IACOBUS DE VORAGINE
HISTORIA DE SANCTO ANTONIO

Antonius cum XX esset annorum et audiret legi in ecclesia: "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus", omnia sua vendens, pauperibus erogavit et eremiticam vitam duxit. Vir innumerabilia daemonum tentamenta sustinuit. Quadam vice dum spiritum fornicationis virtute fidei superasset, diabolus in specie pueri nigri ante eum prostrans apparuit et se ab eo victum confessus est. Nam et hoc precibus impetravit, ut videret fornicationis daemonem iuvenibus insidiantem. Quem cum in praedicta forma vidisset, dixit: "Vilissima mihi apparuisti specie, te ultra non timebo.

Alia vice dum in quodam tumulo latitaret, multitudo daemonum eum adeo laceravit, quod minister eius quasi mortuum eum propriis umeris asportaret. Cumque eum omnes, qui convenerant, quasi mortuum plorassent, dolentibus cunctis subito Antonius reviviscit et a ministro ad praedictum tumulum se iterum portari fecit. Qui cum ibi ex dolore vulnerum prostratus iaceret, ex virtute animi ad conflictum daemones excitabat. Tunc illi in formis variis ferarum apparuerunt et eum iterum dentibus, cornibus et unguibus crudelissime laceraverunt. Tunc subito splendor mirabilis ibi apparuit et daemones cunctos fugavit. Antonius autem continuo sanatus est. Ibique Christum adesse intellegens ait:"Ubi eras, bone Iesu! Ubi eras! Quare non a principio fuisti hic, ut me adiuvares et vulnera mea sanares!" Cui Dominus: "Antoni, hic eram, sed exspectabam videre certamen tuum: Nunc autem, quia viriliter dimicasti, in toto orbe te faciam nominare.

Tanti autem fervoris erat, quod, cum Maximianus imperator Christianos occideret, ipse martyres sequebatur, ut cum iis martyr fieri mereretur, et vehementer tristabatur, eo quod sibi martyrium non daretur.

Cum autem in alteram eremum pergeret, argenteum discum reperit et intra se sic dicere coepit: "Unde hic argenteus discus, ubi hominum vestigia nulla videntur! Si enim viatori cecidisset, utique prae sui magnitudine latere non posset. Hoc, diabole, artificium tuum est, voluntatem tamen meam numquam potens immutare." Et hoc dicens, discus ut fumus evanuit. Postmodum ingentem massam veri auri reperit, sed ut incendium, aurum fugit, sicque ad montem fugiens XX annis ibi permansit innumeris coruscans miraculis.

Quadam vice dum in spiritu raptus esset, totum mundum laqueis se invicem connectentibus plenum vidit. Qui exclamans ait: "O quis istos evadet!" Et audivit: "Humilitas."

Aliquando dum ab angelis in aere elevaretur, adsunt daemones et eius transitum prohibent, peccata eius ab exordio nativitatis eius obicientes. Quibus angeli: "Non debetis illa narrare, quae Christi pietate iam sunt deleta. Si qua autem scitis, ex quo factus est monachus, illa proferte;" Et cum in probatione deficerent, liber Antonius in sublime tollitur et liber deponitur.

Narrat Antonius de se dicens: "Vidi aliquando diabolum celsum corpore. Qui se Dei virtutem et providentiam ausus est dicere et ait: 'quid vis, ut a me tibi detur, Antoni!' At ego sputa in os eius congeminans totum me in eum Christi nomine armatus ingessi, et statim evanuit."

Huic diabolus aliquando in tanta proceritate apparuit, quod coelum capite tangere videretur. Quem cum Antonius, quis esset, interrogasset et ipse se satanam esse dixisset, addidit satanas: "Cur me sic impugnant monachi et maledicunt Christiani!" Cui Antonius: "Iuste hoc faciunt, quia tuis saepe insidiis molestantur. Et ille: "Ego eos nequaquam molesto, sed ipsi invicem se conturbant. Ego enim ad nihilum sum redactus, quia iam in cunctis partibus regnat Christus."

Sagittarius quidam beatum Antonium gaudentem cum fratribus quadam vice conspexit et ei displicuit. Cui Antonius dixit: "Pone sagittam in arcu et trahe." Quod et fecit, cumque hoc secundo et tertio fieri mandasset, dixit sagittarius: "Tantum trahere potero, quod de eius fractione dolebo. Cui Antonius: "Sic est in opere Dei, quoniam, si supra mensuram tendere vellemus, citius frangeremur. Expedit ergo rigorem aliquando relaxari." Hoc audiens ille aedificatus recessit.

Interrogavit quidam Antonium dicens: "Quid custodiens placebo Deo!" Et respondens dlxit: "Quocumque vadis, semper Deum pro oculis tuis habeas; in his, quae agis, testimonium sacrae scripturae adhibeas; in quocumque loco sederis, non inde cito recedas. Haec tria custodi et salvus eris."

Abbas quidam interrogavit Antonium dicens: "Quid faciam!" Cui Antonius: "Non confidas in tua iustitia, ventris et linguae sit tibi continentia et ne poenitearis de re transacta."

Dixit iterum Antonius: "Sicut pisces, si in sicco tardaverint, moriuntur, ita et monachi extra cellam tardantes aut cum viris saecularibus immorantes a quietis proposito resolvuntur. Iterum dixit Antonius: "Qui sedet in solitudine et quiescit, a tribus bellis eripitur, scilicet auditus, locutionis et visus, et contra unum tantummodo pugnam habebit, scilicet cordis."

Quidam fratres cum quodam sene ad abbatem Antonium visitandum iverunt. Dixitque Antonius fratribus: "Bonum comitem habuistis senem hunc." Deinde dixit seni: "Bonos fratres invenisti tecum, abba!" Cui ille: "Bonos quidem inveni, sed habitatio eorum non habet ianuam. Quicumque enim vult, intrat in stabulum et solvit asinum." Hoc autem dicebat, quoniam omnia, quae erant in corde eorum, statim erant in ore.

Dixit abbas Antonius: "Scire convenit: Quoniam sunt tres motus corporales, unus quidem naturae, alius ex ciborum plenitudine, tertius ex daemone." Frater quidam renuntiaverat saeculo, sed non plene, quia quaedam sibi retinebat. Cui Antonius : "Vade et eme carnes." Qui vadens emit carnes, et portans eas dum veniret, lacerabant eum canes. Cui Antonius: "Qui renuntiant saeculo et volunt habere pecunias, ita impugnati a daemonibus discerpuntur.

Antonius dum in eremo taedio afficeretur, dixit: "Domine, volo salvus fieri et non permittunt me cogitationes meae." Et surgens exivit foras et vidit quendam sedentem atque operantem et deinde surgentem et orantem. Erat autem angelus Domini et dixit ei: "Sic fac et salvus eris."

Cum quadam vice fratres de statu animarum ab Antonio quaesivissent, sequenti nocte vox vocavit eum dicens: "Surge et exi et vide." Et ecce vidit quendam longum et terribilem caput usque ad nubes tollentem, qui quosdam pennatos ad coelum volare cupientes extensis manibus prohibebat et alios libere pervolantes retinere non poterat. Et maximum gaudium mixtum cum nimio dolore audiebat et intellexit animarum illum esse adscensum et diabolum prohibentem, qui quasdam obnoxias retineret et de sanctorum volatu, quos retinere non poterat, sic doleret.

Aliquando dum cum fratribus operaretur Antonius, suspiciens in coelum cum tristem visionem vidisset, provolutus ante Deum rogavit, ut futurum scelus averteret. Fratribus vero super hoc interrogantibus cum lacrimis et singultibus dixit, quod inauditum scelus saeculis immineret.'Vidi, inquit, altare Dei a multitudine equorum circumdatum, qui calcibus omnia discerpebant. Magno enim turbine fides catholica subverterur et homines iumentis similes Christi sacramenta diripient. " Factaque est vox Domini dicens: "Abominabuntur altare meum." Post duos autem annos erumpentibus Arianus ecclesiae unitatem sciderunt, baptisteria et ecclesias polluerunt et super altaria Christianos ad instar ovium mactaverunt.

Dux quidam Aegyptius Arianus nomine Ballachius cum ita ecclesiam Dei infestaret et virgines et monachos nudatos publice verberaret, sic ei scripsit Antonius: "Video iram Dei super te venientem. Iam desine persequi Christianos, ne ira Dei te occupet, qui proximum tibi minatur intentum." Infelix legit epistolam, irrisit et in eam exsecrans ad terram proiecit ac portitores verberibus multis afficiens Antonio talia remandavit: "Quando tibi est tanta cura de monachis, ad te quoque perveniet nostri disciplina rigoris."

Post quinque autem dies equum suum mansuetissimum insidens, morsu ipsius equi ad terram proicitur et corrosis atque laceratis cruribus intra triduum exspiravit.

Cum quidam fratres verbum salutis ab Antonio quaesivissent, ait ille: "Audiistis Dominum dicentem, si quis te percusserit in maxillam, praebe ei alteram." Dicunt ei: "Hoc implere non possumus." Et ille: "Saltem de una patienter ferte. Et illi: "Etiam nec haec possemus." Quibus Antonius: "Saltem ne velitis percutere magis quam percuti." Et illi: "Nec hoc possemus." Tunc Antonius dixit discipulo suo: "Sucos praepara fratribus istis, quia nimis delicati sunt: Sola oratio necessaria est vobis." Haec in vitis patrum leguntur.

Tandem beatus Antonius CV anno vitae suae fratres deosculans in pace quievit sub Constantino, qui coepit circa annum Domini CCCXL.

FINIS HISTORIAE

Christian Latin The Latin Library The Classics Page