M. TERENTI VARRONIS DE LINGUA LATINA
LIBER VII

I.

Difficilia sunt explicatu poetarum vocabula. Saepe enim significationem aliquam prioribus temporibus impositam repens ruina operuit, aut verbum quod conditum est e quibus litteris oportet inde post aliqua dempta, sic obscurior fit voluntas impositoris. Non reprehendendum igitur in illis qui in scrutando verbo litteram adiciunt aut demunt, quo facilius quid sub ea voce subsit videri possit: ut enim facilius obscuram operam Myrmecidis ex ebore oculi videant, extrinsecus admovent nigras setas.

Cum haec amminicula addas ad eruendum voluntatem impositoris, tamen latent multa. Quod si poetice quae in carminibus servavit multa prisca quae essent, sic etiam cur essent posuisset, fecundius poemata ferrent fructum; sed ut in soluta oratione sic in poematis verba non omnia quae habent etuma possunt dici, neque multa ab eo, quem non erunt in lucubratione litterae prosecutae, multum licet legeret. Aelii hominis in primo in litteris Latinis exercitati interpretationem Carminum Saliorum videbis et exili littera expeditam et praeterita obscura multa.

Nec mirum, cum non modo Epimenides sopore post annos L experrectus a multis non cognoscatur, sed etiam Teucer Livii post XV annos ab suis qui sit ignoretur. At hoc quid ad verborum poeticorum aetatem? Quorum si Pompili regnum fons in Carminibus Saliorum neque ea ab superioribus accepta, tamen habent DCC annos. Quare cur scriptoris industriam reprehendas qui herois tritavum, atavum non potuerit reperire, cum ipse tui tritavi matrem dicere non possis? Quod intervallum multo tanto propius nos, quam hinc ad initium Saliorum, quo Romanorum prima verba poetica dicunt Latina.

Igitur de originibus verborum qui multa dixerit commode, potius boni consulendum, quam qui aliquid nequierit reprehendendum, praesertim quom dicat etymologice non omnium verborum posse dici causam, ut qui ac qua re res utilis sit ad medendum medicina; neque si non norim radices arboris, non posse me dicere pirum esse ex ramo, ramum ex arbore, eam ex radicibus quas non video. Quare qui ostendit equitatum esse ab equitibus, equites ab equite, equitem ab equo neque equus unde sit dicit, tamen hic docet plura et satisfacit grato, quem imitari possimusne ipse liber erit indicio.

II.

Dicam in hoc libro de verbis quae a poetis sunt posita, primum de locis, dein quae in locis sunt, tertio de temporibus, tum quae cum temporibus sunt coniuncta, sed is ut quae cum his sint coniuncta, adiungam, et si quid excedit ex hac quadripertitione, tamen in ea ut comprehendam.

Incipiam hinc:

Unus erit quem tu tolles in caerula caeli Templa.

Templum tribus modis dicitur: ab natura, ab auspicando, a similitudine; ab natura in caelo, ab auspiciis in terra, a similitudine sub terra. In caelo templum dicitur, ut in Hecuba:

O magna templa caelitum, commixta stellis splendidis.

In terra, ut in Periboea:

Scrupea saxea Bacchi
Templa prope aggreditur.

Sub terra, ut in Andromacha:

Acherusia templa alta Orci, salvete, infera.

Quaqua intuiti erant oculi, a tuendo primo templum dictum: quocirca caelum qua attuimur dictum templum; sic:

Contremuit templum magnum Iovis altitonantis,

id est, ut ait Naevius,

Hemisphaerium ubi concavo
Caerulo septum stat.

Eius templi partes quattuor dicuntur, sinistra ab oriente, dextra ab occasu, antica ad meridiem, postica ad septemtrionem.

In terris dictum templum locus augurii aut auspicii causa quibusdam conceptis verbis finitus. Concipitur verbis non isdem usque quaque; in Arce sic:

Templa tescaque me ita sunto, quoad ego ea rite lingua nuncupavero.
Olla vera arbos quirquir est, quam me sentio dixisse, templum tescumque me esto in sinistrum.
Olla vera arbos quirquir est, quam me sentio dixisse, templum tescumque me esto in dextrum.
Inter ea conregione conspicione cortumione, utique ea rite dixisse me sensi.

In hoc templo faciundo arbores constitui fines apparet et intra eas regiones qua oculi conspiciant, id est tueamur, a quo templum dictum, et contemplare, ut apud Ennium in Medea:

Contempla et templum Cereris ad laevam aspice.

Contempla et conspicare idem esse apparet, ideo dicere tum, cum templum facit, augurem conspicione, qua oculorum conspectum finiat. Quod cum dicunt conspicionem, addunt cortumionem, dicitur a cordis visu: cor enim cortumionis origo.

Quod addit templa ut sint tesca, aiunt sancta esse qui glossas scripserunt. Id est falsum: nam Curia Hostilia templum est et sanctum non est; sed hoc ut putarent aedem sacram esse templum, eo videtur esse factum quod in urbe Roma pleraeque aedes sacrae sunt templa, eadem sancta, et quod loca quaedam agrestia, quae, alicuius dei sunt, dicuntur tesca.

Nam apud Accium in Philocteta Lemnio:

Quis tu es mortalis, qui in deserta et tesca te apportes loca?

Ea enim loca quae sint designat, cum dicit:

Lemnia praesto
Litora rara, et celsa Cabirum
Delubra tenes, mysteria quae
Pristina castis concepta sacris.

Dein:

Volcania iam templa sub ipsis
Collibus, in quos delatus locos
Dicitur alto ab limine caeli.

Et:

Nemus expirante vapore vides,
Unde ignis cluet mortalibus clam
Divisus.

Quare haec quod tesca dixit, non erravit, neque ideo quod sancta, sed quod ubi mysteria fiunt attuentur, tuesca dicta.

Tueri duo significat, unum ab aspectu ut dixi, unde est Ennii illud:

Tueor te, senex? Pro Iupiter!

Et:

Quis pater aut cognatus volet vos contra tueri?

Alterum a curando ac tutela, ut cum dicimus, "vellet tueri villam," a quo etiam quidam dicunt illum qui curat aedes sacras aedituum, non aeditumum; sed tamen hoc ipsum ab eadem est profectum origine, quod quem volumus domum curare dicimus "tu domi videbis," ut Plautus cum ait:

Intus para, cura, vide. Quod opust fiat.

Sic dicta vestispica, quae vestem spiceret, id est videret vestem ac tueretur. Quare a tuendo et templa et tesca dicta cum discrimine eo quod dixi.

Etiam indidem illud Ennii:

Extemplo acceptam me necato et filiam.

Extemplo enim est continuo, quod omne templum esse debet continuo septum nec plus unum introitum habere.

Quod est apud Accium:

Pervade polum, splendida mundi
Sidera, bigis, bis continuis
Sex expicti signis,

polus Graecum, id significat circum caeli: quare quod est pervade polum valet vade peri polon. Signa dicuntur eadem et sidera. Signa quod aliquid significent, ut libra aequinoctium; sidera, quae quasi insidunt atque ita significant aliquid in terris perurendo aliave qua re: ut signum candens in pecore.

Quod est:

Terrarum anfracta revisam,

anfractum est flexum, ab origine duplici dictum, ab ambitu et frangendo: ab eo leges iubent in directo pedum VIII esse viam, in anfracto XVI, id est in flexu.

Ennius:

Ut tibi
Titanis Trivia dederit stirpem liberum.

Titanis Trivia Diana est, ab eo dicta Trivia, quod in trivio ponitur fere in oppidis Graecis, vel quod luna dicitur esse, quae in caelo tribus viis movetur, in altitudinem et latitudinem et longitudinem. Titanis dicta, quod eam genuit, ut ait Plautus, Lato; ea, ut scribit Manilius,

Est Coeo creata Titano.

Ut idem scribit:

Latona pariet casta complexu Iovis
Deliadas geminos,

id est Apollinem et Dianam. Dii, quod Titanis Deli eos peperit, Deliadae.

Eidem:

O sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum optines.

Umbilicum dictum aiunt ab umbilico nostro, quod is medius locus sit terrarum, ut umbilicus in nobis; quod utrumque est falsum: neque hic locus est terrarum medius neque noster umbilicus est hominis medius. Itaque pingitur quae vocatur antichthon Pythagora, ut media caeli ac terrae linea ducatur infra umbilicum per id quo discernitur homo mas an femina sit, ubi ortus humanus similis ut in mundo: ibi enim omnia nascuntur in medio, quod terra mundi media. Praeterea si quod medium id est umbilicus pilae terrae, non Delphi medium; et terrae medium — non hoc, sed quod vocant — Delphis in aede ad latus est quiddam ut thesauri specie, quod Graeci vocant omphalon, quem Pythonos aiunt esse tumulum; ab eo nostri interpretes omphalon umbilicum dixerunt.

Pacuius:

Calydonia altrix terra exsuperantum virum.

Ut ager Tusculanum, sic Calydonius ager est, non terra; sed lege poetica, quod terra Aetolia in qua Calydon, a parte totam accipi Aetoliam voluit.

Acci:

Mystica ad dextram vada
Praetervecti.

Mystica a mysteriis, quae ibi in propinquis locis nobilia fiunt.

Ennii:

Areopagitae quia dedere aequam pilam.

Areopagitae ab Areopago; is locus, Athenis.

Musae quae pedibus magnum pulsatis Olympum.

Caelum dicunt Graeci Olympum, montem in Macedonia omnes; a quo potius puto Musas dictas Olympiadas: ita enim ab terrestribus locis aliis cognominatae Libethrides, Pipleides, Thespiades, Heliconides.

Cassi

Hellespontum et claustra.

Claustra, quod Xerxes quondam eum locum clausit: nam, ut Ennius ait,

Isque Hellesponto pontem contendit in alto.

Nisi potius ab eo quod Asia et Europa ibi concluditur mare; inter angustias facit Propontidis fauces.

Pacui:

Linqui in Aegeo fretu.

Dictum fretum ab similitudine ferventis aquae, quod in fretum saepe concurrat aestus atque effervescat. Aegeum dictum ab insulis, quod in eo mari scopuli in pelago vocantur ab similitudine caprarum aeges.

Ferme aderant aequore in alto ratibus repentibus.

Mare appellatum aequor, quod aequatum cum commotum vento non est. Ratis navis longas dixit, ut Naevius cum ait:

Ut conferre queant ratem aeratam qui
Per liquidum mare sudantes eunt atque sedentes.

Ratis dicta navis longa propter remos, quod hi, cum per aquam sublati sunt dextra et sinistra, duas rates efficere videntur: ratis enim, unde hoc tralatum, illi ubi plures mali aut asseres iuncti aqua ducuntur. Hinc naviculae cum remis ratariae dicuntur.

III.

*** hostias agrestis ab agro dictas apparet; infulatas hostias, quod velamenta his e lana quae adduntur, infulae: itaque tum, quod ad sepulcrum ferunt frondem ac flores, addidit:

Non lana sed velatas frondenti coma.
Cornuta taurum umbra in pugnam lacit.

Dicere apparet cornutam a cornibus; cornua a curvore dicta, quod pleraque curva.

Musas quas memorant nosces nos esse
Camenas.

Casmenarum priscum vocabulum ita natum ac scriptum est alibi; Carmenae ab eadem origine sunt declinatae. In multis verbis in quo antiqui dicebant S, postea dicunt R, ut in Carmine Saliorum sunt haec:

Cozeui oborieso. Omnia vero ad Patulcium
commissei.
Ianeus iam es, duonus Cerus es, duonus Ianus.
Venies potissimum melios eum recum ***

*** foedesum foederum, plusima plurima, meliosem meliorem, asenam arenam, ianitos ianitor. Quare e Casmena Carmena, e Carmena R extrito Camena factum. Ab eadem voce canite, pro quo in Saliari versu scriptum est cante, hoc versu:

Divum em pa cante, divum deo supplicate.

In Carmine Priami quod est:

Veteres Casmenas cascam rem volo profarier,

primum cascum significat vetus; secundo eius origo Sabina, quae usque radices in Oscam linguam egit. Cascum vetus esse significat Ennius quod ait:

Quam Prisci casci populi tenuere Latini.

Eo magis Manilius quod ait:

Cascum duxisse cascam non mirabile est,
Quoniam cariosas conficiebat nuptias.

Item ostendit Papini epigrammation, quod in adolescentem fecerat Cascam:

Ridiculum est, cum te Cascam tua dicit amica,
Filia Potoni, sesquisenex puerum.
Dic tu illam pusam: sic fiet "mutua muli":
Nam vere pusus tu, tua amica senex.

Idem ostendit quod oppidum vocatur Casinum (hoc enim ab Sabinis orti Samnites tenuerunt) et nostri etiam nunc Forum Vetus appellant. Item significat in Atellanis aliquot Pappum, senem quod Osci casnar appellant.

Apud Lucilium:

Quid tibi ego ambages Ambivi scribere coner?

Profectum a verbo ambe, quod inest in ambitu et ambitioso.

Apud Valerium Soranum:

Vetus adagio est, O Publi Scipio,

quod verbum usque eo evanuit, ut Graecum pro eo positum magis sit apertum: nam idem est quod paroimian vocant Graeci, ut est:

Auribus lupum teneo;
Canis caninam non est.

Adagio est littera commutata ambagio, dicta ab eo quod ambit orationem, neque in aliqua una re consistit sola. Ambagio dicta ut ambustum, quod circum ustum est, ut ambegna bos apud augures, quam circum aliae hostiae constituuntur.

Cum tria sint coniuncta in origine verborum quae sint animadvertenda, a quo sit impositum et in quo et quid, saepe non minus de tertio quam de primo dubitatur, ut in hoc, utrum primum una canis aut canes sit appellata: dicta enim apud veteres una canes. Itaque Ennius scribit:

Tantidem quasi feta canes sine dentibus latrat.

Lucilius:

Nequam et magnus homo, laniorum immanis canes ut.

Impositio unius debuit esse canis, plurium canes; sed neque Ennius consuetudinem illam sequens reprehendendus, nec is qui nunc dicit:

Canis caninam non est.

Sed canes quod latratu signum dant, ut signa canunt, canes appellatae, et quod ea voce indicant noctu quae latent, latratus appellatus.

Sic dictum a quibusdam ut una canes, una trabes:

Trabes remis rostrata per altum.

Ennius:

Utinam ne in nemore Pelio securibus
Caesa accidisset abiegna ad terram trabes,

cuius verbi singularis casus rectus correptus ac facta trabs.

In Medo:

Caelitum camilla, expectata advenis: salve, hospita.

Camillam qui glossemata interpretati dixerunt administram; addi oportet, in his quae occultiora: itaque dicitur nuptiis camillus qui cumerum fert, in quo quid sit, in ministerio plerique extrinsecus nesciunt. Hinc Casmilus nominatur Samothreces mysteriis dius quidam amminister diis magnis. Verbum esse Graecum arbitror, quod apud Callimachum in poematibus eius inveni.

Apud Ennium:

Subulo quondam marinas propter astabat plagas.

Subulo dictus, quod ita dicunt tibicines Tusci: quocirca radices eius in Etruria, non Latio quaerundae.

Versibus quos olim Fauni vatesque canebant.

Fauni dei Latinorum, ita ut et Faunus et Fauna sit; hos versibus quos vocant Saturnios in silvestribus locis traditum est solitos fari futura, a quo fando Faunos dictos. Antiqui poetas vates appellabant a versibus viendis, ut de poematis cum scribam ostendam.

Corpore Tartarino prognata Paluda virago.

Tartarino dictum a Tartaro. Plato in IIII de fluminibus apud inferos quae sint in his unum Tartarum appellat: quare Tartari origo Graeca. Paluda a paludamentis. Haec insignia atque ornamenta militaria: ideo ad bellum cum exit imperator ac lictores mutarunt vestem et signa incinuerunt, paludatus dicitur proficisci; quae propter quod conspiciuntur qui ea habent ac fiunt palam, paludamenta dicta.

Plautus:

Epeum fumificum, qui legioni nostrae habet
Coctum cibum.

Epeum fumificum cocum, ab Epeo illo qui dicitur ad Troiam fecisse Equum Troianum et Argivis cibum curasse.

Apud Naevium:

Atque prius pariet lucusta Lucam bovem.

Luca bos elephans; cur ita sit dicta, duobus modis inveni scriptum. Nam et in Cornelii Commentario erat ab Libycis Lucas, et in Vergilii, ab Lucanis Lucas; ab eo quod nostri, cum maximam quadripedem quam ipsi haberent vocarent bovem et in Lucanis Pyrrhi bello primum vidissent apud hostis elephantos, id est item quadripedes cornutas (nam quos dentes multi dicunt sunt cornua), Lucanam bovem quod putabant, Lucam bovem appellassent.

Si ab Libya dictae essent Lucae, fortasse an pantherae quoque et leones non Africae bestiae dicerentur, sed Lucae; neque ursi potius Lucani quam Luci. Quare ego arbitror potius Lucas ab luce, quod longe relucebant propter inauratos regios clupeos, quibus eorum tum ornatae erant turres.

Apud Ennium:

Orator sine pace redit regique refert rem.

Orator dictus ab oratione: qui enim verba haberet publice adversus eum quo legabatur, ab oratione orator dictus; cum res maior erat actioni, legebantur potissimum qui causam commodissime orare poterant. Itaque Ennius ait:

Oratores doctiloqui.

Apud Ennium:

Olli respondit suavis sonus Egeriai.

Olli valet dictum illi ab olla et ollo, quod alterum comitiis cum recitatur a praecone dicitur olla centuria, non illa; alterum apparet in funeribus indictivis, quo dicitur

Ollus leto datus est,

quod Graecus dicit lethei, id est oblivioni.

Apud Ennium:

Mensas constituit idemque ancilia primus.

Ancilia dicta ab ambecisu, quod ea arma ab utraque parte ut Thracum incisa.

Libaque, fictores, Argeos et tutulatos.

Liba, quod libandi causa fiunt. Fictores dicti a fingendis libis. Argei ab Argis; Argei fiunt e scirpeis, simulacra hominum XXVII; ea quotannis de Ponte Sublicio a sacerdotibus publice deici solent in Tiberim. Tutulati dicti hi, qui in sacris in capitibus habere solent ut metam; id tutulus appellatus ab eo quod matres familias crines convolutos ad verticem capitis quos habent vitta velatos, dicebantur tutuli, sive ab eo quod id tuendi causa capilli fiebat, sive ab eo quod altissimum in urbe quod est, Arcs, tutissimum vocatur.

Eundem Pompilium ait fecisse flamines, qui cum omnes sunt a singulis deis cognominati, in quibusdam apparent etyma, ut cur sit Martialis et Quirinalis; sunt in quibus flaminum cognominibus latent origines, ut in his qui sunt versibus plerique:

Volturnalem, Palatualem, Furinalem,
Floralemque Falacrem et Pomonalem fecit
Hic idem,

quae obscura sunt; eorum origo Volturnus, diva Palatua, Furrina, Flora, Falacer pater, Pomona.

Apud Ennium:

Iam cata signa ferae sonitum dare voce parabant.

Cata acuta: hoc enim verbo dicunt Sabini: quare

Catus Aelius Sextus

non, ut aiunt, sapiens, sed acutus, et quod est:

Tunc coepit memorare simul cata dicta,

accipienda acuta dicta.

Apud Lucilium:

Quid est? Thynno capto cobium excludunt foras,

et

Occidunt, Lupe, saperdae te et iura siluri

et

Sumere te atque amian.

Piscium nomina sunt eorumque in Graecia origo.

Apud Ennium:

Quae cava corpore caeruleo cortina receptat.

Cava cortina dicta, quod est inter terram et caelum ad similitudinem cortinae Apollinis; ea a corde, quod inde sortes primae existimatae.

Apud Ennium:

Quin inde invitis sumpserunt perduellibus.

Perduelles dicuntur hostes; ut perfecit, sic perduellis, a per et duellum: id postea bellum. Ab eadem causa facta Duellona Bellona.

Apud Plautum:

Neque Iugula, neque Vesperugo, neque Vergiliae occidunt.

Iugula signum, quod Accius appellat Oriona, cum ait:

Citius Orion patefit.

Huius signi caput dicitur ex tribus stellis, quas infra duae clarae, quas appellant Umeros; inter quas quod videtur iugulum, Iugula dicta. Vesperugo stella quae vespere oritur, a quo eam Opillus scribit Vesperum itaque dicitur alterum:

Vesper adest,

quem Graeci dicunt divum hesperion.

Naevius:

Patrem suum supremum optumum appellat.

Supremum ab superrumo dictum: itaque Duodecim Tabulae, dicunt:

Solis occasu diei suprema tempestas esto.

Libri Augurum pro tempestate tempestutem dicunt supremum augurii tempus.

In Cornicularia:

Qui regi latrocinatus decem annos Demetrio.

Latrones dicti ab latere, qui circum latera erant regi atque ad latera habebant ferrum, quos postea a stipatione stipatores appellarunt, et qui conducebantur: ea enim merces Graece dicitur latron. Ab eo veteres poetae nonnunquam milites appellant latrones. At nunc viarum obsessores dicuntur latrones, quod item ut milites sunt cum ferro, aut quod latent ad insidias faciendas.

Apud Naevium:

Risi egomet mecum cassabundum ire ebrium.

Cassabundum a cadendo. Idem:

Diabathra in pedibus habebat, erat amictus epicroco.

Utrumque vocabulum Graecum.

In Menaechmis:

Inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.

Idem hoc est verbum in Cemetria Naevii. Carere a carendo, quod eam tum purgant ac deducunt, ut careat spurcitia; ex quo carminari dicitur tum lana, cum ex ea carunt quod in ea haeret neque est lana, quae in Romulo Naevius appellat asta ab Oscis.

In Persa:

Iam pol ille hic aderit, credo, congerro meus.

Congerro a gerra; hoc Graecum est et in Latina cratis.

In Menaechmis:

Idem istuc aliis ascriptivis fieri ad legionem solet.

Ascriptivi dicti, quod olim ascribebantur inermes armatis militibus qui succederent, si quis eorum deperisset.

In Trinummo:

Nam illum tibi
Ferentarium esse amicum inventum intellego.

Ferentarium a ferendo id quod non est inane ac sine fructu; aut quod ferentarii equites hi dicti qui ea modo habebant arma quae ferrentur, ut iaculum. Huiuscemodi equites pictos vidi in Aesculapii aede vetere et ferentarios ascriptos.

In Frivolaria:

Ubi rorarii estis? En sunt. Ubi sunt accensi?
Ecce sunt.

Rorarii, dicti ab rore qui bellum committebant, ideo quod ante rorat quam pluit. Accensos ministratores Cato esse scribit; potest id ab censione, id est ab arbitrio: nam idem ad arbitrium eius cuius minister.

Pacuvius:

Cum deum triportenta ***

In Mercatore:

Non tibi istuc magis dividiaest quam mihi hodie fuit.

(Eadem vi hoc est in Corollaria Naevius usus.) Dividia ab dividendo dicta, quod divisio distractio est doloris: itaque idem in Curculione ait:

Sed quid tibi est? — Lien enecat, renes dolent,
Pulmones distrahuntur.

In Pagone:

Honos syncerasto periit, pernis, glandio.

Syncerastum est omne edulium antiquo vocabulo Graeco.

In Parasito Pigro:

Domum ire coepi tramite in dextra via.

Trames a transverso dictus.

In Fugitivis:

Age ergo specta, vide vibices quantas. — Iam
inspexi. Quid est?

Vibices alte excitatum verberibus corpus.

In Cistellaria:

Non quasi nunc haec sunt hic limaces, lividae.

Limax ab limo, quod ibi vivit.

Diobolares, schoenicolae, miraculae.

Diobolares a binis obolis. Schoenicolae ab schoeno, nugatorio unguento. Miraculae a miris, id est monstris; a quo Accius ait:

Personas distortis oribus deformis miriones.

Ibidem:

Scratiae, scrupipedae, strittabillae, tantulae.

Ab excreando scratiae siccas significat. Scrupipedam Aurelius scribit ab scauripedao; Iuventius comicus dicebat a vermiculo piloso, qui solet esse in fronde cum multis pedibus; Valerius a pede ac scrupea. Ex eo Acci positum curiose: itaque est in Melanippo:

Reicis abs te religionem? Scrupeam imponas tibi.

Strittabillas a strettillando; strittare ab eo qui sistit aegre.

In Astraba:

Acsitiosae annonam caram e vili concinnant viris.

Ideo in Sitellitergo idem ait:

Mulier est uxorcula;
Ut ego novi, scio acsitiosa quam siet.

Claudius scribit axitiosas demonstrari consupplicatrices. Ab agendo axitiosas: ut ab una faciendo factiosae, sic ab una agendo axitiosae, ut actiosae, dictae.

In Cesistione:

Dis stribula aut de lumbo obscena viscera.

Stribula, ut Opillus, scribit, circum coxendices, sunt bovis; id Graecum est ab eius loci versura.

In Nervolaria:

Scobina ego illunc actutum adrasi senem.

Scobinam a scobe: lima enim materiae fabrilis est.

In Poenulo:

Vinceretis cervum cursu vel grallatorem gradu.

Grallator a gradu magno dictus.

In Truculento:

Sine virtute argutum civem mihi habeam pro praefica.

Praefica dicta, ut Aurelius scribit, mulier ab luco quae conduceretur quae ante domum mortui laudis eius caneret. Hoc factitatum Aristoteles scribit in libro qui inscribitur Nomima barbarika, quibus testimonium est, quod in Freto est Naevii:

Haec quidem hercle, opinor, praefica est: nam
mortuum collaudat.

Claudius scribit:

Quae praeficeretur ancillis, quemadmodum
lamentarentur, praefica est dicta.

Utrumque ostendit a praefectione praeficam dictam.

Apud Ennium:

Decem Coclites quas montibus summis
Ripaeis fodere.

Ab oculo cocles, ut ocles, dictus, qui unum haberet oculum: quocirca in Curculione est:

De Coclitum prosapia te esse arbitror:
Nam hi sunt unoculi.

IV.

Nunc de temporibus dicam. Quod est apud Cassium:

Nocte intempesta nostram devenit domum,

intempesta nox dicta ab tempestate, tempestas ab tempore; nox intempesta, quo tempore nihil agitur.

Quid noctis videtur? — in altisono
Caeli clipeo temo superat
Stellas sublimen agens etiam
Atque etiam noctis iter.

Hic multam noctem ostendere volt a temonis motu; sed temo unde et cur dicatur latet. Arbitror antiquos rusticos primum notasse quaedam in caelo signa, quae praeter alia erant insignia atque ad aliquem usum, ut culturae tempus, designandum convenire animadvertebantur.

Eius signa sunt, quod has septem stellas Graeci ut Homerus vocant hamaxan, et propinquum eius signum booten, nostri eas septem stellas triones et temonem et prope eas axem: triones enim et boves appellantur a bubulcis etiam nunc, maxime cum arant terram; e quis ut dicti

Valentes glebarii,

qui facile proscindunt glebas, sic omnes qui terram arabant a terra terriones, unde triones ut dicerentur E detrito.

Temo dictus a tenendo: is enim continet iugum et plaustrum, appellatum a parte totum, ut multa. Possunt triones dicti, VII quod ita sitae stellae, ut ternae trigona faciant.

Aliquod lumen — iubarne? — in caelo cerno.

Iubar dicitur stella Lucifer, quae in summo quod habet lumen diffusum, ut leo in capite iubam. Huius ortus significat circiter esse extremam noctem. Itaque ait Pacuius:

Exorto iubare, noctis decurso itinere.

Apud Plautum in Parasito Pigro:

Inde hic bene potus, primulo crepusculo.

Crepusculum ab Sabinis, et id dubium tempus noctis an diei sit. Itaque in Condalio est:

Tam crepusculo, ferae ut amant, lampades accendite.

Ideo dubiae res creperae dictae.

In Trinummo:

Concubium sit noctis priusquam ad postremum perveneris.

Concubium a concubitu dormiendi causa dictum.

In Asinaria:

Videbitur, factum volo: redito conticinio.

Putem a conticiscendo conticinium sive, ut Opillus scribit, ab eo cum conticuerunt homines.

V.

Nunc de his rebus quae assignificant aliquod tempus, cum dicuntur aut fiunt, dicam.

Apud Accium:

Reciproca tendens nervo equino concita
Tela.

Reciproca est cum unde quid profectum redit eo; ab recipere reciprocare fictum, aut quod poscere procare dictum.

Apud Plautum:

Ut transversus, non proversus cedit quasi cancer solet.

Proversus dicitur ab eo qui in id quod est ante, est versus, et ideo qui exit in vestibulum, quod est ante domum, prodire et procedere; quod cum leno non faceret, sed secundum parietem transversus iret, dixit "ut transversus cedit quasi cancer, non proversus ut homo."

Apud Ennium:

Andromachae nomen qui indidit, recte indidit.

Item:

Quapropter Parim pastores nunc Alexandrum vocant.

Imitari dum voluit, Euripiden et ponere etymon, est lapsus; nam Euripides quod Graeca posuit, etyma sunt aperta. Ille ait ideo nomen additum Andromachae, quod andri machetai: hoc Ennium, quis potest intellegere in versu significare

Andromachae nomen qui indidit, recte indidit,

aut Alexandrum ab eo appellatum in Graecia qui Paris fuisset, a quo Herculem quoque cognominatum alexikakon, ab eo quod defensor esset hominum?

Apud Accium:

Iamque Auroram rutilare procul
Cerno.

Aurora dicitur ante solis ortum, ab eo quod ab igni solis tum aureo aer aurescit. Quod addit rutilare, est ab eodem colore: aurei enim rutili, et inde etiam mulieres valde rufae rutilae dictae.

Apud Terentium:

Scortatur, potat, olet unguenta de meo.

Scortari est saepius meretriculam ducere, quae dicta a pelle: id enim non solum antiqui dicebant scortum, sed etiam nunc dicimus scortea ea quae e corio ac pellibus sunt facta; in aliquot sacris ac sacellis scriptum habemus:

Ne quod scorteum adhibeatur,

ideo ne morticinum quid adsit. In Atellanis licet animadvertere rusticos dicere se adduxisse pro scorto pelliculam.

Apud Accium:

Multis nomen
Vestrum numenque ciendo.

Numen dicunt esse imperium, dictum ab nutu, quod cuius nutu omnia sunt, eius imperium maximum esse videatur: itaque in Iove hoc et Homerus et Accius aliquotiens.

Apud Plautum:

Nisi unum: epityrum estur insane bene.

Epityrum vocabulum est cibi, quo frequentius Sicilia quam Italia usa. Id vehementer cum vellet dicere edi, dixit insane, quod insani omnia faciunt vehementer.

Apud Pacuium:

Flexanima tamquam lymphata aut Bacchi sacris
Commota.

Lymphata dicta a lympha; lympha a Nympha, ut quod apud Graecos Thetis, apud Ennium:

Thelis illi mater.

In Graecia commota mente quos nympholeptous, appellant, ab eo lymphatos dixerunt nostri. Bacchi, qui et Liber, cuius comites a Baccho Bacchae, et vinum in Hispania bacca.

Origo in his omnibus Graeca, ut quod apud Pacuium:

Alcyonis ritu litus pervolgans feror.

Haec enim avis nunc Graece dicitur halkyon, nostri alcedo; haec hieme quod pullos dicitur tranquillo mari facere, eos dies alcyonia appellant. Quod est in versu "alcyonis ritu," id est eius instituto, ut cum haruspex praecipit, ut suo quique ritu sacrificium faciat, et nos dicimus XV viros Graeco ritu sacra, non Romano facere. Quod enim fit rite, id ratum ac rectum est; ab eo Accius

rite perfectis sacris

recte volt accipi.

Apud Ennium:

Si voles advortere animum, comiter monstrabitur.

Comiter hilare ac lubenter, cuius origo Graeca komos, inde comissatio Latine dicta et in Graecia, ut quidam scribunt, komoidia.

Apud Atilium:

Cape, caede, Lyde, come, condi.

Cape, unde accipe; sed hoc in proximo libro retractandum.

Apud Pacuium:

Nulla res
Neque cicurare neque mederi potis est neque rem
reficere.

Cicurare, mansuefacere: quod enim a fero discretum, id dicitur cicur, et ideo dictum

cicur ingenium optineo

mansuetum; a quo Veturii quoque nobiles cognominati Cicurini. Natum a cicco cicur videtur; ciccum dicebant membranam tenuem, quae est ut in malo Punico discrimen; a quo etiam Plautus dicit:

Quod volt demensum, ciccum non interduo.

Apud Naevium:

Circumveniri videor ferme iniuria.

Ferme dicitur quod nunc fere; utrumque dictum a ferendo, quod id quod fertur est in motu atque adventat.

Apud Plautum:

Euax, iurgio uxorem tandem abegi a ianua.

Euax verbum nihil significat, sed effutitum naturaliter est, ut apud Ennium:

Hahae,
Ipse clipeus cecidit;

apud Ennium:

Eu, mea puella, e spe quidem id successit, tibi;

apud Pompilium:

Heu, qua me causa, Fortuna, infeste premis?

Quod ait iurgio, id est litibus: itaque quibus res erat in controversia, ea vocabatur lis: ideo in actionibus videmus dici

quam rem sive litem dicere oportet.

Ex quo licet uidere iurgare esse ab iure dictum, cum quis iure litigaret; ab quo obiurgat is qui id facit iuste.

Apud Lucilium:

Atque aliquot sibi si ab rebus clepsere foro qui.

Clepsere dixit, unde etiam alii clepere, id est corripere, quorum origo a clam, ut sit dictum clapere, unde clepere E ex A commutato, ut multa. Potest vel a Graeco dictum kleptein clepere.

Apud Matium:

Corpora Graiorum maerebat, mandier igni.

Dictum mandier a mandendo, unde manducari, a quo et in Atellanis Dossenum vocant Manducum.

Apud Matium:

Obscaeni interpres funestique ominis auctor.

Obscaenum dictum ab scaena; eam, ut Graeci, et Accius scribit scenam. In pluribus verbis A ante E alii ponunt, alii non, ut quod partim dicunt scaeptrum, partim sceptrum, alii Plauti Faeneratricem, alii Feneratricem; sic faenisicia ac fenisicia, ac rustici pappum Mesium, non Maesium, a quo Lucilius scribit:

Cecilius pretor ne rusticus fiat.

Quare turpe ideo obscaenum, quod nisi in scaena, palam dici non debet.

Potest vel ab eo quod pueris turpicula res in collo quaedam suspenditur, ne quid obsit, bonae, scaevae causa scaevola appellata. Ea dicta ab scaeva, id est sinistra, quod quae sinistra sunt bona auspicia existimantur; a quo dicitur comitia aliudve quid, sicut dixi, scaeva fieri avi, sinistra quae nunc est. Id a Graeco est, quod hi sinistram vocant scaian; quare, quod dixi, obscaenum omen est omen turpe; quod unde id dicitur os, osmen, e quo S extritum.

Apud Plautum:

Quia ego antehac te amavi et mihi amicam esse
crevi.

Crevi valet constitui: itaque heres cum constituit se heredem esse, dicitur cernere, et cum id fecit, crevisse.

Apud eundem quod est:

Mi frequentem operam dedistis,

valet assiduam: itaque qui adest assiduus fere et quom oportet, is frequens, cui infrequens opponi solet. Itaque illud quod eaedem mulierculae dicunt:

Pol isto quidem nos pretio facile
Optanti est frequentare:
Ita in prandio nos lepide ac nitide
Accepisti,

apparet dicere: facile est curare ut adsidue adsimus, cum tam bene nos accipias.

Apud Ennium:

Decretum est stare atque fodari corpora telis.

Hoc verbum Ennii dictum a fodiendo, a quo fossa.

Apud Ennium:

Vocibus concide, fac si musset obrutum.

Mussare dictum, quod muti non amplius quam my dicunt; a quo idem dicit id quod minimum est:

Neque, ut aiunt, my facere audent.

Apud Pacuium:

Di monerint meliora atque amentiam auerruncassint
tuam.

Ab avertendo averruncare, ut deus qui in eis rebus praeest Averruncus. Itaque ab eo precari solent, ut pericula avertat.

In Aulularia:

Pipulo te differam ante aedis,

id est convicio, declinatum a pipatu pullorum. Multa ab animalium vocibus tralata in homines, partim quae sunt aperta, partim obscura; perspicua, ut Ennii:

Animus cum pectore latrat.

Plauti:

Gannit odiosus omni totae familiae.

Caecilii:

Tantum rem dibalare ut pro nilo habuerit

Lucilii:

Haec, inquam, rudet ex rostris atque heiulitabit.

Eiusdem:

Quantum hinnitum atque equitatum.

Minus aperta, ut Porcii ab lupo:

Volitare ululantis.

Ennii a vitulo:

Tibicina maximo labore mugit.

Eiusdem a bove:

Clamore bovantes.

Eiusdem a leone:

Pausam fecere fremendi.

Eiusdem ab haedo:

Clamor ad caelum volvendus per aethera vagit.

Suei a merula:

Frendit e fronde et fritinnit suaviter.

Macci in Casina, a fringuilla:

Quid fringuttis? Quid istuc tam cupide cupis?

Suei a volucribus:

Ita tradet aeque in rem neque in
Iudicium Aesopi nec theatri trittiles.

In Colace:

Nexum ***

Nexum Manilius scribit omne quod per libram et aes geritur, in quo sint mancipia; Mucius, quae per aes et libram fiant ut obligentur, praeter quom mancipio detur. Hoc verius esse ipsum verbum ostendit, de quo quaeritur: nam id aes quod obligatur per libram neque suum fit, inde nexum dictum. Liber qui suas operas in servitutem pro pecunia quam debebat nectebat, dum solveret, nexus vocatur, ut ab aere obaeratus. Hoc C. Poetelio Libone Visolo dictatore sublatum ne fieret, et omnes qui Bonam Copiam iurarunt, ne essent nexi dissoluti.

In Casina:

Sine amet, sine quod lubet id faciat,
Quando tibi domi nihil delicuum est.

Dictum ab eo, quod ad deliquandum non sunt, ut turbida quae sunt deliquantur, ut liquida fiant. Aurelius scribit delicuum esse ab liquido: Claudius ab eliquato. Si quis alterutrum sequi malet, habebit auctorem.

Apud Atilium:

Per laetitiam liquitur
Animus.

Ab liquando liquitur fictum.

VI.

Multa apud poetas reliqua esse verba quorum origines possint dici, non dubito, ut apud Naevium in Aesiona mucro gladii "lingula" a lingua; in Clastidio "vitulantes" a Vitula; in Dolo "caperrata fronte" a caprae fronte; in Demetrio "persibus" a perite: itaque sub hoc glossema "callide" subscribunt; in Lampadione "protinam" a protinus, continuitatem significans; in Nagidone "clucidatus" suavis, tametsi a magistris accepimus mansuetum; in Romulo "consponsus" contra sponsum rogatus; in Stigmatia "praebia" a praebendo, ut sit tutus, quod sint remedia in collo pueris; in Technico "confictant" a conficto convenire dictum;

In Tarentilla "praelucidum" a luce, illustre; in Tunicularia:

ecbolicas aulas quassant

quae eiciuntur, a Graeco verbo ekbole dictum; in Bello Punico:

nec satis sardare

ab serare dictum, id est aperire; hinc etiam sera, qua remota fores panduntur.

VII.

Sed quod vereor ne plures sint futuri qui de hoc genere me quod nimium multa scripserim reprehendant quam quod reliquerim quaedam accusent, ideo potius iam reprimendum quam procudendum puto esse volumen: nemo reprensus qui e segete ad spicilegium reliquit stipulam. Quare institutis sex libris, quemadmodum rebus Latina nomina essent imposita ad usum nostrum:

e quis tris scripsi Po. Septumio qui mihi fuit quaestor, tris tibi, quorum hic est tertius, priores de disciplina verborum originis, posteriores de verborum originibus. In illis, qui ante sunt, in primo volumine est quae dicantur, cur etymologike neque ars sit neque ea utilis sit, in secundo quae sint, cur et ars ea sit et utilis sit, in tertio quae forma etymologiae.

In secundis tribus quos ad te misi item generatim discretis, primum in quo sunt origines verborum locorum et earum rerum quae in locis esse solent, secundum quibus vocabulis tempora sint notata et eae res quae in temporibus fiunt, tertius hic, in quo a poetis item sumpta ut illa quae dixi in duobus libris soluta oratione. Quocirca quoniam omnis operis de Lingua Latina tris feci partis, primo quemadmodum vocabula imposita essent rebus, secundo quemadmodum ea in casus declinarentur, tertio quemadmodum coniungerentur, prima parte perpetrata, ut secundam ordiri possim, huic libro faciam finem.

Varro The Latin Library The Classics Page