L. ANNAEI SENECAE MAIORIS CONTROVERSIARVM LIBER SEPTIMVS

Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem

[1] Instatis mihi cotidie de Albucio. non ultra vos differam, quamvis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquies sexiesve populo diceret, (et) ad secretas exercitationes non multi inrumperent; quos tamen gratiae suae paenitebat: alius erat, cum turbae se committebat, alius, cum paucitatem contempserat. incipiebat enim sedens et, si quando illum produxerat calor, exsurgere audebat. illa intempestiva in declamationibus eius philosophia sine modo tunc et sine fine evagabatur. raro totam controversiam implebat: non posses dicere divisionem esse, non posses declamationem; tamquam declamationi multum deerat, tamquam divisioni multum supererat.

Cum populo diceret, omnes vires suas advocabat et ideo non desinebat: saepe declamante illo ter bucinavit, dum cupit in omni controversia dicere non quidquid debet dici sed quidquid potest. argumentabatur moleste magis quam subtiliter; argumenta enim argumentis colligebat et, quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat. [2] erat et illud in argumentatione vitium, quod quaestionem non tamquam partem controversiae sed tamquam controversiam implebat: omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. ita unam controversiam exponebat, plures dicebat. 'quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos implenda est?' quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. nullum habile membrum est, si corpori par est.

Splendor orationis quantus nescio an in ullo alio fuerit. non hexis magna sed phrasis. dicebat enim citato et effuso cursu sed praeparatus; extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non derat, sed putabat ipse sibi deesse. sententiae, quas optime Pollio Asinius albas vocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes sed vocales et splendidae. [3] adfectus efficaciter movit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose. nihil est autem tam inimicum quam manifesta praeparatio; apparet enim subesse nescioquid mali. itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non confessio.

Locum beate implebat. non posses de inopia sermonis Latini queri, cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat. numquam se torsit, quomodo diceret, sed quid diceret. sufficiebat illi in quantum voluerat explicandi vis; itaque ipse dicere solebat, cum vellet ostendere non haesitare se in electione verborum: 'cum rem animus occupavit, verba ambiunt'. inaequalitatem in illo mirari non libebat: splendidissimus erat; idem res dicebat omnium sordidissimas: acetum et puleium et [Damam et Philerotem] lanternas et spongias; nihil putabat esse, quod dici in declamatione non posset. erat autem illa causa: timebat, ne scholasticus videretur. [4] dum alterum vitium devitat, incidebat in alterum, nec videbat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi sed inquinari. et hoc aequale omnium est, ut vitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non, quomodo non esset scholasticus, quaerebat, sed quomodo non videretur: nihil detrahebat ex supervacuo strepitu; haec sordida verba ad patrocinium aliorum adferebat.

Hoc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime dicentem commode audierat, imitari volebat. memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuveniorem, quam ipse erat, cum codicibus sedere; memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius ardescere. [5] nulla erat fiducia ingenii sui, et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse volt nudisque rebus haerere; modo horridus et squalens potius quam cultus, modo brevis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuvenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset novum.

Idiotismos est inter oratorias virtutes res quae raro procedit. magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac virtute varie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est, si difficulter adprehenditur vitio tam vicina virtus. hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius. [6] iam adulescentulus cum declamaret, apte et convenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum sed quod sordido simile est.

Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamvis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset; usque eo nullum tempus securum illi erat. haec illum sollicitudo fugavit a foro et tantum unius figurae crudelis eventus: nam in quodam iudicio centumvirali, cum diceretur iuris iurandi condicio aliqua delata ab adversario, induxit eiusmodi figuram, qua illi omnia crimina regereret: [7] 'placet' inquit 'tibi rem iure iurando transigi? iura, sed ego ius iurandum (man)dabo: iura per patris cineres, qui inconditi sunt, iura per patris memoriam.' et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diverso et ait: 'accipimus condicionem. iurabit.' clamabat Albucius: 'non detuli condicionem, schema dixi.' Arruntius instabat; centumviri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: 'ista ratione schemata de rerum natura tolluntur!' Arruntius aiebat: 'tollantur; poterimus sine illis vivere.' summa rei haec fuit: centumviri dixerunt dare ipsos secundum adversarium Albucii, si iuraret. ille iuravit. Albucius non tulit hanc contumeliam sed iratus calumniam sibi imposuit: numquam amplius in foro dixit. erat enim homo summae probitatis, qui nec facere iniuriam nec pati sciret. [8] et solebat dicere: 'quid habeo, quare in foro dicam, cum plures me domi audiant quam quemquam in foro? cum volo, dico; (assum utri volo; dico) quamdiu volo.' et quamvis non fateretur, delectabat illum in declamationibus, quod schemata sine periculo dicebantur.

Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. cum in quadam controversia dixisset Albucius: 'quare calix, si cecidit, frangitur, spongia, si cecidit, non frangitur?' aiebat Cestius: 'ite ad illum cras: declamabit vobis, quare turdi volent, cucurbitae non volent.' [9] Cum dixisset Albucius in illo fratre, qui fratrem parricidii damnatum in exarmata nave dimisit: 'imposuit fratrem in culleum ligneum', Cestius eandem dicturus sic exposuit controversiam: 'quidam fratrem domi a patre damnatum noverca accusante cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum.' ingens risus omnium secutus est. sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. et cum a scholasticis non laudaretur, 'nemo' inquit 'imponit hos in culleum ligneum, ut perveniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur?'

Video, quid velitis: sententias potius audire quam iocos. fiat: audite sententias in hac ipsa controversia dictas.

1. [thema] Mortua quidam uxore, ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnavit, tradidit fratri puniendum: ille exarmato navigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, archipirata factus est. postea pater peregre profectus captus est ab eo et remissus m patriam. abdicat filium.

[1] ALBVCI SILI. De fratre nec iudicare audeo nec loqui. uno nomine (ei) et gratias ago et gratulor, quod patrem servare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui: [plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae videris ipse nosse, indicabo.] solutum mihi fratrem tradideris an alligatum, nescio; quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit. nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an noverca mandasset, ministerium an poenam esse voluisset, vindictam parricidii an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse. si quis tibi dixerit tyrannus: 'veni, tuis manibus filium insue'; in hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo, ne innocentem damnaveris; si non potes, quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi. [2] Quid accusas, quod impunitatem fratri dederim, [in] quod fato consilium meum victum sit? a me frater, ut viveret, non impetravit; ut fugeret, non impetravit. nihil aliud impetravit, quam ut aliter quam in culleo moreretur. malam causam habeo ut inter fratres: ubi spes? in gubernaculo? nulla est. in remigio? ne in hoc quidem est. in comite? nemo repertus est naufragi comes. in velo, in antemna? omnia paene instrumenta circumcisa sunt, adminiculum [in] spei nullum est. patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari licet, civis est; proiectus in mare quidquid post exilium et naufragium vel facit vel patitur ab omni foedere vitae communis abstractus, poenarum eius pars, non [est] nequitiae opus est. sed aliis querentibus te ipsum testem dabo non esse piratam. [3] Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; Fortuna ipsa, quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. 'Moriendum est mihi, pater iussit; neque ego te deprecor, ne moriar, nec tibi licet non facere quod iussus es. inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte. volo mori sed pura manu tua. hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.'

[4] ASINI POLLIONIS. Aequas mihi praebete aures: dabo vobis etiam damnatum absolvendum. 'Vivit' inquit 'frater'; non credo. 'servavit' inquit 'me'; fecisti, ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: 'in ea domo, in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. 'Quid mihi cum ista tabula? semel mori volo.'

Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem; imbres undique, et omnia procellis saevientia: 'expectat' inquam 'parricidam mare.' Intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque navigiis horrendum. fateor, pater, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, commendo. (Inveni relictum [etiam] a naufragis navigii) fragmentum, infelix etiam navigaturis omen, quod si quis gubernator vidisset, iter suum distulisset. naufragus a litore emittitur.

[5] MARCELLI AESERNINI. Habes, inquam, frater, si innocens es, navigium, si nocens, culleum. Non feci parricidium et quam facile erramus homines! factum putavi. Deliberabam, an parerem patri: 'frater', inquit 'tu primus in domo parricidium facies.'

ARGENTARI. 'Quod iusseras factum est: periit frater.' 'vivit' inquit 'et me dimisit': bono argumento probatur vivere. Vtrasque ad caelum manus sustulit: 'si nihil umquam impie cogitavi, (si) patrem meum etiam damnatus diligo, di immortales, veri hominum iudices, adeste.' si aliter sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria. sic navem suam rexit.

[6] BLANDI. Iacebat in litore navigium, quod etiam integrum infeliciter vexerat. Credam parricidam, si tibi proficiscenti navigium suum reddidit. Subito mihi non sentienti ferrum cum animo pariter excidit: torpent manus, et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi, quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperaret pater. Ita mihi, quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut honeste vivere aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se novercam habuisse quam fratrem.

[7] CORNELI HISPANI. Fateor, volui occidere sed tunc intellexi, quam difficile esset parricidium. 'Ego' inquit 'patrem occidere volui? ne nunc quidem possum.' Pater noster navigavit sereno die, tranquillo mari, auspicato itinere, integra nave. quid hoc est? felicius navigavit damnatus quam qui damnaverat. 'Vade' inquit; 'patrem te habere mihi non licuit: habebo patronum. revertere.' magnum pietatis argumentum filio carus pater etiam post supplicium! utrum vobis videtur innocentiam apud piratas didicisse an ne apud piratas quidem perdidisse?

ARELLI FVSCI patris. Potuit patrem occidere: ecquem testem timebat? Abdicatus a patre quo me conferam? in maria non possum: iratos habeo piratas. Cum traditus est mihi frater, imperatumque, ut sumerem supplicium, si qua est fides, temptari me putavi, an possem parricidium facere.

[8] PORCI LATRONIS. Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses.

TRIARI. In naufragio navigabat. Parum est quod non occidit patrem, immo etiam integra nave dimisit. (Etiam pirata dicitur: iterum falso crimine male audit.

CESTI PII. Erat navigium immo fuerat sed) putre, resolutis compagibus, infelix omen navigationis. 'Insue me culleo: certe sentiam maria, non et videbo.' Scissa quoque vela fecerant sinus, et armatas classes naufraga praecesserat ratis: scires navigare qui servaturus esset patrem. O crudelis et pertinax noverca! post omnia devicta nihilominus saevit: maria iam quiescunt, praedones iam miserentur, irati iam parcunt. Ibamus praeter sepulcrum matris, ille mortem timens, ego scelus. Expectate, iudices; iam Fortuna nobis obiciet scelus. Iacebat navigium pervetus et attritum salo, vix unius capax animae.

[9] *** Veni ad vos victoriam pulchram petiturus: ut probem me parricidam. non occidisti, inquit, fratrem: noverca, audi iucundissimam vocem: fateor me parricidam; occidi fratrem. tutus sum, pater, si hoc probavero? imposui in exarmatam navem: non est (hoc) occidere? novercae quidem numquam satis privignus occiditur. multas rerum natura mortis vias aperuit, et multis itineribus fata decurrunt, et haec est condicio miserrima humani generis, quod nascimur uno modo, multis morimur: laqueus, gladius, praeceps locus, venenum, naufragium, mille aliae mortes insidiantur huic miserrimae animae. et hoc occidere vocatur, sed diutius: si quis nunc stat in turba, hoc dicit: 'huic quisquam parcat, qui fratrem suum occidit et occidisse se probat?' [10] Componis in domo par, ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. 'Impositus est in navem frater': qualem navem! scitis nihil esse periculosius quam etiam instructa navigia: parva materia seiungit fata. quid si vero non rudentibus committitur illa anima, non velis, non gubernaculo defenditur? exarmata navis est, utroque patens latere. imponitur miser in naufragium, navigio per se pessum ituro pondus insidit. ecce navem divinitas armat: subito visa sunt vela, subito navis coepit erigere se et attollere. magnum praesidium in periculis innocentia. saevum mare volvitur, procellae spumante impetu latera navigii urgent, pulsatur undique navis periculis; innocentia tamen tuta est. [11] o maria iustiora iudiciis, o mitiores procellae patre! quam (securiorem vos umquam) effecistis animam? nec hoc tantum divinitus gestum est, quod pervenit tutus in portum: excipitur classe praedonum. 'Habeat pater mentem navigandi; capietur iudex, ut illum paeniteat sententiae suae.' 'Damnare me noverca parricidii potuit, parricidam facere ne damnando quidem potuit. cognosce innocentiam meam in mari, quam domi noluisti.' complexu, osculis prosecutus est: sic patrem parricida dimisit.

[12] IVNI GALLIONIS. Multa non adgnosco: frater (in) domo damnatus est, ego in publico; illi obiectum est quod parricidium fecerit, mihi quod non fecerim; ille negabat, mihi novo patrocinio utendum est: fratrem occidi; in ea domo, in qua parricidia damnantur, haec innocentia est. video vos invitos audire hoc genus defensionis; malo itaque me vobis innocentem probare quam patri: fratrem non occidi. non potui fratrem occidere: idem timuimus, idem doluimus, idem flevimus, eundem patrem habuimus, eandem matrem, eandem novercam. [13] mitioris natura pectoris sum, mollioris animi. non idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium: animus durior est illius, (illius) clementior. apud piratas quoque invenitur qui non possit occidere. puta(ti)s me dicturum: 'ne alius (dimitteret, fratri tradidit'? fecit, ne alius) occideret: si mater nostra viveret, puto, illi tradidisset; quod proximum fuit, mihi tradidit. utrum vobis videtur per manus fratris punire filium voluisse an ablegare privigum? Pudet me patrocini mei: timeo, ne, cum coepero narrare, quid fecerim, dicatis: 'certe negabas posse te hominem occidere'.

[14] MVSAE. Traditus est frater puniendus mihi potissimum. quo istud proposito, pater, feceris, apud plerosque disputationem habet; ego, si quid mitius illo tempore voluisti fieri, non intellexi. Imposui multum recusantem et insui culleo postulantem. Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est, plus quam debet, alius saevior quam necesse est, mediis alius adfectibus [in] inter utrumque positus totus in sua potestate est. quidam et accusare et damnare possunt et occidere; quidam tam mites sunt, ut non possint in caput ne testimonium quidem dicere. non possum hominem occidere: hoc vitium et apud piratas invenitur. alii vivere sine rei publicae administratione non possunt; aliis in privato latere et extra omnem invidiam secessisse praecipua tranquillitas est; aliis non potest persuaderi, ut matrimonio obligentur, aliis ut careant. sunt qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent. [15] in tanta morum varietate videte, quantulum sit quod excusem: non ambitioni, non inertiae veniam peto: misericors sum, non possum occidere hominem. gratulare, pater, naturae meae: numquam eiusmodi filius parricidium faciet. hoc vitium a te traxisse videor. an non putatis misericordem, qui, quem damnavit, puniendum fratri dedit? centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere; dextra simul ac mens elanguit. pro bone Iuppiter, Mithridaten quam non dubium parricidam!

POMPEI SILONIS. Gaude, pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Dimisi a portu naufragum; narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. Vis, pater, scire, accusator nocentior sit an reus? conice in alteram navem novercam, illa faciat vota, precetur: 'si neminem innocentem accusavit, si privignum immerentem non oppressit'; in eos piratas incidet, qui nesciant captos dimittere.

[16] Altera pars. MVSAE. Parricida meus in mari regnat.

SEPVLLI BASSI. Nega agedum parricidam fuisse quem scis esse piratam.

GAVI SABINI. Facinus indignum! damnatus parricida post poenam potuit dicere patri suo: 'morere'.

Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an licu(er)it illi quod iubebat pater facere. non licet, inquit, fratrem necare, (nec iure) ille damnatus erat; non enim iudicio publico ceciderat. ignosce, si diligentior sum: cum videam hominem tam facile damnari, timeo, ne quis me parricidi postulet; facile est. si dicenda erit domi causa, etiam nocens absolutionem sperare potero; in foro quid respondebo? 'occidi fratrem'? parricidam me quidam vocant, quod non adfui reo. si licuit, an debuerit. 'nocens est iste': sed mihi frater est. naturae iura sacra sunt. [17] quid de me iudicaturus es, si fecero? puto, difficulter postea in me parricidium credes. etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi, si non potuit. fatebor, inquit, quod fortasse offensurum est aures (vestras) [fratrem offensurum est]: patri parere volui; fratrem occidere non potui. obortae sunt subito tenebrae, deriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. non possum fratrem occidere; pone hoc loco piratam: non poterit. quidam occidere hominem tantum non possunt; quorundam adversus hostes deficit manus. fratris quoque beneficium non est tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit occidere, sed (non) potuit. novissimas illas partes fecit: quamvis non occiderit, si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat. dicit enim pater: si non poteras, negasses et misisses ad me non posse te. [18] hoc loco dixit LATRO rem valde laudatam: 'dixisses' inquit 'te non posse'; ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? quid ergo sic loquebaris, tam(quam) unum parricidi condemnasses? deinde, an punierit fratrem: hic descriptio supplicii, quod dixit gravius etiam culleo fuisse, et adiecit hodie(que) illum poenas dare inter barbaros inclusum, 'per quos necesse est illi patria, populo, lare carere; sed ne per illos quidem necesse est parricidium facere.'

Hac divisione usi sunt, quibus placuit damnati causam non defendere et tantum suam agere. alia usi sunt, quibus placuit et illius causam defendere. inter quos et GEMINVS VARIVS fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere, si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen, si non occidit innocentem (patitur autem materia). [19] fecit ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit: an abdicari non debeat, etiamsi nocentem fratrem non occidit. hic dixit: non licuit, non debui, non potui. an innocentem non occiderit. bellam rem hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis numeros fratrem tamquam reum defendere: dicet, inquit, aliquis: 'tam sero defendit?' non potui citius: hodie primum res in forum delata est. novissime: an etiam nocentem satis punierit.

[20] De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est, utrumne aliquid deberet dici in novercam an nihil. PASSIENVS et ALBVCIVS et praeter oratores magna novorum rhetorum manus in hanc partem transit. fuerunt et qui in novercam inveherentur; fuerunt et illi, qui non quidem palam dicerent sed per suspiciones et figuras; quam rem non probabat PASSIENVS et aiebat minus verecundum esse aut tolerabile infamare novercam quam accusare. quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire.

LATRO illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. et cum descripsisset +ingenti+ spiritu titubantem et inter cog(it)ationem fratris occidendi concidentem, dixit: noverca, aliud quaere in privignum tuum crimen: hic parricidium non potest facere.

[21] CESTIVS colore alio usus est: transiebamus, inquit, secundum matris sepulchrum; invocare coepit manes eius. motus sum. et puerili sensu colorem transcucurrit: quid facerem? inquit; occidere pater iubebat, mater vetabat. et hunc colorem dixit; haec mecum cogitavi: non est imperatum, ut manu occiderem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplicio genus liberum est.

FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: temptari me putavi a patre; uno, inquam, supplicio alterum filium punire, alterum experiri volt.

ALBVCIVS in argumentis plura posuit et omnes fere colores contrectavit. in narratione hoc colore usus est; [et] dixit: 'hoc unum mihi praesta beneficium: sine me (non) tamquam parricidam mori.'

[22] ARGENTARIVS, [non] tamquam (non) frater (es)set huius consili inventor, dixit: cogitavi, quid facerem; tandem inveni, quomodo parricidium vindicarem sine parricidio.

PASSIENVS hoc colore usus est: non putavi patrem velle utique occidi filium; videbatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognoverat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age, si parcere voluisset, cui tradidisset?

POLLIO ASINIVS dixit in novercam; itaque illo colore usus est: cogitavi mecum, quid liceret, quid oporteret. si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt: ad expiandum saeculum triumviris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis privatum potest esse supplicium quam iudicium.

MARCELLVS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam rettuli: habes, inquam, frater.

[23] VARIVS GEMINVS et ipse dixit: nolui occidere. egregie, inquam, noverca inter privignos divisit odium; aliter alium adgressa est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. et hac illum figura defendit in narratione: interrogavi fratrem: apud quem praetorem causam dixisti? 'apud nullum' inquit. quis accusator fuit? 'nemo.' quis testis, immo qui testes (uni enim etiam de minore scelere non creditur)? 'nemo' inquit. quis de te pronuntiavit? 'nemo. quid porro?' inquit, 'ego, si reus fuissem, ad te non misissem?'

SEPVLLIVS BASSVS hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes; parricidam tamen in maria proieci.

[24] HISPANVS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam gravius elegi. quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam gravius elegisse. displiceat color hic prudentibus: quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit?

HATERIVS hoc colore usus est: diu mecum disputavi: 'parricida est, quem non index protrahit, non testis coarguit? quid ergo? innocens, quem condemnat pater?' invenio[que] poenam simillimam reo: mersam, non tamen ex toto perditam ratem, quae vel punire fratrem posset vel absolvere.

[25] TRIARIVS et ipse, quasi sententiam de fratre ferri voluisset, egit et dixit: tandem ad caelum manibus levatis 'quidquid est' inquam 'quod terris imperat, quod regnat profundo, quidquid est, quod ex sublimi res spectat humanas, invoco: damnatus alto committitur; di, iudicate post patrem! haec sententia dicebatur ex Graeco translata, sed Graeca corruptior est: POSEIDON, AMETRETON DESPOTA BUTHON, TEN ENALION CHEROSAMENE BASILEIAN, ANAGETAI PATROCHTONOS. META PATERA DICHASON.

A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, sic CESTIVS: poenam; inquit, putavit mihi hanc esse morte graviorem. et sic posuit in narratione: rogabam, ut occiderer: non impetravi.

[26] VARIVS GEMINVS ait: in hoc me dimisit, non [me] quia (me) volebat salvum esse, sed ad patrocinium suum, ut, quia non nunc occiderat, videretur nec ante voluisse.

LATRO dixit: quis porro me uno miserior est, qui vitam parricidae debeo?

DIOCLES CARYSTIVS elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente, cum diceret causas se abdicationis non invenire: luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici; etiam contrario se crimine laborare. fortasse, inquit, queritur, quod captum non redemerim. adiecit: OUCH ECHREN GUTRON. PAIS EN. et cum tractaret in ultima parte debere patrem etiam vitia liberorum ferre, utique in unico, adiecit: PEPEIRASAI, PATES, OTI CHAI PONEROS ENIOTE UIOS ESTIN EUCHRESTOS.

ARTEMO in descriptione tempestatis laudatus est; et belle accessit ad eam: TEN TOU EUPGOESANTOS ANAGOGEN ACHOUSON, et, cum de ipso navigio diceret, pulchre coepit: SCHAPSOS EREMON, ANOSTON TUCHES, et ultimam descriptionis sententiam pro(be) posuit: NAUAGOS APO GIMENON ANEGEN, et ad partem narrationis eleganter transit: DIEGESAI NUN, PATES, POS (S) APEGUSEN OUTOS APOGUTHEIS.

GLYCON dixit: IDIA CHRITOU ENOS OUCH ARCHEI CHATADICHE. EPI +NAYIKNMENAYALECTEAE+ EURISCHEI TO MEDEN ADICHEIN TUCHEN.

[27] Soleo dicere vobis CESTIVM Latinorum verborum inopia (ut) hominem Graecum laborasse, sensibus abundasse; itaque, quotiens elatius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni derexerat, sicut in hac controversia fecit. nam in narratione, cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici: nox erat concubia, et omnia luce canentia (sub) sideribus muta erant. MONTANVS IVLIVS, qui comes fuit (Tiberii), egregius poeta, aiebat illum imitari voluisse VERGILI descriptionem:

nox erat et terras animalia fessa per omnis
alituum pecudumque genus sopor altus habebat.

at Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos optimos versus VARRONIS expressis(set) in melius:

desierant latrare canes urbesque silebant;
omnia noctis erant placida composta quiete.

solebat OVIDIVS de his versibus dicere potuisse longe meliores, si secundi versus ultima pars abscideretur et sic desineret:

omnia noctis erant.

Varro quem voluit sensum optime explicuit; Ovidius in illius versu suum sensum invenit. aliud enim intercisus versus significaturus est, aliud totus significat.

2. DE MORIBVS SIT ACTIO. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium rettulit. accusatur de moribus.

[1] BASSI SEPVLLI. Si accusasset Cicero Popillium, viveret. Occidit Ciceronem Popillius; puto, iam creditis occisum ab isto patrem. 'Vt uno ictu pereat, tantum dabo'; pro Cicerone sic liceat pacisci.

GAVI SABINI. Quod unum potuimus, effecimus, ut veniret tempus, quo Popillius Ciceronem desideraret. 'Popilli, potes' inquit 'Ciceronem occidere; potes vel patrem.'

PORCI LATRONIS. Prorsus occisurus Ciceronem debebat incipere a patre. 'Antonius' inquit 'me iussit'; non pudet te, Popilli? imperator te tuus credidit posse parricidium facere. .Abscidit caput, amputavit manum: effecit, ut minimum in illo esset crimen, quod Ciceronem occidit. Facinus indignum! felicissime licet cedat actio, id solum proficiemus, ut qui Ciceronem occidit tantum erubescat. pro di boni: occisum Ciceronem malos mores!

[2] ALBVCI SILI. Caedit cervices tanti viri et umero tenus recisum amputat caput: i nunc et nega te parricidam. hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudicem movit quam pro se clientem. ad vos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicumque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid paenitet absolvisse?

ARGENTARI. Impius est, ingratus est; audeo dicere: parricida; sensit qui defenderat. Respice forum: hic sub Cicerone sedisti. respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. Abscidit cervices loquentis; haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandavit. Duo fecit parricidia, quorum alterum audistis, alterum vidistis.

[3] CESTI PII. Si dixero: adulescentia turpis est, infamis pueritia, respondebit: 'iam ista Cicero defendit'. Non pudet, Popilli? accusator tuus vivit. 'Quid tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?' parricida, sic etiam tu perisses.

FVLVI SPARSI. Non credidisset Popillium facturum Antonius, nisi in mentem illi venisset illum et parricidium fecisse. Facinus indignum! a me defenditur Cicero, cum Popillium Cicero defenderit.

MENTONIS. Non magis quisquam alius occidere Ciceronem potuit praeter Popillium (quam quisquam Popillium) praeter Ciceronem defendere. Parricidam quem vivos negarat Cicero, occisus ostendit. Fortunam Ciceronis! Antonius illum proscripsit, qui accusatus est; Popillius occidit, qui defensus est. Si damnatus esses, carnifex te culleo totum insuisset. video, quid respondeat: non credet Antonius occisum Ciceronem a Popillio, nisi ei signum attulerit.

[4] TRIARI. Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris praestiterunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem manus abstinet: lacerat occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est.

POMPEI SILONIS. Numquid magis exonerare te possum? praesta Ciceroni quod Antonius.

CORNELI HISPANI. Dic: Antoni, ego istud scelus facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici Ciceronis, postquam ad illum Popillius missus est.

ARELLI FVSCI patris. Potuisti Ciceronem occidere? at quam nobis paene persuaserat Cicero parricidium te facere non posse! Occidisti tu Ciceronem loquentem: 'numquid', inquit, 'est aliquis ex tuis verendus index? an nemo Ciceroni timendus est, qui cum Popillio venit?'

[5] Q. HATERI. Qui modo Italiae umeris relatus est, nunc sic a Popillio refertur. proposito in rostris capite Ciceronis quamvis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit.

IVLI BASSI. 'Proscriptus' inquit 'erat Cicero'; pater certe tuus proscriptus non fuit.

BLANDI. Di manes Popilli senis et inultae (te) patris, Cicero, perseruntur animae, ut quem negasti parricidam sentias.

CAPITONIS. Deduxi ad vos reum omnium, quos terra sustinet, nocentissimum: ingratum, impium, percussorem, bis parricidam. nec tamen timeo; patroni viderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. timeo, ne causae non satisfaciam: maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem. [6] Ciceronem quisquam potuit occidere, qui audiit? Minturnensis palus exulem Marium non hausit; Cimber etiam in capto vidit imperantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui in crepidine viderat Marium, in sella figuravit. Non possumus de Popillio queri: eodem loco patronum habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor Hortensi se clientem libenter professus est, et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit, quantam Cicero servavit. [7] Metellus Vestae extinxit incendium, Cicero Romae. glorietur +revocato+ Hannibale Scipio, Pyrrho Fabricius, Antiocho alter Scipio, Perse Paulus, Spartaco Crassus, Sertorio et Mithridate Pompeius: nemo hostis Catilina propius accessit. Fert adprensum coma caput et defluente sanguine hunc ipsum inquinat locum, in quo pro Popillio dixerat.

BVTEONIS. Quantae fuit eloquentiae (qui) probavit ab eo non occisum patrem, a quo occidi poterat etiam Cicero!

MARVLLI. Si inimicus essem patronis, optarem, ut reus absolveretur. Turpe iudico in ea civitate Ciceronem non defendi, in qua defendi potuit etiam Popillius.

[8] Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum sed in privato iudicio; declamatoribus placuit parricidi reum fuisse. sic autem eum accusant, tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolvi, ut ne accusari quidem potuerit.

LATRONI non placebat illum sic accusari, quomodo quidam accusaverunt: obicio tibi, quod occidisti hominem, quod civem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. hac enim ratione non adgravari indignationem sed fatigari; statim illo veniendum est, ad quod properat auditor, nam in reliquis adeo bonam causam habet Popillius, ut detracto eo, quod patronum occidit, nihil negoti habiturus sit. patrocinium eius est civilis belli necessitas. itaque nolo per illos reum gradus ducere, quos potest totiens evadere; licuit enim in bello et civem et senatorem et consularem occidere; ne in hoc quidem crimen est, quod Ciceronem, sed quod patronum. naturale est autem, ut, quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit factum in Cicerone patrono.

[9] Latro accusavit illum de moribus, primum quod sic vixisset, ut causam parricidi diceret, deinde quod patronum suum occidisset. et fecit has quaestiones: an non possit eo nomine accusari, (quo) absolutus est: si quis, inquit, volet hodie parricidi me postulare, non poterit; quomodo, quod crimen obici non potest, puniri potest? an in bello civili acta obici non possint. honeste dixit, cum hunc locum tractaret, VARIVS GEMINVS: si illa, inquit, tempora in crimen vocas, dicis non de hominis sed de rei publicae moribus. si potest quod civili bello actum est obici, an hoc obici debeat. hanc quaestionem in illa divisit: an, etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen ignoscendum. ad quaedam enim nulla nos debet necessitas compellere. hoc loco Latro dixit summis clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et patrem tuum occideres? deinde, an non fuerit illi necesse. potuisti excusare te, potuisti praemittere aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret. necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo.

[10] Colorem pro Popillio LATRO simplicem habuit: necessitate coactum fecisse. et hoc loco illam sententiam dixit: miraris, si eo tempore necesse fuit Popillio occidere, quo Ciceroni mori?

ALBVCIVS dixit in poenam Ciceronis electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus per hoc illi fortunam esset: molestius, inquit, feret se a Popillio occidi quam occidi.

MARCELLVS AESERNINVS eundem colorem aliter induxit: cogitabat, inquit, secum Antonius: quod Ciceroni excogitabo supplicium? occidi iussero? olim iam adversus hunc metum emunivit animum; scit mortem nec immaturam esse consulari nec miseram sapienti. fiat aliquid novi, quod non expectat, quod non timet. non indignatur cervicem hosti porrigere: indignabitur clienti. Popillium aliquis vocet, ut sciat, quantum illi defensi rei profuerint.

[11] SILO POMPEIVS hoc colore usus est: offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar: 'non miror; Ciceronis cliens es. tanto magis occide Ciceronem tuum.' et dixit non suae infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diverso genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere.

MARVLLVS, praeceptor noster, sic narravit: iussit, inquit, imperator, iussit victor, iussit qui proscribebat. ego illi negare quicquam possem, cui nihil poterat negare res publica?

BLANDVS hoc [inquit] colore: volui, (inquit,) me excusare, dixi: 'Cicero me defendit.' respondit: 'scio, me accusavit. i ergo, ut sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam Popilli defensionem profuisse.'

[12] BVTEO hoc colore: 'vocetur' inquit 'ille Ciceronianus [ille] cliens, amicus; excogitavi, quomodo Cicero sua periret manu.'

CESTIVS hoc colore: durissima, inquit, mihi militia in Antoni castris fuit ob hoc ipsum, quod Ciceronis eram cliens: difficillimae mihi expeditiones (man)dabantur. tunc quoque vocatus sum quasi ad poenam: 'i', inquit 'occide Ciceronem; nec credam' inquit 'nisi attuleris caput.' magisque admiratus est potentiam suam, quod Ciceronem Popillio non licebat (servare, quam quod sibi Ciceronem licebat) occidere.

FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid posset, Ciceroni prodesset. facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum se pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: 'eo magis occide quem mori non vis.' hic color displicebat PASSIENO, quia +ad testem+ ducit; nam si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur.

[13] HISPO ROMANIVS vehementi colore usus est et duro; patronum enim dedit Popillio et dixit aliter se causam acturum Popilli, aliter Antoni; pro Popillio dicturum: occidere nolui, coactus sum. pro Antonio dicturum: occidi Ciceronem oportuit; et dixit locum, aliter non potuisse pacari rem publicam, quam si ille turbator oti e re publica sublatus esset. solus ex declamatoribus in Ciceronem invectus est: quid? ille, inquit, cum Antonium hostem iudicaret (et) omnis Antoni milites, non intellegebat se et Popillium proscripsisse? hic color prima specie asperior est, sed ab illo egregie tractatus est.

VARIVS GEMINVS dixit: cum imperasset mihi Antonius, passus sum, ne aliquis P. Clodi cliens mitteretur, qui contumeliis adficeret, antequam occideret, qui vivum laniaret.

[14] ARGENTARIVS dixit: vocatus veni. post proscriptionem Antonius terribilior erat factus etiam suis. iussus sum Ciceronem occidere; quid facerem? non parere uno modo poteram, si me occidissem. hoc nec Cicero poterat.

A parte accusatoris illo loco, quo Popillius venit, nemo non aliquid voluit novi dicere. LATRO ait: praecluserat fores, nemo ad proscriptum recipiebatur. Popillius ut venit, admissus est.

CESTIVS dixit: ut renuntiatum est Ciceroni, ait: Popillio semper vaco.

HISPANVS CORNELIVS fecit etiam querentem Ciceronem: Popilli, tam sero?

ALBVCIVS ait: quid est, Popilli? ecquid tuto lateo? numquid mutandus est locus?

Inepte SABIDIENVS PAVLVS, qui induxit Ciceronem cum maxime (pro) Popillio orationem legentem; et MVRREDIVS non est passus hanc controversiam transire sine aliqua stuporis sui nota. descripsit enim ferentem caput et manum Ciceronis Popillium et Publilianum dedit: Popilli, quanto aliter reus Ciceronis [et] tenebas manum! [est]

3. Ter abdicatus, ter absolutus comprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum terens. interrogatus, quid esset, dixit venenum et velle se mori, et effudit. accusatur parricidi.

[1] CESTI PII. Dic, quid commiserim. nescis? certe nec secreta te fallunt. Dimittite: intellegetis, cui paraverim. Dic, quid ante commiserim, nisi forte contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil.

ARGENTARI. Volo mori, quia reus fui. 'quid ergo? nemo reus vivet?' vivet quoi sordidatus adsederit pater. Revertar ad venenum, quoniam iniqua fortuna nullo me periculo defungi semel passa est.

ALBVCI SILI. 'Quare ergo non moreris?' non iuvat me mori, si quem alium iuvat. Vt intervenit, in illas cogitationes abii: 'ergo quisquam tam infelix fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego?' misereri mei coepi.

[2] VARI GEMINI. 'Ter' inquit 'abdicatus es': videris mihi, pater, obicere, quod tam diu vivam. Quod venio, quod pro me loquor, nolite mirari: tam iocundum est innocentibus mori quam miseris defendi.

CORNELI HISPANI. Scio quosdam periclitantis illa iactare: 'nunc primum causam dico.' haec ego dicere non possum: ter reus fui, nec dubito, quin vobis in odium venerim, cum ipse me oderim.

PORCI LATRONIS. Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea venenum. Teneo; hoc si tibi satis non est, vivam.

[3] Altera pars. ALBVCI SILI. Testor deos immortales hoc me tribus iam abdicationibus cavisse, ne in domo mea venenum deprenderem. Parricidi reus vivit, qui abdicatus mori voluit. In quam angusto domus meae fortuna posita est! aut patri pereundum est aut filio. Quid habes, quare mori velis? vivunt orbi, vivunt naufragi, vivunt etiam quibus contigerunt liberi ter abdicati. Cum se mori velle dicat, vitam rogat. Teneo parricidam, quod apparet, etiam in suam mortem paratissimum.

CORNELI HISPANI. Nolite mirari, si debitas vires dolori meo non exhibuero: tribus iudiciis experti estis patres accusare non posse.

[4] VIBI RVFI. Cum tantum sit quod fateris, quantum est quod negas? (Vis scire, quid peccaveris?) tu venenum quaesisti, tu venenum emisti, tu venenum intulisti in eam domum, in qua habebas inimicum patrem. Recte vitam odisses, si iam tibi parricidium obiecissem. Indica, quis tibi vendiderit; dicetur illi: 'tu ulli venenum vendebas? tu ter abdicato vendebas? sine dubio nesciebas, cui daturus esset.' Ita hoc ego iudicio fili mortem moror? Si me cum isto includitis, moriar, ut hanc vobis faciam invidiam, quam iste mihi facere voluit.

VARI GEMINI. Quaeritis, filius meus venenum cui paraverit? non bibit.

POMPEI SILONIS. 'Mihi' inquit 'paravi': et hoc est patri parare. Absolutus mori volt, reus vivit.

MVSAE. 'Habuit malum medicamentum Mithridates'; quis enim alius debebat habere quam parricida? 'habuit' inquit 'Demosthenes venenum et bibit'; idem ego tibi pater, quod Demostheni Philippus?

[5] PORCI LATRONIS. Cum abdicarem, si quid obieceram, aiebat: 'numquid deprendisti?' Non tamen habebitis, quod multum de eo dubitetis: quod negat, parricidium, quod confitetur, venenum est. 'Mori' inquit 'volo': vivo patre et hoc parricidium est; miser aeque timui, ne biberet venenum, quam ne daret.

ARELLI FVSCI patris. 'Mihi' inquit 'paravi venenum'; ne quis dubitet, an alium possit occidere.

IVNI OTHONIS patris. Reus est parricidi qui mavolt mori quam patrem videre. Quomodo voltis magis probem vobis illum mori noluisse? non volt mori. 'Mori' inquit 'volui'; quare? quia ter vicisti? si mihi creditis, parricidium facere voluit; si isti, a me parricidium fieri voluit. Qualis est reus, cuius hoc unum patrocinium est, indignum se vita fuisse? Dico tam invisum illi patrem fuisse, ut occidere voluerit; ipse fatetur tam invisum sibi fuisse, ut occidere voluerit.

[6] Non puto vos exigere divisionem, cum coniecturalis sit controversia; habet tam(en) dissimilem ceteris coniecturam et duplicem; non, quomodo solet, aut inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut inter duo crimina, cum alterum probamus, ut id alterius fiat probatio, tamquam cum dicimus adulteram fuisse, ut credatur propter hoc etiam venefica: in uno homine coniectura duplex est. quaerimus enim, utrum venenum in suam mortem an in patris paraverit.

[7] Si hoc colore dici placet pro adulescente, quo dixit LATRO, ut nihil mutaret ex voto sed diceret: 'mori volui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem, ut cum maiore tormento positas resumerem, et absolutio mihi uni non finis esset periculi sed initium', incipit praeter coniecturam et illa prima vulgaris in eiusmodi controversiis et pertrita quaestio incurrere, an venenum habere in mortem suam liceat.

ALBVCIVS illo colore pro adulescente dixit: non fuisse venenum; cum putarem, inquit, odio me esse patri meo, volui experiri adfectum eius, quomodo mentionem mortis meae ferret; itaque palam et ita, ut interveniret pater, tenui.

FVSCVS ARELLIVS eodem colore usus est sed aliter; non dixit: experiri patrem volui, sed: ut miserabilem me patri facerem.

[8] MVRREDIVS pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum, quia adsiduae sollicitudines vigiliarum sibi consuetudinem (fecerint.) *** us colorem et Publilianam sententiam dedit: abdicationes, inquit, suas veneno diluit. et iterum: mortem, inquit, meam effudit.

Memini MOSCHVM, (cum) loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de Publilio, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset. CASSIVS SEVERVS, summus Publili amator, aiebat non illius hoc vitium esse sed eorum, qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, (non imitarentur) quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum tragicumque aut Romanum aut Graecum. ut illum versum, quo aiebat unum versum inveniri non posse meliorem:

tam dest avaro quod habet quam quod non habet.

et illum de eadem re dictum:

desunt luxuriae multa, avaritiae omnia.

et illos versus, qui huic quoque ter abdicato possent convenire:

o vita misero longa, felici brevis!

[9] et plurimos deinceps versus referebat Publili disertissimos. deinde auctorem huius viti, quod ex captione unius verbi plura significantis nascitur, aiebat Pomponium Atellanarum scriptorem fuisse, a quo primum ad Laberium transisse hoc studium imitando, deinde ad Ciceronem, qui illud ad virtutem transtulisset. nam ut transeam innumerabilia, quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit ex (ea) nota, ut non referam a Laberio dicta, cum mimi eius, quidquid modo tolerabile habent, tale habeant, id quod Cicero in Laberium (dixit et quod hic respondit solum exemplum referam. Laberium) divus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri illum ordini reddidit. (ut) iussit ire sessum in equestria, omnes ita se coartaverunt, ut venientem non reciperent. Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari sed utriusque adulator. multos tunc in senatum legerat Caesar, et ut repleret exhaustum bello civili ordinem et ut eis, qui bene de partibus meruerant, gratiam referret, Cicero in utramque rem iocatus: misit enim ad Laberium transeuntem: 'recepissem te, nisi anguste sederem'. Laberius ad Ciceronem remisit: 'atqui soles duabus sellis sedere'. uterque elegantissime, sed neuter in hoc genere servat modum. [10] ab his huius studii diffusa est in plures imitatio.

Sed ut ad controversiam redeam, CASSIVS SEVERVS aiebat placere sibi illum colorem: mori volui, et quasdam dixit inter disputandum sententias: tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat. sed illud rursus dicebam mihi: serva istam animam; facies quod voles absolutus. 'quare ergo nunc non moreris?' dicet aliquis; primum non semper idem miseris libet: nonnumquam iuvat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare. deinde vis verum, quare non moriar interim? quia puto te velle.

OTHO IVNIVS ineptam sententiam videbatur dixisse: non multum interest mea: aut enim me aut filium meum voluit occidere.

4. LIBERI PARENTES ALANT AVT VINCIANTVR. Quidam, cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. uxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alumenta poscit; non remanentem alligari volt.

[1] CESTI PII. Non est, quod mulieris adfectum lege aestimetis, qua minatur: omnia facit, ne filius alligetur. Navigaturus reliquit uxori filium, nec adhuc caeca erat.

ALBVCI SILI. (Nec ille) diduxit (a) te filium; itaque tene, complectere. audeo dicere: hoc par ne piratae quidem dividerent. Si vellet filium alligari, pateretur ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae ne decem mensum quidem alumenta reddes? si pascere non vis matrem, expecta saltem, ut efferas.

TRIARI. Legem attulit, qua catenas minatur, causam, qua timet.

MARCELLI AESERNINI. Si perseveras, me quoque ad piratas trahe. impetrabo ab illis alimenta: et virum meum pascunt.

FVLVI SPARSI. Mater, si non pascitur, peritura est; pater, etiamsi non redimitur, tamen pascitur.

IVLI BASSI. Patri tuo supersunt et oculi et alumenta.

[2] Altera pars. CESTI PII. Matrem meam imitari volo: amare me meos docuit. Vnius vinculis duos alligat. Si matris exemplo pius esse voluero, etiam oculos patri debeo.

ARELLI FVSCI patris. Desertorem tuum apud patrem invenies.

VARI GEMINI. Qualis fortuna est! cui victo, mater, catenas denuntias, victori ad piratas eundum est. Omnia licet patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem. Quam multi me putant, quia nolo ad patrem redimendum ire, nunc cum matre colludere!

FVLVI SPARSI. Matri nihil timeo, si eam apud vos relinquo; patri quid non timeo, si eum apud piratas relinquo?

BVTEONIS. Oculos certe eruam mihi ne plus marito praestiterit uxor.

[3] LATRO hanc controversiam, quasi tota offici esset, declamavit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed comparavit inter se incommoda patris et matris et tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum potius captum patrem ire filius deberet an ad alendam caecam matrem subsistere; et sic eam divisit ut diceret: hoc quod pater desiderat (inutile est matri; hoc quod mater desiderat) utile est patri. novissime tractavit ne patrem quidem velle: utique, si sciat matrem in hac esse fortuna, non passurum.

BVTEO fatuam quaestionem moverat primam: an lex, quae de alendis parentibus lata es(se)t, ad patres tantum pertin(er)et. illis omnia privilegia data et ipsam poenam non alentium signum esse non muliebris potestatis. res est ineptior, quam ut coarguenda sit; itaque transeo. illud unum quod dicebat POLLIO ASINIVS, referam: numquam debere temptari in causa verecunda improbam quaestionem.

[4] HISPO ROMANIVS illam movit quaestionem: an lex de alendis parentibus non pertineret ad matres [ut] vivis patribus. filius, inquit, familiae nulli poterit servire nisi patri; omni alia servitute liber est. puta enim te alumenta petere ab eo quem pater mittat peregre, quem navigare iubeat: primae partes sunt patris, secundae matris.

ALBVCIVS non iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita tamen, ut et iuris adiungeret *** et matris prius esse patris officium.

SILO POMPEIVS illam fecit quaestionem: an, quotiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret qui praesens esset. puta, inquit, servum te esse communem: huic domino servies, qui praesens est. puta fundum esse communem: is fructus percipiet, qui praesens est. illam quaestionem huic duram subiecit: an nunc pater nullum ius in filium habeat. quomodo, inquit, iura civis non habet qui liberi hominis non habet, (ita qui civis non habet) patris habet. (si) ille nullam in te potestatem habet, mater in totius legis possessione est. iam non commune illi ius in te sed proprium est.

[5] VARIVS GEMINVS sic divisit: an non semper filius cogi possit, ut matrem alat; deinde, an nunc cogendus non sit. non semper, inquit, filius cogitur: transeo illos qui non possunt, aegros et inutiles; aliquis ad propellendum hostem proficiscitur, in cuius unius militia posita est salus publica: hunc retinebit mater? puta legatum de summa rei publicae, puta (de pactione) foederis: huic (manus) mater iniciet? (et) per partes comparando utrumque officium, ille, inquit, peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter civis; ille alligatus, tu soluta es. at tu caeca es: ille hoc infelicior quod videt. quid enim? videt catenas suas et caedes et volnera et cruces eorum, qui non redimuntur. 'at periculosum est.' quam multi nihil pro patribus periculosum putarunt!

(In epilogis vehemens fuit APOLLONIVS Graecus: at periculosum est:) nihil non; et domi manere et flere.

[6] LATRO dixit pro matre summisse et leniter agendum. non enim, inquit, vindictam sed misericordiam quaerit et cum eo adulescente consistit in quo ita exigit pietatem, ut impediat. aiebat itaque verbis [quo] horridioribus abstinendum, quotiens talis materia incidisset; ipsam orationem ad habitum eius, quem movere volumus, adfectus molliendam. in epilogis nos de industria vocem quoque infringere et vultum deicere et dare operam, ne dissimilis orationi sit orator. compositionem quoque illis mitiorem convenire.

CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo violentus actor et concitatus fuit ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret: 'rogo vos, iudices: non, si iste disertus est, ideo me damnari oportet.' [7] idem postea, cum videret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumventum in foro cae(di), imponi se supra cippum iussit erat enim parvolus statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis vocat illum 'salaputium disertum' et iuravit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam. nec umquam postea Pollio a Catone advocatisque eius aut re aut verbo violatus est. solebat praeterea excedere subsellia sua et impetu latus usque in adversariorum partem transcurrere. et carmina quoque eius, quamvis iocosa sint, plena sunt ingentis animi. dicit de Pompeio:

digito caput uno
scalpit, quid credas hunc sibi velle virum.

[8] compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis viget: nihil in illa placidum, nihil lene est; omnia excitata et fluctuantia. hic tamen in epilogo, quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit sed (summisse), cum dicit: credite mihi, non est turpe misereri; et omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae compositionis sunt sed infractae.

In hac controversia Publilianam sententiam dedit FESTVS quidam rhetor, staturae pusillae, in quem EVCTEMON, homo venustissimi ingeni, Graece dixit: antequam te viderem, nescie(bam) rhetoras victoriatos esse. fuit autem Festi sententia: 'Captus est' inquit, 'pater'; si te capti movent, et haec capta est. et quasi non intellexissemus, ait: nescitis dici 'captos luminibus'? [9] et illud dixit: mitte istam epistulam in fluctus. odisse illam debes: haec est, quae matrem tuam excaecavit. et illam stultissimam, in quam multi incid(er)unt: propter hoc ipsum, inquit, magis flebilis est, quod non potest flere. et iterum: lacrimae, inquit, matri desunt, causae supersunt; tamquam caeci flere non soleant!

Memini CRISPVM quendam, anticum rhetorem, in illa controversia viri fortis, qui tertium filium retinet, cum alter filius in tyrannicidio perdidisset oculos, alter in acie manus: exsurgite nunc, viva cadavera, rogate pro patre. sed quid ego meos derideo? alter quos roget non videt, alter quibus roget non habet.

[10] Multis compositio belle sonantis sententiae imposuit; itaque memini LATRONEM PORCIVM, ut exprobraret hanc audiendi scholasticis neglegentiam maxime quia TRIARIVS compositione verborum belle cadentium multos scholasticos delectabat, omnes decipiebat in quadam controversia, cum magna phrasi flueret et concitata, sic locum clusisse: inter sepulchra monumenta sunt. et cum scholastici maximo clamore laudarent, invectus est in eos, ut debuit, et hoc effecit, ut in relicum etiam quae bene dicta erant tardius laudarent, dum insidias verentur.

GLYCON dixit: PARATHEI, METER, EPILABOU TECHNOU. TALAIPORE, OUDE BLEPEIS, AN CHRATESES. EI ME, FESIN, OU TREFEIS, EPIMEINON, INA THAPSES.

HYBREAS in hac controversia dixit: TECHNON, CHAN ME FEUGES, CHATALEPSOMAI SE EPAITOUSA. hoc quibusdam corruptum videbatur. ROMANIVS tamen ***

5. Mortua quidam uxore, ex qua filium habebat, duxit aliam, sustulit ex ea filium. habebat procuratorem in domo speciosum. cum frequenter essent iurgia novercae et privigno, iussit eum semigrare; ille trans parietem habitationem conduxit. rumor erat de adulterio procuratoris et matris familiae. quodam tempore pater familiae in cubiculo occisus inventus est, uxor volnerata, communis paries perfossus. placuit propinquis quaeri a filio quinquenni, qui una dormierat, quem percussorem cognosceret; ille procuratorem digito denotavit. accusat filius procuratorem caedis, ille filium parricidi.

[1] ARELLI FVSCI patris. Vt audivi clamorem, si qua est fides, deprensos a patre adulteros putavi. Quis ferret te voluntariam testem in forum venientem, etiamsi venires dictura pro filio? Miserrime puer, quamvis pericliter, plus tamen pro te timeo: nimium fraternis insistis vestigiis; itaque iam tibi cum matre non convenit. Quamdiu mater vixit, pater me fuit procuratore contentus. Non facile fit parricidium. vis scire, quantum natura possit? etiam infans pro fratre loquitur.

TRIARI. Vivo patre adultera, moriente conscia, mortuo testis. Aliquis uno teste contentus est: dabo puerum. aliquis non est uno teste contentus: dabo populum. Obicit privigno parricidium, filio mendacium. Intrat procurator qua solebat. [2] Dic, puer, quis patrem tuum occiderit, dic audaciter: eundem nominas quem populus. Nox placet sceleri; prorsus adulteri tempus. Habui patrem tam bonum, ut, cum uxorem habere vellet, tamen me novercam habere noluerit. Quo mihi lumina? tantum admissuro nefas optanda nox est. 'Quid' inquit 'ante peccavi?' dissimile est: memento enim de homicida quaeri. potest tirocinium esse homicidium, parricidium non potest. Lumen attulisti, ut discerneres: erat illic quem leviter volnerare deberes. Videmus adactum in praecordia gladium: sic ego novercam volnerassem. Frater, quaero, an videris procuratorem novissima nocte; nihil de prioribus quaero.

[3] VIBI GALLI. Ego taceam de adulterio, quod persequitur etiam populus? ego taceam de parricidio, quod persequitur etiam puer? Testor vos, iudices, salvom patrem reliqui. O magnam in contrarium saeculi nostri perversitatem! inventus est qui patrem posset occidere et novercam non posset? etiamsi quis occidere patrem non potest, novercam potest.

SEPULLI BASSI. Dum perfodio parietem, aliquis sentiet. cuius vis levissimum (es)se somnum, pueri an senis an mediae aetatis? pueri? frater sentiet. senis? pater. mediae aetatis? noverca. Quaererem, quam sordida domo natus esset, si ullam habuisset; nunc inquisitionem nostram humilitate effugit. Non miror, si nescis, quam difficile sit patrem occidere, cum incertum habeas patrem.

[4] ALBVCI SILI. Quaero a te, mulier, an filio tuo credendum putes. Liceat mihi nutrire puerum: nec cum matre illi nec cum tutore conveniet. Tres in cubiculo sunt: patrem occidis, puerum contemnis, adulteram non times. Singuli se servi liberique offerebant puero: stabam ante omnis; percussor latebat post adulteram. Quid ante peccavi? cuius uxorem corrupi? quod si fecissem, (possem) hominem occidere sed non possem [hominem occidere] (patrem). +bonis habeo prae testes temet+ hunc in aliena potestate. Aspice corpus patris: quam gravis plaga, quam alte adactus est gladius! sic ego novercam percussissem.

CESTI PII. Adulterum te esse non unum testem dabo, non corruptum: dabo multos, dabo etiam pueros. Patrem tam graviter percussi, quam debui novercam, novercam (ne) sic quidem, quemadmodum patrem?

[5] IVLI BASSI. Tibi fuit necessarium lumen, ne eam occideres, propter quam occidebas; mihi supervacuum erat, ne instrumento parricidi detegerem parricidium: si rerum natura pateretur, obliviscendum erat mihi patris, dum occiderem. maiore licentia quae non videmus agimus, et, quamvis non minor sit atrocitas facinoris, formido minor est. Si patrem occidi, totus mihi lectus purgandus est; cui parcam, parricida non habeo. Non possum gloriari ultione patris: frater illam meus occupavit.

BLANDI. Quam difficile est filio patrem vulnerare et quam facile privigno novercam occidere!

[6] VARI GEMINI. 'Patrem' inquit 'occidisti': utrum nolui te occidere, (an) non habui potestatem? atqui vulnerata es. testor vos, iudices: nihil leviter hae manus faciunt. (tam) leviter vulnerata es; quam diligenter servata es. tu testimonium dic et ostende istud non vulnus sed argumentum. ostende vulnus: percussor ille quam timuit ne occideret!

PORCI LATRONIS. Quare lumen adfero? fortius parricidium faciam, si non videro patrem. Occidere aliquis patrem ante quam novercam potest, novercam ne post patrem quidem potest?

TRIARI. Aliquis parricidio puras manus servat et inde incipit, quo pervenire difficile est?

[7] Divisio. Has controversias, quae et accusationem (habent et defensionem), non eodem ordine omnes declamaverunt: quidam fuerunt, qui ante defenderent quam accusarent, ex quibus LATRO fuit. FVSCVS ARELLIVS debet, inquit, reus in epilogo desinere. optime autem epilogum defensioni contexit, et homines magis defendenti quam accusanti favent; ultima sit pars, quae iudicem faventem possit dimittere.

Quidam permiscuerunt accusationem ac defensionem, ut per comparationem duorum reorum irent et crimen, simul reppulissent, statim transferrent; ex quibus fuit Cestius. hoc non semper expedit: utique ei, qui imbecilliorem partem habet, non est utile comminus congredi; facilius latent quae non comparantur. [8] in hac controversia +et duo+ tres rei; noverca enim procuratori coniungitur. itaque a fili parte utique aiebat prius accusandum, quia unum deberet crimen defendere, duo obicere: et adulteri et caedis.

Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem sed argumentationem desiderant; itaque, ne modum excedam, praeteribo.

Circa vulnus novercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas immo multi ineptas. prius illa, quae belle dicta sunt, referam.

[9] FVSCVS ait: destricta levi vulnere est cutis; non credas factum manu privigni, credas amatoris.

PASSIENVS ait: sic leviter te vulneravit dextera illa, cui nec paries obstitit nec pater?

VARIVS GEMINVS dixit: da ferrum testi meo: fortius feriet.

CESTIVS dixit, cum descripsisset, quam leve vulnus esset: nocueras, inquit, mihi, si amicae tuae nocere potuisses.

BRVTVS BRVTTEDIVS cotidiano verbo significanter usus est: rivalem, inquit, occidit, amicam sauciavit.

HISPO ROMANIVS eiusdem generis rem dixit: ostende, noverca, ostende istud, quod amator tuus vellicavit.

BASSVS SEPVLLIVS dixit: maritum occidit, adulteram strinxit.

[10] Ex illis, qui res ineptas dixerant, 'primus ibi ante omnis' MVSA voster, qui, cum vulnus novercae descripsisset, adiecit: at, hercules, pater meus tamquam paries perfossus est.

MVRREDIVS: patrocinium putat esse quod (ami)cae suae sanguinem misit.

NEPOS LICINIVS ait: non est istud vulnus sed ludentis adulteri morsus.

SAENIANVS ex illa stultorum nota sententiam protulit: non vulneravit, inquit, novercam sed viri sui sanguine aspersit cum illa vulnerata ponatur.

[11] VINICIVS, exactissimi vir ingeni, qui nec dicere res ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Saeniani deridere et similem illi referre in oratione dictam Montani Votieni. Saenianus in hac eadem controversia dixerat: nihil puero est teste certius, utique quinquenni; nam et ad eos pervenit annos, ut intellegat, et nondum ad eos, quibus fingat. haec finitio, inquit, ridicula est, 'nihil est puero teste certius, utique quinquenni'; puta nec si quadrimus puer testis est nec si sex annorum. illud venustissime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, exceptio. nihil est autem amabilius quam diligens stultitia. [12] MONTANI VOTIENTI sententiam huic aiebat esse similem et deridebat hanc: insomne et experrectum est animal canis, utique catenarius [paratur].

Erat autem non aequos ipsi Montano: accusaverat illum apud Caesarem a colonia Narbonensi rogatus. at Montanus adeo toto animo scholasticus erat, ut eodem die, quo accusatus est a Vinicio, dice(ret: 'dele)ctavit me Vinici actio.' et sententias eius referebat. eleganter illi dixit SVRDINVS: rogo, numquid putas illum alteram partem declamasse?

Gravis scholasticos morbus invasit: exempla cum (di)dicerunt, volunt illa ad aliquod controversiae thema redigere. [13] hoc quomodo aliquando faciendum est, cum res patitur, ita ineptissimum est luctari cum materia et longe arcessere; sic quomodo fecit in hac controversia MVSA: qui, cum diceret pro filio locum de indulgentia liberorum in patres, venit ad filium Croesi et ait: mutus in periculo patris naturalia vocis impedimenta perrupit qui plus quam quinquennio tacuerat. quia quinquennis puer ponitur, putavit, ubicumque nominatum esset quinquennium, sententiam fieri, quia LATRONI bene cesserat, qui, cum elusisset vulnus exiguum, dixit: aspicite istam vix apparentem cicatricem: rogo vos, non putetis puerulum fecisse et ne puerulum quidem quinquennem?

[14] GALLVS VIBIVS improbam dixit sententiam, cum caedem describeret: occidit, inquit, maritum, novercam laesit, puero pepercit: etiamnunc putabat suum. valde enim puero CESTIVS aiebat parcendum; itaque dixit, cum laudaret eius testimonium: procuratore (me) natus es.

HERMAGORAS hunc sensum decentius posuit: CHATA TON ADELFON E ME.

BLANDI sententia laudabatur, cum descripsisset a puero demonstratum procuratorem: digitum multa significantem!

[15] EVCTEMON dixit: METRUIA, CHRESTON EURON MARTURA. O PAIDION EUSEBES. O PAIDION +LCHIOIN CH+ METROS, OLON DE PATROS.

MVRREDIVS mimico genere fatuam sententiam dixit, cum dixisset novercam disputare contra filii sui testimonium: facit, inquit, quod solet: pro amatore sanguini suo non parcit.

NICOCRATES LACON aridus et exsucus declamator dixit: TOU MEN IDIOU MARTUROS EFEISATO, TOU D EMOU CHATEFRONESEN.

HERMAGORAS, cum miserabilem dixisset pueri condicionem esse, qui infestae novercae et procuratori redderetur, dixit iam procuratorem clamare: OUCH ESTIN EMETEROS.

6. Tyrannus [thema] permisit servis dominis interemptis dominas suas rapere. profugerunt principes civitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes servi dominas suas vitiassent, servos eius virginem servavit. occiso tyranno reversi sunt principes; in crucem servos sustulerunt. ille manu misit et filiam conlocavit. accusatur a filio dementiae.

[1] ARGENTARI. Haberemus solacium, si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. 'Habe hunc illi honorem: fac dotalem, sine dominam custodiat.' Sanum putatis esse qui maluit tyrannum imitari quam servum? Pater noster honestis parentibus natus; qui enim aliter condicionem matris nostrae habere potuisset, si tantum ingenuus fuisset?

[2] CESTI PII. Soror, opto tibi perpetuam sterilitatem. Cum dicerem: 'manu mittamus servum', aiebat: 'expectemus sororis nuptias'. Ergo tibi, soror, ut honestos habeas liberos adulterandum est? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus servo dominus permisit quam tyrannus. Qui facit has nuptias aut insanus est aut tyrannus. Quis hoc potest credere, optandum filiae fuisse, ne finiretur tyrannis, ne rediret pater? Si interrogavero patrem quod gravissimum in tyrannide fuerit scelus, si sanus est, respondebit: quod dominae servis conlocatae sunt.

[3] FVLVI SPARSI. Eligitur maritus, quem sanus pater dotalem dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem meruit. Egregium generum, in quo nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est! Gravissima ipsi quoque servo facta est iniuria: dominam suam illi non licuit servare virginem.

BLANDI. Fecit etiam servo iniuriam, cui detraxit abstinentiae gloriam. Nuptiis suis manu missus est; o matrimonium omni adulterio turpius!

[4] IVLI BASSI. Liberata re publica quod me tristem vidistis, nolite mirari: nobis etiamnunc vivit tyrannus. Virginitatem, quam sub tyranno servaverat, perdidit sub patre. Dic, furcifer: cui sororem meam virginem servasti? dic, si placet: 'mihi.' 'Non vitiavit' inquit 'cum liceret illi': itane est nuptiis dignus, quia indignus est cruce? 'Ex cella sua in dominae migrabit cubiculum vel domina ex cubiculo suo migrabit in cellam.'

[5] CORNELI HISPANI. Melioris condicionis sunt vitiatae quam virgo: illis tamen mutare nuptias contigit. Quare, tyrannicida, praemium accepisti? etiamnunc aliqua ex edicto tyranni nupta est. Qui edictum tyranni fugerat, redit cum edicto. Dementia hoc patris factum est, ut tyrannum accusare non posset. 'Quid? ille' inquit 'filiam meam virginem alteri servavit?' Nunc maritus est qui sub tyranno quoque nihil amplius potuit quam raptor esse. is qui dotalis destinatus erat, custos relictus est. Propositum est edictum, quod ne ferremus, fugimus. Nihil per totum publicae servitutis spatium indignius visum est, nihil dis hominibusque minus ferendum; itaque tyrannus post hoc occisus est. (Invita) desponsa est puella; omnia ex edicto tyranni facta sunt.

[6] ALBVCI SILI. Egregius gener, cuius haec una gloria est, quod comparatus cruciariis frugalior est. Melius servus custodit dominam quam pater filiam. Propitius pater ita filiam suam collocavit, quemadmodum iratus tyrannus alienas. Inimici tibi nepotes precantur. Cum sanus pater fuit, ne has videret nuptias, fugit. Parum putatis magnum argumentum dementiae, quod egit tyrannum in mortem, patres in exilium, servos in crucem? Quomodo qui sic fugis, sic collocas? honestius exul es quam socer. Si voles invenire generi tui propinquos, ad crucem eundum est.

[7] ARELLI FVSCI patris. Ex servo gener, [et] ex domina uxor, ex domino socer factus est. quis has nuptias non tyranni putet? Patrem tyranni criminibus accuso, tyrannum patris. quid de tyranno querar? patri similis est. quid de patre non querar? tyranno similis est. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Id in filia tua coegisti, quod tyrannus tantum permiserat. Nunc nobis, pater, si sanus es, exulandum est. quid enim miserius accidere potest quam ista (pa)ti in libertate, quae ceteri vix in servitute? Fugimus, (ne) serviremus. Felicitatem nostram in calamitatem convertit; aliquanto enim fuit satius cum ceteris contumeliam ferre quam liberatis omnibus solos in tyrannidem reici. Servo libertatem dedit, filiae servitutem. servo filiam dedit, innocentiam abstulit. nescio, quid sibi velit quod servi meritum laudat; tyrannum enim laudare debebat. Servus noster (non est) stultus: tergus (et) caput suum deliciis praesentibus praetulit. si dix(er)it se extimuisse tantum nefas, laudabo et hanc illi etiamnunc optabo mentem. [8] Ceterae honestos invenerunt sibi viros; haec talem habet, quales illae in tyrannide habuerunt. soror mea ancillulae paelex est, et, ut domina nuberet, conserva de cellula eiecta est. Nullum in tyranno maius scelus fuit, quam quod tibi libuit imitari. O te, soror, miseram, quod ista non sub tyranno passa es! iam enim pati desisses. Hoc tu putas praemium esse: quia dominam non violavit, violet quantum volet. iste vero +ut dices+ iniuriam tibi fecit, quia adfinitatem tuam moratus est: si non cessasset, iam fortasse ex illo nepotes haberemus. Habeamus generum, si possumus, parem, similem; si minus, non erubescendum, cui cognatus sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia, in quae deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non quem ex censu deleamus.

[9] PORCI LATRONIS. Qui omnia tuleramus hoc fugimus. Vocat servum et, quia crucem non meruerat, mereri iubet. Itane, furcifer, tu potuisti dominam complecti? (non) putasti aut semper tyrannum victurum aut semper (a)futurum patrem. Felicissimae videbuntur quibus contigit raptus tyrann(ic)us. Ita sine dubio beneficium dedit, quod custodit dominam a stupro, se a cruce. Cum infelici face ad dotalem suum nova nupta deduceretur, si qua fides est, exhorrui, quasi repositum esset edictum. Cogitabam quem sorori virum eligerem: simpliciter fatebor, fastidiebam iam eas condiciones, quae ante profectionem fuerant; aiebam: 'illo tempore et aliae virgines erant'. Non vitiavit, inquit, (in) tyrannide: o nos felices, si ne nunc quidem!

[10] TRIARI. Age, hoc non est praemium, unum spectare omnium cruces? Certum habeo, si habuisset tyrannus filiam, non scripsisset edictum. Indicit festum diem, aperiri iubet maiorum imagines, cum maxime tegendae sunt.

VARI GEMINI. Eadem hora et libertum fecit et generum. Hoc fecisti, quod tyrannus non cogit, nisi cum irascitur, servos ne tunc quidem facit, cum cogitur. Generum habes: qualem? ut illi laudationem suam reddam, nempe frugi servum. Servis tuis paritura fratres (est). Quantum ad expositionem rerum pertinet, sunt quidem acerba tyrannidis mala, tamen tristiora exponam quae post tyrannidem gesta sunt. Non dubitabam, quin esset tyrannicidae nuptura. Si sub tyranno vitiata esset, (solacium) haberemus: hoc non tibi uni accidit. Nondum occisum tyrannum puto, etiamnunc tyrannicas nuptias video.

[11] MARVLLI. Nunc sciam, an merito libertatem acceperis, si liber non merueris crucem. Hoc, quod obicio, qui in pluribus fecit, occisus est.

P. VINICI. Nunc in domo nostra matrimonium est, cuius me puderet, etiamsi raptus esset. Quam miseros putatis, iudices, esse, quibus duo, quae miserrima sunt, optanda fuerunt, tyrannus et raptor? Vna genero tuo commendatio est, quod se aliquando ista puella putavit indignum.

VALLI SYRIACI. In ea condicione, iudices, sumus, ut consolari debeamus sororem, quod aut rapta non sit aut nupserit. Et tamen quid ille meruit, quamdiu per dominum licuit, innocentissimus servus?

[12] SEPVLLI BASSI. Nuptias clausa domo fecimus. in contubernium deducta servi domina est: ita iste dexteram sororis meae, nisi dum manu mittitur, contigit?

POLLIONIS ASINI. Inter nuptia(les) fescenninos in crucem generi nostri iocabantur. Miserrimum egisse me diem memini, quo servire coepit res publica; miserrimum diem egisse memini, quo in exilium fugimus; inter hos dies sororis nuptias numero. Miserrima soror, fortasse vernularum tuorum noverca es. Pater, volo ducere uxorem: dic, quam mihi ex ancillis despondeas.

Contra. ALBVCI SILI. Servavit dominam. si quis tyranno indicasset, solus in cruce pependisset.

[13] Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an, etiamsi non debuit filiam sic collocare, damnari tamen ob hoc non possit dementiae: licet, inquit, mihi filiam meam cui velim collocare. isto modo et repudium (si) remisero genero accusabor. male collocavi filiam? et multi alii; quid tibi videntur hi, qui +abducunt filias suas auari+ sed male eam (collocavi)? nec ob hoc damnabor: tu patrem debes dementem accusare, non sanum regere. ego istud an sine ratione fecerim, videbimus; satis est, si sana mente feci. deinde, an sic filiam collocare debuerit. hoc in haec divisit: an, etiamsi be(ne) meruit servus, non tamen sic illi referenda fuerit gratia. deinde, an bene meruerit. de facto servi primum disputavit, deinde de animo. factum quale [num] est? dominam non stupravit. auge beneficia: nec dominum occidit, nec adulter domino venenum dedit. non est beneficium scelere abstinere. et tyrannus permisit dominas rapere, non coegit. deinde hoc beneficium eius, quod laudas, serva. alioqui iniuriam fecit, si non subducta est iniuriae, sed reservata. tunc tamen solacium fuisset cum multis pati. denique aliae in tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum vocabatur, in hac matrimonium; in aliis finis expectabatur iniuriae, in hac nullus. denique illarum stupratores suffixi sunt, huius manu missus est. deinde de animo servi.

[14] LATRO colorem a fili parte, quare non vitiasset servos, hunc fecit: timuisse illum supplicium, scisse futurum, ut liberata re publica omnes poenas, qui contaminassent dominas suas, darent. et adventare iam tempus ultimum tyrannidi videbatur, cum (esset) ad summam perducta rabiem, quae numquam nisi ex desperatione fit. itaque cum videret, inquit, suffigi cruci servos, clamabat: 'hoc ego futurum sciebam!' in ultima oratione Latro dixit: servi quoque nomine tecum queri possum, quem, quia frugi fuerat, nequam fecisti.

ALBVCIVS hoc colore usus est: (erat) immatura etiam puella nec adhuc iniuriae idonea, et ideo illam non abduximus, quia aetatis beneficio tyrannidem sentire non poterat.

[15] CESTIVS dixit: ego plane non sum detracturus servo suam laudem: habuit bonam mentem, speravit posse fieri, ut, si virginem servasset, nuptiis dominae manu mitteretur.

VARIVS GEMINVS ait: fortasse amicam habebat, hac delectatus non (est; nam) quidam virginum concubitum refugiunt. fortasse scit illam non esse passuram et, illud quod nequam quoque servos interdum frugi facit, malam fortunam timuit. et hanc sententiam, quae valde circumlata est, adiecit: an enim furcifer auderet cum domina concumbere, nisi illi pater permisisset? et illud dixit: ad hoc, pater, ab exilio rediebas? in exilium ergo quid fugimus?

[16] BVTEO voluit videri re vera mente lapsum patrem et in narratione hoc dixit: quam maestus venit domum ab edicto tyranni, quantum in sinu filiae flevit! puto illo tempore mentem esse concussam.

VARIVS GEMINVS de abstinentia sic: contaminare dominam suam et trahere in cellam non est ausus nisi forte hoc modo mavis narrem: iam tunc sperare sororis nuptias coeperat.

[17] A parte patris magis defensione opus esse dicebat LATRO quam colore. VARIVS GEMINVS factum ipsum defendit: magnos viros fecisse, ut libertinas uxores ducerent. M. Cato, inquit, coloni sui filiam duxit uxorem. 'sed ingenuam'. respondeo: sed Cato. plus interest inter te et Catonem quam inter libertum et colonum. quam multa commoda habet subiectus et obsequens maritus! non petulantiam timebit, non verborum contumeliam, non paelicem, non repudium. filiam meam domi semper habebo, quam eo magis desidero quod [abeo] diu ab illa afui. deinde factum liberti laudavit.

[18] ALBVCIVS et philosophatus est: dixit neminem natum liberum esse, neminem servum; haec postea nomina singulis imposuisse Fortunam. denique, inquit, scis et nos nuper servos fuisse. rettulit Servium regem.

SILO POMPEIVS hoc colore usus dixit: exhaustum tyrannidis iniuriis patrimonium; non habuisse se dotem, quam daret.

ARGENTARIVS voluit videri puella volente se fecisse: visa est, inquit, indulgere illi; certe debuit.

[19] GAVIVS SABINVS hoc colore usus est, ut, in quantum posset, dignitatem suam destrueret et humilitatem confiteretur. et ideo, inquit, facilius potuit non vitiari, quia nemo in domum nostram oculos derigebat. et fueram, inquit, (iam ante dubius, quid) facerem, cui conlocarem: quaerendus mihi erat gener aliquis libertinus; quid ergo alieno potius liberto? hunc iam novi, scio, cuius in nos adfectus sit. si moriar, scio me meam filiam apud hunc tuto relicturum. et hanc sententiam adiecit, quae valde excepta est: eum non contempsi generum, qui tyrannum contempserat.

[20] ACCAVS POSTVMIVS hoc colore usus est: nihil est, inquit, invidia periculosius; hanc sapientes viri velut pestiferam vitandam esse praecipiunt: hanc vitavi. ingens invidia erat: 'hic nunc nobis obicit fortunam liberorum nostrorum.' oderant filiam meam feminae, me patres quasi publici mali segregem, exprobratorem. quo uno modo honeste potui, feci filiam meam ceteris similem, fortunam meam publicae parem. sic detracta omnis invidia est: filiam non habeo honestiorem quam vos, servum frugaliorem habui quam vos.

[21] HISPO ROMANIVS dixerat: maritum autem ego istum vocem raptorem serotinum? verbum hoc quasi apud antiquos non usurpatum quibusdam displicebat. eiusdem verbi significatione, ut extra reprehensionem esset, usus est GAVIVS SABINVS, cum diceret nondum esse consummatam adversus servos publicam vindictam: etiamnunc in domo nostra residuus raptor est.

[22] SATVRNINVS FVRIVS, qui Volesum condemnavit, maius nomen in foro quam in declamationibus habuit; solebat tamen tam honeste declamare, ut scires illum huic materiae non minus idoneum esse sed minus familiarem. is in hac controversia, cum L. Lamiae filio declamaret, dixit sententiam: O MEN PATER CHEIRON GEGONEN TURANNOU, O DE DOULOS EAUTOU.

Ex tabellis emptionis multi sententiam trahere temptaverunt. ALBVCIVS dixit: profer mihi tabellas. quid hoc est? generum socer mancipio accepit. [23] TRIARIVS dixit: 'fugitivum, erronem non esse'; ita si malum auctorem habemus, gener noster fugitivus est? BLANDVS dixit: relegamus auctoritatis tabellas: 'furtis noxaque solutum'. haec generi nostri laudatio est. GALLIO dixit: furtis noxaque solutus est *** SPARSVS dixit: ostende tabellas. quid nobis cum isto genero? prior dominus promisit fugitivum non esse. gratulor vobis, posteri: patrem fugitivum non habebitis. VARIVS GEMINVS dixit: 'erronem non esse'; adicio fugitivum non esse, adicio noxa furtisque solutum. [24] numquid de generi tui nobilitate detraxi? POLLIO aiebat ridere se, quod declamatores decrevissent hunc utique empticium esse.

Mirari vos puto, quod in hac controversia omnes declamatores mentis suae fuerint: non fuerunt. NEPOS MAMILIVS cum hortaretur libertum ad repudium sororis, dixit: refer nobis gratiam; et tu sororem meam manu mitte. NEPOS LICINIVS illi non cessit; dixit enim: in illa subsellia transite servi, transite liberti, empta cognatio. et cum illum sensum elegantem et ab omnibus iactatum subripuisset: 'soror, opto tibi sterilitatem', adiecit: nec est, quod mireris me timere partum tuum: (certum) habeo sic nasci tyrannos.

7. PRODITIONIS SIT ACTIO. Pater et filius imperium petierunt. praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste, captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro, dixit filium suum crucifixum esse et sero se aurum ad redemptionem tulisse. illi pervenerunt ad crucifixum imperatorem; quibus ille dixit: 'cavete proditionem.' accusatur pater proditionis.

[1] ALBVCI SILI. Quid desideratis ultra? imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum vidimus, cum filius imperator renuntiatus est quam cum captus. Redde rationem, quemadmodum redieris tutus, senex solus cum auro, cum etiam imperatores capiantur. Imperator adulescens renuntiatus est omnibus laetis praeter patrem.

[2] CESTI PII. Plus accepit auri quam quod posset abscondi; nolite mirari: et imperatorem et filium vendiderat. 'Cavete proditionem': iam comitiis cavimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. Cum de redemptione ageretur, omnes in curia fuerunt praeter competitorem. ('Cavete proditionem':) indicium fuit morientis breve, fili verecundum.

BLANDI. Quomodo te dimiserunt? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse voluisti. Si non decreveramus, consilium nostrum expectari debuit; si decreveramus, officium.

ARELLI FVSCI patris. Vnde tam graves paterni sinus? numquid ossa fili reportant? Expectat videlicet iudicia vestra reus, tamquam nesciat, quid de illo sentiatis. Non tu semel apud hostem fuisti, sed nos semel legatos misimus. Imperator non audet nominare te tamquam patrem.

[3] IVNI GALLIONIS. Fuit adulescens optimus, verecundissimus, qui patri suo cessisset, si salva pietate potuisset. Iterum nobis inter vos, patrem et filium, iudicandum est. Candidatus processit contra patrem; si silentium eius intellexissemus, et tunc nobis verecunde indicaverat. Habebas apud hostes auctoritatem: apparebat te rei publicae irasci. Legati nostri aurum ferebant, pater afferebat. Dixeras illos sero venturos; non[ve] pervenerunt sero: imperatorem nostrum convenerunt. Imperator istum accusat, nos subscribimus. Hoc fuit imperatoris nostri testamentum. [4] 'Obice' inquit 'aliqua ante actae vitae crimina': non possum; verecundum competitorem habuisti; multum tacebat. Quod possum tibi maius crimen obicere? filius tibi tuus credi rem publicam noluit. Non est, quod dicas: 'quem misi ad hostes?' tamquam ipse ire non possis. Cur tam cito reverteris? diutius nos contra filium rogasti quam pro filio hostem. non immobilis stetisti, non illic quasi et ipse adfixus haesisti? quid tam cito recedis? etiamnunc vivit, etiamnunc loquitur; recessurus interroga, si quid velit mandare. Voce proditionem coarguit, silentio proditorem. [5] Intellego, quanto istum periculo offendam; quemadmodum enim iste accusationem vindic(abit, qui repulsam vindic)avit cruce? Omnibus argumentis premitur: dabo qui viderint, dabo qui audierint, dabo aurum, dabo testem, et, ne quid de dignitate dubitari possit, imperatorem. de hoc, utrum volet, dicat: 'inimicus est': (itaque prodidit; 'filius est':) hunc indicavit. Vtrum tantum auri erat, ut appareret etiam non quaerentibus, an tam suspectus erat, ut, (ante)quam quisquam vos admoneret, proditionem cavis(se)tis? Optimus adulescens, optimus imperator, qui rei publicae curam agere ne in cruce quidem desiit! Dignum te non putavit filius, cui diceret: 'cave proditionem'.

[6] VARI GEMINI. Nolite omnia expectare ab accusatore et occupato et verecundo. reum intellegite: crimina audistis. Quaeris ante actae vitae crimina: non habeo; nihil tibi umquam filius obicere voluit. Tam cito lassatae preces tuae sunt? Quid faciet miser? nec imperator potest tacere proditionem nec filius loqui proditorem.

[7] PORCI LATRONIS. Quid ab ista (proditione securum) est, quae pervenit iam usque ad ducem! vereor, ne tam sero caveamus quam imperator noster, qui non ante intellexit proditionem quam proditus est. nec umquam praesentius periculum fuit: res publica sine imperatore est, proditor sine custode. Quid est, quare tibi hostes pepercerint? et imperatoris nostri pater es et aurum habes et legatus non es. Si tibi dicam: 'expecta, dum legati mittantur; filius tibi publice remittetur', dices: 'paternus adfectus non sustinet moram, rapit me desiderium fili. etiamsi redimere vivum non potero, mortuum redimam. [8] numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur.' ut ignoscam tibi, quod tam cito isti, obiciam, quod tam cito redisti. Dic, quid dixerit tibi; an nihil cum patre voluit loqui? 'Cavete proditionem'; hoc dixit: 'videte, ne quis nocte insciis custodibus exeat, ne quis ignorante re publica ad hostem perveniat, ne quis ex hostium castris gravis auro revertatur.' Nihil deest indicio: si quid de proditione quaeritis, imperator vobis dicet; si quid de proditore, legati.

[9] Pars altera. ARELLI FVSCI. Quantum est pretium, quo vendo, ut filium pater spectem in cruce, filius patrem de cruce? Tanti et imperatorem et parricidium vendidi? Gratulabantur omnes repulso magis quam designato, nimis ambitiose; nunc paenitet. Et filium et patriam vendidit (qui) tam exiguum auri accepit, ut unus senex portare posset?

[10] In hac controversia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio. LATRO semper contrahebat et quidquid poterat tuto relinquere praeteriebat. itaque et quaestionum numerum minuebat et locos numquam attrahebat; illos quoque, quos occupaverat, non diu dicebat sed valenter. hoc erat itaque praeceptum eius, quaedam declamatorem tamquam praetorem facere debere minuendae litis causa. quod in hac controversia fecit: non enim curavit dicere nullam factam esse proditionem sed se proditorem non esse. et suspectus, inquit, iudici est qui plus quam se defendit et nolo, inquit, cum fili voce pugnare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, praesertim cum odium adversus filium obiciatur patri.

ALBVCIVS in duas partes declamationem divisit: primum negavit ullam esse proditionem, deinde, ut esset, ad se non pertinere.

[11] Colorem contra patrem SILO POMPEIVS hunc introduxit: odio illum rei publicae, a qua repulsus erat, fecisse et odio ipsius fili, quem oderat et quia competierat et quia vicerat.

VARIVS GEMINVS dixit statim petisse patrem hoc proposito imperium, ut proderet, hominem avarum et lucro inhiantem et, quia noti mores eius erant, victum ab eo competitore, a quo vinci fas non erat nisi hominem turpissimum. ante comitia, inquit, paratus fuerat pecuniam dare, (ut) filium vinceret; post comitia paratus erat pecuniam accipere, ut filium perderet. ut captus est dux, aiebamus, inquit: 'non potest hoc sine proditione fieri.' excusavimus nos imperatori, diximus perseverasse ad redemptionem, quam(vis) deterruisset pater. hoc loco ille respondit: 'cavete proditionem'.

[12] BLANDVS dixit aegre ferentem pudorem repulsae voluisse occidi filium, ut in eius locum substitueretur ipse.

HISPO ROMANIVS ultionem, inquit, suam hosti vendidit. tam facile, inquit, exit nocte, pervenit ad hostes, redit, ut scires illum non tunc primum fecisse.

ARGENTARIVS dixit: perfer ad senatum mandata fili tui. necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque aliqua mandavit. fortasse proditoris nomen patri dixit; indica nobis. 'nihil dixit' inquit 'mihi': sublata omnis quaestio est. quaeritis, quem dixerit? videte, cui nihil dixerit.

[13] Pro patre de comitiis hic color LATRONIS fuit: ne quis filium meum vinceret, timui; itaque profes(sus) sum, ut auctoritate mea deterrerem futuros competitores. deinde ipse filio meo cessi.

ALBVCIVS [aiebat] hoc colore usus est: aiebant, inquit, alii imperatorem (iuvenem) fieri debere, qualis Scipio fuisset, alii senem, qualis Maximus fuisset; senem nihil temere facturum, (iuvenem acriter pugnaturum). utriusque populo copiam feci.

CESTIVS hoc colore usus est: noveram vitia fili mei, sciebam esse acrem adulescentem, fortem sed inconsideratum, temerarium. itaque petii et rei publicae causa (et) fili mei, quem idoneum ad tantum sustinendum onus non putabam.

[14] FVSCVS ARELLIVS dixit in hoc se competisse, ut hostium animi frangerentur, cum audissent posse rem publicam vel in una domo ducem eligere.

HISPO ROMANIVS simpliciter putavit agendum: inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur competitores. hoc itaque egit colore, ut quereretur de exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque victum senem non ambientem. de me, inquit, queri non potestis: clamavi: 'non est vobis utilis huius aetatis imperator.' mansit, inquit, illi et post comitia eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil communicabat; itaque captus est. et cum descripsisset, quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit: hoc erat quod vobis clamabam: 'ducem senem eligite.'

[15] OTHO IVNIVS pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit. erat autem ex somniatoribus Otho: ubicumque illum defecerat color, somnium narrabat.

De eo, quod inscio senatu egressus est, LATRO sic coloravit: amentem et attonitum protinus procurrisse.

ALBVCIVS hoc colore usus est: (necesse est) semper de duce cito constitui. longum erat expectare. ad summam, festinavi nec occurri.

[16] VARIVS GEMINVS dixit maluisse solum ire; hostes enim auctoritate legatorum non moveri at lacrimis patrum saepe flecti.

SILO POMPEIVS ait: putavi utilius esse privata illum pecunia redimi; minoris enim posse aestimari, (quam) si tamquam imperator redimeretur.

ARGENTARIVS ait: nihil tam iniquom erat quam legatos ad redemptionem mitti; numquam enim reddidissent quem sic desiderari publice iudicassent. itaque praecucurri rogaturus et hoc dicturus: exercitus contemnit illum, res publica relinquit.

[17] BLANDVS ait: cogitanti mihi, quid facerem, contentus essem paternis lacrimis an comitatu publico preces meas adiuvarem, tandem venit in mentem Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis isse et cum auro.

SEPVLLIVS BASSVS ait non expectasse se curiam, quia putaverit futuros, qui redimendum negarent, quod factum apud Romanos saepius erat; itaque ante se voluisse redimere, quam posset aliquid de non redimendo constitui.

CESTIVS dixit: non quaesivi secretos tramites et occultum iter: proditor eadem via veni qua legati?

[18] De voce fili colorem ALBVCIVS hunc fecit: pudebat illum, inquit, quod captus erat; quaerebat aliquod fortunae suae patrocinium; voluit videri non culpa sua sed proditione hoc sibi accidisse; itaque nomen adicere non potuit.

FVSCVS ARELLIVS dixit alienatum iam suppliciis animum et errantem has voces effudisse sine argumentis, sine reo.

VARIVS GEMINVS omnia complexus est: potest, inquit, propter hoc, potest propter illud. ego vobis idem suadeo: cavete proditionem. hoc si cavere vultis, imperatores senes facite.

[19] Illud et in hac controversia et in omni vitandum aiebat CESTIVS, quotiens aliqua vox poneretur, ne ad illam quasi ad sententiam decurre(re)mus. sicut in hac apud Cestium quidam auditor eius hoc modo coepit: 'ut verbis ducis vestri, iudices, incipiam, cavete proditionem'. sic finivit declamationem, ut diceret: '*** in quibus vitam finit imperator: cavete proditionem.' hoc sententiae genus Cestius echo vocabat, et dicenti discipulo statim exclamabat: IMERTEN ECHO. ut in illa suasoria, in qua deliberat Alexander, an Oceanum naviget, cum exaudita vox esset: 'quo(us)que invicte?' ab (hac) ipsa voce quidam coepit declamare et in hac desit. ait illi Cestius desinenti: EN SOI MEN LEKSO, SEO D' ARKSOMAI. et alteri, cum descriptis Alexandri victoriis, gentibus perdomitis, novissime poneret: 'quousque, invicte?', exclamavit Cestius: tu autem quousque?

[20] OTHO pater hoc colore usus est pro patre: dixit hoc molestum fuisse imperatori quod illum suffixum legati intuebantur; itaque, ut ab hoc illos spectaculo abigeret (et) exoneraret verecundiam suam, id dixisse, quo audito festinarent. itaque dixisse illum non 'caveant proditionem' sed 'cavete', quasi ipsis legatis esset periculum ne proderentur.

8. RAPTA RAPTORIS AVT MORTEM AVT INDOTATAS NVPTIAS OPTET. Rapta producta nuptias optavit. qui dicebatur raptor negavit se rapuisse. iudicio victus vult ducere; illa optionem petit.

[1] ALBVCI SILI. Praeterquam quod in omni discrimine periculosa libertas est, meruit puella, ut taceremus: misericors in nos, etiam antequam rogaremus, fuit. inhumana libertas est, si vincimus, adversus (uxorem, si vincimur, adversus) iudicem. Non oportet tibi amplius quam semel licere optare. omnis nimia potentia saluberrime in brevitatem constringetur. qui potest condemnare, possit semel; qui potest occidere, possit semel, aut, si qua iteratio recipi potest, in paenitentiam mortis recipienda est. proponite vobis illam supplici +causam+ faciem, carnificem, securim: etiam hoc semel licere nimium est. 'Exorata sum, conde gladium; irata sum, repeto optionem.' at non semel mori satius est? Occides iam non vitiatorem sed virum.

[2] PORCI LATRONIS. Periculosius est negare raptum quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens perductus erat, ut ignoraret, quid fecisset; non refugiebat tamen puellae nuptias, favebat tan(tum) sibi, ut innocens duceret. itaque nihil aliud petit quam libertatem, ut honestius duceret. Ita apud vos, iudices, tutius est peccare quam erubescere? Dignior poena erat, si id peccasset, quod meminisse posset. Exsurge, adulescens, et sine ullo respectu pudoris ad pedes te puellae demitte. accedite et vos, amici propinquique, et tu, mater, ac pater. quid est, puella? ecquid te horum lacrimae movent? 'non', inquit; 'ille ad magistratum veniat.' non dissimulo: metuo te, puella, si nusquam rogari vis, nisi ubi occidere potes. Gravius punior nunc, cum me peccasse pudet, quam cum peccavi. Quae post iniuriam ignoscit, post misericordiam (irascitur).

[3] CESTI PII. Venit ad vos vestro beneficio retenturus puellae beneficium. Optavit nuptias neque adhuc sciebat, quam verecundum maritum esset habitura. Vitiatorem dimisisti; virum occides? Aiebat iudex: 'quid habes, quod tam pertinaciter neges? nuptias optat.' Minus est ergo quod vitiavit quam quod negavit?

Q. HATERI. 'Non sum' inquit 'optatura mortem sed volo mihi licere et mortem optare': quam potestas ista delectat crudelis est.

BLANDI. Ergo nos iniuriam periculosius negavimus quam fecimus?

[4] IVNI GALLIONIS. Quadam nocte quid dicam? iam non negare non pudet. nox, vinum, error quid irasceris, puella? iam negare non audeo. Non diligenter causa mea acta est: dum nihil timetis, facilius me puellae credidistis. Confitendum est vitium nostrum: nos nuptiis moram fecimus. Sive ad hoc esset vitiata sive non esset, visa digna matrimonio quae hominem non posset occidere. Tibi consulebam, ne dicereris vitiatori nupta; si per te licuisset, honestiorem maritum habuisses. 'Tu negasti? o hominem impudentem! ita tu non ante magistratus tribunal, in conspectu populi, in medio foro clamitasti: ego virginem rapui?' Neminem habere tam obsequentem maritum potes: hic iam nihil negabit.

[5] VARI GEMINI. Exponam vobis rerum ordinem sic, tamquam ab eo didicerim, qui, quid fecerit, nescit.

VIBI GALLI. Vbi estis, qui dicebatis: 'nihil interest tua; confitere'? Confitetur, quia honestius putasti raptori nubere. 'Sit' inquit 'mihi heres, si quis intra decem menses natus fuerit': numquid negat? Surge, adulescens, dic: 'rapui, vitiavi'; incipe scire quod nescis. Miraris, si tibi non credit? multum est de quo timet.

[6] Pars altera. P. ASPRENATIS. Nescio, utro iudicio adversarius fuerit improbior: priore id egit, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet, ex duobus a lege constitutis suppliciis utrum velit pendere. fatetur enim se impune habere maluisse quam ducere uxorem, uxorem ducere malle quam mori. antea legem vitiationis evertere conatus est, nunc transferre volt. advocatos rogat, iudices rogat, omnis potius quam vitiatam. Vtinam non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae clementiam novit. Clamabat se innocentem esse; si quid peccasset, mori non recusare. Aderat raptori populus, nec quicquam magis suspectam faciebat vitiatae causam quam lenitas optionis. Est quaedam proxima innocentiae verecundia praebere se legibus; tu vero [ne] meruisti quidem mortem illa infitiatione. ignorasti an peccasses, innocens esse voluisti; (si iam tibi de stupro tuo liquet,) causam habes. Revertere ad parentes, puella, quoniam quidem totiens iam rogas, quae rogari ipsa debueras.

[7] LATRO tres fecit quaestiones: an illa [interrogatio] (optio) iusta fuerit. 'non fuit' inquit 'iusta; non enim constabat te raptorem esse.' nihil refert, inquit, an negaverit; erat enim raptor, etiamsi negabat, et ita iusta fuit optio. an, si iniusta optio fuit, revocari possit. optio, inquit, semel puellae datur; immutabilis est, simul emissa est. iudex quam tulit de reo tabellam revocare non potest; quaesitor non mutabit pronuntiationem suam. nihil tam civile, tam utile est quam brevem potestatem esse, quae magna est. si volet et alteram optionem suam revocare et deinde tertiam, numquam constabit, quid futurum sit, cum illa quod optaverit possit sequenti semper optione rescindere. tertiam fecit quaestionem: an, si potest revocari aliquando optio, nunc debeat. hic defensio adulescentis, qui negavit se vitiasse.

[8] FVSCVS et ordinem mutavit quaestionum et numerum auxit; fecit enim primam quaestionem: an rapta non possit amplius optare quam semel. potest, inquit; lex enim non adicit, quotiens optet sed ex quibus: 'aut hoc' inquit 'aut illud'; non adicit 'ne amplius quam semel'. contra ait: lex te iubet alterutrum optare; tu hodie si mortem optabis, facies quod numquam factum est: utrumque optaveris. etiamsi non licet, inquit, amplius quam semel, [et mortem optabis et nuptias] ego nondum optavi; optio est enim quae legitime fit. illa non est facta legitime. si praetor defuisset, numquid optionem vocares? [si rapta defuit] sed raptor (de)fuit: non est ista optio, sermo est. an proximo iudicio confirmata sit optio. raptor ait: agebatur apud iudices, utrum deberet rata esse optio (an) non; iudicata est rata esse debere: rata sit. non, inquit puella; quaesitum est enim, an ego in raptorem ius haberem; iudicatum est habere me: uti debeo. non possum ante legem habere quam raptorem. novissimam quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat esse optio.

[9] PASSIENVS hanc ultimam partem sic dividebat: an, si adulescens malo adversus puellam animo infitiatus est raptum, ut nuptias effugeret, dignus sit, qui iterum fortunam subeat optionis recusatae. deinde, an malo animo fecerit.

VARIVS GEMINVS ultimae quaestioni vel parti, in qua quid debeat fieri, quaeritur, duo haec adiciebat, quae (apte) per se quaeri putabat: an, si puella pro certo adulescentis mortem optatura est, non debeat illi permitti optio tam crudeliter usurae sua potestate. deinde, an mortem optatura sit. quid est, inquit, quare velis optare, nisi quod nuptias non vis? hoc non tantum patimur sed rogamus.

[10] Color pro adulescente introductus est a LATRONE talis, ut diceret se ebrium fuisse et ignorare, quid fecerit; hodie quoque magis credere de facto suo quam scire. recusasse autem, non ne duceret uxorem, sed ut sua voluntate duceret. et iudices non audisse sollicitos: faciles fuisse, quasi de nuptiis ageretur.

VARIVS GEMINVS raptum confessus est et dixit nihil esse tam contrarium adulescenti quam etiamnunc negare: non tantum raptam sed iudicem offendet.

CESTIVS nec Latronem secutus est dicentem nescisse se hodieque nescire nec Varium Geminum confitentem, sed non rapuisse apertius negavit: verum, inquit, inveniri non poterat; iudices illam sententiam secuti sunt: 'si rapuit, indignum est puellam inultam esse; si non rapuit, non est indignum fieri illum maritum.'

SILO POMPEIVS dixit adulescentem verecundum natura et rustici pudoris non sustinuisse confessionem. non placebat LATRONI (hic) color: minus, inquit, ignoscetur illi, si scit se rapuisse et sciens mentitus est. contra dicebat Silo (non) posse ulli fidem fieri aliquem nescire, an rapuerit.

[11] HISPANVS CORNELIVS non subducere illi, inquit, maritum volui sed honestiorem dare. digna est, inquit, tam misericors puella, quae non videatur nupsisse raptori.

HISPO ROMANIVS ait illos sodales, qui illum nocte impulerant, circumstetisse et dixisse: 'non est quam rapuisti; alia fuit.' timuit, ne illi, quam rapuerat, faceret iniuriam.

ARGENTARIVS dixit: vellem mortem optasses: non esset hic raptor iudicatus. non causa tua (va)luit sed optio, dum unusquisque iudex dicit: 'quid habet, quod tantopere recuset? putes de capite agi. et ipse ait se non nolle ducere uxorem sed titulum recusare. nempe victus ducet uxorem. non est sollicite de eo iudicandum, cui damnato gratulandum est.'

SILO hoc colore usus est: confusum adulescentem subito [et] tanto tumultu parum sibi constitisse et negasse quia perturbatus erat, perseverasse quia negaverat.

(EXCERPTA CONTROVERSIARVM LIBRI SEPTIMI)

Ab archipirata filio dimissus

[1] Duobus filiis quidam superduxit novercam. alterum domi parricidii damnavit, tradidit fratri puniendum. ille eum exarmato navigio imposuit. delatus adulescens ad piratas, archipirata factus peregrinantem patrem cepit et remisit. reversus pater abdicat filium.

Tanta tempestate confusus dispicere nil potui. Nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an noverca mandasset, ministerium an poenam esse voluisset, vindictam parricidii an parricidium. insui fratrem culleo iubes? non possum. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse. Nemo repertus est naufragii comes; omnia instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum. patri sum excusandus an fratri? 'Hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.' 'Vivit' inquit 'frater'; non credo. 'servavit' inquit 'me'; fecisti, ut crederem. in domo, in qua tam facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. Emicabant [descriptio tempestatis] densis undique nubibus fulmina et tempestates horridae absconderant diem. Intumuerat mare iustis quoque navigiis horrendum. 'Habes', inquam 'frater, si innocens es, navigium, si nocens, culleum.' non potui facere parricidium quam facile erramus omnes! et factum putavi. 'Frater', inquit 'tu primus in domo parricidium facies.' Iacebat in litore navigium quod etiam integrum infeliciter vexerat. credam parricidam, si tibi proficiscenti navigium suum reddidit. subito mihi cum animo pariter excidit ferrum, et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi, quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperasset pater. ita mihi, quae sola miseros in domo nostra respicit, Fortuna succurrat. Profectus pater tranquillo mari, auspicato itinere, integra navi. quid hoc est? felicius navigavit damnatus quam qui damnaverat. Vtrum vobis videtur innocentiam apud piratas didicisse an ne apud piratas quidem perdidisse? Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. Scissa quoque vela fecerant sinus, et instructas classes naufraga praecesserat navis: scires navigare qui servaturus esset patrem. Erat navigium, immo fuerat. o crudelis et pertinax noverca! nihilominus saevit: maria iam quiescunt, praedones miserentur, irati parcunt. Veni ad vos, ut probem me parricidam. Multas rerum natura mortis vias aperuit et multis itineribus fata decurrunt. O maria iustiora iudiciis, o mitiores procellae patre! Non putatis misericordem, qui, quem damnavit, puniendum fratri dedit? centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere, Mithridaten, dii boni, quam non dubium parricidam! gaude, pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. 'Nocens est iste'; sed mihi frater est. naturae iura sacra sunt etiam apud piratas. 'Dixisses' inquit 'te non posse'; ita tu nesciebas? Non licuit, non debui, non potui.

Pars altera. Nega nunc parricidam fuisse quem scis esse piratam. Dimisit me in patrocinium suum, ut, quia non occiderat, videretur nec ante voluisse. Quis porro me uno miserior est? vitam parricidae debeo.

Extra. Magna novorum rhetorum manus in hanc partem transiit, ut aliquid dici debuerit in novercam. fuerunt et illi, qui non quidem palam dicerent sed per suspicionem et figuras. quod PASSIENVS non probabat adserens minus verecundum esse aut tolerabile infamare novercam quam accusare. quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, post ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. HISPANVS duro colore usus hoc se tamquam gravius elegisse dixit supplicii genus. qui color prudentibus displicebat; quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit?

Popilius Ciceronis interfector

[2] DE MORIBVS SIT ACTIO. Popilium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Tullium ab Antonio missus occidit; caput ad Antonium rettulit. accusatur de moribus.

Occidit Ciceronem Popilius. iamne creditis occisum ab isto patrem? Occisurus Ciceronem debuit incipere a patre. 'Antonius' inquit 'iussit'; non te pudet, Popili? imperator tuus te credidit posse parricidium facere. Abscidit caput, amputavit manum. minus in illo crimen est, quod Ciceronem occidit. Pro dii boni! occisum Ciceronem malos mores voco. Hoc unum feliciter, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. facilius pro parricida Cicero iudicem movit quam pro se clientem. ad vos hoc, patroni, spectat exemplum: nullos magis odit Popilius quam quibus plurimum debet. Abscidit cervices. parce iam, Popili: nihil tibi nisi occidendum mandavit Antonius. Pudeat te, Popili: accusator tuus vivit. Non credidisset Popilium facturum Antonius, nisi parricidium fecisse meminisset. Dii manes Popili senis et inultae patris umbrae te, Cicero, persecuntur, ut quem negasti sentias parricidam. Non hausit Minturnensis palus exulem Marium; Cimber etiam in capto vidit imperantem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor libenter se Hortensi clientem professus est, et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Ita tu, Popili, si Antonius iussisset, et patrem occidisses?

Pars altera. Si illa tempora in crimen vocas, dicis non de hominis sed de rei publicae moribus. Miraris, si eo tempore necesse fuit Popilio occidere, quo Ciceroni mori? Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. Iussit imperator, iussit victor; ego illi negare quicquam possem, cui nihil negare poterat res publica?

Extra. Popilium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidii reum a Cicerone defensum sed in privato iudicio.

Ter abdicatus venenum terens

[3] Ter abdicatus, ter absolutus comprehensus est in secreta domus parte a patre medicamentum terens. interrogatus, quid esset, ait venenum: velle se mori, et effudit. accusatur parricidii.

Dic, quid commiserim; certe nec secreta (te) fallunt. Vt intervenit pater, in has cogitationes abii: 'quisquamne tam infelix fuit? quisquamne me magis odit quam ego?' misereri mei coepi. Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea venenum. vivam, si nec hoc tibi satis est. Habuit venenum Mithridates, habuit Demosthenes.

Pars altera. Cum se mori velle dicat, vitam rogat. teneo parricidam etiam in suam mortem paratum. Quantum est quod negas, cum tantum sit quod fateris? venenum quaesisti, venenum emisti, venenum intulisti in eam domum, in qua habebas inimicum patrem. Indica, quis vendiderit; dicetur illi: tu vendebas cuiquam venenum? tu abdicato? nesciebas, cui daturus esset? Quaeritis, cui venenum paraverit? non bibit. Quod negat, parricidium est, quod confitetur, veneficium. 'Mihi' inquit 'paravi'; ne quis dubitet, an alium possit occidere. Tam invisum tibi fuisse patrem dico, ut occidere volueris; tam invisum ipse confiteris, ut mori volueris.

Extra. Coniectura duplex a persona una: an sibi paraverit, an patri. Laberium divus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri ordini red(di)dit. quem cum iussisset ire sessum, omnes equites ita se coartaverunt, ut venientem non reciperent. multos tunc in senatum legerat Caesar, et ut repleret exhaustum bello civili ordinem et ut his, qui bene de partibus meruerant, gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus mandavit Laberio transeunti: 'recepissem te, nisi anguste sederem'. Laberius ad Ciceronem remisit: 'atqui soles duabus sellis sedere'; quia Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari sed utriusque adulator.

Mater caeca filium retinens

[4] LIBERI PARENTES ALANT AVT VINCIANTVR. Quidam habens uxorem et filium profectus (in) piratas incidit. scripsit utrique de redemptione. uxor flendo caeca facta est. filium euntem ad redemptionem alimenta poscit; non remanentem alligare vult.

Navigaturus uxori filium reliquit, nec adhuc caeca erat. non est, quod mulieris affectum lege aestimetis, qua minatur: omnia facit, ne filius alligetur. Quotiens duobus est communio, potestas eius fit tota, qui praesens est.

Pars altera. Vnius vinculis duos alligat. Victo mater catenas denuntiat, victori ad piratas eundum est. Filius familiae nulli possum servire nisi patri. Petis ab eo alimenta, quem pater peregre mittat. Primae partes patris sunt, secundae matris. Ille peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter cives; ille alligatus, tu soluta. at tu caeca es: infelicior ille, quod videt catenas suas et caedes et vulnera et cruces eorum, qui non redimuntur. 'at periculosum est.' quam multi nihil pro patribus periculosum putarunt! Non, inquit, vindictam, sed misericordiam quaerit. Ita quisquam exigit pietatem, ut impediat?

Extra. Calvus, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de eloquentiae principatu habuit, usque eo concitatus actor fuit, ut in media oratione eius exclamaret Vatinius reus: rogo vos, iudices: num, si iste disertus est, ideo me damnari oportet.

Quinquennis testis in procuratorem

[5] Mortua quidam uxore, ex qua filium habebat, duxit aliam, sustulit ex ea filium. habebat speciosum procuratorem. cum saepe iurgarent noverca et privignus, iussit eum semigrare; ille trans parietem habitationem conduxit. rumor erat de adulterio matris et procuratoris. quodam tempore pater in cubiculo suo occisus inventus est, uxor vulnerata, communis paries perfossus. placuit propinquis quaeri a filio quinquenni, qui una dormierat, quem percussorem cognosceret; ille procuratorem digito monstravit. accusat filius procuratorem caedis, ille eum parricidii.

Vt audivi clamorem, si qua fides est, deprehensos adulteros credidi. (Aliquis uno teste contentus est:) da puerum. aliquis non est uno teste contentus: da populum. obicit privigno parricidium, filio mendacium. Dic, puer, quis occiderit patrem, dic audaciter: eundem nominas, quem populus. nox placet sceleri, adulterii tempus. O magna in contrarium perversitas saeculi! inventus est qui patrem posset occidere, non posset novercam? Ostende istud non volnus sed argumentum. ostende volnus: percussor ille quam timuit, ne occideret! Tam leviter te vulneravit illa dextera, cui nec paries obstitit nec pater? Nihil est puero teste certius; nam et ad eos annos pervenit, ut intellegat, et non ad eos, quibus fingat.

Extra. Vinicius, exactissimi vir ingenii, nec dicere res ineptas nec ferre poterat.

Demens qui servo filiam iunxit

[6] Tyrannus permisit servis dominas suas rapere. profugerunt principes civitatis et simul qui filium habebat et filiam. cum omnes servi dominas vitiassent, servus eius virginem servavit. occiso tyranno reversi sunt principes; in crucem servos sustulerunt. ille manu misso filiam iunxit. reus est a filio dementiae.

Haberemus solacium, si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. Sanum putatis esse qui imitari tyrannum maluit quam servum? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. plus permisit servo dominus quam tyrannus. Quisquis has nuptias facit aut insanus est aut tyrannus. Egregius gener, cui nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est! Virginitatem sub patre perdidit, quam servaverat sub tyranno. Itane est nuptiis dignus, quia indignus est cruce? Melior condicio vitiatarum quam virginis est: illis mutare nuptias contigit. Propitius pater ita collocavit filiam suam, ut iratus tyrannus alienas. Cum sanus esset pater, ne has videret nuptias, fugit. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Non est illi praemium, unum spectare omnium cruces? Dominam non stupravit. auge beneficia: nec dominum occidit nec venenum dedit. non est beneficium scelere abstinere. Quod aliae in tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum vocatur, in hac matrimonium. Timuit ille supplicium; scivit rem publicam liberandam, daturos poenas qui contaminassent; et adventare tyrannidi tempus ultimum vidit. Convenite, servuli, convenite, liberti, empta cognatio.

Pars altera. Si quis tyranno indicasset, solus hic in cruce pependisset. Licet cui volo filiam collocare. M. Cato coloni sui filiam duxit uxorem. Filia non mariti petulantiam timebit, non verborum contumeliam, non paelicem, non repudium. Neminem natura liberum fecit, neminem servum. imposuit haec Fortuna postea singulis nomina. nuper et nos servi fuimus. Servus rex fuit.

Cavete proditorem

[7] Pater et filius imperium petebant, praelatus est filius. commisso bello captus est. missi sunt X[L] legati ad redimendum imperatorem. euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse. illi pervenerunt; quibus imperator ex cruce dixit: 'cavete proditorem'. reus fit pater proditionis.

Imperator supplicium tulit, proditor pretium. tristiorem istum vidimus, cum filius imperator renuntiatus est quam cum captus. quemadmodum redisti tutus, senex solus cum auro, cum etiam imperatores capiantur? Plus accepit auri quam quod posset abscondi; nolite mirari: et imperatorem et filium vendiderat. 'cavete proditorem': iam comitiis cavimus. abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. 'Cavete proditorem' indicium fuit morientis breve, filii verecundum. Cur dimissus es? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse voluisti. Candidatus processit contra patrem; iam tunc nobis verecunde indicavit. Filius tuus tibi credere rem publicam noluit. Legati nostri aurum ferebant, pater afferebat. Non immobilis deriguisti, non illic quasi et ipse affixus haesisti? quid tam cito recedis? adhuc et vivit et loquitur. Voce proditionem indicavit, silentio proditorem. Optimus imperator, (qui rei publicae curam agere) ne in cruce quidem desiit. Tibi non dixit: 'cave proditionem'. Nec imperator potuit tacere proditionem nec loqui filius proditorem. Expecta, dum mittantur legati. dicis 'affectus non sustinet moram.' ergo si redimere non potes vivum, saltim mortuum redime. numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur. 'Cavete proditionem', id est: ne quis insciis custodibus exeat, ne quis ignorante re publica ad hostem perveniat, ne quis ex hostium castris gravis auro revertatur. indicio nihil (de)est: de proditione vobis dicit imperator, de proditore legati. Sublata quaestio est. quaeritis, quem dixerit? videte, cui nihil dixerit.

Pars altera. In comitiis filio meo cessi. Decretum non expectavi sed amens et attonitus protinus cucurri. Ad summam, festinavi nec occurri. Sciebam hostes patrum lacrimis saepe flecti.

Extra. LATRO non curavit dicere nullam factam esse proditionem sed se proditorem non esse. suspectus est, inquit, iudici qui plus quam se defendit. CESTIVS posita suasoria 'deliberat Alexander, an Oceanum naviget, cum exaudita vox esset: quousque, invicte?' describenti discipulo late Alexandri victorias gentesque perdomitas addentique: 'quousque post ista?' exclamavit: 'et tu quousque?'

Mutanda optio raptore convicto

[8] RAPTA (RAPTORIS) AVT MORTEM AVT INDOTATAS NVPTIAS OPTET. Rapta producta nuptias optavit. iuvenis raptorem se negavit. convictus est; illa mortem petit. raptor contradicit.

Optare tibi non amplius quam semel licuit. Proponite supplicii faciem, carnificem, securim: hoc semel licere nimium est. In hanc perturbationem deductus sum, ut ignorarem, quid fecissem. Gravius punior, cum me peccasse pudet, quam cum peccavi. Optavit nuptias; nec adhuc sciebat, quam verecundum maritum esset habitura. raptorem dimisisti; virum occides? Minus est ergo quod vitiavit quam quod negavit? Ergo nos iniuriam periculosius negavimus quam fecimus? Quadam nocte quid dicam? non negare iam non pudet: nox, vinum, error quid irasceris, puella? iam non negat. Iudex [da] tabellam revocare, quam tulit, non potest; quaesitor non mutat pronuntiationem. nihil tam civile, tam utile, quam brevem potestatem esse, quae magna est. Si mortem optaveris hodie, facies quod numquam factum est: utrumque optaveris.

Pars altera. Id egit priore iudicio, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet. Vtinam non illum liberaret metu quod iudicis sui clementiam novit. Est quaedam proxima innocentiae verecundia praebere se legibus. Lex non adicit, quotiens optet, sed ex quibus: 'aut hoc' inquit 'aut illud'; non adicit: 'ne amplius quam semel'.

Seneca the Elder The Latin Library The Classics Page