L. ANNAEI SENECAE MAIORIS SUASORIARUM LIBER

(SVASORIARVM LIBER)

1. (Deliberat Alexander, an Oceanum naviget)

[1] . . . sinunt. cuicumque rei magnitudinem natura dederat, dedit et modum. nihil infinitum est nisi Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem, nec usquam rerum naturam desinere sed semper inde, ubi desisse videatur, novam exsurgere. facile ista finguntur, quia Oceanus navigari non potest. Satis sit hactenus Alexandro vicisse, qua mundo lucere satis est. intra has terras caelum Hercules meruit. Stat immotum mare et quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles; novae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta, quae profunda ista vastitas nutrit; confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies; ipsum vero grave et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera. Tua est, Alexander, rerum natura: post omnia Oceanus, post Oceanum nihil.

[2] ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus revocat. vicimus qua lucet. Nihil tantum est, quod ego Alexandri periculo petam.

POMPEI SILONIS. Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera desset: idem sunt termini et regni tui et mundi.

MOSCHI. Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole desinere. Quod noveram, vici; nunc concupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt, quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi montes, quorum non iuga victor miles calcaverit? Vltra Liberi patris trophaea constitimus. non quaerimus orbem sed amittimus. Immensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis vinculum terrarumque custodia, inagitata remigio vastitas, litora modo saeviente fluctu inquieta, modo fugiente deserta; taetra caligo fluctus premit, et nescio qui, quod humanis natura subduxit oculis, aeterna nox obruit.

MVSAE. Foeda beluarum magnitudo et immobile profundum. testatum est, Alexander, nihil ultra esse, quod vincas; revertere.

[3] ALBVCI SILI. Terrae quoque suum finem habent et ipsius mundi aliquis occasus est. nihil infinitum est. Modum magnitudini facere debes, quoniam Fortuna non facit. Magni pectoris est inter secunda moderatio. Eundem Fortuna victoriae tuae quem naturae finem facit: imperium tuum cludit Oceanus. O quantum magnitudo tua rerum quoque naturam supergressa est: Alexander orbi magnus est, Alexandro orbis angustus est. Aliquis etiam magnitudini modus est: non procedit ultra spatia sua caelum; maria intra terminos suos agitantur. Quidquid ad summum pervenit, incremento non reliquit locum. non magis quicquam ultra Alexandrum novimus quam ultra Oceanum.

MARVLLI. Maria sequimur, terras cui tradimus? orbem, quem non novi, quaero, quem vici, relinquo.

[4] FABIANI. Quid? ista toto pelago infusa caligo navigantem tibi videtur admittere, quae prospicientem quoque excludit? non haec India est nec ferarum terribilis ille conventus. immanes propone beluas, aspice, quibus procellis (Oceanus) fluctibusque saeviat, quas ad litora undas agat. tantus ventorum concursus, tanta convulsi funditus maris insania est. nulla praesens navigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum. rudis et imperfecta natura penitus recessit. ista maria ne illi quidem petierunt, qui fugiebant Alexandrum. sacrum quiddam terris natura circumfudit Oceanum. illi, qui iam siderum collegerunt meatus et annuas hiemis atque aestatis vices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant, utrumne terras velut vinculum circumfluat an in suum colligatur orbem et in hos per quos navigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se, cuius augmentum ipse sit, habeat an spiritum. quid agitis, commilitones? domitorem[que] generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis, quod adhuc quid sit disputatur? memento, Alexander, matrem in orbe victo adhuc magis quam (pa)cato relinquis.

[5] Divisio. Aiebat CESTIVS hoc genus suasoriarum aliter declamandum, (cum magis adulandum) esset quam suadendum. non eodem modo in libera civitate dicendam sententiam quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita tamen, ut delectent, suadenda sunt. et inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus aut magis [us] veritatem pati; Alexandrum ex iis esse, quos superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos accepimus. denique, ut alia dimittantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius coarguit: orbis illum suus non capit. itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa veneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori eius, amitino Aristotelis, accidit, quem occidit propter intempestive liberos sales. nam cum se (deum) vellet videri et vulneratus esset, viso sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod non esset ICHOR, OIOS PER TE REEI MACHARESSI THEOISIN. ille se ab hac urbanitate lancea vindicavit.

Eleganter in C. Cassi epistula quadam ad M. Ciceronem missa positum: multum iocatur de stultitia Cn. Pompei adulescentis, qui in Hispania contraxit exercitum et ad Mundam acie victus est. deinde ait: 'nos quidem illum deridemus, sed timeo, ne ille nos gladio ANTIMUCHTERISE.'

[6] In omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est. aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam, ut multa adulatione animus eius permulceretur, servandum tamen aliquem modum, ne non veneratio (videretur sed irrisio) et accideret tale aliquid, quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae sed castigatae sunt. nam cum Antonius vellet se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis (suis) subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum imitaretur, occurrerunt venienti ei Athenienses cum coniugibus et liberis et DIONUSON salutaverunt. belle illis cesserat, si nasus Atticus ibi substitisset: dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi Minervam suam et rogaverunt, ut duceret. Antonius ait ducturum sed dotis nomine imperare se illis mille talenta. tum ex Graeculis quidam ait: KURIE, O ZEUS TEN METERA SOU SEMELEN APROICHON EICHEN. huic quidem impune fuit, sed Atheniensium sponsalia mille talentis aestimata sunt. quae cum exigerentur, complures contumeliosi libelli proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur, sicut ille, qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem tempore et Octaviam uxorem haberet et Cleopatram: 'OCHTAOUIA CHAI ATHENA ANTONIO. res tuas tibi habe.' [7] bellissimam tamen rem Dellius dixit, quem Messala Corvinus desultorem bellorum civilium vocat, quia ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est, si Dolabellam occidisset, a Cassio deinde transit ad Antonium, novissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. (hic est Dellius, cuius epistulae ad Cleopatram lascivae feruntur.) cum Athenienses tempus peterent ad pecuniam conferendam nec exorarent, Dellius ait: 'et tamen dicito illos tibi annua, bienni, trienni die debere.'

[8] Longius me fabellarum dulcedo produxit; itaque ad propositum revertar. aiebat Cestius magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic divisit, ut primum diceret, etiamsi navigari posset Oceanus, navigandum non esse: satis gloriae quaesitum. regenda esse et disponenda quae in transitu vicisset. consulendum militi tot victoriis lasso. de matre illi cogitandum. et alias causas complures subiecit. deinde illam quaestionem subiecit, ne navigari quidem Oceanum posse.

[9] FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiamsi navigari posset Oceanus, navigandum non esse. at rationem aliam primam fecit: modum imponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas, quae arbitrio suo constitit. dixit deinde locum de varietate fortunae, et, cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo attolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum ex fastigio suo devolutorum, adiecit: 'sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.' [10] secundam quoque quaestionem aliter tractavit; divisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. deinde: si essent, perveniri tamen ad illas non posse. hic difficultatem navigationis, ignoti maris naturam non patientem navigationis. novissime: ut posset perveniri, tanti tamen non esse. hic dixit incerta peti, certa deseri: descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset. hic matrem, de qua dixit: 'quomodo illa trepidavit, etiam quod Granicum transiturus esses!'

[11] GLYCONIS celebris sententia est: TOUTO OUCH ESTI SIMOEIS OUDE GRANICHOS. TOUTO EI ME TI CHACHON EN, OUCH AN ESCHATON ECHEITO. hoc omnes imitari voluerunt. PLVTION dixit: CHAI DIA TOUTO MEGISTON ESTIN, OTI AUTO MEN META PANTA, META DE AUTO OUTHEN. ARTEMON dixit: BOULEUOMETHA, EI CHRE PERAIOUSTHAI. OU TAIS ELLESPONTIAIS EOSIN EFESTOTES OUD' EPI TO PAMFULIO PELAGEI TEN EMPROTHESMON CHARADOCHOUMEN AMPOSIN. OUDE EUFRATES TOUT ESTIN OUDE INDOS, ALL EITE GES TERMA EITE FUSEOS OROS EITE PRESBUTATON STOICHEION EITE GENESIS THEON, IEROTERON ESTIN E CHATA NAUS UDOR. APATVRIVS dixit: ENTHA MEN E NAUS ECH MIAS FORAS (EIS) ANATOLAS, ENTHA DE EIS TAS AORATOUS DUSEIS.

CESTIVS (dixit, cum saevitiam maris) descripsit: fremit Oceanus, quasi indignetur, quod terras relinquas. [12] corruptissimam rem omnium, quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant DORIONIS esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare deiecit: *** haec quomodo ex corruptis eo perveniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. tumidum est OROUS OROS APOSPATAI. Vergilius quid ait? rapit

haud partem exiguam montis.

ita magnitudini [scedat] studet, (ut) non imprudenter discedat a fide. est inflatum CHAI CHEIRIA BALLETAI NESSOS. Vergilius quid ait [qui] de navibus?

credas innare revolsas
Cycladas.

non dicit hoc fieri sed videri. propitiis auribus accipitur, quamvis incredibile sit, quod excusatur antequam dicitur.

[13] Multo corruptiorem sententiam MENESTRATI cuiusdam, declamatoris non abiecti suis temporibus, nactus sum in hac ipsa suasoria, cum describeret beluarum in Oceano nascentium magnitudinem: *** efficit haec sententia, ut ignoscam MVSAE, qui dixit ipsis Charybdi et Scylla maius portentum: 'Charybdis ipsius maris naufragium' et, ne in una re semel insaniret: 'quid ibi potest esse salvi, ubi ipsum mare perit?'

DAMAS ethicos induxit matrem loquentem, cum describeret assidue prioribus periculis nova supervenisse: ***

BARBARVS dixit, cum introduxisset excusantem se exercitum Macedonum, hunc sensum: ***

[14] FVSCVS ARELLIVS dixit: testor ante orbem tibi tuum deesse quam militem.

LATRO ­sedens hanc­ dixit. non excusavit militem sed dixit: dum sequar, quis mihi promittit hostem, quis terram, quis diem, quis mare? da, ubi castra ponam, ubi signa inferam. reliqui parentes, reliqui liberos; commeatum peto. numquid immature ab Oceano?

[15] Latini declamatores in descriptione Oceani non nimis viguerunt, nam aut tumi(de) descripserunt aut curiose. nemo illorum potuit tanto spiritu dicere quanto PEDO, qui (in) navigante Germanico dicit:

Iam pridem post terga diem solemque relictum
iamque vident noti se extorres finibus orbis,
per non concessas audaces ire tenebras
Hesperii metas extremaque litora mundi.
nunc illum, pigris immania monstra sub undis
qui ferat, Oceanum, qui saevas undique pristis
aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis
é accumulat fragor ipse metus é iam sidere limo
navigia et rapido desertam flamine classem,
seque feris credunt per inertia fata marinis
iam non felici laniandos sorte relinqui.
atque aliquis prora caecum sublimis ab alta
aera pugnaci luctatus rumpere visu,
ut nihil erepto valuit dinoscere mundo,
obstructo talis effundit pectore voces:
'quo ferimur?' fugit ipse dies orbemque relictum
ultima perpetuis claudit natura tenebris.
anne alio positas ultra sub cardine gentes
atque alium bellis intactum quaerimus orbem?
di revocant rerumque vetant cognoscere finem
mortales oculos. aliena quid aequora remis
et sacras violamus aquas divumque quietas
turbamus sedes?

[16] Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec suasoria processit quam GLYCONI, sed non minus multa magnifice dixit quam corrupte. utr(or)umque faciam vobis potestatem, et volebam vos experiri non adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis sana. potuisset [et] enim fieri, ut vos magis illa laudaretis, quae insaniunt é et nihilo minus poterit fieri, quamvis distinxerim. illa belle dixit: *** sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione supervacua atque tumida perderet; adiecit enim: *** illud quosdam dubios iudicii sui habet, ego non dubito contra sententiam ferre: UGIAINE, GE, UGIAINE, ELIE. MACHEDONES ARA CHAOS EISASSOUSI.

(SVASORIARVM LIBER)

2. Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant, an et ipsi fugiant

[1] ARELLI FVSCI patris. At, puto, rudis lecta aetas, animus qui frangeretur metu insuetaque arma non passurae manus, hebetataque senio aut vulneribus corpora. quid dicam, potissimos Graeciae an Lacedaemoniorum electos? an repetam tot acies patrum totque excidia urbium, tot victarum gentium spolia? et nunc produntur condita sine moenibus templa? pudet consilii nostri; pudet, etiamsi non fugimus, deliberasse talia. 'at cum tot milibus Xerses venit.' hoc Lacedaemonii, et adversus barbaros? non refero opera vestra, non avos, non patres, quorum [non] exemplo ab infantia surgit ingenium; pudet Lacedaemonios sic adhortari, sed loco tuti sumus. licet totum classe Orientem trahat, licet intuentibus explicet inutilem numerum; hoc mari quod tantum ex vasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis vixque minimo aditus navigio est, et huius quoque remigium arcet inquietum omne quod circumfluit mare, fallentia cursus vada altioribus internata, aspera scopulor(um) et cetera, quae navigantium vota decipiunt. pudet, inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum tuti sint. [2] Non referam Persarum spolia; certe super spolia nudus cadam. sciet et alios habere nos trecentos, qui sic non fugiant et sic cadant. Hunc sumite animum: nescio an vincere possimus; vinci non possumus. Haec non utique perituris refero, sed et si cadendum est, erratis, si metuendam creditis mortem. nulli natura in aeternum spiritum dedit statque nascentibus in finem vitae dies. ex inbecilla enim nos materia deus orsus est; quippe minimis succidunt corpora. indenuntiata sorte rapimur; sub eodem pueritia fato est, eadem iuventus causa cadit. optamus quoque plerumque mortem; adeo in securam quietem recessus ex vita est. at gloriae nullus finis est proximique deos hic acie caesi sacrum (habebitis.) feminis quoque frequens hoc in mortem pro gloria ­iteres illud­ quid Lycurgum, quid interritos omni periculo quos memoria sacravit viros referam? ut unum Othryadem excitem, adnumerare trecentis exempla possum.

[3] TRIARI. Non pudet Laconas ne pugna quidem hostium sed fabula vinci? Magnum aes alienum virtutis est nasci Laconem. Ad certam victoriam omnes remansissent, ad certam mortem tantum Lacones. Ne sit Sparta lapidibus circumdata: ibi muros habet ubi viros. Melius revocabimus fugientes trecenos quam sequemur. 'Sed montes perforat, maria contegit.' numquam (in) solido stetit superba felicitas, et ingentium imperiorum magna fastigia oblivione fragilitatis humanae conlapsa sunt. scias licet ad finem non pervenisse quae ad invidiam perducta sunt. maria terrasque, rerum naturam statione mutavit sua: moriamur trecenti, ut hic primum invenerit quod mutare non possit. Si tam demens placiturum consilium erat, cur non potius in turba fugimus?

[4] PORCI LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen fugientium cogeremus? Rumori terga vertitis? sciamus saltem, qualis sit iste quem fugimus. Vix illud victoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen nomini nostro detractum est: iam Lacones, an fugeremus, deliberavimus. 'At enim moriemur.' quantum ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo, quam ne revertar. Arma nobis fabulae excutiunt? Nunc, nunc pugnemus; latuisset virtus inter trecenos. 'Ceteri quidem fugerunt.' si me quidem interrogatis, quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar: electi sumus, non relicti.

[5] GAVI SABINI. Turpe est cuilibet viro fugisse, Laconi etiam deliberasse.

MARVLLI. In hoc restitimus, ne in turba fugientium lateremus? Habent quemadmodum se excusent Graeciae treceni: 'mu(ni)tas Thermopylas putavimus, cum relinqueremus illic Laconas'.

CESTI PII. Quam turpe es(se)t fugere, iudicastis, Lacones, tam diu non fugiendo. Omnibus sua decora sunt: Athenae eloquentia inclutae sunt, Thebae sacris, Sparta armis. ideo hanc Eurotas amnis circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae militiae patientiam, ideo Taygeti nemoris difficilia nisi Laconibus iuga; ideo Hercule gloriamur deo operibus caelum merito; ideo muri nostri arma sunt. [6] O grave maiorum virtutis dedecus: Lacones se numerant, non aestimant! Videamus, quanta turba sit, ut habeat certe Sparta etiamsi non fortes milites at nuntios veros. Ita ne bello quidem sed nuntio vincimur? merito hercules omnia contempsit quem Lacones audire non sustinent. Si vincere Xersen non licet, videre liceat; volo scire, quid fugiam. Adhuc non sum ex ulla parte Atheniensium similis, non muris nec (e)ducatione; nihil prius illorum imitabor quam fugam?

[7] POMPEI SILONIS. Xerses multos secum adducit, Thermopylae paucos recipiunt. nihil refert, quantas gentes in orbem nostrum Oriens effuderit, quantumque nationum secum Xerses trahat; tot ad nos pertinent quot locus ceperit. (Erimus inter fortes fugacissimi, inter fugaces tardissimi.)

CORNELI HISPANI. Pro Sparta venimus, pro Graecia stemus. Vincamus hostes, socios iam vicimus. Sciat iste insolens barbarus nihil esse difficilius quam Laconis armati latus fodere. Ego vero, quod discesserunt gaudeo: liberas nobis reliquere Thermopylas. nil erit, quod virtuti nostrae se opponat, quod inserat; non latebit in turba Laco;. quocumque Xerses aspexerit, Spartanos videbit.

[8] BLANDI. Referam praecepta matrum, 'aut in his aut cum his'? minus turpe est a bello inermem reverti quam armatum fugere. referam captivorum verba? captus Laco 'occide' inquit, 'non servio'. non potuit capi, si fugere voluisset. Describite terrores Persicos; omnia ista, cum mitteremur, audivimus. Videat trecentos Xerses et sciat, quanti bellum aestimatum sit, quanto aptus numero locus. Revertamur ne nuntii quidem nisi novissimi? Quis fugerit, nescio; hos mihi Sparta commilitones dedit. Descriptio Thermopylarum. nunc me delectat quod fugerunt treceni; angustas mihi Thermopylas fecerunt.

[9] Contra. CORNELI (HI)SPANI. At ego maximum (video) dedecus futurum rei publicae nostrae, si Xerses nihil prius in Graecia vicerit quam Laconas. Ne testem quidem virtutis nostrae habere possumus; id de nobis credetur quod hostes narraverint. Habetis consilium meum; id est autem meum quod totius Graeciae. si quis aliud suadet, non fortes vos vult esse sed perditos.

CLAVDI MARCELLI. Non vincent nos sed obruent. satis fecimus nomini, ultumi cessimus. ante nos rerum natura victa est.

[10] Divisio. Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid, quod vos excitare posset, (sed) ut sciretis, quam nitide Fuscus dixisset vel quam licenter. ipse sententiam (non) feram: vestri arbitrii erit, utrum explicationes eius luxuriosas putetis an ­ut poetas­ Pollio Asinius aiebat hoc non esse suadere (sed) lascivere. recolo nihil fuisse me iuvene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alius alia inclinatione vocis velut sua quisque modulatione cantabat. at quia semel in mentionem incidi Fusci, ex (ordine) omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiamsi nihil occurrerit, quod quisquam alius in his suasor(iis) dixerit.

[11] Divisione autem (in) hac suasoria FVSCVS usus est illa volgari, ut diceret non esse honestum fugere, etiam si tutum esset. deinde, aeque periculum esse fugere et pugnare. novissime, periculosius esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugientibus et hostes et suos.

CESTIVS primam partem sic transit, quasi nemo dubitaret, an turpe esset fugere. deinde illo transit, an non esset necesse. haec sunt, inquit, quae vos confundunt, hostes, sociorum (fuga, vestra ipsorum) paucitas.

Non quidem (in) hac suasoria sed in hac materia disertissima illa fertur sententia DORIONIS, cum posuisset hoc dixisse trecentis Leonidam, quod puto etiam apud Herodotum esse: (ARISTOPOIEISTHE OS EN AIDOU DEIPNESOMENOI. ***)

[12] SABINVS ASILIVS, venustissimus inter rhetoras scurra, cum hanc sententiam Leonidae rettulisset, ait: ego illi ad prandium promisissem, ad cenam renuntiassem.

ATTALVS Stoicus, qui solum vertit a Seiano circumscriptus, magnae vir eloquentiae, ex his philosophis, quos vestra aetas vidit, longe et subtilissimus et facundissumus, cum tam magna et nobili sententia certavit et mihi dixisse videtur animosius quam prior: ***

Occurrit mihi sensus in eiusmodi materia a SEVERO CORNELIO dictus, tamquam de Romanis nescio an parum fortiter. edicta in posterum diem pugna epulantes milites inducit et ait:

stratique per herbam
'hic meus est' dixere 'dies'.

elegantissime quidem adfectum animorum incerta sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi servata est magnitudo: cenant enim tamquam crastinum desperent. quantum melius Laconibus animus servatus, qui non poterant dicere 'hic dies est meus'! [13] Illud PORCELLVS grammaticus arguebat in hoc versu quasi soloecismum, quod, cum plures [dicerent] induxisset, diceret: 'hic meus [dies] est dies', non 'hic noster est', et in sententia optima id accusabat quod (erat) optimum. muta enim, ut 'noster' sit: peribit omnis versus elegantia, in quo hoc est decentissimum, quod ex communi sermone trahitur; nam quasi proverbii loco est 'hic dies meus est'. et cum ad sensum rettuleris, ne grammaticorum quidem calumnia ab omnibus magnis ingeniis sum(mov)enda habebit locum; dixerunt enim non omnes semel tamquam in choro manum ducente grammatico, sed singuli ex iis 'hic meus est dies'.

[14] Sed ut revertar ad Leonidam et trecentos, pulcherrima illa fertur GLYCONIS sententia: ***

In hac ipsa suasoria non sane refero memoria (dignam) ullam sententiam Graeci cuiusquam nisi DAMAE: POI FEUKSESTHE, OPLITAI, (EPI TA) TEICHE;

De positione loci eleganter dixit HATERIVS, cum angustias loco facundissime descripsisset: natus trecentis locus.

CESTIVS, cum descripsisset, quos (honores) habituri essent, si pro patria cecidissent, adiecit: per sepulchra nostra iurabitur. NICETES longe disertius hanc phantasiam movit et adiecit: *** nisi antiquior Xerses fuisset quam (ut) Demosthenes ORCHON hic diceret. *** hanc suam dixit sententiam aut certe non deprehensam, cum descripsisset oportunitatem loci et tuta undique pugnantium latera et angustias a tergo positas sed adversas hostibus: ***

[15] POTAMON magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem tempore viguit quo LESBOCLES, magni nominis et nomini respondentis ingenii. in quibus quanta fuerit animorum diversitas in simili fortuna, puto vobis indicandum, multo magis quia ad vitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret. utrique filius eisdem diebus decessit: Lesbocles scholam solvit, nemo umquam amplius (declamantem audivit. maiore) animo se gessit Potamon; a funere filii contulit se in scholam et declamavit. utriusque tamen adfectum temperandum puto: hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius (quam) virum. [16] Potamon, cum suasoriam de trecentis diceret, tractabat, quam turpiter fecissent Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga, et sic novissime clausit: ***

Insanierunt in hac suasoria multi circa Othryadem: MVRREDIVS, qui dixit: fugerunt Athenienses; non enim Othryadis nostri litteras didicerant. GARGONIVS dixit: Othryades, qui perit, ut falleret, revixit, ut vinceret. LICINIVS NEPOS: cum exemplo vobis etiam mortuis vincendum fuit. ANTONIVS ATTICVS inter has pueriles sententias videtur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene a sepulchro victor digitis vulnera pressit, ut tropaeo Laconem inscriberet. o dignum [in] Spartano atramentum, (o) virum, cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine! CATIVS CRISPVS, municipalis (rhetor), cacozelos dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud ceteros, aliud Laconas decet; nos sine deliciis educamur, sine muris vivimus, sine vita vincimus.

[17] SENECA fuit, cuius nomen ad vos potuit pervenisse, ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia dicere, adeo ut novissime morbo huius rei et teneretur et rideretur. nam et servos nolebat habere nisi grandes et argentea vasa non nisi grandia. credatis mihi velim non iocanti: eo pervenit insania ius, ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet. omnia grandia probanti impositum est cognomen vel, ut Messala ait, cognomentum, et vocari coepit Seneca Grandio. aliquando iuvene me is in hac suasoria, cum [in] posuisset contradictionem 'at omnes qui missi erant a Graecia fugerunt', sublatis manibus, insistens summis digitis é sic enim solebat, quo grandior fieret é exclama(vi)t: gaudeo, gaudeo! mirantibus nobis, quod tantum illi bonum contigisset, adiecit: totus Xerses meus erit. item dixit: iste, qui classibus suis maria subripuit, qui terras circumscripsit, dilatavit profundum, novam rerum naturae faciem imperat; ponat sane contra caelum castra: commilitones habebo deos.

[18] SAENIANVS multo potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis, maria vinculis; Lacones, nisi succurritis, mundus captus est.

Decentissimi generis stultam sententiam referam VICTORIS STATORI, municipis mei, cuius fabulis memoria dignissimis aliquis (delectetur. is huius) suasoriae occasione sumpsit contradictionem: 'at' inquit 'trecenti sumus' et ita respondit: trecenti, sed viri, sed armati, sed Lacones, sed ad Thermopylas. numquam vidi plures trecentos.

[19] LATRO in hac suasoria, cum tractasset omnia, quae materia capiebat, posse ipsos et vincere, posse certe invictos reverti (virtute) et beneficio loci, tum illam sententiam: si nihil aliud, erimus certe belli mora. postea memini auditorem Latronis ABRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis, qui pantomimis fabulas scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen, in quo agnovimus sensum Latronis in his versibus:

ite agite, (o) Danai, magnum paeana canentes,
ite triumphantes: belli mora concidit Hector.

tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni, ut una syllaba surripi non posset; at nunc quilibet orationes in Verrem tuto dicet pro suo. [20] sed ut sciatis sensum bene dictum dici tamen posse melius, non ­prae ceteris­ quanto decentius Vergilius dixerit hoc, quod valde erat celebre, 'belli mora concidit Hector':

quidquid ad adversae cessatum est moenia Troiae,
Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
haesit.

MESSALA aiebat hic Vergilium debuisse desinere; quod sequitur

et in decimum vestigia rettulit annum

explementum esse. MAECENAS hoc etiam priori comparabat.

[21] Sed ut ad Thermopylas revertar, DIOCLES CARYSTIVS dixit: *** APATVRIVS dixit *** CORVO (rhe)tori testimonium stuporis reddendum est, qui dixit: quid(ni), si iam Xerses ad nos suo mari navigat, fugiamus, antequam nobis terra subripiatur? hic est Corvus, qui, cum temperaret scholam Romae, Sosio illi, qui Iudaeos subegerat, declamavit controversiam de ea, quae apud matronas disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accusatur rei publicae laesae. in hac controversia sententia eius haec ridebatur: inter pyxides et redolentis animae medicamina constitit mirata contio. [22] sed si vultis, historicum quoque vobis fatuum dabo. TVSCVS ille, qui Scaurum Mamercum, in quo Scau(ro)rum familia extincta est, maiestatis reum fecerat, homo quam improbi animi, tam infelicis ingenii, cum hanc suasoriam declamaret, dixit: expectemus, si nihil aliud, hoc effecturi, ne insolens barbarus dicat: 'veni, vidi, vici', cum hoc post multos annos divus Iulius victo Pharnace dixerit.

DORION dixit: ANDRES *** aiebat NICOCRATES Lacedaemonius insignem hanc sententiam futuram fuisse, si media intercideretur.

[23] Sed ne vos diutius infatuem, quia dixeram me Fusci Arelli explicationes subiecturum, hic (finem) suasoriae faciam. quarum nimius cultus et fracta compositio poterit vos offendere, cum ad meam aetatem veneritis. interim (non) dubito, quin haec vos ipsa quae offensura sunt vitia delectent.

(SVASORIARVM LIBER)

3. Deliberat Agamemnon, an Iphigeniam immolet negante Calchante aliter navigari fas esse

[1] ARELLI FVSCI patris. Non in aliam condicionem deus fudit aequora quam ne omnis ex voto iret dies. nec ea sors mari tantum est; ceterum ipsa non sub eadem condicione sidera sunt? alias negatis imbribus exurunt solum, et miseri cremata agricolae legunt semina, et hoc interdum anno lex est. alias serena clauduntur, et omnis dies caelum nubilo gravat; subsidit solum, et creditum sibi terra non retinet. alias incertus sideribus cursus est et variantur tempora, neque soles nimis urgent neque ultra debitum imbres cadunt. quidquid asperatum aestu est, quidquid nimio diffluxit imbre, invicem temperatur altero. sive ita natura disposuit, sive, ut ferunt, luna cursu gerit é quae sive plena lucis suae est splendensque pariter adsurgit in cornua, imbres prohibet, sive occurrente nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam in lucem redit é sive ne lunae quidem ista potentia est, sed flatus qui occupavere annum tenent; quidquid horum est, extra iussum dei tutum fuit adultero mare. 'At non potero vindicare adulteram.' prior est salus pudicae. ne quid huius virginitati timerem, persequebar adulterum. Victa Troia virginibus hostium parcam, nihil adhuc virgo Priami timet.

[2] CESTI PII. Vos ego [adhunc], di immortales, invoco: sic reclusuri estis maria? obstate potius. Ne Priami quidem liberos immolaturus es. Describe nunc tempestatem. omnia ista patimur, nec parricidium fecimus. Quod hoc sacrum est, virginis deae templo virginem occidere? libentius hanc sacerdotem habebit quam victimam.

CORNELI HISPANI. Infestae sunt, inquit, tempestates et saeviunt maria; neque adhuc parricidium feci. ista maria, si numine suo deus regeret, adulteris clauderentur.

MARVLLI. Si non datur nobis ad bellum iter, revertamur ad liberos.

ARGENTARI. Iterum in malum familiae nostrae fatale revolvimur: propter adulteram fratris liberi pereunt. Ista mercede nollem reverti. At Priamus bellum pro adultero filio gerit.

[3] Divisio. Hanc suasoriam sic divisit FVSCVS, ut diceret, etiamsi aliter navigari non posset, non esse faciendum, et sic tractavit, ut negaret faciendum, quia homicidium esset, quia parricidium, quo plus impenderetur quam peteretur: peti (Helenam), impendi Iphigeniam; vindicari adulterium, committi parricidium. deinde dixit, etiamsi non immolasset, navigaturum; illam enim moram naturae, maris et ventorum. deorum voluntatem ab hominibus non intellegi.

Hoc CESTIVS diligenter divisit: dixit enim deos rebus humanis non interponere arbitrium suum. (ut) interponant, voluntatem eorum ab homine non intellegi. ut intellegatur, non posse fata revocari. si non sint fata, (ne)sciri futura. si sint, non posse mutari.

[4] SILO POMPEIVS, etiamsi quod esset divinandi genus certum, auguriis negavit credendum: quare ergo, si nescit, Calchas, adfirmat? primum [et] scire se putat (hic communem locum dixit in omnes qui hanc adfectarent scientiam); deinde irascitur tibi; invitus militat. quaerit sibi tam magno testimonio apud omnes gentes fidem.

In ea descriptione, (quam) primam in hac suasoria posui, FVSCVS ARELLIVS Vergilii versus voluit imitari. valde autem longe petit et paene repugnante materia, certe non desiderante, inseruit. ait enim de luna: quae sive plena lucis suae est splendensque pariter assurgit in cornua, imbres prohibet, sive occupata nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam (in) lucem redit. [5] at Vergilius haec quanto et simplicius et beatius dixit:

luna revertentes cum primum colligit ignes,
si nigrum obscuro comprenderit aera cornu,
maximus agricolis pelagoque parabitur imber.

et rursus:

sin . . .
pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit.

solebat autem Fuscus ex Vergilio multa trahere, ut Maecenati imputaret. totiens enim pro beneficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione placuisse, sicut in hac ipsa suasoria dixit: cur iste in Tires(iae) ministerium placuit? cur hoc os deus elegit? cur hoc sortitur potissimum pectus, quod tanto numine impleat? aiebat se imitatum esse Vergili(an)um 'plena deo.'

[6] Solet autem Gallio noster hoc aptissime ponere. memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam venisse. Nicetes suo impetu valde Graecis placuerat. quaerebat a Gallione Messala, quid illi visus esset Nicetes; Gallio ait: 'plena deo'. quotiens audierat aliquem ex his declamatoribus, quos scholasti(ci) caldos vocant, statim dicebat: 'plena deo'. ipse Messala numquam aliter illum ab ignoti hominis auditione venientem interroga(vi)t, quam ut diceret: 'numquid plena deo?' itaque hoc ipsi iam tam familiare erat, ut invito quoque excideret. [7] apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri, consuetudine prolapsus dixit: 'et ille erat plena deo'. quaerenti deinde, quid hoc esse vellet, versum Vergilii rettulit et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et numquam (non) postea potuisset excidere. Tiberius, ipse Theodoreus, offendebatur Nicetis ingenio; itaque delectatus est fabula Gallionis. hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo valde placuisse; itaque fecisse illum, quod in multis aliis versibus Vergilii fecerat, non subripiendi causa sed palam mutuandi, hoc animo ut vellet agnosci. esse autem in tragoedia eius:

feror huc illuc, vae, plena deo.

Iam, (si) vultis, ad Fuscum revertar et descriptionibus eius vos (af)fatim satiabo ac potissimum eis, quas in simili huius tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.

(SVASORIARVM LIBER)

4. Deliberat Alexander Magnus, an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum

[1] ARELLI FVSCI. Quis est qui futurorum scientiam sibi vindicet? novae oportet sortis is sit, qui iubente deo canat, non eodem contentus utero, quo imprudentes nascimur. quandam imaginem dei praeferat qui iussa exhibeat dei. sic est: tantum enim regem tantique rectorem orbis in metum cogit. magnus iste et supra humanae sortis habitum sit cui liceat terrere Alexandrum; ponat iste suos inter sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat suum vatem deus. non eodem vitae fine aetatem agat; extra omnem fatorum necessitatem caput sit, quod gentibus futura praecipiat. si vera sunt ista, quid ita non huic studio servit omnis aetas? cur non ab infantia rerum naturam deosque qua licet discimus, cum pateant nobis sidera et interesse numinibus liceat? quid ita inutili desudamus facundia aut periculosis atteritur armis manus? [2] an melius alio pignore quam futuri scientia ingenia surrexerint? qui vero in media se, ut praedicant, fatorum misere signa, natales inquirunt et primam aevi horam omnium annorum habent nuntiam: quo ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes: contrane dirus steterit an placidus adfulserit Sol; in plenam lucem an initia surgentis acceperit, an abdiderit in noctem obscurum caput Luna; Saturnus nascentem (ad cultum agrorum) an ad bella Mars militem, an negotiosum in quaestus Mercurius exceperit; an blanda adnuerit nascenti Venus, an ex humili in sublime Iuppiter tulerit, aestimant. tot circa unum caput tumultuantis deos! [3] futura nuntiant? plerosque dixere victuros, et nihil metuentis oppressit dies. aliis dedere finem propincum, at illi superfuere (in)gementes inutili animae. felices nascentibus annos spoponderunt, at Fortuna in omnem properavit iniuriam. incertae enim sortis vivimus. unicuique ista pro ingenio finguntur, non ex (scientiae) fide. Erit aliquis orbe toto locus, qui te victorem non viderit? Babylon ei cluditur, cui patuit Oceanus?

[4] Divisio. In hac suasoria nihil aliud tractasse FVSCVM scio quam easdem quas supra rettuli quaestiones ad scientiam futuri pertinentis. illud, quod nos delectavit, praeterire non possum. declamitarat Fuscus Arellius controversiam de illa, quae, postquam ter mortuos pepererat, somniasse se dixit, ut in luco pareret. valde in vos contumeliosus fuero, si totam controversiam, quam ego intellego me dicere *** (cum autem) Fuscus declamaret et a parte avi non agnoscentis puerum tractaret locum contra somnia et deorum providentiam, et male de magnitudine eorum dixisset mereri eum, qui illos circa puerperas mitteret, summis clamoribus illum dixit Vergili versum:

scilicet is superis labor est, ea cura quietos
sollicitat.

[5] auditor Fusci quidam, cuius pudori parco, cum hanc suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putavit aeque belle poni eundem versum et dixit:

scilicet is superis labor est, ea cura quietos
sollicitat.

Fuscus illi ait: 'si hoc dixisses audiente Alexandro, scisses apud Vergilium et illum versum esse:

capulo tenus abdidit ensem.

et quia soletis mihi molesti esse de Fusco, quid fuerit, quare nemo videretur dixisse cultius, ingeram vobis Fuscinas explicationes. dicebat autem suasorias libentissime et frequentius Graecas quam Latinas.

HYBREAS in hac suasoria dixit: OION ESCHECHE BABULON MANTIN OCHUROMA.

(SVASORIARVM LIBER)

5. Deliberant Athenienses, an tropaea Persica tollant Xerse minante rediturum se, nisi tollerentur

[1] ARELLI FVSCI. Pudet me victoriae vestrae, si sic fugatum creditis Xersen, ut reverti possit. tot caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti, nisi quod vix fugientem sequi possit; totiens mersa classis. quid Marathona, quid Salamina referam? pudet dicere: dubitamus adhuc, an vicerimus. Xerses veniet? nescio quomodo languet circa memoriam iacturae animus et disturbata arma non repetit. prior enim metus futuri pignus est, et amissa, ne audeat, amissurum monent. ut interdum in gaudia surgit animus et spem ex praesenti metitur, ita adversis frangitur. omne excit(at) animum decus; ubi ignominia spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua fugerit, haeret circa damna sua et quae male expertus est vota deponit. si venturus esset, non minaretur. suis ira ardet ignibus et in pacta non solvitur. [2] non denuntiaret, si venturus esset, neque armaret nos nuntio nec instigaret victricem Graeciam nec sollicitaret arma felicia; magis superveniret improvidis et(iam), et arma indenuntiata (ad)moveret. quantumcumque Oriens valuit primo in Graeciam impetu effusum est. hoc ille numero ferox et in deos arma tulerat. extincta tot ante Xersem milia, tot sub ipso iacent; nulli nisi qui fugerunt supersunt. quid dicam Salamina? quid Cynaegiron referam et te, Polyzele? et hoc agitur, an viceris! haec ego tropaea dis posui, haec in totius conspectu Graeciae statui, ne quis timeret Xersen minantem. me miserum! pugnante Xerse tropaea posui; fugiente tollam? nunc Athenae vincimur: non tantum credetur redisse sed vicisse Xerses. non potest Xerses nisi per nos tropaea tollere. [3] credite mihi, difficile est attritas opes recolligere et spes fractas novare et (ex) paenitenda acie in melioris eventus fiduciam surgere.

CESTI PII. 'Inferam' inquit 'bellum'; alia mihi tropaea promittit. Potest maior venire quam victus est?

ARGENTARI. Non pudet vos? pluris tropaea vestra Xerses aestumat quam vos.

[4] Divisio. FVSCVS sic divisit: etiamsi venturus est Xerses, nisi tollimus, non sunt tropaea tollenda: confessio servitutis est iussa facere. si venerit, vincemus. hoc non est diu colligendum: de eo dico 'vincemus' quem vicimus. sed ne veniet quidem. si venturus esset, non denuntiaret. fractus est et viribus et animo.

CESTIVS et illud adiecit, quod in prima parte tractavit, non licere Atheniensibus tropaea tollere: commune in illis ius totius Graeciae esse, commune bellum fuisse, communem victoriam. deinde, ne fas quidem esse: numquam factum, ut quisquam consecratis virtutis suae operibus manus (ad)ferret. ista tropaea non sunt Atheniensium, deorum sunt. illorum bellum fuit, illos Xerses vinculis, illos sagittis persequebatur. hic omnia ad impiam et superbam Xersis militiam pertinentia. [5] quid ergo? bellum habebimus? habuimus, et si Xersem removeris, invenietur alius hostis. numquam magna imperia otiosa. enum(eratio) bellorum prospere ab Atheniensibus gestorum. deinde, non erit bellum; Xerses enim non veniet. multo timidiores esse qui superbissimi fuerint. novissime, ut veniat, cum quibus veniet? reliquias victoriae nostrae colliget; illos adducet quos priore bello quasi inutiles reliquerat domi et si qui ex fuga conquisiti sunt. nullum habet militem nisi aut fastiditum aut victum.

[6] ARGENTARIVS his duobus contentus fuit: aut non venturum Xersen aut non esse metuendum, si venerit. his solis institit et illud dixit quod exceptum est: 'tollite' inquit 'tropaea'; si vicisti, quid erubescis? si victus es, quid imperas? locum movit non inutiliter: iudicare quidem se neque Xersen neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam effundi, sed eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc venturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur.

[7] BLANDVS dixit: repleat ipse prius Atho et maria in antiquam faciem reducat. apparere vult posteris quemadmodum venerit: appareat quemadmodum redierit.

TRIARIVS omni dimissa divisione tantum exultavit, quod Xersen audiret venire: adesse ipsis novam victoriam, nova tropaea.

SILO POMPEIVS venusto genere sententiae usus est: 'nisi tollitis' inquit 'tropaea, ego veniam'; hoc ait Xerses: nisi haec tropaea tollitis, alia ponetis.

[8] Alteram partem solus GALLIO declamavit et hortatus ad tollenda tropaea dixit gloriae nihil detrahi: mansuram enim memoriam victoriae, quae perpetua esset. ipsa tropaea et tempestatibus et aetate consumi. bellum suscipiendum fuisse pro libertate, pro coniugibus, pro liberis; pro re supervacua et nihil nocitura, si defieret, non esse suscipiendum. hic dixit utique venturum Xersen et descripsit adversus ipsos deos tumentem; deinde, habere illum magnas vires: neque omnes illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse. timendam esse fortunae varietatem. exhaustas esse Graeciae vires nec posse iam pati alterum bellum; illi esse immensam multitudinem hominum. hoc loco disertissimam sententiam dixit, quae vel in oratione vel in historia ponatur: diutius illi perire possunt quam nos vincere.

(SVASORIARVM LIBER)

6. Deliberat Cicero, an Antonium deprecetur

[1] Q. HATERI. Sciant posteri potuisse Antonio servire rem publicam, non potuisse Ciceronem. Laudandus erit tibi Antonius. in hac causa etiam Ciceronem verba deficient. Crede mihi: cum diligenter te custodieris, faciet tamen Antonius quod Cicero tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non dicit 'roga, ut vivas' sed 'roga, ut servias'. Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum crudeliter, repletum turpiter? intrare autem tu senatum voles, in quo non Cn. Pompeium visurus (es), non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam? Cicero, quid in alieno saeculo tibi? iam nostra peracta sunt. [2] M. Cato, solus maximum vivendi moriendique exemplum, mori maluit quam rogare (nec erat Antonium rogaturus), et illas usque ad ultimum diem puras a civili sanguine manus in pectus sacerrimum armavit. Scipio, cum gladium in pectus abdidisset, quaerentibus qui in navem transierant militibus imperatorem 'imperator' inquit 'bene se habet'; victus vocem victoris emisit. 'Vetat' inquis '(me) Milo rogare, iudices'; i nunc et Antonium roga.

[3] PORCI LATRONIS. Ergo loquitur umquam Cicero, ut non timeat Antonius, loquitur umquam Antonius, ut Cicero timeat? Civilis sanguinis Sulla(na) sitis in civitatem redit, et ad triumviralem hastam pro vectigalibus civium Romanorum mortes locantur. unius tabellae albo Pharsalica ac Mundensis Mutinensisque ruina vincitur. consularia capita auro rependuntur. tuis verbis, Cicero, utendum est: 'o tempora, o mores!' Videbis ardentes crudelitate simul ac superbia oculos; videbis illum non hominis sed belli civilis vultum; videbis illas fauces, per quas bona Cn. Pompei transierunt, illa latera, illam totius corporis gladiatoriam firmitatem; videbis illum pro tribunali locum, quem modo magister equitum, cui ructare turpe erat, vomitu foedaverat: supplex accidens genibus deprecaberis et ore, cui se debet salus publica, humilia in adulationem verba summittes? pudeat; Verres quoque proscriptus fortius perit.

[4] CLAVDI MARCELLI AESERNINI. Occurrat tibi Cato tuus, cuius a te laudata mors est. Quicquam ergo tanti putas, ut vitam Antonio debeas?

CESTI PII. Si ad desiderium populi respicis, Cicero, quando(que) perieris, parum vixisti; si ad res gestas, satis vixisti; si ad iniurias Fortunae et praesentem rei publicae statum, nimium diu vixisti; si ad memoriam operum tuorum, semper victurus es.

POMPEI SILONIS. Scias licet tibi non expedire vivere, si Antonius permittit, ut vivas. Tacebis ergo proscribente Antonio et rem publicam laniante, et ne gemitus quidem tuus liber erit? malo populus Romanus mortuum Ciceronem quam vivum desideret.

[5] TRIARI. 'Quae Charybdis est tam vorax? Charybdim dixi? quae, si fuit, animal unum fuit. vix me dius fidius Oceanus tot res tamque diversas uno tempore absorbere potuisset.' huic tu saevienti putas Ciceronem posse subduci?

ARELLI FVSCI patris. Ab armis ad arma discurritur; foris victores domi trucidamur, domi n(ostro) sanguini intestinus hostis incubat. quis non hoc populi Romani statu Ciceronem, ut vivat, cogi putat? Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, (rogabis) frustra. Non te ignobilis tumulus abscondet, (nec) idem virtuti tuae (vitae)que finis est: immortalis humanorum operum custos memoria, qua magnis viris vita perpetua est, in omnia te saecula sacratum dabit. [6] nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, proscriptionibus obiectum. animus vero divina origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, onerosi corporis vinculis exsolutus ad sedes suas et cognata sidera recurret. Et tamen, si ad aetatem annorumque numquam observatum viris fortibus numerum respicimus, sexaginta supergressus es, nec potes videri non nimis (diu) vixisse qui moreris rei publicae superstes. Vidimus furentia toto orbe civilia arma et post Italicas Pharsaliasque acies Romanum sanguinem hausit Aegyptus. quod indignamur in Ciceronem Antonio licere, in Pompeium Alexandrino licuit spadoni. sic occiduntur qui ad indignos confugiunt.

[7] CORNELI HISPANI. Proscriptus (senatus) est ille, qui tuam sententiam secutus est. tota tabula tuae morti proluditur. alter fratrem proscribi, alter avunculum patitur. quid habes spei? ut Cicero periret, tot parricidia facta sunt. Repete agedum tot patrocinia, tot clientelas et maximum beneficiorum tuorum, ipsum (consulatum): iam intelleges Ciceronem in mortem cogi posse, in preces non posse.

ARGENTARI. Explicantur triumviralis regni delicata convivia, et popina tributo gentium instruitur. ipse vino et somno marcidus deficientes oculos ad capita proscriptorum levat. iam ad ista non satis est dicere: 'hominem nequam!'

[8] Divisio. LATRO sic hanc divisit suasoriam: etiamsi impetrare vitam ab Antonio [non] potes, (non est) tanti rogare. deinde, impetrare non potes. in priore illa parte posuit, turpe esse cuilibet Romano, nedum Ciceroni, vitam rogare. hoc loco omnium, qui ultro mortem adprehendissent, exempla posuit. deinde, inutilis [illis] vita futura (est) et morte gravior detracta libertate. hic omnem acerbitatem servitutis futurae descripsit. deinde, non futurum (bonae) fidei impetratum beneficium. hic cum dixisset: 'aliquid erit quod Antonium offendat, aut factum tuum aut dictum aut silentium aut vultus', adiecit sententiam: 'aut, (si non) erit, placiturus es.'

[9] ALBVCIVS aliter divisit. primam partem fecit moriendum esse Ciceroni, etiamsi nemo proscriberet. [cum] hic insectatio temporum [fuit]. deinde, moriendum esse illi [se] sua sponte, quom moriendum esset etiamsi mori noluisset. graves odiorum causas esse; maximam causam proscriptionis ipsum esse Ciceronem. et solus (ex) declamatoribus temptavit dicere non unum illi esse Antonium infestum. hoc loco dixit illam sententiam: si cui ex triumviris non es invisus, gravis es, et illam sententiam, quae valde excepta est: roga, Cicero, exora unum, ut tribus servias.

[10] CESTIVS sic divisit: mori tibi utile est, honestum est, necesse est, ut liber et illibatae dignitatis consummes vitam. hic illam sententiam dixit audacem: ut numereris cum Catone, qui servire Antonio (ne domino) quidem [nondum domino] potuit. MARCELLVS hunc sensum de Catone melius: usque eone omnia cum fortuna populi Romani conversa sunt, ut aliquis deliberet, utrum satius sit vivere cum Antonio an mori cum Catone? sed ad divisionem Cesti revertamur. dixit utile esse, ne etiam cruciatus corporis pateretur: non simplici illum modo periturum, si in Antonii manus incidisset. et in hac parte cum descripsisset contumelias insultantium Ciceroni et verbera et tormenta, dixit illam multum laudatam sententiam: tu mehercules, Cicero, cum veneris ad Antonium, mortem rogabis.

[11] VARIVS GEMINVS sic divisit: hortarer te, si nunc alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum aut rogandum, ut morereris potius quam rogares. et omnia complexus est quae a ceteris dicta erant, sed adiecit et tertium; adhortatus est illum ad fugam: illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, illic Sex. Pompeium. et adiecit illam sententiam, quam Cassius Severus unice mirabatur: quid deficimus? et res publica suos triumviros habet. deinde etiam, quas petere posset regiones, percucurrit: Siciliam dixit vindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam. sed maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est, in Cassi et in Bruti castra. itaque Cassius Severus aiebat alios declamasse, Varium Geminum vivum consilium dedisse.

[12] Alteram partem pauci declamaverunt; (fere) nemo ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari; bene de Ciceronis animo iudicaverunt. GEMINVS VARIVS (de)clamavit alteram quoque partem et ait: spero me Ciceroni meo persuasurum, ut velit vivere. quod grandia loquitur et dicit: 'mors nec immatura consulari nec misera sapienti', non movet me; ideo iam perit? ego belle mores hominis novi: faciet, rogabit. nam quod ad servitutem pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet. et Pompeius illum et Caesar subegerunt. veteranum mancipium videtis. et complura alia dixit scurrilia, ut illi mos erat. [13] divisit sic, ut diceret non turpiter rogaturum, non frustra rogaturum. in priore parte illud posuit, non esse turpe civem victorem rogari a victo. hic, quam multi rogassent C. Caesarem, hic et Ligarium. deinde, ne iniquum quidem esse Ciceronem satisfacere, qui prior illum proscripsisset. qui litem incohasset, ab eo semper nasci satisfactionem, a coacto rogari. deinde, non pro vita illum sed pro re publica rogaturum: satis illum sibi vixisse, rei publicae parum. in sequenti parte dixit exorari solere inimicos: ipsum exoratum a Vatinio Gabinioque reis adfuisse. facilius exorari Antonium posse, qui ­cum tertio­ esset, ne quis (ex) tribus hanc tam speciosam clementiae occasionem praeriperet. fortasse et irasci Antonium, qui ne tanti quidem illum putasset, quem rogaret. [14] fuga quam periculosa esset, cum descripsisset, adiecit: quocumque pervenisset, serviendum illi esse: ferendam esse aut Cassii violentiam aut Bruti superbiam aut Pompei stultitiam.

Quoniam in hanc suasoriam incidimus, non alienum puto indicare, quomodo quisque se ex historicis adversus memoriam Ciceronis gesserit. nam, quin Cicero nec tam timidus fuerit, ut rogaret Antonium, nec tam stultus, ut exorari posse speraret, nemo dubitat excepto Asinio Pollione, qui infestissimus famae Ciceronis permansit. et is etiam occasionem scholasticis alterius suasoriae dedit. solent enim scholastici declamitare: deliberat Cicero, an salutem promittente Antonio orationes suas comburat. [15] haec inepte ficta cuilibet videri potest; Pollio vult illam veram videri; ita enim dixit in ea oratione quam pro Lamia (e)didit.

ASINI POLLIONIS. Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin eiuraret [suas esse] quas cupidissime effuderat orationes in Antonium; multiplicesque numero et accuratius scriptas illis contrarias edere ac vel[ut] ipse palam pro contione recitare pollicebatur.

(Ad)ieceratque his alia sordidiora multo, ut ibi facile liqueret hoc totum adeo falsum esse, ut ne ipse quidem Pollio in historiis suis ponere ausus sit. huic certe actioni eius pro Lamia qui interfuerunt, negant eum haec dixisse é nec enim mentiri sub triumvirorum conscientia sustinebat é sed postea composuisse.

[16] Nolo autem vos, iuvenes mei, contristari, quod a declamatoribus ad historicos transeo. satisfaciam vobis, et fortasse efficiam, ut his sententiis lectis solida et verum habentia recipiatis. et quia hoc statim recta via consequi non potero, decipere vos cogar, velut salutarem daturus pueris potionem, summa parte poculi.

T. Livius adeo retractationis consilium habuisse Ciceronem non dicit, ut neget tempus habuisse; ita enim ait:

[17] T. LIVI. M. Cicero sub adventum triumvirorum urbe cesserat pro certo habens, id quod erat, non magis Antonio (se) eripi quam Caesari Cassium et Brutum posse. primo in Tusculanum fugerat, inde transversis itineribus in Formianum ut ab Caieta navem conscensurus proficiscitur. unde aliquotiens in altum provectum cum modo venti adversi rettulissent, modo ipse iactationem navis caeco volvente fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit regressusque ad superiorem villam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, 'moriar' inquit 'in patria saepe servata'. satis constat servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum; ipsum deponi lecticam et quietos pati quod fors iniqua cogeret iussisse. prominenti ex lectica praebentique immotam cervicem caput praecisum est. nec satis stolidae crudelitati militum fuit: manus quoque scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes praeciderunt. ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno adversus Antonium quanta nulla umquam humana vox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat. vix attollentes (madentes) lacrimis oculos homines intueri trucidati membra civis poterant.

[18] Bassus Aufidius et ipse nihil de animo Ciceronis dubitavit, quin fortiter se morti non praebuerit tantum sed obtulerit:

AVFIDI BASSI. Cicero paulum remoto velo postquam armatos vidit, 'ego vero consisto' ait; 'accede, veterane, et, si hoc saltim potes recte facere, incide cervicem'. trementi deinde dubitantique 'quid, si ad me' inquit 'primum venissetis?'

[19] Cremutius Cordus et ipse ait Ciceronem, secum cogitasse, utrumne Brutum an Cassium an Sex. Pompeium peteret, omnia illi displicuisse praeter mortem.

CREMVTI CORDI. Quibus visis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse (quippe non satiatus modo caedendis civibus sed differtus quoque), super rostra exponit. itaque, quo saepius ille ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus, quibus multorum capita servaverat, tum per artus sublatus aliter ac solitus erat a civibus suis conspectus est, praependenti capillo orique eius inspersa sanie, brevi ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris sui. praecipue tamen solvit pectora omnium in lacrimas gemitusque visa ad caput eius deligata manus dextera, divinae eloquentiae ministra. ceterorumque caedes privatos luctus excitaverunt, illa una communem.

[20] BRVTTEDI NIGRI. Elapsus interim altera parte villae Cicero lectica per agros ferebatur. sed ut vidit appropinquare notum sibi militem, Popillium nomine, memor defensum a se laetiore vultu aspexit. at ille victoribus id ipsum imputaturus occupat facinus caputque decisum nihil in ultimo fine vitae facientis, quod alterutram in partem posset notari, Antonio portat oblitus se paulo ante defensum ab illo. (et hic voluit positi in rostris capitis miserabilem faciem describere sed magnitudine rei obrutus est:) [21] [Bruttedi Nigri] ut vero iussu Antonii inter duas manus positum in rostris caput conspectum est, quo totiens auditum erat loco, datae gemitu et fletu maximo viro inferiae, nec, ut solet, vitam depositi in rostris corporis contio audivit sed ipsa narravit: nulla non pars fori aliquo actionis inclutae signata vestigio erat, nemo non aliquod eius in se meritum fatebatur. hoc certe publicum beneficium palam erat, illam miserrimi temporis servitutem a Catilina dilatam in Antonium.

Quotiens magni alicuius (viri) mors ab historicis narrata est, totiens fere consummatio totius vitae et quasi funebris laudatio redditur. hoc, semel aut iterum a Thucydide factum, item in paucissimis personis usurpatum a Sallustio, T. Livius benignus omnibus magnis viris praestitit. sequentes historici multo id effusius fecerunt. Ciceroni hoc, ut Graeco verbo utar, EPITAFION Livius reddit:

[22] T. LIVI. Vixit tres et sexaginta annos, ut, si vis afuisset, ne immatura quidem mors videri possit. ingenium et operibus et praemiis operum felix, ipse fortunae diu prosperae; sed in longo tenore felicitatis magnis interim ictus vulneribus, exilio, ruina partium, pro quibus steterat, filiae amatae exitu tam tristi atque acerbo, omnium adversorum nihil, ut viro dignum erat, tulit praeter mortem, quae vere aestimanti minus indigna videri potuit, quod a victore inimico (nihil) crudelius passus erat quam quod eiusdem fortunae compos victo fecisset. si quis tamen virtutibus vitia pensarit, vir magnus ac memorabilis fuit, et in cuius laudes (ex)equendas Cicerone laudatore opus fuerit.

Vt est natura candidissimus omnium magnorum ingeniorum aestimator T. Livius, plenissimum Ciceroni testimonium reddidit.

[23] Cordi Cremuti non est operae pretium referre redditam Ciceroni laudationem; nihil enim in ea Cicerone dignum est, ac ne hoc quidem, quod paene maxime tolerabile est:

CREMVTI CORDI. Proprias enim simultates deponendas interdum putabat, publicas numquam avide exercendas. civis non solum magnitudine virtutum sed multitudine quoque conspiciendus.

AVFIDI BASSI. Sic M. Cicero decessit, vir natus ad rei publicae salutem, quae diu defensa et administrata in senectute demum e manibus eius abit, uno ipsius vitio laesa, quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit. vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper aut peteret alterum aut invicem peteretur, nullamque rem rarius quam diem illum, quo nullius interesset ipsum mori, vidit.

[24] Pollio quoque Asinius, qui Verrem, Ciceronis reum, fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat, testimonium tamen quamvis invitus plenum ei reddit:

ASINI POLLIONIS. Huius ergo viri tot tantisque operibus mansuri in omne aevum praedicare de ingenio atque industria superva(cuum est). natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, (si) quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit valetudo. tunc pax diutina, cuius instructus erat artibus, contigit. namque [a] prisca severitate iudiciis exacta maxima noxiorum multitudo provenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat. iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magno munere deum, consilio (suo) industriaque. utinam moderatius secundas res et fortius adversas ferre potuisset! namque utraeque cum (e)venerant ei, mutari eas non posse rebatur. inde sunt invidiae tempestates coortae graves in eum, certiorque inimicis adgrediendi fiducia. maiore enim simultates appetebat animo quam gerebat. sed quando mortalium nulli virtus perfecta contigit, qua maior pars vitae atque ingenii stetit, ea iudicandum de homine est. atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset.

[25] Adfirmare vobis possum nihil esse in historiis eius hoc, quem rettuli, loco disertius, ut mihi tunc non laudasse Ciceronem sed certasse cum Cicerone videatur. nec hoc deterrendi causa dico, ne historias eius legere concupiscatis; concupiscite et poenas certe non dabitis.

Nemo tamen ex tot disertissimis viris melius Ciceronis mortem deploravit quam Severus Cornelius:

[26] CORNELI SEVERI

oraque magnanimum spirantia paene virorum
in rostris iacuere suis. sed enim abstulit omnis,
tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
tunc redeunt animis ingentia consulis acta
iurataeque manus deprensaque foedera noxae
patriciumque nefas; extincti poena Cethegi
deiectusque redit votis Catilina nefandis.
quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni
profuerant, sacris exculta quid artibus aetas?
abstulit una dies aevi decus, ictaque luctu
conticuit Latiae tristis facundia linguae.
unica sollicitis quondam tutela salusque,
egregium semper patriae caput, ille senatus
vindex, ille fori, legum iurisque togaeque,
publica vox saevis aeternum obmutuit armis.
informes voltus sparsamque cruore nefando
canitiem sacrasque manus operumque ministras
tantorum pedibus civis proiecta superbis
proculcavit ovans nec lubrica fata deosque
respexit. nullo luet hoc Antonius aevo.
hoc nec in Emathio mitis victoria Perse
nec te, dire Syphax, non fecit (in) hoste Philippo,
inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha
afuerunt, nostraeque cadens ferus Hannibal irae
membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras.

[27] Non fraudabo munic(ip)em nostrum bono versu, ex quo hic multo melior Severi Cornelii processit:

conticuit Latiae tristis facundia linguae.

SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, (pingue) quiddam sonantis atque peregrinum. is hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo Messalae Corvini Pollionem Asinium advocaverat et in principio hunc versum non sine assensu recitavit:

Deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae.

Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait: 'Messala, tu, quid tibi liberum sit in domo tua, videris; ego istum auditurus non sum, cui mutus videor'; atque ita consurrexit.

Enae interfuisse recitationi Severum quoque Cornelium scio, cui non aeque displicuisse hunc versum quam Pollioni apparet, quod meliorem quidem sed non dissimilem illi et ipse composuit.

Si hic desiero, scio futurum, ut vos illo loco desinatis legere, quo ego a scholasticis recessi; ergo, ut librum velitis usque ad umbilicum revolvere, adiciam suasoriam proximae similem.

(SVASORIARVM LIBER)

7. Deliberat Cicero, an scripta sua comburat promittente Antonio incolumitatem, si fecisset

[1] Q. HATERI. Non feres Antonium. (in)tolerabilis in malo ingenio felicitas est, nihilque (prava) cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. difficilis est, non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum, tamen non taedet tantum me vitae meae sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? Remittere ait se tibi, ut vivas, commentus, quemadmodum eripiat etiam quod vixeras. crudelior est pactio Antonii quam proscriptio: ingenium erat, in quod nihil iuris haberent triumviralia arma. commentus est Antonius, quemadmodum, quod non poterat cum Cicerone (proscribi, a Cicerone) proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut vitam magni aestimares, si libertas suum haberet in civitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non civili ense cervicibus luerentur. nunc ut scias nihil esse melius quam mori, vitam tibi Antonius promittit. pendet nefariae proscriptionis tabula tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis viri; paene nemo relinquitur, nisi qui servire possit. nescio, an hoc tempore vivere velis, Cicero; nemo est, cum quo velis. merito hercules illo tempore vixisti, quo Caesar ultro te rogavit, ut viveres, sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat res publica sed in boni principis sinum ceciderat.

[2] CESTI PII. Numquid opinio me fefellit? intellexit Antonius salvis eloquentiae monumentis non posse Ciceronem mori. ad pactionem vocaris, qua pactione melior inte(rim) pars tui petitur. Accommoda mihi paulisper eloquentiam, Cicero, nec perituram, rogo. si te audissent Caesar et Pompeius, neque inissent turpem societatem neque diremissent. si uti umquam consilio tuo voluissent, neque Pompeius *** Caesar. quid (referam) consulatum salutarem urbi, quid exilium consulatu honestius, quid provocatam inter initia adulescentiae libertate tirocinii tui Sullanam potentiam, quid Antonium avulsum Catilinae, rei publicae redditum? ignosce, Cicero, (si) diu ista narravero: forsitan hoc die novissime audiuntur. [3] Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis. si serva(bi)tur, vivet inter Ventidios et Canidios et Saxas. ita dubium est, utrum satius sit cum illis iacere an cum his vivere? Pro uno homine iactura publica pacisceris? scio omne pretium iniquum esse, quod ille constituit: n(on) emo tanti Ciceronis vitam quanti vendit Antonius. si hanc tibi pactionem ferret: 'vives, sed eruentur oculi tibi; vives, sed debilita(bu)ntur pedes', etiamsi in alia damna corporis praestares patientiam, excepisses tamen linguam. Vbi est sacra illa vox tua: 'mori enim naturae finis est, non poena'? hoc tibi uni non liquet? at videris Antonio persuasisse. Adsere te potius libertati et unum crimen inimico adice: fac moriendo Antonium nocentiorem.

[4] P. ASPRENATIS. Vt Antonius Ciceroni parcat, Cicero in eloquentiam suam ipse animadvertet? quid autem tibi sub ista pactione promittitur? ut Cn. Pompeius et M. Cato et ille antiquos restituatur rei publicae senatus, dignissimus apud quem Cicero loqueretur? Multos care victuros animi sui contemptus oppressit. multos perituros parati ad pereundum animi ipsa admiratio eripuit et causa illis vivendi fuit fortiter mori. Permitte populo Romano contra Antonium liceri: (si) scripta combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit: at si non combusseris, fama populi Romani omnes.

[5] POMPEI SILONIS. Quale est, ut perdamus eloquentiam Ciceronis, fidem sequamur Antonii? Misericordiam tu istam vocas, supplicium sumptum (de) Ciceronis ingenio? Credamus Antonio, Cicero, si bene illi pecunias crediderunt faeneratores, si bene pacem Brutus et Cassius. hominem et vitio naturae et licentia temporum insanientem, inter scaenicos amores sanguine civili luxuriantem, hominem qui creditoribus suis oppigneravit rem publicam, cuius gulae duorum principum bona, Caesaris ac Pompei, non potuerunt satisfacere! tuis utar, Cicero, verbis: 'cara est cuiquam salus, quam aut dare aut eripere potest Antonius?' Non est tanti servari Ciceronem, (ut) servatum Antonio debeam.

[6] TRIARI. Compulsus aliquando populus Romanus in eam necessitatem est, ut nihil haberet praeter Iovem obsessum et Camillum exulem. nullum tamen fuit Camilli opus maius quam quod indignum putavit Romanos salutem pactioni debere. O gravem vitam, etiamsi sine pretio daretur! Antonius hostis a re publica iudicatus nunc hostem rem publicam iudicat. Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam placuisse, alienae semper dementiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster (est) dominus.

[7] ARGENTARI. Nihil Antonio credendum est. mentior? quid enim iste non potest, qui occidere Ciceronem potest, qui servare nisi crudelius quam occidat non potest? ignoscere tu illum tibi putas, qui ingenio tuo irascitur? ab hoc tu speras vitam, cui nondum verba tua exciderunt? ut corpus, quod fragile et caducum est, servetur, pereat ingenium, quod aeternum est? ego mirabar, si non crudelior esset Antonii venia.

[8] *** P. Scipionem a maioribus suis desciscentem generosa mors in numerum Scipionum reposuit. Mortem tibi remittit, ut id pereat, quod in te solum immortale est. Qualis est pactio? aufertur Ciceroni ingenium; sine vitam. promittuntur (pro) oblivione nominis tui pauci servitutis anni. non ille te vivere vult sed facere ingenii tui superstitem. Videlicet Cicero audiat Lepidum, Cicero audiat Antonium, nemo Ciceronem. (Ingenium Ciceronis) pateris perire, ut, quod Cicero optimum habet, ante se efferat? sine durare post te ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem.

ARELLI FVSCI patris. Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum eloquentiae pretium erit, quamdiu rei publicae nostrae aut fortuna steterit aut memoria duraverit, admirabile posteris vigebit ingenium, et uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus. Crede mihi, vilissima pars tui est quae tibi vel eripi vel donari potest; ille verus est Cicero, quem proscribi Antonius non putat nisi a Cicerone posse. [9] Non ille tibi remittit proscriptionem sed tolli desiderat suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris, si praestiterit, servies; quod ad me attinet, fallere (eum) malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem rei publicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingenii tui memoriam, per rem publicam, quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te perit, oro et obtestor, ne moriaris confessus, quam nolueris mori.

[10] Huius suasoriae alteram partem neminem scio declamasse. omnes pro libris Ciceronis solliciti fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, deliberaturus non fuerit. itaque hanc suasoriam nemo declamavit efficacius quam Silo Pompeius. non enim ad illa speciosa se contulit, ad quae Cestius, qui dixit hoc gravius esse supplicium quam mortem, et ideo hoc Antonium eligere. brevem vitam esse homini, multo magis seni; ita(que) memoriae consulendum, quae magnis viris aeternitatem promitteret, non qualibet mercede vitam redimendam esse. hic condiciones intolerabiles: (nihil humilius) esse quam monumenta ingenii sui ipsum exurere. iniuriam illum facturum populo Romano, cuius linguam ­incipem­ extulisset, ut insolentis Graeciae studia tanto antecederet eloquentia quanto fortuna. iniuriam facturum generi humano. paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum in servitute senescendum fuisset (et) in hoc unum eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. male cum illo agi: dari vitam, eripi ingenium.

[11] SILO POMPEIVS sic egit, ut diceret Antonium non pacisci sed illudere: non esse illam condicionem sed contumeliam. combustis enim libris nihilominus occisurum. non esse tam stultum Antonium, ut putaret ad rem pertinere libros a Cicerone comburi, cuius scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec hoc petere eum, quod posset ipse facere, nisi forte non esset in scripta Ciceronis ei ius, cui esset in Ciceronem. quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero multa fortiter de mortis contemptu locutus ad turpes condiciones perductus occideretur. Antonium illi non vitam cum condicione promittere sed mortem sub infamia quaerere. itaque quod turpiter postea passurus esset, nunc illum debere fortiter pati.

Et haec suasoria (Murredii insania) insignita est. dixit enim sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo, quod detractione aut adiectione syllabae facit sensum: 'Pro facinus indignum! peribit ergo quod Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit.'

[12] Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum conversae sunt. solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas. In hac suasoria cum ius iurandum bellis sensibus prioribus complexus esset, adiecit: 'ita te legam!' CESTIVS, homo nasutissimus, dissimulavit exaudisse se, ut adulescentem ornatum, quasi imprudens obiurgaret: 'Quid dixisti, quid? ita te fruar?'

Erat autem Cestius nullius quidem ingenii (nisi sui amator), Ciceroni etiam infestus, quod illi non impune cessit. [13] Nam cum M. Tullius, filius Ciceronis, Asiam obtineret, homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio et natura memoriam ademerat et ebrietas, si quid ex ea supererat, subducebat; subinde interrogabat, quid ille vocaretur, qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, novissime servus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait: 'hic est Cestius, qui patrem tuum negabat litteras scisse.' adferri protinus flagra iussit et Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestii satisfecit.

[14] Erat autem, etiam ubi pietas non exigeret, scordalus. Hybreae, disertissimi viri, filio male apud se causam agenti ait: 'EMEIS OUN PATERON;' et cum in quadam postulatione Hybreas patris sui totum locum ad litteram omnibus agnoscentibus diceret, 'age' inquit 'non putas me didicisse patris mei: quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?'

GARGONIVS, (fatuorum) amabilissimus, in hac suasoria dixit duas res, quibus stultiores ne ipse quidem umquam dixerat: unam in principio; nam cum coepisset scholasticorum frequentissimo iam more, ut quam primum tantum tumeant quantum potest, a iure iurando et dixisset multa, (ait): ita aut totus vivat Cicero aut totus moriatur, ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio dixero nulla pactione delebo.' alteram rem dixit, cum exempla referret eorum, qui fortiter perierant: 'Iuba et Petreius mutuis vulneribus concucurrerunt et mortes faeneraverunt.'

Seneca the Elder The Latin Library The Classics Page