismos Aristotelis contortaque Chrysippi acumina resurgens mortuus confutabit.

[126,1247] Caeterum ridiculum, si quis e nobis manens inter Croesi opes et Sardanapali delicias de sola rusticitate se iactet, quasi omnes latrones et diuersorum criminum rei diserti sint, et cruentos gladios philosophorum uoluminibus et non arborum truncis occulant".

[126,1248] Haec per digressum tangere uolui, quo intelligatur, qui apostolorum imperitiam nobis ingerunt, eos non id apostolos aemulandi studio facere, sed ut sunt superbi, suae rusticitatis patrocinium ab apostolis petere.

[126,1249] Alioquin, si id recte fit quod multorum fit exemplo, quot et quantos habemus quos imitemur?

[126,1250] A Mose repetamus; quid eo imperatore sanctius ? et hic omnem disciplinam Aegyptiorum a puero doctus legitur; non huic fraudi fuit secularis, ut uocant, eruditio, quo minus e mortalium genere unus in domini familiaritatem ascisci meruerit.

[126,1251] Daniele quid castius? et hic Chaldaeis disciplinis non recusauit institui.

[126,1252] Docto patre doctiorem Solomonem accepimus.

[126,1253] Et Iob et omnes prope prophetas non illiteratos fuisse cum Hieronymi Augustinique testimonio constat, tum ipsa scriptorum monumenta declarant.

[126,1254] At ne cauillentur, id cum lege Mosaica desiisse fas esse, Paulum apostolum eis proponam, Pauli discipulum Dionysium, quorum uterque quanta doctrina, quantaque fuerit eloquentia, ipsi sibi sunt testes.

[127,1255] Quadratus apostolorum auditor eruditionem in primis admirandam illis praeceptoribus non dedidicit.

[127,1256] Qui cum esset Atheniensis autistes ecclesiae, Adriano imperatori librum porrexisse traditur tantae eruditionis, ut acerrimam in Christianos persecutionem suo ingenio sedauerit.

[127,1257] Fecit idem huius aequalis Aristides philosophus grauissimus et idem summus orator.

[127,1258] Iustinus etiam habitu philosophus in disciplinas liberalibus artifex praecipuus, ad Christi tutandam religionem, non modo eruditissimum uertit ingenium, uerumetiam animam impendit.

[127,1259] Clemens praeceptor Origenis, Alexandrinae ecclesiae presbyter, uir omnium longe doctissimus, idque indice uiro omnium longe doctissimo Hieronymo, ad sacrae religionis defensionem, quae tum negocium exhibentibus ethnicis in summo discrimine uersabatur, non parum adiumenti contulit tum eloquentia, tum libris eruditionis plenis.

[127,1260] Sed plane harenas metiar, si hic tendam omnem eruditorum catalogum reuoluere.

[127,1261] Bis mille recensere possem, quorum insignis eruditio nisi fidei laboranti succurrisset, neque tam amplam, neque ita confirmatam, fortasse et nullam haberemus, et postea trepidant isti discere disciplinas humanas, quasi desint quorum exemplo id faciant.

[127,1262] Deflectant paulisper obtutum ab exemplis domesticis, euoluant ueterum Chronica, euoluant eos, qui de scriptoribus scripserunt illustribus; inuenient Origenem, Gregorium Nazanzenum, Didymum, Ioannem Chrysostomum et, ut ad Latinos ueniam, Lactantium, Hilarium, Seuerum, ad summam, omnes prope ad unum qui in defensanda fide ac tractandis mysteriis scripturarum operam nauarunt, scholasticis fuisse disciplinas instructissimos; quorum omnium ethnicam eruditionem, imo et Christianam effert ac miratur Hieronymus, ne nos contemnamus : at nos, qua sumus religione, nihil quantumuis politum eruditione mouere potest, nisi sit idem pium.

[128,1263] At Origenes haereseos notam non effugit.

[128,1264] Habent quod causificentur.

[128,1265] Age, ne huius quidem generis deerunt exempla.

[128,1266] Hilarius in diuorum numerum relatus est, hunc nobis proponamus.

[128,1267] Cyprianus etiam martyrio nec minus literatura seculari clarus, hunc sequamur.

[128,1268] Ambrosio quid sanctius? hunc aemulemur.

[128,1269] Hieronymo uel Augustino quid uel magis pium uel literatius? horum similes esse curemus.

[128,1270] Quantum in his omnibus compositionis, linguarum, philosophiae, historiarum, antiquitatis, Latinitatis, Graecanitatis, autorum quanta peritia et haec quidem ethnica adhuc.

[128,1271] Conferamus, quaeso, cum his uiris uel scholasticos uel theologos nostri temporis.

[128,1272] Videbimus utroque genere adeo inferiores, ut umbras dicas non homines; et in tanta grauissimorum hominum multitudine soli apostoli nobis in mentem ueniunt, quos ita demum imitari nos credimus, si indocti simus.

[128,1273] A moribus uero apostolicis tam absumus, quam a nobis India.

[128,1274] Quod si nos apostolorum rusticitatem imitandi tantopere studium habet, miror, cur non etiam piscari incipiamus.

[128,1275] Sed extra iocum, Ambrosium imitari metus est?

[128,1276] Hieronymum imitari religio est?

[128,1277] Isti, inquiunt, nondum Christiani et pueri adhuc, literis illis sunt imbuti.

[128,1278] At Hieronymus parentibus Christianis natus, a puero Christianus, se tamen inter grammaticos et rhetores educatum fatetur, imo gloriatur.

[128,1279] Verum quid istud refert, cum iis quae ante baptismum didicerunt, non modo Christiani, uerum et episcopi et senes sint usi.

[128,1280] Cur omnes libros suos ethnicis literis resperserunt? cur ut recte factum defendunt?

[128,1281] Si taciti fecissent, ignoscendum potius quam imitandum uideri potuisset, nunc et recte et optimi cuiusque exemplo fecisse se testantur.

[128,1282] Augustinus ipse iam non ethnicus, de singulis artibus liberalibus singula uolumina scripsit.

[128,1283] At scripsit, inquiunt, catechumenus non Christianus.

[128,1284] Commode uero admones.

[128,1285] Tum igitur ne cogitandum quidem de studiis ethnicis erat, cum nouus tyro ad Christianam religionem exercebatur.

[128,1286] Sed esto sane, peccauerit, errauerit, ignorauerit, cur iam sanior et senior hunc errorem non reprehendit?

[128,1287] Cur autem consulto etiam a se factum fatetur, ut his tanquam uestigiis ad summae ueritatis cognitionem gradatim ascenderet?

[128,1288] Has enim disciplinas scintillas quasdam ait esse ab immortali illa luce promicantes, quarum indicio ad fontem illum perueniatur.

[128,1289] Et quanto religiosius ille quam nos, qui animis rudibus repente ad diuinitatis arcana non ingredimur, sed irrumpimus, non ascendimus, sed inuolamus, et tanquam gigantes extructis in coelum molibus, inuito Ioue, arcem illius occupare conamur; eoque ille quia gradatim ascendit receptus est, nos repellimur, deiicimur, praecipitamur.

[129,1290] Beda monachus uir Anglus quidem aut certe Scotus, sed et uitae probatae et doctrinae non contemnendae, adeo scholasticas disciplinas non contempsit, ut de schematis grammaticis et carminibus condendis scribere non piguerit.

[129,1291] Post hos quidem nitor politiesque theologiae sensim in deterius degenerauit et non parum rubiginis coepit contrahere.

[129,1292] Non defuerunt aliquot secula docte, uerum ut rariores, ira inferiores.

[129,1293] Laboriosorum nunquam non fuit copia.

[129,1294] Thomas Aquinas scriptor nobilissimus in Aristotelem ethnicum philosophum commentarios aedidit arque adeo in ipsis theologicis quaestionibus, ubi de summo principio, de trinitate disputat, Ciceronis ac poetarum testimonia profert.

[129,1295] Scotus tametsi a Musis prorsus alienus fuisse uidetur, scholasticus tamen est ac ne in mediis quidem mysteriis et arcanis theologiae philosophorum suorum obliuisci potest.

[129,1296] Et quid attinet uel recentiores uel uiuos commemorare, quorum licet sit inferior multo eruditio, istamen inter ipsos uidetur praestantissimus, qui secularibus doctrines instructissimus fuerit.

[129,1297] Haec summa est, multis quidem summis uiris non contigit eruditio secularis, at cui contigit, nemo non est usus, nemo ueritus est Christianorum templum ethnicis opibus exornare.

[129,1298] Hic cunctante paulisper Batto, consul interloquens : Per deum, inquit, immortalem, quid si et ego e consule philosophus fiam?

[129,1299] Et Battus: Vtere, inquit, permisso.

[129,1300] Subiicit consul: Longis tu quidem ambagibus circumactus mihi uideris, callido opinor consilio, ut apostolicae interim simplicitatis obliuio nobis obreperet.

[129,1301] Verum quod in hac re praecipuum erat, praeteritum non oportuit.

[129,1302] Demus sane complures pios uiros literatura prophana cum laude usos, attamen haud temere, ut reor, apostolos rudes et nullis instructos literis, nostrae religionis et autores et duces et principes nacti sumus, quos tu me uetas imitari.

[129,1303] Ego uero summae laudis et primae iudico primos ac summos aemulari.

[129,1304] Subridens Battus: Quantus, inquit, apostolorum imitator haec mihi obiicit.

[129,1305] Egon apostolos imitari te ueto?

[129,1306] Imo iubeo, at ita ut moribus apostolos exprimas, eruditione Hieronymum; nunc apostolicam ruditatem imitantur omnes, uitam nemo.

[129,1307] Primae laudis ais esse summos aemulari, nihil pugno, sed tu perperam facis, qui e primis et summis uiris id quod est extremum et infimum, tibi proponas.

[130,1308] Diligens imitator qui sit, non solum quam accuratissimum sibi deliget exemplar, uerum in eo ipso quod optimum putauerit, excerpit, quaedam praeteribit, quaedam reprehendet.

[130,1309] Summa modo conabitur imitari.

[130,1310] Primus est Petrus, primus Hieronymus, hic doctorum, ille apostolorum.

[130,1311] In Petro summus erat ardor fidei, in Hieronymo summa doctrina; alterius animum, alterius studia imitare.

[130,1312] At tu mauis apostolorum quam doctorum ordinem tibi proponi; propono et quidem e primo ordine praecipuos, Petrum et Paulum.

[130,1313] Paulus omnium literarum genere refertissimus erat.

[130,1314] Petrus autoritate superior a Paulo reprehensus scientiori et credidit et paruit.

[130,1315] Imitamur hos, sed plane praepostere.

[130,1316] Indocti literatos ultro reprehendimus, quando parum est quod parere recusamus.

[130,1317] At non temere curatum est, ut Christiana religio a rudibus autoribus initium caperet.

[130,1318] Istud quidem recte, ne scilicet tanti facti gloria penes humanam esset industriam, sed omnis diuinae uirtuti tribueretur.

[130,1319] Ea res illi quidem tempori erat apta, uerum quid ad nos? hic dies aliam uitam, alios mores postulat.

[130,1320] Non percalluerunt seculares disciplinas apostoli, at nunquid reprehenderunt?

[130,1321] Num quando literatos a suo contubernio exclusisse leguntur?

[130,1322] Rudes erant literarum apostoli, quid istud ad te, qui ipsas profiteris literas.

[130,1323] Neque enim de apostolis, sed de ludimagistris agimus; quanquam quis Christianae pietatis amator ferat ab istis nebulonibus toties insimulari uiros coelestes et nostrae salutis autores?

[130,1324] Age nunc, si placet, eorum rusticitatem cum nostra eruditione componamus.

[130,1325] Nempe illos linguarum species omnes calluisse legimus, nos unica uix balbutimus.

[130,1326] Illi tantum ualuerunt dicendo, ut tyrannos, ut populos immanes et barbaros permouerent, nos pecudibus ipsis fere mutiores.

[130,1327] Illi testamenti utriusque mysteria memoriter tenuere.

[130,1328] Nos uix prima literarum elementa percepimus et audemus postea homines ipsa ruditate rudiores imperitos fuisse apostolos dicere.

[130,1329] CONSVL: Tum consul: At tu, inquit, Batte, in ista disputatione uehementi magis quam apta, bis mihi peccare uideris, nam et de prophana literatura instituta erat disputatio, non diuina, quam apostolos accepisse constat, et eam ipsam non humano studio, sed coelesti munere sunt consequuti.

[130,1330] BATTVS: Profecto tu istorum mentem pulchre tenes, istud enim ipsum ineptus aliquis theologus fuerat responsurus.

[130,1331] Huc enim confugiunt, quoties eis Hieronymiana facundia, Augustini eruditio et ueterum literae obiiciuntur.

[130,1332] Istis enim, inquiunt, coelestis spiritus ministrauit.

[130,1333] Equidem admirari soleo in hominibus, qui sibi perquam acuti uidentur, quippe dialectici, tam hebes ingenium, nisi forte perperam ista faciunt.

[130,1334] Quid enim ista tandem oratione sibi uolunt?

[130,1335] An nullam nobis expetendam scientiam, nisi quae coelitus infundatur? frustra igitur nocturnis diurnisque studiis maceramur.

[131,1336] Quorsum autem attinent ludi literarii et quidem publici?

[131,1337] Quorsum tot sumptuosae bibliothecae?

[131,1338] Quid meliores annos atque adeo totos insanis lucubrationibus consumimus? quid frustra pallemus, frustra libris insenescimus?

[131,1339] Resipiscamus uel sero et moniti meliora sequamur.

[131,1340] Missos faciamus inutiles labores, compendiariam uiam astutum hoc genus hominum indicat.

[131,1341] Nos cutem curemus ac uini somnique benigni (ut ait Flaccus) coelitus expectemus, donec oscitantibus nobis spiritus illabatur aethereus ac deinde perinde ac fonte Aonio poti repente theologi prosiliamus, nisi malumus expectare, dum Pauli more uel in paradisum uel in tertium usque coelum rapiamur audituri, quae nephas sit hominem homini prodere.

[131,1342] Sed statuamus oportet, utrum semel nobis omnia infundi iubeamus, an quoties usus erit, toties praesto spiritum fieri malimus.

[131,1343] Equidem posterius hoc longe commodius esse censeo; nam si semel infundat, noster erit labor meminisse.

[131,1344] Quare ut memoriam ea sarcina leuemus, satius erit coelesti spiritui omnia permittere, ille modo praesto fiat, uocatus et inuocatus ut res postulabit, quantum satis non amplius suggerat.

[131,1345] Scribendus erit liber, aduolet et nobis securis calamum regat.

[131,1346] Habenda erit oratio, tum uero in columbae figura ad aurem assideat, linguam ipse temperet, nos modo hiscere meminerimus ut cum psalmographo rege canere liceat: "Os meum aperui et attraxi spiritum".

[131,1347] Erunt fortasse, quibus haec acerbius dicta uidebuntur.

[131,1348] Quid autem acerbum in homines tam arrogantes dici potest, qui contemptis aliorum egregiis laboribus, ipsi cum nihil sciant, coelitus tamen docti uideri uolunt?

[131,1349] Ne ego quidem homo poeticus auderem istos deos lacessere, ni diuus ipse Augustinus in praefatione in libros de Christiana doctrina, istorum amentiam multis salibus prior elusisset.

[131,1350] Quo inquit, error iste demum euasisset, si semel animos hominum occupasset?

[131,1351] Nemo a scientiori se doceri passus fuisset.

[131,1352] Nullus ad ecclesiasticam concionem properasset, nec quisquam euangelium pronuncianti praebuisset aurem.

[131,1353] Haec enim ociosa fuerant futura, si coelitus eruditionem expectandam putassent.

[131,1354] Addit ibidem, uulgo iactatam fuisse fabulam, de nescio quo, cui citra humanam operam literarum peritia contigerit, quam ille quidem non magnopere confutat, parui tamen ducit, propterea quod etiam si maxime uera fuisset, non cuiuis idem sperandum esset.

[132,1355] Nec putat illius unius felicitatem nos ab industria debere auocare, nam quod commode possis ab homine doceri, id e coelesti afflatu praestolari hominis est aut stulti aut quod foedius arrogantis.

[132,1356] CONSVL: Tum consul: Libet scholastico more tecum obiectatiunculis argutari.

[132,1357] Quid igitur sibi uult, quod ipse suos discipulos sollicitos esse uetat, quid coram regibus atque praesidibus essent dicturi.

[132,1358] Dabitur enim", inquit, "uobis in illa hora, quid loquamini neque enim uos estis qui loquamini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis".

[132,1359] Quid, quod Petrus spiritu sancto instructos loqui dei homines, scripsit.

[132,1360] Quid illud Iacobi: "Qui indiget sapientia postulet a deo, qui dat omnibus abundanter et non improperat".

[132,1361] Haec, nisi fallor, longe aliud quam tua oratio sonare uidentur.

[132,1362] BATTVS: Recte tu quidem admones et in tempore, uerum ista perfacile dissolui poterunt.

[132,1363] Cedo, num tibi Christus istis uerbis quae modo recitasti discipulos deterruisse uidetur, ne apud principes dicturi, quid essent dicturi cogitarent, quod nemo nisi phreneticus non fecit, cum Christus ipse, quatenus homo erat, non sine praemeditatione sit locutus.

[132,1364] Non igitur apostolis, quod prudentis hominis proprium uidetur, terrorem incutere sed metum adimere studuit, ne quid homines contempti et imperiti apud principes et doctos et facundos dicere trepidarent, apud quos summi et exercitatissimi oratores solent exalbescere, se enim non deserturum patronos suos, ipsi modo magno animo essent.

[132,1365] Ergo non industriam et uigilantiam interdicere, sed animum addere uoluit.

[132,1366] Imo ausim dicere cum reliquos apostolos, tum uero Paulum meditata et fortassis scripta oratione nonnunquam dixisse, id quod ex eius defensionibus, quae sunt in Actibus apostolorum, haud obscure licet coniicere, tum neque Petri, neque Iacobi, neque Ioannis huiusmodi sunt epistolae, ut sine cura scriptae uideri possint.

[132,1367] Sed hic mihi illud obiicies, quod spiritu sancto instructi locuti sunt dei homines.

[132,1368] Quonam igitur modo tu eos locutos fuisse arbitraris?

[132,1369] Num uaticinantium Phoebadumue more, ut furore quodam correpti, ipsi quid dixerint non intelligerent?

[132,1370] Sed haec paulo post commodius excutientur.

[132,1371] Illud autem Iacobi de postulanda a deo sapientia perquam insulse accipiunt.

[132,1372] Postulanda est a deo sapientia, accedo, at quomodo postulanda?

[132,1373] Nempe ut uictus, ut uestitus, ut caetera humano usui necessaria.

[133,1374] Iubemur a deo panem cotidianum cotidie petere et datur quidem cotidie, at nunquid oscitantibus?

[133,1375] Vestitum petimus, praestatur, sed laborantibus.

[133,1376] Hac ratione sapientiam quoque postulamus at ita, ut de humana industria nihil diminuamus.

[133,1377] An uero, quae corporis sunt, non nisi industria tua tibi obueniunt, quae animi sunt bona gratis accipies?

[133,1378] Panis nisi sudanti non praestatur, sapientia dormienti infunditur?

[133,1379] Perditus et homicida sui iudicatur, qui coelestem alimoniam expectans, fame mari maluit, quam pane humano labore quaesito, mortem effugere et religiosus habebitur, qui turpiter nescire praeoptet magis, quam ab homine salutarem doctrinam accipere?

[133,1380] At apostolis sine mortali opera sapientia infusa est.

[133,1381] Demus istud, et Hebraeis in eremo ab aethere cibum depluisse legimus.

[133,1382] Sed quam impium est uelle manna illud e coelo praestolari, tantundem aut etiam magis impium fuerit, apostolorum more sapientiam e nubibus ociosos expectare, nam uetamur euangelica uoce de crastino uictu uestituue esse solliciti, nusquam sapientiam quaerere prohibemur.

[133,1383] Nec uitio tamen uertitur quod non modo in crastinum, uerumetiam in multos annos parcimus, quaerimus, serimus, aedificamus, non nostrae modo uitae, uerumetiam posterorum consulentes, et uitio dabitur, si quis idem in quaerenda sapientia fruge longe meliore facit?

[133,1384] Illic sanam interpretationem admittimus non quaerendi panis industriam nobis interdictam esse, sed inanem et anxiam sollicitudinem, hic cur idem non facimus?

[133,1385] Promissa erat sapientia coelesti oraculo Solomoni, promissum erat patri regnum Israeliticum, neuter tamen ita oraculo confisus est, ut uel hic quicquam humani conatus praeterierit, quo se dignum praestaret, uel ille sapientiam languidiore studio quaesiuerit; intelligebant nimirum, quod grauissime a quodam scriptum est, deos omnia nobis laboribus uendere.

[133,1386] Dabunt igitur, sed laboranti, addent sapientiam, sed annitenti, praestabunt continentiam, sed conanti, docebunt, sed studiosos, adiutabunt, sed dimicantes.

[133,1387] Neminem deserent, ita quidem, nisi ipse sibi defuerit; alioqui cur ipsi scripsere apostoli? cur euangelistae? cur Hieronymus? cur Augustinus? cur caeteri nobis ingenii sui monumenta reliquerunt? praeclara si studio comparanda est sapientia, ociosa si per somnum ociosis expectanda.

[133,1388] Iam dedimus apostolis infusam sapientiam, mitto enim quod ante resurrectionem et post resurrectionem assiduis praeceptionibus ab optimo doctore Christo sunt formati, mitto quod apud se assidue legerint et inter sese de scripturis contulerint, cur non aequam omnibus partem immisit? cur plus sapuit Paulus quam Petrus? cur facundior est Iacobus Petro? cur diuinius scripsit Ioannes caeteris euangelistis? cur in caeteris sanctis doctoribus alius est alio eruditior, alius alio facundior?

[134,1389] Eodem certe numine instructi scripserunt.

[134,1390] Nimirum in causa est, quod spiritus ille adorandus non parem apud omnes eruditionem offendit.

[134,1391] Auget enim ille quae nostra peperimus industria, promouet studia nostra, aspirat nostris conatibus.

[134,1392] Quod si fas est hoc loco poetarum fabulas admiscere, Prometheus est nobis imitandus, qui simulachro illi suo luteo uitam ex astris ausus est petere, sed tum demum, ubi quicquid humano artificio praestari potuit, adhibuisset.

[134,1393] Nos rudem massam offerimus et spiritum omnia nobis dormientibus confecturum speramus nec meminimus Paulum ipsum, cui in tertium usque coelum rapi contigit, libros, qui in membranis essent, per literas petisse ac postea cum Petro caeterisque apostolis de fidei doctrina contulisse.

[134,1394] Apostolos ipsos non semel inter se de religione noua communicasse, Petrum Pauli uoce castigatum.

[134,1395] Vbi tum cessabat spiritus sanctus?

[134,1396] Cur legere Paulum, cur errare Petrum, cur haerere omnes sinebat?

[134,1397] Videtis ut operam humanum spiritus huius munus non excluserit, sed adiuuerit.

[134,1398] Adfuit tamen nonnunquam prodigioso quodam more, sed tum demum cum aut miraculum res postularet aut studium humanum uinceretur, et ex studiosis multos eruditos euasisse adiutore hoc spiritu legimus.

[134,1399] At ex asino theologum repente factum, quis unquam aut audiuit aut legit?

[134,1400] Nec quicquam his exemplis moueor, quae uulgo narrant, alii columbam ad aurem dicentis scribentisue conspectam, alii per somnium librum traditum.

[134,1401] Sint ista sane uel conciliandae autoritatis gratia a beneuolis conficta, sint uel uera, si quis pugnet, equidem haud pugno.

[134,1402] Nihilo minus tantum unumquenque eruditione ualuisse uidemus, quantum ingenio polluisset, quantum studio contendisset.

[134,1403] Ingenium et indoles multis contigere gratis, sunt enim naturae dotes, uirtus et eruditio nullis.

[134,1404] CONSVL: Hic consul: E duobus, inquit, scrupulis altero me propemodum liberasti, si hoc unum expedias, quod nemo barbarorum mihi non obiicit, diuum Bernardum praeter sanctitatis laudem uirum ex recentioribus nec indoctum, nec infacundum nescio quonam in loco ipsum fateri se quercubus et fagis usum pro magistris.

[134,1405] BATTVS.

[134,1406] Sapientes profecto arbores, inquit Battus, quae talem discipulum nobis reddidere, indignae prorsus, quae in montibus senescerent ac sues alerent, dignae quae in cathedris theologorum potius praesiderent aut certe, ut de nauibus illis Aeneae fabulatur Maro, in Nymphas transformarentur.

[135,1407] Deum immortalem, ut nil pudet homines ipsis quercubus hebetiores, quique iuxta poetarum fabulas ex arborum truncis nati uideri possint.

[135,1408] Quid, arbores homines dotent?

[135,1409] Inter haec cum Battus incandesceret, Guilhelmus meus aderat, Socratica quadam uafricie, festiua tamen magis quam mordaci praeditus.

[135,1410] Age, inquit, ignosce Batte, fieri potest; qui scis enim an ex illa paradisiaci nemoris arbore fuerint propagatae, quae boni malique scientiam non habuisse modo, uerum et ministrasse legitur.

[135,1411] Aut si id non placet quando species non conuenit, quanquam nec apud nos species nominatur et crebra plantatione degenerare potuerunt, ex illarum certe genere, quae canentem Orpheum admiratae consecutaeque fuisse narrantur, inter quas quercus in primis fuisse compertum est.

[135,1412] Postremo scis homines olim uulgo in arbores transmutari solere.

[135,1413] Quid si quercus illae et fagi summi olim fuerunt philosophi, quorum longa incommoda miserati dii arbores eos esse iusserunt; sed utcunque res habet, unum hoc uehementer optarim, ut essent Erasmo aliquot ex sapientissimis illis arboribus surculi, quos in nouis pomariis, quae molitur, inserat, "haberet domi", ut Comicus ait, "unde disceret".

[135,1414] BATTVS : Ad quae uix arridens Battus, erat enim commotior: Iure, inquit, ridetis in re risu potius quam argumentatione confutanda.

[135,1415] Sed extra iocum, miror Bernardum, si doceri cupiebat, ad arbores potius quam ad homines se contulisse ac non Socratem illum potius Platonicum imitatum.

[135,1416] Huic enim cum Phaedrus locum in agris perquam amoenum ostendisset, iamque Socratem eius specie uehementer captum sentiret, mirari se dicebat, quod non antea urbe relicta rus concessisset.

[135,1417] Cui quidem ille, scite respondens : "Ignosce", inquit, "mihi, optime Phaedre, nam discendi cupidus sum, agri uero et arbores nihil me docere possunt, sed homines qui in urbe uersantur".

[135,1418] Quid igitur Bernardus inter quercus uersari maluit, nisi forte (quando ridere libet) Gallia doctiores habet arbores, quam olim habuit Graecia.

[135,1419] Figurate dictum est, inquit, orabat sub arborum umbraculis, imo et legebat et lecta animo uoluebat et scribebat et scribenda suo cum animo tractabat: ergo non tam discendi quam docendi cupidus ad quercus confugiebat, secessum uidelicet et silentium scribentibus necessarium captans.

[136,1420] Qua quidem in re non ille superstitiosum agebat hominem, sed poetarum institutum imitabatur, qui carmen scripturi syluas et fontes captare consueuerunt.

[136,1421] Hic si maxime pugnant sacros scriptores, orando eam eruditionem esse consecutos, iam ipsi nobis laqueum quo capiantur, ministrant.

[136,1422] Cum enim diuus Bernardus literis non modo philosophicis, uerumetiam poeticis instructus fuerit utique prophanis, quis iam ausit nos reprehendere, quod id nostra industria conemur assequi, quod coelestis ille spiritus aliquot felicibus impertiuit.

[136,1423] Si ethnicorum eruditio spiritus sancti munus est, igitur bona atque expetenda, malorum enim non est autor deus.

[136,1424] Quod si in his ethnicas fuisse negabis, ego oculos esse tibi negauero, sin diuinam scientiam illis orantibus infusam esse, humanam uero sibi peperisse dixeris, ridebo commentum et te uicissim criminabor, qui contra tantorum exempla uirorum, praeteritis humanis literis, ad diuinam scientiam tam stolide irrumpas.

[136,1425] CONSVL: Hic cum Battus dicendi finem facturus uideretur : Perge quaeso, consul inquit, me etiam altero leuare scrupulo, nam nodum ipsum modo tua sponte tetigisti, nulli apostolorum spiritus coelestis prophanas literas infudit, de quibus hic erat instituta disputatio, non dialecticen, non rhetoricen, non poesim, infusurus haud dubie, sicubi haec usui futura fuissent.

[136,1426] BATTVS: Ad quae conuersus Battus: Nemini infudit, inquit, donemus istud, at cui unquam ademit?

[136,1427] Petro non inspirauit, cur Paulo non ademit? cur uti non uetuit? uetiturus utique, si perniciosas uideri uoluisset: quanquam quid refert an infuderit ethnicas literas? id certe infudit, cuius gratia ethnicae literae sunt discendae.

[136,1428] Si datum esset quauis lingua et integre loqui et loquentes intelligere, nihil esset causae, cur grammatici miseros adolescentes excarnificarent, si is esset mortalium animus, qui nulla nube praepeditus facile statimque uerum et uideret et ostenderet, frustra et raciocinatione et dialecticis argutiis exerceremur.

[136,1429] Si nobis esset in manu, quos uellemus animorum motus et sumere nobis et aliis excitare, sine causa rhetorum praecepta disceremus.

[136,1430] Verum quando haec multo secus habent, nec ille nobis spiritus est expectandus, disciplinis liberalibus opus est, ut uel longis ambagibus eo tandem perueniamus, quo spiritus apostolos compendio perduxit.

[136,1431] Non desiderauit Petrus nostras literas, Paulum tamen adiuuerunt.

[136,1432] Sed in re puerili plus satis est disputatum; nam qui istam diuinam scientiam nobis solent obiicere, adeo tum ab humana, tum a diuina absunt, ut Hippocraticis potius uinculis sint alligandi, quam rationibus coarguendi.

[137,1433] Ita simplicitatem praedicant, ut docti tamen haberi uelint; ita se nihil didicisse fatentur, ut nihil non sciant tamen.

[137,1434] Sed hos cum sua dementia relinquamus, quod reliquum est de poetica et eloquentia disputetur.

[137,1435] Hic cum Battus paulisper intersiluisset: Vnam, inquit, aciem, ut arbitror, profligauimus, quam tamen non ita magni negocii fuit uincere, quippe neque satis armatam, neque ita capitaliter infestam; reliquum est, ut confutemus eos, qui negant eloquentiae dare operam Christianum oportere, uerum huic bello non paulo difficiliori imperatorem praeficiendum censeo, cum integrum, tum meliorem.

[137,1436] Vt enim in causis non optimis optimus patronus, ita in bello durissimo peritissimus dux quaerendus.

[137,1437] Qui eloquentiae studium damnent, et plurimi sunt et habent fortasse quae dicant, si non uera, at certe uerisimilia.

[137,1438] Et iam tantum uerborum a me factum uideo, ut mirer aurium uestrarum duriciem, quae me tot horas blaterantem ferre potuerint.

[137,1439] Quare successorem mihi peto, qui quae restant disertius possit disputare.

[137,1440] GVILHELMUS: Tum Guilhelmus pudenti risu: Te ne, inquit, Batte, iniussu senatus ante negocium confectum de tradita prouincia decedere, ac cum iam prope debellatum sit, successorem tibi nullo exemplo petere, penes quem omnis belli profligati sit gloria?

[137,1441] Quod uero de meliore imperatore quaerendo dicis, ambitiosus tu quidem uideri non uis, caeterum eum adhuc te ducem praestitisti, cui prorogandum etiam sit imperium, tantum abest, ut successor ante tempus sit mittendus; quare uolente senatu perge ac strenue, ut coepisti, tuo munere defungere.

[137,1442] Tantum autem abest ut tua oratio cuiquam e nobis uisa sit longior, ut mira quadam cum uoluptate omnes habuerit attentissimos.

[137,1443] Dum haec inter se cauillantur illi, consulis puerum ab illius uilla recurrentem conspicimus; is cum domi instructa esse omnia, corrumpi prandium, uxorem iamdudum nos operiri renunciasset: Age, inquit consul, eamus omnes; ad prandium philosophicum, non consulare uos uoco; quod reliquum est disputationis, id pomeridiano consessu in hortis meis conficiemus.

[137,1444] ERASMUS.

[137,1445] Hic ego: Ita ne mecum agitur, inquam? ni tam esses iurisconsultus, in ius te uocarem, iniuriae tecum agerem, qui tam charos hospites sic abducas, quia luxuriosior sit tibi culina, quasi domi nostrae, si frugaliter, tamen non lautissime sint accipiendi.

[138,1446] CONSUL: Tum consul: Aequus, inquit, esse debes, ego hac pomeridiana disputatione uillulam meam nobilitari cupio; hanc gloriae partem, si mihi non inuides, libenter nobis concede.

[138,1447] Tum uxor id iubet, cuius huiuscemodi in rebus imperium nosti.

[138,1448] ANTIBARBARORUM LIBRI PRIMI AVTORE D- ERASMO ROT- FINIS.

Erasmus Neo-Latin The Latin Library The Classics Page