IACOBUS DE VORAGINE
HISTORIA DE SANCTO THOMA APOSTOLO

Thomas apostolus cum esset apud Caesaream, apparuit ei Dominus dicens: "Rex Indiae Gundoferus misit praepositum Abbanem quaerere hominem architectoria arte eruditum. Veni igitur, et mittam te ad eum." Cui Thomas: "Domine, quo vis, mitte me praeter ad Indos." Cui Deus: "Vade secure, quia ero custos tui. Cumque Indos converteris, ad me cum palma martyrii venies." Cui Thomas: "Dominus meus es et ego servus tuus: Fiat voluntas tua."

Cumque praepositus per forum ambularet, dixit ei Dominus: "Quid comparare vis, iuvenis?" Cui ille: "Dominus meus misit me, ut conducam servos in arte architectoria eruditos, ut Romano opere sibi palatium construatur." Tunc Dominus tradidit ei Thomam, asserens eum plurimum in tali arte peritum.

Navigantes autem ad quandam civitatem venerunt, in qua rex filiae suae nuptias celebrabat. Hoc cum praeconisari fecisset, ut omnes nuptiis interessent, alias regem offenderent, contigit illum Abbanem et apostolum introire.

Puella autem Hebraea, fistulam in manu gerens, unumquemque laude aliqua commendabat vidensque apostolum intellexit hunc esse Hebraeum eo, quod non manducaret, sed oculos ad caelum fixos haberet. Cumque puella coram eo hebraice caneret dicens: "Unus est Deus Hebraeorum, qui creavit omnia et fundavit maria", apostolus ipsam haec eadem verba repetere satagebat. Videns autem pincerna, quod non manducaret nec biberet, sed tantum oculos fixos ad caelum haberet, apostolum Dei in maxillam percussit. Cui apostolus dixit: "Melius est, ut in futuro indulgentia tibi tradatur et hic transitoria plaga reddatur: Non hinc surgam, donec manus, quae percussit, huc a canibus afferatur.

Hic igitur ad hauriendam aquam abiit et leo ipsum occidens sanguinem eius bibit. Lacerantibus autem canibus eius corpus unus niger canis manum eius dextram in medium convivium apponavit. Quo viso omnis turba obstupuit et puella eius verba referens, proiecta fistula, ad pedes apostoli se proiecit.

Huius autem ultionem reprobat Augustinus in libro contra Faustum et asserit a pseudo hoc fuisse insertum, unde et legenda haec quoad plura suspecta habetur. Posset tamen dici, quod non animo impetrandi, sed modo praedicendi dictum sit. Si tamen Augustini verba diligenter inspiciantur, non penitus reprobare ista videntur.

Ait enim sic in eodem libro: "Legunt scripturas apocryphas Manichaei, nescio a quibus sutoribus fabularum sub apostolorum nomine scriptas, quae suorum scriptorum temporibus in auctoritate sanctae ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac vita erant et examinare poterant, eos vera locutos esse cognoscerent. Ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum convivio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum imprecatum fuisse homini continuam saevamque vindictam. Nam cum egressus fuisset ad fontem et aquam convivantibus ministraret, in eum leo incurrens interemit manumque ei, qua caput apostoli levi ictu percusserat, a corpore avulsam secundum verbum eiusdem apostoli id optantis atque imprecantis canis intulit mensis, quibus ipse apostolus discumbebat. Quid hoc viden crudelius potest! Verum, quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei veniam in saeculo futuro petierit. Facta est autem compensatio beneficii maioris, ut et apostolus, quam carus Deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis et illi post hanc vitam quandoque finiendam in aeternum consolaretur.

Utrum illa vera sit an conficta narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas canon ecclesiasticus respuit, tamquam verae ac sincerae acceptantur, saltem haec coguntur fateri illam patientiae virtutem, quam docet Dominus dicens: 'Si quis te percusserit in maxillam dextram, praebe ei sinistram', posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis et expressione verborum, quandoquidem apostolus palma percussus potius Dominum rogavit, ut iniurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa iniuria non sine multa relinqueretur, quam vel praebuit ferienti alteram partem aut, ut iterum feriret, admonuit. Tenebat certe interius dilectionis affectum et exterius requirebat correctionis exemplum. Sive hoc verum sit sive confictum, cur nolunt credere tali animo famulum Dei Moisen idoli fabricatores gladio prostravisse! Si autem poenas illas comparamus, quid simile ferro interimi et a feris cruciari atque laniari! Quandoquidem iudices publicis legibus servientes maioris criminis reos bestiis subdi et gladio percuti iubent." Haec Augustinus.

Tunc apostolus ad petitionem regis sponsum et sponsam benedixit: "Da", inquiens, "Domine, adolescentibus his benedictionem tuae dextrae et in eorum mentibus semina semen vitae." Abeunte autem apostolo in manu iuvenis est repertus plenus dactylis palmae ramus. Comedentibus vero sponso et sponsa de fructibus eius ambo obdormiunt et somnium simile ambo cernunt. Videbatur etenim iis, quod rex gemmatus eos amplecteretur et diceret: "Apostolus benedixit vos, ut aeternae vitae participes sitis." Evigilantibus autem et mutuo sibi somnia revelantibus apostolus ad eos ingreditur dicens iis: "Rex meus vobis modo apparuit et me clausis ianuis huc adduxit, ut super vos benedictione mea habeatis carnis integritatem, quae est omnium regina virtutum et fructus salutis perpetuae. Virginitas soror est angelorum, possessio omnium bonorum, victoria libidinum, fidei trophaeum, expugnatio daemonum et aeternorum securitas gaudiorum. De libidine autem corruptio gignitur, de corruptione pollutio nascitur, de pollutione autem reatus oritur, de reatu confusio generatur. " Haec illo referente duo angeli apparuerunt dicentes iis: "Nos sumus angeli vobis ad custodiam deputati, qui, si apostoli bene servaveritis monita, offerimus Deo omnia vota vestra." Eos igitur apostolus baptizavit et de fide diligenter edocuit.

Post multum vero temporis sponsa nomine Pelagia sacro velamine consecrata martyrium patitur et sponsus nomine Dionysius illi civitati in episcopum ordinatur.

Post haec autem apostolus et Abbanes ad regem Indiae pervenerunt. Designato vero ab apostolo mirabili palatio et copioso thesauro accepto rex in aliam provinciam proficiscitur et apostolus universum thesaurum populo elargitur. Per totum autem biennium, quo abfuit rex, apostolus praedicationi institit et innumerabilem populum ad fidem convertit. Rediens autem rex et, quae Thomas fecerat, discens ipsum cum Abbane in ima retrudit carceris, ut postmodo vivos excoriatos ultricibus daret flammis.

Interea Gad frater regis moritur et ei sepulcrum cum ambitione nimia praeparatur. Quarta autem die, quam mortuus fuerat, resurrexit et stupefactis omnibus cunctisque fugientibus dixit fratri suo: "Hic homo, frater, quem excoriare et incendere disponebas, amicus Dei est et omnes angeli famulantur ei. Qui me in paradisum ducentes quoddam mihi ostenderunt palatium ex auro et argento et lapidibus pretiosis mirabiliter fabricatum et, cum eius pulchritudinem admirarer, dixerunt mihi: 'Hoc est palatium, quod Thomas fratri tuo exstruxerat.' Cumque dicerem: 'Utinam ianitor eius essem', dixerunt mihi: 'Frater tuus se illo fecit indignum. Si vis in illo manere, rogabimus Dominum, ut te suscitare dignetur, ut illud a fratre tuo possis emere reddens ei pecuniam, quam se existimat perdidisse.'"

Et haec dicens cucurrit ad carcerem apostoli, fratri suo postulans indulgeri abiectisque vinculis rogare apostolum coepit, ut vestem acciperet pretiosam. Cui apostolus: "Ignoras, quod nihil carnale, nihil terrenum gestiunt, qui cupiunt habere in caelestibus potestatem!" Egredienti autem apostolo de carcere rex occurrit et obvolutus eius pedibus veniam postulabat. Tunc apostolus ait: "Multum vobis praestitit Deus, ut secreta sua vobis ostenderet. Credite in Christum et baptizamini, ut aeterni regni perticipes sitis." Dixit ei frater regis: "Vidi palatium, quod fratri meo fecisti, et illud comparare merui." Cui apostolus: "Hoc in potestate fratris tui est." Cui rex: "Illud erit meum. Apostolus fabricet tibi aliud, quodsi forte nequivent, mihi et tibi unum hoc commune erit." Respondit apostolus: "Innumerabilia palatia sunt in caelo ab initio saeculi praeparata, quae fidei pretio et eleemosynis comparantur. Divitiae autem vestrae ad illa vos antecedere possunt, sequi vero omnino non possunt."

Post unum autem mensem fecit apostolus pauperes omnes illius provinciae congregari. Quibus congregatis debiles et infirmos seorsim stare iussit et super eos oravit. Cumque qui docti fuerant, respondissent "Amen", coruscatio de caelo veniens tam apostolum quam ceteros fere per horam dimidiam sic perlustravit, ut omnes se putarent ictu fulguris interiisse. Erigens autem se apostolus dixit: "Surgite, quia Dominus meus sicut fulgur venit vosque sanavit." Exsurgentes autem omnes sani Deum et apostolum glorificaverunt. Tunc apostolus coepit eos docere et duodecim gradus virtutum assignare.

Primus est, ut in Deum crederent, qui est unus in essentia et trinus in personis, deditque iis triplex exemplum sensibile, quomodo sint in una essentia tres personae. Primum est, quia una est in homine sapientia et de illa una praecedit intellectus, memoria et ingenium. Nam ingenium est, inquit, ut, quod non didicisti, invenias. Memoria, ut non obliviscaris, quae didiceris. Intellectus, ut intellegas, quae ostendi possunt vel doceri. Secundum, quod in una vinea tria sunt, scilicet lignum, folia et fructus et haec omnia tria unum sunt et una vinea sunt. Tertium est, quod caput unum quattuor sensibus constat. In uno enim capite sunt visus, gustus, auditus et odoratus et haec plura sunt et unum caput sunt.

Secundus gradus est, ut baptismum susciperent.

Tertius est, ut se a fornicatione continerent.

Quartus, ut se ab avaritia temperarent.

Quintus, ut gulam restringerent.

Sextus, ut poenitentiam tenerent.

Septimus, ut in his perseverarent.

Octavus, ut hospitalitatem amarent.

Nonus, ut voluntatem Dei in faciendis quaererent et ea ope complerent.

Decimus, ut eam in non faciendis quaererent et ea vitarent.

Undecimus, ut caritatem amicis et inimicis impenderent.

Duodecimus, ut in custodiendis his vigilem curam haberent.

Post praedicationem vero baptizati sunt novem milia virorum exceptis parvulis et mulieribus. [...]

Christian Latin The Latin Library The Classics Page