INCERTI AVCTORIS LIBER DE VIRIS ILLVSTRIBVS VRBIS ROMAE

1 1 Proca, rex Albanorum, Amulium et Numitorem filios habuit, quibus regnum annuis vicibus habendum reliquit [ut alternia imperarent]. Sed Amulius fratri imperium non dedit et ut eum subole privaret, filiam eius, Rheam Silviam, Vestae sacerdotem praefecit, ut virginitate perpetua teneretur, quae a Marte compressa Remum et Romulum edidit. 2 Amulius ipsam in vincula compegit, parvulos in Tiberim abiecit, quos aqua in sicco reliquit. 3 Ad vagitum lupa accurrit eosque uberibus suis aluit. Mox Fauatulus pastor collectos Accae Laurentiae coniugi educandos dedit. 4 Qui postea Amulio interfecto Numitori avo regnum restituerunt; ipsi pastoribus adunatis civitatem condiderunt, quam Romulus augurio victor, quod ipse XII, Remus VI vultures viderat, Romam vocavit; et ut eam prius legibus muniret quam moenibus, edixit, ne quis vallum transiliret; quod Remus irridena transilivit et a Celere centurione rastro fertur occisus.

2 1 Romulus asylum convenis patefecit et magno exercitu facto, cum videret coniugia deesse, per legatos a finitimis civitatibus petiit. 2 Quibus negatis ludos Consualia simulavit, ad quos cum utriusque sexus multitudo venisset, dato suis signo virgines raptae sunt. Ex quibus cum una pulcherrima cum magna omnium admiratione duceretur, Talassio eam duci responsum est. 3 Quae nuptiae quia feliciter cesserant, institutum est, ut in omnibus nuptiis Talassii nomen iteretur. Cum feminas finitimorum Romani vi rapuissent, primi Caeninenses contra eos bellum sumpserunt. Adversus quos Romulus processit et exercitum eorum ac ducem Acronem singulari proelio devicit. 4 Spolia opima Iovi Feretrio in Capitolio consecravit. Sabini ob raptas bellum adversus Romanos sumpserunt. 5 Et cum Romae appropinquarent, Tarpeiam virginem nacti, quae aquae causa sacrorum hauriendae descenderat, ei T. Tatius optionem muneris dedit, si exercitum suum in arcem perduxisset. 6 Illa petiit, quod illi in sinistris manibus gerebant, videlicet anulos et armillas; quibus dolose repromissis Sabinos in arcem perduxit, ubi Tatius scutis eam obrui praecepit; nam et ea in laevis habuerant. 7 Romulus adversus Tatium qui montem Tarpeium tenebat, processit et in eo loco, ubi nunc forum Romanum est, pugnam conseruit: ibi Hostus Hostilius fortissime dimicans cecidit, cuius interitu consternati Romani fugere coeperunt. 8 Tunc Romulus Iovi Statori aedem vovit, et exercitus seu forte seu divinitus restitit. 9 Tunc raptae in medium processerunt et hinc patres inde coniuges deprecatae pacem conciliarunt. 10 Romulus foedus percussit et Sabinos in urbem recepit, populum a Curibus, oppido Sabinorum, Quirites vocavit. Centum senatores a pietate patres appellavit. 11 Tres equitum centurias instituit, quas suo nomine Ramnes, a Tito Tatio Tatienses, a luci communione Luceres appellavit. 12 Plebem in triginta curias distribuit easque raptarum nominibus appellavit. 13 Cum ad Caprae paludem exercitum lustraret, nusquam comparuit; unde inter patres et populum seditione orta Iulius Proculus, vir nobilis, in contionem processit et iureiurando firmavit Romulum a se in colle Quirinali visum augustiore forma, cum ad deos abiret; eundemque praecipere, ut seditionibus abstinerent, virtutem colerent; futurum, ut omnium gentium domini exsisterent. 14 Huius auctoritati creditum est. Aedes in colle Quirinali Romulo constituta, ipse pro deo cultus et Quirinus est appellatus.

3 1 Post consecrationem Romuli, cum diu interregnum esset et seditiones orirentur, Numa Pompilius, Pomponii filius, Curibus, oppido Sabinorum, accitus, cum addicentibus avibus Romam venisset, ut populum ferum religione molliret, sacra plurima instituit. Aedem Vestae fecit, virgines Vestales legit, flamines tres, Dialem Martialem Quirinalem, Salios, Martia sacerdotes, quorum primus praesul vocatur, XII instituit, pontificem maximum creavit, portas Iano gemino aedificavit. Annum in XII menses distribuit additis Ianuario et Februario. 2 Leges quoque plures et utiles tulit, omnia, quae gerebat, iussu Egeriae nymphae, uxoris suae, se facere simulans. Ob hanc tantam iustitiam bellum ei nemo intulit. Morbo solutus in Ianiculo sepultus est, ubi post annos arcula cum libris a Terentio quodam exarata; qui libri, quia leves quasdam sacrorum causas continebant, ex auctoritate patrum cremati sunt.

4 1 Tullus Hostilius, quia bonam operam adversum Sabinos navaverat, rex creatus bellum Albanis indixit, quod trigeminorum certatione finivit. 2 Albam propter perfidiam ducis Mettii Fufetii diruit, Albanos Romam transire iussit. 3 Curiam Hostiliam constituit. Montem Coelium urbi addidit. 4 Et dum Numam Pompilium sacrificiis imitatur, Iovi Elicio litare non potuit, fulmine ictus cum regia conflagiavit.

5 Cum inter Romanos et Albanos bellum fuisset exortum, ducibus Hostilio et Fufetio placuit rem paucorum certamine finire. 6 Erant apud Romanos trigemini Horatii, tres apud Albanos Curiatii; quibus foedere icto concurrentibus statim duo Romanorum ceciderunt, tres Albanorum vulnerati. 7 Unus Horatius quamvis integer, quia tribus impar erat, fugam simulavit et singulos per intervalla, ut vulnerum dolor patiebatur, inaequentes interfecit. 8 Et cum spoliis onustus rediret, sororem obviam habuit, quae viso paludamento sponsi sui, qui unus ex Curiatiis erat, flere coepit. Frater eam occidit. 9 Qua re apud duumviros condemnatus ad populum provocavit; ubi patris lacrimis condonatus ab eo expiandi gratia sub tigillum missus; quod nunc quoque viae superpositum Sororium appellatur.

10 Mettius Fufetius, dux Albanorum, cum se invidiosum apud cives videret, quod bellum sola trigeminorum certatione finisset, ut rem corrigeret, Veientes et Fidenates adversum Romanos incitavit. 11 Ipse ab Tullo in auxilium arcessitus aciem in collem subduxit, ut fortunam sequeretur. Qua re Tullus intellecta magna voce ait suo illud iussu Mettium facere. 12 Qua re hostes territi et victi sunt. 13 Postera die Mettius cum ad gratulandum Tullo venisset, iussu ipsius quadrigis religatus et in diversa distractus est.

5 1 Ancus Marcius, Numae Pompilii ex filia nepos, aequitate et religione avo similis, Latinos bello domuit. 2 Murcium et Ianiculum montes urbi addidit, nova moenia oppido circumdedit. Silvas ad usum navium publicavit. Salinarum vectigal instituit. 3 Carcerem primus aedificavit. Ostiam coloniam maritimis commeatibus opportunam in ostio Tiberis deduxit. 4 Ius fetiale, quo legati ad res repetundas uterentur, ab Aequiculis transtulit, quod primus fertur Rhesus excogitasse. 5 His rebus confectis intra paucos dies immatura morte praereptus non potuit praestare qualem promiserat regem.

6 1 Lucius Tarquinius Priscus, Demarati Corinthii filius, eius, qui Cypseli tyrannidem fugiens in Etruriam commigravit. 2 Ipse Lucumo dictus, urbe Tarquiniis profectus Romam petiit. 3 Advenienti aquila pilleum sustulit et, cum alte subvolasset, reposuit. 4 Tanaquil coniux, auguriorum perita, regnum ei portendi intellexit. 5 Tarquinius pecunia et industria dignitatem atque etiam Anci regis familiaritatem consecutus est; a quo tutor liberis relictus regnam intercepit et ita administravit, quasi iure adeptus fuisset. 6 Centum patres in curiam legit, qui minorum gentium sunt appellati. 7 Equitum centurias numero duplicavit, nomina mutare non potuit Atti Nevii auguris auctoritate deterritus, qui fidem artis suae novacula et cote firmavit. 8 Latinos bello domuit. Circum maximum aedificavit. Ludos magnos instituit. De Sabinis et priacis Latinis triumphavit. Murum lapideum urbi circumdedit. 9 Filium XIII annorum, quod in proelio hostem percussisset, praetexta bullaque donavit, unde haec puerorum ingenuorum insignia esse coeperunt. 10 Post ab Anci liberis immissis percussoribus per dolum regia excitus et interfectus est.

7 1 Servius Tullius, Tullii Corniculani et Ocresiae captivae filius, cum in domo Tarquinii Prisci educaretur, flammae apecies caput eius amplexa est. 2 Hoc visu Tanaquil summam dignitatem portendi intellexit. 3 Coniugi suasit, ut eum ita ut liberos suos educaret. 4 Qui cum adolevisset, gener a Tarquinio assumptus est, et cum rex occisus esset, Tanaquil ex altiore loco ad populum despiciens ait Priscum gravi quidem, sed non letali vulnere accepto petere, ut interim, dum convalescit, Servio Tullio dicto audientes essent. 5 Servius Tullius quasi precario regnare coepit, sed recte imperium administravit. 6 Etruscos saepe domuit, collem Quirinalem et Viminalem et Esquilias urbi addidit, aggerem fossasque fecit. 7 Populum in quattuor tribus diatribuit ac post plebi distribuit annonam. 8 Mensuras pondera classes centuriasque constituit. 9 Latinorum populis persuasit, uti exemplo eorum, qui Dianae Ephesiae aedem fecissent, et ipsi aedem Dianae in Aventino aedificarent. 10 Quo facto bos cuidam Latino mirae magnitudinis nata, et responsum somnio datum eum populum summam imperii habiturum, cuius civis bovem illam Dianae immolasset. 11 Latinus bovem in Aventinum egit et causam sacerdoti Romano exposuit. 12 Ille callide dixit prius eum vivo flumine manus abluere debere. 13 Latinus dum ad Tiberim descendit, sacerdos bovem immolavit. 14 Ita imperium civibus, aibi gloriam facto consilioque quaesivit.

15 Servius Tullius filiam alteram ferocem, mitem alteram habens, cum Tarquinii filios pari animo videret, ut omnium mentes morum diversitate leniret, ferocem miti, mitem feroci in matrimonium dedit. 16 Sed mites seu forte seu fraude perierunt: feroces morum similitudo coniunxit. 17 Statim Tarquinius Superbus a Tullia incitatus advocato senatu regnum patrium repetere coepit. 18 Qua re audita Servius, dum ad curiam properat, iussu Tarquinii gradibus deiectus et domum refugiens interfectus est. 19 Tullia statim in forum properavit et prima coniugem regem salutavit, a quo iussa turba decedere, cum domum rediret, viso patris corpore mulionem evitantem super ipsum corpus carpentum agere praecepit: unde vicus ille Sceleratus dictus. Postea Tullia cum coniuge in exilium acta est.

8 1 Tarquinius Superbus cognomen moribus meruit. Occiso Servio Tullio regnum sceleste occupavit. 2 Tamen bello strenuus Latinos Sabinosque domuit; Suessam Pometiam Etruscis eripuit; Gabios per Sextum filium simulato transfugio in potestatem redegit et ferias Latinas primas instituit. †Ludos in circo et cloacam maximam fecit, ubi totius populi viribus usus est, unde illae fossae Quiritium sunt dictae. 4 Cum Capitolium inciperet, caput hominis invenit, unde cognitum eam urbem caput gentium futuram. 5 Et cum in obsidione Ardeae filius eius Lucretiae stuprum intulisset, cum eo in exilium actus ad Porsennam, Etruriae regem, confugit, cuius ope regnum retinere tentavit. 6 Pulsus Cumas concessit, ubi per summam ignominiam reliquum vitae tempus exegit.

9 1 Tarquinius Collatinus, sorore Tarquinii Superbi genitus, in contubermo iuvenum regiorum Ardeae erat; ubi cum forte in liberiore convivio coniugem suam unusquisque laudaret, placuit experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in convivio et luxu deprehendunt. 2 Inde Collatiam petunt. Lucretiam inter ancillas in lanificio offendunt: itaque ea pudicissima iudicatur. 3 Ad quam corrumpendam Tarquinius Sextus nocte Collatiam rediit et iure propinquitatis in domum Collatini venit et cubiculum Lucretiae irrupit, pudicitiam expugnavit. 4 Illa postero die advocatis patre et coniuge rem exposuit et se cultro, quem veste texerat, occidit. 5 Illi in exitium regum coniurarunt eorumque exilio necem Lucretiae vindicaverunt.

10 1 Iunius Brutus sorore Tarquinii Superbi genitus cum eandem fortunam timeret, in quam frater inciderat, qui ob divitias et prudentiam ab avunculo fuerat occisus, stultitiam finxit, unde Brutus dictus. 2 Iuvenibus regiis Delphos euntibus deridiculi gratia comes adscitus baculo sambuceo aurum infusum deo donum tulit. 3 Ubi responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus matrem oscularetur, ipse terram osculatus est. 4 Deinde propter Lucretiae stuprum cum Tricipitino et Collatino in exitium regum coniuravit. 5 Quibus in exilium actis primus consul creatus filios suos, quod cum Aquiliis et Vitelliis ad recipiendos in urbem Tarquinios coniurarunt, virgis caesos securi percussit. 6 Deinde in proelio, quod adversus eos gerebat, singulari certamine cum Arunte filio Tarquinii congressus est, ubi ambo mutuis vulneribus ceciderunt. 7 Cuius corpus in foro positum a collega laudatum matronae anno luxerunt.

11 1 Porsenna rex Etruscorum cum Tarquinios in urbem restituere temptaret et primo impetu Ianiculum cepisset, Horatius Cocles (illo cognomine, quod in alio proelio oculum amiserat) pro ponte sublicio stetit et aciem hostium solus sustinuit, donec pons a tergo interrumperetur, cum quo in Tiberim decidit et armatus ad suos transnavit. 2 Ob hoc ei tantum agri publice datum, quantum uno die ambire <vomere> potuisset. Statua quoque ei in Vulcanali posita.

12 1 Cum Porsenna rex urbem obsideret, Mucius Cordus, vir Romanae constantiae, senatum adiit et veniam transfugiendi petiit necem regis repromittens. 2 Accepta potestate in castra Porsemiae venit ibique purpuratum pro rege deceptus occidit. 3 Apprehensus et ad regem pertractus dextram aris imposuit, hoc supplicii a rea exigens, quod in caede peccasset. 4 Unde cum misericordia regis abstraheretur, quasi beneficium referens ait trecentos adversus eum similes coniurasse. 5 Qua re ille territus bellum acceptis obsidibus deposuit. 6 Mucio prata trans Tiberim data, ab eo Mucia appellata. 7 Statua quoque ei honoris gratia constituta est.

13 1 Porsenna Cloeliam nobilem virginem inter obsides accepit, quae deceptis custodibus noctu castris eius egressa equum, quem fors dederat, arripuit et Tiberim traiecit. 2 A Porsenna per legatos repetit reddita est. 3 Cuius ille virtutem admiratus cum quibus optasset in patriam redire permisit. 4 Illa virgines puerosque elegit, quorum aetatem iniuriae obnoxiam sciebat. Huic statua equestris in foro posita.

14 1 Romani cum adversus Veientes bellarent, eos sibi hostes familia Fabiorum privato nomine depoposcit; et profecti trecenti sex duce Fabio consule. 2 Cum saepe victores exstitissent, apud Cremeram fluvium castra posuere. 3 Veientes ad dolos conversi pecora ex diverso in conspectu illorum protulerunt, ad quae progressi Fabii in insidias delapsi usque ad unum occisione perierunt. 4 Dies, quo id factum est, inter nefastos relatus. 5 Porta, qua profecti erant, Scelerata est appellata. 6 Unus ex ea gente propter impuberem aetatem domi relictus genus propagavit ad Q. Fabium Maximum, qui Hannibalem mora fregit, Cunctator ab obtrectatoribus dictus.

15 1 Lucius Valerius, Volesi filius, primo de Veientibus, iterum de Sabinis, tertio de utrisque gentibus triumphavit. 2 Hic, quia in locum Tricipitini collegae consulem non subrogaverat et domum in Velia tutissimo loco habebat, in suspicionem regni affectati venit. 3 Quo cognito apud populum questus est, quod de se tale aliquid timuissent, et immisit, qui domum suam diruerent. 4 Secures etiam fascibus dempsit eosque in populi contione submisit. 5 Legem de provocatione a magistratibus ad populum tulit. 6 Hinc Publicola dictus. Cum diem obisset, publice sepultus et annuo matronarum luctu honoratus est.

16 1 Tarquiuius eiectus ad Mamilium Tusculanum generum suum confugit; qui cum Latio concitato Romanos graviter urgeret, A. Postumius dictator dictus apud Regilli lacum cum hostibus conflixit. 2 Ubi cum victoria nutaret, magister equitum equis frenos detrahi iussit, ut irrevocabili impetu ferrentur, ubi et aciem Latinorum fuderunt et castra ceperunt. 3 Sed inter eos duo iuvenes candidis equis insigni virtute apparuerunt, quos dictator quaesitos, ut dignis muneribus honoraret, non reperit: Castorem et Pollucem ratus communi titulo dedicavit.

17 1 Lucius Quinctius Cincinnatus filium Caesonem petulantissimum abdicavit, qui et a censoribus notatus ad Volacos et Sabinos confugit, qui duce Cloelio Graccho bellum adversus Romanos gerebant et Q. Minucium consulem in Algido monte cum exercitu ob sidebaut. Quinctius dictator dictus, ad quem missi legati nudum eum arantem trans Tiberim offenderunt; qui insignibus sumptis consulem obsidio liberavit. 2 Quare a Minucio et eius exercitu corona aurea [et] obsidionali donatus eat. 3 Vicit hostes, ducem eorum in deditionem accepit et triumphi die ante currum egit. 4 Sextodecimo die dictaturam, quam acceperat, deposuit et ad agricultum reversus est. 5 Iterum post viginti annos dictator dictus Spurium Maelium regnum affectautem a Servilio Ahala magistro equitum occidi iussit; domum eius solo aequavit: unde locus [ille] Aequimelium dicitur.

18 1 Menenius Agrippa cognomento Lanatus dux electus adversus Sabinos de his triumphavit. 2 Et cum populus a patribus secessisset, quod tributum et militiam toleraret, nec revocari posset, Agrippa apud eum: Olim, inquit, humani artus, cum ventrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt et suum illi ministerium negaverunt. 3 Cum eo pacto et ipsi deficerent, intellexerunt ventrem acceptas cibos per omnia membra disserere et cum eo in gratiam redierunt. 4 Sic senatus et populus quasi unum corpus discordia pereunt, concordia valent. 5 Hac fabula populus regressus est. 6 Creavit tamen tribunos plebis, qui libertatem suam adversum nobilitatis superbiam defenderent. 7 Menenius autem tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis quadrantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret.

19 1 Gnaeus Marcius, captis Coriolis urbe Volscorum Coriolanus dictus, ob egregia militiae facinora a Postumio optionem munerum accipiens equum tantum et hospitem sumpsit, virtutis et pietatis exemplum. 2 Hic consul gravi annona advectum e Sicilia frumentum magno pretio populo dandum curavit, ut hac iniuria plebs agros, non seditiones coleret. 3 Ergo a tribuno plebis Decio die dicta ad Volscos concessit eosque duce Tito Tatio adversus Romanos concitavit et ad quartum ab urbe lapidem castra posuit. 4 Cumque nullis civium legationibus flecteretur, a Veturia matre et Volumnia uxore matronarum numero comitatis motus omisso bello ut proditor occisns. 5 Ibi templum Fortunae muliebri constitutum eat.

20 1 Fabius Ambustus ex duabus filiabus alteram Licinio Stoloni plebeio, alteram Aulo Sulpicio patricio coniugem dedit. Quarum plebeia cum sororem salutaret, cuius vir tribunus militaris consulari potestate erat, fasces lictorios foribus appositos indecenter expavit. A sorore irrisa marito questa est; qui adiuvante socero, ut primum tribunatum plebis aggressus est, legem tulit, ut alter consul ex plebe crearetur. Lex resistente Appio Claudio tamen lata; 2 et primus Licinias Stolo consul factus. 3 Idem lege cavit, ne cui plus quingenta iugera agri habere liceret. 4 Et ipse cum iugera quingenta haberet, altera emancipati filii nomine possideret, in iudicium vocatus et primus omnium sua lege punitus est.

21 1 Populus Romanus cum seditiosos magistratus ferre non posset, decemviros legibus scribendia creavit, qui eas ex libris Solonis translatas duodecim tabulis exposuerunt. 2 Sed cum pacto dominationia magistratum sibi prorogarent, unus ex his Appius Claudius Virginiam, Virginii centurionis filiam in Algido militantis, adamavit. Quam cum corrumpere non posset, clientem subornavit, qui eam in servitium deposceret, facile victurus, cum ipse esset et accusator et index. 3 Pater re cognita cum ipso die iudicii supervenisset et filiam iam addictam videret, ultimo eius colloquio impetrato eam in secretum abduxit et occidit; et corpus eius humeris gerens ad exercitum profugit et milites ad vindicandum facinus accendit; qui creatis decem tribunis Aventinum occuparunt, decemviros abdicare se magistratu coegerunt eosque omnes aut morte aut exilio punierunt. Appius Claudius in carcere necatus est.

22 1 Romani ob pestilentiam responso monente ad Aesculapium Epidauro arcessendum decem legatos principe Q. Ogulnio miserunt. 2 Qui cum eo venissent et simulacrum ingens mirarentur, anguis e sedibus eius elapsus venerabilis, non horribilis, per mediam urbem cum admiratione omnium ad navem Romanam perrexit et se in Ogulnii tabernaculo conspiravit. 3 Legati deum vehentes Antium pervecti, ubi per mollitiem maris anguis proximum Aesculapii fanum petiit et post paucos dies ad navem rediit; et cum adverso Tiberi subveheretur, in proximam insulam desilivit, ubi templum ei constitutum et pestilentia mira celeritate sedata est.

23 1 Furius Camillus cum Faliscos obsideret ac ludi litterarii magister principum filios ad eum adduxisset, vinctum eum iisdem pueris in urbem redigendum et verberandum tradidit. 2 Statim Falisci se ei ob tantam iustitiam dediderunt. 3 Veios hieme obsidio domuit deque his triumphavit. 4 Postmodum crimini datum, quod albis equis triumphasset et praedam inique divisisset: die dicta ab Apuleio Saturnino tribune plebis damnatus Ardeam concessit. 5 Mox cum Galli Senones relictis ob sterilitatem agris suis Clusium Italiae oppidum obsiderent, missi sunt Roma tres Fabii, qui Gallos menerent, ut ab oppugnatione desisterent. 6 Ex his unus contra ius gentium in aciem processit et ducem Senonum interfecit. 7 Quo commoti Galli petitis in deditionem legatis nec impetratis Romam petierunt et exercitam Romanum apud Alliam fluvium ceciderunt, die XVI Kal. Auguste qui dies inter nefastos relatus, Alliensis dictus. 8 Victores Galli urbem intraverunt, ubi nobilissimos senum in curulibus et honorum insignibus primo ut deos venerati, deinde ut homines despicati interfecere. 9 Reliqua inventus cum Manlio in Capitolium fugit, ubi obsessa Camilli virtute est servata. Qui absens dictator dictus collectis reliquiis Gallos improvisos internecione occidit. 10 Populum Romanum migrare Veios volentem retinuit. Sic et oppidum civibus et cives oppido reddidit.

24 1 Manlius ob defensum Capitolium Capitolinus dictus sedecim annorum voluntarium militem se obtulit. 2 Triginta septem militaribus donis a suis ducibus ornatus viginti tres cicatrices in corpore habuit. 3 Capta urbe auctor in Capitolium confugiendi fuit. 4 Quadam nocte clangore anseris excitatus Gallos ascendentes deiecit. Patronus a civibus appellatus et farre donatus. 5 Domum etiam in Capitolio publice accepit. Qua superbia elatus cum a senatu suppressisse Gallicos thesauros argueretur et addictos propria pecunia liberaret, regni affectati <suspectus> in carcerem coniectus populi consensu liberatus est. 6 Rursus cum in eadem culpa et gravius perseveraret, reus factus et ob conspectum Capitolii ampliatus est. Alio deinde loco damnatus et de saxo Tarpeio praecipitatus, domus diruta, bona publicata. 7 Gentilitas eius Manlii cognomen eiuravit.

25 1 Fidenates, veteres Romanorum hostes, ut sine spe veniae fortius dimicarent, legatos ad se missos interfecerunt; ad quos Quinctius Cincinnatus dictator missus magistrum equitum habuit Cornelium Cossum, qui Lartem Tolumnium ducem sua manu interfecit. 2 De eo spolia opima Iovi Feretrio secundus a Romulo consecravit.

26 1 Publius Decius Mus bello Samnitico sub Valerio Maximo et Cornelio Cosso consulibus tribunus militum exercitu in angustiis Gauri montis insidiis hostium clauso, accepto quod postulaverat praesidio in superiorem locum evasit, hostes terruit. 2 Ipse intempesta nocte per medias custodias somno oppressas incolumis evasit. 3 Ob hoc ab exercitu civica corona donatus est. 4 Consul bello Latino collega Manlio Torquato positia apud Veserim fluvium castris, cum utrique consuli somnio obvenisset eos victores futuros, quorum dnx in proelio cecidisset, 5 tum collato cum collega somnio cum convenisset, ut, cuius cornu in acie laboraret, diis se manibus voveret, inclinante sua parte se et hostes per Valerium pontificem diis manibus devovit. Impetu in hostes facto victoriam suis reliquit.

27 1 Publius Decius Decii filius primo consul de Samnitibus triumphans spolia ex his Cereri consecravit. 2 Iterum et tertio consul multa domi militiaeque gessit. 3 Quarto consulatu cum Fabio Maximo, cum Galli, Samnites, Umbri, Tusci contra Romanos conspirassent, ibi exercitu in aciem ducto et cornu inclinante exemplum patris imitatus advocato Marco Livio pontifice hastae insistens et solemnia verba respondens se et hostes diis manibus devovit. 4 Impetu in hostes facto victoriam suis reliquit. 5 Corpus a collega laudatum magnifice sepultum est.

28 1 Titus Manlius Torquatus ob ingenii et linguae tarditatem a patre rus relegatus, cum audisset ei diem dictam a Pomponio tribunoplebis, nocte urbem petiit. 2 Secretum colloquium a tribuno impetravit et gladio stricto omittere eum accusationem terrore multo compulit. 3 Sulpicio dictatore tribunus militum Gallum provocatorem occidit. Torquem ei detractum cervici suae indidit. 4 Consul bello Latino filium suum, quod contra imperium pugnasset, securi percussit. Latinos apud Veserim fluvium Decii collegae devotione superavit. 5 Consulatum recusavit, quod diceret neque se populi vitia neque illum severitatem suam posse sufferre.

29 1 Reliquias Senonum Camillus persequebatur. Adversum ingentem Gallum provocatorem solus Valerius tribunus militum omnibus territis processit. 2 Corvus ab ortu solis galeae eius insedit et inter pugnandum ora oculosque Galli everberavit. Hoste victo Valerius Corvinus dictus. 3 Hinc cum ingens multitudo aere alieno oppressa Capuam occupare tentasset et ducem sibi Quinctium necessitate compulsum fecisset, sublato aere alieno seditionem compressit.

30 1 Titus Veturius et Spurius Postumius consules bellum adversum Samnitas gerentes a Pontio Telesino duce hostium in insidias inducti sunt. 2 Nam ille simulatos transfugas misit, qui Romanis dicerent Luceriam Apulam a Samnitibus obsideri, quo duo itinera ducebant, aliud longius et tutius, aliud brevius et periculosius. 3 Festinatio brevius eligit; itaque cum insidias statuisset (qui locus Furculae Caudinae vocatur), Pontius accitum patrem Herennium rogavit, quid fieri placeret. 4 Ille ait aut omnes occidendos, ut vires frangerentur, aut omnes dimittendos, ut beneficie obligarentur. Utroque improbato consilio omnes sub iugum misit icto foedere, quod a Romanis postea improbatum est. Postumius Samnitibus deditus nec receptus est.

31 1 Lucius Papirius, a velocitate Cursor, cum consulem se adversis ominibus adversum Samnites progressum esse sensisset, ad auspicia repetenda Romam regressus edixit Fabio Rullo, quem exercitui praeponebat, ne manum cum hoste consereret. 2 Sed ille opportunitate ductus pugnavit. Reversus Papirius securi eum ferire voluit; ille in urbem confugit nec supplicem tribuni tuebantur. 3 Deinde pater lacrimis, populus precibus veniam impetrarunt. 4 Papirius de Samnitibus triumphavit. Idem cum Praenestinum praetorem gravissime increpuisset: Expedi, inquit, lictor, secures. Et cim eum metu mortis attonitum vidisset, incommodam ambulantibus radicem excidi iussit.

32 1 Quintus Fabius Rullus, primus ex ea familia ob virtutem Maximus, magister equitum a Papirio ob Samnitem victoriam securi paene percussus, primum de Apulis et Nucerinis, iterum de Samnitibus, tertio de Gallis Umbris Marsis atque Tuscis triumphavit. 2 Censor libertinos tribubus amovit. Iterum censor fieri noluit dicens non esse ex usu reipublicae eosdem censores saepius fieri. 3 Hic primus instituit, uti equites Romani Idibus Quinctilibus ab aede Honoris equis insidentes in Capitolium transirent. 4 Mortuo huic tantum aeria populi liberalitate congestum est, ut inde filius viscerationem et epulam publiee daret.

33 1 Marcus Curius Dentatus primo de Samnitibus triumphavit, quos usque ad mare superum perpacavit. 2 Regressus in contione ait: Tantum agri cepi, ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem; tantum porro hominum cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantum agri cepissem. 3 Iterum de Sabinis triumphavit. Tertio de Lucanis ovans urbem introiit. 4 Pyrrhum Epirotam Italia expulit. 5 Quaterna dena agri iugera viritim populo divisit. 6 Sibi deinde totidem constituit dicens neminem esse debere, cui non tantum sufficeret. 7 Legatis Samnitum aurum offerentibus, cum ipse in foco rapas torreret: Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse et aurum habentibus imperare. 8 Cum interversae pecuniae argueretur, gutum ligneum, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium protulit iuravitque se nihil amplius de praeda hostili domum suam convertisse. 9 Aquam Anienem de manubus hostium in urbem induxit. 10 Tribunus plebis patres auctores fieri coegit comitiis, quibus plebei magistratus creabantur. Ob haec merita domus ei apud Tiphatam et agri iugera quingenta publice data.

34 1 Appius Claudius Caecus in censura libertinos quoque in senatum legit. Epulandi cantandique ius tibicinibus in publico ademit. 2 [Duae familiae ad Herculis sacra sunt destinatae, Potitiorum et Pinariorum.] Potitios Herculis sacerdotes pretio corrupit, ut sacra Herculea servos publicos edocerent: unde caecatus est, gens Potitiorum funditus periit. 3 Ne consulatus cum plebeiis communicaretur, acerrime restitit. 4 Ne Fabius solus ad bellum mitteretur, contradixit. 5 Sabinos, Samnitas, Etruscos bello domuit. 6 Viam usque Brundisium lapide stravit, unde illa Appia dicitur. 7 Aquam Anienem in urbem induxit. 8 Censuram solus omnium quinquennio obtinuit. 9 Cum de pace Pyrrhi ageretur et gratia potentum per legatum Cineam pretio quaereretur, senex et caecus lectica in senatum latus turpissimas condiciones magnifica oratione discussit.

35 1 Pyrrhus rex Epirotarum, materno genere ab Achille, paterno ab Hercule oriundus, cum imperium orbis agitaret et Romanos potentes videret, Apollinem de bello consuluit. 2 Ille ambigue respondit:

Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.

3 Hoc dicto in voluntatem tracto auxilio Tarentinorum bellum Romanis intulit. Laevinum consulem apud Heracleam elephantorum novitate turbavit. 4 Cumque Romanos adversis vulneribus occisos videret: Ego, inquit, talibus militibus brevi orbem terrarum subigere potuissem. 5 Amicis gratulantibus: Quid mihi cum tali victoria, inquit, ubi exercitus robur amittam? 6 Ad vicesimum ab urbe lapidem castra posuit; captivos Fabricio gratis reddidit. 7 Viso Laevini exercitu eandem sibi ait adversum Romanos, quam Herculi adversus hydram, fuisse fortunam. 8 A Curio et Fabricio superatus Tarentum refugit, in Siciliam traiecit. 9 Mox in Italiam Locros regressus pecuniam Proserpinae avehere tentavit, sed ea naufragio relata est. 10 Tum in Graeciam regressus, dum Argos oppugnaret, ictu tegulae prostratus est. 11 Corpus ad Antigonum regem Macedoniae relatum magnifice sepultum.

36 1 Vulsinii, Etruriae nobile oppidum, luxuria paene perierunt. Nam cum temere servos manumitterent, dein in curiam legerent, consensu eorum oppressi. 2 Cum multa indigna paterentur, clam a Roma auxilium petierunt, missusque Decius Mus libertines omnes aut in carcere necavit aut dominis in servitutem restituit.

37 1 Appius Claudius victis Vulsiniensibus cognomento Caudex dictus frater Caeci fuit. 2 Consul ad Mamertinos liberandos missus, quorum arcem Carthaginienses et Hiero rex Syracusanus obsidebant. 3 Primo ad explorandos hostes fretum piscatoria nave traiecit et cum duce Carthaginiensium egit, ut praesidium arce deduceret. 4 Regium regressus quinqueremem hostium copiis pedestribus cepit; ea legionem in Siciliam traduxit. Carthaginienses Messana expulit. 5 Hieronem proelio apud Syracusas in deditionem accepit, qui eo periculo territus Romanorum amicitiam petiit iisque postea fidelissimus fuit.

38 1 Gnaeus Duellius primo Punico bello dux contra Carthaginienses missus, cum videret eos multum mari posse, classem validam fabrefecit et manus ferreas cum irrisu hostium primus instituit; sic inter pugnandum hostium naves apprehendit, qui victi et capti sunt. 2 Himilco dux classis Carthaginem fugit et a senatu quaesivit, quid faciendum censerent. 3 Omnibus, ut pugnaret, acclamantibus: Feci, inquit, et victus sum. Sic poenam crucis effngit; nam apud Poenos dux male re gesta puniebatur. 4 Duellio concessum est, ut praelucente funali et praecinente tibicine a cena publice rediret.

39 1 Atilius Calatinus, dux adversum Carthaginienses missus, ex maximis et munitissimis civitatibus Enna Drepano Lilybaeo hostilia praesidia deiecit. 2 Panormum cepit. Totamque Siciliam pervagatus patris navibus magnam hostiam classem duce Hamilcare superavit. 3 Sed cum ad Catinam ab hostibus obsessam festinaret, a Poenis in angustiis clausus est, ubi tribunus militum Calpurnius Flamma acceptis trecentis sociis in superiorem locum evasit, consulem liberavit; ipse cum trecentis pugnans cecidit. 4 Postea ab Atilio semianimis inventus et sanatus magno postea terrori hostibus fuit. Atilius gloriose triumphavit.

40 1 Marcus Atilius Regulus consul fusis Sallentinis triumphavit primusque Romanorum ducum in Africam classem traiecit. Ea quassata de Hamilcare naves longas tres et sexaginta cepit. 2 Oppida ducenta et hominum ducenta milia cepit. Absente eo coniugi eius et liberis ob paupertatem sumptus publice dati. 3 Mox arte Xanthippi Lacedaemonii mercenarii militis captus in carcerem missus. 4 Legatus de permutandis captivis Romam missus dato iureiurando, ut, si impetrasset, ita demum non rediret, in senatu condicionem dissuasit reiectisque ab amplexu coniuge et liberis Carthaginem regressus, ubi in arcam ligneam coniectus clavis introrsum adactis vigiliis ac dolore punitus est.

41 1 Quintus Lutatius Catulus primo Punico bello trecentis navibus adversum Poenos profectus sexcentas eorum naves commeatibus et allia oneribus impeditas duce Hannone apud Aegatas insulas inter Siciliam et Africam depressit aut cepit finemque bello imposuit. 2 Pacem petentibus hac condicione concessit, ut Sicilia, Sardinia et ceteris insulis inter Italiam Africamque decederent, Hispania citra Hiberum abstinerent.

42 1 Hannibal, Hamilcaris filius, novem annos natus, a patre aris admotus odium in Romanos perenne iuravit. 2 Exinde socius et miles in castris patri fuit. Mortuo eo causam belli quaerens Saguntum Romanis foederatam intra sex menaes evertit. Tum Alpibus patefactis in Italiam traiecit. 3 P. Scipionem apud Ticinum, Sempronium Longum apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenum, Paullum et Varronem apud Cannas superavit. 5 Cumque urbem capere posset, in Campaniam devertit, cuius deliciis elanguit. 6 Et cum ad tertium ab urbe lapidem castra posuisset, tempestatibus repulsus, primum a Fabio Maximo frustratus, deinde a Valerio Flacco repulsus, a Graccho et Marcello fugatus, in Africam revocatus, a Scipione superatus, ad Antiochum regem Syriae confugit eumque hostem Romanis fecit; quo victo ad Prusiam regem Bithyniae concessit; unde Romana legatione repetitus hausto, quod sub gemma anuli habebat, veneno absumptus est, positus apud Libyssam in arca lapidea, in qua hodieque inscriptum eat: Hannibal hic situs est.

43 1 Quintus Fabius Maximus Cunctator, Verrucosus a verruca in labris sita, Ovicula a clementia morum dictus, consul de Liguribus triumphavit. 2 Hannibalem mora fregit. 3 Minucium magistrum equitum imperio sibi aequari passus est; nihilo minus periclitanti subvenit. 4 Hannibalem in agro Falerno inclusit. 5 Marium Statilium transfugere ad hostes volentem equo et armis donatis retinuit, et Lucano cuidam fortissimo ob amorem mulieris infrequenti eandem emptam dono dedit. 6 Tarentum ab hostibus recepit, Herculis signum inde translatum in Capitolio dedicavit. De redemptione captivorum cum hostibus pepigit; 7 quod pactum cum a senatu improbaretur, fundum suum ducentis milibus vendidit et fidei satisfecit.

44 1 Publius Scipio Nasica, a senatu vir optimus iudicatus, Matrem deum hospitio recepit. 2 Is cum adversum auspicia consulem se a Graccho nominatum comperisset, magistratu se abdicavit. 3 Censor statuas, quas sibi quisque in foro per ambitionem ponebat, sustulit. 4 Consul Delminium urbem Dalmatarum expugnavit. 5 Imperatoris nomen a militibus et a senatu triumphum oblatum recusavit. Eloquentia primus, iuris scientia consultissimus, ingenio sapientissimus, unde vulgo Corculum dictus.

45 1 Marcus Marcellus Viridomarum, Gallorum ducem, singulari proelio fudit. 2 Spolia opima Iovi Feretrio tertius a Romulo consecravit. 3 Primus docuit, quomodo milites cederent nec terga praeberent. 4 Hannibalem apud Nolam locorum angustia adiutus vinci docuit. 5 Syracusas per tres annos expugnavit. 6 Et cum per calumniam triumphus a senatu negaretur, de sua aententia in Albano monte triumphavit. 7 Quinquies consul insidiis Hannibalis deceptus et magnifice sepultus. 8 Ossa Romam remissa a praedonibus intercepta perierunt.

46 1 Hannibale Italiam devastante ex responso librorum Sibyllinorum Mater deum a Pessinunte arcessita cum adverso Tiberi veheretur, repente in alto stetit. Et cum moveri nullis viribus posset, ex libris cognitum castissimae demum feminae manu moveri posse. 2 Tum Claudia virgo Vestalis falso incesti suspecta deam oravit, ut, si pudicam sciret, sequeretur, et zona imposita navem movit. 3 Simulacrum Matris deum, dum templum aedificatur, Nasicae, qui vir optimus iudicabatur, quasi hospiti datum.

47 1 Marcus Porcius Cato, genere Tusculanus, a Valerio Flacco Romam sollicitatus, tribunus militum in Sicilia, quaestor sub Scipione fortissimus, praetor iustissimus fuit: in praetura Sardiniam subegit, ubi ab Ennio Graecis litteris institutus. 2 Consul Celtiberos domuit et, ne rebellare possent, litteras ad singulas civitates misit, ut muros diruerent. 3 Cum unaquaeque sibi soli imperari putaret, fecerunt. Syriaco bello tribunus militum sub M. Acilio Glabrione occupatis Thermopylarum iugis praesidium hostium depulit. 4 Censor L. Flaminium consularem senatu movit, quod ille in Gallia ad cuiusdam scorti spectaculum eiectum quendam e carcere in convivio iugulari iussisset. 5 Basilicam suo nomine primus fecit. 6 Matronis ornamenta erepta Oppia lege repetentibus restitit. 7 Accusator assiduus malorum Galbam octogenarius accusavit, ipse quadragies quater accusatus gloriose absolutus. 8 Carthaginem delendam censuit. 9 Post octoginta annos filium genuit. Imago huius funeris gratia produci solet.

48 1 Hasdrubal, frater Hannibalis, ingentibus copiis in Italiam traiecit, actumque erat de Romano imperio, si iungere se Haimibali potuisset. 2 Sed Claudius Nero, qui in Apulia cum Hannibale castra coniunxerat, relicta in castris parte cum delectis ad Hasdrubalem properavit et se Livio collegae apud Senam oppidum et Metaurum flumen coniunxit amboque Hasdrubalem vicerunt. 3 Nero regressus pari celeritate, qua venerat, caput Hasdrubalis ante vallum Hannibalis proiecit. 4 Quo ille viso vinci se fortuna Carthaginis confessus. 5 Ob haec Livius triumphans, Nero ovans urbem introierunt.

49 1 Publius Scipio ex virtute Africanus dictus, Iovis filius creditus: nam antequam conciperetur, serpens in lecto matris eius apparuit, et ipsi parvulo draco circumfusus nihil nocuit. 2 In Capitolium intempesta nocte euntem nunquam canes latraverunt. 3 Nec hic quicquam prius coepit, quam in cella Iovis diutissime sedisset, quasi divinam mentem acciperet. 4 Decem et octo annorum patrem apud Ticinum singulari virtute servavit. 5 Clade Cannensi nobilissimos iuvenes Italiam deserere cupientes sua auctoritate compescuit. 6 Reliquias incolumes per media hostium castra Canusium perduxit. 7 Viginti quattuor annorum praetor in Hispaniam missus Carthaginem, qua die venit, cepit. 8 Virginem pulcherrimam, ad cuius adspectum concurrebatur, ad se vetuit adduci patrique eius sponsor astitit. 9 Hasdrubalem Magonemque, fratres Hannibalis, Hispania expulit. 10 Amicitiam cum Syphace, Maurorum rege, coniunxit. Massinissam in societatem recepit. 11 Victor domum regressus consul ante annos factus concedente collega in Africam classem traiecit. 12 Hasdrabalis et Syphacis castra una nocte perrupit. 14 Revocatum ex Italia Hannibalem superavit. 15 Victis Carthaginiensibus leges imposuit. 16 Bello Antiochi legatus fratri fuit; captum filium gratis recepit. 17 A Petillio Actaeo tribuno plebis repetundarum accusatus librum rationum in conspectu populi scidit: Hac die, inquit, Carthaginem vici; quare, bonum factum, in Capitolium eamus et diis supplicemus! 18 Inde in voluntarium exilium concessit, ubi reliquam egit aetatem. 19 Moriens ab uxore petiit, ne corpus suum Romam referretur.

50 1 Livius Salinator primo consul de Illyriis triumphavit, deinde ex invidia peculatus reus ab omnibus tribubus excepta Metia condemnatus. 2 Iterum cum Claudio Nerone inimico suo consul, ne respublica discordia male administraretur, amicitiam cum eo iunxit et de Hasdrubale triumphavit. 3 Censor cum eodem collega omnes tribus excepta Metia aerarias fecit, stipendio privavit eo crimine, quod aut prius se iniuste condemnassent aut postea tantos honores non recte tribuissent.

51 1 Quintus Flaminius, Flaminii, qui apud Trasumenum periit, filius, consul Macedoniam sortitus, ducibus Charopae principis pastoribus provinciam ingressus regem Philippum proelio fudit, castris exuit. 2 Filium eius Demetrium obsidem accepit, quem pecunia mulctatum in regnum restituit. 3 A Nabide quoque Lacedaemonio filium obsidem accepit. 4 †Ludos Iunonis Samiae per praeconem pronuntiavit. 5 Legatus etiam ad Prusiam, ut Hannibalem repeteret, missus.

52 1 Quintus Fulvius Nobilior consul Vettonas Oretanosque superavit, unde ovans urbem introiit. 2 Consul Aetolos, qui bello Macedonico Romanis affuerant, post ad Antiochum defecerant, proeliis frequentibus victos et in Ambraciam oppidum coactos in deditionem accepit, tamen signis tabulisque pictis spoliavit; de quibus triumphavit. 3 Quam victoriam per se magnificam Ennius amicus eius insigni laude celebravit.

53 1 Scipio Asiaticus, frater Africani, infirme corpore, tamen in Africa virtutis nomine a fratre laudatus, consul Antiochum regem Syriae legato fratre apud Sipylum montem, cum arcus hostium pluvia hebetati fuissent, vicit et regni parte privavit: hinc Asiaticus dictus. 2 Post reus pecuniae interceptae, ne in carcerem duceretur Gracchus pater tribunus plebis, inimicus eius, intercessit. M. Cato censor equum et ignominiae causa ademit.

54 1 Antiochus, rex Syriae, nimia opum fiducia bellum Romanis intulit, specie Lysimachiae repetundae, quam a maioribus suis in Thracia conditam Romani possidebant, statimque Graeciam insulasque eius occupavit. In Euboea luxuria elanguit. 2 Adventu M. Acilii Glabrionis excitatus Thermopylas occupavit, unde industria Marci Catonis eiectus in Asiam refugit. 3 Navali proelio, cui Hannibalem praefecerat, a L. Aemilio Regillo superatus filium Scipionis Africani, quem inter navigandum ceperat, patri remisit, qui ei quasi pro reddenda gratia suasit, ut amicitiam Romanam peteret. 4 Antiochus spreto consilio apud Sipylum montem cum L. Scipione conflixit. Victus et ultra Taurum montem relegatus a sodalibus, quos temulentus in convivio pulsarat, occisus est.

55 1 Gaius Manlius Vulso missus ad ordinandam Scipionis Asiatici provinciam cupidine triumphi bellum Pisidis et Gallograecis, qui Antiocho affuerant, intulit. 2 His facile victis inter captivos uxor regis Orgiagontis centurioni cuidam in custodiam data; a quo vi stuprata de iniuria tacuit et post impetrata redemptione marito adulterum interficienduni tradidit.

56 1 Lucius Aemilius Paullus, filius eius, qui apud Cannas cecidit, primo consulatu, quem post tres repulsas adeptus erat, de Liguribus triumphavit. 2 Rerum gestarum ordinem in tabula pictum publice posuit. 3 Iterum consul Persen Philippi filium regem Macedonum apud Samothracas deos cepit; quem victum flevit et assidere sibi iussit, tamen in triumphum duxit. 4 In hac laetitia duos filios amisit et progressus ad populum gratias fortunae egit, quod, si quid adversi reipublicae imminebat, sua esset calamitate decisum. 5 Ob haec omnia ei a populo et a senatu concessum est, ut ludis Circensibus triumphali veste uteretur. 6 Ob huius continentiam et paupertatem post mortem eius dos uxori nisi venditis possessionibus non potuit exsolvi.

57 1 Tiberius Sempronius Gracchus nobilissima familia ortus Scipionem Asiaticum quamvis inimicum duci in carcerem non est passus. 2 Praetor Galliam domuit, consul Hispaniam, altero consulatu Sardiniam; tantumque captivorum adduxit, ut longa venditione res in proverbium veniret "Sardi venales". 3 Censor libertinos, qui rusticas tribus occuparant, in quattuor urbanas divisit; ob quod a populo collega eius Claudius (nam ipsum auctoritas tuebatur) reus factus; et cum eum duae classes condemnassent, Tiberius iuravit se cum illo in exilium iturum: ita reus absolutus est. 4 Cum in domo Tiberii duo angues e geniali toro erepsissent, responso dato eum de dominis periturum, cuius sexus anguis fuisset occisus, amore Corneliae coniugis marem iussit interfici.

58 1 Publius Scipio Aemilianus, Paulli Macedonici filius, a Scipione Africano adoptatus, in Macedonia cum patre agens victum Persen tam pertinaciter persecutus est, ut media nocte in castra redierit. 2 Lucullo in Hispania legatus apud Intercatiam oppidum provocatorem singulari proelio vicit. 3 Muros hostilis civitatis primus ascendit. 4 Tribunus in Africa sub T. Manilio imperatore octo cohortes obsidione vallatas consilio et virtute servavit, a quibus corona obsidionali aurea donatus. 5 Cum aedilitatem peteret, consul ante annos ultro factus Carthaginem intra sex menses delevit. 6 Numantiam in Hispania correcta prius militum disciplina fame vicit; hinc Numantinus. 7 Gaio Laelio plurimum usus; ad reges adeundos missus duos secum praeter eum servos duxit. 8 Ob res gestas superbus Gracchum iure caesum videri respondit; obstrepente populo: Taceant, inquit, quibus Italia noverca, non mater est; et addidit: Quos ego sub corona vendidi. 9 Censor Mummio collega segniore in senatu ait: Utinam mihi collegam aut dedissetis aut non dedissetis. 10 Suscepta agrariorum causa domi repente exanimis inventus obvoluto capite elatus, ne livor in ore appareret. 11 Huius patrimonium tam exiguum <fuit>, ut XXXII libras argenti, duas et semilibram auri reliquerit.

59 1 Aulus Hostilius Mancinus praetor adversum Numantinos vetantibus avibus et nescio qua voce revocante profectus, cum ad Numantiam venisset, exercitum Pompei acceptum prius corrigere decrevit et solitudinem petiit. 2 Eo die Numantinis forte sollemni nuptum filias locabant; et unam speciosam duobus competentibus pater puellae conditionem tulit, ut ei illa nuberet, qui hostis dexteram attulisset. 3 Profecti iuvenes abscessum Romanorum in modam fugae properantium cognoscunt, rem ad suos referant. Illi statim quattuor milibus suorum viginti milia Romanorum ceciderunt. 4 Mancinus auctore Tiberio Graccho quaestore suo in leges hostium foedus percussit; quo per senatum improbato Mancinus Numantinis deditus nec receptus, augurio in castra deductus, praeturam postea consecutus est.

60 1 Lucius Mummius, devicta Achaia Achaicus dictus, consul adversum Corinthios iuissus victoriam alieno labore quaesitam intercepit. 2 Nam cum illos Metellus Macedonicus apud Heracleam fudisset et duce Critolao privasset, cum lictoribus et paucis equitibus in Metelli castra properavit et Corinthios apud Leucopetram vicit duce Diaeo, qui domum refugit eamque incendit, coniugem interfecit et in ignem praecipitavit, ipse veneno interiit. 3 Mummius Corinthum signis tabulisque spoliavit; quibus cum totam replesset Italiam, in domum suam nihil contulit.

61 1 Quintus Caecilius Metellus, domita Macedonia Macedonicus dictus, praetor Pseudophilippum, qui idem Andriscus dictus est, vicit. 2 Achaeos bis proelio fudit triumphandos Mummio tradidit. 3 Invisus plebi ob nimiam severitatem et ideo post duas repulsus consul aegre factus Arbacos in Hispania domuit. 4 Apud Contrebiam oppidum cohortes loco pulsas redire et locam recipere iussit. 5 Cum omnia proprio et subito consilio ageret, amico cuidam, quid acturus esset, roganti: 6 Tunicam, inquit, meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem. Hic quattuor filiorum pater supremo tempore humeris eorum ad sepulcrum latus est; ex quibus tres consulares, unum etiam triumphantem vidit.

62 1 Quintus Caecilius Metellus Numidicus, qui de Iugurtha rege triumphavit, censor Quintium, qui se Tiberii Gracchi filium mentiebatur, in censum non recepit. 2 Idem in legem Apuleiam per vim latam iurare noluit, quare in exilium actus Smyrnae exulavit. 3 Calidia deinde rogatione revocatus cum ludis forte litteras in theatro accepisset, non prius eas legere dignatus est, quam spectaculum finiretur. Metellae sororis auae virum laudare noluit, quod is olim iudicium contra leges detrectarat.

63 1 Quintus Metellus Pius, Numidici filius, Pius, quia patrem lacrimis et precibus assidue revocavit, praetor bello sociali Q. Popedium Marsorum ducem interfecit. 2 Consul in Hispania Herculeios fratres oppressit, Sertorium Hispania expulit. 3 Adolescens in petitione praeturae et pontificatus consularibus viris praelatus est.

64 1 Tiberius Gracchus, Africani ex filia nepos, quaestor Mancino in Hispania foedus eius flagitiosum probavit. 2 Periculum deditionis eloquentiae gratia effugit. 3 Tribunus plebis legem tulit, ne quis plus mille agri iugera haberet. 4 Octavio collegae intercedenti novo exemplo magistratum abrogavit. 5 Dein tulit, ut de ea pecunia, quae ex Attali hereditate erat, ageretur et populo divideretur. 6 Deinde cum prorogare sibi potestatem vellet, adversis auspiciis in publicum processit statimque Capitolium petiit manum ad caput referens, quo salutem suam populo commendabat. 7 Hoc nobilitas ita accepit, quasi diadema posceretur; segniterque cessante Mucio consule Scipio Nasica sequi se iussit, qui salvam rempublicam vellent, Gracchum in Capitolium persecutus oppressit. 8 Cuius corpus Lucretii aedilis manu in Tiberim missum; unde ille Vispillo dictus. 9 Nasica ut invidiae subtraheretur, per speciem legationis in Asiam ablegatus est.

65 1 Gaius Gracchus pestilentem Sardiniam quaestor sortitus non veniente successore sua sponte discessit. 2 Asculanae et Fregellanae defectionis invidiam sustinuit. 3 Tribunus plebis agrarias et frumentarias leges tulit, colonos etiam Capuam et Tarentum mittendos censuit. 4 Triumviros agris dividendis se et Fulvium Flaccum et C. Crassum constituit. 5 Minucio Rufo tribuno plebis legibus suis obrogante in Capitolium venit; ubi cum Antyllius praeco Opimii consulis in turba fuisset occisus, in forum descendit et imprudens contionem a tribune plebis avocavit; qua re arcessitus cum in senatum non venisset, armata familia Aventinum occupavit; ubi ab Opimio victus, dum a templo Lunae desilit, talum intorsit et Pomponio amico apud portam Trigeminam, P. Laetorio in ponte sublicio persequentibus resistente in lucum Furinae pervenit. 6 Ibi vel sua vel servi Euphori manu interfectus; caput a Septimuleio amico Gracchi ad Opimium relatum auro expensum fertur, propter avaritiam infuso plumbo gravius effectum.

66 1 Marcus Livius Drusus, genere et eloquentia magnus, sed ambitiosus et superbus, aedilis munus magnificentissimum dedit. 2 Ubi Remmio collegae quaedam de utilitate reipublicae suggerenti: Quid tibi, inquit, cum republica nostra? 3 Quaestor in Asia nullis insignibus uti voluit, ne quid ipso esset insignius. 4 Tribunus plebis Latinis civitatem, plebi agros, equitibus curiam, senatui iudicia permisit. 5 Nimiae liberalitatis fuit: ipse etiam professus nemini se ad largiendum praeter caelum et caenum reliquisse; ideoque cum pecunia egeret, multa contra dignitatem fecit. 6 Magudulsam Mauritaniae principem ob regis simultatem profugum accepta pecunia Boccho prodidit, quem ille elephanto obiecit. 7 Adherbalem filium regis Numidarum obsidem domi suae suppressit redemptionem eius occultam a patre sperans. 8 Caepionem inimicum actionibus suis resistentem ait se de saxo Tarpeio praecipitaturum. 9 Philippo consuli legibus agrariis resistenti ita collum in comitio obtorsit, ut multus sanguis efflueret e naribus; quam ille luxuriam opprobrans muriam de turdis esse dicebat. 10 Deinde ex gratia nimia in invidiam venit. Nam plebs acceptis agris gaudebat, expuisi dolebant, equites in senatum lecti laetabantur, sed praeteriti querebantur; senatus permissis iudiciis exaltabat, sed societatem cum equitibus aegre ferebat. 11 Unde Livius anxius, ut Latinorum postulata differret, qui promissam civitatem flagitabant, repente in publico concidit sive morbo comitiali seu hausto caprino sanguine, semianimis domum relatus. 12 Vota pro illo per Italiam publice suscepta sunt. Et cum Latini consulem in Albano monte interfecturi essent, Philippum admonuit, ut caveret: unde in senatu accusatus, cum domum se reciperet, immisso inter turbam percussore corruit. 13 Invidia caedis apud Philippum et Caepionem fuit.

67 1 Gaius Marius septies consul, Arpinas, humili luco natus, primis honoribus per ordinem functus, legatus Metello in Numidia criminando eum consulatum adeptus Iugurtham captum ante currum egit. 2 In proximum annum consul ultro factus Cimbros in Gallia apud Aquas Sextias, Teutonas in Italia in campo Raudio vicit deque his triumphavit. 3 Usque sextum consulatum per ordinem factus Apuleium tribunum plebis et Glauciam praetorem seditiosos ex senatusconsulto interemit. 4 Et cum Sulpicia rogatione provinciam Syllae eriperet, armis ab eo victus Minturnis in palude delituit. 5 Inventus et in carcerem coniectus immissum percussorem Gallum vultus auctoritate deterruit acceptaque navicula in Africam traiecit, ubi diu exulavit. 6 Mox Cinnana dominatione revocatus ruptis ergastulis exercitum fecit caesisque inimicis iniuriam ultus septimo consulatu, ut quidam ferunt, voluntaria morte decessit.

68 1 Gaius Marius filius viginti septem annorum consulatum invasit, quem honorem tam immaturum mater flevit. 2 Hic patri saevitia similis curiam armatus obsedit, inimicos trucidavit, quorum corpora in Tiberim praecipitavit. 3 In apparatu belli, quod contra Syllam parabatur, apud Sacriportum vigiliis et labore defessus sub divo requievit et absens victus fugae, non pugnae interfuit. 4 Praeneste confugit, ubi per Lucretium Afellam obsessus temptata per cuniculum fuga, cum omnia saepta intelligeret, iugulandum se Pontio Telesino praebuit.

69 1 Lucius Cornelius Cinna flagitiosissimus rempublicam summa crudelitate vastavit. 2 Primo consulatu legem de exulibus revocandis ferens ab Octavio collega prohibitus et honore privatus urbe profugit vocatisque ad pilleum servis adversarios vicit, Octavium interfecit, Ianiculum occupavit. 3 Iterum et tertio consulem se ipse fecit. 4 Quarto consulatu cum bellum contra Syllam pararet, Anconae ob nimiam crudelitatem ab exercitu lapidibus occisus est.

70 1 Flavius Fimbria saevissimus, quippe Cinnae satelles, Valerio Flacco consuli legatus in Asiam profectus, per simultatem dimissus corrupto exercitu ducem interficiendum curavit. 2 Ipse correptis imperii insignibus provinciam ingressus Mithridatem Pergamo expulit. 3 Ilium, ubi tardius portae patuerant, incendi iussit; ubi Minervae templum inviolatum stetit, quod divina maiestate servatum nemo dubitavit. 4 Ibidem Fimbria militiae principes securi percussit; mox a Sylla Pergami obsessus corrupto exercitu desertas semet occidit.

71 1 Viriathus genere Lusitanus, ob paupertatem primo mercennarius, deinde alacritate venator, audacia latro, ad postremum dux, bellum adversum Romanos sumpsit eorumque imperatorem Claudium Unimanum, dein C. Nigidium oppressit. 2 Pacem a Popilio maluit integer petere quam victus† et cum alia dedisset et arma retinerentur, bellum renovavit. 3 Caepio cum vincere aliter non posset, duos satellites pecunia corrupit, qui Viriathum vino depositum peremerunt. 4 Quae victoria, quia empta erat, a senatu non probata.

72 1 Marcus Aemilius Scaurus nobilis, pauper: nam pater eius quamvis patricius ob paupertatem carbonarium negotium exercuit. 2 Ipse primo dubitavit, honores peteret an argentariam faceret; sed eloquentiae consultus ex ea gloriam peperit. 3 Primo in Hispania corniculum meruit sub Oreste in Sardinia stipendia fecit. 4 Aedilis iuri reddendo magis quam muneri edendo studuit. Praetor adversus Iugurtham, tamen eius pecunia victus. 5 Consul legem de sumptibus et libertinorum suffragiis tulit. 6 P. Decium praetorem transeunte ipso sedentem iussit assurgere eique vestem scidit, sellam concidit; ne quis ad eum in ius iret edixit. 7 Consul Liguras Tauriscos domuit atque de his triumphavit. 8 Censor viam Aemiliam stravit, pontem Mulvium fecit. 9 Tantumque auctoritate potuit, ut Opimium contra Gracchum, Marium contra Glauciam et Saturninum privato consilio armaret. 10 Idem filium suum, quia praesidium deseruerat, in conspectum suum vetuit accedere; ille ob hoc dedecus mortem sibi conscivit. 11 Scaurus senex cum a Vario tribune plebis argueretur, quasi socios et Latium ad arma coegisset, apud populum ait: Varius Sucronensis Aemilium Scaurum ait socios ad arma coegisse, Scaurus negat: utri potius credendum putatis?

73 1 Lucius Apuleius Saturninus, tribunus plebis seditiosus, ut gratiam Marianorum militum pararet, legem tulit, ut veteranis centena agri iugera in Africa dividerentur; intercedentem Baebium collegam facta per populum lapidatione submovit. 2 Glauciae praetori, quod is eo die, quo ipse contionem habebat, ius dicendo partem populi avocasset, sellam concidit, ut magis popularis videretur. 3 Quendam libertini ordinis subornavit, qui se Tiberii Gracchi filium fingeret. 4 Ad hoc testimonium Sempronia soror Gracchorum producta nec precibus nec minis adduci potuit, ut dedecus familiae agnosceret. 5 Saturninus Aulo Nunnio competitore interfecto tribunus plebis refectus Siciliam, Achaiam, Macedoniam novis colonis destinavit; et aurum dolo an scelere Caepionis partum ad emptionem agrorum convertit. 6 Aqua et igni interdixit ei, qui in leges suas non iurasset. 7 Huic legi multi nobiles obrogantes, cum tonuisset, clamarunt: Iam, inquit, nisi quiescetis, grandinabit. 8 Metellus Numidicus exulare quam iurare maluit. 9 Saturninus tertio tribunus plebis refectus, ut satellitem suum Glauciam praetorem faceret, Mummium competitorem eius in campo Martio necandum curavit. 10 Marius senatusconsulto armatus, quo censeretur, darent operam consules, ne quid respublica detrimenti caperet, Saturninum et Glauciam in Capitolium persecutus obsedit maximoque aestu incisis fistulis in deditionem accepit. Nec deditis fides servata: 11 Glauciae fracta cervix, Apuleius cum in curiam fugisset, lapidibus et tegulis desuper interfectus est. 12 Caput eius Rabirius quidam senator per convivia in ludibrium circumtulit.

74 1 Lucius Licinius Lucullus nobilis, disertus et dives, munus quaestorium amplissimum dedit. 2 Mox per Murenam in Asia classem Mithridatis et Ptolomaeum regem Alexandriae consuli Syllae conciliavit. 3 Praetor Africam iustissime rexit. 4 Adversus Mithridatem missus collegam suum Cottam Chalcedone obsessum liberavit. Cyzicum obsidione solvit. 5 Mithridatis copias ferro et fame afflixit eumque regno suo id est Ponto expulit. 6 Quem rursum cum Tigrane rege Armeniae subveniente magna felicitate superavit. 7 Nimius in habitu, maxime signorum et tabularum amore flagravit. 8 Post cum alienata mente desipere coepisset, tutela eius M. Lucullo fratri permissa est.

75 1 Cornelius Sylla, a fortuna Felix dictus, cum parvulus a nutrice ferretur, mulier obvia: Salve, inquit, puer tibi et reipublicae tuae felix; et stafim quaesita, quae haec dixisset, non potuit inveniri. 2 Hic quaestor Marii Iugurtham a Boccho in deditionem accepit. 3 Bello Cimbrico et Teutonico legatus bonam operam navavit. Praetor inter cives ius dixit. 4 Praetor Ciliciam provinciam habuit. 5 Bello sociali Samnites Hirpinosque superavit. 6 Ne monumenta Bocchi tollerentur, Mario restitit. 7 Consul Asiam sortitus Mithridatem apud Orchomenum et Chaeroniam proelio fudit, Archelaum praefectum eius Athenis vicit, portum Piraeum recepit, Maedos et Dardanos in itinere superavit. 8 Mox cum rogatione Sulpicia imperium eius transferretur ad Marium, in Italiam regressus corruptis adversariorum exercitibus Carbonem Italia expulit, Marium apud Sacriportum, Telesinum apud portam Collinam vicit. 9 Mario Praeneste interfecto Felicem se edicto appellavit. Proscriptionis tabulas primus proposuit. 10 Novem milia dediticiorum in villa publica cecidit. 11 Numerum sacerdotum auxit, tribuniciam potestatem minuit. 12 Republica ordinata dictataram deposuit; unde sperni coeptus Puteolos concessit et morbo, qui phthiriasis vocatur, interiit.

76 1 Mithridates rex Ponti oriundus a septem Persis, magna vi animi et corporis, ut sexiuges equos regeret quinquaginta gentiam ore loqueretur. 2 Bello sociali dissidentibus Romanis Nicomedem Bithynia Ariobarzanen Cappadocia espulit. 3 Litteras per totam Asiam misit, ut, quicunque Romanus esset, certa die interficeretur; et factum est. 4 Graeciam insulasque omnes excepta Rhodo occupavit. 5 Sylla eum proelio vicit, classem eius proditione Archelai intercepit, ipsum apud Dardanum oppidum fudit et oppressit, et potuit capere, nisi adversum Marium festinans qualemcumque pacem componere maluisset. 6 Deinde eum acrius resistentem Lucullus fudit. 7 Mithridates post a Pompeio nocturno proelio victus in regnum confugit ubi per seditionem popularium a Pharnace filio in turre obsessus venenum sumpsit. 8 Quod cum tardius combiberet, quia adversum venena multis antea medicaminibus corpus firmarat, immissum percussorem Gallum Bithocum auctoritate vultus territum revocavit et in caedem suam manum trepidantis adiuvit.

77 1 Cn. Pompeius Magnus, civili bello Syllae partes secutus ita egit, ut ab eo maxime diligeretur. Siciliam sine bello a proscriptis recepit. 2 Numidiam Hiarbae ereptam Massinissae restituit. Viginti sex annos natus triumphavit. 3 Lepidum acta Syllae rescindere volentem privatus Italia fugavit. 4 Praetor in Hispaniam pro consulibus missus Sertorium vicit. 5 Mox piratas intra quadragesimum diem subegit. Tigranem ad deditionem, Mithridatem ad venenum compulit. 6 Deinde mira felicitate nunc in septemtrionem Albanos, Colchos, Heniochos, Caspios, Iberos, nunc in orientem Parthos, Arabas atque Iudaeos cum magno sui terrore penetravit. 7 Primus in Hyrcanum, Rubrum et Arabicum mare usque pervenit. 8 Moxque diviso orbis imperio, cum Crassus Syriam, Caesar Galliam, Pompeius urbem obtineret, post caedem Crassi Caesarem dimittere exercitum iussit. 9 Cuius infesto adventu urbe pulsus, in Pharsalia victus ad Ptolomaeum Alexandriae regem confugit. Eius imperio ab Achilla et Potino satellitibus occisus est.

(Huius latus sub oculis uxoris et liberorum a Septimio, Ptolomaei praefecto, mucrone confossum est. Iamque defuncti caput gladio praecisum, quod usque ad ea tempora fuerat ignoratum. Truncus Nilo iactatus a Servio Codro rogo inustus humatusque est inscribente sepulcro: Hic positus est Magnus. Caput ab Achilla, Ptolomaei satellite, Aegyptio velamine involutum cum anulo Caesari pracaentatum est; qui non continens lacrimas illud plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum curavit.)

78 1 Gaius Iulius Caesar, veneratione rerum gestarum Divus dictus, contubernalis Thermo in Asiam profectus, cum saepe ad Nicomedem, regem Bithyniae, commearet, impudicitiae infamatus est. 2 Mox Dolabellam iudicio oppressit. 3 Dum studiorum causa Rhodum petit, a piratis captus et redemptus, eosdem et postea captos punivit. 4 Praetor Lusitaniam et post Galliam ab Alpibus usque et Oceanum bis classe transgressus Britanniam subegit. 5 Cum ei triumphus a Pompeio negaretur, armis eum urbe pulsum in Pharsalia vicit. 6 Capite eius oblato flevit, et honorifice sepeliri fecit; mox a satellitibus Ptolomaei obsessus eorum et regis nece Pompeio parentavit. 7 Pharnacem Mithridatis filium fama nominis fugavit. 8 Iubam et Scipionem in Africa, Pompeios iuvenes in Hispania apud Mundam oppidum ingenti proelio vicit. 9 Deinde ignoscendo amicis odia cum armis deposuit: nam Lentulum tantum et Afranium et Faustum Syllae filium iussit occidi. 10 Dictator in perpetuum factus a senatu, in curia Cassio et Bruto caedis auctoribus tribus et viginti vulneribus occisus est; cuius corpore pro rostris posito sol orbem suum celasse dicitur.

79 1 Caesar Octavianus ex Octavia familia in Iuliam translatus in ultionem Iulii Caesaris, a quo heres fuerat institutus, Brutum et Cassium caedis auctores in Macedonia vicit. 2 Sextum Pompeium Gnaei Pompei filium bona paterna repetentem in freto Siculo superavit. 3 Marcum Antonium consulem Syriam obtinentem amore Cleopatrae devinctum in Actiaco Ambraciae litore debellavit. 4 Reliquam orbis partem per legatos domuit. Huic Parthi signa, quae Crasso sustulerant, ultro reddiderunt. 5 Indi, Scythae, Sarmatae, Daci, quos non domuerat, dona miserunt. 6 Iani gemini portas bis ante se clausas, primo sub Numa, iterum post primum Punicum bellum, sua manu clausit. 7 Dictator in perpetuum factus a senatu ob res gestas Divus Augustus est appellatus.

80 1 Cato praetorius Catonis censorii pronepos cum in domo avunculi Drusi educaretur, nec pretio nec minis potuit adduci a Q. Popedio Silone Marsorum principe, ut favere se causae sociorum diceret. 2 Quaestor Cyprum missus ad vehendam ex Ptolomaei hereditate pecuniam cum summa eam fide perduxit; praeterea coniuratos puniendos censuit. 3 Bello civili Pompei partes secutus est; quo victo exercitum per deserta Africae duxit, ubi Scipioni consulari delatum ad se imperium concessit. 4 Victis partibus Uticam concessit, ubi filium hortatus, ut clementiam Caesaris experiretur, ipse lecto Platonis libro, qui de bono mortis est, semet occidit.

81 1 Marcus Tullius Cicero, genere Arpinas, patre equite Romano natus, genus a Tito Tatio rege duxit. 2 Adolescens Rosciano iudicio eloquentiam et libertatem suam adversus Sullanos ostendit; ex quo veritus invidiam Athenas studiorum gratia petivit, ubi Antiochum Academicum philosophum studiose audivit. Inde eloquentiae gratia Asiam, post Rhodum petiit, ubi Molonem Graecum rhetorem tum disertissimum magristrum habuit, qui flesse dicitur, quod per hunc Graecia eloquentiae laude privaretur. 3 Quaestor Siciliam habuit. Aedilis Gaium Verrem repetundarum damnavit. Praetor Ciliciam latrociniis liberavit. 4 Consul coniuratos capite punivit. Mox invidia P. Clodii instinctuque Caesaris et Pompei, quos dominationis suspectos eadem, qua quondam Sullanos, libertate perstrinxerat, sollicitatis Pisone et Gabinio consulibus, qui Macedoniam Asiamque provincias in stipendium opera huius acceperant, in exilium actus; mox ipso referente Pompeio rediit eumque civili bello secutus est. 5 Quo victo veniam a Caesare ultro accepit; quo interfecto Augustum fovit, Antonium hostem iudicavit; 6 Et cum triumviros se fecissent Caesar, Lepidus Antoniusque, concordia non aliter visa est inter eos iungi posse, nisi Tullius necaretur; qui immissis ab Antonio percussoribus cum forte Formiis quiesceret, imminens exitium corvi auspicio didicit et fugiens occisus est. Caput ad Antonium relatum.

82 1 Marcus Brutus, avunculi Catonis imitator, Athenis philosophiam, Rhodi eloquentiam didicit. 2 Cytheridem mimam cum Antonio et Gallo arnavit. 3 Quaestor <Caesari> in Galliam proficisci noluit, quod is bonis omnibus displicebat. 4 Cum Appio socero in Cilicia fuit, et cum ille repetundarum accusaretur, ipse ne verbo quidem infamatus est. 5 Civili bello a Catone ex Cilicia retractus Pompeium secutus est, quo victo veniam a Caesare accepit et proconsul Galliam rexit; tamen cum aliis coniuratis in curia Caesarem occidit. 6 Et ob invidiam veteranorum in Macedoniam missus, ab Augusto in campis Philippiis victus Stratoni cervicem praebuit.

83 1 Gaius Cassius Longinus quaestor Crassi in Syria fuit, post cuius caedem collectis reliquiis in Syriam rediit. 2 Osacem, praefectum regium, apud Orontem fluvium superavit. 3 Dein eo quod coemptis Syriacis mercibus foedissime negotiaretur, Caryota cognominatus est. 4 Tribunus plebis Caesarem oppugnavit. 5 Bello civili Pompeium secutus classi praefuit. 6 A Caesare veniam accepit; tamen adversus eum coniurationis auctor cum Bruto fuit et in caede dubitanti cuidam: Vel per me, inquit, feri; magnoque exercitu comparato in Macedonia Bruto coniunctus in campis Philippiis ab Antonio victus, cum eandem fortunam Bruti putaret, qui Caesarem vicerat, Pindaro liberto iugulum praebuit. Cuius morte audita Antonius exclamasse dicitur: Vici.

84 1 Sextus Pompeius, in Hispania apud Mundam victus, amisso fratre, reliquiis exercitus collectis Siciliam petiit, ubi ruptis ergastulis mare obsedit. 2 Interceptis commeatibus Italiam vexavit; et cum mari feliciter uteretur, Neptuni se filium professus est eumque bobus auratis et equo placavit. 3 Pace facta epulatus in navi cum Antonio et Caesare non invenuste ait: Hae sunt meae carinae; quia Romae in Carinis domum eius Antonius tenebat. 4 Rupto per eundem Antonium foedere Sextus ab Augusto per Agrippam navali proelio victus in Asiam fugit, ubi ab Antonianis militibus occisus est.

85 1 Marcus Antonius, in omnibus expeditionibus Iulio Caesari comes, Lupercalibus diadema ei imponere tentavit, mortuo divinos honores decrevit. 2 Augustum perfidiose tractavit, a quo apud Mutinam victus, Perusii fame domitus in Galliam fugit. Ibi Lepidum sibi collegam adiunxit; Brutum exercitu eius corrupto occidit; reparatis viribus in Italiam regressus cum Caesare in gratiam rediit. 3 Triumvir factus proscriptionem a Lucio Caesare avunculo suo coepit. 4 In Syriam missus bellum Parthis intulit, a quibus victus vix tertiam partem de quindecim legionibus in Aegyptum perduxit; ibi Cleopatrae amore devinctus in Actiaco litore ab Augusto victus est. 5 In Alexandriam regressus, cum habitu regio in solio regali sedisset, necem sibi ipse conscivit.

86 1 Cleopatra Ptolomaei regis Aegyptiorum filia, a fratre suo Ptolomaeo eodemque marito, quem fraudare regno voluerat, pulsa ad Caesarem bello civili in Alexandriam venit; ab eo specie sua et concubitu regnum Ptolomaei et necem impetravit. 2 Haec tantae libidinis fuit, ut saepe prostiterit, tantae pulchritudinis, ut multi noctem illius morte emerint. 3 Postea Antonio iuncta, cum eo victa, cum se illi inferias ferre simularet, in Mausoleo eius admotis aspidibus periit.

The Latin Library The Classics Page