WILLIAM OF TYRE
HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM
LIBER DECIMUS

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

CAPUT PRIMUM. Dominus Balduinus Edessanorum comes, defuncto fratri succedit in regno.

Recedente ab hac luce, sed tamen lucem meliorem consecuto, inclytae et piae in Domino recordationis, domino duce Godefrido, primo ex Latinis regni Hierosolymorum moderatore insigni, vacavit regnum mensibus tribus. Tandem vero, sive de supremo domini ducis judicio, sive de communi principum, qui pauci erant, consilio, citatus est dominus Balduinus Edessanus comes, domini praedicti ducis ex utroque parente frater, ut in regnum accederet, jure sibi debitum haereditario et fratri succederet in eadem cura. Hic in adolescentia sua liberalibus disciplinis convenienter imbutus, clericus, ut dicitur, factus est, et in Remensi, Cameracensi, Leodiensi Ecclesiis beneficia, quae vulgo praebendae dicuntur, gratia generositatis, qua singulariter praeeminebat, obtinuit; tandem ex causis nobis occultis, arma capessens militaria, deposito clerici habitu, miles effectus est. Demumque procedente tempore, uxorem ex Anglia duxit illustrem et nobilem, dominam Gutueram nomine, quam secum deducens, dominum ducem Godefridum, dominumque Eustachium fratres suos, viros virtutum et immortalis memoriae, in expeditionem illam primam, faustam et felicem per omnia secutus est. Praedicta vero ejus uxor, antequam Antiochiam fidelis perveniret exercitus, longo fatigata dolore, apud Maresiam optimo fine vita decessit, ibique sepulta est, ut praediximus. Ipse autem postmodum ab Edessano duce vocatus et ab eo adoptatus in filium, et post ejus mortem comitatum cum suis pertinentiis consecutus, sicut diligenter praemissum est, uxorem duxit filiam cujusdam nobilis et egregii Armeniorum principis, Tafroc nomine, qui cum fratre Constantino circa Taurum montem praesidia habebant inexpugnabilia, multasque virorum fortium copias; unde et propter divitiarum et virium immensitatem, gentis illius reges habebantur. De sementiva autem ejus secundum carnem origine, et de progenitorum excellentia, vel nativitatis loco non multum est necessarium repetitos edere tractatus; nam, dum superius domini ducis gesta conscriberemus, sufficienter de illa quae communis est ambobus, edisseruimus ingenuitate.

CAPUT II De corporis habitudine, et qualitate morum ejusdem domini Balduini.

Dicitur autem fuisse corpore valde procerus et fratre multo major, ita ut, sicut de Saul dicitur: Altior esset universo populo, ab humeris supra (I Reg. X, 23) ; capillo et barba fuscus, carne tamen mediocriter niveus; naso aquilino et prominente pusillum labro superiore, cum subjecto dentium ordine aliquantulum depresso: non tamen eatenus, quod usque ad vitium ei posset imputari. Gravis in incessu, habitu et verbo serius; chlamidem semper deportans ab humeris, ita ut ignotis gravitate quam verbo praetendebat, et habitu, episcopus magis quam saecularis persona videretur. Verumtamen, ut vitiatae propaginis et primae maledictionis haeredem se non dubitaret, carnis dicitur lubrico impatienter laborasse; ita tamen caute quae ad illum defectum respiciunt, negotia procurare satagebat, ut nemini scandalum, nulli vis major, nulli enormis infligeretur injuria; quodque rarum est in hujusmodi, vix ad paucos ex cubiculariis ejus, hujus rei poterat pervenire notitia; tamen, si more peccatorum ad excusandas excusationes in peccatis, ejus fautor quaerit descendere, videtur aliquam apud homines, et si non apud districtum judicem, excusationem habere de peccato, sicut in sequentibus dicetur. Fuit autem nec multa distentus pinguedine, nec immoderata macie tenuis; sed media quadam corporis habitudine; promptus ad arma, ad equum agilis; impiger et sollicitus, quoties eum regni vocabant negotia. Porro magnificentiam, animositatem et disciplinae militaris experientiam, et caeteras animi bene dispositi dotes egregias, quas velut jure haereditario a progenitoribus in se transfusas, tam ipse quam fratres ejus perpetuo possederunt, superfluum videtur in eo commendare, praesertim cum domini ducis ita exstiterit expressus aemulator, ut crimen sibi reputaret ab ejus vestigiis declinare: eo minus, quo cujusdam Arnulfi, hominis nequam et pessimi, qui Hierosolymis erat archidiaconus, cujus ad malum omne opus et intentio prona dicebatur, de quo superius fecimus mentionem, quod sedem invaserat patriarchalem, nimia utebatur familiaritate, et regebatur consilio, quod ei ad notam imputabatur.

CAPUT III. Comes Garnerus, defuncto duce, turrim occupat; praedictum Balduinum occultis citat internuntiis.

Defuncto igitur domino duce et sepulturae tradito, ut praemisimus, hi, quibus de suprema voluntate mandaverat testamenti sui exsecutionem, arbitrium deserentes defuncti, suam illius judicio praetulerunt voluntatem; nam neque arcem David domino patriarchae Daimberto tradiderunt; nec civitatem ejus resignaverunt ditioni, sicut testamenti tabulis continebatur, et sicut in die sancto Paschae, quod proxime praeterierat, praesente clero et populo, in ecclesia Dominicae resurrectionis, dux in Domino piae recordationis, pactis inter eum et dominum patriarcham initis, interseruerat. Hujus autem contumaciae princeps erat quidam comes Garnerus cognomento de Gres, miles acerrimus, dominorum ducis et comitis consanguineus: hic confestim, mortuo duce, praedictam turrim invadens, diligenter communierat, miseratque ad dominum comitem Balduinum occulte nuntios, ignorantibus aliis, ut velocissimus et sine dilatione veniret; dumque super eo facto a domino patriarcha sollicitaretur frequentius, ut supremae ducis voluntati satisfaciens, ecclesiae jus resignaret, innectebat ambages, moras contexens, et tempus quocunque modo quaerens redimere ut comes citatus jure adhuc suo illibato posset accedere: sperans plurimum gratiae apud saepe dictum comitem, pro hujusmodi fidelitate exhibita, se inventurum; a qua spe delusus decidit, praeter omnium opinionem. Accidit enim quod, infra quinque dies, idem comes casu vita decessit, omnibus ducentibus pro miraculo et domini patriarchae meritis ascribentibus, quod hostis et persecutor Ecclesiae ita subita morte defecerat. Sed neque in ejus defectu Ecclesiae melior facta est conditio. Nam qui in praesidio erant, quod acciderat non magnifacientes, in eodem usque ad adventum comitis Edessani perstiterunt. Porro dominus patriarcha sciens comitem vocatum esse et ejus formidans adventum, volens ejus promotionem quocunque modo impedire, domino Boamundo Antiochenorum principi, epistolam rei seriem plenius continentem dirigit. Cujus rescriptum ad majorem rei evidentiam, praesenti inserere curavimus lectioni.

CAPUT IV. Epistola domini Daimberti ad principem Antiochenum.

Scis, fili charissime, quoniam me ignorantem et invitum, bonae tamen ac sanctae intentionis affectu, in eam quae omnium Ecclesiarum singularis est mater et gentium domina, rectorem et patriarcham elegeris, electumque communi tam cleri ac plebis quam principum assensu, in hujus summae dignitatis sedem, licet indignum, Dei praeeunte gratia, locaveris. In quo ego culmine constitutus, quanta pericula, quot labores, quot persecutiones sustineam, injuriis offensus mille, meus cognoscit animus; et ipse omnium inspector Christus. Vix enim dux Godefridus, dum adhuc viveret, non tam propriae voluntatis arbitrio quam malorum persuasione seductus, ea reliquit ecclesiae tenenda, quae Turcorum temporibus, qui tunc fuerat patriarcha, tenuerat; et sancta Ecclesia, cum amplius honorari et exaltari debuit, tunc majora desolationis atque confusionis suae opprobria sustinuit. Resipuit tamen ille, per misericordiam Dei; et ab impietatis desistens proposito, in die Purificationis beatae Mariae Virginis, de Joppe quartam partem ecclesiae Sancti Sepulcri dedit; et post in die paschalis solemnitatis, jam ultra superbe sapere, aut in saeculari pompa confidere respuens, divino nutu compunctus, cuncta quae juris erant Ecclesiae libere reddidit; et homo sancti sepulcri ac noster effectus, fideliter se Deo et nobis amodo militaturum spopondit. Reddidit itaque nostrae potestati turrim David cum tota Hierosolymitana urbe, ejusque pertinentiis, et quod in Joppe ipse tenebat; sic tamen, ut ob rerum temporalium insufficientiam, nostra concessione, ipse haec tam diu teneret, donec illum Deus in captione Babylonis, aut aliarum urbium amplificasset. Si autem absque haerede masculo moreretur, haec omnia absque ulla contradictione ecclesiae redderentur. Haec omnia cum in praesentia totius cleri ac populi, in die solemni Paschae, ante sacrosanctum sepulcrum confirmasset, etiam in lecto aegritudinis de qua mortuus est, coram multis et probatis testibus ipse constituit: quo defuncto, comes Garnerius, ut hostis contra Ecclesiam Dei insurgens, fidem pactumque justitiae nihili pendens, turrim David contra nos munivit; et legatis suis ad Balduinum directis, mandat uti, Ecclesiam Dei direpturus, resque ejus violenter occupaturus, quantocius veniat: unde judicio Dei percussus, quarto post obitum ducis die obiit. Hoc ipso autem mortuo, viri ignobiles, ac de plebe, adhuc eamdem turrim cum tota urbe occupantes tenent, adventum Balduini, ad ruinam Ecclesiae et totius Christianitatis interitum praestolantes. At ego, qui solius Dei clementiae, tuae que dilectioni, fili charissime, sum relictus, miseriis omnibus calumniisque insidiantium mihi malignorum circumventus, tibi soli (qui in te solo post Deum confido, et spei meae anchoram in tuae dilectionis soliditate figo); tibi, inquam, soli, quas patior aerumnas, imo quas Ecclesia patitur, voce flebili et anxia cogitatione refero. Tu autem, si quid pietatis habes, et nisi paternae gloriae vis esse degener filius; qui tyrannica crudelitate, clausum ab impia manu domnum apostolicum Gregorium de urbe Roma eripuit, unde memorabile saeculis omnibus nomen emeruit: omni occasione remota, festina venire; et terrae regnique tui cura in militibus tuis prudentioribus sapienter disposita, sanctae Ecclesiae miserabiliter laboranti, misericorditer succurre. Et certe scis ipse quoniam auxilium tuum consiliumque promiseris, et debitorem te sanctae Ecclesiae ac mihi sponte tua feceris. Scribe igitur ad Balduinum litteras, interdicens ei ne sine licentia nostra et legatione (cum ille tecum in patriarcham et rectorem Ecclesiae Hierosolymitanae me elegerit) sanctam Ecclesiam devastaturus, et res ejus occupaturus, ullo modo veniat: monstrans ei quoniam irrationabile est tot pro eadem Ecclesia labores sustinuisse, totque pericula, ut illa libera fieret, si nunc vilis et abjecta servire cogatur illis quibus dominari et praeesse materno jure debet. Quod si ille justitiae resistens, rationabilibus acquiescere noluerit, per eam quam beato Petro obedientiam debes, te contestor, ut quibuscunque modis vales, aut etiam si necesse sit, vi adventum ejus impedias. Quidquid autem super iis quae mando, tu facturus sis, galea tua ad me sub festinatione missa, per hunc eumdem, quem ad te mitto nuntium, mihi, charissime, manifesta.

CAPUT V. Accedit Balduinus Hierosolymam, et circa fluvium Canis hostium reperit insidias.

Hanc tamen epistolam ad dominum Boamundum minime credimus pervenisse. Nam eodem mense quo dominus bonae memoriae dux carne dissolutus migraverat ad Dominum, modico ante vel postea captus erat ab hostibus, sicut diligenter praemissum est. Dominus vero Balduinus, Edessanorum comes, reddita sibi egregia Medorum metropoli, Meletenia, fausta felicitate fruebatur; et perdomitis hostibus in circuitu admodum, aliquam sibi pacem et populo suo per Dei gratiam obtinebat: cum ecce nuntius ab Hierosolymis properans, dominum ducem vita decessisse nuntiat; cognitoque quod amici et fideles fratris defuncti eum instanter vocabant, ut ad regni maturaret successionem, congregato sibi ducentorum equitum et octingentorum peditum comitatu, resignata terra in manus cujusdam consanguinei sui, viri prudentis et egregii, domini videlicet Balduini de Burgo qui, sicuti in illo comitatu, ita postmodum et in regno successit, VI Nonas Octobris versus Hierosolymam iter arripuit, mirantibus nonnullis quod, cum tam exiguo apparatu, tantum iter per medios hostium fines aggredi proposuisset. Cum autem pervenisset Antiochiam, uxorem cum ancillis quae ei famulabantur, cum onerosa supellectile et plurima parte sarcinarum, praecepit ad mare descendere, ubi et navigium jusserat praeparari, quo illa honeste usque Joppen devehi posset; nam haec sola ex maritimis urbibus in nostram venerat ditionem, reliquis omnibus adhuc infidelibus detentis. Hoc autem eo videtur fecisse intuitu, ut hostium regiones transiturus, expeditior esset ad ea quae occurrerent negotio atque ad casus repentinos omnino paratior. Inde Laodiciam Syriae perveniens, oram maritimam secutus, per Gabulum, Valeniam, Maracleam, Antaradon, Archis, usque Tripolim pervenit: ubi ab ejusdem civitatis rege, in castris extra urbem, muneribus et honore praeventus, didicit eodem insinuante rege, quod Ducah, Damascenorum rex, proficiscenti ei in via praestruxerat insidias. Et procedens inde et Biblum pertransiens, ad fluvium pervenerat, qui cognominatur Canis. Est autem in eodem loco transitus periculosissimus, inter montes excelsos, rupium asperitate et ascensu arduo nimis impervios et fretosum mare; vix habens latitudinis cubitos duos, longitudinis autem stadia quatuor. Has locorum angustias et callem periculosum obsederant, ut transitum impedirent, regionis incolae et de Turcis nonnulli, qui ut iter domini comitis praepedirent, ad hoc de remotis convenerant partibus. Ad quem locum cum pervenisset dominus comes, praemissis aliquot de suis qui rem praetentarent, cognoverunt quosdam de iis qui locum munierant, transito flumine, descendisse in planum: quod videntes nostri, timentes ne post se majores reliquissent insidias, rei statum domino comiti per unum ex ipsis indicaverunt. Qui sine mora aciebus instructis eis occurrens, ad congrediendum paratos reperit; in quos animoso irruens impetu, primo conflictu eorum solvit manipulum, pluribus ex eis interemptis, reliquis autem in fugam conversis; sarcinisque depositis, ibi castra metari praecipit: ubi cum locus esset arctus aliquantulum inter montes et mare, noctem duxerunt in multo discrimine pervigilem; molestias eis irrogantibus, tam iis qui in montibus aditus praeoccupaverant quam qui in navibus ab urbe Beritensi et Biblio descenderant, sagittarum tota nocte multitudinem immittentes, et circa extrema castrorum multa nostris inferentes pericula; et tantis exacerbantes angustiis, ut equos fessos ex itinere, et prae caloris immensitate sitibundos, ea nocte quamvis prope esset fluvius, non possent adaquare.

CAPUT VI. Vincuntur hostes, et expedito itinere Balduinus pervenit Hierosolymam.

Postea autem, illucescente die, communicato cum suis consilio, praecipit comes ut, compositis ad iter sarcinis, redire incipiant; et, praemissis debilioribus et qui ad arma non multum poterant, ipse cum robustis sequebatur, non solum a tergo, verum ex utroque latere irruentium sustinens impetus; id autem prudenter nimis et callide, more suo, ut hostes deciperet, adinvenerat, non de suo diffidens comitatu, sed ut eum fugientem insequentes, in locis patentibus hostes reperiret, cum eisque liberius congredi posset; plurimum enim angustias metuebat. Dumque sic in redeundo ejus laboraret exercitus, hostes arbitrati causa formidinis eos reditum maturare, tanto instant protervius, quanto eos amplius timore dejectos arbitrantur. Descendentes igitur de locorum angustiis certatim, per loca liberiora nostros urgentissime coeperunt insectari; ita ut qui in navibus erant, praedam affectantes, in terram desilirent, sperantes sine difficultate, tanquam devictis hostibus, tropaeum reportare. Videns autem comes quod montes deseruerant et jam plana tenentes, nostris instabant urgentibus, indicto suis reditu, erectis vexillis, in hostes acrius instantes regreditur; eumque insecutae acies, domini praeeuntis exemplo irruunt animosius; et antequam in montes, more solito, se possent recipere, gladiis in eos vibratis desaeviunt, usque ad supremam interniciem non parcentes. Illi vero, nostrorum non ferentes impetum et caedentium robur admirantes et stupentes instantiam, nullam defensioni dant operam; sed in sola fuga spem habentes, ea via saluti consulunt; ita ut nec qui de navibus exierant, ad mare redire praesumerent, et qui ad montes se contulerant, dum incaute fugiunt, periculosa incurrentes praecipitia, improvisae mortis mille vias invenirent. Hostibus igitur ita prostratis, nostri victores ad locum ubi sarcinas et impedimenta dimiserant cum exsultatione redeunt: ubi nocte quiescentes, benedixerunt Dominum, qui potentes deponit et exaltat humiles. At vero die sequenti retrocedentes usque ad locum qui dicitur Junia, curam sibi et equis debitam impendentes sollicitudinem, praedam inter se more militari diviserunt et capta mancipia. Mane vero sequente, volens dominus comes comitatui suo prudenter fideliterque providere, assumptis sibi de expeditioribus equitibus nonnullis, ad locum, ubi pridie conflictus fuerat, accessit intrepidus, perscrutari volens utrum adhuc angustias detinerent adversarii, an locus transire volentibus libere pateret. Vidensque transitum hostibus vacuum et sine difficultate permeabilem, suos facit evocari; qui, audita optabili legatione, ad locum pervenientes, sine molestia dominum comitem consecuti, locum transeunt, quem diu habuerant suspectum et merito formidabilem: et accedentes ad pagum Beritensium, ante urbem castrametati sunt, inde oram sectantes maritimam, transeuntes Sidonem, Tyrum et Ptolomaidam usque ad locum cui nomen Cayphas pervenerunt. Comes vero suspectum habens dominum Tancredum, propter illam enormem nimis et indebitam, quam in eum apud Tharsum Ciliciae commiserat, injuriam, neminem suorum in urbem praedictam permisit introire, timens ne vir magnificus, offensae memor, vellet ei vicem rependere. Porro dominus Tancredus aberat, cives tamen ejus, domino comiti exeuntes obviam, benigne multum et fraterno charitatis affectu, rerum venalium, et maxime eorum quae ad victum erant necessaria, bonis conditionibus obtulerunt commercium. Inde per Caesaream, deinde Arsur viam legentes maritimam, usque Joppen pervenerunt; ubi ab universo clero ac populo solemniter exceptus, faventibus universis, pro domino se gessit. Inde profectus Hierosolymam, occurrente sibi universo clero et populo, tam Latinorum quam aliarum nationum, cum hymnis et canticis spiritualibus, tanquam regem et dominum suum introduxerunt gaudentes.

CAPUT VII. Patriarcha Daimbertus, Balduini timens adventum, in ecclesiam montis Sion, relicta domo patriarchali, se confert.

Per idem tempus, Arnulfus, de quo superius fecimus mentionem, primogenitus Satanae, filius perditionis, videns quod a cathedra Jacobi, quam ausu temerario invaserat, meritis exigentibus decidisset, molestare coepit et turbare quietem domini Daimberti, quem eadem ecclesia de communi omnium conniventia sibi praefecerat. Statim enim post ducis obitum, apud dominum Balduinum comitem, eum super multis accusaverat; cleri quoque partem concitaverat adversus eum, sicuti malitiosissimus erat et scandalorum sator. Erat etiam potens et in divitiis superabundans, archidiaconatum habens ejusdem civitatis et pro stipendiis templum Domini et Calvariae locum. Sic ergo quoniam et dives erat et prudens ut faceret malum, plurimum in clero, magis autem apud saeculares poterat personas. Videns itaque dominus patriarcha et praedicti Arnulphi malitiam, qui ei datus erat pro stimulo, et comitis credulitatem, suspectum habens ejus adventum, descendens de domo patriarchali, in ecclesiam montis Sion se contulerat; ibique scandala fugiens, privatus lectioni et orationi vacabat: unde praedictae domini comitis receptioni et honori eidem a civibus impenso, suam non exhibuerat praesentiam.

CAPUT VIII. Comes versus Ascalonam expeditiones dirigit; Jordanem transit; terras hostium ingreditur; tandem Hierosolymam redit.

Cum autem per dies aliquot, comes moram fecisset in urbe, ut sibi et equis aliquam indulgeret requiem, ordinatis regni negotiis, quantum ad illud praesens videbatur sufficere, sicuti homo laboriosus erat et otia fugiens, congregata expeditione, tam ex iis quos secum deduxerat quam quos in regno repererat subitus et ex improviso ante urbem astitit Ascalonam. Ubi cum egredi cives contra eum formidarent, videns quod non multum proficeret, campestria secutus, quae inter montes et mare media interjacent, suburbana invenit: quorum habitatores relictis domibus, in specus subterraneas cum uxoribus et liberis, cum gregibus et armentis se contulerant. Erant autem latrunculi et praedones, viarum effractores publicarum, qui crebris irruptionihus inter Ramulam et Jerusalem iter reddiderant valde periculosum, in viatores incautos ferro saepius hostiliter saevientes: quo cognito, comes instari praecipit vehementius et igni ad ostia speluncarum adhibito, fumidam docet adhibere materiam, ut fumo inclusos molestante, ad deditionem cogeret, vel aere suffocatorio, spiritus compelleret exhalare. Factum itaque est quod qui intus erant, incendiorum cauma, favillam fumique importunitatem non ferentes, sine conditione in manus se dederunt comitis. Quibus non parcens, juxta id quod eorum videbantur exigere merita, centum ex eis decollari praecepit: sumptisque victualibus, quae tam ad usus hominum quam jumentorum apud eos reperta sunt necessaria, tribu Simeon decursa, ad montana inde conscendit, ubi locum sepultura patriarcharum Abrahae, Isaac et Jacob celebrem, Hebron videlicet, qui alio nomine dicitur Cariathiarbe, praetereuntes, per vineas Engaddi ad vallem descendit illustrem, ubi est mare salsissimum. Deinde Segor, parvulam quidem, sed tamen quae Lot de Sodomis fugientem novit salvare, transeuntes, fines Moabitarum ingressi, Syriam Sobal perlustraverunt universam, tentantes si quid eis occurreret, in quo gentem perfidam damnificare possent, suas vero conditiones reddere meliores; nihil tamen toto illo itinere profecerunt, nisi quod de bonis hostium se, equos et jumenta exhibebant. Praecognito enim eorum adventu, regionis incolae ad montes impervios et assueta confugerant praesidia, ita ut universam nostri deambulantes regionem, vacuam et sine cultore reperirent. Tandem videns dominus comes quod non proficeret et quod Nativitatis Dominicae immineret solemnitas, eamdem viam qua venerat remensus, XII Kal. Jan. die festo sancti Thomae apostoli, Jerosolymam ingressus est.

CAPUT IX. Reconcilitatis adinvicem patriarcha et comite, comes in regem inungitur.

Anno igitur ab Incarnatione Domini 1101, reconciliatis ad invicem domino Daimberto patriarcha et domino comite Balduino, per quorumdam prudentum commendabilem interventum, in die sancto Nativitatis Dominicae, in ecclesia Bethlehemitica, astantibus clero et populo, Ecclesiarum quoque praelatis et regni principibus, consecratus est, et in regem inunctus, per manum domini Daimberti memorati patriarchae, dominus Balduinus et regio diademate solemniter laureatus

CAPUT X. Tancredus veteris memor injuriae, ab eo discedit, ab Antiochenis vocatus.

Domino itaque Balduino, ut praedictum est, regni solium obtinente et in regno confirmato, dominus Tancredus, inclytae recordationis et piae in Christo memoriae, injuriae memor quam ab eodem domino Balduino apud Tarsum Ciliciae praeter merita passus fuerat, sicut vir religiosus erat et propriae amator conscientiae, timens ei aliquo fidelitatis obligari vinculo, quem non poterat pura charitate diligere, urbem Tiberiadensem simul et Caypham, quae illustris memoriae dominus Godefridus ob insignia ejus merita ei liberaliter concesserat, in manus domini regis resignavit: sumptaque licentia, discessum ejus moleste ferentibus universis, ad partes secessit Antiochenas. Saepe enim et saepius ab ejusdem regionis principibus evocatus fuerat, ut usque ad reditum domini Boamundi, si quando eum Dominus de carcere educere dignaretur, principatus curam gereret et sollicitudinem, tanquam is ad quem de jure haereditario, si domino Boamundo redire non daretur, universa devolveretur haereditas. Perveniente igitur Antiochiam, populus et majores generalem et liberam statim ei contulerunt administrationem. Rex vero resignatam sibi Tiberiadem cuidam Hugoni de Sancto Aldemaro, viro nobili et in armis strenuo, jure concessit haereditario possidendam. Ouievitque regnum mensibus quatuor.

CAPUT XI. Rex, Jordane transito, de hostium finibus praedam trahit innumeram; et factum ejus commendabile describitur.

Contigit autem per eosdem dies, suggerentibus viris quibusdam, quibus idipsum officii erat, regionum finitimarum statum, et hostium explorare infirma, quod rex, convocata secretius ingenti militia, Jordanem transiens, fines Arabum ingressus est; et pertransiens usque ad interiora solitudinis, quam praedictus populus solet inhabitare, ad locum pervenit destinatum; ubi noctu et subito super incautos irruens, in ipsis eorum tabernaculis de viris nonnullos, uxores vero cum parvulis universis, et omnem eorum substantiam sibi fecerunt in praedam, trahentes secum spolia infinita, camelorum quoque et asinorum multitudinem inauditam. Viri autem ex plurima parte, de remoto sentientes nostrorum adventum, equorum velocitate rapti, ad ulteriora deserti fuga salutem quaerentes se contulerunt: tentoria, uxores et liberos, simul et omnem substantiam suam hostibus exponentes. Accidit autem quod dum in redeundo armenta et mancipia ante se trahentes proficiscerentur, quaedam illustris femina, cujusdam magni et potentis principis uxor, in eadem transmigratione, casibus involuta communibus, inciderat. Huic praegnanti partus imminebat dies, ita ut in ipso itinere, prae doloris deficiens angustia, qualis solet esse parturientis, partum ediderit. Quod audiens rex, praecepit eam de camelo cui insidebat deponi et de spoliis in terra lectum parari commodum pro tempore, datoque cibo et utribus aquae duobus; data etiam ei, secundum quod optavit, ancilla, et duabus camelis, de quarum lacte nutriretur, designatis, mantello suo, quo erat indutus, eam involvens, dimisit; et cum exercitu suo profectus est. Eadem vero die vel sequenti, magnus ille Arabum satrapa, cum multo suorum comitatu, exercitus nostri de more gentis suae sequens vestigia, dolens et tristis admodum, quod uxorem, nobilem matronam et in proximo parituram amiserat, reliqua omnia quasi pro nihilo ducens, casu in uxorem sic jacentem incidit: vidensque et stupens humanitatem qua erga eam dominus rex abundaverat, coepit usque ad sidera Latinorum nomen et maxime domini regis clementiam extollere; et eidem de caetero, quantum poterat, esse fidelis, sicut postmodum in multo necessitatis articulo evidenti significavit argumento.

CAPUT XII. Principes occidentales iterum ad iter se accingunt, et cum ingentibus copiis perveniunt Constantinopolim.

Dum haec in Oriente geruntur, audientes occidentales principes mirabilia magna quae per servos suos, qui peregrinationem ingressi fuerant, operatus est Dominus: quomodo per tot terrarum spatia, per tot varios multiplicesque casus exercitum suum in terram traduxerat promissionis, et quomodo ante faciem eorum subjecerat gentes, regna humiliaverat: laeti de fratrum successu; sed hoc aegre ferentes, quod eorum felicibus actibus digni non fuerunt interesse: apponunt qui relicti fuerant, et ex compromisso apud se firmiter concipiunt expeditionem innovare. Horum maximus erat vir illustris et magnificus Pictaviensium comes Willelmus, idemque Aquitaniae dux: dominus quoque Hugo Magnus Philippi regis Francorum frater, comes Viromadensium, qui primam expeditionem secutus, capta Antiochia, inopia rei familiaris tractus, in patriam redierat: dominus quoque Stephanus Carnotensium et Blesensium comes, vir prudens et magni consilii, qui, capta Antiochia, futurum praelium reformidans, cum probro et ignominia consortes deseruit, et turpi fuga perpetuam infamiam emit: hic priorem quaerens defectum redimere et abolere meritam prius infamiam, ad iter se praeparat, honestum sibi asciscens comitatum. Dominus quoque Stephanus Burgundiae comes, vir inclytus et multa nobilitate insignis, ad idem iter accingitur; et multi alii nobiles, qui suis regionibus, vita, genere et armis praeclari, eodem accensi desiderio, ad proficiscendum se praeparant, exspectantes ut, die constituta, majores principes iter arripiant seque eorum associent legionibus. Factum est autem ut die praefixa, tempore opportuno, ordinatis ad iter necessariis, consortibus accitis, iter arripuerint, primaeque expeditionis vestigia, etsi non devotionem secuti, Constantinopolim pervenerunt, ubi a domino imperatore Alexio satis honorifice suscepti, dominum comitem Tolosanum, qui in prima expeditione tantus princeps, tamque commendabilis exstiterat, repererunt. Hic, ut praediximus, uxore et familia ex plura parte apud Laodiciam relicta, ad dominum imperatorem redierat, opem imploraturus, quatenus in Syriam redire, et unam vel plures ex urbibus ejus sibi vindicare posset. Proposuerat enim incoepta semel peregrinatione perseverare perpetuo, et nunquam ad propria redire. Hunc ergo tanquam virum industrium et prudentem gaudentes se reperisse, sumpta a domino imperatore licentia, donis ab eo cumulati uberioribus, dominum comitem quasi pro duce habentes, transito Hellesponto, cum suis legionibus apud Nicaeam Bithiniae, prioris exercitus vestigia legentes, pervenerunt.

CAPUT XIII. Imperator Alexius nomine, more solito, eis per Turcos molitur insidias; prosternuntur ex parte plurima peregrini; et qui residui sunt, Hierosolymam pervenerunt, comitem Tolosanum secuti.

At vero idem imperator, vetusto Graecorum more, nostrorum successibus invidens, quamvis eos, ut praediximus, apud se satis benigne habuisset; occulte tamen per internuntios frequentes, in eorum perniciem hostes sollicitabat; et de eorum adventu crebris epistolis et nuntiorum discursibus reddebat instructiores, eos praemonens ne tantum populum suo periculo libere transire patiantur. Vicem scorpionis agens, cui cum non sit in facie quod formides, prudenter feceris, si caudae posterioris declinare poteris maleficium. Per eum igitur et suos nostrorum adventu praecognito, ex universo orientali tractu vires convocant et tam precibus quam pretio militaria colligunt auxilia, eorum iter praepedire volentes, quos transeundi propositum habere cognoverant. Nostri autem sive ex industria, sive casu, divisi sunt ab invicem; et variis coeperunt partibus incedere, facti quasi ex industria arena sine calce; nullum inter se habentes vinculum charitatis; et illam quam prior exercitus observaverat disciplinam, omnino contemnentes. Suscitatus est eis ergo, exigentibus meritis, potens adversarius, et dati sunt in manus hostium, ita quod ex eis una die in ore gladii promiscui sexus ceciderunt plus quam quinquaginta millia. Quibus autem concessum est divinitus hostium manus effugere, hi nudi vacuique, amissis sarcinis, et omnimoda supellectile perdita, salutem quocunque modo invenerunt; tandemque casu magis quam industria, in Ciliciam pervenientes, apud Tarsum ejusdem provinciae metropolim, dominum Hugonem Magnum, fatali sublatum necesitate amiserunt: quo in ecclesia doctoris gentium, qui ex eadem fuit oriundus civitate, magnifice sepulto, refocillati per dies aliquot, resumpto itinere, Antiochiam pervenerunt. Quibus dominus Tancredus, praedictae civitatis principatum administrans, omnem more suo humanitatis gratiam exhibuit; maxime autem domino Pictaviensium comiti; quia et caeteris nobilior, et longe potentior, et amplius caeteris in praedicta infausta expeditione damnificatus fuerat, amissis penitus universis. Tandem videndi loca sacra tracti desiderio, quibus equi defecerant, navigio, quibus autem adhuc supererant, terrestri itinere Hierosolymam festinantes, apud Antaradon urbem maritimam, quae vulgari appellatione Tortosa dicitur, convenerunt. Ubi de consilio domini Raymundi comitis Tolosani, civitatem impugnantes, quoniam eis expugnabilis videbatur, auctore Domino, infra paucos dies violenter occupaverunt, civibus ejus aut peremptis gladio, aut perpetuae mancipatis servituti. Urbem igitur domino comiti resignantes spoliisque jure belli invicem divisis, coepto insistunt operi: praedicto comite ad tuendam praedictam urbem, invitis caeteris, et eum secum trahere nitentibus, remanente.

CAPUT XIV Rex Antiopatridam obsidet, et obsessam occupat violenter.

Interea dum praedictus exercitus, ut praediximus, circa partes Romaniae infeliciter laboraret, dominus rex Hierosolymorum, nolens otio torpescere, sed regni fines ampliare sollicitus, omnem dabat operam quomodo regni augustias posset dilatare. Applicuerat porro circa veris initium, in portu Joppensi, classis Januensium, qui a domino rege et ejusdem urbis civibus cum multa suscepti sunt honorificentia. Et quoniam in proximo erat paschalis solemnitas, subductis ad terram navibus, Hierosolymam ad diem festum ascenderunt. Completa igitur, de more, celebritate paschali, rex per viros prudentes et exhortationis habentes gratiam, classis praedictae consules, simul et majores natu, et turmarum capita, convenire facit, interrogans: Utrum redeundi haberent propositum; aut servitio divino ad incrementum regni per tempus aliquod, honesto deputato salario, se velint mancipare. Qui communicato cum suis consilio, responderunt: Quod si honestis conditionibus in regno possent moram facere, propositum eis erat, et fuerat ab initio, in Dei servitio ad incrementum regni fideliter per tempus aliquod desudare. Pactis ergo hinc inde ad congruam consonantiam redactis, statutum inter eos, et juramentis interpositis confirmatum, quod quandiu cum praedicta classe in regno vellent moram facere, si quampiam de urbibus hostium, vel oppidis per eorum auxilium violenter capi contingeret, tertiam partem manubiarum et pecuniae ab hostibus ablatae, sine omni molestia haberent suorum consortibus dividendam, reliquis duabus domino regi conservatis. Insuper et in qualibet civitatum, quae eodem tenore vindicarentur ab hostibus, vicum unum, qui proprius esset civium Januensium, ex compacto reciperent. Hac igitur spe erectus dominus rex, et de coelesti praesumens auxilio, congregatis de civitatibus, quas habebat, tam equitum quam peditum militaribus copiis, Arsur oppidum maritimum mari et terra obsidione vallat. Est autem hic locus, qui alio nomine Antipatrida appellatur, ab Herodis genitore Antipatro sic appellatus, locus uber, silvarum et pascuorum multas habens commoditates. Hunc locum anno praeterito dux Godefridus bonae memoriae, obsidione clauserat; sed videns quod non proficeret, non enim navigiis abundabat, ut marinum obsessis posset accessum impedire, infecto reversus est nogotio. Cum igitur praesidium, locatis in gyrum agminibus, circumdedissent, castellum praecipit ex magnis trabibus fabricari: quo composito et artificum sollicitudine moenibus applicato, prae ascendentium multitudine, cum minus quam expediret in se haberet soliditatis, ad terram confractum decidit. Quo casu de nostris quasi centum graviter laesi sunt; quidam etiam capti ab hostibus, quos in nostrorum praesentia affixerunt patibulis: qua indignatione noster vehementer est motus exercitus; et instantes animosius, hostes infra urbem cohibent, tanta captos formidine, ut jam de sui defensione nec etiam cogitare viderentur. Nostri vero applicatis ad murum scalis, jam turres et moenia videbantur occupasse, cum ecce oppidani de vita desperantes, per intercessores apud dominum regem obtinent ut, resignato municipio, ipsi cum liberis et uxoribus, mobilia sua deserentes, liberum et tranquillum habeant exitum et usque Ascalonam securum ducatum. Captum ergo praesidium relictis ibi custodibus, qui locum provide tuerentur, Caesaream confestim adiit, eam sine dilatione obsessurus.

CAPUT XV. Idem rex Caesaream obsidet, urbem maritimam, et obsessam impugnat.

Est autem Caesarea urbs in maritimis constituta, cujus priscum nomen est Turris Stratonis. Hanc, ut veteres habent historiae, Herodes senior ampliavit, et nobilibus aedificiis insignitam, in honorem Caesaris Augusti, Caesaream appellavit, secundae Palaestinae, Romani principis auctoritate, metropolim constituens. Est autem locus, aquarum fluentium et hortorum irriguorum habens plurimam commoditatem; portu carens, quamvis de eodem Herode legatur quod, multis sumptibus et cura diligentiore, inutiliter tamen elaboraverit, ut tutam ibi aliquam navibus praeberet stationem. Ad quam eum pervenisset rex cum suo exercitu, classe cum per mare aequis passibus prosequente, obsidionem locant in circuitu et machinis jaculatoriis congruis stationibus dispositis, urbem impugnant animosius, et crebris congressionibus circa portas civitatis civibus irrogant formidinem; magnorumque molarium immissionibus turres et moenia debilitant, et domicilia interius confringentes, obsessis requiem negant. Paratur interea mirae altitudinis machina, turribus multo sublimior, unde nostris esset facultas amplior urbem impugnandi liberius. Cum ergo quasi diebus quindecim tam cives quam noster exercitus in eo perseverassent negotio, ut hi totis viribus inferre, illi non dissimili studio propulsare conarentur molestias et in conflictibus assiduis animosius decertarent, intelligentes nostri, cives molles otio et longa quiete delicatos, armorum usum non habentes, tantis impares laboribus, singulis diebus agere remissius et bellorum ponderibus fatigari; moram invicem arguunt, et se mutuo cohortantes, non exspectant ut erigatur quae fiebat machina, sed facto unanimiter impetu, solito acerbius instant; et civibus infra moenia violenter illatis, tantum ingerunt terrorem, ut de vita diffidentes, nec muros ad tuitionem communirent, nec defensioni ullam darent operam. Quod intelligentes nostri, scalas ad muros applicant, et subito certatim ascendentes, turres occupant et moenia; quorumdam quoque studio reseratis aditibus, rex cum suis ingreditur, civitate violenter effracta. Hi jam passim discurrentes armati, et quae sibi cives tuta putabant praesidia, domos effringentes, patribus familias occisis, vasa, domus et quaelibet ejus desiderabilia rapientes, caesa familia, atria possidebant. Nam de his qui per vicos et plateas civitatis casu nostris obviam se dabant, superfluum est disserere: cum hi etiam, qui diverticula studiose quaerebant et latebras, stragem declinare non poterant. Multi autem ipsi sibi, quibus fortasse alias indultum esset, mortis causas asciverunt, qui aureos et lapides pretiosos deglutientes, in suum exitium talium cupidos provocabant eatenus, ut, sectis eis per medium, intus in visceribus deposita rimarentur.

CAPUT XVI. In oratorio civitatis, civium multitudo perimitur infinita, et urbi captae assignatur archiepiscopus.

Erat autem in parte civitatis, in loco edito, ubi olim ab Herode ad honorem Augusti Caesaris, miro opere dicitur fabricatum templum, publicum civitatis oratorium: illuc universus pene civitatis populus, quoniam orationis locus erat, spe consequendae salutis confugerat: quo effracto, tanta eorum qui intro se contulerant, facta est strages, ut occidentium de cruore occisorum bases tingerentur, et horror esset, funerum multitudinem intueri. In hoc eodem oratorio, repertum est vas coloris viridissimi, in modum parapsidis formatum, quod praedicti Januenses smaragdinum reputantes, pro multa summa pecuniae in sortem recipientes, ecclesiae suae pro excellenti obtulerunt ornatu. Unde et usque hodie transeuntibus per eos magnatibus, vas idem quasi pro miraculo solent ostendere, persuadentes quod vere sit, id quod color esse indicat, smaragdus. Occisis autem per loca varia omnibus pene civibus adultis, virgunculis vix parcitur et pueris impuberibus. Hic dabatur vere ad litteram intueri quod scriptum est in Propheta: Tradidit Dominus in captivitatem virtutem eorum, et fortitudinem eorum in manus inimici (Psal. LXXVII, 67). Igitur, cessante gladio et strage populi consummata, comportatis in unum spoliis et supellectile universa juxta tenorem pactorum tertia pars designatur Januensibus, reliquis duabus domino regi et suis in sortem cedentibus. Hic primum noster populus, qui attritis in expeditione reculis, pauper et inops ingressus fuerat, et eadem tenuitate usque ad illum laboraverat diem, onerati spoliis et ditati pecunia coeperunt fieri locupletiores, pinguiore sibi supellectile constituta. Adducti sunt autem coram domino rege, sedente pro tribunali, procurator civitatis, qui lingua eorum dicitur emir; et juridicus, qui juridicendo praeerat, qui etiam lingua eorum cadius appellatur. His duobus, spe futurae redemptionis, studiose indulta est vita; compedibus tamen mancipati, traditi sunt custodibus deputatis. Porro non habens rex moram ibi faciendi diuturniorem ferias liberas, revocantibus eum negotiis, electo ibi archiepiscopo quodam Balduino, qui cum domino duce Godefrido in expeditione venerat, relictis ad custodiam civitatis de exercitu nonnullis, ipse cum caeteris Ramulam festinat.

CAPUT XVII. Rex, Ramulam veniens, hostium qui advenire dicebatur exspectat exercitum; et cum eis pugnans, obtinet victoriam.

Est autem Ramula civitas in campestribus sita, juxta Liddam, quae est Diospolis, hujus antiquum nomen non reperi; sed neque ipsam priscis fuisse temporibus, frequens habet opinio; quam post tempora seductoris Mahumeth, ejus successores Arabum principes, veteres tradunt historiae, fundasse. Erat autem quando Christianorum exercitus in partes Syriae primitus appulit, civitas celebris, quae multo populorum frequentabatur accessu, turribus et muro circumdata valido. Verum, postquam nostrorum partibus illis se infuderunt legiones, quia nec antemurali cingebatur, aut vallo, urbe relicta, Ascalonam fugerunt omnes, propter ampliorem illius urbis munitionem, ejus habitatores. Nostri vero, urbe, ut praediximus, reperta vacua, in quadam parte ejus castrum muris et vallo communierunt, difficile arbitrantes tantum murorum ambitum cum paucis habitatoribus occupare. Rumor itaque insonuerat, non multum a vero discrepans, quod Aegyptius calypha, quemdam militiae suae principem, cum ingenti multitudine, ad partes direxerat Ascalonitanas: more suo praecipiens ut, absque dilatione proficiscens, populum illum inopem et mendicum, qui fines ejus ingredi praesumpserat et quietem ejus turbare non verebatur, aut gladiis deleret funditus, aut vinctum ad se perduceret in Aegyptum. Dicebantur autem esse qui advenerant, praedictum principem secuti, undecim equitum millia; peditum vero in viginti millibus dicebatur summa consistere. Haec dominum regem fama a Caesarea maturare compulerat, timentem ne de multitudine sua praesumentes, periculosas in regnum irruptiones molirentur: quo perveniens, quasi per mensem exspectans, videns quod non procederent, Joppen reversus est. Tandem mense tertio Aegyptiorum legiones, de quibus praemisimus, timentes domini sui praeterire mandatum, et super eo quod distulerant, indignationem metuentes et offensam, de necessitate facientes virtutem, animos erigunt, reparant vires; et, ordinatis agminibus, fines nostros ingredi et nobiscum pugnare contendunt. Quod ubi domino regi nuntiatum est, collectis regni modicis copiis, quia majores possessionum angustiae ministrare non poterant, exercitum circa Liddam et Ramulam colligit quantum potest. Erat autem ei equitum numerus ducenti sexaginta, pedites vero nongenti. Ubi autem constitit quod hostes accederent, rex illis procedens obviam, acies sex numero praecepit ordinari: quibus ordine dispositis, praevio ligno crucis Dominicae, quod quidam abbas religiosus cum multo Dei timore gestabat in manibus, hostium acies contuentur: quibus intuitis, invocato de supernis auxilio, erectis in coelum luminibus, eorum multitudinem non verentes, hostibus animose se ingerunt, gladiis instantes viriliter, scientes quia res pro capite ageretur. Hostes nihilominus e diverso, uxoribus et liberis, possessionibus et praediis, quas in Aegypto dimiserant, nisi victores redeant metuentes, resistunt totis viribus, et pro modo suo laborant injurias propulsare. Factum est autem, ut primae hostium acies in unam ex nostris irruentes et ingenti multitudine illam dissolventes, adegerunt in fugam; quam insectantes et perurgentes atrocius, pene usque ad supremum interitum deleverunt. At vero reliquae nostrae acies hostibus resistentes et instantes atrocius stragem mirabilem et inauditam exercebant, domino rege, prout decebat tantum principem, nunc hos, nunc illos verbo et exemplo animante; et cum acie, cui praeerat, oppressis et deficientibus ministrante vires et animositatem suggerente. Accidit autem ut, post diu ancipitem belli eventum, nostris divinitus concessa victoria, hostes in fugam versi sunt, eorum principe destituti, qui in agone decertans viriliter, gladiis confossus interierat. Videns ergo dominus rex hostium agmina dissoluta, cohortes partim gladio cecidisse, partim irrevocabiliter inisse fugam, praecipit sub mortis periculo, ut occupandis spoliis nemo prorsus audeat inhiare; sed hostes insectando non parcant gladiis, sed omnes interimant, quousque vel unus possit inveniri. Ipse quoque primus hostes insecutus, tam equitum quam agilium peditum turmas trahens secum, usque Ascalonam, quasi per milliaria octo, hostes caedere, et stragem operari multam, non destitit, quousque nocte irruente, consortibus cornu admonitis, in campum rediit certaminis: ubi tanquam victor, nocte illa quievit, spoliis juxta militarem disciplinam inter suos divisis. Dicuntur de hostibus caesa ibi quasi quinque millia; de nostris vero recensito numero, inventi sunt abesse equites septuaginta; de peditibus vero multo plures, quorum tamen certus non habetur numerus.

CAPUT XVIII. Inde Joppem transit, et consternatos ejusdem cives confortat.

At vero qui nostram hesterno conflictu fugaverant aciem, usque Joppen fugientes insectati, deficientium arma, loricas, scuta simul et galeas sibi aptantes, ante urbem intrepidi astiterunt, civibus intonantes dominum regem simul et universum Christianum exercitum in praelio corruisse: et hoc eis pro evidenti esse argumento significabant, quod familiarium et domesticorum arma notissima intueri poterant et agnoscere. Quo audito, cives et regina quae in urbe erat, verum esse quod dicebatur arbitrantes, in lamenta se tradiderunt, initoque consilio cum senioribus natu, et qui sensus habebant magis exercitatos, unicum credunt esse remedium, ut missa legatione ad dominum Tancredum Antiochenorum principem, ut regno periclitanti et rectore destituto subvenire festinet, quia universa fidelis populi, post Deum, spes in eo sit constituta. Rex autem nocte illa in campestribus transacta, luce terris restituta, victrices revocans acies, versus Joppen iter dirigit. Accidit autem quod dum essent in proficiscendo hi, nostros habuerunt obviam, qui nocte proxime praeterita relatione infausta urbem deterruerant; hi nostros contuentes, arbitrati sunt suorum esse agmina, nam nostrum exercitum hesterna die cecidisse penitus, quasi certum habebant: quo fiducialius accedentes, nostris pene se infuderant agminibus, cum dominus rex suos exhortans, et primus in eos irruens, secum praecipitem equitum traxit numerum. Qui omnes unanimiter pro animabus decertantes, hostibus instant viriliter, et arctius deprehensos, gladiis quominus rem agentes, nusquam permittunt evadere. Interfectis igitur ex eis quampluribus, reliquis etiam prae timore mortis conversis in fugam, laeti et gratias Domino persolventes, onerati spoliis et de rebus hostium facti locupletiores, iter coeptum conficiunt, Joppen versus contendentes. At vero Joppitae consternati animo, pro his quae audierant, ubi nostra redire respiciunt agmina, quasi de gravi somno expergefacti, fusis prae gaudio lacrymis, portas aperiunt; eis exeunt obviam, significantes quam tristia de ipsis audierant, et in quantum deciderant desperationis profundum. Ingressi igitur in urbem, laetum et celebrem egerunt diem, recensentes adinvicem quantam fecerat cum illis Dominus misericordiam. Ut vero dominus rex cognovit quomodo regina et qui circa eam erant in illo mentis excessu, quem prae timoris angustia passi fuerant, domino Tancredo scripserant, misso celerrime nuntio, eumdem egregium principem pro regni casu sollicitum, et jam accinctum ad iter, de suo mirabili successu litteris certificat. Qui suscepto nuntio, et de victoria domini regis laetabundus et gaudens, gratias Creatori persolvit immensas.

CAPUT XIX Principes qui de novo advenerant Tortosam capiunt, et captam comiti tradunt Tolosano; deinde Hierosolymam properant; rex eis usque Berithum obvium egreditur

Interim principes illi, de quibus prius feceramus mentionem, qui in partibus Romaniae miserabili casu tantum amiserant exercitum, ut praediximus, Antiochiam pervenerant; et inde progressi, urbem Tortosam, sicuti praemissum est, ab hostibus expeditam, domino Raymundo comiti Tolosano tradiderant. Quibus Hierosolymam properantibus, ne forte ad fluvium Canis eorum iter praepediretur, rex assumpta secum occurrens militia, transitus angustias praeoccupavit: nec fuit leve quod eorum gratia tentavit; nam, juxta hostium urbes quatuor nobiles et populosas, Ptolomaidam videlicet, Tyrum, Sidonem et Berytum, eum oportuit pertransire, priusquam ad locum perveniret praedictum. Domino igitur rege cum suis transitus difficultatem obtinente, adsunt illustres viri, dominus videlicet Willelmus, comes Pictaviensium, Aquitaniae dux idem; dominus Stephanus, comes Blesensium; dominus Stephanus, comes Burgundiae; dominus Gaufridus, comes Vindocinensium; dominus Hugo, Lisiniacensis domini Raimundi comitis Tolosani frater, et alii nobiles multi, laeti plurimum et gaudentes, tum quia transitum, quem tanquam periculosum nimis diu ante suspectum habuerant, invenerunt expeditum; tum quia dominum regem sibi obviam repererunt. Convenientes igitur adinvicem, in mutuos irruunt amplexus, et alternae salutationis affatu depenso, pacis jungunt oscula, vicarlis confabulationibus se recreantes: adeo ut jam et laborum et damnorum viderentur immemores, tanquam sinistrum nihil pertulissent: quibus secum assumptis, et legibus humanitatis, et plena charitate benigne tractatis, rex Hierosolymam perduxit. Et quoniam prope erat paschalis solemnitas, transcursis ibi diebus festis, Joppen quasi in patriam redituri pervenerunt; ubi dominus comes Pictaviensium, qui multa premebatur indigentia, navem similiter ingressus, prospere satis ad suam pervenit regionem. Uterque vero Stephanus navem similiter ingressi, postquam diu et multum fatigati sunt in aequore, contrariis acti flatibus, Joppen redire coacti sunt.

CAPUT XX. Aegyptii cum infinitis copiis fines ingrediuntur nostros. Rex illis occurrit; incautius pugnat cum eis, et vincitur.

Cumque omnes isti pariter moram ibi facerent, Ascalonitae adjunctis sibi ex iis qui de praedicto praelio evaserant Aegyptiis, et ingenti militia congregata, quae ad numerum viginti millium dicebatur accedere, fines nostros circa Liddam, Sauronam et Ramulam ingressi sunt: quod ut domino regi nuntiatum est, praeter morem se habens nimis provide, non convocatis ex finitimis urbibus militaribus copiis, sed de sua virtute praesumens; non exspectatis etiam iis qui secum erant in urbe, properus nimis, imo praeceps, vix secum ducentos habens equites, urbe egressus est. Porro illi nobiles, sumptis equis mutuo ab amicis et cognatis, ignominiosum sibi reputantes si tanta ingruente necessitate ipsi fruerentur otio, nec fratrum laboribus communicarent, egressi sunt pariter, dominum regem sequentes. Rex vero qui alios nimis incaute praecesserat, ubi hostium contemplatus est legiones, admirans multitudinem, facti coepit poenitere, reputans apud se vere dictum:

. . . . . Male cuncta ministrat
Impetus; STATIUS.

optaret non venisse se; verum adeo hostium cohortibus se immerserat, ut jam nec pudor, nec mortis periculum reditum suaderent. At vero qui in exercitu nostium erant prudentiores et in re militari majorem habebant experientiam, videntes nostros praeter morem absque peditum manipulis, equitum quoque turmas, praetermisso ordine militari confusas accedere, coeperunt apud se majorem de victoria spem habere; unde facti animosiores, digestis in ordinem aciebus, uno impetu in nostros irruunt, tanto instantes animosius, quanto eos ordinem solitum magis neglexisse conspexerant. Oppressi itaque irruentium vehementius ingenti multitudine, et belli pondus ferre non valentes, caesis pluribus in fugam versi sunt; qui tamen in conflictu ceciderunt, cruentam hostibus de se reliquerunt victoriam; nam usque ad supremum defectum decertantes viriliter, ex hostibus plurimos gladiis cominus obtruncantes, reliquos dissolutis agminibus pene in fugam converterant, cum, ecce resumptis animis, nostrorum paucitatem, suorum vero attendentes multitudinem, exhortantes se adinvicem, iterato se ingerunt vehementius, et nostros, ut praediximus, adegerunt in fugam; qui autem sani evaserunt, in oppidum Ramulam se conferentes, salutem se sperabant invenisse. Ceciderunt in ea acie uterque comes Stephanus, et alii nobiles, quorum numerum vel nomina non tenemus. Congratulandum est, ut nobis videtur, huic viro nobili, et apud suos et sanguinis generositate et operum magnificentia praeclaro, comiti videlicet Carnotensium, domino Stephano. Certum est enim quod juxta magnam misericordiam suam egit cum eo Dominus, cui veterem infamiae notam, quam ab expeditione fugiens Antiochena, miserabiliter contraxerat, optimo fine abolere concessit; nec enim merito ei ad naevum imputabitur de caetero, quod tam fausto fine redemit. Nam qui pro Christi nomine decertantes, in acie fidelium et Christiana militia dicuntur occumbere, non solum infamiae, verum et peccaminum et delictorum omnimodam credimus abolitionem promereri.

CAPUT XXI. Rex, fugiens de praelio, in castrum Ramulense se recipit; cujusdam Arabis beneficio eripitur, aliis ibidem peremptis.

Rex vero, etsi de oppidi munitione non multum praesumeret, tamen ut mortis imminens declinaret dispendium, videns quod circumfusis hostium agminibus alias non dabatur ei evadendi locus, cum aliis intus in municipium se recepit; dumque de vita et salute tota nocte sollicitus, curis gravibus ureretur, ecce intempestae noctis silentio, ab hostium se subtrahens exercitu, adfuit oppido vicinus, solus absque comitatu, praedictus ille nobilis de Arabia princeps, cujus uxori dominus rex, ut praemisimus, modico ante tempore, tantam exhibuerat humanitatem: memor sane collati beneficii et ingratitudinis declinans peccatum, suppressa voce, iis qui in muro erant, locutus est, dicens: Verba habeo ad dominum regem secretiora, quae perfero; facite ut ad eum introducar; expedit enim. Quod postquam domino regi nuntiatum est, verbum admisit, et illum praecepit introduci; qui admissus, regem quis ipse sit, edocet: beneficium quod ab eo in uxore sua receperat, ad memoriam revocans; et ejus se intuitu illi obligatum perpetuo ad refundendam vicem non dissimilem asserens, regem instruit ut de praesidio egrediatur, consilium pandens hostium, quod summo mane castrum debeant obsidione vallare, et omnes intus comprehensos in mortis praecipitare sententiam: juxta quod dominum regem monet ut secum egrediatur, spondens se, auctore Domino, tanquam locorum peritum, eum in tuto sine difficultate repositurum. Tandemque rex egressus cum eo, paucissimis comitatus, ne forte si majores turbas traheret, hostium in se concitaret exercitum, illum sequens ad montana conscendit: ubi praedictus nobilis ab eo digrediens, ad hostium expeditiones reversus est, obsequium suum et promptam tempore opportuno promittens devotionem. At vero hostes victoria potiti, eos qui intra oppidum se contulerant, obsidione vallantes et undique impugnantes hostiliter, violenter comprehenderunt, comprehensosque pro libero tractantes arbitrio, partim neci tradiderunt, partim compedibus alligantes, perpetuae mancipaverunt servituti. Tanta quidem nobilium virorum et fortium strages usque ad illum diem in regno non legitur accidisse. Confusum est pene regnum et omnium vires enervatae, cordibus prudentium interius liquefactis, ita ut, nisi mature visitasset eos misericorditer Oriens ex alto (Luc. I), in desperationis decidentes abyssum, regnum parati erant deserere. Erat quippe nostrorum populus exiguus; nec de partibus transmarinis tute poterant in Orientem accedere, timentes hostium urbes maritimas, quae a dextra laevaque erant plurimae. Nam, ut praediximus, a Laodicia Syriae usque ad Aegypti fines novissimos, non nisi duas de urbibus maritimis noster obtinebat populus, Joppen videlicet, et de novo captam Caesaream. Qui autem accedebant, completis orationibus, illico revertebantur, nostrorum videntes debilitatem, et pene defectum, timentes communibus cum eis calamitatibus involvi.

CAPUT XXII. Rex per diverticula fugiens, Arsur, inde Joppem pervenit. Conveniunt de regno universi, ut regi subveniant; pugnatur cum hostibus; nostri victores evadunt.

Rex ergo ad montes, ut praediximus, fugiens, amissis viae consortibus, velocis equi ereptus beneficio et praedicti nobilis viri ducatu, tota nocte in locis desertis trepidus latuit: mane facto, duobus sociis, quos casus obtulerat, comitatus, viarum secutus dispendia, per medias hostium insidias Arsur usque pervenit. Ubi a suis, qui in eodem oppido erant, gaudenter exceptus, sumpto cibo, confortatus est; nam prae famis sitisque angustia, dum veniret, pene defecerat. Videtur autem et divinitus procuratum quiddam quod ei dicitur accidisse. Nam eadem die, vix unius horae interjecto spatio, ab eodem oppido maximus hostium discesserat numerus, qui sine intermissione oppidanis tota die pro foribus bellum intulerant; quos si in eodem loco perseverantes rex accedens reperisset, vix eorum manus potuisset effugere. Rumor interim de rege varius habebatur; nam qui de praelio evaserant pauci, Hierosolymam venientes, regem inter caeteros cecidisse asserebant. Episcopus vero Liddensis qui, audita et prope conspecta eorum qui in Ramulensi praesidio capti fuerant strage, relicta Ecclesia sua Joppen confugerat, de rege interrogatus, se nihil omnino scire fatebatur; eos tamen qui in praesidium se receperant, vitam miserabiliter finiisse constanter asserebat; se quoque fuga latenter elapsum, ut vitae consuleret, dicere non verebatur. Erat ergo per totum regnum, ad quos sermo iste pervenerat, ubique luctus, ubique gemitus et lacrymae, diffidentibus de vita singulis et mortem optantibus celerem, ne viderent mala gentis suae, et regni desolationem aspicerent. Cum ergo moeror et luctus et suspiria regnum occupassent universum, ecce rex, quasi stella matutina in medio refulgens nebulae, ab Antipatrida egressus, Joppe navigio subitum se intulit. Ubi a civibus cum gaudio susceptus, ex insperato depulsis tenebris serenum intulit, sua delens praesentia quidquid sinistrum acciderat. Exiit ergo sermo iste per universos regni fines; et quos rumor primus animo dejecerat, secundus in spem bonam erexit. Interea, dominus Hugo de Sancto Aldemaro, Tyberiadensis dominus, a Hierosolymitanis commonitus ut domino regi subveniret, cum octoginta equitibus usque Arsur pervenerat, regi auxilium ministraturus. Quod rex audiens, assumptis secum quos apud Joppen invenire poterat, ei procedit obviam, timens ne hostes per regionem libere diffusi eis advenientibus insidias molirentur; aut, congregatis copiis, eorum manifeste iter impedire niterentur. Occurrens ergo illis junctis cum multa hilaritate conplexibus et agminibus sociatis, Joppen cum multa civium exsultatione ingressi sunt. Missis igitur nuntiis, eos qui in montibus erant ad subveniendum ei sollicitat; qui mature convenientes, propter hostes qui media liberius obtinebant, viarum secuti dispendia, infra paucos dies apud Arsur pervenerunt: unde cum difficultate et vitae periculo, hostibus inter eundum occurrentibus, Joppen, auctore Domino, pervenerunt. Erant autem qui de novo accesserant equites promiscui meriti, quasi nonaginta; quibus receptis, dominus rex in bonam spem erectus, quaerens, quas intulerant, hostibus recompensare injurias et mala quae irrogaverant refundere cum usuris, instructis et juxta rei militaris disciplinam ordinatis congrue tam equitum aciebus quam peditum manipulis, hostibus obviam egreditur, eorum multitudinem de Domini fretus auxilio parvipendens. Erant autem hostes in proximo quasi ad milliaria tria, crates, scalas et varii generis machinas ex electa lignorum materia contexentes; quibus erat propositum, et id ipsum leve videbatur, urbem inimicam impugnare, regemque obsessum interius, cum civibus universis, quasi vilia captivare mancipia. Dumque in hoc essent opere solliciti, ecce rex cum suo jam praesens aderat exercitu. Quod videntes adversarii, quod ab iis quos victos reputabant ultro provocarentur ad praelia, correptis armis accingunt se ut occurrant, nihil timentes eos quos jam penitus defecisse arbitrabantur. Nostris tamen irruentibus, et pro omnibus quae acceperant paratis recompensare duplicia, more leonum, quibus raptis catulis est ira propensior, et pro uxoribus et liberis, pro libertate et patria totis viribus decertantes, infusa de supernis virtute et divina praeeunte gratia, hostium gladiis dissolvunt agmina; et interfectis ex eorum numero quampluribus, reliquos turpiter fugam inire compellunt. Insequi autem, diutius propter eorum paucitatem, nostris non est visum expediens; sed in castra hostium redeuntes, spolia colligunt plurima; asinos, camelos, papiliones et tentoria, victusque et alimentorum diversa genera secum deferentes, Joppen cum victoria, populo applaudente universo, reversus est. Quievitque regnum quasi mensibus septem.

CAPUT XXIII. Tancredus interim urbes nobilissimas, Apamiam et Laodiceam, in suam recipit ditionem.

Igitur dum haec in regno varie multipliciterque sic aguntur, dominus Tancredus vir illustris, congregata de universis suis militia et tam equitum quam peditum copiis convocatis, nobilem sedem, Coelesyriae metropolim, obsidet Apamiam. Ubi cum aliquandiu more optimi principis, debita perseverasset instantia, singula percurrens argumenta quibus hostium solent expugnari praesidia; nihil omittens eorum quae obsessis molestias solent inferre graviores, operoso studio et sollicitudine non pigra, praeveniente eum divina clementia, civitatem obtinuit, principatus fines amplians in immensum. Inde eadem, ut dicitur die, Laodiciam perveniens, quae a Graecis possidebatur, eam in suam recepit ditionem; veteribus conditionibus interpositis inter se et eosdem Laodicenses, quod quacunque die Apamiam sibi vindicaret, eadem die ei sine difficultate resignarent Laodiciam. Harum utramque nobilissimarum urbium, Antiochus Seleuci filius fundasse legitur, et de nominibus filiarum, quarum altera Apamia, altera vero Laodicia dicebatur, civitatibus dedisse nomina. Hic autem de Laodicia Syriae nobis est sermo; nam est et alia Laodicia quae inter septem urbes Asiae minoris numeratur, juxta id quod in Apocalypsi Joannis scribitur ita: Quod vides scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis, Ephesum, Smyrnam, Pergamum, Tyatiram, Sardis, Philadelphiam et Laodiciam (Apoc. I, 11). Harum alteram, Laodiciam videlicet, divus Severus coloniam fecit, teste Ulpiano, qui de ea in Digestis, titulo De censibus, ita ait: Est et Laodicia in Syria, cui divus Severus jus Italicum ob belli civilis merita concessit. Domino igitur ejus promovente negotia, opus multorum dierum uno perfecit itinere, duas simul urbes recipiens, quarum ampla lateque diffusa cum multis oppidis et suburbanis jacebant territoria. Erat quippe vir Deum amans Deoque amabilis, fide insignis, strenuitate conspicuus, exigentibus meritis populo acceptus et in cunctis prospere agens.

CAPUT XXIV. Balduinus de Burgo comes Edessanus, Gabrielis ducis filiam uxorem ducit.

Dominus etiam Balduinus, Edessanorum comes, vir magnificus et per omnia commendabilis, qui domino regi, ut praedictum est, in comitatu Edessano successerat, strenue et feliciter terram sibi subditam administrabat, hostibus circumpositis suspectus plurimum et formidabilis. Cumque sine uxore esset et liberis, cujusdam Gabrielis Meleteniae ducis, de quo superius fecimus mentionem, filiam Morsiam nomine, uxorem duxit, magnam et valde necessariam cum ea, dotis nomine, suscipiens pecuniam. Erat autem praedictus Gabriel natione, lingua et habitu Armenius; fide tamen Graecus. Accidit autem quod, dum in optimo esset statu et optima tranquillitate frueretur, quidam consobrinus ejus, Joscelinus videlicet de Cortenay, vir nobilis de Francia, de regione quae dicitur Gastineis, accessit ad eum; qui cum non haberet terram vel possessiones aliquas, ne ad alium ignotum, gratia promerendi beneficii, cogeretur declinare, possessiones ei maximas contulit; omnem illam videlicet suae regionis partem, quae circa Euphratem fluvium magnum sita est, in qua erant urbes Coritium et Tulupa; oppida vero ampla et munitissima Turbessel, Hamtab et Ravendel, et quaedam alia. Sibi vero regionem trans Euphratem, hostibus magis vicinam, detinuit, una sola urbe de interioribus, Samosato videlicet, retenta. Erat autem vir prudentia praeditus saeculari, in agendis circumspectus; in cura et dispositione rei familiaris providus valde; optimus paterfamilias, utilium provisor; ubi necessitas exigebat liberalis, sed modice alias parcus, domesticorum bonorum solertissimus conservator; in sumendis alimentis sobrius, de habitu et ornatu proprii corporis non multum habens curam. Unde et praedictam regionis portionem, sibi a domino comite liberaliter concessam, multa rexit industria, bonis omnibus abundans.

CAPUT XXV. Boamundus a vinculis hostium solutus redit Antiochiam, et Daimbertum patriarcham ad se confugientem benigne suscipit.

Eodem tempore dominus Boamundus Antiochenorum princeps, vir magnificus et per omnia commendabilis, divina eum respiciente gratia, post annos quatuor, quibus vinculis hostium mancipatus fuerat, pretio interveniente redemptus, Antiochiam reversus est. Ubi a domino patriarcha, clero et populo universo gratanter susceptus, universam provinciam, et regnum nihilominus, desiderato ejus laetificavit adventu. Cognitoque quam prudenter fideliterque dominus Tancredus, ejus consanguineus, commissum sibi in ejus absentia administraverat principatum, captisque duabus eximiis urbibus ejus fines strenue dilataverat, gratias illi agens immensas, benigne habuit; plurimam partem regionis, sicut ejus videbantur exigere merita, sibi et haeredibus suis jure perpetuo tradidit possidendam. Nec multo post, universum ei, sicut in sequentibus dicetur, commisit principatum. Interea vero Arnulfo, de quo superius diximus, Hierosolymitano archidiacono more suo inter regem et dominum patriarcham Daimbertum scandala serente et ministrante odium, coepit repullulare quae prius sopita videbatur inter eos inimicitia; adeoque creverat inter eos indignatio ut, suscitato adversus eum per ejusdem seductoris operam et studium clero, vir religiosus et pacis amator, juges molestias ferre non valens, ecclesia simul et urbe relicta, inops et pauper, consilii simul et auxilii indigens, ad dominum confugit Boamundum; qui advenientem honeste suscipiens, tanto erga eum majore motus misericordia, quo ejus sollicitudine et opera ad Hierosolymitanam ecclesiam noverat esse promotum; et ne apud se aliter quam tantum virum haberi oportebat, moram faceret, ecclesiam Sancti Gregorii, quae infra Antiochenam urbem sita est, cum ingentibus praediis et multis redditibus, consentiente domino Bernardo, ejusdem loci patriarcha, liberaliter assignavit; ibique cum eo usque ad ejus in Apuliam transitum, sicut in sequentibus dicetur, moram habuit continuam.

CAPUT XXVI. Expulso Daimberto, quidam Ebremarus, Hierosolymis inordinate praeficitur. Rex Ptolemaidam obsidet, nec proficit; rediens inde, lethaliter sauciatur.

At vero rex, praedicti Arnulfi seductus malitia, praetermisso Dei timore, expulso domino patriarcha Daimberto, adjecit etiam ut pejus faceret. Quemdam enim simplicem et religiosum circumveniens sacerdotem, Ebremarum nomine, in sedem intrusit patriarchalem. Hic autem simplex homo, in prima venerat expeditione, honestae conversationis merito cunctis acceptus; sed in hoc crassam nimis et supinam inventus est ignorantiam habuisse, quod, vivente domino patriarcha, sedem ejus licere sibi credebat usurpare. Eodem etiam anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1103, circa veris initium, celebrata Hierosolymis Dominicae resurrectionis solemnitate, convocatis de regno universo militaribus copiis, dominus rex obsidet Ptolomaidam. Est autem Ptolomaida civitas maritima, provinciae Phoenicis, una de urbibus suffraganeis quae ad Tyrensem metropolim habent respectum: portum habens infra moenia et exterius, ubi tranquillam possit navibus praebere stationem. Est autem et satis commode sita inter montes et mare, pingue et optimum habens latifundium, Belo flumine praeterfluente civitatem. Hanc frequens fama est geminos fratres fundasse Ptolomaeum et Acconem et muris vallasse solidioribus; eamque quasi per medium divisam, suis nominibus appellasse; unde et hodie binomia est, ut Ptolomaida dicatur et Accon, sicut pene omnes Syriae civitates duo vel tria habent nomina. Ad hanc igitur cum suis legionibus dominus rex perveniens, quoniam navalem non habebat exercitum, non multum potuit quoad deditionem arctare; sed caesis in circuitu pomeriis, interemptis ex civibus nonnullis; abducta etiam praeda, gregibus et armentis, quae extra civitatem repererunt, soluta obsidione, ad propria revertebatur. Volensque per Caesaream redire, accidit quod in loco, qui dicitur Petra incisa, juxta antiquam Tyrum, inter Capharnaum et Doram oppida maritima, qui locus hodie Districtum appellatur, praedones et viarum publicarum effractores invenit. in quos in insidiis latentes vehementer irruens, pluribus interemptis, aliis elapsis fuga, unus casu in regem vibrans jaculum, a parte posteriore per cratem costarum, cordi vicinum immisit telum, quo ictu eum pene morti tradidit; sed tandem medicorum adhibita sollicitudine, post incisiones et cauteria, salutem recepit aliqualem; ejusdem vulneris certis temporibus recrudescente dolore, perpetuo fatigatus.

CAPUT XXVII. Comes Tolosanus ante urbem Tripolim castrum aedificat, cui nomen est mons peregrini.

Per idem tempus, dominus Raimundus bonae memoriae, Tolosanus comes, obtenta civitate quae vulgo dicitur Tortosa, ut praemisimus, fines suos tanquam vir egregius, magnificus et verus Dei cultor, strenue nimis et viriliter dilatabat circumquaque; anxiusque quo modo Christiani nominis adversarios a finibus illis propulsaret, in colle quodam ante urbem Tripolitanam, vix ab ea milliaribus distante duobus, fundaverat praesidium; cui, quoniam a peregrinis constituebatur, nomen ex re dedit, ut perpetuo diceretur Mons Peregrinus; et ita usque hodie a fundatore nomen servat impositum, naturali situ, et artificum industria satis munitum. Unde Tripolitanis civibus incessanter diebus pene singulis inferebat molestias; ita ut universae regionis incolae, et etiam ipsius civitatis habitatores annua eidem persolverent tributa; nec minus ei obedirent in omnibus, quam si urbem ipsam sine contradictore possideret. Natus est etiam ei in eodem loco, ex propria uxore, Deo devota femina, filius de nomine majorum dictus Amphossus, qui eidem postea in comitatu Tolosano successit.

CAPUT XXVIII. Rex iterum Ptolemaidam obsidet; et Januensium fretus auxilio, obsessam urbem occupat violenter.

Anno ab Incarnatione Domini 1104, mense Maio, idem dominus rex convocatis viribus et populo universo, a minimo usque ad maximum, eamdem de qua supra diximus, Ptolomaidam obsidere contendit: inde potissimum occasione sumpta, quod per eosdem dies, Januensium in partes Syriae classis applicuerat, navium rostratarum, quae vulgo dicuntur galeae, septuaginta. Quo cognito, missa statim ad consules legatione, verbis amicis invitat eos, ut antequam ad propria redeant, Christo velint militare; exemplum etiam familiare proponens de eorum civibus, quorum studio et opera urbem Caesaream regno vindicaverat, non sine perpetua civium Januensium gloria, et emolumento non modico. Tandemque prudentibus interpositis viris, et rem effectui fideliter mancipare quaerentibus, responsum dederunt: Quod si reddituum et obventionum quae ex marino accessu in portu colligerentur, tertia pars illis in perpetuum concederetur; et in civitate ecclesia, et in vico jurisdictio plena daretur, ad capiendam praedictam urbem fideliter elaborarent. Placuerunt itaque domino regi et principibus ejus conditiones praedictae, et fidei nexu corroboratas, utrinque, scripti beneficio, perpetuae memoriae mandaverunt. Sic igitur die praefixa illi per mare, dominus rex cum suis per terram urbem praedictam, locatis in gyrum castris, obsidione vallant; civibusque introitu negato et exitu, molestias inferunt quales quantasque solent obsessis irrogari. Machinis etiam circumpositis, quales solent argutorum hominum reperire ingenia, in hostium erigunt perniciem, turres ex eis flagellantes et moenia; et aedificia etiam interiora magnorum molarium immissione confringentes. Praeterea crebris congressionibus tam a classe per oram maritimam, quam ex opposita parte per regium exercitum fatigatis, plurimis ex civibus casibus variis interemptis, obsidentium instantiam, et frequentes impetus, durum videbatur portare. Cumque per dies viginti continuos, tam nostri oppugnando quam illi a se repellendo injurias, desudassent, interpositis conditionibus, quod qui egredi optarent, cum uxoribus et liberis, et eorum mobilibus, ad quas vellent partes liberum haberent exitum; qui vero in domibus suis manere, et natale solum eligerent non deserere, data singulis annis domino regi certa praestatione, bonis conditionibus uterentur; regi civitatem tradiderunt: qua obtenta, Januensibus juxta singulorum merita, possessionis et domicilia assignavit. Hic primum per mare accedentibus patuit secura tranquillitas, et portu commodiore recepto, et littore ab hostibus aliquantulum expedito.

CAPUT XXIX. Carra Mesopotamiae a Tancredo, Balduino et aliis obsidetur. Cives fame compulsi, de tradenda urbe consilium ineunt.

Eodem anno, dominus Boamundus, cum universis ejusdem provinciae magnatibus, dominus quoque Tancredus, dominus etiam nihilominus Balduinus, Edessanorum comes, una cum domino Joscelino ejusdem consanguineo, convenientes ad invicem, fide media compromiserunt, quod Euphraten transeuntes, Carran urbem, Edessae vicinam, ab infidelibus detentam, obsiderent. Juxta quod conceptum, evocantes certatim ex suis regionibus militares copias et auxilia undecunque conrogantes, die praefixa Euphraten transeuntes, apud Edessam pervenerunt. Interfuerunt autem eidem infaustae expeditioni viri venerabiles et Ecclesiae praeclara lumina, dominus Bernardus, Antiochenorum patriarcha; dominus Daimbertus, Hierosolymorum patriarcha, qui tunc vagus, exsul et profugus apud Antiochiam demorabatur; dominus quoque Benedictus, Edessanorum archiepiscopus. Hi omnes apud praedictam urbem congregati, propositum effectui mancipare satagentes, cum suis legionibus ad locum perveniunt destinatum. Est autem Carran, ut veteres tradunt historiae, is locus, ad quem Thare, filium Abraham, et ex filio Haran nepotem Lot, de Ur Chaldaeorum fugiens et in terram Chanaan properans, eduxit, et habitavit ibi, secundum quod in libro Geneseos (cap. XI) continetur, ubi et idem mortuus est, ubi et Abraham responsum accepit a Domino ut, egrediens de terra sua et de cognatione sua, Domini sequeretur promissiones. Idemque est locus, in quo et Romanorum dictator Crassus, aurum quod sitierat, Parthis propinantibus, bibit. Quo cum pervenissent, sicuti ab initio proposuerant, urbem claudunt obsidione; nec multum erat necessarium urbem aliter impugnare, quam ingressus exitusque civibus prohibere, modicum enim, et pene nihil intus habebant alimentorum. Causa autem hujus erat inopiae: dominus Balduinus longe ante multam dabat operam, quomodo inopia illius loci fatigarentur cives, ut fame aliquando molestati, urbem ei traderent. Modus autem, quo propositum effectui mancipare satagebat, hic ei visus erat idoneus. Inter Edessam porro, et praedictam illam civitatem, quae vix quatuordecim a se distant milliaribus, fluvius quidam discurrit medius, qui sua irrigatione, canalibus derivatus, circumadjacentem planitiem uberem reddebat et frugibus fecundam. A priscis autem temporibus solum praedictum hanc habuerat limitationem, ut quod citra fluvium erat, Edessanis sine molestia cederet; quod vero trans fluvium, Carrenses proprium possiderent. Videns autem dominus Balduinus quod hostium civitati omnino exterius nihil alimentorum accederet, sed de locis illis communibus omnem sibi victum propagarent; maluit ipse hac commoditate defraudari, quam ut hostes, qui non satis commode aliunde poterant, de locis mediis alerentur. Frequentibus igitur irruptionibus diu ante prohibuerat in locis suis agriculturam exerceri, sperans quod de regione trans Euphratem, et de ea quae inter Edessam et eumdem fluvium jacebat media, alimentorum posset suis civibus ministrare sufficientiam; Carrenses autem, ea subtracta commoditate, quam de praedictis locis communibus habere consueverant, ad intolerabilem compellerentur inopiam, sicut vere rei exitus manifestum dabat; idque jam annis ante pluribus inhibuerat. Obsidentes igitur praedictam urbem, ut praemisimus, multa victus inopia eam invenerunt laborantem. Cives tamen nostrorum adventu longe ante praecognito, per nuntios et litteras principes Orientis sollicitaverant, significantes quod, nisi mature subvenirent, parati erant deficere. Videntes autem quod eis inde nullum ministrabatur subsidium, et famis angustia singulis diebus eos amplius molestaret, communicato consilio, potius eligunt urbem resignare quam intus fame tabescere et prae alimentorum defectu liquefieri.

CAPUT XXX. Nostri disceptantes de imperio urbis, ea excidunt; cives subsidia recipiunt; pugnatur ibi quominus; vincuntur nostri, fitque casus nostris valde periculosus.

Exeuntes ergo, tradunt se in manus obsidentium, sine conditione aliqua. Sed, stimulante invidia, effusa est contentio inter principes; et dum contendunt ad invicem dominus princeps Boamundus et dominus comes Balduinus, utri illorum tradatur civitas, utrius illorum prius in urbem inducatur vexillum, differunt usque mane urbem traditam occupare, quousque de illa frivola quaestione plenius deliberarent. Didicerunt itaque per rerum experientiam quam verum sit illud:

Mora secum
Periculum trahit;

et illud iterum: . . . . .

Nocuit differre paratis.

Nam, antequam dies illucesceret crastina, tam ingens hostium adfuit multitudo, tamque numerosus et formidabilis Turcorum exercitus, ut nostri etiam de vita diffiderent. Qui autem advenerant, alimentorum infinitas secum trahebant copias; condixerantque adinvicem prudenter satis et callide, ut se in duas dividerent turmas, ut dum altera cum nostris quocunque eventu, sive prospere sive sinistro, dimicaret, altera civibus inferret victualia. Factumque est ita. Nam, statim die jam aliquantulum adulta, adversae partis principes instruunt agmina, ordinant acies, tanquam protinus pugnaturi, seorsum illis constitutis, quibus sarcinarum cura fuerat commissa. Neque his tamen, qui se aptabant ad praelia, spes erat ulla, aut obtinendi victoriam, aut resistendi diutius; sed id solum eis videbatur sufficere ad propositum si, nostris circa eos occupatis, obsessi cives allatum sibi possent victum recipere. Videntes igitur nostri principes hostes praeparari ad praelium, ipsi quoque aciebus et agminibus congruo digestis ordine, utroque patriarcha sermonibus exhortatoriis, addere militibus nituntur animos; sed Domini gratia destituti, nec verbis juvantur, nec admonitionibus. Nam, statim primo conflictu facti sunt hostes eorum in capite, et ipsi ignominiose cedentes terga dederunt hostibus, castra deserentes et sarcinas, fuga salutem quaerebant, quam non potuerunt invenire. Nam hostes rejectis arcubus et eorum officio neglecto, gladiis instantes quominus, pene omnes interficiendo deleverunt. Capti sunt ibi comes Edessanus et dominus Joscelinus ejus consanguineus; et vinculis alligati, in terras hostium tracti sunt remotiores. Dominus autem Boamundus, cum domino Tancredo et utroque patriarcha, tumultui se subducentes bellico, viarum studiose declinantes compendia, Edessam pervenerunt incolumes. At vero ejusdem loci archiepiscopus, sicut vir simplex erat, turbis involutus praeliaribus, vinctus et catenatus, numerum auxit captivorum. Accidit autem quod cujusdam Christiani deputatus custodiae, super eum, ex quo episcopum novit esse, motus visceribus charitatis, animam suam pro illius ponens anima, illaesum abire permisit; qui tandem, protegente eum Domino, infra paucos dies Edessam reversus est, cum multa civium hilaritate susceptus. At vero dominus princeps, dum adhuc Edessae moram faceret, audiens quod, peccatis exigentibus, comes captus esset, consentientibus civibus, urbem domino Tancredo servandam credidit, et regione universam, ea conditione, ut redeunti de carcere domino comiti, ei statim sine difficultate resignaret; ipse autem domini Joscelini terram in suam recepit sollicitudinem. Porro nec prius nec postmodum in universo Oriente, tempore Latinorum, uspiam legitur tam periculosum fuisse praelium, tantaque strages virorum fortium, gentisque nostrae tam ignominiosa fuga.

William of Tyre Medieval Latin The Latin Library The Classics Page