'TERTVLLIANI' LIBELLUS ADVERSUS OMNES HAERESES



I. [1] Quorum haereticorum, ut plura praeteream, pauca perstringam. Taceo enim Iudaismi haereticos, Dositheum, inquam Samaritanum, qui primus ausus est prophetas quasi non in spiritu sancto locutos repudiare, taceo Sadducaeos, qui ex huius erroris radice surgentes ausi sunt ad hanc haeresim etiam resurrectionem carnis negare, praetermitto Pharisaeos, qui additamenta quaedam legis adstruendo a Iudaeis diuisi sunt, unde etiam hoc accipere ipsum quod habent nomen digni fuerunt, cum his etiam Herodianos, qui Christum Herodem esse dixerunt: ad eos me conuerto qui ex evangelio haeretici esse voluerunt. [2] Ex quibus est primus omnium Simon Magus, qui in Actis Apostolorum condignam meruit ab apostolo Petro iustamque sententiam. Hic ausus est summam se dicere virtutem, id est summum deum, mundum autem ab angelis suis institutum, ad daemonem se errantem, quid esset sapientia, descendisse quaerendum, apud Iudaeos se in phantasmate dei non passum, sed esse quasi passum. [3] Post hunc Menander discipulus ipsius, similiter magus, eadem dicens quae Simon aeque quicquid se Simon dixerat, hoc se Menander esse dicebat, negans habere posse quemquam salutem, nisi in nomine suo baptizatus fuisset. [4] Secutus est post haec et Saturninus, et hic similiter dicens innascibilem Virtutem, id est deum, in summis et illis infinitis partibus et in superioribus manere, longe autem distantes ab hoc angelos inferiorem mundum fecisse, et quia splendor quidam luminis desursum in inferioribus refulsisset, ad similitudinem illius luminis angelos hominem instituere curasse: hunc super terram iacuisse reptantem; cuius lumen illud et virtutem illam superiorem propter misericordiam scintillam salvam esse, cetera hominis perire: Christum in substantia corporis non fuisse, et phantasmate tantum quasi passum fuisse: resurrectionem carnis nullo modo futuram esse. [5] Postea Basilides haereticus erupit. Hic esse dicit summum deum nomine Abraxan, quo mentem creatam, quam Graece nou~n appellat; inde verbum; ex illo providentiam, uirtutem et sapientiam, ex ipsis inde principatus et potestates et angelos factos, deinde infinitas angelorum editiones et probolas, ab istis angelis trecentos sexaginta quinque caelos institutos, et mundum in honore Abraxae, cuius nomen hunc in se habebat numerum computatum. In ultimis quidem angelis, et qui nunc fecerunt mundum, novissimum ponit Iudaeorum deum, id est deum legis et prophetarum, quem deum negat, sed angelum dicit: huic sortito obtigisse semen Abrahae, atque ideo hunc de terra Aegypto filios IsraŽl in terram Chanaam transtulisse: hunc turbulentiorem prae ceteris angelis, atque ideo et seditiones frequenter et bella concutere, sed et humanum sanguinem fundere: Christum autem non ab hoc, qui fecerit mundum, sed ab illo Abraxa missum, venisse in phantasmate, sine substantia carnis fuisse; hunc passum apud Iudaeos non esse, sed vice ipsius Simonem crucifixum esse; unde nec in eum credendum esse qui sit crucifixus, ne quis confiteatur in Simonem credidisse. Martyria negat esse facienda. Carnis resurrectionem graviter impugnat, negans salutem corporibus repromissam. [6] Alter haereticus Nicolaus emersit. Hic de septem diaconis, qui in Actis Apostolorum allecti sunt, fuit. Hic dicit tenebras in concupiscentia luminis et quidem foeda et obscoena fuisse; ex hac permixtione pudor est dicere quae foetida et immunda sunt. Sunt et cetera obscoena. Aeones enim refert quosdam turpitudinis natos, et complexus et permixtiones execrabiles obscenasque coniunctas, et quaedam ex ipsis adhuc turpiora. Natos praeterea daemones et deos et spiritus septem, et alia satis sacrilega pariter et foeda, quae referre erubescimus, et iam praeterimus. Satis est nobis, quod totam istam haeresim Nicolaitarum Apocalypsis domini gravissima sententiae auctoritate damnavit dicendo Quia hoc tenes, odisti doctrinam Nicolaitarum, quam et ego odi.

II. [1] Accesserunt his haeretici etiam illi qui Ophitae nuncupantur. Nam serpentem magnificant in tantum, ut illum etiam ipsi Christo praeferant. Ipse enim, inquiunt, scientiae nobis boni et mali originem dedit. Huius animadvertens potentiam et maiestatem Moyses, inquiunt, aereum posuit serpentem, et quicunque ipsum aspexerunt, sanitatem consecuti sunt. Ipse, aiunt praeterea, Christus in evangelio suo imitatur serpentis ipsius sacram potestatem dicendo, Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. Ipsum introducunt ad benedicenda eucharistia sua. [2] Sed tota istius erroris et scena et doctrina inde fluxit. Dicunt enim de illo summo primario Aeone complures alios Aeones extitisse inferiores, omnibus tamen istis Aeonem antistare cuius sit nomen Ialdabaoth. Hunc autem conceptum esse ex altero Aeone Aeonibus inferioribus permixto, seque postea, cum in superiora voluisset eniti, gravitate materiae permixta sibi non potuisse ad superiora pervenire, in medietate relictum extendisse se totum, effecisse sic caelum. [3] Ialdabaoth tamen inferius descendisse et fecisse sibi filios septem: quem occlusisse superiora dilatatione, ut, quia angeli quae superiora essent scire non possent, ipsum solum deum putarent. Virtutes igitur illas et angelos inferiores hominem fecisse, et quia ab infirmioribus et mediocribus virtutibus institutus esset, quasi vermem iacuisse reptantem; illum vero Aeonem, ex quo Ialdabaoth processisset, invidia commotum scintillam quamdam iacenti homini immisisse, qua excitatus per prudentiam saperet et intelligere posset superiora. [4] Sic rursum Ialdabaoth istum in indignationem conuersum ex semetipso edidisse virtutem et similitudinem serpentis, et hanc fuisse virtutem in paradiso, id est istum fuisse serpentem cui Eva quasi filio deo crediderat. Decerpsit, inquiunt, de fructu arboris, atque ideo generi humano scientiam bonorum et malorum contribuit. Christum autem non in substantia carnis fuisse; salutem carnis sperandam omnino non esse. [5] Nec non etiam erupit alia quoque haeresis, quae dicitur Cainaeorum. Et ipsi enim magnificant Cain, quasi ex quadam potenti virtute conceptum, quae operata sit in ipso. Nam Abel ex inferiore virtute conceptum procreatum, et ideo inferiorem repertum. Hi qui hoc adserunt, etiam Iudam proditorem defendunt, admirabilem illum et magnum esse memorantes, propter utilitates quas humano generi contulisse iactatur. [6] Quidam enim ipsorum gratiarum actionem Iudae propter hanc causam reddendam putant. Animadvertens enim, inquiunt, Iudas, quod Christus vellet veritatem subvertere, tradidit illum, ne subverti veritas posset. Et alii sic contra disputant et dicunt. Quia potestates huius mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per virtutes quae obsistebant ne pateretur Christus, impediri omnino non posset, et ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari. [7] Sed et illa haeresis processit, quae dicitur Sethoitarum. Huius perversitatis doctrina haec est: Duos homines ab angelis constitutos, Cain et Abel, propter hos magnas inter angelos contentiones et discordias extitisse; ob hanc causam illam virtutem quae super omnes virtutes esset, quam matrem pronuntiant, dum Abel interfectum dicerent, voluisse concipi et nasci hunc Seth loco Abelis, ut evacuarentur angeli illi qui duos priores illos homines condidissent, dum hoc semen mundum oritur et nascitur. [8] Permixtiones enim dicunt angelorum et hominum iniquas fuisse, ob quam causam illam virtutem, quam, sicut diximus, pronuntiant matrem, ad vindictam etiam cataclysmum inducere, ut et illud permixtionis semen tolleretur et hoc solum semen, quod esset purum, integrum custodiretur. [9] Sed enim illos, qui seminis illos prioris instituissent, occulte et latenter et ignorante illa matre virtute cum illis octo animabus in arcam misisse, etiam semen Cham, quo semen malitiae non periret, sed cum ceteris conservatum et post cataclysmum terris redditum exemplo ceterorum excresceret et effunderetur et totum orbem et impleret et occuparet. De Christo autem sic sentiunt, ut dicant illum tantummodo Seth, et pro ipso Seth ipsum fuisse.

III. [1] Carpocrates praeterea hanc tulit sectam: Unam esse dicit virtutem in superioribus principalem, ex hac prolatos angelos atque virtutes, quos distantes longe a superioribus virtutibus mundum istum in inferioribus partibus condidisse; Christum non ex virgine Maria natum, sed ex semine Ioseph hominem tantummodo genitum, sane prae ceteris iustitiae cultu, vitae integritate meliorem; hunc apud Iudaeos passum, solam animam ipsius in caelo receptam, eo quod et firmior et robustior ceteris fuerit; ex quo colligeret, retentata animarum sola salute, nullas corporis resurrectiones. [2] Post hunc Cerinthus haereticus erupit, similia docens. Nam et ipse mundum institutum esse ab illis dicit; Christum ex semine Ioseph natum proponit, hominem illum tantummodo sine diuinitate contendens, ipsam quoque legem ab angelis datam perhibens, Iudaeorum deum non dominum, sed angelum promens. [3] Huius successor Ebion fuit, Cerintho non in omni parte consentiens, quod a deo dicat mundum, non ab angelis factum, et quia scriptum sit, Nemo discipulus super magistrum, nec servus super dominum, legem etiam proponit, scilicet ad excludendum evangelium et vindicandum Iudaismum.

IV. [1] Valentinus autem haereticus multas introducit fabulas. Has ego circumducens breuiter expediam. Introducit enim Pleroma et Aeones triginta; exponit autem hos per syzygias, id est, coniugationes quasdam. Nam dicit in primis esse Bython et Silentium, ex his processisse Mentem et Veritatem, ex quibus erupisse Verbum et Vitam, de quibus rursum creatum Hominem et Ecclesiam. Sed enim ex his quoque processisse duodecim Aeonas; de Sermone autem et Vita Aeonas alios decem: hanc esse Aeonum triacontada, quae fit in Pleromate ex ogdoade et decade ac duodecade. [2] Tricesimum autem Aeonem Bython illum videre voluisse et ad videndum illum ausum esse in superiora conscendere, et quoniam ad magnitudinem ipsius videndam capax non fuit, in defectione fuisse et paene dissolutum esse, nisi qui missus ad constabiliendum illum, ille quem appellant Horon, confirmasset illum dicto Iao pronuntiato. [3] Istum autem Aeonem in defectionem factum Achamoth dicit in passionibus desiderii quibusdam fuisse et ex passionibus materias edidisse. Expavit enim, inquit, et extimuit et contristatus est, et ex his passionibus concepit et edidit. Hinc fecit caelum et terram et mare et omnia quaecunque sunt in eis, [4] ob quam causam omnia infirma esse et fragilia et caduca et mortalia, quaecunque sunt ab ipso facta, quoniam quidem ipse fuerit de defectione conceptus atque prolatus; hunc tamen instituisse istum mundum ex his materiis quas Achamoth vel pavendo vel timendo vel contristando vel sudando praestiterat. Nam ex pavore, inquit, tenebrae factae sunt, ex timore et ignorantia spiritus nequitiae et malignitatis, ex tristitia et lacrimis humida fontium, fluminum materia marisque. [5] Christum autem missum ab illo propatore, qui est Bythos. Hunc autem in substantia corporis nostri non fuisse, sed spiritale nescio quod corpus de caelo deferentem, quasi aquam per fistulam, sic per Mariam virginem transmeasse, nihil inde vel accipientem vel mutuantem. Resurrectionem huius carnis negat, sed alterius [6] legis et prophetarum quaedam probat, quaedam improbat, id est, omnia improbat, dum quaedam reprobat. Evangelium habet etiam suum praeter haec nostra. [7] Post hunc extiterunt Ptolomaeus et Secundus haeretici, qui cum Valentino per omnia consentiunt, in illo solo differunt. Nam cum Valentinus Aeonas tantum triginta finxisset, isti addiderunt alios complures; quatuor enim primum, deinde alios quatuor adgregaverunt. Et quod dicit Valentinus Aeonem tricesimum excessisse de Pleromate, ut in defectionem, negant isti. Non enim ex illa triacontade fuisse hunc qui fuerit in defectionem propter desiderium videndi propatoris. [8] Extitit praeterea Heracleon alter haereticus, qui cum Valentino paria sentit, sed novitate quadam pronuntiationis vult videri alia sentire. Introducit enim in primis illud fuisse quod pronuntiat, et deinde ex illa monade duo, ac deinde reliquos Aeonas. Deinde introducit totum Valentinum. V. [1] Non defuerunt post hos Marcus quidam et Colarbasus, novam haeresin ex Graecorum alphabeto componentes. Negant enim veritatem sine istis posse litteris inueniri, immo totam plenitudinem et perfectionem veritatis in istis litteris esse dispositam. Propter hanc enim causam Christum dixisse, Ego sum A et W. [2] Denique Iesum Christum descendisse, id est columbam in Iesum venisse; quae Graeco nomine cum peristera pronuntietur, habeat secundum numerum DCCCI. Percurrunt isti W, Y, X, F, U, T, totum usque ad A, B, et computant ogdoadas et decadas. Ita afferre illorum omnes vanitates et ineptum sit et otiosum. [3] Quod tamen non tantum iam vanum, sed etiam periculosum sit, alterum deum fingunt praeter creatorem, Christum in substantia negant carnis fuisse, negant carnis resurrectionem futuram.

VI. [1] Accedit his Cerdon quidam. Hic introducit initia duo, id est duos deos, unum bonum, et alterum saevum, bonum superiorem, saevum hunc mundi creatorem. Hic prophetias et legem repudiat, deo creatori renuntiat, superioris dei filium Christum venisse tractat, hunc in substantia carnis negat, in phantasmate solo fuisse pronuntiat, nec omnino passum, sed quasi passum, nec ex virgine natum, sed omnino nec natum. Resurrectionem animae tantummodo probat, corporis negat. Solum evangelium Lucae, nec tamen totum recipit. Apostoli Pauli neque omnes neque totas epistolas sumit. Acta Apostolorum et Apocalypsim quasi falsa reicit. [2] Post hunc discipulus ipsius emersit Marcion quidam nomine, Ponticus genere, episcopi filius, propter stuprum cuiusdam virginis ab ecclesiae communicatione abiectus. Hic ex occasione qua dictum sit, Omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem malos, haeresim Cerdonis approbare conatus est, ut eadem diceret quae ille superior haereticus ante dixerat. [3] Extitit post hunc Lucanus quidam nomine, Marcionis sectator atque discipulus, et hic per eadem vadens blasphemiae genera eadem docet quae Marcion et Cerdon docuerant. [4] Post hos subsequitur Apelles, discipulus Marcionis, qui posteaquam in carnem suam lapsus est, a Marcione segregatus est. Hic introducit unum deum infinitis superioribus partibus. Hunc potestates multas angelosque fecisse; propterea et aliam virtutem, quam dici dominum dicit, sed angelum ponit. Hoc vult videri mundum institutum ad imitationem mundi superioris; cui mundo permiscuisse paenitentiam, quia non illum tam perfecte fecisset quam ille superior mundus institutus fuisset. Legem et prophetas repudiat. [5] Christum neque in phantasmate dicit fuisse, sicut Marcion, neque in substantia veri corporis, ut evangelium docet, sed ideo quod e superioribus partibus descenderet, ipso descensu sideream sibi carnem et aeream contexuisse: hunc in resurrectione singulis quibusque elementis quae in descensu suo mutuata fuissent in ascensu reddidisse, et sic dispersis quibusque corporis sui partibus in caelo spiritum tantum reddidisse. [6] Hic carnis resurrectionem negat. Solo utitur et apostolo, sed Marcionis, id est non toto. Animarum solarum dicit salutem. Habet praeterea privatas, sed extraordinarias lectiones suas, quas appellat phaneroseis, Philumenes cuiusdam puellae, quam quasi prophetissam sequitur. Habet praeterea suos libros, quos inscripsit Syllogismorum, in quibus probare vult quod omnia quaecunque Moyses de deo scripserit vera non sint, sed falsa sint.

VII. [1] His haereticis omnibus accedit Tatianus quidam alter haereticus. Hic Iustini martyris discipulus fuit; post hunc diuersa sentire coepit. Totus enim secundum Valentinum sapit, adiciens illud, Adam nec salutem consequi posse, quasi non, si rami salvi fiant, et radix salva sit. [2] Accesserunt alii haeretici, qui dicuntur Secundum Phrygas, sed horum non una doctrina est. Sunt enim qui Kata Proclum dicuntur, sunt alii qui Secundum Aeschinem pronuntiantur. Hi habent aliam communem blasphemiam, aliam blasphemiam non communem, sed peculiarem et suam: et communem quidem illam, qua in apostolis quidem dicant spiritum sanctum fuisse, paracletum non fuisse, et qua dicant paracletum plura in Montano dixisse quam Christum in evangelium protulisse, nec tantum plura, sed etiam meliora atque maiora. Privatam autem blasphemiam illi qui sunt Kata Aeschinem hanc habent qua adiciunt etiam hoc, uti dicant Christum ipsum esse filium et patrem. VIII. [1] Est praeterea his omnibus etiam Blastus accedens, qui latenter Iudaismum vult introducere. Pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi XIIII. mensis. Quis autem nesciat quoniam evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum rediget? [2] Accedit his Theodotus haereticus Byzantius, qui posteaquam Christi pro nomine adprehensus negavit, in Christum blasphemare non destitit. Doctrinam enim introduxit qua Christum hominem tantummodo diceret, deum autem illum negaret, ex spiritu quidem sancto natum ex virgine, sed hominem solitarium atque nudum, nulla alia prae ceteris nisi sola iustitiae auctoritate. [3] Alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam et ipsum hominem Christum tantummodo dicit ex spiritu sancto ex virgine Maria conceptum pariter et natum, sed hunc inferiorem esse quam Melchisedech, eo quod dictum sit de Christo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Nam illum Melchisedech praecipuae gratiae caelestem esse virtutem, eo quod agat Christus pro hominibus, deprecator et advocatus ipsorum factus. Melchisedech facere pro caelestibus angelis atque virtutibus. Nam esse illum usque adeo Christo meliorem, ut a)pa&pwr sit, a)mh&twr sit, a)genealoghto_j sit, cuius neque initium neque finis comprehensus sit aut comprehendi possit. [4] Sed post hos omnes etiam Praxeas quidam haeresim introduxit, quam Victorinus corroborare curavit. Hic deum patrem omnipotentem Iesum Christum esse dicit, hunc crucifixum passumque contendit et mortuum, praeterea se ipsum sibi sedere ad dexteram suam, cum prophana et sacrilega temeritate proponit.


Text edited by F. Oehler, 1851, transcribed by Roger Pearse, 2001. Verse numbers by E. Kroymann, 1942.


Tertullian Christian LatinThe Latin Library The Classics Page