TERTVLLIANI DE IEIVNIO ADVERSVS PSYCHICOS



INCIPIT LIBER TERTVLLIANI DE IEIVNIO ADVERSVS PSYCHICOS

CAP. I. 1. Mirarer psychicos istos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius nubunt, si non etiam ingluuie lacerarentur, qua ieiunia oderant. Monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi prius uentri pudenda non adhaererent. Specta corpus, et una regio est. 2. Denique pro dispositione membrorum ordo uitiorum. Prior uenter, et statim cetera saginae substructa lasciuia est; per edacitatem salacitas transit. Agnosco igitur animalem fidera studio carnis, qua tota constat, tam multuorantiae quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae accuset perinde gulae frenos imbuentem per nullas interdum uel seras uel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias. 3. Piget iam cum talibus congredi, pudet etiam. de eis altercari quorum nec defensio uerecunda est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione aduersariorum? Quinam isti sint, semel nominabo: exteriores et interiores botuli psychicorum. Hi paracleto controuersiam faciunt; propter hoc nouae prophetiae recusantur; non quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum Christum soluant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam, euertant, sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere. 4. De modo quidem nubendi iam edidimus monogamiae defensionem. Nunc de castigatione uictus secunda uel magis prima continentiae pugna est. Arguunt nos, quod lemma propria custodiamus, quod stationes plerumque in uesperam producamus, quod etiam xerophagias obseruemus siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia et uuidioribus quibusque pomis nec quid uinositatis uel edamus uel potemus; lauacri quoque abstinentiam, congruentem arido uictui. 5. Nouitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant aut haeresin iudicandam, si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus.

CAP II. 1. Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos opponunt, ut cum in Leuitico praecipit dominus Moysi decimam mensis septimi diem placationis, sancta, inquiens, erit uobis dies, et uexabitis animas uestras, et omnis anima, quae uexata non fuerit in illa die, exterminabitur de populo suo. 2. Certe in euangelio illos dies ieiuniis determinatos putant, in quibus ablatus est sponsus, et hos esse iam. solos legitimos ieiuniorum. Christianorum abolitis legalibus et propheticis uetustatibus. Vbi uolunt enim, adgnoscunt quid sapiat lex et prophetae usque ad Iohannem. 3. Itaque de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio nouae disciplinae, pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolos obseruasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae feriae et sextae, passiue tamen currant, neque sub lege praecepti neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur. 4. Xerophagias uero nouum adfectati officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam quorundam ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita iubeant cibis abstinere a deo conditis. 5. Et ideo non esse iam tunc praenotatos in nouissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum inustam habentes conscientiam. Quibus, oro te, ignibus? Credo, quibus nuptias saepe deducimus et cenas quotidie coquimus? 6. Sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt obseruatores dierum et mensium et annorum. Iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: non tale ieiunium dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed opera lustitiae, quae subtexit;et ipsum dominum in euangelio ad omnem circa uictum scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem quae in os inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum. et ipse manducaret et biberet usque in notationem: ecce homo uorator et potator! 7. Sic et apostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus. His et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut unusquisque pronior uentri possit superuacua nec adeo necessana existimare sublati uel deminiuti uel demorati cibi officia, praeponente scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. 8. Et scimus, quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur: opus est de totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tamquam me. In his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate.

CAP III. 1. Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui periclitatur, quantum ualeat apud deum inanitas ista, et ante omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. Tunc enim agnoscetur obseruationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae. 2. Acceperat Adam a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset. Verum et ipse tunc in psychicum reuersus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam prophetauerat, nec iam capiens quae erant spiritus, facilius uentri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula uendidit. Manducauit denique et periit, saluus alioquin, si uni arbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum recognoscat exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium recusationem. 3. Teneo igitur a primordio homicidam gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus nulla ieiunia praecepisset. Ostendens tamen, unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat. Vltro cibum, quibus modis quibusque temporibus potuissem, pro ueneno deputarem et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc deum uelle cuius contrarium noluit satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. 4. Porro, cum et ipse ieiunium mandet et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium, appellet, quis iam dubitabit omnium erga uictum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et obseruato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam offenderat id est per cibi interdictionem, atque ita salutem aemulo modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico inlicito plura licita contemnens?

CAP IV. 1. Haec ratio seruabatur apud prouidentiam dei pro temporibus omnia modulantis, ne quis ex diuerso ad deiciendam propositionem nostram, cur ergo, dicat, non statim deus aliquam uictus constituit castigationem, quin immo et auxit permissionem? 2. Nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum homini pabulum addixerat: ecce dedi uobis omne faenum sementiuum seminans semen quod est super terram, et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementiui uobis erit in escam. Postea uero ad Noe enumerata subiectione omnium bestiarum terme et uolatilium caeli et mouentium in terra et piscium maris et omnis serpentis, erunt, inquit, uobis in escam: uelut holera faeni dedi uobis uniuersa, uerum carnem in sanguine animae suae non edetis. 3. Nam et hoc ipso, quod eam solam carnem esui eximit, cuius anima non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse manifestum est. Ad haec respondemus non competisse onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam leuem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum. Aeque post diluuium in reformatione generis humani suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi permisso usu ceterorum. 4. Iam enim iudicium dominus ostenderat per diluuium, adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis de manu fratris et de manu bestiae omnis. Itaque iustitiam iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per ueniam supparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam, plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset, quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur maioris abstinentiae operatione in maioris licentiae occasione.

CAP V. 1. Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae, etiam quae decerperent uictum, ademptis quibusdam ueluti immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua in quibusdam abstinentia usus. 2. Nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen pronior uentri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae seruitutis ualida manu dei et sublimi brachio ereptus dominus eius uisus est, terrae lacte et melle mananti destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron mussitauit: utinam obiissemus percussi a domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem comedebamus. Quomodo eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam istam fame? 3. Eadem uentris praelatione deploraturus erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. Quis nos uescet carne? Venerunt in mentem nobis pisces quos in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe et allia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna uident oculi nostri. 4. Ita et illis xerophagiae panis angelici displicebant, allium potius et cepe quam caelum fragrare malebant. Et ideo tam ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur.

CAP VI. 1. Nunc si temere rationes castigati a deo uictus et castigandi propter deum a nobis ad primordiorum experimenta reuocauimus, conscientiam communem consulamus. Ipsa natura enuntiabit, quales nos ante pabulum et potum in uirgine adhuc saliua exhibere consuerit rebus dumtaxat sensu agendis, quo diuina tractantur, si multo pollentioris mentis, si multo uiuacioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris hominis escis stipatum, uinis inundatum, decoquendis iam, stercoribus exaestuans praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximo supersit quam ad lasciuiam sapere. 2. Manducauit populus et bibit, et surrexerunt ludere. Intellege sanctae scripturae uerecundiam: lusum nisi impudicum non denotasset. Ceterum quotusquisque meminerit religionis occupatis memoriae locis, impeditis sapientiae membris? Nemo ita ut decet, ita ut par est, ita ut utile est, recordabitur dei eo in tempore, quo ipsum sibi hominem excidere sollemne est. Omnem disciplinam uictus aut occidit aut uulnerat. Mentior, si non dominus ipse obliuionem sui exprobrans Israeli causam plenitudini reputat. 3. Incrassatus est dilectus et pinguefactus et dilatatus est, et dereliquit deum, qui fecit eum, et abscessit a domino salutificatore suo. Denique in eodem Deuteronomio eandem causam praecaueri iubens, ne, inquit, cum manducaueris et biberis et domos optimas aedificaueris, ouibus et bubus tuis multiplicatis et argento et auro extollatur cor tuum et obliuiscaris domini dei tui. 4. Praeposuit corruptelae diuitiarum edacitatis enormitatem, cui ipsae diuitiae procurant. Per illam scilicet incrassatum erat cor populi, ne oculis uideret et auribus audiret et corde coniceret adipibus obstructo, quas nominatim esui abstulit dedocens hominem saginae studere. 5. Ceterum cui cor erectum potius inueniebatur quam impinguatum, qui quadraginta diebus totidemque noctibus supra humanae naturae facultatem ieiunium perennauit spiritali fide uirtutem subministrante, et uidit oculis dei gloriam et audiuit auribus dei uocem et corde coniecit dei legem iam tunc docentis non in solo pane uiuere hominem, sed in omni uerbo dei, cum quidem nec ipsum Moysen deo pastum inediamque eius nomine saginatam constanter contemplari ualeret pinguior populus. Merito igitur etiam in carne se dominus ei ostendit collegae ieiuniorum suorum, non minus et Heliae. 6. Nam et Helias hoc primum, quod famem fuerat imprecatus, satis iam se ieiuniis uouerat. Viuit, inquit, dominus, cui adsisto in conspectu eius, si erit ros istis annis et imber. Dehinc minantem Iezabel fugiens post unicum. pabulum et potum, quem ab angelo expergefactus inuenerat, et ipse quadraginta diebus et noctibus uacuo uentre, arido ore peruenit in montem Choreb, ubi cum in speluncam deuertisset, quam familiari congressu dei exceptus est! 7. Quid tu Helia hic? Multo amicior ista uox quam Adam ubi es ? Illa enim pasto homini minabatur, ista ieiuno blandiebatur. Tanta est circumscripti uictus praerogatiua, ut deum praestet homini contubernalem, parem reuera pari. Si enim deus aeternus non esuriet, ut testatur per Esaiam, hoc erit tempus, quo homo deo adaequetur, cum sine pabulo uiuit.

CAP VII. 1. Processimus itaque iam ad exempla, uti reuoluamus utilitatis efficacia potestates istius officii, quod etiam iratum deum homini reconciliat. Deliquerat Israel in aquatione apud Maspha congregatus a Samuele, sed ita statim. delictum. ieiunio diluit, ut periculum proelii simul fugerit. Cum maxime Samuel offerebat holocaustum (in nullo magis procuratam audimus dei clementiam quam in abstinentia populi) et allophyli proelio admouebant, ibidem dominus intonuit uoce magna super allophylos, et confusi sunt et corruerunt in conspectu Israelis, et processerunt uiri Israel ex Maspha et persecuti sunt allophylos et usque Bethor ceciderunt, pastos impasti, armatos inermes. 2. Hae erunt uires ieiunantium deo. Caelum pro eiusmodi militat. Habes formam praesidii etiam spiritalibus bellis necessariam. Perinde cum rex Assyriorum Sennacherib compluribus iam ciuitatibus captis Israeli per Rapsacen blasphemias et minas intentaret, nihil aliud illum a proposito in Aethiopias auertit. 3. Dehinc quid aliud centum et octoginta quatuor milia de exercitu eius per angelum absumpsit quam Ezechiae regis humiliatio? Siquidem duritia hostis adnuntiata uestem scidit, saccum induit eodemque habitu seniores sacerdotum ad deum per Esaiam adire iussit utique ieiunio preces prosequente. Neque enim. cibi tempus in periculo nec saturitatis cultis in sacco. 4. Semper inedia maeroris sequela est sicut laetitia accessio saginae. Per hanc maeroris sequelam et inediam etiam ciuitas illa peccatrix Niniue de exitio praedicato liberatur. Satis enim paenitentia scelerum commendauerat ieiunium triduo functam, etiam pecudibus enectis, quibus iratus deus non erat. Sodoma quoque et Gomorra euasissent, si ieiunassent. Hoc remedium agnoscit et Achab. 5. Cum illi post transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae propter uineam interempti a Iezabel exprobrasset Helias: qualiter occidisti et hereditatem possedisti : in loco quo sanguinem Nabuthae canes delinxerant, tuum quoque delinguent, destituit semetipsum et saccum carni suae imposuit et ieiunauit et dormiuit in sacco. Et tunc sermo dominii ad Heliam: uidisti ut reueritus sit Achab a facie mea : pro eo, quod reueritus est, non superducam laesuram in diebus ipsius, sed in diebus filii eius superducam eam, qui non erat ieiunaturus. 6. Ita ieiunium in deum reuerentiae opus est, per quod Anna quoque ambiens uxor Helcanae retro sterilis impetrauit facile a deo inanem cibo uentrem filio implere et quidem propheta. Sed non modo naturae mutationem aut periculorum auersionem aut delictorum obliterationem, uerum etiam sacramentorum agnitionem ieiunia de deo merebuntur. 7. Aspice Danielis exemplum. Circa somnium regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negant ultra de praestantia humana posse cognosci. Solus Daniel deo fidens et sciens, quid ad demerendam dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate ieiunat, atque ita orationibus commendatis et ordinem et significationem somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, deus glorificatur, Daniel honoratur, non minorem dei gratiam et postea quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum temporum ab Hieremia dedit faciem suam deo in ieiuniis et sacco et cinere. 8. Nam et angelus missus ad eum hanc statim professus est causam diuinae dignationis : ueni, inquit, demonstrare tibi, quatenus miserabilis es, ieiunando scilicet. Si deo miserabilis, leonibus in lacu fuerat horribilis, ubi quidem illi sex diebus ieiunanti prandium angelus procurauit.

CAP VIII. 1. Reddimus et cetera. Ad noua enim nunc documenta properamus. In limine euangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae infantem dominum et agnouit et multa super eo praedicauit expectantibus redemptionern Israelis, post egregium titulum uete ris et uniuirae uiduitatis ieiuniorum quoque testimonio augetur, ostendens, in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat, et a nullis magis intellegi Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis. 2. Ipse mox dominus baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicauit habens efficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem uino fortasse manare, si ita uorator et potator fuisset. Immo nouum hominem in ueteris sugillationem uirtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum diabolo rursus per escam temptare quaerenti fortiorem fame tota ostentaret. Praestituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis. 3. Cur enim triste, quod salutare? Docuit etiam aduersus diriora daemonia ieiuniis proeliandum. Quid enim mirum, si eadem operatione spiritus iniquus educitur, qua sanctus inducitur? 4. Denique, ut in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancti cum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimus exaudita. Puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia quoque plurima enumerat.

CAP IX. 1. Principalis haec species in castigatione uictus potest iam de inferioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare ut et ipsis pro modo utilibus aut necessariis. Nam exceptio eduliorum quorundam portionale ieiunium est. Inspiciamus igitur et xerophagiarum nouitatem aut uanitatem, si non et in his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatio est. 2. Redeo ad Danielem et fratres eius leguminum pabulum et aquae potum ferculis et oenophoris regiis praeferentes atque exinde formosiores, ne qui de specie quoque corpusculi metuat, ceterum spiritu insuper cultos. Dedit enim deus adolescentulis scientiam et intellegentiam in omni litteratura et Danieli in omni uerbo et in somniis et in omni sophia, qua hoc ipsurn quoque saperet, quibus modis de deo impetraretur agnitio sacramentorum. 3. Anno denique tertio Cyri regis Persarum cum in recogitatum incidisset uisionis, aliam formam humiliationis prospexit. In illis, inquit, diebus ego Daniel eram lugens per tres hebdomadas, panem suauem non edi, caro et uinum non introierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec consummarentur tres hebdomades, quibus transactis angelus emissus est taliter alloquens: Daniel, homo es miserabilis, ne timueris, quoniam ex die prima, qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi coram deo, exauditum est uerbum tuum, et ego introiui uerbo tuo. 4. Ita xerophagiarum miseratio et humiliati metum expellunt et aures dei aduertunt et occultorum compotes faciunt. Reuertor etiam ad Heliam. Cum corui illum pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabe Iudaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine dubio panem solum et aquam obtulit? 5. Defecerant corui, qui eum liberalius pascerent, an difficile angelo fuerat aliquem alicunde de conuiuio regis ministrum cum instructissimo ferculo raptum ad Heliam transferre, sicut Danieli in lacu leonum esurienti prandium metentium exhibitum est? 6. Sed constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et persecutionis et cuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse uiuendum. Tali uictu Dauid exomologesin suam expressit cinerem quidem edens uelut panem, id est panem uelut cinerem aridum et sordidum, potum uero fletu miscens utique pro uino. 7. Habet enim et abstinentia uini suos titulos, quae et Samuelem deo uouerat et Aaronem consecrarat. Nam de Samuele mater, et uinum, inquit, et ebriamen non bibet; talis enim et ipsa deum orabat. Et dominus ad Aaron: uinum et siceram non bibetis, tu et filius tuus post te, si quando ingrediemini tabernaculum uel ascendetis ad altare, et non moriemini. 8. Adeo morientur qui non sobrii in ecclesia ministrauerint. Sic et Israeli proximo exprobrat et potum: dabatis sanctificatis meis uinum. Et haec autem, strictura potus xerophagiae portio est. Quamquam ubi abstinentia uini aut a deo exigitur aut ab homine uouetur, illic intellegatur etiam pabuli pressura formam praestruens potui. Qualis enim esus, talis et potus. Verisimile non est, ut quis dimidiam gulam deo immolet, aquis sobrius et cibis ebrius. 9. An autem et apostolus xerophagias norit, qui maiora celebrauerat, sitim et famem et multa ieiunia, qui ebrietates et comessationes recusauerat, uel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et adsiduas imbecillitates modico uino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex deuotione abstinebat (ceterum stomacho magis consuetudo prodesset), hoc ipso abstinentiam uini dignam deo suasit, quam ex necessitate dissuasit.

CAP X. 1. Aeque stationes nostras ut indictas, quasdam uero et in serum constitutas nouitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrio obeundum esse dicentes et non ultra nonam detinendum, de suo scilicet more. Sed quod pertineat ad indictionis quaestionem, semel pro omnibus causis respondebo. Nunc ad proprium huius speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nona dirimendis stationibus praescribant. 2. Si, qua Petrus et qui cum eo ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur, quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur ? Atqui facilius inuenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa prias in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem uidebatur. 3. Porro cum in eodem commentario Lucae et tertia hora orationis demonstretur, sub qua spiritu sancto initiati pro ebriis habebantur, et sexta, qua Petrus ascendit in superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intellegamus salua plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi tamen tres istas horas ut insigniores in rebus humanis, quam diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et sollemniores fuisse in orationibus diuinis? 4. Quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter die orantis, utique per aliquarum horarum exceptionem, non aliarum autem quam insigniorum, exinde apostolicarum, tertiae, sextae, nonae. Hinc itaque et Petrum dicam ex uetere potius usu nonam obseruasse tertio orantem supremae orationis munere. 5. Haec autem propter illos qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati et sexta plurimum fungimur, sed quia eorum quae ex traditione obseruantur tanto magis dignam rationem adferre debemus, quanto carent scripturae auctoritate, donec aliquo caelesti charismate aut confirmentur aut corrigantur. Et si qua, inquit, ignoratis, dominus uobis reuelabit. 6. Itaque seposito confirmatore omnium istorum paracleto, duce uniuersae ueritatis, an dignior apud nos ratio adferatur nonam obseruandi require, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si statione tunc functus est. Venit enim de exitu domini, quem etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius tamen tum ei secundum ipsum stationis uocabulum addicimur. 7. Nam et milites numquam immemores sacramenti magis stationibus parent. Itaque in eam usque horam celebranda pressura est, in qua a sexta contenebratus orbis defuncto domino lugubre fecit officium, ut tunc et nos reuertamur ad iucunditatem, cum et mundus recepit claritatem. 8. Hoc si magis ad religionem sapit Christianam, dum magis Christi gloriam celebrat, possum aeque serae stationis ex eodem rei ordine statum figere, ut ieiunemus ad serum expectantes tempus dominicae sepulturae, cum Ioseph postulatum detulit corpus et condidit. Inde et irreligiosum est ante famulorum carnem refrigerari quam domini. 9. Sed hactenus haec ex argumentationum prouocatione commiserim comecturas comecturis et tamen puto fidelioribus repercutiens. Videamus, an aliquid tale nobis de uetustatibus quoque patrocinetur. In Exodo habitus ille Moysis aduersus Amalech orationibus proeliantis usque in occasum. perseuerans nonne statio fuit sera? 10. Iesum Naue debellantem Amorrhaeos prandisse illa die existimamus qua ipsis elementis stationem imperauit? Stetit sol in Gabaon et luna in Aialon, stetit sol et luna in statione, donec ultus est populus de inimicis suis, et stetit sol medio caelo. Vt autem accedebat in occasum et finem diei unius, non fuit dies talis retro et in nouissimo, utique tain prolixus, ut, inquit, exaudiret deus hominem, parem scilicet solis, instantem tam diu in officio, stationem et sera longiorem. 11. Certe Saul et ipse in proelio constitutus manifeste munus istud indixit : maledictus homo, qui ederit panem ad uesperam usque, dum ulciscar de inimico meo, et non gustauit totus populus eius, et tota terra prandebat. 12. Tantam autem deus praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Ionathan, filius Saulis, quamquam ignarus ieiunationis in serum definitae gustum mellis admiserat, et forte mox de delicto sit traductus et uix per precem populi periculo, exemptus. Gulae enim, licet simplicis reus fuerat. 13. Sed et Daniel anno primo regis Darii, cum ieiunus in sacco et cinere exomologesin deo ageret, et adhuc, inquit, loquente me in oratione, ecce uir, quem uideram in somnis initio, uelociter uolans appropinquauit mihi quasi hora uespertini sacrificii. Haec erit statio sera quae ad uesperam ieiunans pinguiorem orationem deo immolat.

CAP XI. 1. Omnia autem ista credo ignota eis, qui ad nostra turbantur, aut sola forsitan lectione, non etiam intentione comperta secundum maiorem uim imperitorum apud gloriosissimam scilicet multitudinem psychicorum. Propterea per singulas direximus species ieiunationum, xerophagiarum, stationum, ut, dum recensemus secundum utriusque testamenti paraturam, quantum proficiant recusati uel recisi uel retardati pabuli officia, eos retundamus, qui haec uelut uacantia infirmant, item dum pariter ostendimus, quo semper in ordine fuerint religionis, eos reuincamus, qui haec ut noua accusant; nec nouum enim quod semper nec uacuum quod utile. 2. Sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a deo homini imperata legem constituisse, quaedam ab homine deo oblata uotum expunxisse. Tamen et uotum, cum a deo acceptatum est, legem in postenim facit per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum mandauit qui factum comprobauit. Itaque et hinc in alia specie altercatio diuersae partis obducitur, cum dicunt: aut pseudoprophetia est, si spiritalis uox sollemnia ista constituit, aut haeresis, si humana praesumptio adinuenit. 3. Eam enim formam reprehendentes, qua et uetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes, quae et aduersarč ueterum aduersus illa poterunt retractare, aut et illa recusare debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie maxime cum et ista, a quocumque institutore sunt siue spiritali siue tantum fideli, eidem deo currant, cui et uetera. 4. Indubitate enim. et haeresis et pseudoprophetia diuinitatis diuersitate iudicabuntur apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo illis offerens in quo uelint gradum figere. Spiritus diaboli est, dicis, o psychice. Et quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda quam deo nostro? 5. Aut contende diabolum cum deo facere nostro aut satanas paracletus habeatur. Sed hominem antichristum adfirmas; hoc enim uocantur haeretici nomine penes Iohannem. Et quomodo, quisquis ille est, in Christo nostro haec erga dominum. nostrum officia disposuit, cum et antichristi erga deum, aduersum nostrum processerint Christum? Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum imperat an cum probat, quae deus noster et imperauit semper et probauit? 6. Sed rursus palos terminales figitis deo, sicut de gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus, ita et de sollemnibus, ut perinde officia cessauerint, quemadmodum et beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic lex et prophetae usque ad Iohannem. Superest ut totum auferatis, quantum in uobis, tam otiosum.

CAP XII. 1. Iam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis, non delicta incursantes, quae ieiuniis elimentur, nec reuelationum scientia indigentes, quae xerophagiis extorqueantur, nec bella propria metuentes, quae stationibus discutiantur. 2. Vt ab Iohanne paracletus obmutuisset, et ipsi nobis prophetae in hanc maxime causam extitissemus, iam non dico ad exorandam dei iram nec ad impetrandam tutelam eius aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmet ipsos nouissimorum temporum condicionem indicentes omnem tapeinofronhsin , cum carcer ediscendus et fames ac sitis exercendae et tam inediae quam anxii uictus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset, non poenam illic passurus, sed disciplinam, nec saeculi tormenta, sed sua officia, eoque fidentior processurus ad certamen e custodia abusus nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam, cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus, praemisso iam sanguinis suco tamquam animae impedimentis, properante iam et ipsa, quae iam saepe ieiunans mortem de proximo norit. 3. Plane uestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat uitae, ne noua abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus uester non Christianus martyr adtigerat, quem ex facultate custodiae liberae aliquamdiu fartum, omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi ecclesia secretioribus et omnibus uitae istius inlecebris quasi aeterna dignioribus hoc puto obligatum, ne mori uellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tamquam antidoto praemedicatum ita eneruastis, ut paucis ungulis titillatus (hoc enim ebrietas sentiebat) quem, dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius, atque ita de hoc iam extortus, cum singultus et ructus solos haberet, in ipsa negatione discessit. 4. Ideo sobrietatis disciplinam qui praedicant, pseudoprophetae, ideo haeretici, qui obseruant. Quid ergo cessatis paracletum, quem in Montano negatis, in Apicio credere?

CAP XIII. 1. Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis uel traditione maiorum nihilque obseruationis amplius adiciendum ob illicitum innouationis. State in isto gradu, si potestis. Ecce enim conuenio uos et praeter pascha ieiunantes citra illos dies, quibus ablatus est sponsus, et stationum semi-ieiunia interponentes, et uos interdum pane et aqua uictitantes, ut cuique uisum est. 2. Denique respondetis haec ex arbitrio agenda, non ex imperio. Mouistis igitur gradum excedendo traditionem, cum quae non saut constituta obitis. Quale est autem ut tuo arbitrio permittas, quod imperio dei non das? Plus humanae licebit uoluntati quam diuinae potestati? Ego me saeculo, non deo liberum memini. Sic meum est ultro officium facere domino, sic indicere illius est. 3. Non tantum obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius, hoc arbitrio meo praesto. Bene autem, quod et episcopi uniuersae plebi mandare ieiunia adsolent, non dico de industria stipium conferendarum, ut uestrae capturae est, sed interdum. et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae causa. 4. Itaque si et ex hominis edicto et in unum omnes tapeinofronhsin agitatis, quomodo in nobis ipsam quoque unitatem ieiunationum et xerophagiarum, et stationum denotatis? 5. Nisi forte in senatus consulta et in principum mandata coitionibus opposita delinquimus. Spiritus sanctus, cum in quibus uellet terris et per quos uellet praedicaret, ex prouidentia imminentium siue ecclesiasticarum. temptationum siue mundialium plagarum, qua paracletus id est aduocatus ad exorandum iudicem dicitur, huiusmodi officiorum remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam. sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario etiam quae tunc constituit obseruamus. 6. Aspice ad Iudaicos fastos et inuenies nihil nouum, si, quae patribus sunt praecepta, omnis deinceps posteritas hereditaria religione custodit. Aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex uniuersis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna ueneratione celebratur. 7. Et hoc quam dignum fide auspicante congregari undique ad Christum! Vide, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum! Hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus cenas. 8. Conuentus autem illi stationibus prius et ieiunationibus operati dolere cum dolentibus et ita demum congaudere gaudentibus norunt. Si et ista sollemnia, quibus tunc praesens patrocinatus est sermo, nos quoque ini diuersis prouinciis fungimur in spiritu inuicem repraesentati, lex est sacramenti.

CAP XIV. 1. Horum igitur tempora obseruantes et dies et menses et annos galaticamur? Plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si legalium sollemnitatum obseruantes sumus; illas enim apostolus dedocet compescens ueteris testamenti in Christo sepulti perseuerantiam et nouisistens. 2. Quod si noua conditio in Christo, noua et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum deuotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit apostolus, cur pascha celebramus annuo circulo in mense primo? Cur quinquaginta exinde diebus in omni exultatione decurrimus? Cur stationibus quartam et sextam sabbati dicamus et ieiuniis parasceuen? 3. Quamquam uos etiam sabbatum, si quando, continuatis, numquam nisi in pascha ieiunandum secundum rationem alibi redditam. Nobis certe omnis dies etiam uulgata consecratione celebratur. Nec ergo apud apostolum differentiae ratio, distinguentem noua et uetera. 4. Sed et hic inaequalitas uestra ridebitur, cum uetustatum formam nobis exprobratis in quo causam nouitatis accusatis.

CAP XV. 1. Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de prouidentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera creatoris, quales inueniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud Iouem, hodiernum de Pythagora haereticum, non apud paracletum. 2. Quantula est enim apud nos interdictio ciborum? Duas in anno hebdomadas xerophagiarum nec totas, exceptis scilicet sabbatis et dominiicis, offerimus deo abstinentes ab eis quae non reicimus, sed differimus. 3. Atqui ad Romanos scribens uos nunc compungit detractatores huius officii. Ne propter pabulum solueritis, inquit, opus dei. Quod opus? De quo ait : bonum est carnem non edere et uinum non potare. Nam qui in istis seruit, placabilis et propitiabilis deo nostro est. Quidam credit omnia manducanda esse, quidam autem infirmus holera uescitur; qui manducat, ne nullificet non manducantem. Tu quises, qui alienum seruum iudicas? Et qui manducat et qui non manducat, deo agit gratias. 4. Cum autem humano arbitrio uetet controuersiam fieri, quanto magis diuino? Ita sciebat quosdam castigatores et interdictores uictus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare uero qui in honorem, non qui in conuicium creatoris. 5. Et si claues macelli tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit. Nec enim, inquit, esus aut potus est dei regnum, et, esca nos deo non commendat, non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et accurata, siquidem subiciens : nec si manducauerimus, abundabimus, nec si non manducauerimus, deficiemus, tibi magis intonat, qui abundare te existimas, si edas, et deficere, si non edas, et ideo ista detractas. 6. Dominium quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto, quod etiam ieiunarit, qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes pronuntiarit, qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam quae permanet in uitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, non et Attalicas diuitias. 7. Sic et Esaias non negauit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit enumerauit. In diebus enim, inquit, ieiuniorum uestrorum inueniuntur uoluntates uestrae, et omnes subiectos uobis succutitis aut ad conuicia et lites ieiunatis et caeditis pugnis. Non tale ieiunium ego elegi, sed quale subiecit, et subiciendo non abstulit, sed confirmauit.

CAP XVI. 1. Nam et si manuult opera iustitiae, non tamen sine sacrificio, quod est anima conflictata ieiuniis. Ille certe deus, cui nec populus incontinens gulae placuit, nec sacerdos nec prophetes. Manent adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus est populus carnis auidissimus usque ad choleram ortygometras cruditando. 2. Eliditur pro templi foribus senior Heli, fili eius in acie ruunt, nurus expirat in partu. Hanc enim meruerat a deo plagam domus impudens, sacrificiorum carnalium defraudatrix. Sameas, homo dei, cum exitum prophetasset idololatriae introductae a rege Hieroboam, post manum eius regis arefactam et statim restitutam, post altare diffissum, ob haec signa ad satisfactionem inuitatus a rege plane excusauit (prohibitus enim a deo fuerat) illic cibum in totum attingere; sed ab alio mox sene mentito prophetam temere pastus secundum uerbum dei ibidem factum super mensam non est in paternis sepultus. 3. Leonis enim in uia occursu prostratus et apud exteros conditus poenam deserti ieiunii luit. Haec erunt exempla et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si quam incontinentiam gulae admiserinit. Sed nec apud inferos admonitio cessauit, ubi in diuite epulone quidem conuiuia craciantur, ini paupere uero ieiunia recreantur, habentia praeceptores Moysen et prophetas. 4. Nam et Iohel exclamauit: sancite ieiunium et praedicate curationem, prospiciens iam tunc et alios apostolos et prophetas sancituros ieiunium et praedicaturos officia curantia deum. Vnde et qui in idolis comendis et in hac re ornandis et ad singulas horas salutandis diis adulantur, curationem facere dicuntur. 5. Sed et omnem tapeinofronhsin ethnici agnoscunt. Cum stupet caelum et aret annus, nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro auertunt, precem indigitant, hostiam instaurant. Apud quasdam uero colonias praeterea annuo ritu saccis uelati et cinere conspersi idolis suis inediam supplicem obiciunt, balnea et tabernae in nonam usque cluduntur. Vnus in publico ignis apud aras, aquae nec in lancibus. 6. Niniuiticum credo iustitium. Iudaicum certe ieiunium ubique celebratur, cum omissis templis per omne litus quocumque in aperto aliquando iam precem ad caelum mittunt. Et licet cultu et ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant et stellae auctoritatem demorantis suspirant. 7. Sed bene quod tu nostris xerophagiis blasphemias ingerens casto Isidis et Cybeles eas adaequas. Admitto testimonialem comparationem. Hinc diuinam constabit, quam diabolus diuinorum aemulator imitatur. Ex ueritate mendacium struitur, ex religione superstitio compinigitur. 8. Hinc tu eo inreligiosior, quanto ethnicus paratior. Ille denique idolo gulam suam mactat, tu deo non uis. Deus enim tibi uenter est et pulmo templum et aqualiculus altare et sacerdos cocus et sanctus spiritus nidor et condimenta charismata et ructus prophetia.

CAP XVII. 1. Vetus es, uera si uelimus dicere, tu qui tantum gulae indulges, et merito te priorem iactitas; semper agnosco sapere Esau uenatorem ferarum ; ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae tuae uenis, ita spiritu deficis. 2. Si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos uendes; apud te agape in caccabis feruet, fides in culmis calet, spes in ferculis iacet. 3. Sed maioris est agape, quia per hanc adulescentes tui cum sororibus dormiunt. Appendices scilicet gulae lasciuia atque luxuriae. Quam societatem et apostolus sciens cum praemisisset non in ebrietatibus nec in comessationibus, adiunxit nec in cubilibus et libidinibus. 4. Ad elogium gulae tuae pertinet, quod duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur, cum apostolus duplicem honorem dederit ut et fratribus et praepositis. Quis sanctior inter uos, nisi conuiuandi frequentior, nisi obsonandi pollucibilior, nisi calicibus instructior? 5. Merito homines solius animae et carnis spiritalia recusatis. Talibus si placerent prophetae, mei non erant. Cur ergo non constanter praedicatis: manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Sicuti nos non dubitamus exerte mandare : ieiunemus fratres et sorores, ne forte cras moriamur. 6. Palam disciplinas nostras uindicemus. Nos certi sumus eos qui in carne sunt deo placere non posse, non utique ini substantia carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in uoluntate. Macies non displicet nobis; neque enim ad pondus deus carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram. 7. Facilius, si forte, per angustam salutis ianuam introibit caro exilior; citius resuscitabitur caro leuior, diutius ini sepultura durabit caro aridior. Saginentur pugiles et pyctae Olympici. Illis ambitio corporis competit, quibus et uires necessariae, et tamen illi quoque xerophagiis inualescunt. 8. Sed nostra alia robora aliaeque uires, sicut et alia certamina, quibus non est luctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus mundi potestates, aduersus spiritalia malitiae. Aduersus haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere. 9. Ceterum saginiatior Christianus ursis et leonibus forte quam deo erit necessarius, nisi quod et aduersus bestias maciem exercere debebit.

EXPLICIT LIBER TERTVLLIANI DE IEIVNIO ADVERSVS PSYCHICOS.



Tertullian Christian LatinThe Latin Library The Classics Page