II. [1] Si vero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis quam prophetis, sciemus quid audiant a Christo Sadducaei. Christo enim servabatur omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum certe resurrectionem non modo per semetipsum verum etiam in semetipso probare. [2] Nunc autem ad alios Sadducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum: dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae, ita aspernati carnem sicut et ipsum dominum carnis. Nulli denique alii salutem corporali substantiae invident quam alterius divinitatis haeretici. [3] Ideoque et Christum aliter disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne eius erraverunt, aut nullius veritatis contendentes eam secundum Marcionem et Basiliden, aut propriae qualitatis secundum heredes Valentini et Apellen. [4] Atque ita sequitur ut salutem eius substantiae excludant cuius Christum consortem negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instructam si iam in Christo resurrexerit caro. [5] Propterea et nos volumen praemisimus de carne Christi, quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis vanitatem et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem, cuius condicio Christum et hominem et filium hominis inscripserit. [6] Carneum enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum deum praeter creatorem, dum talem ostendimus Christum in quo dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. Obducti dehinc de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore, iam et de resurrectione carnis revincentur, congruente scilicet et deo carnis auctori et Christo carnis redemptori. [7] Hoc ferme modo dicimus ineundam cum haereticis disceptationem: nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet a quo dicatur dispositum esse quod quaeritur. [8] Atque adeo et haeretici ex conscientia infirmitatis nunquam ordinarie tractant. Certi enim quam laborent in alterius divinitatis insinuatione adversum deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis priorem et in praedicationibus manifestatiorem, sub obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una divinitas. [9] Atque ita tractatum viribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum depretiantibus carnem paulatim ad alterius divinitatis temperant sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. [10] Deiectus enim unusquisque vel motus de gradu eius spei quam susceperat apud creatorem, facile iam declinatur ad alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum: per diversitatem enim promissionum diversitas insinuatur deorum. Sic multos inretitos videmus, dum ante de resurrectione carnis eliduntur quam de unione divinitatis elidunt. [11] Igitur quantum ad haereticos demonstravimus quo cuneo <oc>currendum sit a nobis. Et occursum est iam suo quoque titulo: de deo quidem unico et Christo eius adversus Marcionem: de carne vero domini adversus quattuor haereses ad hanc maxime quaestionem praestruendam: uti nunc de sola carnis resurrectione ita et digerendum sit tanquam penes nos quoque incerta, id est penes creatorem----nam et multi rudes, et plerique sua fide dubii, et simplices plures, quos instrui dirigi muniri oportebit----quia ex hoc latere unio divinitatis defenditur: sicut enim negata carnis resurrectione concutitur, ita vindicata constabilitur. [12] Animae autem salutem credo retractatu carere: omnes enim fere haeretici eam, quoquo modo volunt, tamen non negant. Viderit unus aliqui Lucanus ne huic quidem substantiae parcens, quam secundum Aristotelem dissolvens aliud quid pro ea subicit, tertium quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id est non homo, sed ursus forsitan qua Lucanus. [13] Habet et iste a nobis plenissimum de omni statu animae stilum: quam imprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem agnoscimus et refectionem cum maxime adserimus, redactis in ordinarium materiae corpus si quae et alibi pro causarum incursione praestricta distulimus. [14] Nam ut quaedam praelibari sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo nomine.
III. [1] Est quidem et de communibus sensibus sapere in dei rebus, sed in testimonium veri, non in adiutorium falsi, quod sit secundum divinam, non contra divinam dispositionem. Quaedam enim et naturaliter nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus noster penes omnes. [2] Vtar ergo et sententia Platonis alicuius pronuntiantis, 'Omnis anima immortalis': utar et conscientia populi contestantis deum deorum: utar et reliquis communibus sensibus qui deum iudicem praedicant, 'Deus videt' et 'Deo commendo'. [3] At cum aiunt 'Mortuum quod mortuum' et 'Vive dum vivis' et 'Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa', tunc meminero et cor vulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam, tunc si haereticus ad vulgi vitia vel saeculi ingenia confugerit, 'Discede dicam ab ethnico, haeretice: etsi unum estis omnes qui deum fingitis, dum tamen hoc in Christi nomine facis, dum Christianus tibi videris, alius ab ethnico es: redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur: [4] quid caeco duce niteris si vides? Quid vestiris a nudo si Christum induisti? Quid alieno uteris clipeo si ab apostolo armatus es? Ille a te potius discat carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri: quia si et a Christianis negari eam oporteret sufficeret illis de sua scientia non de vulgi ignorantia instrui.' [5] Adeo non erit Christianus qui eam negabit quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit quibus utuntur non Christiani. [6] Aufer denique haereticis quae cum ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones suas sistant, et stare non poterunt. Communes enim sensus simplicitas ipsa commendat et compassio sententiarum et familiaritas opinionum, eoque fideliores existimantur quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt: ratio autem divina in medulla est, non in superficie, et plerumque aemula manifestis.
IV. [1] Itaque haeretici inde statim incipiunt et inde praestruunt, dehinc et interstruunt, unde sciunt facile capi mentes de communione favorabili sensuum. [2] An aliud prius vel magis audias <tam> ab haeretico quam ab ethnico, et non protenus et non ubique convicium carnis, in originem in materiam in casum, in omnem exitum eius, immundae a primordio ex faecibus terrae, immundioris deinceps ex seminis sui limo, frivolae infirmae criminosae molestae onerosae, et post totum ignobilitatis elogium caducae in originem terrae et cadaveris nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum inde iam nomen, in omnis iam vocabuli mortem? [3] 'Hancne ergo, vir sapiens, et visui et contactui et recordatui tuo ereptam persuadere vis quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito, in aliquid omnino de nihilo, et utique redhibentibus eam ignibus et undis et alvis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gula? [4] Adeone autem eadem sperabitur quae intercidit ut claudus et luscus et caecus et leprosus et paralyticus revertantur, ut redisse non libeat, ad pristinum: an integri, ut iterum talia pati timeant? [5] Quid tum de consequentiis carnis? rursusne omnia necessaria illi, et imprimis pabula atque potacula? Et pulmonibus natandum et intestinis aestuandum et pudendis non pudendum et omnibus membris laborandum? [6] Rursus ulcera et vulnera et febris et podagra et mors redoptanda? nimirum haec erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea evadere.' [7] Et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili pudore: ceterum quantum etiam spurciloquio liceat, illorum <est> in congressibus experiri tam ethnicorum quam haereticorum.
V. [1] Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur, et ubique primus iste in nos aries temperatur quo carnis condicio quassatur, necessario et a nobis carnis primum condicio munietur, vituperatione laudatione depulsa: ita nos rhetoricari quoque provocant haeretici, sicut etiam philosophari philosophi. [2] Futtile et frivolum istud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio ut Menandro et Marco placet, etsi ignei alicuius extructio aeque angeli ut Apelles docet, sufficeret ad auctoritatem carnis secundae divinitatis patrocinium: angelos post deum novimus. [3] Iam nunc quisquis ille summus deus haeretici cuiusque est, non immerito ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem a quo voluntas producendae eius adfuisset: utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri noluisset. Itaque et secundum illos aeque caro dei res: nihil operis non eius est qui passus est esse. [4] Bene autem quod et plures et duriores quaeque doctrinae totam hominis figulationem deo nostro cedunt. Quantus hic sit satis nosti qui unicum credidisti. Incipiat iam tibi caro placere cuius artifex tantus est. [5] 'Sed et mundus iste, inquis, dei opus est, et tamen praeterit habitus mundi huius, apostolo quoque auctore, nec idcirco restitutio mundi praeiudicabitur quia dei opus est: et utique si universitas inreformabilis post decessum, quid portio?' Plane, si portio universitati adaequatur. [6] Ad distantias enim provocamus. Primo quidem, quod omnia sermone dei facta sunt et sine illo nihil, caro autem et sermone dei constitit propter formam, ne quid sine sermone----Faciamus enim hominem ante praemisit----et amplius manu propter praelationem, ne universitati compararetur----Et finxit inquit deus hominem----[7] magnae sine dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum: minora enim quae fiebant eo cui fiebant, siquidem homini fiebant cui mox a deo addicta sunt. Merito igitur, ut famula, iussu et imperio et sola vocali potestate universa processerant; contra homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo extructus est ut dominus esse possit dum fit a domino. [8] Hominem autem memento carnem proprie dici, quae prior vocabulum hominis occupavit. Et finxit deus hominem limum de terra: iam homo qui adhuc limus: Et insufflavit in faciem eius flatum vitae et factus est homo, id est limus, in animam vivam, et posuit deus hominem quem finxit in paradiso. Adeo homo figmentum primo, dehinc totus. [9] Hoc eo commendarim uti quidquid omnino homini a deo prospectum atque promissum est non soli animae verum et carni scias debitum, ut si non ex consortio generis certe vel ex privilegio nominis.
VI. [1] Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim carni vindicare quantum contulit ille qui eam fecit, iam tunc gloriantem quod illa pusillitas limus in manus dei, quaecumque sunt, pervenit, satis beatus etsi solummodo contactus. [2] Quid enim si nullo amplius opere statim figmentum de contactu dei constitisset? Adeo magna res agebatur quod ista materia extruebatur. Itaque totiens honoratur quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, dum deducitur, dum effingitur. [3] Recogita totum illi deum occupatum ac deditum, manu sensu opere consilio sapientia providentia, et ipsa imprimis adfectione quae liniamenta dictabat: quodcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus quod et limus, et sermo caro quod et terra tunc. [4] Sic enim praefatio patris ad filium, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et fecit hominem deus, id utique quod finxit: ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi. Et sermo enim deus, qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit pariari deo. [5] Ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in carne non tantum dei opus erat sed et pignus. Quo nunc facit ad infuscandam originem carnis nomen terrae ventilare ut sordentis ut iacentis elementi, cum et si alia materia excudendo homini competisset artificis fastigium recogitari oporteret qui illam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset? [6] Phidiae manus Iovem. Olympium ex ebore molitae adorantur: nec iam bestiae et quidem insulsissimae dens est sed summum saeculi numen, non quia elephantus sed quia Phidias tantus: deus vivus et deus verus quamcunque materiae vilitatem nonne de sua operatione purgasset et ab omni infirmitate sanasset? An hoc supererit, ut honestius homo deum quam hominem deus finxerit? [7] Nunc et si scandalum limus, alia iam res est. Carnem iam teneo, non terram: licet et caro audiat, Terra es et in terram redibis, origo recensetur, non substantia revocatur. [8] Datum est esse aliquid origine generosius et demutatione felicius: nam et aurum terra quia de terra, hactenus tamen terra est ex quo aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior, de obsoletiore matrice. Ita et deo licuit carnis aurum de limi quibus putas sordibus excusato censu eliquasse.
VII. [1] Sed ne dilutior videatur auctoritas carnis quia non et ipsam proprie manus divina tractavit sicut limum, quando in hoc tractaverit limum ut postmodum caro fieret ex limo carni utique negotium gessit. [2] Sed adhuc velim discas quando et quomodo caro floruerit ex limo. Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliciae tunicae quas Adam et Eva paradisum exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae suae traducem in feminae iam carne recognoverit----Hoc nunc os ex ossibus meis et caro ex carne mea----et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo opinor supplenda si Adam adhuc limus. [3] Obliteratus igitur et devoratus est limus in carnem. Quando? Cum factus est homo in animam vivam de dei flatu, vaporeo scilicet et idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem, quasi in testam ita et in carnem. [4] Sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. [5] Nam etsi scriptum est, Numquid argilla dicet figulo, id est homo deo; et si apostolus In testaceis ait vasculis: tamen et argilla homo quia limus ante, et testa caro quia ex limo per adflatus divini vaporem. [6] Quam postea pelliciae tunicae, id est cutes, superductae vestierunt: usque adeo, si detraxeris cutem nudaveris carnem. Ita quod hodie spolium efficitur si detrahatur, hoc fuit indumentum cum superstruebatur. Hinc et apostolus circumcisionem despoliationem carnis appellans tunicam cutem confirmavit. [7] Haec cum ita sint, habes et limum de manu dei gloriosum, et carnem de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. [8] Non es diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et rubentis maris grana candentia non plumbo non aere non ferro neque argento quoque oblaquees sed delectissimo et insuper operosissimo de scrobibus auro, vinis item et unguentis pretiosissimis quibusque vasculorum prius congruentiam cures, proinde perspectae ferruginis gladiis vaginarum adaeques dignitatem, deus vero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam, vilissimo alicui commiserit capulo et indigne collocando utique damnaverit. [9] Collocavit autem, an potius inseruit et inmiscuit carni? Tanta quidem concretione ut incertum haberi possit utrumne caro animam an carnem anima circumferat, utrumne animae caro an anima adpareat carni. [10] Sed etsi magis animam invehi atque dominari credendum est ut magis deo proximam, hoc quoque ad gloriam carnis exuberat quod proximam deo et continet et ipsius dominationis compotem praestat. [11] Quem enim naturae usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per carnem anima depascitur? Quidni? Per quam omni instrumento sensuum fulta est, visu auditu gustu odoratu contactu: per quam divina potestate respersa est, nihil non sermone prospiciens vel tacite praemisso. Et sermo enim de organo carnis est. [12] Artes per carnem, studia ingenia per carnem, opera negotia officia per carnem, atque adeo vivere totum animae carnis est ut non vivere aliud non sit animae quam a carne divertere. Sic etiam ipsum mori carnis est, cuius et vivere. [13] Porro si universa per carnem subiacent animae, carni quoque subiacent: per quod utaris, cum eo utaris necesse est. Ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et coheres invenitur: si temporalium, cur non et aeternorum?
VIII. [1] Et haec quidem velut de publica forma humanae condicionis in suffragium carnis procuraverim. Videamus nunc de propria etiam Christiani nominis forma, quanta huic substantiae frivolae ac sordidae apud deum praerogativa sit. [2] Etsi sufficeret illi quod nulla omnino anima salutem possit adipisci nisi dum est in carne crediderit: adeo caro salutis est cardo, de qua cum anima deo alligatur ipsa est quae efficit ut anima eligi possit a deo. [3] Sed et caro abluitur ut anima emaculetur, caro unguitur ut anima consecretur, caro signatur ut et anima muniatur, caro manus impositione adumbratur ut et anima spiritu illuminetur, caro corpore et sanguine Christi vescitur ut et anima de deo saginetur. Non possunt ergo separari in mercede quas opera coniungit. [4] Nam et sacrificia deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras et aridas escas et adpendices huius officii sordes, caro de proprio suo incommodo instaurat. Virginitas quoque et viduitas et modesta in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia eius de bonis carnis deo adulantur. [5] Age iam, quid de ea sentis cum pro nominis fide in medium extracta et odio publico exposita decertat, cum in carceribus maceratur taeterrimo lucis exilio penuria mundi squalore paedore contumelia victus, ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur, cum denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem moriendo pro ipso, et quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum? [6] Ne illa beatissima et gloriosissima, quae potest apud Christum dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei quod ei debere desierit, hoc magis vincta quo absoluta.
IX. [1] Igitur, ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae vivacitatis animavit, quam incolatui fructui dominatui totius suae operationis praeposuit, quam sacramentis suis disciplinisque vestivit, cuius munditias amat, cuius castigationes probat, cuius passiones sibi adpretiat, haecine non resurget, totiens dei res? [2] Absit, absit, ut deus manuum suarum operam, ingenii sui curam, adflatus sui vaginam, molitionis suae reginam, liberalitatis suae heredem, religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum destituat interitum. [3] Bonum deum novimus: solum optimum a Christo eius addiscimus. Qui dilectionem mandat post suam in proximum, facit et ipse quod praecipit: diligit carnem tot modis sibi proximam; [4] etsi infirmam, sed virtus in infirmitate perficitur; etsi imbecillam, sed medicum non desiderant nisi male habentes; etsi inhonestam, sed inhonestioribus maiorem circumdamus honorem; etsi perditam, sed Ego inquit veni ut quod periit salvum faciam; etsi peccatricem, sed Malo mihi inquit salutem peccatoris quam mortem; etsi damnatam, sed Ego inquit percutiam et sanabo. [5] Quid ea exprobras carni quae deum expectant, quae in deum sperant? Honorantur ab illo quibus subvenit. Ausim dicere, si haec carni non accidissent, benignitas gratia misericordia, omnis vis dei benefica, vacuisset.
X. [1] Tenes scripturas quibus caro infuscatur: tene etiam quibus illustratur. Legis cum quando deprimitur: adige oculos et cum quando relevatur. [2] Omnis caro foenum: non hoc solum pronuntiavit Esaias, sed et Omnis caro videbit salutare dei. Notatur in Genesi dicens dominus, Non manebit spiritus meus super ipsos homines, quia caro sunt: sed et auditur per Ioelem, Effundam de spiritu meo in omnem carnem. [3] Apostolum quoque ne de uno stilo noris quo carnem plerumque compungit: nam etsi negat habitare quidquam boni in carne sua, etsi adfirmat eos qui in carne sint deo placere non posse, quia caro concupiscat adversum spiritum, et si qua alia ita ponit ut carnis non tamen substantia sed actus oneretur, dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobari oportere nisi in animae suggillationem quae carnem ministerio sibi subigit. [4] Verum interim et in illis litteris Paulus est cum stigmata Christi in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum vitiari vetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere et magnificare deum in corpore nostro. [5] Itaque si ignominiae carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent? Quoniam deo magis congruit in salutem redigere quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam probavit.
XI. [1] Hucusque de praeconio carnis adversus inimicos et nihilominus amicissimos eius. Nemo enim tam carnaliter vivit quam qui negant carnis resurrectionem: negantes enim et poenam despiciunt et disciplinam. [2] De quibus luculenter et paracletus per prophetidem Priscam 'Carnes sunt et carnem oderunt'. [3] Quam si tanta auctoritas munit quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam dei ipsius potentiam et potestatem et licentiam recensere debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum et devoratum et quibuscumque modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere? [4] An et aliqua nobis exempla huiusmodi sui iuris in publico naturae promulgavit, ne qui forte adhuc sitiant deum nosse, qui non alia lege credendus est quam ut omnia posse credatur? [5] Plane apud philosophos habes qui mundum hunc innatum infectumque defendant. Sed multo melius quod omnes fere haereses natum et factum mundum adnuentes conditionem deo nostro adscribunt. [6] Igitur confide illum totum hoc ex nihilo protulisse, et deum nosti fidendo quod tantum deus valeat. Nam et quidam, infirmiores hoc prius credere, de materia potius subiacenti volunt ab illo universitatem dedicatam secundum philosophos. [7] Porro et si ita in vero haberetur, cum tamen longe alias substantias longeque alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse quam fuisset ipsa materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse si ea protulerat quae omnino non fuerant. [8] Quo enim interest ex nihilo quid proferri an ex aliquo dum quod non fuit fiat, quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? sic et fuisse e contrario nonnihil est fuisse. [9] Nunc etsi interest tamen utrumque mihi adplaudit. Sive enim ex nihilo deus molitus est cuncta, poterit et carnem in nihilum prodactam exprimere de nihilo: sive de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocumque dehaustam evocare de alio. [10] Et utique idoneus est reficere qui fecit, quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam reddidisse. Ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.
XII. [1] Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis. Dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur; funestatur mundi honor, omnis substantia denigratur: sordent silent stupent cuncta: ubique iustitium est, quies rerum: ita lux amissa lugetur. [2] Et tamen rursus cum suo cultu cum dote cum sole eadem et integra et tota universo orbi revivescit, interficiens mortem suam noctem, rescindens sepulturam suam tenebras, heres sibimet existens, donec et nox revivescat cum suo et illa suggestu. [3] Redaccenduntur enim et stellarum radii quos matutina succensio extinxerat, reducuntur et siderum absentiae quas temporalis distinctio exemerat, redornantur et specula lunae quae menstruus numerus adtriverat. [4] Revolvuntur hiemes et aestates, verna et autumna, cum suis viribus moribus fructibus. Quippe etiam terrae de caelo disciplina est, arbores vestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta sunt semina, nec prius exhibere quam absumpta. [5] Mira ratio: de fraudatrice servatrix, ut reddat intercipit, ut custodiat perdit, interficit ut vivificet, ut integret vitiat, ut etiam ampliet prius decoquit, siquidem et uberiora et cultiora restituit quam exterminavit, re vera fenore interitu et iniuria usura et lucro damno. [6] Semel dixerim, universa conditio recidiva est: quodcumque conveneris fuit, quodcumque amiseris erit: nihil non iterum est: omnia in statum redeunt cum abscesserint, omnia incipiunt cum desierint: ideo finiuntur ut fiant: nihil deperit nisi in salutem. [7] Totus igitur hic ordo revolubilis rerum testatio est resurrectionis mortuorum: operibus eam praescripsit deus ante quam litteris, viribus praedicavit ante quam vocibus. [8] Praemisit tibi naturam magistram, submissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae discipulus ante naturae, quo statim admittas cum audieris quod ubique iam videris, nec dubites deum carnis etiam resuscitatorem quem omnium noveris restitutorem. [9] Et utique si omnia homini resurgunt cui procurata sunt, porro non homini nisi et carni, quale est ut ipsa depereat in totum propter quam et cui nihil deperit?
XIII. [1] Si parum universitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio signat, quia singula eius non tam mori quam desinere dicantur, nec redanimari sed reformari existimentur, accipe plenissimum atque firmissimum huius spei specimen, siquidem animalis est res, et vitae obnoxia et morti. [2] Illum dico alitem orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum, qui semetipsum libenter funerans renovat, natali fine decedens atque succedens, iterum phoenix ubi nemo iam, iterum ipse qui non iam, alius idem. [3] Quid expressius atques signatius in hanc causam, aut cui alii rei tale documentum? Deus etiam in scripturis suis, Et florebis enim inquit velut phoenix, id est de morte, de funere, uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse. [4] Multis passeribus antestare nos dominus pronuntiavit: si non et phoenicibus, nihil magnum. Sed homines semel interibunt, avibus Arabiae de resurrectione securis?
XIV. [1] Talia interim divinarum virium liniamenta non minus parabolis operato deo quam locuto, veniamus et ad ipsa edicta atque decreta eius, quo cum maxime divisionem istam materiae ordinamus. [2] Exorsi enim ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus competat, dehinc prosecuti de potentia dei, an tanta sit quae salutem conferre dilapsae rei soleat, [3] nunc si probavimus utrumque velim etiam de causa requiras, an sit aliqua tatn digna quae resurrectionem carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam vindicet: quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi divinitas idonea restituendi, sed causa restitutionis praeesse debebit. [4] Accipe igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum quam et iustum, de suo optimum, de nostro iustum. Nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo deum nosset ex naturae proprietate: at nunc etiam iustum eum patitur ex causae suae necessitate, tamen et hoc ipso optimum dum et iustum. [5] Et bono enim iuvando et malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam bono praestat, hinc vindicans istud inde remunerans illud. [6] Sed cum Marcione plenius disces an hoc sit dei totum. Interim talis est noster, merito iudex quia dominus, merito dominus quia auctor, merito auctor quia deus. [7] Hinc et ille nescio quis haereticorum merito non iudex, non enim dominus: merito non dominus, non enim auctor: nescio iam si deus, qui nec auctor quod deus, nec dominus quod auctor. [8] Igitur si deo et domino et auctori congruentissimum est iudicium in hominem destinare de hoc ipso an dominum et auctorem suum agnoscere et observare curarit an non, idque iudicium resurrectio expunget, haec erit tota causa immo necessitas resurrectionis, congruentissima scilicet deo destinatio iudicii. [9] De cuius dispositione dispicias an utrique substantiae humanae diiudicandae censura divina praesideat, tam animae quam et carni: quod enim congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. [10] Dicimus plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum dum pro tanta eius patientia plenum atque perfectum: itaque plenitudinem perfectionemque iudicii nonnisi de totius hominis repraesentatione constare: [11] totum porro hominem ex utriusque substantiae congregatione parere, idcircoque in utraque exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus non vixerit: qualis ergo vixerit talem iudicatum iri, quia de eo quod vixerit habeat iudicari. Vita est enim causa iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et functa est.
XV. [1] Age iam scindant adversarii nostri carnis animaeque contextum prius in vitae administratione ut ita audeant scindere illud etiam in vitae remuneratione: negent operarum societatem, ut merito possint etiam mercedum negare. [2] Non sit particeps in sententia caro si non fuerat et in causa: sola anima revocetur si sola decedit. At enim non magis sola decedit quam sola decucurrit illud unde decedit, vitam hanc dico. [3] Adeo autem non sola anima transigit vitam ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in corde. [4] Hanc denique carnis speciem, arcem animae, etiam dominus in suggillatione cogitatuum taxat: Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? et, Qui conspexerit ad concupiscendum iam adulteravit in corde: adeo et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus. [5] Sed etsi in cerebro vel in medio superciliorum discrimine vel ubiubi philosophis placet principalitas sensuum consecrata est, quod h(gemoniko&n appellatur, caro erit omne animae cogitatorium. Nunquam anima sine carne est quamdiu in carne est: nihil non cum illa agit sine qua non est. [6] Quaere adhuc an cogitatus quoque per carnem administrantur qui per carnem dinoscuntur extrinsecus: volutet aliquid anima, vultus operatur indicium; facies intentionum omnium speculum est. Negent factorum societatem cui negare non possunt cogitatorum. [7] Et illi quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur supplicio: nos vero etiam virtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio. Et si anima est quae agit et impellit in omnia, carnis obsequium est. [8] Sed deum non licet aut iniustum iudicem credi aut inertem----iniustum si sociam bonorum operum a praemiis arceat, inertem si sociam malorum a suppliciis secernat----cum humana censura eo perfectior habeatur quo etiam ministros facti cuiusque deposcit, nec parcens nec invidens illis quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent fructum.
XVI. [1] Sed cum imperium animae obsequium carni distribuimus, prospiciendum est ne et hoc alia argumentatione subvertant, ut velint carnem sic in officio animae conlocare, non quasi ministram ne et sociam cogantur agnoscere. [2] Dicent enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi, et potestatem suae voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos: idcirco cum auctoribus merita communicare quibus operam sponte accommodarint: [3] carnem autem nihil sapientem nihil sentientem per semetipsam, non velle non nolle de suo habentem, vice potius vasculi adparere animae, ut instrumentum non ut ministerium: [4] itaque animae solius iudicium praesidere, qualiter usa sit vasculo carnis, vasculum vero ipsum non esse sententiae obnoxium: quia nec calicem damnari si quis eum veneno temperarit, nec gladium ad bestias pronuntiari si quis eo latrocinium fuerit operatus. [5] Iam ergo innocens caro ex ea parte qua non reputabuntur illi operae malae, et nihil prohibet innocentiae nomine salvam eam fieri. Licet enim nec bona opera deputentur illi sicut nec mala, divinae tamen benignitati magis competit innocentes liberare: beneficos enim debet: optimi est autem etiam quod non debetur offerre. [6] Et tamen calicem, non dico venenarium in quem mors aliqua ructuarit, sed frictricis vel archigalli vel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum, quaero an minus damnes quam oscula ipsorum. Nostris quoque sordibus nubilum vel non pro animo temperatum elidere solemus quo magis puero irascamur: [7] gladium vero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio relegabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam invidiam animarum somniaturum urguentium et inquietantium sanguinis sui concubinum? [8] At enim et calix bene sibi conscius et de diligentia ministri commendatus de coronis quoque potatoris sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur, et gladius bene de bello cruentus et melior homicida laudem suam consecratione pensabit. [9] 'Estne ergo et in vascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent?' [10] Et huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo vacet diversitas rerum. Omne enim vas vel instrumentum aliunde in usus venit, extranea omnino materia a substantia hominis: caro autem, ab exordio uteri consata conformata congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi. [11] Nam etsi vas vocatur apud apostolum, quod iubet in honore tractari, eadem tamen ab eodem homo exterior appellatur, ille scilicet limus qui prior titulo hominis incisus est, non calicis aut gladii aut vasculi ullius. [12] Vas enim capacitatis nomine dicta est qua animam capit et continet, homo vero de communione naturae quae eam non instrumentum in operationibus praestat sed ministerium. Ita et ministerium tenebitur iudicio, etsi de suo nihil sapiat, quia portio est eius quae sapit, non supellex. [13] Hoc et apostolus sciens, nihil carnem agere per semetipsam quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem iudicat carnem, ne eo quod ab anima videatur impelli, iudicio liberata credatur. [14] Sic et cum aliquas laudis operas carni indicit---- Glorificate, tollite deum in corpore vestro----certus et hos conatus ab anima agi, idcirco tamen et carni eos mandat quia et illi fructum repromittit. [15] Alioquin nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio in extraneam gloriae: et exprobratio enim et exhortatio vacarent erga carnem si vacaret et merces quae in resurrectione captatur.
XVII. [1] Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis: hoc enim vulgus existimat. [2] Nos autem animam corporalem et hic profitemur et in suo volumine probavimus, habentem proprium genus substantiae <ac> soliditatis per quam quid et sentire et pati possit: nam et nunc animas torqueri foverique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, probabit Lazari exemplum. [3] Dedi igitur adversario dicere, 'Ergo, quae habet corpulentiam propriam, de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis'. Immo et eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire: [4] quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit: habet enim de suo solummodo cogitare velle cupere disponere, ad perficiendum autem operam carnis expectat. [5] Sic itaque ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus et voluntatis. [6] Porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret anima ad perfectionem iudicii, de istis iudicanda in quae agenda sola suffecerat. [7] Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine carne foveri sive cruciari pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra, quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene quemadmodum nec ad agendum perfecte. [8] Idcirco pro quo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans iudicium sicut prior induxit admissum, expectans tamen et carnem ut per illam etiam facta compenset cui cogitata mandavit. [9] Denique haec erit ratio in ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione carnis omnis divina censura perfici possit: alioquin non sustineretur in finem quod et nunc animae decerpunt apud inferos, si solis animabus destinaretur.
XVIII. [1] Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus omnium scripturarum quae carnis recidivatum pollicentur. Cui cum tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent----honores dico substantiae ipsius, tum vires dei, tum exempla earum, tum rationes iudicii et necessitates ipsius----utique secundum praeiudicia tot auctoritatum scripturas intellegi oportebit, non secundum ingenia haereticorum de sola incredulitate venientia, quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiae ipsi inemeribile sit aut deo impossibile aut iudicio inhabile. [2] Plane incredibile, si nec praedicatum divinitus fuerit: nisi quod etsi praedicatum id a deo non fuisset ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum quia tot auctoritatibus praeiudicatum. [3] At cum divinis quoque vocibus personat, tanto abest ut aliter intellegatur quam desiderant illa a quibus etiam sine divinis vocibus persuadetur. [4] Videamus igitur hoc primum, quonam titulo spes ista proscripta sit. Unum opinor apud omnes edictum dei pendet, RESURRECTIO MORTUORUM: duo verba expedita decisa detersa. Ipsa conveniam, ipsa discutiam, cui se substantiae addicant. [5] Cum audio resurrectionem homini imminere, quaeram necesse est quid eius cadere sortitum sit, siquidem nihil resurgere expectabit nisi quod ante succiderit. Qui ignorat carnem cadere per mortem potest eam nec stantem nosse per vitam. [6] Sententiam dei natura pronuntiat, Terra es et in terram ibis: et qui non audit videt: nulla mors non ruina membrorum est. Hanc corporis sortem dominus quoque expressit cum ipsa substantia indutus, Diruite inquit templum istud et ego illud triduo resuscitabo: [7] ostendit enim cuius sit dirui, cuius elidi, cuius et relevari et resuscitari---- quanquam et animam circumferret trepidantem usque ad mortem sed non cadentem per mortem----quia et scriptura, De corpore inquit suo dixerat. [8] Atque adeo caro est quae morte subruitur, ut exinde a cadendo cadaver enuntietur. Anima porro nec vocabulo cadit, quia nec habitu ruit: atquin ipsa est quae ruinam corpori infert cum efflata est, sicut ipsa est quae illud de terra suscitavit cum inflata est. Non potest cadere quae suscitavit ingressa: non potest ruere quae elidit egressa. [9] Artius dicam: ne in somnum quidem cadit anima cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne, sedenim agitatur in somnis et iactitatur: quiesceret autem si iaceret, et iaceret si caderet: ita nec in veritate mortis cadit quae nec in imagine eius ruit. [10] Sequens nunc vocabulum 'mortuorum' aeque dispice cui substantiae insideat. Quanquam in hac materia admittamus interdum mortalitatem animae adsignari ab haereticis, ut si anima mortalis resurrectionem consecutura est praeiudicium sit et carni non minus mortali resurrectionem communicaturae, sed nunc proprietas vocabuli vindicanda est suae sorti. [11] Iam quidem eo ipso quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine mortui: quia caducae rei est resurrectio quae dicitur mortuorum. [12] Sic et per Abraham patrem fidei, divinae familiaritatis virum, discimus: postulans enim Sarrae humandae locum de filiis Heth, Date ergo inquit mihi possessionem sepulchri vobiscum et humabo mortuum meum, carnem scilicet: neque enim animae humandae spatium desiderasset, etsi anima mortalis crederetur, etsi 'mortuus' dici mereretur. Quodsi 'mortuus' corpus est, corporum erit proprie resurrectio, cum dicitur 'mortuorum'.
XIX. [1] Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem utique defendens vocabulorum, illuc proficere debebit ut si quid diversa pars turbat obtentu figurarum et aenigmatum manifestiora quaeque praevaleant et de incertis certiora praescribant. [2] Nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum, manifeste adnuntiatam, in imaginariam significationem distorquent, adserentes ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam: [3] non enim hanc esse in vero quae sit in medio, discidium carnis atque animae, sed ignorantiam dei per quam homo mortuus deo non minus in errore iacuerit quam in sepulchro: [4] itaque et resurrectionem eam vindicandam qua quis adita veritate redanimatus et revivificatus deo, ignorantiae morte discussa, velut de sepulchro veteris hominis eruperit, quia et dominus scribas et pharisaeos sepulchris dealbatis adaequaverit: [5] exinde ergo, resurrectionem fide consecutos, cum domino esse quem in baptismate induerint. [6] Hoc denique ingenio etiam in colloquiis saepe nostros decipere consueverunt quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant: 'Vae, inquiunt, qui non in hac carne resurrexerit', ne statim illos percutiant si resurrectionem statim abnuerint. Tacite autem secundum conscientiam suam hoc sentiunt, 'Vae qui non, dum in hac carne est, cognoverit arcana haeretica': hoc est enim apud illos resurrectio. [7] Sed et plerique, ab excessu animae resurrectionem vindicantes, de sepulchro exire de saeculo evadere interpretantur, quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium deum, vel etiam de ipso corpore, quia et corpus vice sepulchri conclusam animam in saecularis vitae morte detineat.
XX. [1] Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem eorum depellam, qua volunt omnia prophetas per imagines contionatos: quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non et veritates praedicatae fuissent ex quibus imagines deliniarentur. [2] Atque adeo si omnia figurae, quid erit illud cuius figurae? Quomodo speculum obtendes si nusquam est facies? Adeo autem non omnia imagines sed et veritates, nec omnia umbrae sed et corpora, ut in ipsum quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur. [3] Nam et virgo concepit in utero non figurate, et peperit Emmanuelem, nobiscum deum [Iesum], non oblique: etsi oblique accepturam virtutem Damasci et spolia Samariae, sed manifeste venturum in iudicium cum presbyteris et archontibus populi. [4] Nam et tumultuatae sunt gentes in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israelis: adstiterunt reges terrae, Herodes, et archontes congregati sunt in unum, Annas et Caiaphas, adversus dominum et adversus Christum eius: [5] qui et tanquam ovis ad iugulationem adductus est, et tanquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem, sine voce, sic non aperuit os suum, dorsum suum ponens ad flagella et maxillas ad palmas, et faciem non avertens a sputaminum iaculis: deputatus etiam inter iniquos, perfossus manus et pedes, sortem passus in vestimento et potus amaros et capitum inridentium nutus, triginta argenteis adpretiatus a proditore. [6] Quae hic figurae apud Esaiam, quae imagines apud David, quae aenigmata apud Hieremiam, ne virtutes quidem eius per parabolas profatos? Aut numquid nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum, nec manus aridae et genua dissoluta revaluerunt, nec claudi salierunt ut cervus? [7] Quae etsi spiritaliter quoque interpretari solemus secundum comparationem animalium vitiorum a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta sunt ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, salvo eo quod plures voces eorum nudae et simplices et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: [8] ut cum exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis et Idumaeae et Carthaginensium navium, et cum ipsius Israelis plagas aut venias, captivitates restitutiones, ultimaeque dispersionis exitum perorant. [9] Quis haec interpretabitur magis quam recognoscet? res in litteris tenentur, litterae in rebus leguntur. Ita non semper nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.
XXI. [1] Si ergo interdum et in quibusdam, inquies, cur non et in edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? Quoniam quidem plurima ratio intercedit. Primo enim quid facient tot alia instrumenta divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem? [2] Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis et obscura de manifestis praeiudicari, vel ne inter discordiam certorum et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur. [3] Tunc quod verisimile non est ut ea species sacramenti in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota conititur, ambigue adnuntiata et obscure proposita videatur, quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad huiusmodi praesertim religionem publico odio et hostili elogio obnoxiam persuaderet. [4] Nullum opus certum est mercedis incertae, nullus timor iustus est periculi dubii: et merces autem et periculum in resurrectionis pendet eventu. [5] Sed et si temporalia et localia et personalia dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam aperta prophetia iaculata est, quale est ut aeternae dispositiones eius et universales in omne hominum genus lucem sui fugerint? Quae quanto maiora, tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur. [6] Et puto deo nec livorem nec dolum nec inconstantiam nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum cavillatur.
XXII. [1] Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum esse dicemus quae non sinunt resurrectionem, secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic iam in veritatis agnitione praesumi aut ab excessu statim vitae vindicari. [2] Cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stilo, nec liceat eam ante constitui, aeque non licebit ita scripturas interpretari super illam ut possit ante constitui. In adventum opinor Christi vota nostra suspirant, in saeculi huius occasum, ad diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum et occultum nec ulli praeter patri notum, et tamen signis atque portentis et concussionibus elementorum et conflictationibus nationum praenotatum. [3] Evolverem prophetias si dominus ipse tacuisset----nisi quod et prophetiae vox erant domini----sed plus est quod illas suo ore consignat. Interrogatus a discipulis quando eventura essent quae interim de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque ad conclusionem saeculi dirigit. [4] Nam posteaquam edixit, Et tunc erit Hierusalem conculcata in nationibus donec adimpleantur tempora nationum---- adlegendarum scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis Israelis----[5] inde iam in orbem et in saeculum praedicat secundum Ioelem et Danielem et universum concilium prophetarum futura signa in sole et luna et in stellis, conclusionem nationum cum stupore sonitus maris, et motus refrigescentium hominum prae metu et expectatione eorum quae immineant orbi terrae. [6] Virtutes enim inquit caelorum commovebuntur, et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum plurimo potentatu et gloria: ubi autem coeperint ista fieri emergetis et elevabitis capita vestra, quod redemptio vestra adpropinquaverit. [7] Et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et 'cum coeperint ista fieri', non 'cum facta fuerint', quia cum facta fuerint tunc aderit redemptio nostra, quae eousque adpropinquare dicetur, erigens interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum. [8] Cuius etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem, floris et dehinc frugis antecursorem. Ita et vos, cum videritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum dei: vigilate ergo omni in tempore, ut digni sitis effugere omnia ista, et stetis ante filium hominis----utique per resurrectionem, omnibus ante transactis. Ita etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in domini repraesentatione florescit atque frugescit. [9] Quis ergo dominum tam intempestive tam acerbe excitavit iam a dextera dei ad confringendam terram secundum Esaiam, quae puto adhuc integra est? Quis inimicos Christi iam subiecit pedibus eius secundum David, qua velocior patre, omni adhuc popularium coetu reclamante Christianos ad leonem? Quis caelo descendentem Iesum talem conspexit qualem ascendentem apostoli viderunt, secundum angelorum constitutum? [10] Nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora ceciderunt agnoscentes quem pupugerunt, nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc Babylonis exitum flevit: [11] et est iam qui resurrexit, nisi haereticus? exiit plane iam de corporis sepulchro etiam nunc febribus et ulceribus obnoxius, et conculcavit iam inimicos etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus, et utique iam regnat etiam nunc Caesari quae sunt Caesaris debens.
XXIII. [1] Docet quidem apostolus Colossensibus scribens mortuos fuisse nos aliquando, alienatos et inimicos sensus domini, cum in operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate, et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei qui illum suscitavit a mortuis: [2] Et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputiatione carnis vestrae, vivificavit cum eo, donatis vobis omnibus delictis: et rursus, Si cum Christo mortui essetis ab elementis mundi, quomodo quidam quasi viventes in mundo sententiam fertis? [3] Sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non negat etiam corporaliter resurrecturos. [4] Denique, Si conresurrexistis, inquit, cum Christo, ea quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera dei residens: ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. Ita animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia adtingere, quae non quaereremus nec saperemus si possideremus. [5] Subicit etiam, Mortui enim estis----scilicet delictis, non vobis----et vita vestra abscondita est cum Christo in deo. Nondum ergo adprehensa est quae abscondita est: [6] sic et Iohannes, Et nondum, ait, manifestatum est quid futuri sumus: scimus quia si manifestatus erit similes ei erimus. Tanto abest ut simus iam quod nescimus, utique scituri si iam essemus. [7] Adeo contemplatio est spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio sed expectatio. De qua spe et expectatione Paulus ad Galatas, Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus: non ait 'tenemus': iustitiam autem dei dicit ex iudicio quo iudicabimur de mercede. [8] Ad quam pendens et ipse, cum Philippensibus scribit, Si qua inquit concurram in resurrectionem quae est a mortuis, non quia iam accepi aut consummatus sum. Et utique crediderat, et omnia sacramenta cognoverat, vas electionis, doctor nationum: et tamen adicit, Persequor autem, si adprehendam in quo sum adprehensus a Christo. [9] Eo amplius, Ego me, fratres, nondum puto adprehendisse: unum tamen, oblitus posteriorum in priora me extendens secundum scopum persequor ad palmam incriminationis per quam concurrerem----utique in resurrectionem a mortuis, suo tamen tempore: [10] sicut ad Galatas, Bene autem facientes ne taedeat, tempore enim suo metemus: sicut et ad Timotheum de Onesiphoro, Det illi dominus invenire misericordiam in illo die. [11] In quem diem ac tempus et ipsi praecipit custodire mandatum immaculatum inreprehensibile in adparentiam domini Iesu Christi, quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator et rex regnantium, de deo dicens. [12] De quibus temporibus et Petrus in Actis, Paeniteat itaque vos et respicite, ad abolenda delicta vestra, uti tempora vobis superveniant refrigerii ex persona dei, et mittat praedesignatum vobis Christum, quem oportet accipere caelos adusque tempora exhibitionis omnium quae locutus est deus de ore sanctorum prophetarum.
XXIV. [1] Quae haec tempora, cum Thessalonicensibus disce. Legimus enim, Qualiter conversi sitis ab idolis ad serviendum vivo et vero deo et ad expectandum a caelis filium eius, quem suscitavit a mortuis Iesum: [2] et rursus, Quae enim spes nostra vel gaudium vel exultationis corona quam ut et vos coram domino nostro Iesu Christo in adventu ipsius? Item, Coram deo et patre nostro in adventu domini nostri Iesu Christi cum universis sanctis eius. [3] De quorum dormitione minus maerenda docens, simul et tempora resurrectionis exponit: Si enim credimus quod Iesus mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum ipso: [4] hoc enim dicimus vobis in sermone dei, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum domini nostri, non praeveniemus eos qui dormierunt: [5] quoniam ipse dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba dei descendet de caelo, et mortui in Christo primi resurgent: [6] deinde nos qui vivimus, qui <reliriquimur,> simul cum illis tollemur in nubibus obviam domino Christo in aerem, et ita semper cum domino erimus. [7] Quae vox archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum? nam etsi tuba dei evangelicus sermo dici potest qui illos iam vocarit, sed aut mortui erunt iam corporaliter ut resurrexerint, et quomodo vivunt? aut in nubibus erepti, et quomodo hic sunt? [8] Miserrimi revera, ut apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur, excludendo, dum praeripiunt, quod post illam repromittitur, frustrati circa veritatem non minus quam Phygellus et Hermogenes. [9] Et ideo maiestas spiritus sancti, perspicax eiusmodi sensuum, et in ipsa ad Thessalonicenses epistula suggerit, De temporibus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi vobis: [10] ipsi enim certissime scitis quod dies domini sicut fur in nocte ita adveniat: [11] cum dicent 'Pax' et 'Tuta sunt omnia', tunc et illis repentinus insistet interitus. [12] Et in secunda pleniore sollicitudine ad eosdem, Obsecro autem vos, fratres, per adventum domini nostri Iesu Christi et congregationem nostram ad illum, [13] ne cito commoveamini animo neque turbemini neque per spiritum neque per sermonem----scilicet pseudoprophetarum---- neque per epistulam----scilicet pseudoapostolorum----acsi per nostram, quasi insistat dies domini: [14] ne quis vos seducat ullo modo, quoniam nisi veniat abscessio primum----huius utique regni----et reveletur delinquentiae homo----id est antichristus----filius perditionis, [15] qui adversatur et superextollitur in omne quod dicitur deus vel religio, uti sedeat in templo dei adfirmans deum se: [16] nonne meministis quod cum apud vos essem haec dicebam vobis? [17] Et nunc quid teneat scitis, ad revelandum eum in suo tempore: [18] iam enim arcanum iniquitatis agitatur: tantum qui nunc tenet teneat, donec de medio fiat----quis, nisi Romanus status, cuius abscessio in decem reges dispersa antichristum superducet?----[19] et tunc revelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et evacuabit apparentia adventus sui: [20] cuius est adventus secundum operationem satanae in omni virtute et signis atque portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae his qui pereunt.
XXV. [1] Etiam in Apocalypsi Iohannis ordo temporum sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium flagitantes sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus referat, et bestia antichristus cum suo pseudopropheta certamen ecclesiae inferat, [2] atque ita diabolo in abyssum interim religato primae resurrectionis praerogativa de soliis ordinetur, dehinc et igni dato universalis resurrectionis censura de libris iudicetur. [3] Cum igitur et status temporum ultimorum scripturae notent et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent, adparet aut tunc adimpleri totum quodcunque nobis a deo repromittitur, et vacat quod hic iam ab haereticis vindicatur, aut, si et agnitio sacramenti resurrectio est, salva utique illa creditur quae in ultimo praedicatur: [4] et sequitur ut eo ipso quod haec spiritalis vindicetur, illa corporalis praeiudicetur: quia, si nulla tunc adnuntiaretur, merito sola haec et tantummodo spiritalis vindicaretur: cum vero et in ultimum tempus edicitur corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis <adnuntiatur. [5] Cur enim iterum> adnuntiaretur resurrectio eiusdem condicionis, id est spiritalis, cum aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum aut tunc sub omni clausula temporum? [6] Ita nobis magis competit etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei qui plenitudinem eius agnoscimus in exitu saeculi.
XXVI. [1] Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici vindicare. [2] Ecce enim divina in primordio sententia terram hominem pronuntiando ----Terra es et in terram ibis, secundum substantiam scilicet carnis quae de terra erat sumpta et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus----dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi si quid irae vel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie terra iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit, maledicta quidem quod hauserit sanguinem, sed et hoc ipsum in figuram carnis homicidae. [3] Nam et si iuvari seu laedi habet terra, id quoque propter hominem, uti ille iuvetur sive laedatur per consistorii sui exitus, quo magis ipse pensabit quae propter illum etiam terra patietur. [4] Itaque et cum comminatur terrae deus carni potius comminari eum dicam, et cum quid terrae pollicetur carni potius polliceri eum intellegam, ut apud David, Dominus regnavit, exultabit terra----id est caro sanctorum, ad quam pertinet regni divini fructus----: [5] dehinc subiungit, Vidit et concussa est terra, montes velut cera liquefacti sunt a facie domini----caro scilicet profanorum----: Et videbunt enim eum qui confixerunt. [6] Atque adeo, si simpliciter de terrae elemento utrumque existimabitur pronuntiatum, quomodo congruet et concuti et liquefieri eam a facie domini, quo supra regnante exultavit? [7] Sic et apud Esaiam, Bona terrae edetis, bona carnis intellegentur, quae illam manent in regno dei reformatam et angelificatam et consecuturam quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt. [8] Alioquin satis vanum ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis vitae huius invitet, quae etiam inreligiosis et blasphemis semel homini addicta conditione communicat, pluens super bonos et malos et solem suum emittens super iustos et iniustos. [9] Felix nimirum fides, si ea consecutura est quibus hostes dei et Christi non modo utuntur verum etiam abutuntur, ipsam conditionem colentes adversus conditorem. Bulbos et tubera in terrae bonis deputabis, domino pronuntiante ne in pane quidem victurum hominem? [10] Sic Iudaei terrena solummodo sperando caelestia amittunt, ignorantes et panem de caelesti repromissum et oleum divinae unctionis et aquam spiritus et vinum animae vigorantis ex vite Christo: [11] sicut et ipsam terram sanctam Iudaicum proprie solum reputant, carnem potius domini interpretandam quae exinde et in omnibus Christum indutis sancta sit terra, vere sancta per incolatum spiritus sancti, vere lac et mel manans per suavitatem spei ipsius, vere Iudaea per dei familiaritatem: Non enim qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto: [12] ut et templum dei eadem sit, et Hierusalem, audiens ab Esaia, Exsurge, exsurge, Hierusalem, indue fortitudinem brachii tui, exsurge sicut in primordio diei, scilicet in illa integritate qua fuerat ante delictum transgressionis. [13] Qui enim in eam Hierusalem voces eiusmodi competent exhortationis et advocationis, quae occidit prophetas et lapidavit missos ad se et ipsum postremo dominum suum confecit? Sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oportet cum totius mundi habitu praeterire. [14] Etiam si quis audebit terram sanctam paradisum potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et Evae, proinde et in paradisum restitutio carni videbitur repromissa, quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc homo revocetur qualis inde depulsus est.
XXVII. [1] Habemus etiam vestimentorum in scripturis mentionem ad spem carnis allegorizare, quia et Apocalypsis Iohannis, Hi sunt, ait, qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus, virgines scilicet significans et qui semetipsos castraverunt propter regna caelorum. [2] Itaque in albis erunt vestibus, id est in claritate innubae carnis. Et in evangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis agnosci potest. [3] Itaque Esaias, docens quale ieiunium dominus elegerit, cum subicit de mercede bonitatis, Tunc, inquit, lumen tuum temporaneum erumpet et vestimenta tua citius orientur: non subsericam utique nec pallium sed carnem volens accipi, ortum carnis resurrecturae de mortis occasu praedicavit. [4] Adec nobis quoque suppetit allegorice defensio corporalis resurrectionis. Nam et cum legimus, Populus meus, introite in cellas promas quantulum donec ira mea praetereat, sepulchra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere habebunt qui in finibus saeculi sub ultima ira per antichristi vim excesserint. [5] Aut cur cellarum promarum potius vocabulo usus est et non alicuius loci receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda illinc suo tempore? Proinde enim et corpora medicata condimentis sepulturae mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus. [6] Quod cum ita intellegi congruat----ecquae enim ab ira dei cellariorum nos refugia servabunt?----hoc ipso quod ait, Donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post iram ostendit processuram carnem de sepulchro in quo ante iram fuerit inlata: nam et de cellariis non aliud effertur quam quod infertur, et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.
XXVIII. [1] Scimus autem sicut et vocibus ita et rebus prophetatum: tam dictis quam et factis praedicatur resurrectio. Cum Moyses manum in sinum condit et emortuam profert, et rursus insinuat et vividam explicat, nonne hoc de toto homine portendit? [2] Siquidem trina virtus dei per illa trina signa denotabatur cum suo ordine, primo diabolum serpentem quanquam formidabilem subactura homini, dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita omnem sanguinem exsecutura iudicio. [3] De quo apud eundem propheten, Quoniam et vestrum, inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus bestiis, et de mahu hominis et de manu fratris exquiram eum. [4] Porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil reposcitur nisi quod et reddetur, et utique reddetur quod ultionis nomine reposcetur et exquiretur. Neque enim vindicari poterit quod omnino non fuerit: erit autem dum restituitur, uti vindicetur. In carnem itaque dirigitur quicquid in sanguinem praedicatur, sine qua non erit sanguis. Caro suscitabitur, ut sanguis vindicetur. [5] Sunt et quaedam ita pronuntiata ut allegoriae quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae sitiant interpretationem, quale est apud Esaiam, Ego occidam et vivificabo. Certe postea quam occiderit vivificabit: ergo per mortem occidens per resurrectionem vivificabit. [6] Caro est autem quae occiditur per mortem: caro itaque et vivificabitur per resurrectionem. [7] Certe si occidere carni animam eripere est, vivificare, contrarium eius, carni animam referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem erepta referenda est per vivificationem.
XXIX. [1] Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum et simplices voces resurrectionem carnis quanquam sine nominatione ipsius substantiae obradiant, quanto magis quae hanc spem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant non erunt ducendae in quaestionem? [2] Accipe Ezechielem: Et facta est, inquit, super me manus domini et extulit me in spiritu dominus et posuit me in medio campi: is erat ossibus refertus. [3] Et circumduxit me super ea per circuitum et ecce multa super faciem campi et ecce arida satis. Et ait ad me, Fili hominis, si vivent ossa ista? [4] Et dixi, Adonai domine tu scis. [5] Et ait ad me, Propheta in ossa haec et dices, Ossa arida audite sermonem domini: [6] haec dicit dominus Adonai ossibus istis, Ecce ego adfero in vos spiritum et vivetis, [7] et dabo in vos nervos et reducam in vos carnes et circumdabo in vobis cutem et dabo in vobis spiritum, et vivetis et cognoscetis quod ego dominus. [8] Et prophetavi secundum praeceptum, et ecce vox dum propheto et ecce motus, et accedebant ossa ad ossa: [9] et vidi et ecce super ossa nervi et caro ascendit et circumpositae sunt eis carnes, et spiritus in eis non erat. [10] Et ait ad me, Propheta ad spiritum, fili hominis, propheta et dices ad spiritum, Haec dicit dominus Adonai, A quattuor ventis veni, spiritus, et spira in istis interemptis et vivant. [11] Et prophetavi ad spiritum sicut praecepit mihi, et introivit in ea spiritus et vixerunt et constiterunt super pedes suos, valentia magna satis. [12] Et ait ad me, Fili hominis, ossa ista omnis domus Israelis est: ipsi dicunt, Exaruerunt ossa nostra et periit spes nostra, avulsi sumus in eis: [13] propterea propheta ad eos, Ecce ego patefacio sepulchra vestra et eveham vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israelis, [14] et cognoscetis quod ego dominus aperuerim sepulchra vestra et eduxerim vos de sepulchris vestris, populus meus, [15] et dabo in vobis spiritum et vivetis et requiescetis in terra vestra, et cognoscetis quod ego dominus locutus sum et fecerim, dicit dominus.
XXX. [1] Hanc quoque praedicationem scio qualiter concutiant in allegoriae argumentationem, quia dicendo, Ossa ista omnis domus Israel est, imaginem ea fecerit Israelis et a propria condicione transtulit, atque ita figuratam esse, non veram, resurrectionis praedicationem: statum enim Iudaeorum deformari quodammodo emortuum et exaridum et dispersum in campo orbis: [2] itaque et imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id est tribus ad tribum et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum et nervis regni, atque ita de sepulchris, id est de habitaculis captivitatis tristissimis atque teterrimis, educi et refrigerii nomine respirari et vivere exinde in terra sua Iudaea. Et quid post haec? [3] Morientur sine dubio. Et quid post mortem? Nulla opinor resurrectio si non haec erit ipsa quae Ezechieli revelatur. Sed enim et alias praedicatur resurrectio: ergo et haec erit, et temere eam in statum Iudaicarum rerum convertunt: aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea interest dum sit et corporum resurrectio sicut et rerum Iudaicarum. [4] Denique hoc ipso quod recidivatus Iudaici status de recorporatione et redanimatione ossuum figuratur, id quoque eventurum ossibus probatur: non enim posset de ossibus figura componi si non id ipsum ossibus eventurum esset. [5] Nam etsi figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui: necesse est esse prius sibi id quod alii configuretur. De vacuo similitudo non competit: de nullo parabola non convenit. [6] Ita oportebit ossuum quoque credi reviscerationem et respirationem qualis et dicitur, de qua possit exprimi Iudaicarum rerum reformatio qualis adfingitur. [7] Sed magis religiosum est veritatem de sua auctoritate et simplicitate defendi, quam sensus divinae propositionis expostulat. Si enim ad res Iudaicas spectaret haec visio, statim revelato situ ossuum subiecisset, Ossa ista omnis domus Israelis est, et cetera deinceps. [8] At cum ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur, nondum nominato Israele, et fidem temptat prophetae, Fili hominis si vivent ossa haec?, ut et ille responderet, Domine tu scis, non utique deus prophetae fidem de ea re temptasset quae futura non esset, quam nunquam Israel audisset, quam credi non oporteret. [9] Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israel vero pro sua incredulitate diffidens scandalizabatur, et aspiciens habitum senescentis sepulturae desperabat resurrectionem, vel non in eam potius animum dirigebat sed in circumstantias suas, idcirco deus et prophetam qua et ipsum dubium praestruxit ad constantiam praedicationis revelato ordine resurrectionis, et populo id credendum mandavit quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura qui non credebant resurrectura. [10] Denique in clausula, Et cognoscetis, inquit, quod ego dominus locutus sum et fecerim, id utique facturus quod fuerat locutus, ceterum non id facturus quod locutus si aliter facturus quam locutus.
XXXI. [1] Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitum querulus, merito videretur et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. [2] Sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset, resurrectionis vero spes apud illum saepissime cecidisset, manifestus est de corporum interitu labefactans fiduciam resurrectionis: ita et deus eam restruebat fidem quam populus destruebat. [3] Quanquam etsi aliqua praesentium rerum tunc conflictatione maerebat Israel, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum. [4] Ad hoc enim et alibi prophetes, Exibitis----de sepulchris----velut vituli de vinculis soluti et conculcabitis inimicos: et rursus, Gaudebit cor vestrum et ossa vestra velut herba orientur----quia et herba de dissolutione et corruptela seminis reformatur. [5] in summa, si proprie in Israelis statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur etiam non Israeli tantummodo verum et omnibus gentibus eadem spes adnuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum et de sepulchris exsuscitandorum mortuorum? [6] De omnibus enim dictum est, Vivent mortui et exsurgent de sepulchris: ros enim qui a te, medela est ossibus eorum. [7] Item alibi, Veniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit dominus. Quando? Cum praeterire coeperit habitus mundi huius: [8] supra enim, Quemadmodum caelum novum et terra nova quae ego facio, in conspectu meo, dicit dominus, ita stabit semen vestrum. [9] Tunc ergo et quod subiecit implebitur, Et exibunt----utique de sepulchris----et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam vermis eorum non decidet et ignis eorum non extinguetur, et erit satis conspectui omni carni----scilicet quae resuscitata et egressa de sepulchris dominum pro hac gratia adorabit.
XXXII. [1] Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio videatur praedicari quae sepulchris demandantur, habes scriptum, Et mandabo piscibus maris et eructuabunt ossa quae sunt comesta, et faciam compaginem ad compaginem et os ad os. [2] Ergo, inquis, et pisces resuscitabuntur et ceterae bestiae et alites carnivorae ut revomant quos comederunt, quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de omnibus bestiis? Non utique: sed idcirco nominantur bestiae et pisces in redhibitionem carnis et sanguinis quo magis exprimatur resurrectio etiam devoratorum corporum cum de ipsis devoratoribus exactio edicitur----[3] puto autem huius quoque divinae potestatis documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque substantiam, carnem atque animam, de alvo bestiae piscis evolvitur, et utique triduum concoquendae carni viscera ceti suffecissent quam capulum quam sepulchrum quam senium requietae atque conditae alicuius sepulturae----[4] salvo eo quod et bestia feros in Christianum vel maxime nomen homines vel ipsos etiam iniquitatis angelos figuravit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam. [5] Quis ergo discendi magis adfinis quam praesumendi, et credendi diligentior quam contendendi, et divinae potius sapientiae religiosus quam suae libidinosus, audiens aliquid a deo destinatum et in carnes et cutes et nervos et ossa, aliud quid haec commentabitur, quasi non in hominem destinetur quod in istas substantias praedicatur? Aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non severitas iudicii, non quodcunque est resurrectio, aut, si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias destinetur ex quibus homo instructus est in quem destinatur. Illud etiam de argutissimis istis demutatoribus ossuum et carnium et nervorum et sepulchrorum requiro, cur si quando in animam quid pronuntiatur nihil aliud animam interpretantur nec transfingunt eam in alterius rei argumentum, cum vero in aliquam speciem corporalem quid edicitur omnia potius adseverant quam quod nominatur. [6] Si corporalia parabolae, ergo et animalia: si non et animalia, ergo nec corporalia. Tam enim corpus homo quam et anima, ut non possit altera species admittere aenigmata, altera excludere.
XXXIII. [1] Satis haec de prophetico instrumento. Ad evangelicum nunc provoco, hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum qui proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt quia scriptum sit, Haec omnia locutus est Iesus in parabolis et sine parabola non loquebatur ad illos, scilicet ad Iudaeos: [2] nam et discipuli, Quare aiunt in parabolis loqueris illis?, et dominus, Propterea in parabolis loquor ad eos ut videntes non videant et audientes non audiant, secundum Esaiam. [3] Quodsi ad Iudaeos in parabolis, iam non ad omnes: si <non> ad omnes in parabolis, iam non semper nec omnia parabolae, sed quaedam cum ad quosdam, ad quosdam autem dum ad Iudaeos: nonnunquam plane et ad discipulos. [4] Sed quomodo referat scriptura considera: Dicebat autem et parabolam ad eos. Ergo et non parabolam dicebat: quia non notaretur cum parabolam loquebatur si ita semper loquebatur. [5] Etiam et nullam parabolam non aut ab ipso invenies edissertatam, ut de seminatore in verbi administrationem, aut a commentatore evangelii praeluminatam, ut iudicis superbi et viduae instantis ad perseverantiam orationis, aut ultra coniectandam, ut arboris fici dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. [6] Quodsi nec parabolae obumbrant evangelii lucem, tanto abest ut sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. Definitionibus autem et sententiis dominus edicit sive iudicium sive regnum dei sive resurrectionem. [7] Tolerabilius erit, inquit, Tyro et Sidoni in die iudicii: et, Dicite illis quod adpropinquaverit regnum dei: et, Retribuetur tibi in resurrectione iustorum. [8] Si nomina absoluta sunt rerum, id est iudicii et regni dei et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit, nec ea in parabolas compellentur quae ad dispositionem et transactionem et passionem regni Iudaici et resurrectionem praedicantur, atque ita corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non spiritalia quia non figurata. [9] Nam et ideo praestruximus tam corpus animae quam et carnis obnoxium esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque participem et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. [10] Et nunc eo pergimus uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a domino significari in omni resurrectionis mentione, salva animali quam et ipsam pauci receperunt.
XXXIV. [1] In primis cum ad hoc venisse se dicit ut quod periit salvum faciat, quid dicis perisse? Hominem sine dubio. Totumne an ex parte? Utique totum, siquidem transgressio, quae perditionis humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam et carnis actu ex degustatione commissa, totum hominem elogio transgressionis inscripsit atque exinde merito perditionis implevit. [2] Totus itaque salvus fiet qui periit totus delinquendo, nisi si et ovis illa sine corpore amittitur et sine corpore revocatur. Nam si caro quoque eius cum anima, quod pecus totum est, humeris boni pastoris advehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis exemplum est. [3] Aut quam indignum deo dimidium hominem redigere in salutem, paene minus facere <quam faciat homo>, cum etiam saecularium principum plena semper indulgentia vindicetur. Diabolus validior in hominis iniuriam intellegetur totum eum elidens, deus infirmior renuntiabitur non totum eum relevans? Atquin et apostolus suggerit, ubi delictum abundaverit illic gratiam superabundasse. [4] Quomodo denique salvus habebitur qui poterit et perditus dici? carne scilicet perditus, anima vero salvus, nisi quod iam et anima in perdito constituatur necesse est ut salva effici possit: id enim salvum effici oportebit quod perditum fuerit. [5] Porro aut recipimus animae immortalitatem, ut perdita non in interitum credatur sed in supplicium, id est in gehennam: et si ita est, iam non animam spectabit salus, salvam scilicet suapte natura per immortalitatem, sed carnem potius quam interibilem constat apud omnes: [6] aut si et anima interibilis, id est non immortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo proficere debebit proinde mortali et interibili qua id quod perit salvum facturus est dominus. [7] Nolo nunc contentioso fune deducere hac an illac hominem perditio depostulet, dum utrimque eum salus destinet in ambas substantias peraequata. Ecce enim, ex quacunque substantia hominem perisse praesumpseris, ex altera non perit: salvus ergo erit iam ex qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit. [8] Habes totius hominis restitutionem, dum et quodcunque eius perit salvum facturus est dominus et quodcunque non perit utique non erit perditurus. [9] Quid ultra de utriusque substantiae securitate dubitas, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura non sit? Et tamen adhuc sensum rei exprimit dominus, Ego dicens veni non ut meam sed ut patris qui me misit faciam voluntatem. Quam? Oro te. Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo quidquam sed resuscitem illud in novissimo die. [10] Quid a patre Christus acceperat nisi quod et induerat? Hominem sine dubio, carnis animaeque texturam. Neutrum ergo eorum quae accepit perire patietur, immo nec quidquam utriusque, immo nec modicum: quodsi modicum caro, ergo nec carnem quia nec modicum, nec quidquam quia nec quidquam. Atquin si non et carnem resuscitabit novissima die, iam non modicum patietur perire de homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. [11] Ingerens amplius, Hoc est patris voluntas, ut omnis qui aspicit filium et credit in eum habeat vitam aeternam, et suscitem illum novissimo die, plenitudinem exstruit resurrectionis: tribuit enim utrique substantiae per officia propriam mercedem salutis, et carni per quam filius aspiciebatur, et animae per quam credebatur. [12] Ergo, dices, illis erit promissa res a quibus Christus videbatur. Sit plane ita, ut et ad nos eadem spes inde manaverit: nam si videntibus et idcirco credentibus fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animae, multo magis nobis: feliciores enim qui non vident et credent: quando et si illis negaretur carnis resurrectio, certe felicioribus competisset: quomodo enim felices si ex parte perituri?
XXXV. [1] Sed et praecipit eum potius timendum qui et corpus et animam occidat in gehennam, id est dominum solum, non qui corpus occidant animae autem nihil nocere possint, id est humanas potestates. [2] Adeo hic et anima immortalis natura recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus, et carnis esse mortalitatem, cuius sit occisio, atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata non poterit occidi. [3] Sed quoniam et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur, ego corpus humanum non aliud intellegam quam omnem istam struem carnis, quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. [4] Sic et parietis corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam lateres. Si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat revelet probet ipsum etiam esse quod occidatur ab homine, et de illo erit dictum. [5] Item si animae corpus opponitur vacabit astutia: cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam, occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur intellegi corpus id quod in promptu est, caro scilicet, quae sicut occidetur in gehennam si non magis a deo timuerit occidi, ita et vivificabitur in vitam aeternam si maluerit ab hominibus potius interfici. [6] Proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae adripiet et non ad supplicium, quasi consumendarum non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis propterea humanae ut temporali praetimendam: [7] tunc et aeternas substantias credet quarum aeterna sit occisio in poenam. Certe cum post resurrectionem corpus cum anima occidi habeat a deo in gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione et de aeterna occisione. [8] Absurdissimum alioquin si idcirco resuscitata caro occidetur in gehennam ut finiatur, quod et non resuscitata pateretur: in hoc scilicet reficietur ne sit, cui non esse iam evenit. [9] Eidem nos spei fulciens passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus non cadat alter in terram sine dei voluntate, ut et carnem quae ceciderit in terram proinde credas resurgere posse per eiusdem dei voluntatem. [10] Nam et si passeribus hoc non licet, sed nos multis passeribus antistamus eo quod cadentes resurgamus, quorum denique capillos capitis omnes numeratos adfirmans salvos utique repromittit. [11] Perituros enim quae ratio in numerum redegisset? Nisi quia hoc est, Ut omne quod pater mihi dedit non perdam ex eo quidquam, id est nec capillum, sicut nec oculum nec deptem. [12] Ceterum unde erit fletus et dentium frendor nisi ex oculis et ex dentibus, occiso scilicet etiam corpore in gehennam et detruso in tenebras exteriores, quae oculorum propria tormenta sunt?----si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore resurrexerit. [13] Sic ergo et recumbere ipsum in dei regno et sedere in thronis duodecim et adsistere ad dexteram tunc vel sinistram et edere de ligno vitae corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.
XXXVI. [1] Videamus nunc an et Sadducaeorum versutiam elidens nostram magis sententiam erexerit. Causa opinor quaestionis fuit destructio resurrectionis, siquidem Sadducaei neque animae neque carnis admittunt salutem et ideo, ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt, de carnis scilicet obtentu nupturae necne post resurrectionem, sub eius mulieris persona quae septem fratribus nupta in dubio habebatur cui eorum restitueretur. [2] Porro serventur sensus tam quaestionis quam responsionis, et controversiae occursum est. Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem, dominus autem eam confirmabat, et scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, [3] postremo subiciens Quoniam autem mortui resurgunt, sine dubio et confirmando esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum apud deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. [4] Neque enim si nupturos tunc negavit ideo nec resurrecturos demonstravit: atquin filios resurrectionis appellavit, per eam quodammodo nasci habentes post quam non nubent sed resuscitati [5] similes [enim] erunt angelis, qua non nupturi quia nec morituri sed qua transituri in statum angelicum per indumentum illud incorruptibilitatis per substantiae, resuscitatae tamen, demutationem. [6] Ceterum nec quaereretur nupturi sive morituri necne rursus essemus si non eius vel maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. [7] Habes igitur dominum confirmantem adversus haereticos Iudaeorum quod et nunc negatur apud Sadducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.
XXXVII. [1] Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus est sensus. Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt sermonem eius, quasi vere carnem suam illis edendam determinasset, et ut in spiritum disponeret statum salutis, praemisit Spiritus est qui vivificat, atque ita subiunxit, Caro nihil prodest, sed ad vivificandum scilicet. [2] Exsequitur etiam quid velit intellegi spiritum, Verba quae locutus sum vobis spiritus sunt, vita sunt: sicut et supra, Qui audit sermones meos et credit in eum qui me misit habet vitam aeternam et in iudicium non veniet sed transiet de morte in vitam. [3] Itaque sermonem constituens vivificatorem, quia spiritus et vita sermo, eundem etiam carnem suam dixit quia et sermo caro est factus, proinde in causam vitae adpetendus, et devorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus. [4] Nam et paulo ante carnem suam panem quoque caelestem pronuntiarat, urgens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum memoriam patrum qui panes et carnes Aegyptiorum praeverterant divinae vocationi. [5] Igitur conversus ad recogitatus illorum, quia senserat dispargendos, Caro ait nihil prodest. Quid hoc ad destruendam carnis resurrectionem? Quasi non liceat esse aliquid, quod etsi nihil prodest aliud tamen ei prodesse possit. Spiritus prodest, vivificat enim: caro nihil prodest, mortificatur enim. [6] Itaque secundum nos magis conlocavit utriusque propositionem. Ostendens enim quid prosit et quid non prosit, pariter illuminavit quid cui prosit, spiritum scilicet carni, mortificatae vivificatorem: [7] Veniet enim inquit hora cum mortui audient vocem filii dei et qui audierint vivent. Quid mortuum nisi caro? Et quid vox dei nisi sermo? Et quid sermo nisi spiritus, merito carnem resuscitaturus quod factus est ipse, et ex morte quam passus est ipse, et ex sepulchro quo inlatus est ipse? [8] Denique cum dicit, Ne miremini, quod veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient filii dei vocem, et procedent qui bona fecerunt in vitae resurrectionem, qui mala in resurrectionem iudicii, nemo iam poterit aliud mortuos interpretari qui sunt in monumentis nisi corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam cadaverum stabula: [9] siquidem et ipsi homines veteres, id est peccatores, id est mortui per ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos argumentantur haeretici, de monumentis processuri in iudicium aperte praedicantur. [10] Ceterum quomodo de monumentis monumenta procedent?
XXXVIII. [1] Post dicta domini etiam facta eius quid sapere credamus, de capulis, de sepulchris, mortuos resuscitantis? Cui rei istud? Si ad simplicem ostentationem potestatis aut ad praesentem gratiam redanimationis, non adeo magnum aliquid illi denuo morituros suscitare. [2] Enimvero si ad fidem potius sequestrandam futurae resurrectionis, ergo et illa corporalis praescribitur de documenti sui forma. [3] Nec sustinebo dicentes idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam in carne quoque decucurrisse quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae invisibilis nisi per visibilis substantiae resuscitationem. [4] Male deum norunt qui non putant illum posse quod non putant. Et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Iohannis norunt: qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari quiescentes conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis exhibere sine carne. [5] At ego deum malo decipere non posse, de fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse quam rem disposuisse videatur----immo ne, si exemplum resurrectionis sine carne non valuit inducere, multo magis plenitudinem exempli sine eadem substantia exhibere non possit. [6] Nullum vero exemplum maius est eo cuius exemplum est. Maius est autem si animae cum corporibus resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum condicio illud potius expeteret quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore. [7] Atque adeo, secundum nostram veritatem, exempla illa mortuorum a domino suscitatorum commendabant quidem et carnis et animae resuscitationem, ne cui substantiae negaretur hoc donum. Qua tamen exempla, eo minus aliquid edebant: non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem sed in mortem aliam suscitabantur.
XXXIX. [1] Quam Christus ediderit resurrectionem apostolica quoque instrumenta testantur: nam et apostolis nullum aliud negotium fuit, dumtaxat apud Israelem, quam veteris testamenti resignandi et novi consignandi et potius iam dei in Christo contionandi. [2] Ita et de resurrectione nihil novi intulerant, nisi quod et ipsam in gloriam Christi adnuntiabant, de cetero simplici et nota iam fide receptam sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus Sadducaeis: adeo facilius fuit negari in totum mortuorum resurrectionem quam aliter intellegi. [3] Habes Paulum apud summos sacerdotes sub tribuno inter Sadducaeos et Pharisaeos fidei suae professorem: Viri, inquit, fratres ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione iudicor apud vos----utique communi, ne, quia iam transgressor legis videbatur, de praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione, ad Sadducaeos sapere existimaretur. Ita quam nolebat videri rescindere fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores eius Sadducaeos. [4] Proinde et apud Agrippam nihil se ait proferre citra quam prophetae adnuntiassent. Ergo servabat resurrectionem quoque qualem prophetae adnuntiaverant. [5] Nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis hominis exquiri habebit. [6] Itaque talem praedicabat qualem et Pharisaei susceperant et dominus ipse defenderat et Sadducaei, ne talem quoque crederent, in totum esse noluerant. [7] Sed nec Atheninses aliam intellexerant a Paulo portendi: denique inriserant, non inrisuri omnino si animae solius restitutionem ab eo audissent: suscepissent enim vernaculae suae philosophiae frequentiorem praesumptionem. [8] At ubi iam nationes praeconium resurrectionis inauditae retro ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc et apostolus per totum paene instrumentum fidem huius spei corroborare curavit, et esse eam ostendens et nondum transactam et, de quo magis quaerebatur, corporalem et, quod insuper dubitabatur, non aliter corporalem.
XL. [1] Nihil autem mirum si et ex ipsius instrumento argumenta captantur, cum oporteat haereses esse: quae esse non possent si non et perperam scripturae intellegi possent. [2] Nactae denique haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem, id est animam, et exteriorem, id est carnem, salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori, adiudicaverunt, quia scriptum est Corinthiis, Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur die et die. [3] Porro nec anima per semetipsam homo, quae figmento iam homini appellato postea inserta est, nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadaver inscribitur. Ita vocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodammodo fibula est, sub quo vocabulo non possunt esse nisi cohaerentes. [4] Porro apostolus interiorem hominem non tam animam quam mentem atque animum intellegi mavult, id est non substantiam ipsam sed substantiae saporem, siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem habitare Christum, sensibus utique intimandum dominum significavit. [5] Denique adiunxit, Per fidem, et In cordibus vestris, et In dilectione, fidem quidem et dilectionem non substantiva animae ponens sed conceptiva: In cordibus autem dicens, quae substantiva sunt carnis, iam et ipsum interiorem hominem carni deputavit quem in corde constituit. [6] Inspice nunc quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit, interiorem vero renovari die ac die, ne illam corruptelam carnis adfirmes quam ex die mortis in perpetuum defectura patiatur, sed quam in istius vitae spatio ante mortem vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis, nominis causa experitur. [7] Nam et homo interior hic utique renovari habebit, per suggestum spiritus proficiens fide et disciplina die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, ubi non utique die ac die renovari habebit sed semel ad summam. [8] De sequentibus disce: Quod enim ad praesens est, inquit, temporale et leve pressurae nostrae, per supergressum in supergressum aeternum gloriae pondus perficit nobis, non intuentibus quae videntur----id est passiones----sed quae non videntur----id est mercedes----: quae enim videntur temporalia sunt, quae vero non videntur aeterna sunt. [9] Pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leves et temporales idcirco contemnendas adfirmat, praeferens mercedum aeternarum et invisibilium et gloriae pondus in compensationem laborum quos hic caro patiendo corrumpitur. [10] Adeo non illa est corruptio quam in perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt. [11] Sic et alibi, Siquidem ait compatimur uti et conglorificemur: reputo enim non esse dignas passiones huius temporis ad futuram gloriam quae in nos habet revelari. Et hic minora ostendit incommoda praemiis suis. [12] Porro si per carnem compatimur cuius est proprie passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod pro compassione promittitur. Atque adeo carni adscripturus pressurarum proprietatem, ut et supra, dicit, Cum venissemus autem in Macedoniam nullam remissionem habuit caro nostra: [13] dehinc, ut et animae daret compassionem, In omnibus inquit compressi, extrinsecus pugnae----debellantes scilicet carnem----intrinsecus timor ----adflictans scilicet animam. [14] Adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem sed ut sustinens vexationem corrumpi intellegitur, et hoc non sine interiore. Ita amborum erit etiam conglorificari sicut et compati: secundum collegia laborum consortia quoque decurrant necesse est praemiorum.
XLI. [1] Eandem adhuc sententiam exsequitur remunerationes vexationibus praeferens: Scimus enim, inquit, quoniam etsi terrena domus nostri tabernaculi dissolvatur, habemus domum non manu factam aeternam in caelis: id est, pro hoc quod dissolvetur caro nostra per passiones, domicilium consecuturi sumus in caelis. [2] Meminerat evangelicae definitionis, Beati qui persecutionem passi fuerint propter iustitiam, quia illorum est regnum caelorum. Non tamen carnis restitutionem negavit si compensationem mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur cui dissolutio reputatur, scilicet carni: [3] sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et in mercedis comparatione vocabulo domus uti, ipsi domui quae dissolvetur per passionem meliorem domum repromittens per resurrectionem. Nam et dominus multas mansiones quasi domos apud patrem repromittit. [4] Quanquam et de domicilio mundi potest intellegi, quo dissoluto aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt priora non ad carnem pertinere: [5] divisionem enim facit apostolus cum subicit, Nam et in hoc gemimus, domicilium nostrum quod de caelo est superinduere desiderantes, siquidem et exuti non nudi inveniemur: id est, ante volumus superinduere virtutem caelestem aeternitatis quam carne exuamur. [6] Huius enim gratiae privilegium illos manet qui ab adventu domini deprehendentur in carne et propter duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut Thessalonicensibus scribit: [7] Hoc enim dicimus vobis in sermone domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum domini, non praeveniemus eos qui dormierunt: quoniam ipse dominus in iussu et voce et tuba dei descendet de caelo: et mortui in Christo resurgent primi, dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obviam Christo et ita semper cum domino erimus.
XLII. [1] Horum demutationem ad Corinthios reddit dicens, Omnes quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi, in novissima tuba: sed illi scilicet soli qui invenientur in carne: Et mortui, inquit, resurgent et nos demutabimur. [2] Hac ergo prius dispositione prospecta reliqua revocabis ad superiorem sensum. Nam cum adicit, Oportet etenim corruptivum istud induere incorruptelam et mortale istud induere immortalitatem, hoc erit illud domicilium de caelo quod gementes in hac carne superinduere desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur, quia gravari nos ait qui simus in tabernaculo, quod nolimus exui sed potius superindui, uti devoretur mortale a vita, scilicet dum demutatur superinduendo quod est de caelis. [3] Quis enim non desiderabit dum in carne est superinduere immortalitatem, et continuare vitam lucrifacta morte per vicariam demutationem, ne inferos experiatur usque novissimum quadrantem exacturos? ceterum demutationem etiam post resurrectionem consecuturus est inferos iam expertus. [4] Abhinc enim iam definimus carnem omnimodo quidem resurrecturam, atque illam ex demutatione superventura habitum angelicum suscepturam: [5] aut si in his solis qui invenientur in carne demutari eam oportebit ut devoretur mortale a vita, id est caro ab illo superindumento caelesti et aeterno, ergo qui mortui deprehendentur vitam non consequentur, privati iam materia et ut ita dixerim esca vitae, id est carne: aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale devorari possit a vita, si vitam sunt consecuturi. [6] Sed in mortuis, inquis, iam devoratum erit mortale istud. Non utique in omnibus: quantos enim licebit vel pridianos inveniri, tam recentia cadavera ut nihil in illis devoratum videri possit? [7] Utique enim devoratum non aliud existimas quam interceptum, quam abolitum, quam omni sensui ereptum, quod comparere omni genere cessaverit. Nec gigantum autem antiquissima cadavera devorata constabit quorum crates adhuc vivunt: diximus iam de isto alibi. [8] Sed et proxime in ista civitate cum odei fundamenta tot veterum sepulturarum sacrilega collocarentur, quingentorum fere annorum ossa adhuc succida et capillos olentes populus exhorruit. Constat non tantum ossa durare verum et dentes incorruptos perennare, quae ut semina retinentur fructificaturi corporis in resurrectione. [9] Postremo etsi tunc devoratum invenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab aevo, certe per aetatem, numquid a vita, numquid a superindumento, numquid ab immortalitatis ingestu? [10] Porro qui <ab> his ait devoratum iri mortale, ab aliis negavit: et utique hoc a divinis viribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique conveniet. [11] Ergo cum a vita habeat devorari quod mortale est, id exhiberi omnifariam necesse est ut devoretur, et devorari ut demutetur: si ignem dicas accendi oportere, non potes id per quod accenditur alibi necessarium adfirmare alibi non. [12] Sic et cum infulcit, Siquidem exuti non inveniemur nudi, de eis scilicet qui non in vita nec in carne deprehendentur a die domini, non alias negavit nudos quos praedixit exutos nisi quia et revestitos voluit intellegi eadem substantia qua fuerant spoliati: [13] ut nudi enim invenientur carne deposita vel ex parte discissa sive detrita----et hoc enim nuditas potest dici: dehinc recipient eam, ut reinduti carne fieri possint etiam superinduti immortalitatem: superindui enim nisi vestito iam convenire non poterit.
XLIII. [1] Proinde cum dicit, Itaque confisi semper, et scientes quod cum immoramur in corpore peregrinamur a domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem: manifestum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem carnis quasi separantis nos a domino: [2] et hic enim exhortatio fastidiendae vitae huius obvertitur, siquidem peregrinamur a domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes non per speciem, id est spe non re.