Carmen XI
I
II
III
IV
V
VI
VII
VIII
IX
X
XI
XII
XIII
XIV
Reliqua Desunt
Felix erat studium illa sub aetate,
qua fuerunt primitus artes mundo datae,
cum in sola pretium erat veritate,
non in execrabili questus vanitate.
Olim apud veteres summa erat cura
de mundo dissertere rerumque natura
et, ut apostolica perhibet scriptura,
creatorem cognita nosse creatura.
Hinc nimirum studia sequi mente pura,
non naturae temere depravare jura,
prudenti colligere tandem conjectura,
quod sola pauperies vita sit secura.
Hinc est quod philosophi quidam incitati,
sese voluntariae dantes paupertati,
elegerunt potius mala mundi pati
quam frui deliciis sub jugo peccati.
Unde quidam celebri dignus laude coli
Alexandro principi "Licet" inquit "soli
sis totius dominus, dicere te noli
regem, dum sujaceas peccatorum moli.
Gaudes victis hostibus atque captivatis,
sed maiorem pateris vim captivitatis
ire, tu virtutibus exulas ablatis;
nullum est dominium gravius peccatis.
Me michique similes reges esse puta,
quorum conscientia manet impolluta,
vicia sub pedibus quorum jacent muta,
qui mundi respuimus opes quasi sputa".
Quem cum rex muneribus vellet onerare,
"Non est nostrum opibus" inquit "inhiare,
sed ne michi subtrahas, quod non potes dare:
sine solis radios ad me penetrare!"
Quid, inquam, Diogenes, quid est quod fecisti?
Rex parabat munera, solem tu petisti?
O si quisquam diceret hoc sub lege Christi!
Quae Pauli sententia conferretur isti!
Quod non hiis temporibus mens est in hoc parca,
cujus autem refugit bursa, manus, archa?
Abbates, pontifices, Papa, patriarcha:
quod non audent facinus imperante marca!
Si nunc debet aliqua provehi persona,
non quaerunt, quam utilis sit aut quantum bona
nec quantum scientiae floreat corona,
sed in quantum alios vincant ejus dona.
Iam Roma fit altera totus fere mundus,
Symon enim imperat omnibus inmundus.
Albus deus colitur, atque rubicundus
non sine mysterio fit Papa secundus.
Hinc scolares desides fiunt et ignavii,
discunt, ut solummodo dicant "Disputavi!"
et, quod loqui debeo cum maerore gravi,
virtus jacet artium spreta cum sua vi.
Superficientes libri nunc leguntur,
et magistri nomine plures abutuntur
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |