SILIUS ITALICUS
PUNICA LIBER DECIMUS QUINTUS

At noua Romuleum carpebat cura senatum,
quis trepidas gentes Martemque subiret Hiberum
attritis rebus. geminus iacet hoste superbo
Scipio, belligeri, Mauortia pectora, fratres.
hinc metus, in Tyrias ne iam Tartessia leges
concedat tellus propioraque bella pauescat.
anxia turba patrum quasso medicamina maesti
imperio circumspectant diuosque precantur
qui laceris ausit ductor succedere castris.
Absterret iuuenem patrios patruique piare
optantem manes tristi conterrita luctu
et reputans annos cognato sanguine turba.
si gentem petat infaustam, inter busta suorum
decertandum hosti, qui fregerit arma duorum,
qui consulta, ducum ac flagret meliore Gradiuo.
nec promptum teneris immania bella lacertis
moliri regimenque rudi deposcere in aeuo.
Has lauri residens iuuenis uiridante sub umbra
aedibus extremis uoluebat pectore curas,
cum subito adsistunt dextra laeuaque per auras
allapsae, haud paulum mortali maior imago,
hinc Virtus, illinc uirtuti inimica Voluptas.
altera Achaemenium spirabat uertice odorem
ambrosias diffusa comas et ueste refulgens
ostrum qua fuluo Tyrium suffuderat auro;
fronte decor quaesitus acu, lasciuaque crebras
ancipiti motu iaciebant lumina flammas.
alterius dispar habitus: frons hirta nec umquam
composita mutata coma, stans uultus, et ore
incessuque uiro propior laetique pudoris
celsa umeros niueae fulgebat stamine pallae.
Occupat inde prior promissis fisa Voluptas:
"quis furor hic, non digne puer, consumere bello
florem aeui? Cannaene tibi grauiorque palude
Maeonius Stygia lacus excessere Padusque?
quem tandem ad finem bellando fata lacesses?
tune etiam temptare paras Atlantica regna
Sidoniasque domos? moneo, certare periclis
desine et armisonae caput obiectare procellae.
ni fugis hos ritus, Virtus te saeua iubebit
per medias uolitare acies mediosque per ignes.
haec patrem patruumque tuos, haec prodiga Paulum,
haec Decios Stygias Erebi detrusit ad undas
dum cineri titulum memorandaque nomina bustis
praetendit nec sensurae, quod gesserit, umbrae.
at si me comitere, puer, non limite duro
iam tibi decurrat concessi temporis aetas.
haud umquam trepidos abrumpet bucina somnos,
non glaciem Arctoam, non experiere furentis
ardorem Cancri nec mensas saepe cruento
gramine compositas. aberunt sitis aspera et haustus
sub galea puluis plenique timore labores.
sed current albusque dies horaeque serenae,
et molli dabitur uictu sperare senectam.
quantas ipse deus laetos generauit in usus
res homini plenaque dedit bona gaudia dextra!
atque idem, exemplar lenis mortalibus aeui,
imperturbata placidus tenet otia mente.
illa ego sum, Anchisae Venerem Simoentis ad undas
quae iunxi, generis uobis unde editus auctor.
illa ego sum, uerti superum quae saepe parentem
nunc auis in formam, nunc torui in cornua tauri.
huc aduerte aures. currit mortalibus aeuum,
nec nasci bis posse datur. fugit hora, rapitque
Tartareus torrens ac secum ferre sub umbras,
si qua animo placuere, negat. quis luce suprema
dimisisse meas sero non ingemit horas?"
Postquam conticuit finisque est addita dictis,
tum Virtus "quasnam iuuenem florentibus" inquit
"pellicis in fraudes annis uitaeque tenebras,
cui ratio et magnae caelestia semina mentis
munere sunt concessa deum? mortalibus alti
quantum caelicolae, tantundem animalibus isti
praecellunt cunctis. tribuit namque ipsa minores
hos terris Natura deos; sed foedere certo
degeneres tenebris animas damnauit Auernis.
at quis aetherii seruatur seminis ortus,
caeli porta patet. referam quid cuncta domantem
Amphitryoniaden? quid, cui, post Seras et Indos
captiuo Liber cum signa referret ab Euro
Caucaseae currum duxere per oppida tigres?
quid suspiratos magno in discrimine nautis
Ledaeos referam fratres uestrumque Quirinum?
nonne uides, hominum ut celsos ad sidera uultus
sustulerit deus ac sublimia finxerit ora
cum pecudes uolucrumque genus formasque ferarum
segnem atque obscenam passim strauisset in aluum?
ad laudes genitum, capiat si munera diuum
felix ad laudes hominum genus. huc, age, paulum
aspice (nec longe repetam), modo Roma minanti
impar Fidenae contentaque crescere asylo
quo sese extulerit dextris; idem aspice, late
florentes quondam luxus quas uerterit urbes.
quippe nec ira deum tantum nec tela nec hostes,
quantum sola noces animis illapsa, Voluptas.
Ebrietas tibi foeda comes, tibi Luxus et atris
circa te semper uolitans Infamia pennis;
mecum Honor ac Laudes et laeto Gloria uultu
et Decus ac niueis Victoria concolor alis.
me cinctus lauro producit ad astra Triumphus.
casta mihi domus et celso stant colle penates;
ardua saxoso perducit semita cliuo.
asper principio (neque enim mihi fallere mos est)
prosequitur labor. annitendum intrare uolenti,
nec bona censendum, quae Fors infida dedisse
atque eadem rapuisse ualet. mox celsus ab alto
infra te cernes hominum genus. omnia contra
experienda manent, quam spondet blanda Voluptas.
stramine proiectus duro patiere sub astris
insomnes noctes frigusque famemque domabis.
idem iustitiae cultor, quaecumque capesses,
testes factorum stare arbitrabere diuos.
tunc, quotiens patriae rerumque pericula poscent,
arma feres primus, primus te in moenia tolles
hostica nec ferro mentem uincere nec auro.
hinc tibi non Tyrio uitiatas murice uestes
nec donum deforme uiro fragrantis amomi,
sed dabo, qui uestrum saeuo nunc Marte fatigat
imperium, superare manu laurumque superbam
in gremio Iouis excisis deponere Poenis."
Quae postquam cecinit sacrato pectore Virtus,
exemplis laetum uultuque audita probantem
conuertit iuuenem. sed enim indignata Voluptas
non tenuit uoces. "nil uos iam demoror ultra"
exclamat; "uenient, uenient mea tempora quondam,
cum docilis nostris magno certamine Roma
seruiet imperiis et honos mihi habebitur uni."
sic quassans caput in nubes se sustulit atras.
At iuuenis plenus monitis ingentia corde
molitur iussaeque calet uirtutis amore.
ardua rostra petit nullo fera bella uolente
et grauia ancipitis deposcit munera Martis.
arrecti cunctorum animi. pars lumina patris,
pars credunt toruos patrui reuirescere uultus.
sed quamquam instinctis tacitus tamen aegra pericli
pectora subrepit terror, molemque pauentes
expendunt belli, et numerat fauor anxius annos.
Dumque ea confuso percenset murmure uulgus,
ecce per obliquum caeli squalentibus auro
effulgens maculis ferri inter nubila uisus
anguis et ardenti radiare per aera sulco
quaque ad caeliferi tendit plaga litus Atlantis,
perlabi resonante polo. bis terque coruscum
addidit augurio fulmen pater, et uaga late
per subitum moto strepuere tonitrua mundo.
tum uero capere arma iubent genibusque salutant
summissi augurium: hac iret, qua ducere diuos
perspicuum et patrio monstraret semita signo.
Certatim comites rerum bellique ministros
agglomerant sese atque acres sociare labores
exposcunt, laudumque loco est isdem esse sub armis.
tum noua caeruleum descendit classis in aequor.
it comes Ausonia atque in terras transit Hiberas,
ut, cum saeua fretis immisit proelia, Corus
Isthmon curuata sublime superiacit unda
et spumante ruens per saxa gementia fluctu
Ionium Aegaeo miscet mare. celsus in arma
emicat ac prima stans Scipio puppe profatur:
"diue tridentipotens, cuius maria ire per alta
ordimur, si iusta paro, decurrere classi
da, pater, ac nostros ne sperne iuuare labores.
per pontum pia bella ueho." leuis inde secunda
aspirans aura propellit carbasa flatus.
iamque agiles, Tyrrhena sonant qua caerula, puppes
Ausonium euasere latus Ligurumque citatis
litora tramittunt proris. hinc gurgite ab alto
tellurem procul irrumpentem in sidera cernunt,
aerias Alpes. occurrunt moenia Grais
condita Massiliae. populis haec cincta superbis,
barbarus immani cum territet accola ritu,
antiquae morem patriae cultumque habitumque
Phocais armiferas inter tenet hospita gentes.
hinc legit Ausonius sinuatos gurgite ductor
anfractus pelagi. nemoroso uertice celsus
apparet collis, fugiuntque in nubila siluae
Pyrenes, tunc Emporiae ueteresque per ortus
Graiorum uulgus, tunc hospita Tarraco Baccho.
considunt portu. securae gurgite clauso
stant puppes, positusque labor terrorque profundi.
Nox similes morti dederat placidissima somnos.
uisa uiro stare effigies ante ora parentis
atque hac aspectu turbatum uoce monere:
"nate, salus quondam genitoris, nate, parentis
et post fata decus, bellorum dira creatrix
euastanda tibi tellus, et caede superbi
ductores Libyae cauta uirtute domandi,
qui sua nunc trinis diducunt agmina castris.
si conferre manum libeat coeantque uocatae
hinc atque hinc acies, ualeat quis ferre ruentes
tergemina cum mole uiros? absiste labore
ancipiti, sed nec segnis potiora capesse.
urbs colitur Teucro quondam fundata uetusto,
nomine Carthago. Tyrius tenet incola muros.
ut Libyae sua, sic terris memorabile Hiberis
haec caput est. non ulla opibus certauerit auri,
non portu celsoue situ, non dotibus arui
uberis aut agili fabricanda ad tela uigore.
inuade auersis, nate, hanc ductoribus urbem.
nulla acies famae tantum praedaeue pararit."
Talia monstrabat genitor propiusque monebat,
cum iuuenem sopor et dilapsa reliquit imago.
surgit et infernis habitantia numina lucis
ac supplex patrios compellat nomine manes:
"este duces bello et monstratam ducite ad urbem!
uobis ultor ego et Sarrano murice fulgens
inferias mittam fusis insignis Hiberis
et tumulis addam sacros certamine ludos."
praegreditur celeratque uias et corripit agmen
pernici rapidum cursu camposque fatigat.
sic, ubi prosiluit Pisaeo carcere praeceps,
non solum ante alios, sed enim, mirabile dictu,
ante suos it uictor equus, currumque per auras
haud ulli durant uisus aequare uolantem.
Iamque Hyperionia lux septima lampade surgens
sensim attollebat propius subeuntibus arces
urbis et admoto crescebant culmina gressu.
at pelago uectus seruata Laelius hora,
quam dederat ductor subigendae ad moenia classi,
a tergo affusis cingebat tecta carinis.
Carthago impenso naturae adiuta fauore
excelsos tollit pelago circumflua muros.
artatas ponti fauces modica insula claudit,
qua Titan ortu terras aspergit Eoo.
at qua prospectat Phoebi iuga sera cadentis,
pigram in planitiem stagnantes egerit undas,
quas auget ueniens refluusque reciprocat aestus.
sed gelidas a fronte sedet sublimis ad Arctos
urbs imposta iugo pronumque excurrit in aequor
et tuta alterno defendit moenia fluctu.
Audax, ceu plano gradiens uictricia campo
ferret signa, iugum certabat scandere miles.
Aris, ductor erat qui contra, amplexus in artis
auxilium atque excelsa loci, praesaepserat arcem.
pugnabat natura soli, paruoque superne
bellantum nisu passim per prona uoluti
truncato instabiles fundebant corpore uitam.
uerum ubi concessit pelagi reuolubilis unda
et fluctus rapido fugiebat in aequora lapsu,
quaque modo excelsae sulcarant caerula puppes,
hac impune dabat Nereus transcurrere planta,
hinc tacite nitens informidatus adire
ductor Dardanius subitam trahit aequore pubem
perque undas muris pedes aduolat. inde citati
a tergo accelerant, qua fisus fluctibus Aris
incustoditam sine milite liquerat urbem.
tum prostratus humi, miserandum, uicta catenis
Poenus colla dedit populumque addixit inermem.
hanc oriens uidit Titan, cum surgeret, urbem
uallari castris captamque aspexit eandem
ocius Hesperio quam gurgite tingeret axem.
Aurora ingrediens terris exegerat umbras
principio statuunt aras. cadit ardua taurus
uictima Neptuno pariter pariterque Tonanti.
tum merita aequantur donis, ac praemia uirtus
sanguine parta capit. phaleris hic pectora fulget,
hic torque aurato circumdat bellica colla,
ille nitet celsus muralis honore coronae.
Laelius ante omnes, cui dextera clara domusque,
ter dena boue et aequorei certaminis alto
donatur titulo Poenique recentibus armis
rectoris. tunc hasta uiris, tunc Martia cuique
uexilla, ut meritum, et praedae libamina dantur.
Postquam perfectae laudes hominumque deumque,
captiuae spectantur opes digestaque praeda:
hoc aurum patribus, bello haec Martique talenta,
hoc regum donis, diuum hoc ante omnia templis,
cetera bellantum dextrae pulchroque labori.
quin etiam accitus populi regnator Hiberi,
cui sponsa et sponsae defixus in ossibus ardor.
hanc notam formae concessit laetus ouansque
indelibata gaudenti uirgine donum.
tum uacui curis uicino litore mensas
instituunt festoque agitant conuiuia ludo.
Laelius effatur: "macte, o uenerande, pudici,
ductor, macte animi. cedat tibi gloria lausque
magnorum heroum celebrataque carmine uirtus.
mille Mycenaeas qui traxit in aequora proras
rector, et Inachiis qui Thessala miscuit arma,
femineo socium uiolarunt foedus amore,
nullaque tum Phrygio steterunt tentoria campo,
captiuis non plena toris; tibi barbara soli
sanctius Iliaca seruata est Phoebade uirgo."
haec atque his paria alterno sermone serebant,
donec Nox atro circumdata corpus amictu
nigrantes inuexit equos suasitque quietem.
Emathio interea tellus Aetola tumultu
feruebat Macetum subitis perculsa carinis.
proximus hinc hosti dextras iungebat Acarnan.
causa noui motus Poenis regique Philippo
in bellum Ausonium sociatae foedere uires.
hic gente egregius ueterisque ab origine regni
Aeacidum sceptris proauoque tumebat Achille.
ille et nocturnis conterruit Oricon armis
quaque per Illyricum Taulantius incola litus
exiguos habitat non ullo nomine muros,
turbidus incessit telis, ille aequore uectus
nunc et Phaeacum Thesprotiaque arua lacessens
Epirum cassis lustrabat futilis ausis,
nunc et Anactoria signa ostentauit in ora
Ambraciosque sinus Olpaeaque litora bello
perfudit rapido. pepulit uada feruida remis
Leucatae et Phoebi uidit citus Actia templa.
nec portus Ithacae, Laertia regna, Samenque
liquit inaccessam fluctuque sonantia cano
saxa Cephallenum et scopulosis Neriton aruis.
ille etiam Pelopis sedes et Achaica adire
moenia praegaudens tristem Calydona Dianae
Oeneasque domos, Curetica tecta, subibat
promittens contra Hesperiam sua proelia Grais
tum lustrata Ephyre Patraeque et regia Pleuron
Parnasusque biceps Phoeboque loquentia saxa.
ac saepe ad patrios bello reuocante penates,
cum modo Sarmaticus regna infestaret Orestis,
aspera nunc Dolopum uis exundasset in agros,
incepto tamen haud facilis desistere uano
belli per Graias umbram circumtulit oras,
donec nunc pelago, nunc terra exutus omisit
spem positam in Tyriis et supplex foedera sanxi.
Dardana nec legem regno accepisse refugit.
Tunc et Tyndarei Latias fortuna Tarenti
auxit opes laudemque simul. nam perfida tandem
urbs Fabio deuicta seni, postremus in armis
ductoris titulus cauti. sollertia tutum
tum quoque adepta decus captis sine sanguine muris.
namque ut compertum, qui Punica signa regebat
feminea exuri flamma, tacitusque quietae
exin uirtuti placuit dolus, ire sorori
(nam castris erat in Rutulis) germanus amatae
cogitur et magnis muliebria uincere corda
pollicitis, si reclusas tramittere portas
concedat Libycus rector, uotique potitus
euicto Fabius Poeno circumdata telis
incustodita penetrauit moenia nocte.
Sed quisnam auersos Phoebum tunc iungere ab urbe
Romulea dubitaret equos, qui tempore eodem
Marcellum acciperet letum oppetiisse sub armis?
moles illa uiri calidoque habitata Gradiuo
pectora et haud ullis umquam tremefacta periclis,
heu quantum Hannibalem clara factura ruina,
procubuere. iacet campis Carthaginis horror
forsan Scipiadae confecti nomina belli
rapturus, si quis paulum deus adderet aeuo.
Collis Agenoreum dirimebat ab aggere uallum
Ausonio (Dauni Mauors consederat aruis).
curarum comes et summi Crispinus honoris
Marcello socius communia bella ciebat.
ad quem Marcellus: "gestit lustrare propinquas
mens siluas medioque uiros imponere monti,
ne Libys occultis tumulum prior occupet ausis.
si cordi est, te participem, Crispine, laboris
esse uelim. numquam desunt consulta duobus."
haec ubi sedere, ardentes attollere sese
iam dudum certant in equos. Marcellus, ut arma
aptantem natum aspexit laetumque tumultu
"uincis" ait "nostros mirando ardore uigores.
sit praematurus felix labor. urbe Sicana
qualem te uidi, nondum permitteret aetas
cum tibi bella, meo tractantem proelia uultu!
huc, decus, huc, nostrum, lateri te iunge paterno
et me disce nouum Martem temptare magistro."
tum pueri colla amplectens sic pauca precatur:
"summe deum, Libyco faxis de praeside nunc his,
his umeris tibi opima feram." nec plura, sereno
sanguineos fudit cum Iuppiter aethere rores
atque atris arma aspersit non prospera guttis.
uixdum finitis intrarant uocibus artas
letiferi collis fauces, cum turba uolucris
inuadunt Nomades iaculis nimboque feruntur
aetherio similes caeca fundente latebra
armatos in bella globos. circumdata postquam
nil restare uidet uirtus, quod debeat ultra
iam superis, magnum secum portare sub umbras
nomen mortis auet. tortae nunc eminus hastae
altius insurgit, nunc saeuit comminus ense.
forsan et enasset rapidi freta saeua pericli,
ni telum aduersos nati uenisset in artus.
tum patriae tremuere manus, laxataque luctu
fluxerunt rigidis arma infelicia palmis.
obuia nudatum tramittit lancea pectus,
labensque impresso signauit gramina mento.
At postquam Tyrius saeua inter proelia ductor
infixum aduerso uidit sub pectore telum,
immane exclamat: "Latias, Carthago, timere
desine iam leges. iacet exitiabile nomen,
Ausonii columen regni. sed dextera nostrae
tam similis non obscuras mittatur ad umbras.
magnanima inuidia uirtus caret." alta sepulcri
protinus exstruitur caeloque educitur ara.
conuectant siluis ingentia robora. credas
Sidonium cecidisse ducem. tum tura dapesque
et fasces clipeusque uiri, pompa ultima, fertur.
ipse facem subdens "laus" inquit "parta perennis.
Marcellum abstulimus Latio. deponere forsan
gens Italum tandem arma uelit. uos ite superbae
exsequias animae et cinerem donate supremi
muneris officio; numquam hoc tibi, Roma, negabo."
alterius par atque eadem fortuna laborum
consulis: exanimum sonipes ad signa reuexit.
Talia in Ausonia. sed non et talis Hiberis
armorum euentus campis. Carthaginis omnes
per subitum raptae pernix uictoria late
terruerat gentes. ducibus spes una salutis,
si socias iungant uires. ingentibus orsum
auspiciis iuuenem, ceu patria gestet in armis
fulmina, sublimi uallatam uertice montis
et scopulis urbem, cumulatam strage uirorum
non toto rapuisse die, qua Martius ille
Hannibal in terra consumpto uerterit anno
nec pube aequandam nec opum ubertate Saguntum.
Proximus applicito saxosis aggere siluis
tendebat fratris spirans ingentia facta
Hasdrubal. hic robur mixtusque rebellibus Afris
Cantaber, hic uolucri Mauro pernicior Astur;
tantaque maiestas terra rectoris Hibera,
Hannibalis quantus Laurenti terror in ora.
forte dies priscum Tyriis sollemnis honorem
rettulerat, quo primum orsi Carthaginis altae
fundamenta nouam coepere mapalibus urbem,
et laetus repetens gentis primordia ductor
festa coronatis agitabat gaudia signis
pacificans diuos. fraternum laena nitebat
demissa ex umeris donum, quam foederis arti
Trinacrius Libyco rex inter munera pignus
miserat, Aeoliis gestatum insigne tyrannis.
aurata puerum rapiebat ad aethera penna
per nubes aquila intexto librata uolatu.
antrum ingens iuxta, quod acus simulauit in ostro,
Cyclopum domus. hic recubans manantia tabo
corpora letifero sorbet Polyphemus hiatu.
circa fracta iacent excussaque morsibus ossa.
ipse manu extenta Laertia pocula poscit
permiscetque mero ructatos ore cruores.
Conspicuus Siculi Tyrius subteminis arte
gramineas pacem superum poscebat ad aras.
ecce inter medios hostilia nuntius arma
quadrupedante inuectus equo aduentare ferebat.
turbatae mentes, imperfectusque deorum
cessit honos. ruptis linquunt altaria sacris.
clauduntur uallo, tenuemque ut roscida misit
lucem Aurora polo, rapiunt certamina Martis.
audax Scipiadae stridentem Sabbura cornum
excepit, geminaeque acies uelut omine motae.
exclamat Latius ductor: "prima hostia uobis,
sacrati manes, campo iacet. en age, miles,
in pugnam et caedes, qualis spirantibus ire
adsueras ducibus, talis rue." dumque ea fatur,
incumbunt. Myconum Laenas Cirtamque Latinus
et Thysdrum Maro et incestum Catilina Nealcen
germanae thalamo obtruncat. cadit obuius acri
Cartalo Nasidio, Libycae regnator harenae.
te quoque Pyrenes uidit conterrita tellus
permixtum Poenis et uix credenda furentem,
magnum Dardaniae, Laeli, decus, omnia felix
cui natura dedit nullo renuente deorum.
ille foro auditus, cum dulcia soluerat ora,
aequabat Pyliae Neleia mella senectae,
ille, ubi suspensi patres et curia uocem
posceret, ut cantu ducebat corda senatus;
idem, cum subitum campo perstrinxerat aures
murmur triste tubae, tanto feruore ruebat
in pugnam atque acies, ut natum ad sola liqueret
bella. nihil uitae peragi sine laude placebat.
tunc effurtiua tractantem proelia luce
deiecit Galam. sacris Carthaginis illum
supposito mater partu subduxerat olim;
sed stant nulla diu deceptis gaudia diuis.
tunc Alabim Maurumque Dracen demisit ad umbras,
femineo clamore Dracen extrema rogantem.
huius ceruicem gladio inter uerba precesque
amputat. absciso durabant murmura collo.
At non ductori Libyco par ardor in armis.
frondosi collis latebras ac saxa capessit
auia, nec caedes extremaue damna mouebant
agminis. Italiam profugus spectabat et Alpes,
praemia magna fugae. tacitum dat tessera signum
dimissa in colles pugna siluasque ferantur
dispersi et summam, quicumque euaserit, arcem
Pyrenes culmenque petat. tum primus honore
armorum exuto et parma celatus Hibera
in montes abit atque uolens palantia linquit
agmina. desertis Latius uictricia signa
immittit miles castris (non urbe recepta
plus ulla partum praedae) tenuitque moratas
a caede, ut Libycus ductor prouiderat, iras,
fluminei ueluti deprensus gurgitis undis
auulsa parte inguinibus causaque pericli
enatat intento praedae fiber auius hoste.
Impiger occultis Poenus postquam abditur umbris
saxosae fidens siluae, maiora petuntur
rursus bella retro et superari certior hostis.
Pyrenes tumulo clipeum cum carmine figunt:
HASDRVBALIS SPOLIVM GRADIVO SCIPIO VICTOR.
Terrore interea posito trans ardua montis
Bebrycia populos armabat Poenus in aula
mercandi dextras largus belloque parata
prodigere in bellum facilis. praemissa feroces
augebant animos argenti pondera et auri
parta metalliferis longo discrimine terris.
hinc noua complerunt haud tardo milite castra
uenales animae, Rhodani qui gurgite gaudent,
quorum serpit Arar per rura pigerrimus undae.
iamque hieme affecta mitescere coeperat annus.
inde iter ingrediens rapidum per Celtica rura
miratur domitas Alpes ac peruia montis
ardua et Herculeae quaerit uestigia plantae
germanique uias diuinis comparat ausis.
Vt uero uentum in culmen castrisque resedit
Hannibalis, "quos Roma," inquit "quos altius, oro,
attollit muros, qui post haec moenia fratri
uicta meo stent incolumes? sit gloria dextrae
felix tanta precor, neue usque ad sidera adisse
inuideat laeuus nobis deus." agmine celso
inde alacer, qua munitum decliuis ab alto
agger monstrat iter, properatis deuolat armis.
non tanto strepuere metu primordia belli.
nunc geminum Hannibalem, nunc iactant bina coire
hinc atque hinc castra et pastos per prospera bella
sanguine ductores Italo coniungere Martem
et duplicare acies. uenturum ad moenia cursu
hostem praecipiti et uisurum haerentia porta
spicula Elissaeis nuper contorta lacertis.
His super infrendens sic secum Oenotria Tellus:
"tantone (heu superi!) spernor contempta furore
Sidoniae gentis, quae quondam sceptra timentem
nati Saturnum nostris considere in oris
et regnare dedi? decima haec iam uertitur aestas,
ex quo proterimur. iuuenis, cui sola supersunt
in superos bella, extremo de litore rapta
intulit arma mihi temeratisque Alpibus ardens
in nostros descendit agros. quot corpora texi
caesorum stratis totiens deformis alumnis!
nulla mihi floret bacis felicibus arbor
immatura seges rapido succiditur ense
culmina uillarum nostrum delapsa feruntur
in gremium foedantque suis mea regna ruinis.
hunc etiam, uastis qui nunc sese intulit oris,
perpetiar miseras quaerentem exurere belli
reliquias? tum me scindat uagus Afer aratro,
et Libys Ausoniis commendet semina sulcis
ni cuncta, exsultant quae latis agmina campis,
uno condiderim tumulo." dum talia uersat
et thalamos claudit Nox atra deumque hominumque,
tendit Amyclaei praeceps ad castra nepotis.
is tum Lucanis cohibentem finibus arma
Poenum uicini seruabat caespite ualli.
hic iuuenem aggreditur Latiae telluris imago:
"Clausorum decus atque erepto maxima Romae
spes Nero Marcello, rumpe atque expelle quietem.
magnum aliquid tibi, si patriae uis addere fatis,
audendum est, quod depulso quoque moenibus hoste
uictores fecisse tremant. fulgentibus armis
Poenus inundauit campos, qua Sena relictum
Gallorum a populis seruat per saecula nomen.
ni propere alipedes rapis ad certamina turmas,
serus deletae post auxiliabere Romae.
surge, age, fer gressus. patulos regione Matauri
damnaui tumulis Poenorum atque ossibus agros."
his dictis abit atque abscedens uisa pauentem
attrahere et fractis turmas propellere portis.
Rumpit flammato turbatus corde soporem
ac supplex geminas tendens ad sidera palmas
Tellurem Noctemque et caelo sparsa precatur
astra ducemque uiae tacito sub lumine Phoeben.
inde legit dignas tanta ad conamina dextras,
quaque iacet superi Larinas accola ponti,
qua duri bello gens Marrucina fidemque
exuere indocilis sociis Frentanus in armis,
tum qua uitiferos domitat Praetutia pubes
laeta laboris agros, et penna et fulmine et undis
hibernis et Achaemenio uelocior arcu
euolat. hortator sibi quisque "age, perge, salutem
Ausoniae ancipites superi et, stet Roma cadatne,
in pedibus posuere tuis" clamantque ruuntque.
hortandi genus acer habet praecedere ductor.
illum augent cursus annisi aequare sequendo
atque indefessi noctemque diemque feruntur.
At Roma aduersi tantum et mala gliscere belli
accipiens trepidare metu nimiumque Neronem
sperauisse queri atque uno sibi uulnere posse
auferri restantem animam. non arma nec aurum
nec pubem nec, quem fundat, superesse cruorem.
scilicet Hasdrubalem inuadat, qui ad proelia soli
Hannibali satis esse nequit? iam rursus, ubi arma
auertisse suo cognorit deuia uallo,
haesurum portis Poenum. uenisse, superbo
qui fratri certet, cui maxima gloria cedat
urbis deletae. fremit amens corde sub imo
ordo patrum ac magno interea meditatur amore
seruandi decoris, quonam se fine minanti
seruitio eripiat diuosque euadat iniquos.
hos inter gemitus obscuro noctis opacae
succedit castris Nero, quae coniuncta feroci
Liuius Hasdrubali uallo custode tenebat.
belliger is quondam scitusque accendere Martem
floruerat primo clarus pugnator in aeuo.
mox falso laesus non aequi crimine uulgi
secretis ruris tristes absconderat annos.
sed postquam grauior moles terrorque periclo
poscebat propiore uirum, reuocatus ad arma
tot caesis ducibus patriae donauerat iram.
At non Hasdrubalem fraudes latuere recentum
armorum, quamquam tenebris nox texerat astus.
pulueris in clipeis uestigia uisa mouebant
et, propen signum accursus, sonipesque uirique
substricti corpus. bis clarum, bucina, signum
praeterea gemino prodebat iuncta magistro
castra regi. uerum fratri si uita supersit,
qui tandem licitum socias coniungere uires
consulibus? sed enim solum, dum uera patescant,
cunctandi restare dolum Martemque trahendi.
nec consulta fugae segni formidine differt.
Nox, somni genetrix, mortalia pectora curis
purgarat, tenebraeque horrenda silentia alebant.
erepit suspensa ferens uestigia castris
et muta elabi tacito iubet agmina passu.
illunem nacti per rura tacentia noctem
accelerant uitantque sonos; sed percita falli
sub tanto motu Tellus nequit. implicat actas
caeco errore uias umbrisque fauentibus arto
circumagit spatio sua per uestigia ductos.
nam qua curuatas sinuosis flexibus amnis
obliquat ripas refluoque per aspera lapsu
in sese redit, hac casso ducente labore
exiguum inuoluunt frustratis gressibus orbem,
inque errore uiae tenebrarum munus ademptum.
Lux surgit panditque fugam. ruit acer apertis
turbo equitum portis, atque omnes ferrea late
tempestas operit campos. nondum arma manusque
permixtae, iam tela bibunt praemissa cruorem.
hinc iussae Poenum fugientem sistere pennae
Dictaeae uolitant, hinc lancea turbine nigro
fert letum cuicumque uiro, quem prenderit ictus.
deponunt abitus curam trepidique coactas
constituunt acies et spes ad proelia uertunt.
Ipse inter medios (nam rerum dura uidebat)
Sidonius ductor tergo sublimis ab alto
quadrupedantis equi tendens uocemque manusque:
"per decora extremo uobis quaesita sub axe,
per fratris laudes oro, uenisse probemus
germanum Hannibalis. Latio Fortuna laborat
aduersis documenta dare atque ostendere, quantus
uerterit in Rutulos domitor telluris Hiberae
suetus ad Herculeas miles bellare columnas.
forsitan et pugnas ueniat germanus in ipsas.
digna uiro, digna, obtestor, spectacula pleno
corporibus properate solo. quicumque timeri
dux bello poterat, fratri iacet. unica nunc spes,
e poena ac latebris infracto Liuius aeuo,
damnatum, offertur uobis, caput. ite agite, oro,
sternite ductorem, cum quo concurrere fratri
sit pudor, et turpi finem donate senectae."
At contra Nero: "quid cessas clusisse labores
ingentis belli? pedibus tibi gloria, miles,
parta ingens. nunc accumula coepta ardua dextra.
heu temere abducto liquisti robore castra,
ni factum absoluit uictoria. praecipe laudem.
aduentu cecidisse tuo memorabitur hostis."
Parte alia insignis nudatis casside canis
Liuius: "huc, iuuenes, huc me spectate ruentem
in pugnas, quantumque meus patefecerit ensis,
tantum intrate loci et tandem praecludite ferro
iam nimium patulas Poenis grassantibus Alpes.
quod ni ueloci prosternimus agmina Marte
et fulmen subitum Carthaginis Hannibal adsit,
qui deus infernis quemquam nostrum eximat umbris?"
hinc galea capite accepta dicta horrida ferro
sancit et obtectus senium fera proelia miscet.
illum per cuneos et per densissima campi
corpora tot dantem leto, quot spicula torsit,
turbati fugere Macae, fugere feroces
Autololes Rhodanique comas intonsa iuuentus.
Fatidicis Nabis ueniens Hammonis harenis
improba miscebat securus proelia fati
ceu tutante deo ac patriis spolia Itala templis
fixurum uano tumidus promiserat ore.
ardebat gemma Garamantide caerula uestis,
ut cum sparsa micant stellarum lumina caelo,
et gemmis galeam clipeumque accenderat auro.
casside cornigera dependens infula sacros
prae se terrores diuumque ferebat honorem.
arcus erat pharetraeque uiro atque incocta cerastis
spicula et armatus peragebat bella ueneno.
necnon cornipedis tergo de more repostus
sustentata genu per campum pondera conti
Sarmatici prona aduersos urgebat in hostes.
tum quoque transfixum telo per membra, per arma
consulis ante oculos magno clamore Sabellum
asportabat ouans et ouans Hammona canebat.
non tulit hanc iram tantosque in corde tumores
barbarico senior telumque intorsit et una
praedam animamque simul uictori uictor ademit.
Adsilit audito tristis clamore ruinae
Hasdrubal et coeptantem Arabum raptare perempto
gemmiferi spolium cultus auroque rigentes
exuuias iaculum a tergo perlibrat ad ossa.
Iam correpta miser geminis uelamina palmis
carpebat propere et trepidos nudauerat artus:
concidit ac sacras uestes atque aurea fila
reddidit exanimo spoliatum lapsus in hostem.
at Canthus Rutilum, Canthus possessor harenae,
qua celebre inuicti nomen posuere Philaeni,
ditem ouium Rutilum obtruncat, cui mille sub altis
lanigerae balant stabulis. ipse otia molli
exercens cura gelido nunc flumine soles
frangebat nimios pecori, nunc laetus in herba
tondebat niueae splendentia uellera lanae
aut, pecus e pastu cum sese ad tecta referret,
noscentes matres spectabat ouilibus agnos.
occubuit clipei transfixo proditus aere
et sero ingemuit stabulis exisse paternis.
Acrius hoc Italum pubes incurrit et urget,
ut torrens, ut tempestas, ut flamma corusci
fulminis, ut Borean pontus fugit, ut caua currunt
nubila, cum pelago caelum permiscuit Eurus.
procerae stabant, Celtarum signa, cohortes,
prima acies. hos impulsu cuneoque feroci
laxat uis subita, et fessos errore uiarum
nec soli faciles longique laboris anhelos
auertit patrius genti pauor. addere tergo
hastas Ausonius teloque instare sequaci
nec donare fugam. cadit uno uulnere Thyrmis,
non uno Rhodanus, profligatumque sagittae
lancea deturbat Morinum et iam iamque cadentem.
cedentes urget totas largitus habenas
Liuius acer equo et turmis abeuntibus infert
cornipedem. tunc auersi surgentia colla
disicit ense Mosae. percussit pondere terram
cum galea ex alto lapsum caput; at residentem
turbatus rapuit sonipes in proelia truncum.
hic Cato (nam medio uibrabat et ipse tumultu)
"si, primas" inquit "bello cum amisimus Alpes,
hic iuueni oppositus Tyrio foret! ei mihi quanta
cessauit Latio dextra, et quot funera Poenis
donarunt praui suffragia tristia campi!"
Iamque inclinabant acies, cunctisque pauorem
Gallorum induerat pauor, et Fortuna ruebat
Sidonia: ad Rutulos Victoria uerterat alas.
celsus ceu prima reflorescente iuuenta
ibat consul ouans, maior maiorque uideri.
ecce trahens secum canentem puluere turmam
ductor Agenoreus subit intorquensque lacertis
tela sonat: "cohibete fugam. cui cedimus hosti?
nonne pudet? conuersa senex marcentibus annis
agmina agit. nunc, quaeso, mihi nunc dextera in armis
degenerat, nostrique piget? mihi Belus auorum
principium, mihi cognatum Sidonia Dido
nomen et ante omnes bello numerandus Hamilcar
est genitor, mihi, cui cedunt montesque lacusque
et campi atque amnes, frater. me magna secundum
Carthago putat Hannibali, me Baetis in oris
aequant germano passae mea proelia gentes."
talia dum memorat medios ablatus in hostes,
ut noua conspecti fulserunt consulis arma,
hastam praepropero nisu iacit. illa per oras
aerati clipei et loricae tegmina summo
incidit haud felix umero parceque petitum
perstrinxit corpus nec multo tincta cruore,
uana sed optanti promisit gaudia Poeno.
Turbati Rutuli, confusaque pectora uisu
terrifico. tunc increpitans conamina consul:
"femineis laesum uana inter proelia corpus
unguibus aut palmis credas puerilibus ictum.
ite, docete, uiri, Romanae uulnera suerint
quanta afferre manus." tum uero effunditur ingens
telorum uis, et densa sol uincitur umbra.
iamque per extentos alterna strage uirorum
corpora fusa iacent campos demersaque in undam
iunxerunt cumulo crescente cadauera ripas,
ut, cum uenatu saltus exercet opacos
Dictynna et laetae praebet spectacula matri
aut Pindi nemora excutiens aut Maenala lustrans
(omnis Naiadum plenis comitata pharetris
turba ruit, striduntque sagittiferi coryti),
tum per saxa ferae perque ipsa cubilia fusae,
per ualles fluuiosque atque antra uirentia musco
multa strage iacent; exsultat uertice montis
gratam perlustrans oculis Latonia praedam.
Audito ante alios senioris uulnere rumpit
per medios Nero saeuus iter uisaque uirorum
aequali pugna "quid enim, quid deinde relictumst
Italiae fatis? hunc si non uincitis hostem,
Hannibalem uincetis?" ait. ruit ocius amens
in medios, Tyriumque ducem inter prima frementem
agmina ut aspexit, rabidi ceu belua ponti
per longum sterili ad pastus iactata profundo,
cum procul in fluctu piscem male saucia uidit,
aestuat et lustrans nantem sub gurgite praedam
absorbet late permixtum piscibus aequor,
non telo mora, non dictis. "haud amplius" inquit
"elabere mihi. non hic nemora auia fallent
Pyrenes, nec promissis frustrabere uanis,
ut quondam terra fallax deprensus Hibera
euasti nostram mentito foedere dextram."
Haec Nero et intorquet iaculum, nec futilis ictus.
nam latere extremo cuspis librata resedit.
inuadit stricto super haec interritus ense
collapsique premens umbone trementia membra
"si qua sub extremo casu mandata referri
germano uis forte tuo, portabimus" inquit.
contra Sidonius: "leto non terreor ullo.
utere Marte tuo, dum nostris manibus adsit
actutum uindex. mea si suprema referre
fratri uerba paras, mando Capitolia uictor
exurat cinerique Iouis permisceat ossa
et cineres nostros." cupientem annectere plura
feruentemque ira mortis transuerberat ense
et rapit infidum uictor caput. agmina fuso
sternuntur duce non ultra fidentia Marti.
Iamque diem solisque uices nox abstulit atra,
cum uires parco uictu somnoque reducunt,
ac nondum remeante die uictricia signa,
qua uentum, referunt clausis formidine castris.
tum Nero procera sublimia cuspide portans
ora ducis caesi "Cannas pensauimus," inquit
"Hannibal, et Trebiam et Thrasymenni litora tecum
fraterno capite. i, duplica nunc perfida bella
et geminas accerse acies. haec praemia restant,
qui tua tramissis optarint Alpibus arma."
compressit lacrimas Poenus minuitque ferendo
constanter mala et inferias in tempore dignas
missurum fratri clauso commurmurat ore.
tum castris procul amotis aduersa quiete
dissimulans dubia exclusit certamina Martis.