L. ANNAEI SENECAE MAIORIS CONTROVERSIARVM LIBER SECVNDVS

Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem

[1] Cum repeterem, quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios FABIANVS philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando, quantae postea in disputando fuit. exercebatur apud Arellium Fuscum, cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit, ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat, ut exprimeret. erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis acquisitus, compositio verborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset. summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia vaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur; in descriptionibus extra legem omnibus verbis, dummodo niterent, permissa libertas. nihil acre, nihil solidum, nihil horridum: splendida oratio et magis lasciva quam laeta.

[2] Ab hac cito se Fabianus separavit, et luxuriam quidem cum voluit abiecit; obscuritatem non potuit evadere, haec illum usque in philosophiam prosecuta est. saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen vitiorum remanent vestigia: quaedam tam subito desinunt, ut non brevia sint sed abrupta.

Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias, et quotiens inciderat aliqua materia, quae convicium saeculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor vero velut voluntarius non elaboratae orationi aderat. vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; vocis nulla contentio, nulla corporis adseveratio, cum verba velut iniussa fluerent. iam videlicet compositus et pacatus animus cum veros compressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat. suasoriis aptior erat: [3] locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius. numquam inopia verbi substitit, sed velocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio.

Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia video animum tuum a civilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu aversum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere é ut eloquentiae tamen studeas. facilis ab hac in omnes artes discursus est; instruit etiam quos non sibi exercet. nec est, quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam, ut te bene cedentis studii favor teneat; ego vero non sum bonae mentis impedimentum: perge quo inclinat animus, et paterno contentus ordine subduc fortunae magnam tui partem. [4] erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus tuis, omnium bonarum artium capacissimum; est et hoc ipsum melioris ingenii pignus non corrumpi bonitate eius, ut illo male utaris. sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque, eius alioqui processus avidus et hortator laudatorque vel periculosae dum honestae modo industriae, duobus filiis navigantibus te in portu retineo.

Sed proderit tibi in illa, quae tota mente agitas, declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit. qui aliquando, (cum) Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari. [5] habuit et Blandum rhetorem praeceptorem, qui eques Romanus Romae docuit; ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere. nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. apud Blandum diutius quam apud Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae causa.

Scio futurum, ut auditis eius sententiis cupiatis multas audire, sed nec ille diu declamationibus vacabat, et ego tanto minorem natu quam ipse eram audiebam quotiens inciderat, non quotiens volueram. in hunc ergo libellum quaecumque ab illo dicta teneo conferam.

1. Dives tres filios abdicavit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare vult; nolentem ire abdicat.

[1] PORCI LATRONIS. Hancine meam esse fortunam? eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista videlicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit? Quietiora tempora pauperes habuimus: bella civilia aurato Capitolio gessimus. Divitias putas aurum et argentum? ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis veneunt. Denuntio tibi, dives: etiamsi venero, dabo operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putavi, ut aut pater meus liberos odisset aut dives concupisceret. Non desidero patrimonium; fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa saepe fovit et sine ratione destituit. vidi ego magni exercitus ducem sine comite fugientem, vidi (ab) ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore venalia. nam quid ex summis opibus ad egestatem devolutos loquar? multa tibi succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras.

[2] RVFI VIBI. Habendos esse liberos is quoque iudicat, qui non libentissime habet. Ego illos in frivola invitavi nostra: qui illis meam promisi domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero, abdicabor; si non paruero, abdicabor. Patrem amo; haec est contumacia mea. Dives filium non habet: me dabis. dives reduxerit suos: me recipies. ita non adoptari sed commodari recuso.

[3] CESTI PII. Accipe vitae meae testem, quod magni aestimas, divitem, cui placere difficile est. Vultis scire, quare patrem non relinquam? quia genuit me, quia educavit, quia abdicavit. Diu dubitavi, ille amicum temptaret an hic filium. 'Abdico' inquit; hoc pater verus: quid ab eo, qui adoptabit, sperare possum?

Narratio CESTI PII. Dives (sus)tulit unum filium; non fuit contentus: quid enim erat diviti unus? tres sustulit: poterat etiam in adoptionem dare. Abdicavit unum, alterum, tertium. iam nihil diviti putatis superesse? quartum addet.

[4] ARELLI FVSCI patris. Quisquis es avarus pecuniae custos immensique cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris? ecce turba iuvenum sine patre. Impera quod vis: navigabo, militabo, dummodo, ubicumque fuero, tuus sim. Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod divites rogent? Vnde talem patrem? non irasceris, nisi ut ames. Quid porro? ista patrimonia, in quae male sani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? mille corruentium inter (di)vitias suas exempla referebas, et inter illa ponebas et divitis domum. Merito abdicasti an immerito? si immerito abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes; si merito, odi domum tot facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam: quae apud nos frugalitas est, apud illos humilitas est. [5] Perdis iterum potius filios quam recipis? Colit etiamnunc in Capitolio casam victor omnium gentium populus, cuius tantam felicitatem nemo miratur; merito potens est: nempe ab eius origine est, qui non reliquit patrem. Egredientem te certe domum redeuntemque comitabor, nec nisi in limine deseram: ero in publico filius. Amo aeque paupertatem quam patrem: utrique consuevi? Non possum agere in domo divitis filium. Si carum tibi servum venderes, quaereres, numquid saevus emptor esset. Eam mehercule horam, qua tibi irato satis faciam, interim pluris omni patrimonio puto. Hoc solum quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene, de abdicatione? [6] Ego in domum vestram intrabo, tamquam ego vos eiecerim? ego ornamenta vestra occupabo? tum me, si illic quid commisero, nec meus recipiat pater. Quid est, quod aut negandum mihi aut excusandum sit? non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio. haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe: madentem unguentis externis, convulneratum libidinibus, incedentem, ut feminis placeat, femina mollius, et cetera, quae morbi, non iudici sunt; abdicatio loquax est. [7] Quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo, immo é me miserum! é etiam laudatorem habeo, et eum, cui non omnes placent (hoc enim malo dicere quam 'omnes non placent'). Non tibi per multos fulta liberos domus est, neque turba lateri circumerrat, nec multus intra limen heres est, nec post me ali(us), quem retineas (quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom etiam deos cum votis patris vidisses certantis). et tutior adversus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus; memento, post terga vinctis manibus ductus est. tu, Crasse, post evestigata illa fugitivorum arma urbis Romanae divitissimus é qui nunc apud Parthos eges sepulchro quoque. [8] [dicta praeterea illia corruentium] (plura exempla) non refero; quotiens enim [inter divitias suas exemplo] istam posuisti domum meliores perdentem divitiis suis liberos! Hoc (animo) scio nostros fuisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem, cuius paupertas virtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa mirantes decora sua circumstetere lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuvenes, et meum rogando patrem vestrum rogare discite.

[9] BLANDI. Tres genuit, quattuor abdicat. 'Abdico' inquit: apparet, unde venias.

GALLI VIBI. Si quis me audit abdicari, iam putat adoptatum. 'Quare (recusas?)' respondeo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nec tam vicino exemplo emendaris? qui abdicat suos quaerit alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego divitis filiis invidebam, modo illi mihi. Laudat me pater, cum abdicet; laudo ego patrem, cum abdicer. haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego me meo.

[10] FABIANI PAPIRI. Ecce instructi exercitus saepe civium cognatorumque conserturi proelio manus constiterunt, et colles equis utrimque complentur, et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur. (in) illa tum multitudine cadaverum vel spoliantium sic quaesierit aliquis: quae causa hominem adversus hominem in facinus coegit? nam neque feris inter se bella sunt, nec, si forent, eadem hominem deceant placidum proximumque divino genus. quae tanta vos pestis, cum una stirps idemque sanguis sitis, quaeve furiae in mutuum sanguinem egere? [11] quod tantum malum huic generi fato vel forte (in)iunctum? an, ut convivia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit? magna enim vero (so)lacia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua (nocentes) potius quam lucem innocentes intueri maluerint. an, ne quid ventri negetur libidinique, orbis servitium expetendum est? in quid tandem sic pestiferae istae divitiae expetuntur, si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur? quid tandem est, quod divitiae (non) corruperint? primum, si inde incipere velis, aedes ipsae, quas in tantum extruxere, ut, cum domus ad usum ac munimentum paratae sint, nunc periculo, non praesidio *** tanta altitudo aedificiorum est tantaeque viarum angustiae, ut neque adversus ignem praesidium nec ex ruinis ullam in partem effugium sit. [12] ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caedunturque gentium silvae; aeris ferrique usus, iam auri quoque, in extruendis et decorandis domibus, nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque metuant; qui seu tectis iniectus est (seu) fortuitus ­quae et beuna­ illa urbium excidia sunt: quippe non defendunt sua, sed in communi periculo ad praedam (ruunt, rapturi velut praedones) hostesque aliena, et in suis domini a validiore caeduntur alio, ipsique cum maxime flagranti (domo) spolium ex alienis ruinis ferunt. in hos ergo exitus varius ille secatur lapis, ut tenui fronte parietem tegat ­quam umetis seuere­? in hoc pavimentum tessellatum et infusum tectis aurum? o paupertas, quam ignotum bonum es! [13] quin etiam montes silvasque in domibus marcidis ex umbra fumoque viridibus aut maria amnesque imitantur. vix possim credere quemquam eorum vidisse silvas patentisque campos, quos rapidus amnis ex praecipitio vel, cum per plana infusus est, placidus interfluit. non maria umquam ex colle vidisse lenta aut hiberna, cum ventis penitus agitata sunt. quis enim tam pravis oblectare animum ita possit, si vera cognoverit? videlicet (haec illis placent) ut infantibus quae tangi comprendique manibus aut sinu possunt; nam magna non capit exigua mens. ex hoc litoribus quoque moles invehuntur, congestisque in alto terris exaggerant sinus; alii fossis inducunt mare. adeo nullis gaudere veris sciunt, sed adversum naturam alieno loco aut terram aut mare imita(ntia) aegris oblectamenta sunt. et mirabere, si fastidio rerum naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent?

[14] HISPANI CORNELI. Solus omnium abdicor, quia me meus pater diligit, alienus adpetit. Quid mihi obicit? meretricis amo? aes alienum feci? dic, dives audiat. 'Divitem' inquit 'esse te volo': o me abdicandum, si talem patrem relinquo! Laudabat mihi pater paupertatem, narrabat divitum incommoda, aiebat multos divites accusatos; ego certe memini abdicatos. 'Abdico' non est patris mei verbum.

[15] TRIARI. Quare abdicas? numquid dies noctesque impendo turpibus conviviis? plurimum vivo in lupanari? si nescis quae crimina obiciantur, ab amico disce. Si omnes mali sunt, quid isto patre (miserius? si omnes boni sunt, quid isto patre) crudelius?

ROMANI HISPONIS. In hanc ego domum ibo, in qua aut totiens insanitur a patre aut totiens peccatur in patrem? Cum prodiero repente dives, dicent omnes: 'quis est iste, quem magna fortuna non decet?' 'haec est divitis quarta abdicatio.'

[16] SILONIS POMPEI. Quantumcumque est, satis mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam feram: hoc non mihi primum accidit. Tuus sum filius, etiam(si) abdicor. Quid videri me velis, nescio: (in)nocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. Vtcumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum abdicat; adoptio tres abdica(vit, quartum abdica)tura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicatis: 'in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidisses patrem.' etiamsi non abdicarer, perditurus fui.

[17] Pars altera. LATRONIS PORCI. Si nescirem, quid mali esset paupertas, nunc intellegerem: abdicationem filius meus non timet. Fabiorum imagines Metellis patuerunt; Aemiliorum et Scipionum familias adoptio miscuit, et iam abolita saeculis nomina per successores novos fulgent. sic illa patriciorum [eorum] nobilitas (a) fundamentis urbis [habet] usque in haec tempora constitit. adoptio fortunae remedium est. Non ignoro ego quorum inopia per otium in angulis divitiarum convicio strepit accusantium quae consequi nequeunt. sed nulla materia in rebus humanis virtutes clarius ostendit: census senatorium gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe secernit, census in castris ordinem promovet, census iudices in foro legit. Non persua(si) tibi? (i) ergo ad illos, quos mavis sequi quam reducere.

[18] FVSCI ARELLI patris. Facilius possum paupertatem laudare quam ferre. Quid mihi Phocionem loqueris, quid Aristiden? tunc paupertas erat saeculi. quid loqueris Fabricios, quid Coruncanios? pompae ista exempla fictilibus fuerunt diis. facile est, ubi non noveris divitias, esse pauperem. Quod vos liberis vestris optatis, ego meo impero.

[19] Divisio. Non puto vos quaerere, quomodo haec controversia divisa sit, cum habeat negotii nihil; FVSCVS tamen sic divisit: dico licuisse mihi adoptari; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit verum est, et quod sine iure quoque rationem habet recte fit. cum de iure diceret, dixit: 'Sub arbitrio' inquit 'patris es': si in hoc subicior patri, quia filius sum, in hoc sine dubio, ut filius sim é et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo; quom itaque ei respondeo, scilicet id ago, ne desinam filius esse. atqui id(em) ago, cum respondeo emancipanti; quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar? si non licet recusare, [quare] cur potius abdicas me quam tradis? cum de officio diceret, in haec divisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi.

[20] SILO POMPEIVS sic divisit: coepit a vetere et explosa quaestione, (an) in omnia patri parendum sit. etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit parendum, quo efficitur, ne pater sit. deinde quaesit, an invitus filius dari in adoptionem possit. si non potest, an ob id abdicari possit, quod arbitri sui est. an, ut possit, non cum contra voluntatem patris sed cum male arbitrio suo utitur. hic subiecit, an hic bene usus sit. de(inde) officii partem tractavit et ita divisit: turpem esse adoptionem, inutilem esse, periculosam esse. cum diceret turpem, dixit: aliena bona invadere et trium filiorum subsessorem esse et liberis spem reconciliationis paternae eripere quam inhumanum est! cum inutilem diceret, dixit patri (in)utilem esse, adoptanti inutilem esse, (sibi inutilem esse). cum patri inutilem diceret, tractavit, quam grave esset filio carere unico, (quanto) gravius eo, quem alius concupisceret; et cum diceret divitem [esse] quoque, qui tot haberet solacia, filium quaerere, dixit: tibi non erit facile adoptare. cum inutilem [rem] diviti diceret, sic tractavit: futurum, ut ad suos rediret, si non adoptasset. [21] hoc loco belle videbatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudavit, in divitias invectus est: dixit [si] posse se divitiis corrumpi, quibus corrumpi posset exercitus. cum in divitias inveheretur, dixit: aiunt multa vitia divites habere istos, et hoc gravissimum: suos non amant. nec est, quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda vitia: contactu ipso nocent transeunti. (Ti)meo, ne peccare discam: ecce tu quam cito abdicare didicisti! dixit futurum, ut diviti displiceret propius inspectus: ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri. dixit futurum, ut abdicaretur: sic adoptatus placuerim? ego nec meo placeo. adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante, tota familia expellere insitivum heredem cupiente.

[22] LATRO ultimam quaestionem posuit, quam fere solebat: etiamsi non recte fecit, quod adoptari a divite noluit, an tamen, (si) id bono adversus patrem animo fecit, [an] ignoscendum sit. deinde, an bono adversus patrem animo fecerit. in hac quaestione bona pars adulescentis est, patrem amantis et opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus bono adversus se animo factum, sed consensum filiorum adversus patres dicturum. [23] tacitam nescioquam (inducendam verecundiam) BROCCO cuidam, non malo rhetori, visum erat, qui dixerat adulescentem videri sibi habere comperta quaedam vitia: male de se existimare eum, qui ire ad iudicem strictum innocentiae nollet.

ARGENTARIVS omnes priores transit partes (et) statim ad hoc venit: debueritne patri parere an non debuerit; et in figuram contulit declamationem: volo, inquit, aliquis filium abdicet, qui petit a patre paupere, ut in adoptionem diviti daretur. quam bonam, inquit, causam pater habebit! dicet hic: ń deinde sic transit, cum declamasset eam controversiam, quae posita non erat: si ille filius malam causam haberet, ego bonam habeo. contulit suam causam cum illo.

[24] De colore magis quaesitum est: (an) adulescens debeat in divitem aliquid dicere. quid enim faciet? dicet in eum, qui tantum honoris illi habet, et in amicum paternum? non dicet in eum, quem fugit? et illi tamen, qui sibi abstinentiam conviciorum imperaverant, non bene praestiterunt; (interim) alicuius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt obsistere. aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur; nihil enim illos sollicitat, nullum schema, nulla sententia. sic quae malam faciem habent saepius pudicae sunt; non animus illis deest sed corruptor.

[25] FABIANVS philosophus hoc colore usus est, ut diceret: etiamsi sustinerem [ad] alicui tradi, diviti nollem. et in divitias dixit, non in divitem: illas esse, quae frugalitatem, quae pietatem expugnassent, quae malos patres, malos filios facerent.

GALLVS VIBIVS fuit tam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae; cui hoc accidisse uni scio, ut (in) insaniam non casu incideret sed iudicio perveniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod [quodis] simulabat ad verum redegit. hic controversiam postero die, quam erat a Fabiano dicta, declamavit. [26] solebat autem sic ad locos pervenire, ut amorem descripturus paene cantantis modo diceret: 'amorem describere volo' sic tamquam 'bacchari volo'. deinde describebat, et (ut) totiens coepturus repetebat: 'amorem describere volo'. in hac controversia plane quod voluit consecutus est, ut divitias nobis in odium adduceret: saepe enim ingessit: 'divitias describere volo', et multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus sed dulcius. hoc unum occurrit, in quo pusillum inest insaniae: non me delectant ignoti servorum domino greges nec sonantia (catenis) laxi ruris ergastula: patrem gratis amo.

[27] FVSCVS ARELLIVS et hunc colorem dixit: ominibus offendor. cum primum de adoptione ista cogitarem, occurrerunt mihi tres abdicati, et audio in ista domo tres fuisse filios nec esse. timeo infelicem liberis domum. et alias causas dixit (licet enim plura abdicato dicere, propter quae neget), sed nuno refero, cui rei quisque maxime institerit.

LATRO illo colore usus est, sodalem se tribus divitis filiis fuisse: semper, inquit, illos colui, immo adhuc colo. cum abdicati essent, ego illis suasi, ut tacerent et patrem cedendo mitigarent; dixi: 'cum primum tempestivum putabitis, patrem vestrum rogabit meus.' ecce admonent me aptissimum esse tempus: verum est, non potest pater invenire reconciliationis aptius tempus: dives filios quaerit.

[28] CESTIVS illo colore: quos abdicatione non potuit terrere, putat se castigaturum adoptione. non ille tuum filium concupiscit: suos corrigit. cum illis putaverit me satis minatum, abdicabit. non faciet, inquit; atqui neminem adhuc habuit, in quo hoc aut facilius aut iustius faceret.

FABIANVS hoc colore, ut dixi, egit: nolo dives esse.

RVFVS VIBIVS hoc: nescio dives esse. haec in hoc loco cum diceret, excepta sunt: non est, quod putes omnibus divitias convenire; nihil est indecentius novicio divite. et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu divitiarum gloriam petat. ego non dico: 'dives esse nolo', sed 'nescio'.

[29] ALBVCIVS et ipse divitias insecutus est et dixit pulchram de Fabricio sententiam: munera, inquit, regia respuit: cum auro dominum ­et­ accipere. et illum locum egregie tractavit: omnes cibos habebo suspectos, omnes potiones. trium paedagogi illic sunt. occidere me volet quisquis frugalissimus fuerit. non venenum pauperes timent, non heredem; adhuc nec abdicationem timebamus.

[30] SILO POMPEIVS illo colore egit: nemo illi placere potest. ne in hoc quidem aliquem retinuit, ut non omnes abdicaret. ecce nunc, inquit, invenit novam abdicationem, ne quid de reditu sperare possent. et cum multa dixisset in divitem, dixit: non est, quod mireris, si te odi: amo quos abdicasti.

Color a parte patris aliquid curae desiderat. quidam induxerunt patrem cupidum divitiarum, quod invidiosum est in hoc visum, quia ita divitias filio dare vult, ut filiis eripiat. itaque LATRO optimo colore usus est: in hoc, inquit, te in adoptionem volo dare, ut facilius per te abdicati reconcilientur.

CESTIVS. 'timeo' inquit 'ne abdicer': vellem timeres!

[31] ALBVCIVS hoc colore usus est: summam sibi amicitiam cum divite fuisse. dixisse illum sibi dubitanti, an filium tolleret: 'tolle' inquit 'in meum patrimonium; ego istum fratrem liberorum iudicabo.' itaque cum et tertium abdicaret, dixit: 'quid? sic mihi illudis tamquam unicus? etiamnunc filium habeo.' venit ad me et ait: 'redde quem educasti mihi. si emendati fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis; si perseveraverint furere, habebo hunc pro illis.' temptavi statim reducere illum in gratiam cum filiis: intempestivum erat. temptavi cogere subtrahendo meum: respondit: ­non­ tamquam possit diviti deesse filius.

[32] SILO dixit: 'amicus' inquit 'abdicatorum sum'; quid ergo? mavis inimicum adoptet? si intraveris domum, videbis, an aliqui [qui] animum patris a filiis avertant. 'si reduxerit' inquit 'illos, [et] quid fiet?' capit divitis domus et quattuor liberos. si te illi fratrem gravabuntur, libentissime recipiam. sic de me dives meruit, ut illi (et) dare filium paratus sim et commodare.

BLANDVS hoc colore egit, ut diceret divitem inexorabilem liberis esse: omnia se fecisse, ut illum placaret. videri esse magnas causas et graves, itaque certam futuram adoptionem.

[33] OTHO IVNIVS pater solebat difficiles controversias belle dicere, eas in quibus inter silentium et (apertam) actionem medio temperamento opus erat. edidit quidem quattuor libros colorum, quos belle Gallio noster Antiphontis libros vocabat: tantum in illis somniorum est. et hoc vitium ab antiquis, qui artem dicendi tradebant, duxerat; illi enim colores pro(ba)bant, qui non possunt coargui, [non] ut somniasse [ut] non esset antiqu(is) omnino offensio. sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit. non multum interest, in causa sua falsum aliquis testem det an se: alteri enim credi non debet, alteri non solet.

[34] Otho tamen Iunius bene dicebat has controversias, quae suspiciose dicendae erant. itaque memini optime illum dicere pro ­hac re ne­ adulteri reo, in quem SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, [ad] calumniam iuraverat. erat genus iudici tale: speciosum invenem dominus suus deprehendisse cum uxore in cubiculo testatus est, et ob hoc uxorem suam dimisit. hoc nomine servum adulteri postulatum dominus non defendebat; mulier, in quam petebatur praeiudicium, tuebatur. opus erat aliquo colore, cum in cubiculo visa esset cum servo et marito. [35] Otho Iunius nullam (rem) certam posuit sed tantum circumventam (a) viro mulierem egregie tractavit. cuius actio quam utilis fuisset, statim apparuit NIGRO BRVTTEDIO dicente, qui hoc colore usus est: arcessitum a domino servum, ut inter se medius et dominam recumberet. illam non esse passam. maritum indignatum prosiluisse quasi (in) corruptorem. (verbo etiam corruptiore) usus est quam colore: dixit enim arcessitum servum, ut dominicae libidini paparium faceret. Syriacus, cum secunda actione hunc colorem urgeret, diserte multa dixit, inter quae et hoc: adulterum accusator in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum; et paene causam abstulit. et illud autem tum Syriacus vafre fecit et belle respondit: cum prima actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus est; dixit probaturum se deprehensam in cubiculo cum servo. [36] Niger Bruttedius cum ageret, obiecit Syriaco, quod causam non posuisset, et [non] institit assidue, quare non appa(re)ret, quomodo servus sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. cum responderet Syriacus, ait: primum non apud eundem praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, cui semper narrari placet; ego Theodorum, cui non semper. deinde quaeris, Niger, quare ego non narraverim: ut ista narrares, feci. et contra Maximum Stertinium, a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos XII in officio tuo fui; dic, quid in domo tua peccaverim. sed haec est consuetudo vestra: iniuriam vocatis finem servitutis. tamdiu vobis cordi sumus quamdiu usui.

Haec a Syriaco dicta, magnis [et] excepta clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui. [37] ad Othonem redeo, a quo longius aberravi. solebat hos colores, qui silentium et significationem desiderant, bene (dicere); itaque et hanc controversiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum et reconciliationis causa faceret. hoc non detegebat sed omnibus sententiis utebatur ad hoc tendentibus, tamquam 'non possum' inquit 'pati sine patre': me autem sine te putas pati posse? quemquam autem patrem putas pati sine liberis posse? et illud: credite mihi: impium nihil de liberis duo patres cogitant. et illud: 'recipiat' inquit 'suos; non possum sine te pati': hoc fortasse illi placebit, quod ad tuum patrem reverti voles. et illud: non amas abdicatos? domum illorum occupa. amas? serva. [38] dixit et illud: 'libenter' inquit 'pauper sum': et ego. dicet aliquis: 'quare ergo in adoptionem diviti filium?' recipiet excusationem, si dixero: 'filii mei causa facio'; honestius etiam nunc facio, quam si filii mei (causa) facerem. et illud: hoc aut meum consilium est aut illius aut commune; conscientia scilicet duos senes iungit. et illud: o temerariam adulescentiae et incautam contumaciam! fortasse iam supervacua esset adoptio, si non repugnasset. (et) illud: non recipio. omnia licet facias, non ego ero pater orbo divite. et illud in ultimo: scis et me non invitum esse pauperem: ego te genui, ego divitias docui contemnere; sequere auctoritatem meam: nihil turpiter suadeo, nihil sordide concupisco. crede fidei meae: hoc fieri expedit. 'quoi?' inquit: mihi, tibi, diviti; nihil amplius dico. [39] totam [inquit] bene dixit controversiam, sed hoc genere, ut putares illo dicente sic esse dicendam, deinde mirare(re), quid illi suspiciosa actione opus fuisset, cum aperta uti liceret. belle de hoc vitio illius SCAVRVS aiebat illum acta in aurem legere.

GLYCON SPYRIDION ex altera parte satis dulcem dixit sententiam: AGNOMONOS APOCHERUTTEI(S) OMOLOGON EFILESAS.

ARTEMON dixit: OUCH ESTIN, TON BEBAION CHTEMATON PLOUTOS. ENOS PLOUSIOU TREIS APORRETOI UPANTOSIN.

HERMAGORAS dixit: PERIELEUSOMETHA TESSARES ENOS APORRETOI.

2. Vir et uxor iuraverunt, ut, si quid alteri optigisset, alter moreretur. vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse virum. uxor se praecipitavit. recreata iubetur a patre relinquere virum; non vult. abdicatur.

[1] PORCI LATRONIS. Dii immortales, qua debetis providentia humanum genus regitis: effecistis, ut illud non periculum esset amantis sed experimentum.

CESTI PII. Antequam iuraremus, diu haec inter nos tacita lex erat. Si abdicata fuerit, non vivet. hoc illi pater non credit; non est novum: nec vir credidit. Quaeris, quod ius iurandum fuerit? 'ita patri placeam.'

FVSCI ARELLI patris. Iam, uxor, non navigabo, non peregrinabor: fides tua me timidum fecit. 'Mentitus' inquit 'hic': sollemne est amantibus; ideo non nisi iurantibus credimus. Hos dividere vult socer, quos ne mors quidem dividet? 'Moriar; habeo et causam et exemplum. quaedam ardentibus rogis se maritorum (im)miserunt, quaedam vicaria maritorum salutem anima redemerunt. quam magna gloria brevi sollicitudine pensata est!' o te felicem, uxor! inter has viva numeraris.

[2] MARVLLI. Adsiduae contentiones erant: 'ego magis amo'; 'immo ego'. 'sine te vivere non possum'; 'immo ego sine te'. qui solet exitus esse certantium, iuravimus. respexistis nos, di, quos numquam violavimus.

HISPONIS ROMANI. Difficile est, iudices, eorum secretorum causas reddere, quae amantibus etiam sine ratione iucunda sunt. Nec est, quod putetis de abdicatione hodie tantum illius agi: de spiritu agitur. scitis, quemadmodum suos amet: non magis sine patre vivere potest quam sine viro.

[3] IVNI GALLIONIS. Socer é hoc enim te appellabo, quamdiu vixero. Quid sibi volunt altiores gemitus et fortiora inter lacrimas suspiria? nescioquid videris fortius, puella, promittere. non sum tanti, ut bis pro me pericliteris.

ARGENTARI. Nocet illi indulgentia suorum: in duo pericula mulier incidit, quorum neutrum esset experta, si aut minus amaret virum aut minus amaret patrem.

ALFI FLAVI. Nec est, quod putetis illi facilius istius esse desiderium: et patri iurabat tamquam viro iuraverat.

[4] Pars altera. P. ASPRENATIS. Nempe, si quid acciderit viro, aut peritura (aut peieratura) est, et, si bene filiam meam novi, peritura est. Si quid genero meo acciderit, filia mea moritura est; adiciam quod sit indignum: si quid filiae meae acciderit, vir eius victurus est! Vide, qua te lege constrinxeris: si peieraveris, vives.

BLANDI. O condicionem aequam! alteri vitam debet, alteri devovet.

PAPIRI FABIANI. 'Non possum' inquit 'relinquere virum'; quicquam non potes, quae mori potes? Paene, qui falsae mortis nuntium miserat, verae recepit. Vir, dum nimis amat uxorem, [paene] causa periculi fuit; uxor, dum nimis amat virum, paene causa luctus fuit; pater, dum nimis amat filiam, abdicat. (di,) servate totam domum amore mutuo laborantem. 'Moriar' inquit: hoc patri minaris, viro promittis. Potes sine viro pati: peregrinationem eius tulisti. facilius potes carere eo, qui spiritum dedit quam eo, qui impendit?

[5] Et haec controversia non eget [hii] divisione, nam praeter illam quaestionem, an pater abdicare possit propter matrimonium, reliqua, cum ad aequitatem pertineant, tractationis sunt. optimam tamen quaestionem coniecturalem LATRO fecit; proposuit illam, an, etiamsi non malo adversus uxorem animo [fuit] maritus fecit, tamen tam temerarius et inconsultus relinquendus sit. deinde: an etiam malo adversus uxorem animo fecerit.

FVSCVS ARELLIVS iuris quaestioni subiecit non posse illam discedere a viro; nam et hoc illam iure iurando obligavit; hunc enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut vivi non diducerentur, cum illud quoque caverint, ne morte dividerentur. [6] LATRONI contrarium videbatur onerari iuris iurandi invidiam, cum extenuari deberet; et illud ius iurandum contra fortunam videtur, hoc etiam contra patrem.

CESTIVS contra fecit et toto dixit iure iurando illam liberatam: illo casu solutos ipsos vinculo religionis, et ideo non futurum periculum uxoris, si quid accidisset viro.

SILO POMPEIVS contra dixit illam teneri iure iurando et adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen solvi foederis pactionem: et ideo, inquit, honestum morti nostrae titulum vindico, ne, si quid acciderit, aut ego pro aliena uxore moriar aut illa pro alieno viro.

[7] HISPO ROMANIVS hoc colore usus est: ius iurandum iocosum fuisse; sicut multa cotidie iurarent amantes, et ipsum iurasse. itaque oblitum se eam iurasse et misisse nuntium, ut experiretur affectus uxoris, (cum ei su)perveniret. uxorem intellexisse falsum nuntium esse et ex eo se loco praecipitasse, ex quo praecipitata perire non posset, ut, quomodo ego illam, inquit, falso nuntio terrueram, sic illa [inquit] me falso periculo terreret.

MARVLLVS praeceptor noster licenter verbo usus est satis sensum exprimente, cum diceret uxorem intellexisse mariti mendacium: et ipsa adversus temerarios mariti iocos relusit.

[8] Hanc controversiam memini ab OVIDIO NASONE declamari apud rhetorem Arellium Fuscum, cuius auditor fuit, cum diversum sequeretur dicendi genus é nam Latronis admirator erat. habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio eius iam tum nihil aliud poterat videri quam solutum carmen. adeo autem studiose Latronem audit. ut multas illius sententias in versus suos transtulerit. in armorum iudicio dixerat Latro: mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit:

arma viri fortis medios mittantur in hostis;
inde iubete peti.

et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est: memini Latronem in praefatione quadam dicere (quod scholastici quasi carmen didicerant): non vides, ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes? mollit viros otium, ferrum situ carpitur, (animum) desidia dedocet. Naso dixit:

vidi ego iactatas mota face crescere flammas
et rursus nullo concutiente mori.

tunc autem, cum studeret, habebatur bonus declamator. [9] hanc certe controversiam ante Arellium Fuscum declamavit, ut mihi videbatur, longe (aliis) ingeniosius, excepto eo, quod sine certo ordine per locos discurrebat. haec illo dicente excepta memini: quidquid laboris est, in hoc est, ut uxori virum et uxorem viro diligere concedas. necesse est deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos ius iurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti: si mentiremur, illa sibi iratum patrem invocavit, ego socerum. parce, pater: non peieravimus. Ecce obiurgator nostri quam effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum. quid est, quod illum ab indulgentia sua avocet? di boni, quomodo hic amavit uxorem? [10] Amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse, et ab eo abducit, sine quo negat se posse vivere: quaerit[ur] periculum eius, qua paene caruit, hic qui amare caute iubet! Facilius in amore finem impetres quam modum. tu hoc obtinebis, ut terminos quasi adprobaturi custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi utique facturi, omnia verba ratione et fide ponderent? senes sic amant. pauca nosti, pater, crimina: et litigavimus aliquando et cecidimus et fortasse, quod non putas, peieravimus. quid ad patrem pertinet quod amantes iurant? si vis credere, nec ad deos pertinet. [11] Non est, quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaveris: perit aliqua cum viro, perit aliqua pro viro. illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. fer, socer, felicitatem tuam: magnum tibi quam parvo constat exemplum! in reliquum, ut iubes, diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur: exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret; sic, di, sit semper. Perseveras, socer? recipe filiam. ego, qui peccavi, poena dignus sum. quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? discedam e civitate, fugiam, exulabo; utcumque potero, desiderium misera et crudeli patientia perferam. morerer, si solus moriturus essem.

[12] Declamabat autem Naso raro controversias et non nisi ethicas. libentius dicebat suasorias. molesta illi erat omnis argumentatio. verbis minime licenter usus est, non (ut) in carminibus, in quibus non ignoravit vitia sua sed amavit. manifestum potest esse (ex eo), quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres versus, invicem petit, ut ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret. aequa lex visa est: scripserunt illi quos tolli vellent secreto, hic quos tutos esse vellet. in utrisque codicillis idem versus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter arbitros fuit:

semibovemque virum semivirumque bovem;

secundum:

et gelidum Borean egelidumque Notum.

ex quo apparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naevos fuisset.

3. RAPTOR, NISI ET SVVM ET RAPTAE PATREM INTRA DIES TRIGINTA EXORAVERIT, PEREAT. Raptor raptae patrem exoravit, suum non exorat. accusat dementiae.

[1] PORCI LATRONIS. 'Moriar' inquit, 'moriar': (dic ergo) verum. Hodie ego non fleo; quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid, oculi, obtorpuistis? nondum est tricesimus dies. Vitam rogas? dedi, et perdidisti. 'Mori' inquit 'filium vis': ego te mori volo? immo furor tuus, illa caeca et temeraria cupiditas, et inter haec pater illius, qui nimis cito exoratus est. quare tam cito senex ille remisit iniuriam? ne tristiore quidem vultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. timeo, ne verum sit quod audio, ne novo inauditoque more de nuptiis puellae vitiator exoratus sit.

[2] CESTI PII. Quo melius de sene [de] iudicare possitis, narrabo me iuvenem. habui patrem sanae mentis nec tam severum, ut crudelis esset, nec tam indulgentem, ut incautus. duxi uxorem, quam pater iusserat, nec tamen nuptiarum mearum me paenitet. Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod negaveram dedi? ipse dispensasti triginta dies, ut haberet primos socer, medios reus, novissimos pater.

*** Ne omnia vitia a prima adulescentia repetam, virginem rapuit, patrem accusat; haec intra dies triginta. Putas me accusatori promissurum quod filio negavi? 'impetravi' inquit 'ab illo': alii aiunt illum a te. [me] His me diebus accusas? Rapuisti virginem, et cum tam libenter viveres?

[3] ARELLI FVSCI patris. 'Moriar' inquit; etiamnunc minaris? nondum rogas? 'quousque' inquit 'rogabo' iam lassus es nec adhuc ullum rogasti. 'non possum' inquit 'exorare tam diu'; novo more obicit dementi constantiam. 'Quid ergo? tu poteris videre morientem filium?' fortasse non potero et ideo irascor, dum licet.

POMPEI SILONIS. Haec audacia eius ex parte culpae meae est: nimium indulgenter nutritus est; omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogavit. 'Ignovit' inquit: ita aliquis ante me rogatus est? non nosti condicionem legis tuae: in hac culpa (qui pa)res sent(ent)ias habent, pereunt. ipse se ad alienam misit, lex illum [ad]misit ad meam. RAPTOR, NISI ET SVVM ET RAPTAE PATREM EXORAVERIT, PEREAT. vis scire, lex utrum maluerit? non exoratos; irascitur. ex duobus patribus eum raptor accusat, qui legem sequitur.

[4] ARELLI FVSCI. Miraris me dubitare? ipsa lex inter mortem et nuptias dubia est. Quid me intempestivae proditis lacrimae? nondum erat tempus fatendi. non est, quod tibi quicquam promisisse lacrimas putes: fleo, quod necesse mihi est filium spectare morientem. Quid facturus sim, adhuc nescio; utique tu ante tricesimum diem nescies. 'Exoravi' inquit '(raptae) patrem': quid ergo mihi molestus es, si hoc tibi satis est?

MOSCHI. Effregit fores et identidem leges invocantem coegit pati stuprum, nisi tam facile puellam exoravit quam patrem. Mortem vitiatione meruit, accusatione deprecatur; consumuntur interim dies. uter nostrum illos consumit? 'Rogo' inquit: non est (for)tunae meae rogari; nunc ego rogare debueram, qui periclitor.

[5] PAPIRI FABIANI. Demens sum: vides (enim), turpiter vivo, meretricem amo, leges ignoro, dies tuos non numero. Ad iudices vocat iudicem suum. 'Ergo moriar' inquit: hoc si reo dicis, non curo; si iudici, videbo; si dementi, non intellego. 'Demens' inquit 'es'; et huic aliquis ignoscere potest, qui sic rogat? Vos mei iudices estis; iste habet suum iudicem nec potest inexorabilem queri, quem nondum expertus est.

[6] IVNI GALLIONIS. 'Rogo' inquit; nunc? hic? sic? si volebas rogare, admovisses propinquos, amicos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte gemitus. testor deos, sic rogaturus fui puellae patrem. 'Quando' inquit ('misereberis?' cum) vultum in supplicis habitum summiseris, cum dixeris: 'paenitet quod rapui, quod te priorem non rogavi', cum dixeris te dementem fuisse, deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, deliberabo cum tua matre. me miserum, quam paene promisi! (dura), anime, dura; here fortior eras. et multum habeo, quod deliberem: diversi me affectus distringunt, inter reum et patrem distrahor; hinc iniuria est, hinc natura. quid properas? nemo tibi praeter me rogandus est. 'ergo' inquit 'misereberis?' nihil promittam ante tricesimum diem. o me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! longiore tempore opus erat. [7] Audi a demente exempla huic crimini (convenientia). denis vicenisque annis inter bella iuventus consenuit; nos dies triginta ferre non possumus? Deliberabo; lex nihil vult temere fieri: 'magna res est' inquit, 'delibera, cogita, tempus accipe.' Effregisti domum civis, ut dicis, etiam misericordis: morere! non est hoc nocenti grave, ego nihil peccavi; propter te mori cupio. Ratio a me exigitur alienae culpae, meae potestatis. 'Quid ergo facturus es?' non pronuntiabo ante supremum. quid [si] miraris, si illum citius exoravisti? facilius est iniuriam donare quam crimen. Agedum, procede in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum: non putasti mecum deliberandum? unde tu scis, qualem filium habeam? ego certe adhuc nescio, qualem filiam habeas. 'Iam' inquit 'angustum tempus est': et tibi vacat accusare? ullum tempus uni verbo angustum est?

[8] VIBI RVFI. Quis umquam praeter me ignoseere iussus est? 'Iam' inquit 'tempus angustum est'; ita non putas me subducere, quantum supersit? 'iam' inquit 'tempus angustum est'; angustum erat, si duos rogare deberes. 'angustum tempus est' exclamat; ne sic quid(em) rogat. ergo me priorem rogare debuisti, non dico, quia dignior sum, qui prius roger, quia pater tuus; id quod minimum est, propius habito. hoc videlicet illa pars legis pertinebat: ET SVVM PATREM EXORET.

P. ASPRENATIS. Sic aliquis exorat, sic deprecatur? apparet nunc te primum rogare. Demens sum: immo, si vis, argumentum dabo tibi: (licet) filius meus moriturus sit, nondum testamentum meum mutavi.

CORNELI HISPANI. Multi me affectus diducunt; necesse est de aliis querar, de aliis erubescam, de aliis timeam, de omnibus etiamnum deliberem. ne ille quidem, quamvis dicatur nimis exorabilis, ignovisset, si sic rogatus esset.

[9] Pars altera. (ARELLI) FVSCI patris. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil et tempori multum. Infelicior sum, quam si neutrum exorassem: mortem timeo, postquam mihi homines gratulati sunt. Quid tibi, optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi et patri meo pepercisti, precer nisi superstitem filiam?

PAPIRI FABIANI. Non possum dissimulare, pater: quod illum exoravi, tuum beneficium est. certe, cum exoratus est, hoc dixit: 'aliud quidem suadebat dolor meus, sed quid faciam? patris iudicio (meo) misereor.' Miserere, pater; scis, quam brevis sit advocatio mea.

*** 'Misereor' inquit é vis verum dicam, quid dixerit? é 'patris tui.' Vnde ego miser ab hoc patre veniens timerem patrem?

[10] CESTI PII. Timeo mortem, nec iam habeo, cui peream.

MARVLLI. Si tibi tam pertinax adversus me odium est, audacter, quid sis facturus, pronuntia; dic exorari te non posse. quid me incerta mortis expectatione suspendis? sollicitus inter somnos quoque velut admotam cervicibus meis securem expavesco. si non impetro, ut vivam, hoc certe impetrem, ne diu moriar. non est, quod putetis legem in numero dierum angustam fuisse: lex (nostra filium cito exorare vult, lex) illius diu mori. Responde, pater; si servaturus es filium, iam tempus fuit; si occisurus, iam tempus est. Non possum metum sustinere ultra, haec tormenta (triginta) diebus pati; et in me mihi aliquid licet.

[11] BLANDI. Ita parum tibi contigit, quod solus periclitante filio non rogas?

LATRO sic divisit: an intra tricesimum diem raptor cum nullo agere possit, sicut non potest qui in custodia est, qui in carcere. etiamsi cum alio potest, an cum patre possit, quoi vitae mortisque arbitrium datum est: an illi accusare eum liberum est, quem mortiferum est non exorasse? etiamsi cum patre potest agere, an ob id possit, cuius faciendi potestatem lex patri dedit: ista enim ratione nihil licet, si aut exorari aut accusari ei necesse est. deinde, si potest agere, an debeat. irascendi causas tractavit, quod rapuit, quod alium prius rogavit, quod eum non rogavit, quod etiam accusat. si non exorari (a) filio dementia est, an tamen dam(nari) dementiae non possit, cum adhuc, an[te] exoretur, incertum sit. hic paternos adfectus tractavit spem facientis. non probabat FVSCVM, qui paulo apertius agebat: est (contra) controversiam promittere. potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus.

[12] FABIANVS eam quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo, qui morbo fureret. in hoc enim latam esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut regi.

LATRO eleganter dicebat quasdam esse quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam, an quicquid optaverit vir fortis aut tyrannicida accipere debeat: quasi iam pronuntiatum sit non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit. inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam, quae morbo fieret tantum, accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum ius esse ea lege et de officio patris queri, et fingi quasdam controversias, in quibus pater furiosus probari non possit (nec) absolvi tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam. quid ergo, aiebat, numquam utar hac quaestione? utar, cum aliis deficiar.

[13] POLLIO ASINIVS aiebat hoc Latronem videri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret; in nulla magis illum re scholasticum deprendi: 'remittit' inquit 'eam quaestionem, quae semper pro patribus valentissima est. ego [semper] scio nulli a praetore curatorem dari, quia inicus pater sit aut impius, sed quia furiosus.' hoc autem in foro esse curatorem petere, quod in scholastica dementiae agere.

[14] GALLIO et superiore usus est quaestione et illam adiecit: an agi cum patre dementiae possit ob id, quod fecerit, non ob id, quod facturus sit: neminem iniuriarum accusari, quod iniuriam facturus sit, nec adulteri, quod adulterium commissurus sit; (sic ne) dementiae quidem, quod demens futurus sit. atqui tu non, inquit, mecum agis, quod non exoravisti, sed quod (non) exoraturus es. puta enim hodie me exorari: demens non ero. demens videor, qui uno [ne] verbo sanari possum? lex triginta dies dedit, quia iudicavit aliquem duriorem futurum. etiamsi demens est qui non exoratur a filio (tricesimo die), numquid et qui vicesimo? ergo non potes hoc nomine damnare me, quod exoratus non sim; etiamnunc enim exorari possum. ita, si vis verum, agere mecum hoc crimine non potes: utique triginta dies exorari possum; post triginta queri non potes. aut crimen non habeo aut accusatorem.

[15] SILO POMPEIVS fecit quaestionem, qua Gallio usus est, (et adiecit): nihil acturum adulescentem, etiamsi damnaverit patrem; nihilominus enim periturum, quia lex nullam [habeat] aliam salutis viam dedit raptori, quam si exoraverit patrem.

LATRO haec omnia quasi membra in aliquam quaestionem (in)currentia tractabat, non ut quaestiones; tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem incurrere, in qua quaeritur, an raptor possit accusare patrem intra tricesimum diem: nam cum dico: non potes accusare eum, in cuius arbitrio positum est, moriaris an vivas, non magis quam magistratum in ius vocare, quam hodie (de) iudicibus tuis ferre sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum animadvertere, adicio: non opus est accusare; nihil enim tibi proderit. etiamsi damnaveris, morieris. lex enim, si non exoraveris, perire te vult. non exoras autem, etiamsi damnas. quare hoc non in quaestionis loco ponebat? imbecillum putabat. [16] adparet enim (non) exigere legem ab eo, ut exoret patrem, qui non habet quem exoret. puta enim patrem alicuius esse tam palam furiosum, ut nihil intellegat; hunc exorari a filio vult? atqui eodem loco est manifestus demens (ac damnatus.)

FVSCVS parum hoc putabat valens esse tamquam quaestionem, satis valens tamquam argumentum; et illam alteram quaestionem [satis valens quaestionem], non posse cum patre agi eo nomine quod non peccaverit sed peccaturus sit, in aequitatis tractatione ponebat, cum diceret: agere mecum dementiae, etiamsi potes, (non debes). numquid enim peccavi? non sum exoratus? nondum transit tempus; etiamnunc [tempus] exorari possum. quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum!

[17] Omnes infamaverunt raptae patrem quasi cum raptore colludentem. GALLIO dixit: (in)genuam virginem rapuit, si tamen rapuit. SILO POMPEIVS eandem suspicionem in omnia contulit: 'exoravi' inquit 'raptae patrem'; immo tu, cum exorabilem haberet patrem, rapuisti. HISPANVS dixit: omnia cito facta sunt: iste cito rapuit, ille cito ignovit. nisi demens sum, aliquid suspicandum.

ARGENTARIVS dixit: rapta est et statim exorata é immo nescio, an exorata, deinde rapta. spero te innocentiorem fuisse quam vis videri: tu exorasse te dicis; ego te exoratum puto. dic: quid tibi cum socero convenit?

[18] RVFVS VIBIVS dixit: dic mihi, quid tibi (cum socero) convenerit, quanto tibi nuptias promiserit. non vis? tum hercules fateberis, cum dies venerit.

ASPRENAS [iam] dixit: 'iam' inquit 'non multum reliquum est ex triginta diebus': si ex illo dies numerarem, cum primum exorasti, aiunt iam triginta dies praeterisse.

LATRO dixit, id quod inter sententias scriptum est: 'moriar'; dic ergo verum.

CESTIVS hac figura declamavit, ut rogaret patrem, tamquam (non) exoratus esset raptae pater, deinde ad hanc sententiam transit: numquid peiorem causam habeo, si apud alterum iudicem vici? eadem figura declamavit et HISPO ROMANIVS, sed transit mollius: scio, quid respondere possit mihi: 'facile est domestico iudici satis facere; videro (de) te, cum ab raptae patre veneris.'

[19] In hac controversia TRIARIVS dixerat: non scies, an exores, nisi ultimus dies venerit, et tum, quamdiu licebit, perseverabo. deinde cum scholasticorum summo fragore: at tu, quisquis es, carnifex, cum strictam sustuleris securem, antequam ferias, patrem respice. belle deridebat hoc ASINIVS POLLIO: filius, inquit, cervicem porrigat, carnifex manum tollat; deinde respiciat ad patrem et dicat: 'agon?' quod fieri solet victumis. sed ioco quoque remoto aiebat rem verissimam, non posse (ad) carnificem veniri nisi eo tempore, quo iam exorari pater non posset.

[20] CESTIVS (ex) altera parte hoc colore usus est, qua(re) priorem rogasset raptae patrem: suspensum esse (nolui); volui statim illum securum esse de me. queritur, quod illum potius cogitare de matrimonio fili quam de periculo volui.

LATRO hoc colore usus est: scitis periclitantes alieno arbitrio agere. illi qui circa erant sodales, qui occurrerant amici paterni, aiebant: 'eamus statim ad raptae patrem; in eiusmodi casu hi rogantur, nam raptorum patres rogant.'

[21] SILO POMPEIVS diversum colorem huic secutus est: nota erat, inquit, duritia patris mei; itaque amici suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne noceret apud illum tardius meum exorari patrem.

HISPO ROMANIVS bello idiotismo usus est: dixerunt, inquit, amici: 'eamus ad raptae patrem, hoc curemus; illud domi est.'

FVSCVS ARELLIVS dixit: prior rogatus est qui magis timebatur.

TRIARIVS a parte adulescentis dixit: timeo, ne mutetur, etiam(si) exoratus est. hunc sensum non imprudenter SILO POMPEIVS improbabat; aiebat enim non posse mutari semel latam sententiam.

[22] Quidam voluerunt videri cito exoratum raptae patrem, quidam tarde. FVSCVS ARELLIVS dixit: magnam partem legis consumpsi, nec de mora queror: raptae pater rogabatur. CESTIVS non probabat, et hac sententia usus est, cum hunc colorem argueret: dum vult videri rogatum diu raptae patrem, efficit, ut videatur suum diu non rogasse. malo autem videri huius patrem tarde exorari quam tarde rogari.

HERMAGORAS solebat interdum diu schemata prosequi, interdum breviter ­et fortios­ attingere, sicut in hac sententia fecit, cum suspicionem facere vellet inter raptae patrem et raptorem collusionis: PEPEISTAI FESIN O TES FTHAREISES PATES. OUTOS TACHEOS; MONONOU PRO TES FTHORAS.

[23] ARTEM(ON) dixit: LEGE, ES TI SU PROS TON PATERA TES EFTHARMENES SUMPEFONECHAS; LEGE, POS PEPEICHAS; SIOPAS ­IORIO­

GLYCON dixit: BRADEOS ELEEIS ME CHEROS RUSIS OUCH ESTI. FTHINO CHRUEROTERAN THANATOU MERIMNAN. OU PERIMENO SOU TON ELEON. hunc sensum commodius dixit LEPIDVS, Neronis praeceptor: non misereberis nisi ultimo die? ego mei ante miserebor.

DIOCLES CARYSTIVS a parte patris ethicos dixit: 'EBO THANASIMOS.' APOTHANE EIS TI GAR ERPAZES; EIS TI GAR EFEROU; EIS TI GAR EMAINOU; CHAI TAUTA DE POIESAS ENEDRAS E TI OMOION.

4. Abdicavit quidam filium. abdicatus se contulit ad meretricem. ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit; cum venisset, commendavit ei filium suum et decessit. adoptavit puerum (pater). ab altero [pater] filio accusatur dementiae.

[1] PORCI LATRONIS. Qualem vidi! ipsa fungebatur officis, sedula circa aegrotantis lectum in omnia discurrebat ministeria non incultis tantum sed laniatis capillis. 'ubi est' inquam 'meretrix?' Venit ad me subito qui diceret: 'filius, antequam moriatur, rogat venias.' non expectavi, dum iste permitteret; amens cucurri. cetera quemadmodum narrem, nescio: steterim an sederim, quid loc(ut)us sim, quid audierim, nescio; hoc unum [huius unum] scio, iacuisse me inter duos filios. Accede hoc, puer, depositum, crimen meum; non habeo miser, cui te moriturus commendem.

[2] CESTI PII. Recepi in sinum nepotem. vultis et hunc abdicem? Duos filios (sus)tuli, huic numero iam adsuevi. Patrem accusat, fratrem infamat, infantem persequitur: rogo vos, non satius est meretricem amare quam neminem? In me novi generis dementia arguitur: sanus eram, si non agnoscerem meos. Tradidit infantem, expiravit. non habui, cui redderem. Offerebam me propinquis, expectabam, ut aliquis pro abdicato rogaret. illi videlicet in hac cogitatione tacebant: 'nos rogabimus, cum frater non audeat?' 'Meretricis' inquit 'filium recepisti': nempe eius, quae meum receperat. Fatear aliquando me insanum fuisse: nescii, quis esset abdicandus; meliorem expuli.

[3] PAPIRI FABIANI. Quam nihil in illa domo meretricium [fide] vidi! adsidebat mulier tristi vultu, adfecta, aegro simillima ipsa, demissis in terram oculis. 'Pater', inquit, 'nihil tecum frater locutus est?' In sinu meo filium posuit; domum pertuli. Dementiam vocat quod infantem adoptavi: quid facerem? negarem aliquid filio, cum ille rogaret pro filio? Ignosco tibi, quod tam durus es: aegrum fratrem non vidisti. ille magni modo successor patrimoni natus in lectulo precario moriebatur; non servorum turba circumstabat, non amicorum. inter infantem et mulierculam deficientis adulescentis spiritus in adventum meum sustinebatur. ut intravi, cadentes iam oculos ad nomen meum erexit fugientemque animam retinuit. 'pater', inquit, 'quod adhoc nihil deprecatus sum, non contumacia feci: fratri mandaveram.' Indico tibi crimina mea: expirantem coheredem tuum ad vitam volui revocare: ut salvus esset, rogavi deos et, licet dementiam voces. si vixisset, recepissem.

[4] ARELLI FVSCI patris. Securior eram, quoniam putaveram illi omnia praestare fratrem, cum subito nuntiatum est in ultimis esse filium, nec hoc a fratre. O me miserum, quod solum nepotem recepi!

ALBVCI SILI. Vt vidit uxorem, vidit patrem, circumspiciebat et fratrem.

IVLI BASSI. Tibi debeo, mulier, quod habuit filius meus, in qua domo aegrotaret. Pudet dicere: ut nepotem agnoscerem, rogatus sum. Non potest (ex) uno crimine dementia intellegi. nemo sine vitio est: in Catone moderatio (deerat), in Cicerone constantia, in Sulla clementia. Ad summam: tres fuimus, omnes peccavimus: ego quod abdicavi, frater quod tacuit, tu quod pro fratre non rogasti. Non sum uno herede contentus; duos habere volo, et, quo magis concupiscam, habui. Misit ad me adfectus, aeger; non ibo? mihi crede, aliter tu audis de coherede. cogitate, quis roget, pro quo roget, quem roget; videbitis neminem exorari non posse, nisi qui accusare possit et patrem.

[5] Altera pars. PORCI LATRONIS. Quem honestius subiec(er)at meretrix quam peperit. pater istius incertus est; bene cum ipso ageretur, si et mater.

FVSCI ARELLI patris. Errat, si quis [sit] me putat pecunia moveri: primum, adsuevi coheredem habere; deinde, olim iam cum puero isto paterna divisi, quia multa illi pater donavit, plus quam suam partem.

ROMANI HISPONIS. Incidit in meretricem inter omnia mala etiam fecundam. Vere mimicae nuptiae, (in) quibus ante in cubiculum rivalis venit quam maritus.

ARGENTARI. Cum abdicaret, aiebat: hoc (modo) scilicet expectabo, donec e meretrice liberos tollas? Mulier, nescio an adversus patrem iniuriosior, quod abstulisti illi heredem, an quod dedisti.

[6] ALBVCI SILI. Sine veniant illuc amici, sine propinqui; nunc erubescunt in domum meretricis accedere. Mulier, quae sine praefatione honeste nominari non potes, cedo istum puerum nulli agnoscendum, si mater adserat. Severissimus pater abdicavit etiam quem sciebat suum. [erat in domo puer, qui omnes vocabat patres] adoptavit eius filium, propter quam etiam suum eiecerat.

CESTI PII. Nullum genus iudicum recuso: si severi erunt, nocebit isti quod recepit meretricis filium; si clementes, quod abdicavit suum. Clamavit pater: 'in domum ergo meam meretrix veniet aut, quod turpius est, filium (adducet? meus potius filius) ad illam ibit!' Misit in domum nostram publicum puerum. Quis illis nuptiis interfuit nisi abdicatus aut abdicandus?

[7] LATRO sic divisit: an pater ob ullam adoptionem accusari possit; an ob hanc debeat.

Omnes infamaverunt adulescentem, quasi illius criminationibus factum sit, ut frater abdicaretur, et ideo sententia laudata FABIANI: nihil tecum locutus [sum] est?

Cum hoc unum puero noceat, quod ex meretrice natus est, omnes operam dederunt, ut, quantum controversia (salva) licebat, huic vitio mederentur efficerentque, ne quicquam in illa videretur meretricis fuisse nisi nomen.

MARVLLVS decenter hoc dixit simul obiciens fratri impietatem: nihil, inquit, in illa domo meretricium fuit; scires si mecam fuisses.

[8] ALBVCIVS ethicos, ut multi putant, dixit; certe laudatum est, cum diceret: exeuntem puer secutus est. non probabat hanc MESSALA sententiam: non habet, inquit, fiduciam, si mavult videri recepisse puerum quam adduxisse, neque rationis est adoptatum esse non quia debuerit, sed quia secutus sit.

Fuit autem Messala exactissimi ingenii in omni quidem studiorum parte, Latini utique sermonis observator diligentissimus. itaque, cum audisset Latronem declamantem, dixit: sua lingua disertus est. ingenium illi concessit, sermonem obiecit. non tulit hanc contumeliam Latro et pro Pythodoro Messalae orationem disertissimam recitavit [que] compositamque (cum ea suam) suasoriam (de) Theodoto declamavit per triduum. quae dixerit, suo loco reddam, cum ad suasorias venero.

[9] A parte adulescentis non unus omnibus color placuit. quidam personam eius, qualem acceperant, introduxerunt duram et asperam; ex quibus fuit et HISPO ROMANIVS: hoc unum aiebat efficiendum, ut non durus videretur sed severus. in hac parte dixit nobilem illam sententiam, quam Fabius Maximus circumferebat: venit adsidue in domum meretrix, non recedit; paulum abest, quin noverca sit.

CESTIVS bella figura egit: dementia, inquit, res est sanitati contraria. non quaeram extra exemplar sani hominis, ad quod patris ­met gat­: ipsum sibi comparabo. fuit aliquando sanus; tunc quid faciebat? oderat luxuriam, vitia castigabat. nunc tam severum senem putabitis sanum, si vobis in lupanari ostendero? sic declamavit, ut patri accusatorem patrem daret et illum argueret sibi ipsum comparando.

[10] LATRO patri pepercit, puerum pressit et dixit fratris filium non esse et ne fratrem quidem hoc fieri voluisse: illa verba aegro imperata.

FABIANVS ex omnibus istis colorem secutus est optimum, quo aiebat Messala posse non tantum bonam partem adulescentis fieri sed etiam honestam; obiecit patri, quod fratrem abdicasset, non schemate sed (de)recto: nihil, inquit, peccaverat: 'amat meretricem'; solet fieri, adulescens est; expecta, emendabitur; ducet uxorem. 'quare ergo tunc non egisti dementiae?' tuam [aiebat] expectabam paenitentiam, aiebam: 'iam recipiet.' (et) hoc per transitum obicere coepit, quod non recepisset, cum vidisset in lupanari habitantem: abdicasti, inquit, ut emendares; vitia augeri vides. nullum illius vitium: aetatis est, amoris est. recipe, antequam aliquid faciat, cuius mox pudore moriatur. ad ultumum obiecit illi, quod aegrum non sustulisset: [11] potest, inquit, convalesecre, si viderit penates suos; (si) minus, certe moriatur salvo paterno (nomine), suo puro. 'Quare' inquit 'tu apud fratrem non fuisti?' et ego queror: ille, cum ad te mitteret, putavit se ad duos mittere. utinam tecum fuissem, pater! redisses illinc cum filio, sed tuo. de adoptione novissime questus est et hac figura: abstulisti mihi fratrem, cum quo natus sum, cum quo educatus sum é ut quem dares? istum! indignor hanc (fieri) fratri meo contumeliam, ut huius vocetur pater.

Sed ut aliquid iocemur, FABIVS MAXIMVS nobilissimus vir fuit, qui primus foro Romano hunc novicium morbum, quo nunc laborat, intulit. de quo SEVERVS CASSIVS, antequam ab illo reus ageretur, dixerat: quasi disertus es, quasi formosus es, quasi dives es; unum tantum es non quasi: vappa. [12] hanc controversiam cum declamaret Maximus, dixit [quasi] tricolum tale, qualia sunt quae basilicum ­insectant­ (dicebat autem a parte (patris)): omnes aliquid ad vos imbecilli, alter alterius (infirmitatis) onera, detulimus: accusatur pater in ultimis annis, nepos in primis, abdicatus (in) nullis. haec autem subinde refero, quod aeque vitandarum rerum exempla ponenda sunt quam sequendarum.

In hac controversia LATRO contrariam rem (non) controversiae dixit sed sibi. declamabat illam Caesare Augusto audiente et M. Agrippa, cuius filios, nepotes suos, Caesar [Lucium et Gaium] adoptaturus diebus illis videbatur. erat M. Agrippa inter eos, qui non nati sunt nobiles sed facti. [13] cum diceret partem adulescentis Latro et tractaret adoptionis locum, dixit: non asciti ex imo per adoptionem nobilitati (in)serunt(ur, et) [in hanc] alia in hanc summam. Maecenas innuit Latro(ni) festinare Caesarem; finiret iam declamationem. quidam putabant hanc malignam rem Maecenatis esse; effecisse enim illum, non ne audiret quae dicta erant Caesar, sed ut notaret.

Tanta autem [marcus] sub divo Augusto libertas fuit, ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem exprobrarent. Vipsanius Agrippa fuerat, (at) Vipsani nomen quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat et M. Agrippa dicebatur. cum defenderet reum, fuit accusator qui diceret: 'Agrippae, Marce et quod in medio est' (voluit Vipsanium intellegi), [fuit qui diceret] 'concurrite, Agrippae: malum habebi(ti)s, (nisi) responderitis (ad) ea, Marce alterque!' mihi videtur admiratione dignus divus Augustus, sub quo tantum licuit, sed horum non possum misereri, qui tanti putant caput potius quam dictum perdere. Latro dignus fuit miseratione, qui ne excusare quidem errorem suum potuit. nihil est autem crudelius quam sic offendere, ut magis sis offensurus, si satis feceris.

5. Torta a tyranno uxor, numquid de viri tyrannicidio sciret, perseveravit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est.

[1] PORCI LATRONIS. Si cum liberis torta esset, indicasset. 'Escende', inquit, 'occide tyrannum. nisi occideris, indicabo.' Sub(it)o iniecta manu satelles 'quid moraris?' inquit, 'iam exposita tormenta sunt.' 'bene est' inquit mulier, 'ad stuprum non vocor.' Instabat cotidie viro uxor, exigebat tyrannicidium: 'tempus est, escende, si nihil aliud, ut liberos habeas: in tyrannide paritura non sum. miraris, si eo tempore *** matrona potuit? escende, occide tyrannum; comes sequerer, nisi me inutilem dimisisset tyrannus. escende: ego iam feci tyrannicidium meum.' Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyrannus.

[2] CESTI PII. Subito infelicis nuptias tyrannus oppressit: trahebantur matronae, rapiebantur virgines; nihil tutum erat. nullae feliciores tunc videbantur quam quae liberos non habebant. quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt. quod ad hanc pertinet, ag(at) suae fortunae gratias, quad illo tempore nihil peperit. tyrannus suspicatus est nescioquid istum de tyrannicidio cogitare, sive isti aliquid excidit, sive magna consilia non bene vultus tegunt. utique de uxoris garrulitate queri non potes, cum scias, quemadmodum taceat. misit satellites: 'attrahite' inquit 'uxorem', et adiecit 'si quos filios habet'. [3] veniunt in domum crudelissimi carnifices, in quorum vultibus tormenta erant. iactatur misera inter satellitum manus et toto itinere non ducitur sed trahitur. hanc aliquis, si torta non sit, mirabitur non peperisse, cum cogitar(et) iste de tyrannicidio (audacter iam consilium indicamus: iam enim, puto, licet)? Nupsit isti propter liberos, sed infelices nuptias cito tyrannus oppressit; hoc publicum divortium fuit. Rapitur in arcem mulier, inter satellitum manus vexatur atque distrahitur; hanc aliquis, etiam si non torqueatur, non parere miretur? Imposita in eculeum saepius ad absentem virum respexit quam ad praesentem tyrannum. Quam multas matres audivi illo tempore: 'quidnam volui, quae peperi!'

[4] ARELLI FVSCI. Explicantur crudelitatis adversus infelicem feminam apparatus, et illa instrumenta virorum quoque animos ipso visu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris conscientiam proponuntur. inst(at) ante denuntiationibus quam tormentis tyrannus et minando torquet: tacet. videt intentum tyranni vultum, videt oculos minaces: [et] tacet. flagellis caeduntur artus, verberibus corpus abrumpitur, exprimiturque (sanguis) ipsis vitalibus: (tac)et. (plus tibi praestare non potuit, si de te liberos sustulisset.) Res publica, an sit tibi ista datura liberos, nescio; tyrannicidam dedit. Ita fit, mulier: non vis parere; delicata es, cruciatus puerperi times. Fremebat indignatione captae civitatis maritus et consilio suo et uxoris adiutorio fortior: 'quomodo occidam tyrannum? quae pars accedenti maxime vacat? ubi custodiae cessant? ubi natura loci minore munimento virtutem non summovet?' sic vir et uxor noctes exercebant; miraris, si transit quinquennium inter uxorem tortam et occupatum virum? Saeviebat etiamnunc tyrannus: torquebantur in conspectu maritorum uxores. paenitebat matres fecunditatis suae.

[5] HISPONIS ROMANI. In quid desideras liberos? ut sint, quibus relinquas patrimonium? ingrate, ita tu hac salva heredem non habes? Nullum tormenti genus omisit; omnia membra laniata, omnes partes convolsae sunt. scissum corpus flagellis, (igne) exustum, convulsum tormentis. ignoscetis, puto, mulierculae, si dixero: fessa est.

HISPANI CORNELI. Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat impelli. prorsus, cum uxorem vidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue tormenta variantur, accenduntur extincti ignes. tortor vocatur, sub quo mariti uxorem prodiderant. 'Pacisci me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium?' Quid gloriaris, tamquam non facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris suae obligatus (est): et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit.

[6] IVNI GALLIONIS. Instabat tyrannus: 'torque, illa pars etiam potest. subice ignes, in illa parte iam exaruit cruor. seca, verbera, eculeo lancina; faciam, ne viro placeat. [matrix]

PAPIRI FABIANI. Describam nunc ego cruciatus et miseram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saevientia. extincti sanguine refovebantur ignes; (in) hoc desinebatur torqueri aliquando, ut saepius posset. exquisita verbera, lamnae, eculeus, quidquid antiqua saevitia invenerat, quidquid et nova adiecerat é quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. o nos felices, quod nullis (ex)hausta puerperis fuit! tacuit ac silentio tyrannicidium fecit, certe tyrannicidam. convolsis laceratisque membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex arce sed proiecta. [7] Quid est, quare uxorem dimiseris? numquid premit censum onerosa sumptibus, [et] ut saeculi mos est, (et) in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna privatis insanit? numquid gemmas et ex alieno litore petitos lapillos et aurum vestemque nihil in matrona tecturam concupivit? si talis esset, facile illam corrupisset tyrannus. Expecta, potest parere. non respondet ad propositum nec ad certam diem fecunditas. sui iuris rerum natura est nec ad leges humanas componitur; modo properat, modo vota praecurrit, modo lenta est et demoratur. expecta, pariet. quid dicis? 'non potest fieri.' quare? quod torta est. imputat tibi, quod ­publica­ est, imputat tibi, quod torta est, imputat tibi, quod sterilis est.

IVLI BASSI. Aiebat tyrannus: ure, caede ventrem.

ARGENTARI. 'Caede ventrem, ne tyrannicidas pariat.'

[8] TRIARI. Non ex formula natura respondet, nec ad praescriptum casus obsequitur. semper expectari fortuna mavult quam regi. aliubi offendit[ur] improvisa segetum maturitas, aliubi sera magno fenore moram redemit. licet lex dies finiat, natura non recipit. Aiebat tyrannus: 'indica, nulla tua culpa est'; (tacet.) caeditur; tacet. uritur; tacet. autrum putas mirandum esse, tuum tyrannicidium an huius silentium? Expectasse aliqua per longum tempus maritum dicitur; quanta laus est servasse, cum expectasse tanta sit! alia desiderio viri attonita in ardentem rogum se misisse; haec non cum viro arsisset, quae pro viro arsit? alia pro incolumitate mariti vicaria morte decidit; creditisne hanc in tormentis oppressam morte *** amplius pro viro praestitisset, si quid amplius exegisset tyrannus?

[9] MARCELLI. (Si) quid tamen [qui] peccasset in partu, ignosci ei posset. nupserat enim isti occupato. Crudelior es etiam illo, quem occidisti, tyranno: ille torsit sed dimisit ad virum.

ALBVCI SILI. Vicerat saevitiam patientia: deerat iam sanguis, sup(er)erat fides; aliquando proiecta est. descrebatur distortis manibus, emotis articulis; nondum in sua membra artus redierant. talem uxorem tortor dimisit ad partum? Ingratus vocabatur, quod in praemio nullam uxoris fecerat mentionem. 'Res tuas tibi habe': inicere debuit manum et ipsum te inter res suas trahere: nihil amplius patri debes quam uxori. Mihi crede, maius fuit tyrannicidium pati quam facere.

[10] Pars altera. ARGENTARI. 'Ego tamen torta sum': merito obiceres, nisi vindicassem.

FVLVI SPARSI. Vobiscum, iudices, loquor: (quid faciam? non agam gratias, quod (non) indicavit uxor? timeo, ne vobis ingrati iam) *** (Divisio *** quaestionem in hac) controversia hanc reum facere primam, si materia patitur: 'non accepi (beneficium' ant 'accepi) quidem sed reddidi' aut 'accepi quidem sed non potui reddere' aut isto novissime confugere: 'non, quisquis non reddidit beneficium, ingrati tenetur; animus aestimandus est non reddentis.' POLLIO ASINIVS aiebat numquam temptandam esse quaestionem primam, (nisi) manifesto obtineri posset, qua negamus nos beneficium accepisse: perit tota causa, nisi in hoc vicit. apparet enim ingratum (es)se, qui ne fatetur quidem se accepisse beneficium. [11] GALLIO noster putat, quotiens possit, hoc auferendum adversario; quotiens non possit, concutiendum; quotiens ne hoc quidem pos(sit), ita transeundum, quasi donemus et possimus quidem facere controversiam sed nolimus. idem ATTICO DIONYSIO, Apollodori discipulo, placuit; hoc ille amplius: quotiens non potuerimus, aiebat, an beneficium acceperimus, controversiam facere, de modo faciamus: non esse tam magnum, quam ille dicat; sicut in criminibus facimus, quotiens negare non possumus: esse quidem crimen illud fatemur sed leviore poena dignum, quam accusator arguat.

[12] LATRO in hac controversia non dubitabat facere primam quaestionem, an beneficium dederit. hoc in haec divisit: etiamsi scisti de tyrannicidio viri nec indicasti, non est beneficium scelus non facere. deinde, ne scisti quidem: non enim tibi indicavi nec tam magnum consilium, virilibus quoque animis grave, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere, quod nescit. (alteram fecit:) etiamsi dedit beneficium, an receperit. occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi: ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi, ubi torserat. dices me rei publicae causa fecisse: et tu rei publicae causa tacuisti. (tertiam fecit: an ob id) tutus sit, quod lege fecerit. deinde ultima aequitatis tractatio: an quod fecit facere debuerit. [13] hoc divisit in duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit.

Novi declamatores post Moschum Apollodoreum, qui reus veneficii fuit et a Pollione Asinio defensus damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in hac controversia fecerunt: an inter viros et uxores data beneficia ingrati lege teneantur: non est beneficium sed officium facere quod debeas. (quid,) si filius patri se dicat beneficium dare? hanc quaestionem (fecit) et GALLIO noster.

BLANDVS in ultima parte controversiae, qua de re publica disputatur, quaestionem fecit, an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide: illud tempus non debet imputari quasi sterili, quo matres etiam editos partus abominatae sunt. illud tempus imputetur feminis, (quo) rei publicae pariunt, non tempus quo tyranno. huic subiecit, an, etiamsi aliis imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat.

[14] LATRO ex suo more has non quaestiones putabat sed membra illius ultimae partis ex aequitatis quaestione pendentis. an (ne) sterilis quidem, altius repetit: [a] non quaecumque quinquennio non peperit sterilis est. quid enim, si vir alicuius afuerit toto paene quinquennio? peregrinatio viri imputabitur? quid, si vir aegrotaverit? si hic maritus a tyranno tortus inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, imputari debuit quinquennium? quaeris quare non peper(er)it? tyrannis erat, nemo non cum parentibus suis querebatur, quod natus esset. hic quod torta est, hic quod maritus occupatus tyrannicidio non vacavit in uxoris voluptates.

[15] BVTEO, aridus quidem declamator sed prudens divisor controversiarum, contra Latronem sentiebat, Blando accedebat; aliud enim esse aiebat: 'quae intra quinquennium non peperit, non utique sterilis est', aliud: 'quae intra quinquennium non peperit, non statim dimitti potest sterilitatis nomine'. hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. sed Blandum quoque arguebat; aiebat enim (non) sic fuisse quaerendum, an tyrannidis tempus excipi deberet, deinde, an, etiamsi non in aliis, [an] (in hac, tamquam) inter has gradus essent. ipse sic hanc partem (vel) quaestionem dividebat: an, quaecumque quinquennio non peperit, tamquam sterilis dimitti possit. [16] (puta) accidere, quod Atheniensibus bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur: imputabitur hoc tempus feminis, quo viros non destituunt sed non habent? si tyrannus non vetuisset istam parere, quin intra (quinquennium parere potuerit, quis dubitet?) et cum hoc vehementer implevisset et probasset, non omnes posse dimitti, si quinquennio non peperissent, tunc illo transit, an haec posset; et hic etiamnunc non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset, et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, cum quid liceat quaeratur, non quid oporteat? hic enim, an haec possit, per illa impleo: non potest, quia (in) tyrannide non (con)ceperat. aliquod tempus immune a legibus miseriae faciunt. non dico: (non peperit,) quia torta est é [et] hoc adhuc praetereo et aequitatis tractationi reservo é sed [perit quia torta est] quia tu maximae rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti.

[17] PASSIENVS, vir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc subtilitatem actionis non probabat in (Buteone); Latroni se adsentiri dicebat ideo, (quia istae) quaestiones [per] tractandae per se essent, si haec mulier (in)iusti repudii ageret; nunc ingrati agit: ita non quaeritur, an legitime sed an ingrate dimissa sit, itaque in aequitatis tractationem cadunt etiam quae iuris sunt. nam cum quaeratur, an non oportuerit hanc dimitti, etiamsi licuit, apparet, quam utique non oportuerit, si ne licuit quidem.

ALBVCIVS itaque decentissime fecit (solebat enim fere in aliquas figuras declamationem discribere) et prius egit iniusti repudii, deinde ingrati: (quis), inquit, putet eam ullum beneficium (ei dedisse), a quo tam (iniuste) quam inique dimissa (est)? hinc omnes quaestiones ad sterilitatem et aestimationem quinquennii pertinentis libere tractavit, deinde transit in ingrati accusationem.

[18] CESTIVS pro viro (hunc) introduxit colorem: quo tempore uxor torta est, nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam. postea cogitavi, et haec ipsa mihi causa cogitandi fuit uxoris ultio. utrumque (con)secutus est, ut illa marito silentium imputare non posset (et) ut maritus imputare illi tyrannicidium posset.

LATRO dixit se iam tunc de tyrannicidio cogitasse sed uxori non indicasse.

FABIANVS philosophus colorem (non) magis bono viro convenientem introduxit (quam) oratori callido. dixit enim et cogitasse (se de) tyrannicidio et uxori indicasse, et illam tum quidem fecisse quod probam feminam facere oportuit; nunc peccare, quod putet beneficium esse recte facere. hic color illi et in illa parte profuit: si beneficium putas te dedisse, quod tyrannicidium non prodidisti, ego prior dedi, qui tibi tyrannicidium credidi. repudium est hoc quo ius liberorum cupiditatem (iuvat); quo semper uti tamquam civis debui sed postea magis tamquam tyrannicida.

[19] L. VINICIVS, ­vinci fater­, Fabiani colorem valde probabat et aiebat onerari uxorem uno modo posse: si nihil umquam secretum ab illa maritus habuisset. si dixerit, inquit, post tormenta se de tyrannicidio cogitasse, tum tyrannicidium uxori debe(bi)mus: melius de viro meruit, si torta tyrannicidam fecit, quam si tacuit. sed apparet [et] aliquid de tyrannicidio cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est, ut torqueret. (si) dixerit cogitasse quidem se de tyrannicidio ante tormenta sed uxori non indicasse, augebit uxoris beneficium. liberius enim potuit id tyrannicidium indicare, quod illi commissum non erat. potuit enim uxor etiam non indicante marito tam magni consili molitionem deprehendere. at si hunc colorem Fabiani sequor, multa efficiam: si olim de tyrannicidio cogitavi, honestior sum vetus tyrannicida et non privatis sed publicis malis ad ultionem impulsus. si, cum cogitarem, non celavi uxorem, facilius persuadebo malum me hodie maritum non esse cui semper tam deditus fui. ad ultimum hoc consequar, quod, si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides. [20] Hic est L. Vinicius, quo nemo civis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio alii praestatura erat, prima intentio animi dabat. ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere videretur. de hoc eleganter dixit divus Augustus: 'L. Vinicius ingenium in numerato habet.'

HISPO ROMANIVS maligne et accusatorie 'nihil' inquit 'ego isti narraveram; ista, ut erat necesse, aliquid ex impetu, aliquid ex nocturnis vigiliis suspicata est. unde emanaverit sermo, scietis: videtis, quo veniat tyrannus; non ad amicum meum, non ad servum sed ad istam, quae nihil negoti habuisset, si tacuisset. Tua enim causa tacuisti: sciebas te perituram, si confessa esses tyrannicidium.'

HYBREAS dixit: ­ANAPAIS­ OUN EPI TEN ACHRAN EPION, CHAI EI EUTOLMEIS, NUN LABE TO XIFOS.

6. Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae.

[1] PORCI LATRONIS. Vtriusque tamen comparetur luxuria: tu consumis patrimonium patris tui, ego accusatoris mei. Naviga, milita, peregrinare; quaere adulescens, senex utere. Accusator meus diversos et inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolvi.

CESTI PII. Potest nobis convenire: similes sumus. Puta te patrem: dic, quid me velis facere. Si tam(en) bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego imitor, an tu me? rogo vos: inter prior coepit? 'Luxuriaris' inquit; patrimonium computemus. 'sed tu senex es' inquit; hoc dicis: 'luxuria tua serius coepit'; citius desinet?

[2] ARELLI FVSCI patris. 'Sed tu' inquit 'senex es': unde scis te non futurum luxuriosum senem? Omnia a te vitia: quod unguento coma madet, tuum est; quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est. (quid)quid est, quod aiunt, a te senes discunt. Quid porro? domus nostra luxuriosos duos non capit; indulgentius te abdicare non potui. Ecquid mihi licet seniles annos meliore vita reficere? Hoc novissimum meum meritum est sed quod tibi pro (ma)ximo imputo: pro te etiam luxuriosus factus sum.

FABIANI. Noli pecuniam concupiscere. quid tibi dicam: 'haec est, quae auget discordiam urbis et terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus cognatum natura in fraudes et scelera (et) mutuum odium instigat'? haec est, quae senes corrumpit. Quidam summum bonum dixerunt voluptatem et omnia ad corpus rettulerunt. nihil est mihi opus praecipientibus; habeo exemplum: proposui quidquid tu feceris facere. navigabo, si navigaris, militabo, si militaris. dic hodie, quid putes melius. sed illud excipio: non obicies, (quid)quid elegeris.

BLANDI. Obicit luxuriam. poteram ei hoc dicere: adulescens frugaliter vixi, quamdiu patrem habui. Ante me desisti? ante me coeperas.

[3] Blandi. 'Senex luxuriaris'. respondeo tibi: adulescens enim navigavi. Ego, inquit, iam desii, tu nondum. non miror, si prior desisti: prior coeperas.

MENTONIS. Quid? gaudium occupasti? sero luxurior?

POMPEI SILONIS. Si modo emendatus est filius meus; solet enim etiam luxuria (dis)simulari. Suo quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? si novercam haberes, iam abdicatus esses.

VIBI GALLI. Convivae certe tui dicunt: vivamus, moriendum est. si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi. Ostendi tibi luxuriam, quam in te non videbas. Adliga me, dum te custodias.

P. ASPRENATIS. Quia nihil proficiebam obiurgando, volui illi vitam suam ostendere.

IVNI OTHONIS. Malam causam haberem, si alium accusatorem haberem. malam causam haberem, si te filium non haberem.

[4] Pars altera. IVNI GALLIONIS. [aliter] A laudibus patris incipiam. fuit adulescens temperatissimus et lubricum tempus sine infamia transit. duxit uxorem, filium sustulit, ad aetatem perduxit. iam senex factus est, nisi quod sibi nondum videt(ur: in) luxuriam usque eo se proiecit, ut accusem. Senex amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in praeteritos annos se retro agens et validius in voluptatibus quam iuvenis exultans, nonne portentum est? luxuriosus adulescens peccat, at senex luxuriosus insanit. Aetas exaruit, vitia lasciviunt.

PAPIRI FABIANI. Navem in portu mergis. Alter solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno, alter suo. alter annos sequitur, alter senectuti repugnat. non est luxuria tua qualem videri velis: non simulas ista sed facis, nec amantem agis sed amas, nec potantem adumbras sed bibis, nec te dicis bona dissipare sed dissipas. Nemo, puto, vitia quia odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? quis, ut ambitum comprimeret, ipse honores mercatus est? quis, ut seditionem leniret, turbavit rem (publicam)? non coercet vitia qui provocat.

[5] LATRO sic divisit: an ob hoc accusari pater possit. hic illam volgarem quaestionem posuit, quam solebat fastidire: (an possit dementiae agi cum patre ob ullam aliam rem quam dementiam:) si (de)liquerit, minime hoc patri obici solere; luxuriam non magis quam avaritiam, quam iracundiam. non vitia patris accusari solere sed [ad] morbum. ut possit aliquid praeter dementiam obici patri, (an) luxuria non possit. alioqui filiis, inquit, abdicare permitti(ti)s. hic de suo consumit: an, si ob hoc accusari pater a filio (potest, a tali filio) possit. hic vitiorum exprobratio. (quid,) si ebrietatem patri obicis ebrius, si petulantiam iniuriarum damnatus? etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an, si ad castigandum filium hoc consilio usus est, damnandus sit. ait enim adulescens: quolibet alio genere debuisti me obiurgare. quid, si adulterium velles vindicare committendo? turpe est sic castigare vitia, ut imiteris. deinde, an consilio luxurietur; non enim concedit hoc filius: 'alioqui' inquit 'quare, si coepisti sic emendare filium, cum emendaveras, non desinis?'

[6] CESTIVS (a) parte patris aiebat simulationem luxuriae significandam magis quam profitendam: ita, inquit, apparebit illum simulasse, si etiamnunc simulat. si desinit simulare, ostendit iam sibi nihil opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit; emendatum autem esse non concessit et adsidue dixit nihil magis se quam intervallum hoc luxuriae timere: intermissa vitia vehementius surgere.

LATRO aperte putabat simulationem confitendam: incipio, inquit, non tantum honestum senem sed prudentem defendere, si, quod vitium videri poterat, efficio consilium. quare potius significet quam dicat frugi esse?

BLANDVS hac figura declamavit: (abdicavit) filium et pro abdicante respondit.

[7] CESTIVS aiebat adulescentis partem diligentius colorandam: facere illum rem non ita probam, patri non remittere quod a patre ipsi remissum sit. itaque sic narravit, ut suam quoque luxuriam imputaret patri: non severam fuisse disciplinam, non bene institutam domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a vitiis aetatis abducere. quodammodo, inquit, ad luxuriam a patre praemissus sum. unguento canos madentis et comissatorem senem! utique nulli nimis luxuriosus sed parum sanus videbatur. Merito in adulescentibus (non) omnem luxuriam vindicant: cito desinunt. desii, cum haberem luxuriae istius exemplum. Quaeritis, quae res mihi remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam putabam me non decere.

[8] Hunc sensum ipse Cestius sano genere dixit; FLAVVM ALFIVM, auditorem suum, qui eandem rem lascivius dixerat, obiurgavit. Flavus hoc modo dixit: ­cum desiderio scripsisse­ paulatim se ad frugalitatem redisse et odium sibi vitiorum factum. hoc fuit, inquit, quare desinerem: sentiebam, inquit, me senem fieri. Cestius hoc aiebat dulcius quidem (esse) sed corripuit ultimam sententiam: incredibile est, inquit, cum iuvenis sit, sensisse illum se senem fieri, et nolim videri tam diu luxuriatum, donec sentiret se senem fieri.

[9] FVSCVS ARELLIVS dixit: non accusaturus patrem sed me defensurus sum, ne aliena luxuria male audiam. Hoc consilium luxuriante filio (in)honestum, emendato supervacuum. in narratione hunc colorem habuit: subito furore conlapsam patri mentem. meretricem (vi)di pendentem collo senis et parasitorum circumfusum patri gregem, turpes int(erim) cum rivalibus rixas et ebrietati nocturnae additum diem. putavi initio et ego consilium esse, non morbum: desii luxuriari; 'desinet' inquam 'si propter me coepit.' permanet (in) iuvenalibus vitiis et turpius luxuriosus et diutius. quid faciam? (si) ex suo more emendare patrem volo, luxuriandum est.

[10] SILO POMPEIVS patronum adulescenti dedit, quod non putabat in accusatoris persona Latro faciendum, ut aliquis per patronum accusaret patrem.

RVFVS VIBIVS (dixit a parte) adulescentis: festivum senem! in honorem filii sui ebrius fit. in narratione hoc usus est colore: solutum patrem, iam mente eius labente, laudare coepisse luxuriam: dicere eos es(se) felicissumos, qui sibi amare permitterent nec curarent tantum habere quantum acceperant; obiurgare interim, quasi non commodaret: 'rusticum' inquit 'iuvenem!' 'praematura' inquit 'severitas non est frugalitas sed tristitia; quid tu senex facies?' non creditis haec illum dixisse, qui, ut ait, ita me obiurgare vult, (ut) luxurietur?

[11] ARGENTARIVS hoc colore declamavit: duo luxuriantur in domo: alter iuvenis, alter senex; alter filius, alter pater. uterque aeque licenti cultu per publicum incedit. alter vobis hoc ait: 'concessis aetati (voluptati)bus utor et iuvenali lege defungor; id facio quod pater meus fecit, cum iuvenis esset. negabit? bona ego aetate coepi: simul primum hoc tirocinium adulescentiae quasi debitum ac sollemne persolvero, revertar ad bonos mores.' qui qualem causam habeat, videritis: facit etiamsi non quod oporteat fieri, at quod solet. alter ait: 'scio me novum civitatis miraculum incedere, luxuriosum senem, sed hoc castigandi genus commentus sum: ut emendarem filium, ipse peccare coepi.' (it)a, si avos viveret, ut nemo in domo luxuriosus esset, tres luxuriosi fuis(se)tis?

[12] A parte patris GLYCON SPYRIDION dixit: EGO MEN ­ARLIN­ DAMANON, SU D OU ­ASIAGE­.

AGROITAS Massiliensis longe vividiorem sententiam dixit quam ceteri Graeci declamatores, qui in hac controversia tamquam rivales rixati sunt. dicebat autem Agroitas arte inculta, ut scires illum inter Graecos non fuisse, sententiis fortibus, ut scires illum inter Romanos fuisse. sententia quae laudabatur haec fuit: EPI TES ASOTIAS TOUTO DIAMEFONECHAMEN SU MEN DAPANAS EDOMENOS, EGO DE LUPOUMENOS.

DAMAS SCOMBRVS: ESTUGEMENEN ASOTIAN ASOTEUE.

[13] DIOCLES CARYSTIVS: EITH EUCHARISTOIES. ARTI ECH TES ASOTIAS METABALLOMAI.

HERMAGORAS raras sententias dicebat sed argutas et quae auditorem diligentem penitus adficerent, securum et neglegentem transcurrerent. in hac controversia dixit: O TUCHES DEINES. TAUTA EPITATTONTES ALLELOIS ELUSSOMEN.

BARBARVS dixit vulgarem sensum satis vulgariter: GNOSE, TECHNON, OTI NOUS GERA SUNANTHEI.

Elegantius hoc composuit HISPO ROMANIVS: placet vobis frugalitas mea, quod patrimonium servavi, quod adquisivi, quod uxorem mature duxi, semper dilexi, quod ab omni me tutum fabula praestiti? illud adfirmo, nihil tota vita frugalius feci.

Rem ab omnibus dictam celerrime SYRIACVS VALLIVS dixit: fili, quando vis desinamus?

7. Quidam, cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in viciniam mulieris peregrinus mercator commigravit. ter illam appellavit de stupro adiectis pretiis; negavit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit elogium: 'pudicam repperi'. adit hereditatem. redit maritus, accusat adulteri ex suspicione.

[1] PORCI LATRONIS. Quamquam eo prolapsi iam mores civitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus possit videri, tamen ego adeo longe ab eo vitio iam [patientiam aut mium] (abesse videor, ut) magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli: non accuso adulteram nisi divitem factam; ex ea domo ream protraho, in qua iam nihil meum est. cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum periculum terra marique fugerim, plus (ista) intra unam viciniam quam ego toto mari quaesit. post tantos impudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo [in] hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem. illud, iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio vestro, ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex quaestu [habet] habitura est, quam quantum damnatae perdendum est: tantum in istam dives amator effudit, (ut) post poenam quoque expediat fuisse adulteram.

[2] Quae praeceperim uxori proficiscens, scio. cetera, quemadmodum adulescens formosus, dives, ignotus in viciniam formosae et in absentia viri nimium liberae mulieris commigraverit, quemadmodum adsidua satietate continuatae per diem noctemque libidinis exhaustis viribus perierit, interrogate rumorem. vos interrogo, iudices, quid offici mei fuerit: poteram ego salvo pudore meo nihil de hereditate suspicari, in qua etiam nomen auctoris ab uxore doctus sum? veni nihil aliud quam ut fortunam meam querar; nam causam melius vos nostis.

[3] Tempus est, iudices, de uxore marito credi. (concedo) mulierem tam formosam amari potuisse; pudica certe sic amari, ne sollicitaretur, potuit. neque (est), quod dicat: 'non in meo istud arbitrio positum'. erratis vos, iudices, si non maius ad sollicitandam matronam putatis irritamentum spem corrumpendi quam faciem quamvis amabilem visu. si tantum in formosa sperari posset quantum placere potest, omnes formosae in se universos oculos converterent. matrona, quae (tuta) esse adversus sollicitator(um) lascivias volet, prodeat in tantum ornata, quantum ne immunda sit; habeat comites eius aetatis, qua impudici, si nihil aliud, in verecundiam annorum [re]movendi sint. ferat iacentis in terram oculos. adversus officiosum salutatorem inhumana potius quam inverecunda sit, etiam in necessaria resalutandi vice multo rubore confusa. sic se in verecundiam pigneret, (ut neget) longe ante impudicitiam suam ore quam verbo. in has servandae integritatis custodias nulla libido inrumpet.

[4] Prodite mihi fronte in omne lenocinium composita, paulo obscurius quam posita veste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro blandientes, ut quisquis viderit non metuat accedere; deinde miramini, si, cum tot argumentis impudicitiam praesumpserit, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis repertus est, qui incurrenti adulterae se non subduceret!

Internuntium, puto, illa sollicita(to)ris arripi et denudari iussit, flagella et verbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi vix imbecillitatem muliebris manus continuit. quotiens absentis viri nomen imploravit, quotiens, quod non una peregrinaretur, questa est! [5] nemo sic negantem iterum rogat.

Cum quo questa es? apud quem indignata es? abunde te in argumentum pudicitiae profecturam putas, si stuprum tantum negaveris, quod plerumque etiam impudicissima spe uberioris praemi de industria simulat? quando de iniuria tua viro scripsisti et, ne in occasionem similis iniuriae solitudo tua pateret, maturiorem reditum rogasti? et quanto decentius contumeliam penetralium meorum uxoris epistula quam testamento sollicitatoris cognoscerem! miserrimus omnis saeculi maritus: sic contempta absentia mea etiamnunc iniuriam meam nescirem, si qui fecerat tacere voluisset.

[6] Totiens sollicitata non (iram) in istam faciem, qua placere poteras, convertisti? non omne ornamentum veluti causam talis iniuriae exsecrata es? quod proximum est a promittente, rogata stuprum tacet!

Inspicite adulterae censum: ex eo impune est, quod adulter isti dedit. si est aliquid, quod non (ded)erit, quid singillatim omnia percenseo? quicquid ego (ag)novi meum, do tibi; miser maritus cum omni censu meo inter munera adulteri lateo. 'sola heres esto.' quid ita? 'habes,' inquit 'scripsit causas: quia, cum semel appellassem, cum (iterum appellassem, cum) tertio appellassem, non corrupi.' [7] o nos nimium felici et aureo, quod aiunt, saeculo natos! sic etiam qui impudicas quaerunt pudicas honorant? 'omnium bonorum meorum, omnis pecuniae meae sola heres esto, quia corrumpi non potuit, quia tot sollicitationibus expugnari non potuit, quia tam fideliter pudicitiam custodivit.' tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum viri creditis? ecce nullam in uxore suspicatus infamiam, inter mutuum eius amorem (aut certe ita creditum) iam moriturus tabellas occupare si volo et in(vi)cem muneribus meis imponere elogium, ex testamento adulteri petendum est.

'Sola heres esto, quamvis aliena, quamvis ignota, tantum quia pudica, quia incorrupta est.' [8] quid? isti tam censorio adultero non mater est, non soror, non propinqua? an nulla earum pudica est? idcirco scilicet cum tantis divitiis peregrinas urbes in honorem pudicitiae ignotae perambulat: illic, ubi natus est, nulla pudica erat, atque illic, ubi negotiatus, quia nulla non prostituta erat, vacuo testamento pudica (he)res per errorem quaesita est.

Ego adulteram arguo, qui in matrimonium recepi, qua communis ex ista liberos precatus sum, qui pudicam libentissime crederem. adeone iam ad omnem patientiam saeculi mos abiit, ut adversus querimoniam viri uxor alieno teste defendatur? at hercules adversus externorum quond(am) opiniones speciosissimum patrocinium erat 'ego viro placeo'. [9] at ego, si hunc morem scribendi recipitis, in conspectu vestro ita scribam: uxor mea heres (ne) esto, quod peregrinante me adamata est, quod heres ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod tam infamem hereditatem adit. a duobus vos testamentis in consilium mitto: utrum secuturi estis? quo ab adultero absolvitur an quo damnatur a viro?

Vnus pudicitiae fructus est pudicam credi, et adversus omnes inlecebras atque omnia delenimenta muliebribus ingeniis est veluti solum (ac) firmamentum in nullam incidisse fabulam. ­novos fortasse non in omnium existimationem ocure et horrendum multa deinde ab variae daturis experimenta.­ feminae quidem unum pudicitia decus est; itaque ei curandum est esse ac videri pudicam ***

(EXCERPTA CONTROVERSIARVM LIBRI SECVNDI)

Adoptandus post tres abdicatos

[1] Dives tres filios abdicavit. petit a paupere unicum in adoptionem. pauper dare vult; nolentem ire abdicat. contradicit.

Numquam futurum putavi, ut aut pater meus liberos odisset aut dives concupisceret. Diu dubitavi, ille amicum temptaret an hic filium. Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod divites rogent? Si immerito abdicavit, odi patrem tot eicientem innocentes; si merito, odi domum tot facientem nocentes. Amo aeque paupertatem ac patrem: utroque adsuevi. Non tibi per multos fulta liberos domus est, quamquam ne sic quidem debuisti dare; tutior enim adversus fortunam est cui aliquid post damnum superest. 'Abdico' inquit: apparet, unde venias. Vna inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego meo. 'Divitem' inquit 'esse te volo': o me abdicandum, si talem patrem relinquo! Quid me videri velis, nescio; innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. Non, ut in ceteris abdicationibus, in mea potestate est non abdicari: perditurus sum patrem, si abdicor, perditurus, si non abdicor. Quid interest, utrum eiciar an transferar? Etsi parendum est in omnibus patri, in eo non est parendum, quo efficitur, ne pater sit. Grave est carere unico, gravius eo, quem alius concupiscit. Non delectant ignoti servorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula; patrem gratis amo. Necesse est timeam infelicem liberis domum. Non potest inveniri reconciliationis aptius tempus: dives filios quaerit.

Pars altera. Magnum et hoc inter cetera paupertatis incommoda, quod abdicationem filius non timet. Senatorium gradum census ascendit, census equitem Romanum a plebe secernit, census in castris ordinem promovet, censu iudex in foro legitur. Facilius est paupertatem laudare quam ferre. 'Si emendati' inquit 'fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis; si perseveraverint, habebo pro illis'.

Extra. Aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur; non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum schema sollicitat. Sic quae malam faciem habent saepe pudicae sunt: non animus illis deest sed corruptor. Gallus Vibius fuit tam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae. cui hoc accidisse uni scio, sit ad insaniam non casu caderet sed iudicio perveniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii furorem putat, quod simulabat ad verum redegit. Otho Iunius pater edidit quattuor libros colorum, quos belle Gallio noster Antiphontis libros vocat: tantum in illis somniorum est. Syriacus contra Maximum Stertinium, a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos XV in officio tuo fui; hic, quid peccaverim. sed haec est consuetudo vestra: iniuriam vocatis finem servitutis.

Ius iurandum mariti et uxoris

[2] Vir et uxor iuraverunt, ut, si quid alteri accidisset, alter moreretur. vir peregre profectus est, misit nuntium uxori, qui diceret se decessisse. uxor se praecipitavit. recreata iubetur a patre virum relinquere; non vult. abdicatur. contradicit.

Dii immortales, qua debetis prudentia humanum genus regitis: effecistis, ut illud non periculum amantis esset sed experimentum. Hos dividere vult socer, quos ne mors quidem dividet? 'moriar' inquit; 'habeo et causam et exemplum: quaedam se maritorum rogis ardentibus miscuerunt, quaedam anima redemerunt maritorum salutem.' sollicitudine brevi inter has puella viva numeratur. Assiduae contentiones erant 'sine te vivere non possum'; 'immo ego sine te.' qui certantium exitus solet esse, iuravimus. Hic animus sine dubio iurantium fuit, ut vivi non diducerentur, cum illud quoque caverint, ne morte dividerentur.

Pars altera. 'Non possum' inquit 'relinquere virum'; quicquam non potest, quae mori potest? paene, dum falsae mortis nuntium misit, verae recepit. Potes sine viro pati: peregrinationem eius tulisti. Iure iurando iam liberata es casu proximo.

Extra. Ovidius Naso apud Arellium Fuscum magistrum suum hanc controversiam declamavit; nam Latronis admirator erat. Latro in praefatione quadam dixit: non vides, ut immota fax torpeat et ignes exagitata restituat? mollit viros otium, ferrum situ rubiginem ducit. Naso dixit:

Vidi ego iactatas mota face crescere flammas
et rursus nullo concutiente mori.

Hic autem dixit: quidquid laboris est, in hoc est, ut uxori virum et uxorem viro diligere concedas. necesse est deinde, ut iurare permittas, si amare permiseris. Eiusdem: pauca nosti, pater, crimina: et litigavimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peieravimus. Rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres versus, invicem petivit, ut tres exciperet, in quos nihil illis liceret. scripserant illi quos tolli vellent secreto, hic quos tutos esse vellet. in utrisque codicillis idem versus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter arbitros fuerat:

semibovemque virum semivirumque bovem;

secundum:

et gelidum Borean egelidumque Notum.

ex quo apparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naevus esset.

Raptor patrem non exorans

[3] RAPTOR, NISI ET SVVM ET RAPTAE PATREM INTRA DIEM TRICESIMVM EXORAVERIT, PEREAT. Raptae patrem exoravit, suum non exorat. Reum facit dementiae.

Quid contremiscis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid obtorpuistis, oculi? nondum est tricesimus dies. Ne tristiore quidem vultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. Nimis cito exoratus est. Ne omnia vitia ab adulescentia repetam, virginem rapuit, patrem accusat; haec intra triginta dies. putas me accusatori promissurum quod filio negavi? Miraris dubitare patrem? lex ipsa inter mortem et nuptias dubia est. Semper sibi licere omnia credidit, nihil me umquam rogavit. 'ignovit' inquit; ita aliquis ante me rogatus est? Demens sum, vides, nimirum turpiter vivo, legem ignoro, dies tuos non numero. 'Demens' inquit 'es'; potest aliquis ignoscere sic roganti? Deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis. Me miserum, quam paene promisi! O me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! Quid miraris, si illum citius exorasti? facilius est iniuriam donare quam crimen. procede in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum. 'Iam' inquit 'angustum tempus est'; et tibi vacat accusare? Sic aliquis exorat, sic deprecatur? apparet nunc te primum rogare. Quid enim tamquam demens egi? non sum exoratus? nondum transiit tempus; etiamnunc exorari possum. quam inicum est nondum esse me nocentem et iam reum!

Pars altera Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, tempori multum. infelicior sum quam si neutrum exorassem. Si servaturus es filium, iam tempus fuit; si occisurus, iam tempus est. Prior rogatus est qui magis timebatur.

Nepos ex meretrice susceptus

[4] Abdicavit quidam filium. abdicatus se contulit ad meretricem et ex ea sustulit filium. aeger ad patrem misit; cum venisset, commendavit ei filium et decessit. pater post mortem illius in adoptionem recepit nepotem. accusatur ab altero filio dementiae.

Dementia in me novi generis arguitur: sanus eram, si non agnoscerem meos. Expectabam, ut aliquis pro abdicato rogaret; nemo audebat propinquorum fratre cessante. Deficientis spiritus in adventum meum sustinebatur. intravi; iam cadentes oculos ad meum nomen erexit fugientemque animam retinuit. In sinu meo et filium et animam deposuit. Nuntiatum est mihi in ultimis esse filium, nec hoc a fratre.

Pars altera. Pater istius incertus est; bene cum isto ageretur, si et mater. Incidit in meretricem inter cetera mala et fecundam. Mulier, nescio (an) adversus patrem iniuriosior, quod abstulisti illi heredem, an quod dedisti. Adoptavit eius filium, propter quam eiecerat suum.

Torta a tyranno pro marito

[5] Torta a tyranno uxor, numquid de viri tyrannicidio sciret, perseveravit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. intra quinquennium non parientem sterilitatis nomine dimisit. agit illa ingrati.

Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyrannus. Trahebantur matronae, rapiebantur virgines; nullae tunc videbantur feliciores quam quae liberos non habebant. Suspicatus est hunc tyrannus de tyrannicidio cogitare, sive isti aliquid excidit, sive non bene tegit vultus magna consilia. tamen de uxoris garrulitate queri non potest, cum sciat, quemadmodum taceat. Imposita in eculeum saepius ad absentem virum respexit quam ad praesentem tyrannum. Explicatur totus adversus infelicem feminam tyrannicae crudelitatis apparatus et illa instrumenta virorum quoque animos ipso visu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris (con)scientiam proponuntur. Verberibus corpus abrumpitur. Nescio, res publica, an tibi ista mulier datura sit liberos; tyrannicidam dedit. Miraris, si transiit quinquennium inter uxorem tortam et occupatum virum? Scissum corpus flagellis, igne adustum tormentisque convulsum. ignoscetis, puto, mulieri, si dixero: fessa est. Quid tyrannicidio gloriaris? facilius est tyrannum occidere quam sustinere. Verbera. laminae, eculeus, quidquid antiqua saevitia invenerat, quidquid adiecerat nova é quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. Num premit censum onerosa sumptibus et, ut saeculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna privatis insanit? numquid gemmas et ex alieno litore petitos lapillos? Expecta, potest parere. non respondet ad certam diem fecunditas, sui iuris rerum natura est. Vtrum putas tuum esse mirandum tyrannicidium an huius silentium?

Pars altera. 'Ego torta sum.' merito obiceres, nisi te vindicassem. Etiamsi scisti de tyrannicidio viri nec indicasti, non est beneficium scelus non facere. deinde, nec scisti: non enim tibi indicavi nec tam magnum consilium, virilibus quoque animis grave, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere, quod nescit. Quo tempore uxor torta est, nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam. postea cogitavi, et haec ipsa mihi cogitandi causa fuit uxoris ultio. Si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides.

Extra. L. Vinicius, quo nemo civis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio illi praestatura erat, prima intentio animi dabat. ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere videretur. de hoc eleganter dixit divus Augustus: 'L. Vinicius ingenium in numerato habet.'

Pater et filius luxuriosi

[6] Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. accusatur a filio dementiae. contradicit.

Accusator meus inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolvi. 'Sed tu senex (es)', inquit; hoc dicis: 'luxuria tua serius coepit, citius desinet.' Quidam summum bonum dixerunt voluptatem. nihil est mihi opus praecipientibus: habeo exemplum. Ostendi tibi luxuriam, quam in te non videbas. Ebrietatem patri obicis ebrius?

Pars altera. Adulescens luxuriosus peccat, senex luxuriosus insanit. Nemo vitia quia odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? Non coercet vitia qui provocat. Meam quoque luxuriam patri imputabo. non sub severa fui disciplina, non sub bene institutae domus lege, quae posset adulescentis formare mores et a vitiis aetatis abducere. quodammodo ad luxuriam a patre praemissus sum. madent unguento cani et comissator senex nulli nimis luxuriosus sed parum sanus videtur.

Peregrinus negotiator

[7] Quidam, cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in viciniam mulieris peregrinus mercator migravit. ter illam appellavit de stupro adiectis pretiis; negavit illa. decessit negotiator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit elogium: 'quia pudicam comperi'. adiit hereditatem. redit maritus, accusat adulteri ex suspicione.

Seram querelam detuli: non accuso adulteram nisi divitem factam. Post tantos impudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo hac me causa afuisse. Tempus est de uxore marito credi. Ferat matrona iacentes in terram oculos et adversus officiosum salutatorem inhumana potius quam inverecunda sit. Longe ante (im)pudicitiam suam ore quam verbo neget. Nemo fortiter negantem iterum rogabit. 'Omnium bonorum sola heres esto, quia corrumpi non potuisti, quia tam fideliter pudicitiam custodisti.' tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum viri creditur? Adeone iam omnis patientia saeculi nostri abiit, ut adversus querimoniam viri alieno teste defendatur uxor?

Muliebrium vitiorum fundamentum avaritia est. Quae potest non timere opinionem adulterii, potest non timere adulterium. Ex omni rupe conchylium contrahitur, quo vestis cruentetur; infelices ancillarum greges laborant, ut adultera tenui veste perspicua sit et nihil in corpore uxoris suae plus maritus quam quilibet alienus peregrinusque cognoverit. futura eius aestimabo iudicia; interim, quod rogat, comperit impudicam. Omnes te impudicam locuntur, pudicam tantum et unus et peregrinus, qui plus laudator quam accusator nocet. Vxorem meam nusquam pudicam audivi nisi in adulteri elogio. Deice in terram oculos et aures externorum vocibus claude; sibi quisque pro te neget. Pudicam ille dixit, ego impudicam; puto, plus credetis civi quam peregrino, marito quam adultero. Ipsum elogium scripsit corruptoris animo. 'Quia pudicam' inquit 'comperi': quod nulli praeter me contigit.

Pars altera. Formosa est: hoc natura peccavit; sine viro fuit: hoc maritus peccavit; appellata est: hoc alius peccavit; negavit: hoc pudice; heres relicta est: hoc feliciter; hereditatem adiit: hoc consulte fecit.

Seneca the Elder The Latin Library The Classics Page