CALPURNIUS FLACCUS
DECLAMATIONES

UXOR TYRANNICIDA QUINQUE CUM TYRANNO PROXIMI FAMILIAE PUNIANTUR. Quae habebat duos filios et tyrannum virum, tyrannicidium fecit. Praemio impunitatem liberis postulavit; meruit, ex his alter occupavit arcem. Et eum mater occidit. Petit alteri impunitatem; contradicitur.

"Occidam" inquit. Quanta nobis ante patienda sunt, dum occidere tyrannum femina possit et mater velit! "Non possum mortem filii mei videre." Hoc est ergo, quare illum velimus occidere.

PARS ALTERA
Petit praemium, non quod accipiat, sed quod accepit. Natus Aethiops Matrona Aethiopem peperit. Arguitur adulterii. Expers iudicii est amor; non rationem habet, non sanitatem; alioquin omnes idem amaremus. Nonnumquam incredibiliter peccare ratio peccandi est. "Non semper" inquit "similes parentibus liberi nascuntur." Quid tibi cum isto patrocinio est, nisi ut appareat te peccasse securius? Miramur hanc legem esse naturae, ut in sobolem transeant formae, quas quasi descriptas species custodiunt. Sua cuique genti etiam facies manet: rutili sunt Germaniae vultus et flava proceritas; Hispaniae < . . . > Non eodem omnes colore tinguntur. Ex altera parte, qua convexus et deficiens mundus vicinum mittit orientem, illic effusiora corpora, illic collectiora nascuntur. Diversa sunt mortalium genera, nemo tamen est suo generi dissimilis. "Quid ergo?" Inquit "amavi[t] Aethiopem?" Est interdum, iudices, malarum quoque rerum sua gratia, est quaedam formarum voluptas. Miraris, si aliquis non sapienter amat, cum incipere amare non sit sapientis? Da mihi sanos mulieris oculos: nemo adulter formosus est. Periturae pudicitiae minima in eo est sollicitudo, quemadmodum pereat. Proprium est profanae libidinis nescire, quo cadat. Vbi semel pudor corruit, nulla inclinatis in vitium animis ruina deformis est. Is demum libidini placuit, in quem non posset mariti cadere suspicio.

PARS ALTERA
Ita non maius est argumentum pudicitiae, quod parere voluit, quam impudicitiae, quod <in>feliciter peperit? Vides partum laesis fortasse visceribus excussum: multum fortunae etiam intra uterum licet. Vides sanguinis vitio perustam cutem; colorem putas: istud fortasse infantis iniuria est. Hoc ipsum, quod alte infuscatam cutem livor infecit, dies longus extenuat. Nivea plerumque membra sole fuscantur, et corpori pallor excedit; quamvis naturaliter fuscos artus umbra cogit albescere. Tantum tempori licet, quantum putas licere naturae. Miles Marianus Miles Marii adulescens propinquum Marii tribunum vim sibi inferentem peremit. Reus est caedis. C D. "Propinquus" inquit "imperatoris occisus est." Macte virtute, adulescens, et Marium vindicasti. Ubicumque periclitatur pudicitia, suam legem habet. Quid agis, tribune? Tibi nondum vir est, qui Mario iam miles est? Non longe ab eo est miles, ut promittat stuprum, qui rogatus tantummodo negat. Crede, imperator, male de te iudicasset miles tuus, si tribuno pepercisset. Hanc vim Verginius Parricidio fugit, propter hanc Lucretia pectus suum ferro fodit. Pudet me, imperator: feminae exemplis militem tueor. Stuprum minatus est militi tuo: minus est quod nobis Cimbri minantur.

PARS ALTERA
Miles tuus, imperator, iam aliquid impudici habet quod ad impudicitiam placet. Tu gladium commilitonis tui cruore tinxisti, quem satis fuit minari.

Parricida carcerem petens DAMNATUS PARRICIDII ANNO CUSTODIATUR.
Qui sub noverca damnatus est, vult illum pater domi custodire. Ille petit, ut publico carcere servetur. Iubete quam primum ad illas me impiorum tenebras trahi. Liceat impetrare quod non licet recusare. Ego me umquam crederem tam infelicem, ut mihi aliquis etiam carcerem invideat? Parum est tibi in cruciatus meos annus et carcer; vereris, ne quem gemitum miseri aures tuae perdant, ne non singulis tormentis meis paterni oculi fruantur, ne laxata vincula desit qui astringat. Non potes adversus damnatum iure patris uti: iam non larem habeo, non sacrum, non patrem, ac, ne damnatum esse paeniteat, non novercam. Video carcerem publicum, saxis ingentibus structum, angustis foraminibus tenuem lucis umbram recipientem. In hunc rei abiecti robur Tullianumque prospiciunt, et, quotiens iacentes ferrati postis stridor excitat, exanimantur, et alienum supplicium [ex]spectando suum discunt. Sonant verbera, cibus recusantibus spurca manu carnificis ingeritur. Sedet ianitor inexorabili pectore, qui matre flente siccos teneat oculos. Inluvies corpus exasperat, manum catenae premunt. Quid est, quod me lex anno reservat, nescioquid diu cogitat? Nimirum de parricidio, etiam cum creditur, non liquet. Aestimate, iudices, quid fugiam, qui hoc postulo! Quid hoc est, iudices, a patre parricida non timeor? Dicam "saevite" cum rogem? Dicam "miseremini" cum carcerem rogem?

PARS ALTERA
Egone secretum isti conscientiae dabo et ibi te patiar includi, ubi non erubescas? Dignus es, parricida, dignus es videre patrem, si tam grave putas, ut vel carcerem malis. Debeo, iudices, debeo tandem agere mitius pater, si tam graviter sibi damnatus irascitur. Mirabar, si quis tantum sceleris auderet, qui<n> contemnere carcerem posset. Fugit, odit, avertitur et limen patris execratur: ignoras profecto sortem tuam, si putas aliud iudices debere respicere, quam quod nolis. Hanc lucem patere, si gravis est, hunc diem, si odisti, vide. Nihil illi adversus patrem liceret, si parricida non esset. Leno Iuvenes frequenter ad lupanar veniebant. Cum his leno frequenter denuntiasset, ne accederent, foveam fecit et complevit ignibus. Adulescentes cum venissent, exusti sunt. Accusatur a parentibus eorum leno laesae rei publicae. "Denuntiavi" inquit: dii boni, quantum ausus est, cui ne post denuntiationem quidem creditum est! Fuit in illis summa pietas: placuere patribus; summa frugalitas: displicuere lenoni. Tu te iure audes defendere? Nihil ei licet, in quem nihil non licet. "Denuntiavi" inquit: novimus lenonum minas venales. "Iniuriam" inquit "faciebant mancipiis meis." Quid enim aliud in his quam iniuriam vendis?

PARS ALTERA
Vbi quid futurum est denuntiatum, culpa patientis est. Decreto reditu exul occisus Adulescens dives nobilis hospitatus apud exulem. Exul scripsit senatui velle se indicare de affectata tyrannide. Senatus revocandum censuit hoc divite contradicente. Dum revertitur exul, occisus est. Accusatur dives affectatae tyrannidis. Intercepisse te putas indicium? Ipse fecisti. Secundum sententiam divitis pauper non est reversus. Dicturum se de tyrannide pollicetur: quid vis suspicemur? Tu nihil nuntias, sed, unde venisti, venerunt epistulae consecutae. Sed cur de publico statu mandare hospiti noluit? Putatis illum contradixisse? Confessus est. Sceleratis ingeniis et plus quam civilia cupientibus non dominari instar servitutis est. Iam pridem [te] arci nostrae tua fortuna minitatur. Supra civilem hanc peraequationem divitiae te elevaverunt. Non sine exemplo timemus: in Manlio quondam potuisse damnatum est.

PARS ALTERA
Non intellego, quemadmodum infamet iste sententiam meam; ego si auditus essem, ille non esset occisus. Inquieta res est homo, cui iam in deterius nihil superest. Egerat mecum illic multa de iudicibus, de ignominia sua. Prodam necesse est affectus hospitis mei: hoc tyrannis videbatur. Dives imperator Pauper et dives inimici. Pauperi duo filii. Dives imperator creatus. Rumor ortus est prodi rem publicam a pauperis filiis. Vtrumque torquens pernegantem necavit, corpora eorum extra vallum proici iussit. Quae hostes sepelierunt et recesserunt. Pauper accusat divitem caedis. Numquam, iudices, contra istum tutior veni: quicquid auferri potuit, amisi. Soli omnium torti sunt, donec mentirentur. Ita laniatos miseros, ita confusis lineamentis proici iussit, ut iam nec pater posset agnoscere. Miramini, si ab hostibus sepulti sunt? Nullos sic ab isto esse tortos nisi captivos putarent. Proditores putas, quos tam misere tamque crudeliter punitos hostis non vindicavit? "Pauperes erant" inquit "et ideo potuere corrumpi." Age, qui nescit illos ideo perisse, quod divitias nimis oderant? Super eculeum corpus extenditur, et irato imperatori tortor non sufficit. Vritur, et flagella ignibus adiuvantur. quaeritis exitum? Pernegavit. Tortor inimicus tamen, quod quaerebat, invenit, nos proditores, qui pro te, patria, etiam sub isto militavimus.

PARS ALTERA
Negas potuisse corrumpi? Pauperes fuerunt. Negas voluisse prodere? Inimici. Non possum tibi proditionis argumentum afferre praesentius: quamdiu vixere, pugnatum est. Cum mihi civitas mandaret imperium, quo malo laboraret, intellexit. Imperatorem me fecit inimicus. Demens ter triumphalis Ter triumphalis, ter consularis, cum haberet liberos aeque ter triumphales, ter consulares, suspendit se. Liberatus a liberis ab iisdem reus fit dementiae. Omnium calamitatum materia est homo diu felix. Nesciunt stare successus, et quotiens prodire felicitas non potest, redit. Mori volo; quid me iam fortuna custodit?

PARS ALTERA
Ter consulatum gessisti, ter triumphasti; licet iam velit fortuna mutari, in illius potestate non est fuisse. Quis timeret fortunam, nisi prodisset? Pater excaecatus Cum luxurioso filio pater abdita matre secessit in secretum. Excaecatus rediit. Petit a filio talionem. Mater se fecisse dicit. Invenit, iudices, pessimus adulescens, quomodo utrumque excaecaret parentem. Quid te secreto fecisse credamus? Matrem in foro excaecas. Non vis pro matre verum dicere, cum illa pro te mentiatur. In tantam iuvenis processit amentiam, [ut] propter illum pater ut perderet oculos, mater odisset. Tu me, mulier, excaecare potuisti, quae nec parricidam potes? Vt innocens sis; dum excaecaretur pater, exspectasti? "Non feci" inquit. Non crederem, si confitereris. Talis es, adulescens, ut excaecare volueris patrem, ut et excaecari velit mater. Quam sceleratus es. Plus te pater odit, quam eum, a quo excaecatus est. Tantum ausus est integro patre; quid facturus est inter duos caecos? Quam miser est pater, cui verum dicendum est, quam misera mater, cui mentiendum! Non eruit oculos quisquis laborat, ut hoc fecerit. Cuius crimen est excaecasse patrem, patrocinium excaecare matrem. Qui fieri potuit, ut mala fuerit uxor, quae tam bona mater est? "Ego feci." Non sceleris, sed matris ista confessio est.

PARS ALTERA
Si neganti, iudices, non vultis, quod proximum est, credite confitenti. Sed si difficile est fateri, etiam cum feceris damni paulum,

< . . . >

Pater receptis oculis cui erant tres filii, amissis duobus flendo oculos perdidit. Somniavit se recepturum oculos, si tertius filius perisset. Somnium uxori indicavit, illa filio prodidit. Suspendit se adulescens, pater recepit oculos. Repudiat uxorem. Agit illa iniusti repudii. Ante omnia hoc ad vos meae defero infelicitatis, quod videre coepi, si spectatores oculi tertiae redeunt orbitatis; qui calamitatibus cesserant, parricidio reverterunt. Mirabar profecto, quod in utriusque orbitate solus pater oculos perdidisset. Iussus sum videre, postquam spectatorem tertia orbitas non habebat. Numquid discutiunt recti necessitatem, qui aliquid amore fecerunt? Cessate parumper, exhausti fletus, differ aliquantum, saucium lumen: decet esse oculos duriores, qui scelere reverterunt. Nullum in tali calamitate ab uxore solacium: miserationem meam tunc habuit, post<quam> coepi monere de filio. Horret referre animus quod paenitet indicasse. Nec remedia quaerenda sunt, ubi maior<is> supplicii sanatio. "Gratulandum patri est, quod non filius somniavit, debet hoc sola mater audire, vel ut filio caveat, vel ne mariti doleat caecitatem." Arcesso coniugem: "iam" inquam "esse caecus cupio. Etiam nunc apud me latet quod sola tu nosti." Subito aspectu somnii in metus veni, et, fateor, de filio quidem timui, sed de matre non credidi. Nullum impatientius malum est quam invidia cum calamitate. Qui, ut scelerate viderem, non recepi oculos, sed perdidi caecitatem, vidi miser primum quod ultimum videram: pendebat extinctus, et contentus laqueus adulescentis colla tenuabat. Pro nefas! Haec in filium cum oculis meis venerant. O quam putasti nec maritum posse sanari! Iam tempus est fletuum, immo iam tempus est caecitatis. Damnati adoptivi Pauper et dives inimici. Pauperi tres filii. Quodam tempore visi sunt amici. Petit dives a paupere filios in adoptionem et accepit. Vnus in adulterio deprehensus est et occisus, alius affectatae tyrannidis reus factus est damnatus. Tertium pauper repetit. Dives contradicit. Nihil tamen praeter luctus meos gravius quam quod, ubi odia nihil fecere, videatur amicitia plus nocere. Quicquid esse potuit in paupere, totum dives accepit. Qui si bonum animum in adulescentes meos tenuit, filios ambo perdidimus. Novum audaciae genus: tyrannidem affectat pauperis filius. Vtinam sic filios perdidissem, ut queri de fortuna liceret! Dolere integre non potest, qui urgetur irasci. Scio, quales habuerim: et inimico et diviti placere potuerunt. Divitiae inconstantium animorum [in] summa pernicies. < . . . > Vel velle ad me redire vel nolle: si vult, non delectat qui retinetur invitus; si non vult, iam timeo, quod divitias amare coepit. Permissae licentiae magna securitas est potestas cum moderatione. Recordare, quantis meis redemerim malis, ne adhuc videremur inimici!

< . . . >

VENEFICII REA TORQUEATUR, DONEC CONSCIOS INDICET.
Amissa uxore, ex qua habebat filium, duxit alteram et de ea suscepit filiam. Adoleverunt ambo infantes. Repente ambiguis signis perit adulescens. Pater uxorem accusavit et damnavit. Cum torqueretur, filiam sibi consciam dixit. Petitur puella ex lege ad poenam. adest ei pater. Noverca filios nostros aut insimulatione persequitur aut veneno, quae scelus suum et in domo veneficae et in suppliciis docuit parricidae. Adoleverunt ambo, sed minor filia et praeter sexum multo fratre simplicior. In uno utriusque mortem videtis: cum periit adulescens, et fratri venenum datum est et sorori. O novercae stulta crudelitas: amasset et consciam putaremus? Pro nefas! Conscia dicitur, cui frater perit! Cur, postquam adolevit puella, est interemptus adulescens? Tamdiu ergo fuit novercae quieta crudelitas, quamdiu aetas illius ad persuasionem conscientiae perveniret? Modum non habet iracundia metiendi.

Medicus tyrannicida
TYRANNICIDAE PRAEMIUM.
Tyrannus suspicatus sibi venenum datum ab eo medico, quem in arce habebat, torsit eum; ille pernegavit. Misit ad medicum civitatis. Dixit datum illi ab illo venenum, sed se remedium daturum. Dedit poculum, quo exhausto statim periit tyrannus. Contendunt de praemio. Absit, sanctissimi iudices, ut hanc vos fidem tyrannicidii detrahatis, quam et medicus confirmaverit et tyrannus. Confingunt nocendi voluntatem, postquam sanandi rationem perdiderunt. Poenas meas hinc cogitate, in quibus nec ira nec natura cessavit. Tolerabilis vis est, ubi ad consuetudinem mali causa necessitatis emergit. Praemium consequitur qui ausus est et confirmare meum venenum et suum remedium polliceri? Vltio quidem illa, non quaestio. Tyrranus venenum quaesivit? Se vindicavit! O quam facile gerunt persuasiones illecebramque in contrarium transferuntur virus serpebat interius et artus omnes longa poenarum dilatione languebant: veneficium iam tyrannus agnoverat. Quia instantem interitum sentiebat, festinans medicum flagitabat. Vnde venenum tam celeriter praeparasti? dicis forte "maior mihi dandi veneni fiebat occasio, quae ex ipsius voluntate veniebat". Nativum hoc genus <ti>moris est, ut ex sensu priore ad cuncta cautior sollicitudo procedat. Nonne iam apud tyrannum cuncta suspecta praesens formido faciebat? Medicum tota arce clamabat, quasi ego de tyrannicidio non negassem. In arce me nec animus deseruit nec venenum.

Abdicatus patrem liberans
ADDICTUS FENERATORI SERVIAT. ABDICATUS DE BONIS PATERNIS NIHIL
habeat. Libertorum bona ad patronos pertineant. Quidam ex duobus liberis alterum abdicavit. <Abdicatus> addictum postea creditori patrem redemit et manumisit. Quo mortuo ambigunt de bonis abdicatus iure patroni et filius, qui in familia permansit. Equidem nec avarum me fuisse nec impium docui, nam et redemi patrem et manumisi. "Abdicatus es" inquit. En quem putes doluisse casum meum! Filius dicit beneficio parentis se esse nutritum, eius indulgentia libertatem civitatemque sortitum; at haec ipsa patronus liberto suo contulit, quae filius a parente percepit. Proinde beneficium hereditatis filio datur, patrono redditur. Addictus numquam sperat libertatem; negligenter enim et contumaciter servit, qui servire non novit. Quid mihi abdicatorum obicis legem? Ego si quasi filius experirer, merito ut abdicatus expellerer; utor patroni actione, non filii. Quid enim, si non esset manumissus? Peculium servi mei peteres? specta defuncti condicionem, quae fuit mortis tempore, non quae aliquando praecessit. Sistitur venalis pater; non festinat hic bonus filius? Non denique metuit, ne illum redimat abdicatus? Filius incolumi dignitate non potuit explicare quantum abdicatus explicuit? Quotiens se pater paenitere confessus est, quotiens de huius impietate conquestus! Vtinam licuisset addicto exercere ius patrium! Esset hic abdicatus, hic filius. Bona ipsa meo sunt labore quaesita; unde senex testari noluit, ne mihi quasi suum relinqueret, quod meum sciret. Tu illud prius consumpsisti patrimonium, illud amplum, illud quod <d>uobus parabatur heredibus. Ego postulo tenue, libertinum, quod vix sufficit ipsius funeri. Hic enim quando sepeliet iacentem, qui noluit redimere venalem?

Ter fortis desertor
DESERTOR CAPITE PUNIATUR. TER VIR FORTIS MILITIA VACET. PRAEMIUM
victor imperator accipiat. Ter virum fortem imperator coegit ad bellum. Coactus deseruit. Imperator praemio impunitatem desertoris petit. Desertor contradicit. Aequo animo imperator ferat, si, quem virum fortem senserat obsequentem, desertorem videat contumacem? Nec poenam possum recusare post culpam nec veniam sustinere post gloriam. Miserum me, cuius nec infamia potest latere nec gloria! Non ante rem publicam quam me ipse deserui: et armis et telis honestissimum corpus oneravi et, quod non sine piaculo factum est, consecrata iamdudum arma deposui. Sto et pugno pro legibus; aliter enim fortiter facere iam in hac aetate non possum. Grata sunt ei crimina desertoris, apud quem nihil valuerunt privilegia viri fortis. Novum genus damnationis ignoscere. <Mori> volo. Cur enim dubitem per infamiam senex emori, qui etiam iuvenis optavi saepe <per> gloriam?

Rapta tacens
LEX RAPTARUM.
Rapta producta ad magistratus tacuit et flevit. Magistratus de raptore supplicium sumpsit. Puella se interemit. Reus est magistratus, quod causa mortis fuerit. Reum caedis unius arcesso, qui duos pariter occidit. Aditus huic reo misericordiae clausus est; quid enim sperare poterit a lacrimis? Iuvenis etiam facie liberalis, qualem nemo non sibi aut filium optet aut generum. Is cum puellae peteret nuptias, diu peteret et iam sperare coepisset, festinavit ut amator et - quid dicam - "rapuit" an "duxit"? Virgo, quod solum potuit, nihil questa est. Quis non inhorruit, quis tecum, puella, non flevit? Dicat nunc "libuit et licuit": civis haec, an regis oratio est? Nec erat arbiter iudicii sui sed minister alieni. "Tacuit" inquit; o mira et muta sententia! Omnes sciunt lacrimas ex uno misericordiae fonte manare, in amore vel maxime, nam isdem oculis, quibus amatur, et fletur. Miser ille, quem nullo accusatore punisti, miserior illa, quam te vindicare simulasti. Quis te, oro, poterit aut liberare flentem aut flere damnatum?

Paedagogus cruciarius
CIVITATEM PEREGRINUS USURPANS VENEAT.
Pauper et dives inimici. Visi sunt in gratiam redisse. Pauper accusatus peregrinitatis venit, emit eum dives et paedagogum filio dedit. Adulescens in adulterio deprehensus occisus est. Agitur paedagogus in crucem. Appellat tribunos de iniusto supplicio. Equidem, iudices, propitium mihi divitem semper optavi. Totum me divitis fidei, et ante quam redimerer, addixi. Audio me subito peregrinum, quod nec pater ipse nec mater aliquando prodiderat, nec denique umquam inimicus dives obiecerat. Filio me luxurioso iam et petulanti dedit, quamvis omnia pater ipse curaret et regeret. Imploro auxilium, quod vestri maiores servis iam natis reliquerunt. Vnum non est in servitutem nasci et libertate multari. Statim credidisti fidum et idoneum iudicasti, sed non esse felicem iam tum scire potuisti. "Occisus est" inquit "filius meus". Si iniuria, interfectorem argue, si iure, leges. Ego illum adulterum feci, credo, luxuria mea servus novicius et pauper ante quam servus. Multa largiebaris, indulgebas omnia, nihil umquam negabas. Armati abdicati Abdicati ad curiam convenerunt armati petentes revocari. Vnus ex patribus contradixit. Filius eius se interemit. Idem suadet, ut recipiantur. Peto, ne indulgeatis irae domesticae, cum me videatis publicae paenitere sententiae. Nam, sicut in vita numquam errare felicis est, ita errorem quam primum emendare sapientis. Parentum illa deliberatio fuit, haec iam cunctatio parricidarum est. "Aetate lapsi sumus, egestate correcti. In hoc vos exoramus loco, in quo etiam hostes superati non frustra supplicaverunt." Ego ille tristis et saevus, cum abdicarem tamen flevi et semper ex eo, licet tacitus, ingemui et opportunum ius restitutionis optavi. Restituet nobis filios auctoritas publica tamquam alia natura. Vereor iam, P. C., Ne sapientior videatur et cautior ille abdicatorum senatus. Fateor, armatorum facie non immerito terremur; <minantur> enim suam mortem. Quemadmodum possum, te, fili carissime, vel in morte revocabo, inferam maiorum sepulcris et elogio, quod optasti, nomen inscribam. Abdicatus immolandus In pestilentia responsum est finem futurum immolato eo, qui patrem non haberet. Offert se abdicatus. Qui abdicavit, contradicit. Amplexus sum mortem usque adhuc necessariam, nunc etiam gloriosam. Mori prohibes et intervenis, quominus spiritum, quem fortunae meae debeo, patriae profundam. Quotiens te video, totiens me scio patrem non habere. Prostitutus ex geminis. Ex duobus geminis alter prostat, alter reddit in senatu causas mortis voluntariae. Vtinam quidem, P. C., Mori vellet frater! Homini verecundo cur necesse est, ut ea de germano meo dicam, quae tanti habeo perire ne videam? Nostis nos, P. C.; Etenim pluribus noti sumus, quam et aetas et verecundia postulat. Raptus est mihi frater pessimis comitibus et perditis. Duce namque luxuria et subremigante seu potius velificante nequitia in illos impudicitiae scopulos et ipsa famae suae naufragia delatus. Pro deum atque hominum fidem! Qua in civitate prostitui licet, mori non licet? An utrumque congruere aestimatis huic ordini, et vitam turpem permittere et ab honesta morte prohibere? Vivere non sustinerem, si hoc in mea vel sorore vidissem. Improbi flagitatores, qui detrimenta pueritiae suae mutuo dedecore compensant.

Pictura viri fortis
VIRORUM FORTIUM FACTA PINGANTUR. VIRI FORTES DE PRAEMIO ARMIS
contendant. Fratres fortiter fecerunt. Pater a minori petit, ut maiori cederet. Non impetravit. Proelio interfecit maiorem minor. Petit praemio, ne facta pingantur. Pater contradicit. Si quid precibus contra filium meum possem. Domi monere quam publice maluissem. Nihil audeo filio dicere, quam quod ab ipso nuper audivi: leges uti valeant. Fuit ille amator et cultor suorum et qui mori mallet quam quicquam mali facere. "Cede fratri, cede vel patri; victor eris, mihi crede, si cesseris." Didici salvis legibus parricidium posse committi. Cetera iam non sunt narranda, pingenda sunt. Vana et inepta formido est videre non posse quod feceris et colorem timere peius quam sanguinem. Simuletur hoc factum non tantum colore, sed aere, si possit, et lapide et quaecumque nostrorum corporum materia vel ars aemula est. Infecta quemadmodum possunt esse quae facta sunt? Picta quidem interim non sunt, sed in omnibus pectoribus incisa sunt, in oculis, in animis, in ipsis denique tuis manibus. Tu victoria clarus es, ille innocentia.

Privignus tyrannicida
TYRANNICIDAE PRAEMIUM. PRAEMIO CEDERE LICEAT.
Qui novercam habebat, occidit tyrannum. Cessit novercae praemio. Illa privigni nuptias petit. Contendunt, quis contradicat, maritus an privignus. Cum suo parente contendit, ut mihi videatur melior adhuc privignus esse quam filius. Coepit et hic me sic habere despectui, ut, qui novercae beneficium se dedisse laetatur, a me nec accipere dignetur. Ego primus in domo mea, fateor, erravi, qui uxorem duxi senex, cum iam esset in domo filius et quidem iuvenis. Dum nimium confido pietati, oculos mulieris incestos et infanda desideria nutrivi. Novercae praemio cessit, cum haberet in domo patrem, cui nemo praeferret in tali honore vel matrem. Non privignum ante temptavit? Quis, rogo, fructus est impetrare nuptias hominis inviti? Vter [vos] vobis actor utilior vide[re]tur et verior, maritus an caelebs? Filius familias an pater? Senior an iuvenis? Qui repudiatur an qui praeponitur? Qui beneficium dedit an qui accepit iniuriam? Mea uxor abducitur, tu quis es? Meum cubile deseritur, ad te dolor iste quid pertinet? "Ego" inquit "praemio cessi." Tu ergo non potes revocare quod dederis eamque reprehendere quam paulo ante laudaveris. Cavendum tibi est, ne, si victus, ut sunt iudiciorum incerta, dicesseris, dicaris iudicio quoque sic cessisse quasi praemio. Sic est livoris ingenium: omnia suspicantur qui nihil <l>audant. Das amanti solacium: affers in amore vel iurgium.

Peregrinus cruciarius
CIVITATEM PEREGRINUS USURPANS VENEAT. LICEAT IN MATRIBUS
adulteria vindicare et de iniusto supplicio tribunos appellare.Qui videbatur de civibus natus, cum absente patre eam, quae mater videbatur, in adulterio deprehensam insequeretur armatus, ait illa "non es meus". Perseveravit et occidit. Postea iudicio peregrinus pronuntiatus emptus est ab interfectae patre. Ab eodem agitur in crucem. Reversus peregre is, qui pater videbatur, appellat tribunos de iniusto supplicio. Vixdum reversus in patriam si tamen hanc adversarii vel meam patriam esse concedunt, parabam, tribuni, cognito filii mei casu appellare vos de iniusto supplicio servitutis. Sed quatenus socer saevit, ut nec generum velit agnoscere nec nepotem, det et mihi veniam doloris, si non desum filio bene de me, bene de legibus merito, cum ipse vindictam quaerat exigere filiae vel nocenti. Huius ego legibus filiam duxi eamque praegnantem simul vidimus et uteri decem menses ambo numeravimus et natum ex ea pignus accepimus. Sed cum me necessitas peregrinationis abduceret, commendavi avo filium meum. Adulescentulo praecepi, in domo <patris> partibus fungeretur, et, ut plus illi necessitatis imponerem, sententiam vestrae legis ingessi. Denuntiavi postremo futurum ipsius crimen, si non patri paruisset et legi. Adulteram, quae per insanam libidinem stimulis tanti furoris exarserat, ut nec suos agnosceret, interemit. Peregrinus esse filius meus post adulterium matris suae coepit. "Occidit" inquit "filiam meam." Grave est, tribuni, in servitute defendere quod in libertate commiseris. Merito mulier suos iam negabat esse quos laeserat. Ipsa post tantum furorem iam sua non erat. Illa dixit "meus non est", at ego dico "meus est". Mater armatum timuit, sed pater servientem, quod est maius, agnoscit. Indemnatus carnificem recusans Lege indemnatorum interficiendum pater filium carnifici tradidit. ille vult manu patris interfici. Pater ipse, qui fuerat offensus, ultro se non posse facere quod coeperat, confitetur. Quam morigerum sibi filium senex iste formarit, nolo aliud indicium, quam quod, ne patrem laedere<m>, nec mortem recusavi[t]. Mori iussus adulescens in primis adhuc annis, quo tempore et vita carissima est et mors acerba, non quaero vitam. Si potest, feriat hostiam, quam dis penatibus vovit, satis sibi faciat meo sanguine, immo et ipse suo, dummodo ne per manum vilem ius pietatis infuscet; quia nec iuris ratio permittit, ut adhibeatur adversum eum carnifex, in quem non fuit iudex. Faciat vitae finem qui originem fecit. Non de morte cum patre sed de mortis [patris] genere dissentio. Eripere vis vitam, quam dedisti; non infitiabor. Quid per alterum petis? Ius, quod tibi vindicas, experire, nemo te prohibet. Occide, si potes, confitere, <si> non potes. Nemo umquam magistratum fecit vicarium nec in alio militavit nec sacra gentilicia insitiva stirpe corrupit. Vita mihi tollitur, sed manus paterna debet<ur>. Non potes, pater, legis eiusdem et inrogare supplicium et denegare solacium. Placabo dexteram meam; cedo tantisper exosculer: o manus olim mea, quae me parvulum saepe gestasti, quam saepe lacrimis puer lavi! Erras, pater, qui facilius existimas huiusmodi caedem videre quam facere.

Fortis duo praemia
VIRO FORTI DUO PRAEMIA. RAPTARUM LEX. POENA RAPTORIS IN DIEM
tricesimum differatur. Ex duobus fratribus unus rapuit. Rapta mortem optavit. Poena dilata est. Alter fortiter fecit. Primo praemio petit fratris incolumitatem; impetravit. Secundo raptae mortem postulat. Frater contradicit. Dum dies computo et a rapta bonum nuntium spero, subito nuntiatur fratrem meum venisse victorem. Petitam mihi et veniam putavi pariter et nuptias. Nec dii sinant, ut converso iure pro raptore rapta teneatur. Interdum praestat ad gloriam non certare quam vincere. Ego nisi rebus ipsis ostendo, quod amavi, confiteor iniuriam me fecisse, quod rapui. Lex dicit: raptor aut pereat aut ducat. Ergo raptori si poena dimittitur, rapta[e] debetur.

Tria praemia sacerdotis
VIRO FORTI PRAEMIUM. VICARIUM POENAE LICEAT OFFERRE. SACERDOS
Martis damnatum liberet. Sacerdos Martis fortiter fecit. Tres liberi eius deseruerunt. Vnum servavit privilegio sacerdotis, alterum praemio viri fortis. Offert se pro tertio vicarium. Facilius fuerat amittere filios quam eligere. Hos enim pueros in ipsis sacris deum et altaribus educavi. Ea propter nimis fretus auxiliis deorum in aciem duxi pueros adhuc teneros, quorum pater adeo iuvenis inventus est, ut et militare posset et vincere. Resisto orbitati suo iure vel sanguine. Dulcis est omnibus vita et iucunda vel miseris huius lucis usura, nec invenio, quis possit vicarius esse nisi filii. Mihi videtur et ille, qui primus hanc condidit legem, nihil aliud cogitasse quam patrem. Meum nunc sanguinem fundo, quem fundere in bello volui. Num iniquum est, aeque ut patiar pro liberis meis quod sum passus paene pro vestris? Magis religio polluitur funestato quam mortuo sacerdote. Quod si religio vos tenet, etiam liberis sacerdotis moneo parcatis: ipsi quoque omnia semper in templo pro sacerdote gesserunt. Agricolae antiquas arbores exstirpant, ut novas inserant. Horum virtus spectabitur, nostra delabitur. Melior quidem fama seniorum, spes tamen minoribus maior est. Recordatio veniae magnus est stimulus industriae. Non interest, orbitas, uno me vulnere ferias an pluribus. Dedisti mihi liberos, fortuna, rapuisti; concedit alios res publica; nec hos relinques? Quis me feriet? Carnifex innocentem, an commilito laureatum? Vbi denique? Hic inter aras et altaria, ubi publica vota suscepi, an in campo, ubi nuper aquilas et signa protexi? Vos, duo liberi, omnibus in vita bonis, hunc et ipsi vitae meae praefero. Factus est mihi suo periculo carior, sed et meo: vos mihi honore[m] praestantes, hic sanguine. Si mihi non licet pro filio, peribo cum filio.

Fortis inimicum divitem servans
VIRO FORTI PRAEMIUM. DESERTOR CAPITE PUNIATUR.
Pauper et dives inimici. Belli tempore dives se promisit fortiter facturum, si sibi mors pauperis decerneretur. Decreta est. Ambo processerunt in proelium: pauper fortiter fecit, dives deseruit. Petit pauper praemio divitis incolumitatem. Dives contradicit. Sero coepit hic miles, iudices, mortem contemnere. Ego tacui cum peterer, hic vivere iubetur et queritur. Expectavi diu divitem, ut ille potius quod promisit, impleret. Ab ipso quoque divite inire debeo maximam gratiam: quod ille debebat, ego solvi. Idem in praemio facio quod in proelio: servo civem, commilitonem meum protego. Idem eris in aevum, qui semper adhuc fueris. Dives fortis inimicus duorum Dives duobus pauperibus inimicus. Promisit se fortiter facturum, si sibi mors unius decerneretur. Decreta est. Alter C. D. Dives fortiter fecit. Petit praemio mortem illius, qui contradixerat. alter C. D. Ego quidem verba facturus in alterius periculo nuper in meo tacui, cum praemium peteret iniustum, qui per leges necdum posset petere vel iustum. Per tot innocentium capita grassatur: hunc relinquit, hunc arripit; hunc timore punit, hunc morte. Fortis dives inimici alteram filiam petens Pauper et dives inimici. Pauperi duae filiae. Belli tempore promisit se dives fortiter facturum, si in matrimonium sibi pauperis una filia daretur. Populus tacente paupere decrevit. Dives fortiter fecit. Puella se interemit. Petit dives aliam. Pauper C. D. Priusquam fortiter faceret, postulavit, confisus id sollicito extorquere se populo, quod impetrare a victore non posset. Ducat dives aliquam, sed aequalem, ducat volentem. Velis enim nolis, suspecta res est amator inimicus. Squalor et maeror, gemitus et luctus: inimici filia talis adamatur? Pauper et dives: iniquum est matrimonium. Ne pecora quidem iugum nisi paria succedunt. Ego autem quid faciam? Laqueum filiae solvam, an flammeum superponam? Facem nubenti praeferam, an rogum iacentis accendam? Aliter enim merces in timore promittitur, aliter honos in pace praestatur. Festinabit ad laqueum, properabit ad mortem. Non creditis patri? Credite vel sorori. Si vicerit, ad patrem revertetur, si victa fuerit, ad sororem. Nepos ex meretricio susceptus Qui habebat filios frugi et luxuriosum, <luxuriosum> ob amore<m> meretricis abdicavit. Abdicatus se ad meretricem contulit. Illic cum aegrotare coepisset, misit ad patrem et commendavit illi filium de meretrice susceptum rogans, ut eum in familiam recipiat, et obiit. Vult illum senex in familiam recipere. reus est alteri filio dementiae. Necesse est me hodie in hac causa amplius dolere quam dicere. Pius est sine dubio filius, qui in patre mentis errorem morbo potius assignat et fato quam moribus. Miseranda potius in meo patre quam accusanda dementia est. Multum potest abdicatio, cum timetur; post ex pudore iam liberius erratur. Vos interrogo, iudices, utrum sit sanus, qui et suos abdicat et adoptat alienos. Adoptio sancta res est, quidni, quae beneficia naturae et iuris imitatur. In quo puero nescio, quid sit indignius, utrum patris origo quod est dubia, an matris origo quod certa est. Dixit ille suum filium, dixit ut amator, dixit immo ipse iam parum sanus.

Adulterae soror et mater
ET MATRES ET SORORES IN ADULTERIO DEPREHENSAS LICEAT OCCIDERE.
Quidam cum sororem deprehendisset, occidit. Furorem passus resipiit. Invenit et matrem. Non occidit. Abdicatur a patre. Soror erravit, insaniendum est; mater adulteravit, domo patria carendum est. Hic exitus venit, ut, ex quo malo furor coeperat, ex eo sanitas nasceretur. Voluit me explorare fortuna, an agnoscerem meos. Si haec poena adulterae, quid pudori super? O importuna sanitas, ideone redisti, ut mihi adulterium matris ostenderes? Abdicatus hic iterum quasi furiosus errabo, sed certe sine mente secura. Desertor pater oratoris et militis Qui filios habebat unum oratorem, alterum militem, reus proditionis factus est. Pendente iudicio miles fortiter fecit. Petit praemio abolitionem iudicii. Contradicit frater orator. Quemadmodum vixerit pater, apparet in liberis. Publicae utilitatis est omnium reorum iudicari causas, ne aut nocens evadat poenam aut innocens patiatur infamiam. Gloria quantum nobis honoris attulerit, tantum virtutis exposcit. Innocentiam patris dum liberare quaeris, infamas. Homini verecundo in eiusmodi crimine longe gravior est fama quam poena. Vetus, iudices, dictum est, ut aurum igni, itidem innocentiam iudicio spectari solere. Melius est patri virtutum tuarum argumento te prodesse quam praemio. Amator meretricis dominae Meretrix servum suum amantem se in crucem agit. Appellat tribunos ille de iniusto supplicio. Miror quidem a muliere tam comi crucis nomen auditum, quae nullum umquam nisi amore cruciaverit. Amor animi peculiare secretum est. Accusatur a nobis amor et homo, qui deum nostrum patitur? Esset meum crimen aut error, si te solus adamassem.

Raptam pater vinculis tenens
RAPTA RAPTORIS MORTEM AUT INDOTATAS NUPTIAS PETAT.
Raptam pater vinculis continet, raptor duci ad magistratus desiderat. Nihil equidem leges clementius paraverunt, quam quod de lege raptarum non licet alii iudicare. Medius his nemo est. Sum reus, sed exhibe iudicem meum! Pro deum atque hominum fidem! In qua civitate raptor solutus est, in ea rapta vincitur? Mater et noverca invicem reae Repudiata est a marito quae filium habebat. Petit assidue, ut reconciliaretur. Non impetravit. Postremo ait: "vindicabo me." Superduxit ille puero novercam. Obiit puer signis ambiguis cruditatis et veneni. Reas se invicem faciunt repudiata mater et noverca superducta. Totum noverca commisit, quae uno tempore et maritum miserae praeripuit et filium. Comparate, iudices, non ante rerum argumenta quam nomina. Quid matri deliquerat filius? Neque enim temere sic filius de levi causa quasi privignus occiditur. "Repudiata es" inquit; mariti haec culpa, non filii est, nec matris officium repudio deponitur, sed uxorium nomen amittitur. Dolor orbitatis conscientia facinoris augetur, et, si grave est amittere filios, longe gravius occidere. Nonne hoc dicit: "sola dominabor, cum et hic veneno meo perierit et illa mendacio"? Iudicasti, pater, qui et repudiatam non accusando absolvisti et uxorem novam non defendendo damnasti.

Speciosus desertor
DESERTOR DUCI SERVIAT. VIRO FORTI PRAEMIUM.
Pauper et dives inimici. Dives creatus est imperator. Pauper sub illo cum filio specioso adulescente militavit. Pauper fortiter fecit, adulescens deseruit. Dives iure erit, pater praemio petit, ut occidatur. Filium meum si liberare non licet, saltem liceat occidere. Creditis, iudices, quod filio meo bene inimicus velit, pater nolit? Profiteor mortem me filii mei non quidem velle, sed malle. Vos cogitate, quanto sint mala illa graviora, quorum sunt etiam remedia crudelia. O fili, morere constanter! Fac hoc saltem quasi meus filius. Filius meretricis suae redemptor Diversas meretrices amabant pater et filius. Pater filio pecuniam dedit, ut amatam patris redimeret. Ille suam redemit. Abdicatur. Rideri me, iudices, opinabar a patre, cum se quoque amare dicebat. Pater quod patior, agnoscit! Quid in me pater reprehendat, ignoro: et amandam meretricem consentit et emendam. Sciebas utique, quid mallem. <Im>paria sunt nobis in amore tormenta: primum, quod amor velis nolis in senectute frigidior est. Dementiae reus a tribus filiis Ex tribus filiis duo patrem dementiae accusaverunt et superati secundum legem puniti sunt. Tertius instituit accusare. Reddit pater causam mortis voluntariae. Filius C. D. Quid tam potest esse <di>versum? Eius hic ab eo mors impeditur, cuius in altero iudicio vita reprehenditur In illis, P. C., Iudiciis gravior mihi fuit vindicta quam poena. Mors a vobis dabitur sive dementi remedium sive sapienti solacium. Natura mihi tres liberos dedit, fortunaque duos sustulit: videturne vobis iusta causa esse moriendi? Immo iam sera. Fortis viri filius tyranno deditus Absentis viri fortis filium tyrannus petit sibi dedi denuntians bellum. Accepit. Regresso eo suadetur bellum tyranno indici. Vir fortis contradicit. Profiteor me filium nec desiderare nec habere. Nescio, an hoc bellum fuerit in tempore suo iustum; nunc certe coepit esse iam serum. "At enim filius viri fortis est." Quid? Hoc non erat, cum dabatur? O fili, si tamen hoc nomen, quod natura dedit, fortuna non abstulit, agnosce te filium viri fortis, vince feliciter, id est, peri fortiter! Haec est enim tua iam sola victoria.

Morietur, antequam nubat
VENEFICII SIT ACTIO.
Adulescens petit nuptias virginis a patre. Pater virginis ad uxorem retulit. Illa respondit: "ante morietur, quam illi nubat." Pater eidem adulescenti despondit et diem nuptiis dixit. Intra diem puella obiit dubiis signis cruditatis et veneni. Quaestionem cum de familia pater haberet, ex ancillis una confessa est adulterium cum illo iuvene matris intercessisse. Pater accusat veneficii matrem. Quaeritur, filiam cruditate an veneno interfeceris, nam et cruditas virginis crimen est matris. "Morietur, ante quam nubat", et mortua est. O impiam divinationem vel potius denuntiationem! o infelix puella! Ego tibi parabam nuptias, mater exequias. Placuit in te sponso tuo similitudo materna. Ego te, fateor, occidi, dum cum matre contendo.

Rapta ab ephebo stuprata
RAPTARUM LEX.
Rapuit quidam virginem et ephebo, quem amabat, tradidit stuprandam. Rapta ad magistratus producta mortem ephebi petit. Offert se ille, qui rapuit. Ego, iudices, rapui, ego domum duxi, ego pariter inclusi, ego vim duobus feci. Perire mihi satius est quam hunc videre pereuntem. Callide, puella, commenta es: unum petis, ut duos pariter occidas.

Orba confessa sacrilegium
MAGISTRATUS DE CONFESSO SUMAT SUPPLICIUM. DE INIUSTO SUPPLICIO
tribunos appellare liceat. Quae quattuor liberos habebat, amissis tribus et marito detracta est a filio, cum laqueum induisset. sacrilegium in civitate commissum est. Adiit ipsa magistratus et dixit a se factum. Vult de illa supplicium sumere. Appellat pro ea filius tribunos de iniusto supplicio. Cum subito fortuna, sicut solet, ipsa suis muneribus invidit. "Alius" inquit "pro alio agere non potest": alius est ergo qui filius est? Confessio voluntaria suspecta est. Confessionem sceleris appellas vocem doloris. Misericordiae vestrae maximum munus est servare nolentem.

Raptor excaecatus
TALIONIS SIT ACTIO. RAPTARUM LEX.
Quidam rapuit et in raptu a puella excaecatus est. Producta ad magistratus mortem optavit. Raptor exigit talionem. Imperare poenam meam, non agere debebas nec esse eadem iudex et carnifex. Habet quisque nostrum suam legem: rapta capitis, excaecatus oculorum. Tu enim, puella, quid passa es? Virginitate caruisti. Sollemne in his <annis> damnum, ut non dixerim votum. Erepta autem mihi lux est, ante quam morerer. O oculi, quos ego primus adamavi! Digna fortuna vos ulta est, ut, qui me perdidistis, mecum periretis. Soror infamis immolanda Infamis erat in sororem virginem. Occisus est lege indemnatorum. lues orta est. Respondit oraculum virginem immolari debere. Offert se illa, quae infamabatur in fratrem. Pater C. D. Dilexerunt enim se mutuo fratres ultra meum votum. O fortuna crudelis! Abstulisti mihi filium: relinque vel filiam. Partiamur vel saltem liberos meos. Nemo de polluto grege hostiam sumit. Quis hanc hostiam perimet, pater, sacerdos an carnifex? Quamvis haec fortasse desideret ipso illo gladio perire, quo frater occisus est.

<Speciosus filius peremptus>
INDEMNATOS LIBEROS LICEAT OCCIDERE.
Tyrannus finitimae civitatis sub minis belli adulescentem speciosum postulavit. Civitas decrevit. Pater illum lege indemnatorum peremit. Reus est laesae rei publicae. Amplius leges impossibilia desiderant? Interemi iam mori volentem et commodavi misero manum. Feci quod licebat: occidi filium; sed ingens pater praemium retuli: occisus est, ante quam moreretur. Perit homo, sed pudor vivit.

Indemnatus raptoris filius
LEX RAPTARUM. INDEMNATOS LIBEROS LICEAT OCCIDERE.
Quidam rapuit et fugit. De raptu puella concepit et peperit. Reverso raptore puella mortem raptoris optavit. Filium ille indemnatum vult occidere. Rapta contradicit. Nisi forte moleste tulit quod et non et hunc ipsa damnavit. Iam cum illo meo errore vel fato voluntaria profectione transegeram; hic me, iudices, hic puer prodidit. Si perseverat in mea poena, hunc mater occidet. Dicere me raptorem nemo debebat post intervallum, post exilium, post meum filium. "Non est" inquit "filius tuus; nuptiis enim sollemnibus non est natus." Cuius ergo? Nisi faces accenderit et fescennina cecinerit, pater esse non poterit? Perquam es inhumana: non vis esse patrem, qui te fecerit matrem! Vir fortis et orator Vir fortis et orator consulatum petebant. Quam vestra iudicia plus ad cuiusque iudices proficiunt merita privata quam publica. Postremo, quod maxime voluntatem plebis offendit, rogare non nosti. Orare et exorare nostrum est, qui hinc etiam nomen accepimus. Adulter uxoris Ex duobus filiis <pater> alteri uxorem dedit, alter incidit in adversam valetudinem. Medici dixerunt animi esse languorem. Quaerenti patri fratris uxorem se amare confessus est. Petit pater a filio, ut matrimonio cederet; impetravit. Inventos in adulterio postea fratrem et uxorem secundus maritus occidit. Abdicatur a patre. Sero me, sanctissimi iudices, abdicare patet: ius enim ad hoc redit, ut excusare compellar, non quod extrema non tulerim, sed quod illa priora toleraverim. Qui capitis poenas a suo fratre pro uxore dilecta petit, quid ipse meruerit, ostendit. Crimen superius huic imputare non possum, nam frater ignovit. Quantum tibi nuptiarum cessione praestiteri<n>t, adulterio probaverunt. Tibi liberas et perpetes noctes, sibi furtiva commercia et amorum pericula reliquerunt. Ignosce amantibus, si vere amasti.

Infamis in nurum
ADULTERUM CUM ADULTERA LICEAT OCCIDERE. REUS CAEDIS ADVOCATUM
quem volet, eligat. Erat infamis in nurum. Invenit adulescens incertum quem adulterum capite velato. Vxorem solam peremit. Fit reus caedis. Advocatum patrem postulat. Contradicit. Accusator obicit, quod adultero pepercerim, pater dolet, quod nurum eius occiderim. Adulter occidi maluit quam videri. Habet adulter poenam suam: cruciatur conscientia, pudore torquetur, et, si interim tectus evasit, inveniet illum postremo vel fama. Pauper imperator imperium recusat Pauper et dives inimici. Belli tempore dives creatus est imperator. qui cum bis fugatus esset, pauper legem tulit, ut, qui ter fugatus esset, in crucem tolleretur. Tertio dives fugatus est et in crucem latus. Filius divitis fert rogationem, ut imperium transferatur ad pauperem. Pauper contradicit. Habes, pater, grande solacium: reliquisti superstitem legem. Procede, legumlator, ad bellum, muta stilum gladio, lorica togam. Iam fortunae satis fecimus, et hostes, vel dum vincimur, fatigavimus. In victoriam paene succedis alienam.

Raptor duarum filium nutriens
LEX RAPTARUM.
Quidam duas rapuit. Productae ad magistratus altera nuptias, altera mortem petit. Magistratus humaniorem sententiam secuti sunt. Post factas nuptias illa quod virgo perpessa est quem conceperat, peperit; exposuit. Raptor suscepit, qui tunc erat maritus alterius, et alere coepit. Reus est uxori malae tractationis. Venit ad vos pia mulier accusatura pietatem. Infantem adhuc iussit feris canibus et diris alitibus exponi. Puto, patris similis apparuit, unde matrem tam graviter offendit. Nam qui potest expositum praeterire? "Ignoscere non potui." Tu me docueras puella misereri. De matre nihil meminit: o gratum infantis errorem: te existimat matrem. Disce, infelix puer, natalium tuorum, disce fortunam: pariter nos ambos mulier afflixit et pariter factum alia servabit.

Vir fortis gladiator
INFAMIS NON MILITET.
Vir fortis in piratas incidit. Rescripsit patriae de redemptione. Illa cessante redemit eum lanista et rudem ei in arena dedit. Reverso belli tempore denuntiat militiam imperator. Omnia fieri posse credidi, cum me fortuna servum ex libero et gladiatorem de viro forte fecisset. Imperator vobis ingerit militem, cuius operam non esse rei publicae necessariam proxime non redimendo iudicastis. Veniam a vobis, iudices, postulo, quod gladiator infamis in iudicio loquor. Erravi, iudices, fateor, erravi, qui semper credidi immortalitatem esse pro re publica mori, cum fama etiam viventium consenescat: gladiatorem me fecit non pirata, sed patria. Sed o virtus, in adversis comes, sola tu me secuta in carcerem, tu in ludum, virum fortem tu sola non decipis. Scitis me, iudices, periculum contemnere, sed non contemno flagitium. Vtrum igitur gladiatorem negat [negat] aliquis infamem, an negat gladiatorem? Vtrumque mendacium est: neque enim condicione gladiatoria quicquam est humilius in vulgo nec meo nomine quicquam nobilius in ludo. "Fortunae" inquit "fuit." Quousque fortunam facimus humanorum negotiorum ream? Esto, fortuna fecit, ut caperer: quis fecit, ut nemo redimeret? Et, si victoria solita provenerit, post rudem triumphabo? Invicem adoptati Pauper et dives inimici. Visi sunt in gratiam rediisse. Dederunt invicem filios adoptandos. Dives occidit lege indemnatorum quem acceperat. Qui est apud pauperem, reddidit in senatu causam mortis voluntariae. Pauper contradicit. Vtinam, P. C., Liberis nostris exire de vita nisi nobis arbitris non liceret! Perquam indignum est, si utrumque pignus amittam, et quod dedit aliquando natura et quod nunc substituit amicitia. Amo enim iuvenem, quem non genui meo sanguine, sed redemi.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page