RICHERI HISTORIARUM LIBRI QUATUOR

LIBER QUARTUS.

1. Sepulto Lothario, Ludovicus filius a duce aliisque principibus in regnum subrogatur. Circumvallatur ergo ambitu universorum. Promittunt benivolentiam; spondent fidem; stipatores etiam vario cultu facienda dictabant. Alii enim in palatiis ei residendum censebant, ut principes ad se confluentes ejus imperio deservirent, ne regia dignitas vilesceret, si alias utpote inops, alieni suffragii peteret opes. In omni etiam dignitate id esse cavendum, ne in primordio suscepti honoris, segnities et ignavia virtutem habendam superent. Nam si id fit, totam etiam rem in contemptum et vilitatem pernitiosissime deventuram. Alii quoque cum duce ei commorandum asserebant, eo quod adolescens tanti principis prudentia simul et virtute informari indigeret. Sibi quoque utillimum fieri, si potentis dispositioni ad tempus cederet, cum sine eo nec regnandi potentiam habere ex integro posset, et per eum strenue atque utiliter omnia administrari valerent. Rex, partibus auditis, sententiam distulit. Collato vero cum duce consilio, ei abinde tota mente addictus favit.

2. Oratio Ludovici apud ducem, ceterosque primates, in Adalberonem metropolitanum. Apud quem aliosque quam paucos, praeteritorum non immemor sic conquestus est: Pater meus in egritudinem qua et periit decidens, mihi praecepit, ut vestro consilio, vestra dispositione, regni procurationem haberem; vos etiam loco affinium, loco amicorum ducerem, nihilque praecipui praeter vestram scientiam adorirer. Si vestra fide potirer, sine dubio divitias, exercitus, munimenta regni, asserebat me habiturum. Quae mens in me maxime valet. Placeat itaque consilium profuturum dare, cum a vobis proposui me non discessurum. In vobis enim meum consilium, animum, fortunas, sitos esse volui. Adalbero Remorum metropolitanus episcopus, homo omnium quos terra sustinet sceleratissimus, contempto patris mei imperio, Ottoni Francorum hosti in omnibus favit. Eo cooperante, Otto exercitum nobis induxit. Ejus subtilitate Gallias depopulatus est. Eo itineris duces praestante, indempnis cum exercitu rediit. Qui ut poenas pro tanto commisso solvat, aequum et utile videtur, quatinus pestilente compresso, metus adoriendi talia, quibusque pravis inferatur.

3. Cujus oratio vim suadendi non habuit, eo quod suggestionibus malorum in summum pontificem efferatus, praeter justum aliqua indigna dixisse videretur. Pro parte tamen ei fautum est, pro parte vero suppressum; ita tamen, ut et regi injuria non fieret, et operi nefario dux non consentiens pareret. Rex tanto animo praeceps, in metropolitanum assumpto duce cum exercitu fertur. Ipsam urbem appetit, atque irrumpere contendit. Primatum tamen consilio usus, legatos praemisit, per quos quaereret an episcopus resisteret regi, an ex objectis purgari statuto tempore paratus esset. Si contra staret, sese mox obsidionem urbi adhibiturum dicerent, captamque urbem cum ipso hoste compressurum. Si vero objectis respondere non dubitaret, obsides ab eo sese accepturum ducturumque.

4. Ad haec metropolitanus: Cum constet, inquit, bonos quosque pravorum calumniis assidue dilacerari, non miror huic injuriae locum accidisse. Multo amplius vero miror egregios principes tam facile posse illici, ut certissime esse credant quod nec sub judice sit discussum, et si in discutiendo conferatur, nullis rationibus probabile fiat. Quod si credita discutere placuit, cur armis et exercitu id exigitur? Nonne ergo alia pro aliis nos cogitare faciunt? Si de praeteritis agitur, regum salutem hactenus optavi. Eorum genus colui. Principum quoque commoda, pro ratione amavi. Si de praesentibus, regis jussa exequi non moror; obsides quos vult, trado; rationem contra objecta intendere non differo. Factis ergo utrimque rationibus, obsides dedit, Ragenerum virum militarem, nobilitate et divitiis clarum, pluresque alios dum regi sufficeret.

5. Obitus Ludovici. Rex itaque exercitum amovit, Silvanectimque devenit. Ubi dum aestivam venationem exerceret, pedestri lapsu decidens, multo epatis dolore vexatus est. Nam quia in epate sanguinis sedem phisici perhibent, ea sede concussa, sanguis in emathoicam redundavit (987, Mai 22). Cui sanguis copiosus per nares et gulam diffluebat. Mamilae doloribus assiduis pulsabantur. Fervor totius corporis intolerabilis non deerat. Unde uno tantum anno patri superstes, 11 Kal. Junii defitiens, naturae debitum solvit. Cujus discessus eo tempore accidit quo et metropolitani purgatio de objectis habenda erat. Aderat igitur purgandus, et regiae majestati satisfacturus. Sed regii funeris calamitate, hac lite suppressa, nec controversia partes habuit, nec ex ea juditium promulgatum fuit. Plurima vero commiseratione ipse episcopus de morte regis conquestus est. Postquam autem regium funus curassent, principum decreto, Compendii tumulatus est, cum ipse vivens secus patrem tumulari petierit. Id autem consulto factum est, ne dum itineris longitudinem eorum quamplures vitarent, et a se divisi discederent, rei publicae utillimum differretur consultum. Placuit itaque ante discessum convenire, et ex regni commodis consulere.

6. Purgatio Adalberonis de objectis a Ludovico. Quibus dispositis, dux sic orsus coepit: Huc ex locis diversis regio jussu vocati, ad discutiendum ea quae summo pontifici Adalberoni objecta sunt, multa fide ut puto convenistis. Sed divae memoriae rex qui intendebat, quoniam hac vita privatus est, controversiae statum nobis discutiendum reliquit. Si ergo praeter eum est qui intendere audeat, eoque animo valet, ut exsequendae litis partem arripiat, adsit coram, quid sentiat edicat, nihil metuens criminato intendat. Si vera proferat, ejus verborum approbatores nos sine dubio habebit. Quod si calumniator falsa confinxit, vocem supprimat, ne tanti facinoris argutus, poenas solvat. Ter acclamatum est, ut delator procederet; ter ab omnibus negatum est.

7. Dux itaque iterum locutus ait: Si lis jam decidit, quia qui intendat non est, metropolitano utpote viro nobili et multa sapientia inclito cedendum est. Ab hac ergo suspitione penitus discedite, summumque praesulem multo honore excolite. Reveremini hunc talem virum, et quantae virtutis, sapientiae, nobilitatis sit, hactenus praedicate. Quid enim prodest suspitionem habere, cui in juditio non fuere vires quicquam dicere? Ergo summo pontifici, dux reliquorum primatum consensu, exsequendae rationis honorem de utilitate regni attribuit, eo quod ipse divinarum et humanarum rerum scientia excelleret atque facundiae efficacitate plurimum valeret.

8. Factus itaque cum duce omnium medius, ait: Rege nostro piissimo inter intellectibilia translato, magni ducis ceterorumque principum benivolentia ab objectis purgatus, rei publicae consulturus consedi. Nec sedet animo, ut quicquam nisi ad profectum rei publicae edicam. Commune consilium quaero, quia omnibus prodesse cupio. Cum videam non omnes principes adesse, quorum quoque prudentia et diligentia res regni administrari valeant, ratio querendi regis ut mihi videtur ad tempus differenda est, ut statuto tempore et omnes in unum confluant, et uniuscujusque ratio elimata et in medium prolata, suam utilitatem accommodet. Unde et vobis qui hic consulturi adestis placeat, vos mecum magno duci sacramento alligari, et coram spondere de principe statuendo vos nihil quesituros, nihil molituros, donec in unum redeamus, et sic de habendo principe agitemus. Plurimum enim valet, deliberationi dari spatium temporis; in quo quamcumque rem quisque discutiat, et discussam multa diligentia poliat. Haec sententia ab omnibus suscepta laudatur. Sacramento itaque duci alligantur. Tempus redeundi et conveniendi constituitur. Sic quoque a se soluti sunt.

9. Conquestio Karoli apud metropolitanum de regno. Interea Karolus qui fuerat Lotharii frater, Ludovici patruus, Remis metropolitanum adiit, atque sic de regno eum convenit: Omnibus notum est, pater venerande, jure hereditario debere fratri et nepoti me succedere. Licet enim a fratre de regno pulsus sim, tamen natura nihil humanitatis mihi derogavit; cum omnibus membris natus sum, sine quibus quivis ad dignitatem quamlibet promoveri non potuit. His etiam non careo, quae in regnaturis quibuslibet, plurimum queri solent, genere, et ut audeam virtute. Cur ergo a finibus ejectus sum, quos a majoribus meis possessos nemo dubitat, cum frater non sit, neposque obierit, prolemque nullam reliquerint? Pater nos duos fratres superstites reliquit. Frater regnorum dominium totum possedit, nihilque mihi concessit. Ego fratri subditus, fideliter non minus aliis militavi. A quo tempore fateor, nihil mihi carius fuisse salute fratris. Abjectus ergo et infelix quo me potius vertam, cum etiam omnia generis mei praesidia extincta sint? Quos praeter vos omnium honestarum rerum egens appellem? Per quos nisi per vos paternis honoribus restituar? Utinam mihi fortunisque meis honestus exitus accidisset. Quid enim abjectus spectantibus nisi spectaculum esse potero? Tangat vos aliqua humanitatis miseratio. Compatimini tantis injuriis fatigato.

10. Postquam Karolus finem querimoniae fecit, metropolitanus animo immobili persistens, pauca admodum ei respondit: Cum, inquiens, perjuris et sacrilegis, aliisque nefariis hominibus ipse semper deditus fueris, nec ab eis adhuc discedere velis, quomodo per tales et cum talibus ad principatum venire moliris? Ad haec Karolo respondente, non oportere sese suos deserere, sed potius alios adquirere, episcopus intra se recogitabat: Cum, inquiens, omnium dignitatum nunc egens, pravis quibusque annexus est quorum sotietate nullo modo carere vult, in quantam pernitiem bonorum esset, si electus procederet in faces. Tandem sine principum consensu se super hoc nihil facturum respondens, ab eo dimotus est.

11. Oratio metropolitani pro duce. Karolus spe regni decidens, animo turbato, in Belgicam iter dimovit. Preterea tempore constituto, Galliarum principes jurati. Silvanecti collecti sunt. Quibus in curia residentibus, duce annuente metropolitanus sic locutus est: Divae memoriae Ludovico sine liberis orbi subtracto, querendum multa deliberatione fuit, qui ejus vices in regno suppleret, ne res publica absque gubernatore neglecta labefactaretur. Unde et hujusmodi negotium nuper diferri utile duximus, ut unusquisque quod singularis a Deo datum haberet, hic coram consulens post effunderet; ut collectis singulorum sententiis, summa totius consilii ex multitudinis massa deformaretur. Reductis ergo jam nunc nobis in unum, multa prudentia, multa fide, videndum est. ne aut odium rationem dissipet, aut amor veritatem enervet. Non ignoramus Karolum fautores suos habere, qui eum dignum regno ex parentum collatione contendant. Sed si de hoc agitur, nec regnum jure hereditario adquiritur, nec in regnum promovendus est, nisi quem non solum corporis nobilitas, sed et animi sapientia illustrat fides munit, magnanimitas firmat. Legimus in annalibus clarissimi generis imperatoribus ignavia ab dignitate praecipitatis, alios modo pares, modo impares successisse. Sed quid dignum Karolo conferri potest, quem fides non regit, torpor enervat, postremo qui tanta capitis imminutione hebuit, ut externo regi servire non horruerit, et uxorem de militari ordine sibi imparem duxerit? Quomodo ergo magnus dux patietur de suis militibus feminam sumptam reginam fieri, sibique dominari? Quomodo capiti suo praeponet, cujus pares et etiam majores sibi genua flectunt, pedibusque manus supponunt? Considerate rem diligenter, et Karolum sua magis culpa praecipitatum quam aliena videte. Rei publicae beatitudinem magis quam calamitatem optate. Si eam infelicem fieri vultis, Karolum promovete. Si fortunatam, egregium ducem Hugonem in regnum coronate. Ne ergo Karoli amor quemque illiciat, nec odium ducis ab utilitate communi quemlibet amoveat. Nam si bonum vituperetis, quomodo malum laudabitis? Si malum laudetis, quomodo bonum contempnetis? Sed talibus quid interminatur ipsa Divinitas? Vae, inquit, qui dicitis malum bonum, bonum malum, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem (Isai. V, 20). Promovete igitur vobis ducem, actu, nobilitate, copiis clarissimum, quem non solum rei publicae, sed et privatarum rerum tutorem invenietis. Ipsa ejus benivolentia favente, eum pro patre habebitis. Quis enim ad eum confugit, et patrocinium non invenit? Quis suorum auxiliis destitutus, per eum suis non restitutus fuit?

12. (987, Jun. 1.) Promotio Hugonis in regnum. Hac sententia promulgata et ab omnibus laudata, dux omnium consensu in regnum promovetur, et per metropolitanum aliosque episcopos Noviomi coronatus, Gallis, Brittannis, Dahis, Aquitanis, Gothis, Hispanis, Wasconibus, rex Kalendis Jun. praerogatur. Stipatus itaque regnorum principibus, more regio decreta fecit, legesque condidit. Felici successu omnia ordinans, atque distribuens. Et ut beatitudini suae responderet, multo successu rerum secundarum levatus, ad multam pietatem intendit. Utque post sui discessum a vita, heredem certum in regno relinqueret, sese consultum cum principibus contulit. Et collato cum eis consilio, Remorum metropolitanum Aurelianis de promotiome filii sui Rotberti in regnum prius per legatos, post per sese convenit. Cui cum metropolitanus non recte posse creari duos reges in eodem anno responderet, ille mox epistolam a duce citerioris Hispaniae Borrello missam protulit, quae ducem petentem suffragia contra barbaros indicabat. Jam etiam Hispaniae partem hostibus pene expugnatam asserebat, et nisi intra menses decem copias a Gallis accipiat, barbaris totam in deditionem transituram. Petebat itaque alterum regem creari, ut si bellico tumultu duorum alter decideret, de principe non diffideret exercitus. Fieri quoque asserebat posse, rege interempto, et patria desolata, primatum discordiam, pravorum contra bonos tirannidem, et inde totius gentis captivitatem.

13. (988.) Promotio Rotberti in regnum. Metropolitanus sic posse fieri intelligens, dictis regiis cessit. Et quia tunc in nativitate Domini regnorum principes convenerant ad celebrandum regiae coronationis honorem, in basilica sanctae Crucis ejus filium Rotbertum Francis laudantibus accepta purpura sollempniter coronavit, et a Mosa fluvio usque Oceanum occidentalibus regem praefecit et ordinavit. Tanta industria atque sollertia clarum, ut et in rebus militaribus praecelleret, et divinis ac canonicis institutis clarissimus haberetur; liberalibus studiis incomberet, episcoporum etiam sinodis interesset, et cum eis causas aecclesiasticas discuteret ac determinaret.

14. Conquestio Karoli apud amicos de regno. Interea Karolus apud amicos et cognatos motu gravissimo movebat querelam, atque in sui suffragium querimoniis excitabat. Qui lacrimis suffusus: Video, inquit, aetatem meam procedere, et me ipsum in dies, patrimonii rebus exui. Unde nec sine lacrimis parvulos meos aspicere valeo, infelicis germina patris. Quibus potius auctor sum futuri doloris, quam honoris. Satis infelix pater fui, qui natis adesse vix aliquando potui. Sed saltem, vos amici, consulite dolenti patri, subvenite destituto parenti. Adestote natis in aetate tenerrima erumnas jam scientibus. Providete abjectis in casus, an irrevocabiles nescio, exituris. Suadeat vobis saltem sanguinis communis affinitas. Suadeat et nobilitas non neglegenda. Suadeat et recompensatio, quae sit non sine multiplici fructu reditura.

15. Mox omnes commoti, auxilium spondent, et sese ad auxiliandum promptissime parant. Quorum consilio usus, exploratores Karolus mittere cepit, qui sagaciter perpenderent, si qua oportunitas pateret, qua Laudunum ingredi valeret. Directi investigaverunt deprehenderuntque nullum aditum patere. Cum quibusdam tamen civibus secretum contulere, qui effectum negotio quererent. Quo tempore Adalbero ejusdem urbis episcopus, suis civibus plus justo injurias de lege agraria irrogabat. Unde quidam ab eo latenter animo discedentes, benivolentiamque simulantes, exploratoribus Karolum sese in urbem recepturos promittunt.

16. Qualiter Karolus Laudunum ingressus sit. Mox etiam urbis proditionem si Karolus veniat pollicentur, et si eis sua dimittat, et insuper augeat. Exploratores pacto sacramentis firmato, haec Karolo reportant. Ille mox suis quos superiore conquestione excitaverat, hoc mandatum aperuit. Qui unanimes oportuno tempore collecti, ei sese obtulere. Ille, copiis assumptis, Laudunum dum sol occideret tempestivus advenit, misitque exploratores ad transfugas, ut quid esset agendum referrent. Latebant itaque inter vinearum dumeta et sepes; parati urbem ingredi si fortuna admitteret, et armis obniti, si eventus id afferret. Qui missi fuerant ad insidias, per loca constituta et nota, proditoribus occurrunt, et Karolum cum multo equitatu advenisse nuntiant. Proditores gavisi, exploratores remittunt, et Karolo cito adesse mandant. Quibus cognitis, Karolus cum suis per montis devexa urbis portam aggressus est. Sed vigiles cum ex fremitu equorum, et aliqua collisione armorum aliquos adesse persentirent, et quinam essent a muro inclamarent, lapidibusque jactis urgerent, proditores mox aliquos esse de civibus responderunt. Quo commento corruptis vigilibus, introrsum portam aperuerunt, atque exercitum ipso crepusculo exceperunt. Mox exercitus urbem implevit. Portae etiam ne quis aufugeret, custodibus adhibitis pervasae sunt. Alii itaque personabant bucinis, alii vocibus fremebant, alii armorum sonitu tumultuabantur. Unde cives territi, utpote qui ignorabant quid esset, et de domibus ebullientes, profugio se eripere conabantur. Quorum alii aecclesiarum secretis se occultabant, alii diversis latibulis se claudebant; alii vero saltu se de muris praecipitabant. Quorum unus episcopus, cum per declivia montis jam elapsus, et in vineis ab observatoribus repertus esset, Karolo deductus est, et ab eo carcere detrusus. Emmam quoque reginam, cujus instinctu sese repulsum a fratre arbitrabatur, ibi comprehendit, eique custodes adhibuit. Reliquam etiam urbis nobilitatem pene totam pervasit.

17. Postquam sedatis tumultibus civitas tranquilla reddita est, Karolus de urbis munitione, et militum victu, deliberare atque ordinare coepit. Deputavit ergo vigiles quingentenos, qui noctibus singulis armati excubias per urbem et moenia exercerent. Annonam etiam ex toto pago Veromandensi advehi jussit. Et sic urbem ad resistendum munivit. Nam turrim quae adhuc muris humilibus perstabat, pinnis eminentibus exstruxit, fossisque patentibus circumquaque vallavit. Machinas etiam hostibus effecit. Necnon et ligna advectantur, machinis educendis idonea. Valli quoque exacuuntur, cratesque contexuntur. Nec minus fabri accersiuntur, qui missilia fabricent, ac quaeque necessaria ferro instaurent. Nec defuere qui tanta subtilitatis arte balistas emittant, ut apothecam in recta diametro duplici foramine patentem, certo jactu trajiciant, aves quoque in aere volantes, indubitato ictu impeterent, transfixasque de sublimi praecipitarent.

18. Impetus Hugonis in Karolum. Quae dum aguntur regum auribus delata sunt. Qui vehementissime moti, non tamen praecipiti impetu, sed ut in omnibus solebant, super hoc diligentissime consultaverunt; utcumque etiam cordis dolorem dissimulabant. Legatos quaquaversum dirigunt. Gallos quos hinc Matrona, inde abluit Garunna, contra tirannum invitant. Quibus in unum coactis cum exercitum collegissent, deliberabant an urbem aggressi expugnarent antequam ab hostibus amplioribus copiis muniretur, et expugnata tirannum confoderent, eo quod si is solummodo captus aut occisus foret, mox sese regnum quiete habituros, an cum benivolentia susciperent supplicem, si forte is se supplicem conferret, et dono regum se posse tenere res pervasas exposceret. At qui acrioris animi et constantioris fuere, censebant fore obsidioni incombendum; hostes urgendos; regionem etiam quam pervaserant, igne penitus consumendam. Collectis itaque sex milibus equitum, in hostem vadunt. Tempore statuto urbem appetunt; obsidionem disponunt; castrisque loca metati, fossis et aggeribus vallant.

19. Ubi cum diebus multis resederint, nihil virium, nihil damnationis in hostes exerere valuerunt; tanta eminentia et laterum objectione urbs inexpugnabilis erat. Dies etiam autumnales breviore circulo ducti, his exercitiis non sufficiebant. Noctes quoque prolixae, multo sui tempore vigiles afficiebant. Unde cum primatibus consilio habito, redeunt, post vernali tempore redituri. Quibus abductis, Karolus urbem circumquaque perambulat. Sicubi etiam hostibus facilis locus patet, explorat. Obstruit itaque portas, hostium ingressui faciles. Obturat postica post domos latentia. Restaurat muros vetustate lapsos. Turrim quoque potioribus edificiis intra et extra dilatat ac firmat.

20. Profugium episcopi. In quam episcopus detrusus, cum in conclavi teneretur, funibus per fenestram demissus, tempore nocturno equo vectus aufugit. Et ut se Karolo non favisse monstraret, ad reges sese contulit, et a tanta suspitione purgavit. Arbitrabatur enim quasdam conjecturas posse a calumniatoribus confingi, acsi ipse capiendi oportunitatem parasset. Qui susceptus a rege, utpote fidelitatis exsecutor, non minore gratia habitus est.

21. (989.) Interea rigore hiemali elapso, cum aere mitiori ver rebus arrideret, et prata atque campos virescere faceret, reges exercitu collecto urbem praedictam cum octo milibus aggressi sunt. Castra inprimis aggere et fossa muniunt. Inde exstruitur aries, muris frangendis obnisurus.

22. Compositio arietis. Cujus machinam ex quatuor mirae grossitudinis et longitudinis trabibus longilatero scemate erexerunt, in cacumine, et basi, per quatuor latera repagulis transverse annexis; in medio vero solummodo levum latus et dextrum ligna transmissa habuere. At super trabium erectarum superiores commissuras, longurios duos straverunt, inmotosque effecerunt, partem tertiam superioris spatii trabium in medio obtinentes. A quibus longuriis funes implicitos deposuerunt. Funibus quoque trabem cum ferrato capite multae grossitudinis suspenderunt. Cui etiam trabi in medio et extremo funes alligatos adhibuerunt; qui a multitudine tracti et remissi, ferratae moli motum darent. Unde et hujusmodi machina quia more arietis retro tracta, ante cum impetu ruit, aries appellatur; cujuscumque soliditatis muris frangendis aptissimus. Quam etiam machinam super tres rotas triangulo scemate positam aptaverunt, quo facilius obliquata, quocumque oporteret verti valeret. At quia urbis situs accedere prohibuit, eo quod ipsa urbs in eminenti montis cacumine eminet, aries fabricatus cessit.

23. Digressio Hugonis cum exercitu a Lauduno. Post haec cum per dies plurimos in obsidione urbis vigiliis et curis, pugnisque frequentibus laboravissent, die quadam custodibus castrorum vino somnoque aggravatis, urbani vino exhilarati cum armis ad castra pedestres venerunt (Aug.). Equites vero consequenter armati subsecuti sunt, rei eventum praestolantes, ut si pugnae locus adesset, prosperaque fortuna felicem annueret eventum, cum hoste comminus confligerent. Cum ergo pedites jam castris propinquassent, custodesque consopitos intellexissent, faces castris immisere. Quorum incendii fumo aer densatus, non solum intuentium visibus tetra nigredine obstabat, at gravi vapore narium et faucium meatus intercludebat. Pedites mox vociferari, clangere milites cepere. Rex et qui cum eo erant elementorum confusione multoque virorum clamore et tubarum clangore turbati, ab urbe sedes mutavere. Nam castra cum cibis et rebus omnibus absumpta videbat. Unde exercitum ad tempus reducere disposuit, ut reditum amplioribus copiis post appararet. Quae omnia Augusti tempore patrata sunt.

24. Obitus Adalberonis metropolitani. His ita gestis non multo post metropolitanus in egritudinem decidens, quae a Grecis causon a Latinis incendium dicitur, per legatos regi tunc Parisii commoranti indicavit, sese in gravem valitudinem decidisse; unde et ei maturandum, ne Karolus qui cetera Remos etiam pervaderet. Rex, accitis qui aderant, mox ire disposuit. Quo in itinere aliquantisper tardante, cum metropolitanus insomnietate simulque et mentis alienatione nimium vexaretur, nullaque crisi omnes dies creticos huic egritudini commodos praeteriret, dissolutis elementis debitum humanitatis X Kal. Febr. exsolvit (990, Jan. 23). Qua die rex tempestivus adventans, urbe receptus est. In exsequiis etiam pontificis, plurima commiseratione condoluit. Nec vero sine lacrimis aliquot de eo querimonias habuit; corpus quoque multo honore sepulturae dedit. Cives domino destitutos, mira benivolentia solatus est. Qui de fidelitate regi servanda et urbe tuenda interrogati, fidem jurant, urbis tuitionem pollicentur. Quibus sacramento astrictis, eisque libertate eligendi domini quem vellent ab rege concessa, rex ab eis dimotus Parisium devenit.

25. Quomodo Arnulfus archiepiscopatum petiit. Ubi cum de liberalitate et fide civium Remensium laetus moraretur, Arnulfus Lotharii filius per quosdam regis stipatores ab rege episcopatum expetebat, Karolum quoque patruum sese deserturum mandat, fidem spondet; regisque injuriam ulturum; contra hostes etiam regis plurima nisurum: urbem Laudunum ab hostibus pervasam, in brevi redditurum. Regii stipatores laetati, episcopatum petenti quam cito dari suadent, regi nil perditurum asserentes, si sibi militaturo et fidem servaturo quod petit largiatur. Multo etiam sibi profuturum, si id faciat, quod cum factum sit, omnium salutem affectet. Rex eorum suasionibus adquiescens, Remos devenit, civibus hanc petitionem ostensurus, ne malefidae sponsionis teneretur obnoxius.

26. Oratio regis ad cives Remenses. Et omnibus accersitis, sic locutus ait: Quoniam fidei exsecutores vos probavi, nec me a fide alienum experiemini. Cum enim sit fides, cum quod dicitur fit, quia vos id fecisse perspitio, et me penitus observasse idem fateor. Arnulfus divae memoriae Lotharii ex concubina filius, hujus sedis dignitatem per aliquos qui mihi assistunt expetiit; quicquid nobis nuper derogatum est se restituturum pollicitus; necnon et contra hostes multa moliturum. Cujus promissiones et fidem, ad vestrum contuli examinanda juditium, ut aut vestro approbetur examine, aut improbetur. Ille petitionibus instat. Potestatis vestrae sit, utrum quod petit accipiat. Nec vero in quoquam ei a me fautum est. Nihil etiam deliberatum. Quicquid id foret, utile duxi ad vestram deferri debere censuram, ut si honestum fiat, vobis utilitatem et mihi gloriam comparet. Si autem pernitiosum, ego quidem nullius perfidiae, nullius doli, nullius fallatiae penitus arguar. Vos vero aut suffecti doli falsam opinionem cum doloso subibitis, aut si non, in desertorem manus assidue exseretis.

27. Responsio civium ad regem. Ad haec cives: Cum, inquiunt, vestrae majestatis dono, eligendi domini optio nobis data sit, multa fide, multo ingenio enitendum est, ut et regiae dignitatis derogatio nulla fiat, et nos falsae criminationis notam, cusamque futuri incommodi vitemus. Arnulfus quem paulo ante memoratum audivimus, a nobis nuper idem expoposcit; plurima fide si hoc fiat regis commoda sese exsecuturum pollicens; erga cives non modicam benivolentiam habiturum. Sed quia ejus utpote adolescentis mores affectusque incertos habemus, nostras solummodo rationes non sufficere ad haec arbitramur. Adsint ergo qui vobis id suadent. Conferamus utrimque rationes. Dicat quid quisque potius cogitet; quid potissimum, ne abscondat; ut et ex honesto gloria sit communis, et ex pernitiae incommodum aeque patiamur.

28. Promotio Arnulfi. Rex civium sententiam adprobat, ut coram deliberent jubet. Rationes coram dispositae sunt. Arnulfum itaque si quod spondet faciat, dignum summo sacerdotio asserunt. Itaque vocatus, et ante regem admissus est. Qui de fide habenda erga regem sciscitatus, ad omnium vota modestissime respondit. Ad coenobium ergo monachorum sancti Remigii quod ab urbe uno miliario situm est, ubi ordinatio episcoporum ex antiquo habenda est, a rege et primatibus deductus est. Ubi rex cum suorum medius resideret, post consilia apud suos secessim habita, liberali eloquio sic affatus est: Divae memoriae Ludovico Lotharii filio orbi subtracto, si proles superfuisset, eam sibi successisse dignum foret. Quia vero regiae generationi successio nulla est, idque omnibus ita fore patet, vestri caeterorumque principum, eorum etiam qui in militari ordine potiores erant optione assumptus, praemineo. Nunc vero quoniam ex linea regali hic unde sermo est solus superfuit, ne tanti patris nomen adhuc oblivione fuscetur, hunc superstitem alicujus dignitatis honore expoposcistis donari. Si ergo fidei servandae jus polliceatur, urbis tuitionem spondeat, hostibus etiam in nullo sese communicaturum, immo illos impetiturum promittat, vestri juditii censura concedere ei episcopatum non pigebit; ita tamen ut secundum prudentium ordinationem, sacramenti auctoritate mihi conexus sit.

29. Cirographi scriptum. Et ut penitus mentis conceptum aperiam, post jurationis sacramentum, cirographum ab eo scribendum puto. In quo maledictionis anathema habeatur hujusmodi, quod ei impraecetur pro felicibus contumeliosa, pro salutaribus pernitiosa, pro honestis turpia, pro diuturnitate punctum, pro honore contemptum, et, ut totum concludatur, pro omnibus bonis omnia mala. Quod etiam bipertitum fieri placet. Alterum mihi sibi alterum concedatur. Quandoque etiam hoc illi calumnias ingeret, si turpiter a fide declinet. Hac promulgata sententia, id ita faciendum ab omnibus laudatum est. Procedit itaque Arnulfus coram. Si id inventum laudet, consulitur. An sic suscipiat quod petit, sciscitatur. Ille honoris cupidus, inventum laudat. Sese sic posse suscipere asseverat. Jussus itaque cirographum bipertitum notavit. Regi alterum, alterum sibi servavit.

30. Eukaristia causa perditionis data. Quod cum regi penitus sufficeret, episcopis tamen, ut fertur, non satis id visum est, nisi illud etiam adderetur, ut in missarum celebratione eukaristiam a sacerdote sumeret, eamque perditionis causam sibi imprecando coram optaret, si fidem violando unquam desertor fieret. Quod et factum fuit. Nam sacerdos inter celebrandum, eukaristiam optulit, et ille consequenter sumpsit, atque ad juditium sibi fieri optavit, si ullo modo fidei violator existeret. Quod tandem regi et primatibus fidem fecit.

31. Reprehensio de eodem. Nonnullis tamen quorum mens purgatior erat nefarium et contra fidei jus id creditum est. Ejus modi enim naturae hominem esse aiebant, ut facile per sese corrumpatur in se, amplius vero impulsionibus ad flagitium extrinsecus posse pertrahi. Asserebant quoque ex decretis patrum, et canonum scriptis, neque invitum ad eucaristiam impellendum, neque eucaristiam perditionis causa cuiquam offerendam, cum redemptionis gratia et petentibus offerendam, et invitis negandam credendum sit. Indignum etiam videri panem angelorum et hominum temere indignis dari, cum ipsa Divinitas et immundos abhorreat, et puros mira Divinitas et immundos abhorreat, et puros mira parcitate foveat, juxta quod scriptum est: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate (Sap. I, 5). Ab episcopis ergo Remorum dioceseos ordinatus Arnulfus et sacerdotalibus infulis decenter insignitus est. Nec multo post, a papa Romano missum apostolicae auctoritatis pallium sumpsit.

32. Quod amplius justo Karolum Arnulfus dilexerit. Qui cum ex tanta dignitate procederet insignis, illud tamen infortunii genus arbitrabatur, quod ipse superstes de patrio genere nullum praeter Karolum habebat. Miserrimum quoque sibi videri, si is honore frustraretur, in quo solo spes restituendi genus paternum sita foret. Patruo itaque miserescebat; illum cogitabat, illum colebat, illum pro parentibus carissimum habebat. Apud quem collato consilio, querebat quonam modo in culmen honoris illum provehere posset, sic tamen ut ipse regis desertor non appareret.

33. Remorum captio. Cujus rei rationem sic fieri arbitrabatur, ut statueretur tempus, quo primates quot posset, in urbe acsi aliquid magnum ordinaturus ipse colligeret. Tunc etiam Karolus per noctis silentia cum exercitu ad portas urbis adveniret. Nec tunc deesset qui exercitui irruenti portas panderet, juratus secreti fidem. Exercitus intromissus urbem invaderet, atque sese cum primatibus collectis comprehenderet, vim inferret, ac ergastulo detruderet. Itaque factum foret, ut et regia potestas infirmaretur, et patruo virtus dominandi augesceret, nec ipse desertor videretur. Quod et effectum habuit.

34. G. et V. comites, atque alios viros consulares invitat. Quiddam magnum sese ordinaturum mandat: unde et multum eis maturandum. Illi sine dilatione advenerunt, in obsequio domini paratissimos se demonstrantes. Arnulfus alia pro aliis dans, quod vere molitur penitus dissimulat. Ad quid potius intendat, omnes ignorant. Uni tantum de cujus taciturnitate et fide non diffidebat, id totum credulus commisit. Qua nocte Karolus intromitendus esset aperuit; et ut tunc portarum claves a suo cervicali tolleret, urbemque armatis aperiret, jussit. Nec multo post, nox cui hoc debebatur flagitium, affuit. Karolus cum exercitu tempore deputato ad portas urbis nocturnus affuit. Algerus presbyter sic enim vocabatur introrsum cum clavibus se praesentem habuit. A quo mox portae patefactae sunt, exercitusque intromissus. Urbs quoque a praedonibus direpta et spoliata.

35. Arnulfi suorumque captio. Unde cum clamor per urbem fieret, tumultusque discurrentium cives incautos excitaret, Arnulfus aeque turbatum clamore sese simulat. Et fingens metum, turrim petiit atque conscendit. Quem comites secuti, post se ostia obseravere. Karolus Arnulfum perquirens nec reperiens, ubinam lateret scrutabatur. Cui cum proderetur in turris cacumine latere, ostio mox custodes adhibuit. Et quoniam nec cibum nec arma ante congesserant, Karolo cedunt, atque a turri egressi sunt.

36. Comprehensique et Laudunum ducti, custodibus deputati sunt. Karolo redeunte et fidem ab eis querente, unanimiter refragantur. Odium ergo utrimque simulant; pium affectum nullo modo produnt. Ab utroque querimonia nonnulla simulabatur, eo quod alter desertor, alter invasor alterius ab utroque enuntiaretur. Tandem Arnulfus sacramento fidem faciens, libertate potitus est et ad sua reversus. Karolo exinde in omnibus favit. Jus quoque fidei, regi servandum, penitus abrupit. G. et V. per dies aliquot carcere detrusi, non multo post sacramento astricti, redire permissi sunt. Karolus ergo, felici successu insignis, Remorum metropolim cum Lauduno, ac Suesionis, earumque oppidis optinuit.

37. Impetus Hugonis. Nec defuit qui id ad regis aures perferrent. Qua rex contumelia perstrictus quid inde agendum foret sciscitabatur. Comperitque non precibus, non donis, sed viribus et armis invocata Divinitate hoc esse labefactandum. Sex milia itaque militum collegit in tirannum ire disponens; obsidionem ei adhibere cupiens, si copiae sibi sufficiant; et si ei felix adsit fortuna, tandiu id committere volens, donec aut armis aut inedia hostem praecipitet. Proficiscitur ergo magnanimis. Et per terram unde annonam hostes asportabant, exercitum duxit. Quam etiam penitus depopulatus combussit; sic efferatus, ut nec tugurium saltem deliranti anui relinqueret. Post animo praecipiti exercitum in hostem retorquens, obsidionem adhibere nitebatur. Karolus cum ante sibi copias parasset, venienti resistere viriliter conabatur. Quatuor milia etenim pugnatorum Lauduni collegerat animoque firmaverat, ut si non impeteretur, quiesceret; et resisteret, si urgeretur.

38. Exercitus tripertito ordinatur. Rex interea exercitum inducens, Karoli legionem ordinatam pugnatum videt. Exercitum ergo tripertito dividit, ne multus exercitus, mole sui gravatus, propriis viribus frustraretur. Tres itaque acies constituit, primam belli primos impetus inituram; secundam quae labenti succurreret, viresque referret; tertiam vero spoliis eripiendis ordinavit. Quibus sic divisis et ordinatis, prima acies signis erectis congressura cum rege incedebat; reliquae duae locis constitutis paratae succurrere opperiebantur.

39. Karolus cum quatuor milibus obvius procedit, summam Divinitatem invocans ut ab innumeris paucos protegat; multitudini non fidendum, et paucitati non diffidendum demonstret. Quem incedentem Arnulfus comitabatur suos adhortans, ut animo forti starent. Ordinati et indivisi procederent. De victoria a Deo nullo modo diffiderent. Si viriliter invocato Deo starent. cum multa gloria et fama victoriam in brevi adepturos. Processit exercitus uterque, donec alter alterum in prospectu haberet; et sic uterque fixus herebat. Utrimque non mediocriter dubitatum est, cum Karolus rei militaris inopiam haberet, regem vero animus sui facinoris conscius contra jus agere argueret, cum Karolum paterno honore spoliaverit, atque regni jura in sese transfuderit. His uterque herens persistebat. Tandem ratione congrua a primatibus regi suggestum est aliquantisper cum exercitu standum. Si hostis adventaret, comminus congrediendum; si nullus lacessiret, cum exercitu redeundum. Nec minus a Karolo idem deliberatum fuit. Unde quia uterque constitit, uterque sibi cessit. Rex exercitum reduxit; Karolus vero Lauduni sese recepit.

40. (991) O. interea Drocarum cupidus, de Lauduni captione sese plurimum diffidere apud regem simulate querebatur, cum aries cesserit, militesque viribus diffiderent, immo etiam urbs ipsa inaccessibili situ obnitentes contempnat. Rex merore confectus, ab O. subsidia petit; sese vicem recompensaturum, si copias suppeditet, et ad integrum urbem expugnet. Quod si inpraesentiarum aliquid quod largiendum sit petat, sine dubio sese liberaliter exhibiturum. O. Lauduni inpugnationem simulque et captionem in proximo pollicetur, si tantum a rege Drocas accipiat. Rex vincendi gloriam cupiens, petenti castrum commodat. Palam omnibus cedit, promissionum de Lauduno credulus. O. quoque urbem amissam in brevi sese redditurum palam omnibus spondet. Castrum ergo a rege concessum absque mora petit, castrenses sibi sacramenti jure annectens, eisque alios aliquot quorum fidei vigorem sciebat assotians. Regia negotia exinde utiliter satagens. Cujus tamen voluntatis effectus nullus fuit, eo quod tempestiva urbis proditio vetaret, et casus repentini aliter fieri arguerent.

41. Subtilis machinatio in Karolum et Arnulfum. Ab hoc tempore Adalbero Laudunensium episcopus, qui ante a Karolo captus aufugerat, omni ingenio oportunitatem quaerebat, qua versa vice et Laudunum caperet, et Karolum comprehenderet. Legatos itaque hujusmodi negotii officiosissimos, Arnulfo dirigens, amicitiam, fidem, suppetiarum subsidia mandat. Ei quoque utpote suo metropolitano sese velle reconciliari. Sibi etiam injuriae esse quod transfuga et desertor diceretur, eo quod Karolo post fidem factam non obsecutus sit. Et si vacuum sibi esset, a se id dedecoris velle abjicere. Ad ejus celsitudinem redire velle, et Karoli amicitiam utpote domini sese optare. Unde et sibi quocumque libitum foret occurrendum mandaret. Arnulfus simulatam fidem nesciens, legatos fallentes excipit; et utpote boni alicujus nuntios humanissime honorat. Per hos itaque locum quo occursuri et sibi collocuturi forent, letabundus designat. Illi se decepisse letati, haec domino referunt. Qui fallatiae seminarium utiliter positum considerans, alcioris machinamenti dolos prodire posse advertit. Post haec in locum statutum sibi occurrunt; amplexibus pluribus atque osculis sibi congratulantes; tantos ibi demonstrantes affectus animi, ut nulla simulatio, nullus dolus videretur.

42. Adalberonis dolosa machinatio. At postquam satis amplexationum, osculorum satis factum est, Adalbero penes quem simulationis color, et doli onus erat, incautum sic prior alloquitur: Idem casus, eademque fortuna, ambos nos male perstringit; unde et idem consilium eademque ratio nobis captanda videtur. Nuper enim ambo lapsi, vos ab gratia regis, ego a Karoli amicitia decidi. Unde et nunc vos Karolo, ego regi faveo. Ille vobis, iste mihi promptissime credit. Si itaque per vos Karoli amor mihi restituatur, regis gratia vobis non aberit. Quod et facto difficile non erit. Karolum igitur convenite, et pro me si forte concesserit orate. De fide erga eum habenda, multa dicere non inutile erit. De quibus si quid ei dubium visum fuerit, post dicite probandum sacramentis. Si his episcopatus reddiderit sedem adsint sanctorum reliquiae, paratus sum fidem facere. Si hoc satis erit et reddiderit, de regis gratia plurimum confidite. In hac lingua et manu, pax sita est et dissidentia. Regem adibo. Commodum quoddam spondebo, quod non solum sibi sed et posteris sit profuturum. Dolos Karoli proferam. Incauto nimis metropolitano, praejuditium factum asseram; et quod penitus hoc metropolitanum peniteat, nonnullis amplificationibus asseverabo. Rex suapte mihi credulus, hoc gratissimum accipiet. Et quia haec ratio utrimque agitabitur, duo commoda gignentur. Ex quibus duobus tertium elucebit. Nam cum et vobis gratia regum, et mihi Karoli reddetur, per nos consequenter aliorum utilitas comparabitur. Sed hic jam verborum finis; jam nunc dicta factis probentur. Datisque strictim osculis, promissa polliciti ab se digressi sunt.

43. Arnulfus per ignorantiam Karolum patruum seducit. Arnulfus Karolum petens Adalberonem magnificat deceptorem nesciens, valde etiam profuturum asserit, fidemque servaturum testatur. Tandem in eo nil dubitandum seductus persuadet. Karolus, nepoti favens, sese id facturum spondet, episcopatum sic redditurum non abnuit. Dum haec apud Karolum fideliter ordinabantur, Adalbero apud regem de Karolo et Arnulfo urbisque captione quaerebat. Et cum tecnas supperiores effunderet, gratulatio inde spesque urbis repetendae non modica erat. Nec multo post Arnulfus Adalberoni legatos dirigit, Karoli gratiam sibi indultam liberaliter indicat, atque cum multa ambitione excipiendum in urbem. Honorem quoque absque mora recepturum. Unde nec moras faceret, sed quantotius adveniret, largitatem pollicitam experturus.

44. Adalbero Karolum et Arnulfum sacramento decipit. Adalbero sine dilatione in loco constituto Karolo et Arnulfo accitus occurrit. A quibus benigniter exceptus, non mediocrem letitiam repperit. Si quid discordiae praecessit, levi et raro sermone tactum praeteriere. Jus amicitiae inter sese exinde amplius colendum, diversis rationibus extulere. Quanta etiam commoditas sit profutura si amicitia bene usi sint, sepenumero retulere. Quanta quoque gloria, quantus honor, quantum praesidium. Necnon et illud libatum est, in brevi fieri posse, et suae partis provectionem, et hostium praecipitationem. Nihilque his obstare posse, si sola Divinitas non impediat. Si vota sua effectus consequatur, quandoque futurum, ut per sese res publica multo honore, multa gloria, cumuletur et floreat. His dictis sacramento sibi annexi sunt, atque a se digressi. Adalbero regi se contulit, quae egerat explicans. Quibus rex auditis, negotium approbat, Arnulfum sese recepturum si veniat pollicetur, ejus purgationem de objectis se sponte auditurum. Et si recte purgetur, non minori gratia quam ante habendum. Adalbero haec Arnulfo refert. Regem benivolum, clementem, sibi asserit. Eum etiam ejus purgationem sponte audire velle, suique gratiam sine mora reddere. Unde et ei esse maturandum, et quantotius id petendum. Otius ergo regem adeundum, ne aliquorum dolus consilium abrumpat. Ad regem itaque ambo profecti sunt.

45. Arnulfus ad regem se contulit gratiam ab eo accepturus. Arnulfus admissus regi, ab eo osculum accepit. Et cum de objectis aliquam purgationi operam dare vellet, rex sibi sufficere dixit, ut a praeteritis quiesceret, et exinde sibi fidem inviolabiliter servaret. Sese penitus non ignorare Karolum ei vim intulisse, et summa id necessitudine factum, ut ad tempus a se discederet, et Karolo etiam nolens faveret. Sed quia id factum erat, quod labefactari non poterat, multa ratione ei esse videndum, ut amissae urbis dampnum aliquo modo suppleret. Si urbem habere ut ante non posset, saltem Karolum ad se transire faceret, ut, se consentiente, quod pervaserat teneret. Haec et ampliora Arnulfus sese facturum pollicetur, tantum ut regis gratia sibi reddatur, et ipse apud eum ut metropolitanus honoretur. Rex gratiam indulsit, et ut plurimum coram se honorem haberet concessit. Unde et factum est, ut in prandio die eadem regi dexter, Adalbero reginae levus resideret. His ita sese habentibus, Arnulfus ab rege dimotus est. Miram regis benivolentiam Karolo indicavit. Quanto quoque honore apud eum habitus sit explicans, de ejus gratia plurimum gloriabatur. A quo tempore regis et Karoli reconciliationem atque favorem quaerebat.

46. Exceptio Adalberonis a Karolo Quae dum sic sese haberent, Adalbero a rege digressus est, Karolumque petens, Lauduni multa ambitione exceptus est. Ad se sui redeunt, qui ante ab urbe exulaverant. Rem familiarem ut ante disponunt, in nullo dubitantes, et pacem postmodum sperantes. Clerum quem amiserat, revisit, eique compatitur, benivolentiam spondet, ut a se non deficiant hortatur. Postquam satis colloquii cum suis habuit, de securitate fidei et urbis, a Karolo convenitur. Qui sic orsus coepit: Quoniam Divinitas, in omnibus misericors etiam dum punit, misericorditer operatur, justo ejus juditio me et abjectum et receptum cognosco. Ejus aequitate hac urbe me exceptum arbitror, ejus benignitate, quod superest praestolor. Ipsum etiam, vos et hanc urbem mihi reddidisse opinor. A Deo itaque redditum, mihi adjungi quaero. Adsunt sancta, superponite dexteram, fidem contra omnes spondete. Exceptio nulla erit, si vultis mihi comes fieri. Ille sui voti avidus, quicquid expetitur spondet. Super sancta dextram extendit, non veritus jurare quodcumque propositum fuit. Unde et cunctis credulus, nulli suspectus fuit. In nullo negotio a quoque vitatur. De urbe munienda, ipse querit et deliberat. Omnium causam sciscitatur. Pro omnibus consultat. Quare ignotus cunctos latuit.

47. Comprehensio Karoli ab Adalberone. Interea cum Karoli suorumque habitum penitus pervidisset, sese etiam nulli esse suspectum, dolos multifariam praetendebat, ut et urbem sibi redderet, et Karolum regi captum traderet. Karoli itaque colloquio utitur saepius, benivolentiam profert amplius. Sese quoque si oporteat sacramentis magis stringendum offert; tanta cautela calliditatis usus, ut omnino dolum simulationis colore obvelaret. Unde cum nocte quadam inter cenandum hilaris resideret (Mart. 29), Karolus craterem aureum in quo panem infregerat vinoque temperaverat tenens, post multum cogitatum ei obtulit: Quoniam inquiens ex patrum decretis palmas et frondes hodie sanctificastis, atque plebem sacris benedictionibus consecrastis, nobisque eukaristiam porrexistis, aliquorum susurronum calumnias qui vobis fidendum negant vilipendens, cum instet dies passionis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, hoc vasculum vestrae dignitati aptum, cum vino et pane infracto vobis porrigo. Hoc poculum in signo habendae et servandae fidei ebibite. Si vero fidem servare animo non stat, poculo parcite, ne horrendam Judae proditoris speciem referatis. Quo respondente: Craterem recipiam, et potum libere ebibam! Karolus mox prosecutus, addendum dixit: et fidem faciam. Ille ebibens prosecutus est: et fidem faciam; alioquin cum Juda inteream! Et multa his similia anathematis verba cenantibus dedit. Nox futuri luctus et proditionis conscia instabat. Quietum ire constitutum est, dormitumque in mane. Adalbero sui doli conscius, dormientibus Karolo et Arnulfo, gladios et arma a capitibus eorum amovit, latibulisque mandavit (Mart. 30). Hostiarium hujus doli ignarum accersiens, cursum accelerare, et quendam suorum accersire jubet; ostium sese servaturum interim pollicens. Quo digresso, Adalbero in ipso ostio sese medium fixit, gladium sub veste tenens. Cui mox sui assistentes, utpote hujus facinoris conscii, ab Adalberone omnes intromissi sunt. Karolus et Arnulfus matutino somno oppressi quiescebant. Coram quibus cum hostes facto agmine adessent, et illi expergefacti adversarios advertissent, a lectis prosilientes, et arma capessere nitentes, nec reperientes, querunt quidnam matutinus eorum afferat eventus. Adalbero vero: Quoniam inquit arcem hanc mihi nuper surripuistis, et ab ea exulem abire coegistis, et vos hinc dissimili tamen fortuna pellemini. Ego enim proprii juris remansi. Vos alieno subibitis. Ad hec Karolus: An inquit, o episcope, hesternae cenae memor sis nimium miror. Non ergo ipsa Divinitatis reverentia inhibebit? Nihilne jus sacramenti? Nihil hesternae cenae imprecatio? Et hec dicens, praeceps in hostem fertur. Quem furentem, armati circumdant, atque in lectum repulsum comprimunt. Nec minus Arnulfum pervadunt. Quos comprehensos, in eadem turri includunt. Turrim quoque clavibus et seris repagulisque custodibus adhibitis muniunt. Unde cum clamor feminarum, puerorumque simul et famulorum ululatus in coelum ferretur, cives per urbem turbati et expergefacti sunt. Quicumque Karoli partibus favebant, mox profugio sese liberaverunt. Quod etiam vix factum fuit. Nam cum pene adhuc fugerent, statim tota civitas obfirmari ab Adalberone jussa est, ut omnes quos sibi adversos putabat comprehenderet. Quaesiti fuere, nec reperti. Subductus est et Karoli filius biennis, patris vocabulum habens, et a captivitate liberatus. Adalbero regi Silvanectim legatos otius mittit; quondam amissam urbem jam receptam, Karolum cum uxore et natis captum, atque Arnulfum inter hostes inventum et comprehensum mandat. Unde et sine mora cum quotcumque possit veniat. Exercitui colligendo moram nullam intendat. Vicinis quibuscumque confidit, ut post se veniant, legatos mittat. Moxque etsi cum paucis veniat.

48. Rex captis Karolo et Arnulfo Laudunum ingreditur. Rex quotcumque potest assumit, et sine dilatione Laudunum petit. Nactusque urbem, et regia dignitate exceptus, de salute fidelium, urbisque ereptione et hostium comprehensione quesivit, et addidicit. Die altera civibus accitis, de fide sibi habenda pertractat. Illi acsi qui capti erant, et qui jam in jus alterius cesserant, fidem faciunt et regi sacramento asciscuntur. Urbisque securitate facta, rex Silvanectim post cum captis hostibus rediit. Suos deinde sciscitans, deliberandi rationem querebat.

49. Deliberatio quorumdam apud regem super Karolo. Qua de re aliorum sententia erat, a Karolo viro claro, et regio genere inclito ejus natos omnes cum natabus obsides accipiendos; petendum etiam ab eo sacramentum, quo regi fidem faciat regnum Franciae numquam sese repetiturum, contra natos quoque testamentum inde facturum. Quo facto Karolum dimittendum censebant. Aliorum vero sententia hujusmodi erat. Tam clarum et antiqui generis virum non mox reddendum, sed apud regem tam diu habendum, donec qui ejus captionem indignaturi sint appareant. Si eo numero et nomine atque duce praemineant, ut indigni non sint qui hostes regis Francorum dicantur, sive inferiores sint, attendendum. Si ergo pauci et inferiores indignentur, tenendum censebant; si vero majores et quam plures, reddendum superiori ratione suadebant. Karolum ergo cum uxore Adelaide et filio Ludovico, et filiabus duabus, quarum altera Gerberga, altera Adelaidis dicebatur, necnon et Arnulfo nepote carceri dedit.

50. De difficultate sui itineris ab urbe Remorum Carnotum. Ante horum captionem, diebus ferme 14, cum aviditate discendi logicam Yppocratis Choi, de studiis liberalibus saepe et multum cogitarem, quadam die equitem Carnotinum in urbe Remorum positus offendi. Qui a me interrogatus quis et cujus esset, cur et unde venisset, Heribrandi clerici Carnotensis legatum sese, et Richero sancti Remigii monacho se velle loqui respondit. Ego mox amici nomen et legationis causam advertens, me quem querebat, indicavi, datoque osculo semotim secessimus. Ille mox epistolam protulit, hortatoriam ad aphorismorum lectionem. Unde et ego admodum laetatus, assumpto quodam puero cum Carnotino equite, iter Carnotum arripere disposui. Digressus autem, ab abbate meo unius tantum parvaredi solatium accepi. Nummis etiam, mutatoriis, ceterisque necessariis vacuus, Orbatium perveni, locum multa caritate inclitum. Ibique domni abbatis D. colloquio recreatus, simulque et munificentia sustentatus, in crastino iter usque Meldim peragendum arripui. Ingressus vero cum duobus comitibus lucorum anfractus, non defuere infortunii casus. Nam fallentibus biviis, sex leugarum superfluitate exorbitavimus, Transmisso vero Teodorici castello, parvaredus ante visus bucephalus, fieri coepit asello tardiusculus. Jam sol a mesembrino discesserat, totoque aere in pluvias dissoluto, in occasum vergebat, cum fortis ille bucefalus supremo labore victus, inter femora insidentis pueri deficiens corruit, et velut fulgure trajectus, sexto miliario ab urbe exspiravit. Quanta tunc fuit perturbatio, quanta anxietas, illi perpendere valent qui casus similes aliquando perpessi sunt, et ex similibus similia colligant. Puer inexpertus tanti itineris difficultatem, fessus toto corpore, equo amisso, jacebat. Impedimenta sine vectore aderant. Imbres nimia infusione ruebant. Coelum nubila praetendebat. Sol jam in occasu minabatur tenebras. Inter haec omnia, dubitanti consilium a Deo non defuit. Puerum namque cum impedimentis ibi reliqui; dictatoque ei quid interrogatus a transeuntibus responderet, et ut sommo imminenti resisteret, solo equite Carnotino comitatus, Meldim perveni. Pontem quoque vix de luce videns, ingredior. Et dum diligentius contemplarer, novis iterum infortuniis angebar. Tantis enim et tot hiatibus patebat, ut vix civium necessarii die eadem per eum transierint. Carnotinus inpiger, et in peragendo itinere satis providus, naviculam circumquaque inquirens et nullam inveniens, ad pontis pericula rediit, et ut equi incolumes transmitterentur e coelo emeruit. Nam in locis hiantibus equorum pedibus aliquando clipeum subdens, aliquando tabulas abjectas adjugens, modo incurvatus, modo erectus, modo accedens, modo recurrens, efficaciter cum equis me comitante pertransiit. Nox inhorruerat mundumque tetra caligine obduxerat, cum basilicam sancti Pharonis introii, fratribus adhuc parantibus potum caritatis. Qua die sollempniter pranserant, recitato capitulo de cellarario monasterii, quod fuit causa tam serae potationis. A quibus ut frater exceptus, dulcibus alloquiis, cibisque sufficientibus recreatus sum. Carnotinum equitem cum equis vitata pontis pericula iterum attemptaturum, puero relicto remisi. Arte praemissa pertransiit; et ad puerum secunda noctis vigilia errabundus pervenit. Vixque eum saepius inclamatum repperit. Quo assumpto cum ad urbem devenisset, suspectus pontis pericula, quae pernitioso experimento didicerat, cum puero et equis in cujusdam tugurium declinavit; ibique per totam diem incibati, nocte illa ad quiescendum non ad cenandum collecti sunt. Quam noctem ut insomnem duxerim, et quanto in ea cruciatu tortus sim, perpendere possunt qui cura carorum aliquando vigilasse coacti sunt. Post vero optata luce reddita, nimia esurie confecti, maturius affuerunt. Eis etiam cibi illati; annona quoque cum paleis equis anteposita est. Dimittensque abbati Augustino puerum peditem, solo Carnotino comitatus Carnotum raptim deveni. Unde mox equis remissis, ab urbe Meldensi puerum revocavi. Quo reducto et omni sollicitudine amota, in aphorismis Yppocratis vigilanter studui apud domnum Herbrandum magnae liberalitatis atque scientiae virum. In quibus cum tantum prognostica morborum accepissem, et simplex egritudinum cognitio cupienti non sufficeret, petii etiam ab eo lectionem ejus libri, qui inscribitur de concordia Yppocratis, Galieni, et Surani. Quod et obtinui; cum eum in arte peritissimum, dinamidia farmaceutica, butanica, atque cirurgica non laterent.

51. Quod ex querela reprehendentium captionem Arnulfi, regio jussu sinodus habita est. Sed ut jam superioris negotii seriem repetamus, cum de episcopi captione aliqui amicorum indignarentur, nonnulli etiam scolasticorum in ejus defensionem alia scriberent, alia scripta de canonibus proferrent, idque ad, aures regum relatum esset, edicto regio decretum est, ut episcopi Galliae omnes qui valent et maxime qui comprovinciales sunt, in unum conveniant. Qui autem adesse non possent, suam absentiam per legatos idoneos a suspitione purgarent. Ibique certis ac firmis decretorum rationibus aut convictum dampnarent, aut pristinae sedis dignitati purgatum restituerent. Collecti sunt ergo in coenobio monachorum sancti Basoli confessoris (Jun. 17), Remorum diocesanei, Remensis quidem metropolitani comprovinciales, Guido Suesorum episcopus, Adalbero Laudunensis episcopus, Herivevus Belvacensis episcopus, Godesmannus Ambianensis episcopus, Rathodus Noviomensis episcopus, Odo Silvanectensis episcopus, Daibertus Bituricensium metropolitanus; Lugdunensis metropolitani comprovinciales, Gualterus Augustudunensis episcopus, Bruno Lingonensis episcopus, Milo Matisconensis episcopus, Siguinus Senonensium metropolitanus, cum suis Arnulfo Aurelianensi episcopo, Herberto Autisiodorensi episcopo. Qui in unum considentes, diversorum locorum abbates qui aderant, post solitariam sui disputationem, secum consedere jusserunt.

52. Deliberatio de dignitate habendi juditii et praelaturae. De habenda igitur sinodo, ratione facta, ordinandum putabant, cui potestas judicandi de singulis conferretur; quem etiam habendarum rationum custodem atque interpretem accommodarent. Judicandi itaque dignitas, Siguino Senonensium metropolitano commissa est, eo quod aetatis reverentia et vitae merito plurimum commendaretur. Ordinandi vero facultas ac magisterium interpretandi, Arnulfo Aurelianensi episcopo credita est, eo quod ipse inter Galliarum episcopos, eloquii virtute et efficatia dicendi florebat. His ergo sic habitis, post cleri ingressum, sententiis ad negotium facientibus recitatis, Arnulfus sic praefatus ait:

53. Elocutio Arnulfi in sinodo. Quoniam, patres reverendi, serenissimorum regum jussu, necnon et sacrae religionis causa huc convenimus, multa fide, multo etiam studio cavendum videtur, ne nos qui gratia sancti Spiritus hic collecti sumus aut odium alicujus, aut amor, a rectitudinis norma exorbitare faciat. Et quia hic in nomine Domini collecti sumus, ante conspectum summae Divinitatis veridicis sententiis debemus omnia agitare; nulli loquendi locum surripere; veritati operam dare; pro veritate vivaciter stare; contra objecta, simplicibus ac puris sententiis et intendere et respondere. Unicuique debitus honor servetur; dicendi potestas omnibus sit. Intendendi etiam et refellendi libertas omnibus concessa sit. Nunc deinde quoniam me ante omnes fari voluistis, causam hujus sinodi coram edicendam arbitror, quatinus bene digesta, omnibus ut est videatur. Clarissima illa Remorum metropolis, proditione nuper pervasa ab hostibus fuit. Sancta sanctorum hostium impetu contaminata sunt; sanctuarium Dei, nefariis quibusque violatum; cives quoque a praedonibus direpti. Quorum malorum ille auctor esse criminatur, qui ab hostibus tutari debuit, Arnulfus ejusdem urbis episcopus. Hoc ei intenditur. Ad hoc discutiendum, regalis dignitas hic nos collegit. Elaborate igitur, patres reverendi, ne unius perfidia, dignitas sacerdotatis vilescat.

54. Sermocinatio Daiberti pro juditiondo. Contra haec cum quidam residentium responderent, hujusmodi hominem quantotius convincendum, et sic justo juditio puniendum, Siguinus episcopus non id sese permissurum respondit, ut is qui majestatis reus accusatur, sub discutiendi censura ponatur, nisi ante ex jurejurando promissionem indulgentiae ab regibus et episcopis accipiat. Idque faciendum asserebat ex concilii Toletani capite 31. Quod quia brevitati studemus, omisimus ponere.

54*. Daibertus Bituricensium archiepiscopus dixit: Cum constet factum, et de nomine facti dubitatio nulla sit, quantum quoque facinus perpendatur, quomodo ex necessitate reo sit indulgendum, penitus non adverto. Hic enim incurrere necessitas videtur, cum juditium promulgandum non sit, nisi prius supplicii indulgentia convincendo concessa fuerit. At si ad secularia jura respiciatur, quodcumque scelus quisque commiserit, secundum sceleris modum, poenitentiae severitati subjacebit.

55. Herivevus Belvacensis episcopus dixit: Cavendum summopere est, ne leges divinas forensibus comparemus. Plurimum enim a se different, cum divinarum sit de aecclesiasticis negotiis tractare et secularium secularibus adhiberi. Quarum primae tanto secundas superant, quanto secundae primis inferiores sunt. Unde et divinis per omnia suus honor servandus est. Si ergo frater et coepiscopus noster Arnulfus majestatis reus convictus fuerit, pro sacerdotali reverentia, et sanguinis affinitate, a serenissimis regibus indulgendum aliquatenus non abnuo. Juditii tamen sententiam omnino non effugiet, si sua confessione indignus sacerdotali dignitate manifestabitur.

56. Indignatio Brunonis in Arnulfum. Bruno Lingonensis episcopus dixit: Hunc unde hic sermo habetur, in has miserias praecipitasse videor, cum contra multorum bonorum vota, ad honoris culmen provexi. Et hoc non solum propter carnis affinitatem effeci, sed etiam ut ad melioris vitae statum illum attraherem, cum non ignorarem ipsum Laudunensis urbis pervasorem, atque nefariae factionis temerarium principem, sub jure cirographi, regibus fidem spopondisse pro nullo praeterito aut futuro sacramento, fidem promissam sese umquam violaturum; regum hostes pro ingenio et viribus impetiturum; illisque in nullo communicaturum. Sed quia Karolus avunculus meus, regum adversarius patet, cum ei is de quo loquimur communicavit, fidemque sacramento dedit, jus fidei promissae penitus abrupit. An Manasse et Rotgerus regum adversarii dicendi non sunt, qui cum Karolo urbis Remorum pervasores fuere, et sanctae Dei genitricis Mariae basilicam cum armata manu ingressi sunt, sanctuariumque nefario ingressu violaverunt? Hos etiam iste sui consilii custodes, et amicorum praecipuos habebat. Quod quia evidentissimum est, dicat nunc ipse, cujus impulsione aut suasione istud aggressus sit. Aut certe alii intendet, aut convictus estimoniis labascet. Nullus consanguinitatis amor, nulla habitae familiaritatis gratia, a recti judicii forma me aliquo modo seducent.

57. Laus Godesmanni de magnanimitate Brunonis et ut ab eo juditium constituatur postulatio. Godesmannus Ambianensis episcopus dixit: Novimus venerabilis Brunonis magnanimitatem, quem nullus affinitatis amor, nulla familiaritas a veritate sequestrat, at rigor animi, et morum probitas veridicum et cui credendum sit promptissime indicant. Ergo quia de examinatione reatus fratris et coepiscopi nostri Arnulfi mentio superius facta est, ab eo quaerendum videtur, quale ex hac re habendum sit juditium, eo quod ipsum oporteat juditii temperare censuram, cum ipse sic inter utrumque sit constitutus, ut et regi fidem, et Arnulfo ex consanguinitate dilectionem debeat. Unde et nullius doli suspitione tenendus erit, quem fidelitas domini ad juditium incitabit, et caritas proximi a malivolentia prohibebit.

58. Responsio Brunonis. Ad haec Bruno episcopus: Mentem, inquit, vestram satis plane intelligo. Hic qui reus majestatis accusatur, carnis affinitate mihi conjungitur, utpote avunculi mei Lotharii regis filius. Unde et vestra benignitas mihi fieri injuriam metuit, si dignum de eo a vobis proferatur juditium. Sed absit ut amorem consanguinitatis Christi amore praeciosiorem habeam. Rem unde agitur, sanctitas vestra subtili indagine mecum discutiat. De condemnatione convicto inferenda nihil metuentes, cum aeque justum sit et reum majestatis damnari, et innocentem laxari.

59. Demonstratio Ratbodi, quod libellum infidelitatis episcopi Lothariensium perperam calumnientur. Ratbodus Noviomensis episcopus dixit: Si placet, patres reverendi, libellum fidelitatis, ab Arnulfo quondam regibus de habenda fide porrectum, a vobis nunc discutiendum puto. Videtur enim, quod solus in ejus dampnatione sufficiat, eo quod fidem jurejurando promissam, et manus scripto roboratam sacrilegio perjurii penitus violaverit. Sed est quiddam quod remordet, quod scilicet a Lothariensium episcopis ut fertur contra illum disputatur. Calumniantur enim contra leges divinas scriptum, lectum, reconditum. Unde et si placet, jam a vobis discutiendus in medium proferatur. Sinodus dixit: Proferatur.

60. Textus libelli fidelitatis Arnulfi. Prolatus est itaque hanc textus seriem habens: Ego Arnulfus, gratia Dei praeveniente Remorum archiepiscopus, promitto regibus Francorum Hugoni et Rotberto me fidem purissimam servaturum, consilium et auxilium eis secundum meum scire et posse in omnibus negotiis praebiturum; inimicis eorum nec consilio nec auxilio ad eorum infidelitatem scienter adjuturum. Haec in conspectu divinae majestatis, et beatorum spirituum et totius aecclesiae assistens promitto, pro bene servatis laturus praemia aeternae beatitudinis. Si vero, quod nolo et quod absit, ab his deviavero, omnis benedictio mea convertatur in maledictionem, et fiant dies mei pauci, et episcopatum meum accipiat alter. Recedant a me amici mei, sintque perpetuo inimici. Huic ego cirographo a me edito, in testimonium benedictionis vel maledictionis meae subscribo, fratresque et filios meos ut subscribant rogo. Ego Arnulfus archiepiscopus subscripsi.

61. Arnulfus libellum ex parte probat, et ex parte vituperat. Quo recitato, a sinodo investigatur an alicujus reprehensionis aut defensionis vim habere videatur. Tunc venerabilis episcopus Arnulfus, eo quod officium interpretandi ei commissum erat: Et pro se, inquit, ex parte defensionem continet, et vires ex parte reprehensoribus accommodat. Causa namque ut scriberetur, ejus auctor Arnulfus fuit. Qui cum detestandae cupiditatis morbo nimium laboraret, egit quod reprehendi potest, cum juratus fidem non servavit. Hoc enim reprehensioni succumbit. Et quod sapientes et boni id effecerunt, quod dolis et astutiae perditissimi hominis contrairet, contra querulos defensioni firmitatem affectat, viresque ministrat. Et quicquid illud sit, testimonio tamen roborandum est. Procedat Adalgerus presbyter. Adest namque qui rerum seriem proditionis conscius optime novit. Ille inquam adsit, et vestrae claritudini inauditum scelus edicat, ut et ubi sit vituperatio habenda cognoscatis, et ubi laus concedenda videatis.

62. Admovetur Adalgerus accusationi. Hic rar.. accusatio. Adalgerus itaque accersitus adest. Super hac re interrogatus et nil moratus respondet: Utinam, patres sancti, in hac vocatione concedatur mihi aliqua remissionis indulgentia. Sed quia ad id deveni, ut si quid quod pro me faciat inveniri possit, id contra me stare videatur, verbis brevioribus quod quaeritis edicam. Dudo, Karoli miles, hortatus est, ut hanc unde hic quaeritis proditionem aggrederer, sic domino meo placere juratus. Unde cum ei non crederem, dominum meum per me interrogavi. Sese id fieri velle respondit. Ut autem hoc dedecus specie honesti velaretur, Karolo manus dedi; ejusque factus, proditionem per sacramentum spopondi. Et feci quidem, sed non injussus. Quod si vobis falsum videatur, paratus sum omnia juditiorum genera subire.

63. Brevis et dilucida demonstratio criminis a Guidone episcopo. Guido Suessionensis episcopus dixit: Ut hic ex ratione hujus intelligitur, unius reatus forte ambo tenentur. Nam cum hic sese effecisse asserat, non est immunis ejus dominus, qui facinus perpetrandum suasit, eo quod sceleris causam se ipsum praebuerit. Quoniam ergo utriusque negotium inditiis evidentibus constat, cum alter facinus suaserit, alter effecerit, juditii censura, vestram paternitatem non latet. Est etiam quod juditio habendo vires praebeat, quod cum ipse episcopus proditionis auctor extiterit, ut suum flagitium melioris zeli fervore tegeret, multae excommunicationis et maledictionis anathemate, a corpore et sanguine Domini separavit, atque ab ecclesia fidelium suspendit, Remensium praedonum auctores, factores, cooperatores, fautores, et a propriis dominis rerum sub emptionis nomine abalienatores. Sed cum tanti mali episcopus auctor existat, anathemate involutus manifestissime patet. Quod etiam ad ejus condempnationem non minimum valet.

64. Indignatio Gualteri in Arnulfum. Gualterus Augustudunensis episcopus dixit: An male sanae mentis hic episcopus non est qui pro se defensiones nititur, cum regibus et tot patribus ejus iniquitas dilucide pateat, et insuper presbyteri malorum conscii testimonio convincatur? An ipse mali inventor, periculum anathematis evadere potuit, cum ipse mali inventor et fautor, inventores et factores, fautoresque maledictionis telo perfodit? An ipsam Divinitatem hec perpendere non animadvertit, cum scriptum sit, quod oculi Domini in omni loco contemplantur bonos et malos (Prov. XV, 3)? Et certe arbitror, quia dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. LII, 1). Animadvertite ergo, patres, quam corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis factor et fautor.

65. Odonis episcopi admonitio de juditio accelerando. Odo Silvanectensis episcopus dixit: Quoniam religionis causa, et jussu serenissimorum regum, hic collecti sumus, non est differendum habendi juditii examen. Id enim reges praestolantur. Clerus et plebs idem expectant. Nec est in diversissimis sententiarum rationibus diutius immorandum, cum res sit evidens, et juditii ratio in promptu sit. De quibus non solum patrum statuta legitis, verum etiam per consequentias rerum equitatis censuram proferre non ignoratis.

66. Arnulfi persuasio ad defensores ut libere disputent. Arnulfus Aurelianensis episcopusdixit: Licet, patres venerandi, hec certissime se sic habeant, ut de Arnulfo praedicantur, plurimisque sententiis patrum, justo juditio damnari valeat, tamen ne videamur de fratris ruina letantes, et in ejus damnatione absque justo ardentes, statuendum communi decreto arbitror, ut quicumque in ejus defensione aliquid dicere nititur, locum defensandi habeat, revolvat volumina, proferat quot vult sententias, atque omnia quae ad defensionem paravit, hic coram nil metuens effundat. Atque hoc constituendum reor, ut ultra eis defensandi locus non pateat. Hic tantum nunc cogitata edicant. Tunc Siguinus episcopus Arnulfi statutum approbat, ac decretalibus interdictis, violari inhibet. Si quispiam ergo quid dicere habet, ut edicat ammonet.

67. Defensio scolasticorum pro Arnulfo. Et cum plures ibi assisterent, qui in defensione niterentur, maximi tamen defensores fuere abbates, Abbo Floriacensis, et Ramnulfus Senonensis, atque Johannes scolasticus Autisiodorensis. Hi enim scientia simul et eloquentia inter suos insignes habebantur Et indicto silentio, librorum multa volumina aperta sunt, multa quoque ex patrum decretis prolata, nonnulla etiam ad defensionem objecta. Inter quae quatuor principaliter objiciebant. Aiebant enim, inprimis eum suae sedi restituendum. Deinde legitimam ei vocationem adhibendam. Tum quoque Romano pontifici id innotescendum. Et postremo, pontificis Romani auctoritate, in generali sinodo totum facinus discutiendum. Hoc etiam secundum divinas et humanas leges, approbandum asserebant.

68. Infirmatio defensionis. Ab altera vero parte responsum est, eum sedi pristinae non restituendum, eo quod culpis evidentissimis a probabili accusatore convictus, ad flagicia magis praeceps, quam ad religionis honorem et dominorum fidem commodus videretur. Nec jam ultra esse vocandum, cum post proditionis nefas, per sex continuos menses vocatus fuerit, et ad rationem venire contempserit. Romano vero pontifici notificari non posse, eo quod itineris difficultas, atque inimicorum minae id plurimum prohiberent. Id vero sceleris jam non esse discutiendum, cum totum constaret, accusator crimen intenderet, ac firmamentum multiplex afferret; reus vero convictus nil contra valeret. His episcoporum sententiis multa ratione prolatis, defensores cedunt.

69. Quibus a defensione cessantibus, episcopi nihil aliud superesse, nisi Arnulfum in medium statuendum censebant, ut pro se quae vellet responderet. Vocatus itaque in ordine episcoporum consedit. Cui postquam ab episcopis multa illata fuere, quibus conclusus cessavit, et ille ut potuit alia intendit, alia reppulit, victus tamen, argumentorum rationibus succubuit, et sese reum ac sacerdotio indignum coram confessus est.

70. Regum ingressus in sinodum. Quod cum regibus suggestum est, ipsi cum primatibus sacro episcoporum conventui sese inferunt; gratias episcopis reddentes, eo quod pro se et salute principum diu deliberassent. Petunt quoque gestorum seriem sibi evolvi, et in quo constiterint rationum fine. Tunc etiam omnium gestorum series regibus exposita est. Post auditum narrationis ordinem, jam tempus adesse juditii habenti asseverant. Tunc episcopi Arnulfum ut regum genibus provolvatur commonent, reatum quoque suum confiteatur, atque pro sui vita, et membrorum integritate supplicet. Ille mox dominorum pedibus prostratus, crimen confessus est; et sacerdotio se indignum asserens, pro vita et membris suffusus lacrimis postulabat. Unde et universam sinodum in lacrimas coegit. Reges multa pietate flexi, vitam et membrorum integritatem indulgent. Sub custodia sui, absque ferro et vinculis habendum decernunt.

71. Decretale. Et a terra erectus, interrogatur an abdicationem sui canonum auctoritate sollempniter velit celebrari. Quod cum episcoporum ordinationi totum committeret, mox decretum est, ut quia se indignum sacerdotio confitebatur, scelusque non tegebat, sicut gradibus provectus fuit, ita gradibus deponeretur. Suasus ergo, regibus quae ab eis acceperat reddidit, sacerdotales vero infulas episcopis sine mora laxavit. Interrogatus etiam an abdicationis et repudii libellum faceret, ad votum episcoporum omnia sese facturum respondit. Et libellum mox scriptum et oblatum, coram regibus in concilio legit, atque subscripsit.

72. Textus libelli repudii Arnulfi. Textus autem libelli hujusmodi erat: Ego Arnulfus gratia Dei Remorum quondam episcopus, regnoscens fragilitatem meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores meos Siguinum archiepiscopum, Daibertum archiepiscopum, Arnulfum episcopum, Godesmannum episcopum, Heriveum episcopum, Ratbodum episcopum, Walterum episcopum, Brunonem episcopum, Milonem episcopum, Adalberonem episcopum, Odonem episcopum, Widonem episcopum, Heribertum episcopum, constitui mihi judices delictorum meorum, et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium penitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco esse indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis in quibus peccasse secreto ipsis confessus sum, et de quibus publice arguebar, eo scilicet modo ut ipsi sint testes, et potestatem habeant substituendi et consecrandi alium in loco meo, qui digne praeesse et prodesse possit aecclesiae cui actenus indignus praefui. Et ut inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem, auctoritate canonica facere valeam, manu mea propria subscribens firmavi. Quo ita perlecto, ita subscripsi. Ego Arnulfus quondam Remorum archiepiscopus subscripsi. Necnon et adstantes episcopi ab eo rogati ut subscriberent, subscripserunt, atque sic ei responderent: Secundum professionem et subscriptionem tuam cessa ab officio. Post hec sacramenti jure hos qui sui fuerant absolvit, atque libertatem transeundi in jus alterius victus concessit.

73. Depositio Adalgeri presbiteri a gradibus. Dum hec multa consideratione gererentur, Adalgerus presbiter eo quod communione privatus esset regum pedibus provolutus, multa conquestione querebatur, communioni petens restitui, parcius sibi inferendam censuram ratus, eo quod jussus domino obtemperavisset. Quem Arnulfus Aurelianensis episcopus adorsus: Numquidnam inquit juditii expertem te tua conficta hodie facient? Numquid tu es qui Karolo portas aperuisti, et hostiliter cum illo sancta sanctorum ingressus es? Numquid tu es qui adolescentem cum tui similibus perdidisti? Confitere, infandissime! Quo respondente: Negare non possum, ille mox prosecutus: An ideo inquit communioni restituendus es, ut domino tuo lugente, tu, nefandissime, rideas? Tandem decretum est, duorum incommodorum utrumlibet ab eo eligi, aut a gradibus deponi, aut perpetuo anathemate teneri. Qui apud se plurima pertractans tandem maluit gradibus privari, quam anatthemate perpetuo teneri. Et mox episcoporum jussu, indumentis sacerdotalibus vestitur. Quae singula absque ulla miseratione detrahentes, ei singuli dicebant: Cessa ab officio tuo. Laicorum ergo tantum communionem ei reddentes, illum penitentiae subdunt, atque sic a sinodo soluti sunt. Si quis autem plenius scire voluerit, quid quisque eorum de canonibus et patrum decretis in concilio protulerit, quid quoque ab eis ibi sancitum sit, quid etiam a regibus et episcopis Romano pontifici directum, quibus quoque causarum rationibus Arnulfi abdicatio roborata est, legat librum domni et incomparabilis viri Gerberti, hujus Arnulfi in episcopatu successoris, qui omnia haec digesta continens, mira eloquentiae suavitate Tulliano eloquio comparatur. Objectionibus namque et responsionibus, conquestionibus atque orationibus, invectivis, conjecturisque et diffinitionibus repletus, luculentissime ac rationabiliter proponit, assumit, atque concludit. Qui non solum sinodalibus causis, sed status rethoricae cognoscentibus utillimus habetur.

74. Conquestio Odonis apud suos de Miliduni ereptione. Interea Odo rerum suarum augmentum querebat. Unde et apud suos quornm fidem indubitatam sciebat, castrum Meledunum in suum jus transfundi parabat; sibi inquiens miserrimum fore, quod in Sequana fluvio transmittendis exercitibus nullus sibi transitus pateret; unde et id animo sibi incidisse, quatinus Milidunum, quod est circumfluente Sequana tutissimum, et duplici portu pervium, ad suam partem retorqueret, cum etiam in Ligeri plures sibi portus paterent. Nec de perjurii facinore formidandum, cum illud jam ab avo possessum sit, et nunc non regis sed alterius habeatur. Unde et omnibus qui fidem spondebant, accelerandum suadebat, ut quacumque ratione valerent, ad sui dominium transferrent.

75. Inductio ab legato Odonis in praesidem Miliduni. Tunc suorum unus, castri praesidem petens, firmissimam amicitiam simulat, fidemque multam pollicetur. Quod et utrimque sacramento mox firmatum fuit. Presidemque affatus, cujus ante hac castrum fuerit, quaerit. Ille cujus fuerit non abnuit. Iste quoque: Quo inquit ordine ad regium jus accessit? Ille quoque idem prosequitur. Et iste: Cur inquit Odoni praejuditium fit, cum sepenumero reddi sibi petierit, et se inferior eo nunc potiatur? Quoniam inquit id regi sic visum est. Et iste: Putasne inquit, ipsam Divinitatem non offendi, cum mortuo patre pupillus absque re patrimonio frustratur? Et ille: Ita inquit. Et non solum id, sed et bonorum desperatio fit. Quis enim inter primates Odone potentior? Quis omni honore dignior? Atque ad haec iste: Si inquit ad Odonem transverti velles, numquidnam ampliori potentia tene sublimandum arbitrare? Si ejus esses, ejus sine dubio gratiam, consilium, suppetias haberes. Pro uno castro plurima possideres. Unde et tui nominis gloria eo ulterius iret, quo amplius honoris culmen adipiscereris. Ille vero: Quomodo inquit absque peccato et dedecore hec fieri posse confidis? Et iste inquit: Si te cum castro Odoni confers, quicquid sceleris nasci putas, meum fiat, meum dicatur. Poenas inde luam, et summae Divinitati rationem reddam. Consule nobilitati tuae. Fac tuarum rerum augmentum. Instat tempus. Oportunitas id suadet, cum inpotentia regnandi rex sit inglorius, et Odonem prosperior semper sequatur successus. Ille rerum promissarum cupidus, sacramentum petit. Iste facit, et pro agendo negotio obsides querit. Ille multum honorem sese habiturum arbitrans, obsides dare non distulit. Quos iste receptos domum duxit, et Odoni omnia haec retulit.

76. Pervasio Miliduni ab Odone. *Odoni itaque ut coeptis instet suadet. Interea ab Odone copiae clam parantur, ut castrum ingrediatur et optineat. Paratis autem tempore statuto aggressus appetit et ingreditur. Proditorem simulato furore invadit, et carceri mancipat. Qui non multo post carcere emissus, sacramento coram fidem facit, et exinde ad resistendum cum Odone sese parat. Quae omnia ad regum aures mox delata feruntur. Reges de castri amissione commoti, in hostes milites parant; proponentes ab obsidione non sese discessuros, donec aut expugnatum recipiant, aut si res exposcat cum hoste comminus vires et arma conferant.

77. Accessus regum ad Milidunum. Paratis itaque copiis, expugnatum accedunt. Et quia castrum circumfluente Sequana ambiebatur, ipsi in litore primo castra disponunt; in ulteriore, accitas piratarum acies, ordinant. Et ne quo intercideretur obsidio, classes armatas in fluvio circumquaque adhibent. Itaque factum fuit, ut fluviali superficie vecti, castrum navali pugna acriter urgerent. Castrenses non impares, inpugnantibus obnituntur. Pro viribus certant. Adversariis nullo modo cedunt. Cumque diutius resistentes, comminus pugnarent, nec cederent, postico quod inferius latebat viribus caedentium eruto, piratae admissi sunt. Et a tergo in muro pugnantibus supervenientes, multa caede in eis debaccati sunt. Sic quoque factum est, ut et reliquus exercitus in litore adhuc persistens, classibus pedester intromitteretur, castrumque repentinus pervaderet.

78. Castrenses capti libertati dantur. A quibus castrenses capti, et victi, mox regi oblati sunt. Pro quibus coram rege ab amicis oratione habita, facta regi fide dimissi sunt, cum non tantum rei majestatis regiae, quantum sui domini fideles dicendi essent; ad id etiam non perfidiae vitio, sed multa virtute adductos asserebant. His ergo obsidum jure dimissis, et castro domino priori reddito, proditor cujus dolo hujusmodi infortunium accessit, mox comprehensus, suspendio secus castri portam defecit. Nec minus ejus uxor, inusitato ludibrii genere pedibus suspensa, exuviis circumquaque, defluentibus nudata, atroci fine juxta virum interiit. Cum haec agebantur, Odo cum exercitu haud procul rei eventum opperiebatur; ratus castrum a suis posse contra hostes defendi, insidias piratarum aliquantisper suspectas habens. Dum ergo herens de eventu nutaret, affuere nuntii, qui castrum captum, suosque comprehensos et inermes factos assererent. Quo audito, exercitum non aequo animo ad sua dimovit. Cui cum a querulis quibusdam intenderetur, propter eum virum consularem suspendio interisse, Odo respondisse fertur, sese amplius lesum suorum comprehensione, quam proditoris suspendio.

79. Rixa Odonis et Fulconis de Britannia. Nec multo post bella civilia reparata sunt. Etenim Fulco qui regum partibus favebat, exercitum in Odonem parabat, quaesiturus ab eo Brittanniae partem, quam non multo ante ei abstulerat. Collegit itaque quatuor milia, qui non comminus confligerent, eo quod eorum vires Odonis potentiae non sufficerent, sed ejus terram incendiis et rapinis afficerent. Et tandiu id faciendum arbitrabatur, donec Odo aut tedio victus redderet, aut pro ea aliam non inparem conferret. Preceps itaque fertur, terramque praedis, manubiis, combustionibusque affecit. Et cum apud Blesum loca suburbana succenderet, incendiis aura flante circumquaque erumpentibus, in coenobium monachorum sancti confessoris Laudomari ignis plurimus evolavit. Quod mox combustum dirutum fuit. Cibi quoque consumpti. Unde nec monachorum migratio defuit. His exemptis, in loca alia exercitum retorquet, et vastat. Post cujus digressum, Odo in ejus terram versa vice exercitum induxit, sic in ea efferatus, ut nec tugurium vel gallum relinqueret, hostem provocans, et ut dimicaturus veniat invitans. Ille autem copias non sufficere sibi cognoscens, provocanti cessit, atque ad sua rediit. Atque haec fere per biennium.

80. Oratio legatorum Odonis apud regem de Miliduni pervasione. Odo interea, castro amisso frustratus, etiam in hoc sese cautissimum habebat. Arbitrabatur etenim duplici calamitate se posse torqueri, cum de castri amissione plurimum doleret, et a rege irato non mediocriter valeret urgeri. Unde et regi legatos direxit, per quos sese optime ratiocinari posse de objectis quibuscumque suggereret. Sese in nullo regiam majestatem lesisse ostensurum. Si de Miliduno agatur, contra regem nil mali molitum, cum non regi sed suo commilitoni illud abstulisset. Regi nihil derogatum fuisse, cum ipse regis aeque sit, ut ille cui abstulit. Nihilque interesse quantum ad regiam dignitatem, quicumque teneat. Sese etiam justis causis id effecisse, cum illud a suis praecessoribus olim possessum, approbari possit. Unde etiam videri posse, a se dignius teneri debere, quam ab alio quocumque. Tandem si quid piaculi factum est, in sese poenam dedecoris redundasse, tantumque scelus pari ignominia abstersum. Unde et facilius sibi indulgendum, atque in tanta injuria amplius parcendum. Rex orationis vim advertens, legatis satisfacit, benivolentiamque petenti mandat. Haec legati Odoni referunt. Odo itaque regem adiit. Coram quo oratione utiliter usus, ejus gratia potitus est; tanta affabilitate insignis, ut amicitiam pristinam renovarent, et in nullo suspectus regi haberetur.

81. Bellum inter Odonem et Fulconem de Britannia. Hac tempestate itidem civilia bella reparata sunt. Nam Fulco Brittanniae parte frustratus, insidias adhuc parare contendebat. Collectoque exercitu, in Brittanniam praeceps fertur, Namtasque appetit. Cujus custodes alios auro corrupit, * alios quibusdam pollicitationibus illexit. Eis quoque usque ad effectum suasit, quo sibi satisfacerent, ut scilicet urbis introitum panderent. Qui suasi, sacramento tempus constituunt. Nec multo post et in urbem admittunt. Ingressusque pervadit, et a civibus jure sacramenti obsides accepit. Arcem solam expugnare non valuit, eo quod milites magnanimos haberet. Unde et cessit, sese recedere deliberans, ut copiis amplioribus congressurus rediret, arcemque expugnaret.

82. Conanus in exterioribus Brittaniae partibus qui locus Bruerech dicitur, de rebus bellicis apud suos pertractabat, cum ad ejus aures haec delata sunt. Magisque coepto negotio insistens, exercitum congregat, bellumque fieri parat. * Et quoniam obsidioni instandum tempus suadebat, collectum exercitum urbi inducit, eique ad unum latus obsidionem per terram ordinat. Ad alterum vero per Ligerim classes piratarum adhibet. Undique ergo obsidione disposita, a piratis per fluvium, a Brittannis per terram urbani vehementer urgentur. Nec minus qui in arce remanserant, a superioribus jaculorum diversa genera praecipitabant. Parique inpugnatione superiorum atque inferiorum qui medii erant vexabantur. Nam qui in arce et in obsidione certabant, Conani partes tuebantur. Urbani vero pro Fulconis victoria operam dabant. Nec minus Fulco copias parabat, et exercitum tam de suis quam conducticiis congregabat. Audito vero Conanum urbi obsidionem adhibuisse, mox legionem Britanniae infert.

83. Dolus Fulconi paratus. Erat campus non valde procul, longitudine sui et latitudine vastus, filicetum in se maximum habens. Hic Conanus locum gerendi belli constituens, insidiarum dolos infodit. Nam fossas quam plures ibi inmergens, virgis et viminibus stipulisque earum hiatus desuper operuit, intus surculis defixis, qui superiora continerent et soliditatem superficiei simularent. Et ut simulata superficies penitus lateret, filicem collectam desuper respersit, insidiasque dissimulavit.

84. Dolus Conani contra hostes. Post insidias ipse acies ordinans, sic fraude usus est, ut diceret se ibi mansurum, nec ulterius hostes quaesiturum. Si hostes urgerent, ibi tantum vitam defensurum. Nec ob metum id facturum, at ut hostes si sese querant et impetant, contra jus id faciant. Sic enim eorum ruina facilius provenire possit, cum sua temeritate quietos et innoxios aggrediantur. Ibi itaque acies ordinavit, insidias in prospectu habens. Herebat ergo, hostesque excepturus opperiebatur. Fulco Conanum herentem videns, nec ab eo loco exiturum, cum insidias nesciret, suos multo hortatu suadebat, quatinus vehementi conamine impetum facerent, hostesque aggredi non dubitarent. De victoria non diffiderent, cum virium spes optima non desit, si Divinitas aversa non sit. Dato itaque signo irruunt. Arbitrati quoque solidum iter, fossis indubitate propinquant.

85. Praecipitatio hostium a Conano. Cumque Brittannos metu herentes arbitrarentur, telis obnitentes ad fossas irruunt; precipitatique cum equis inmerguntur, ac caeca ruina confusi, ad viginti milia inmersi atque compressi sunt. At posterior exercitus, priori precipitato, terga dedit. Unde et Fulco vitae tantum consulens, profugio eripi conahatur.

86. Interfectio Conani. Quem cum fuga exagitaret, Conanus interim in dumetum cum tribus sese recepit, armisque depositis, corporis fervorem ad auram mitigabat. Quem quidam adversariorum intuitus, facto impetu illum adorsus, gladio transfixit, Fulconisque victoriam extulit. Fulco, animo resumpto, Namtas repetit, atque ingreditur, qui in arce erant acriter vexans. Qui principe destituti pene exanimes, inpugnanti cedunt, fidemque postulati faciunt.

87. Repudium reginae Susannae a rege Rotberto. His ita sese habentibus, Rotbertus rex cum in undevicesimo aetatis anno, juventutis flore vernaret, Susannam uxorem genere Italicam, eo quod anus esset, facto divortio repudiavit. Quae repudiata, cum ea quae ex dote acceperat, repetere vellet, nec ei rex adquiesceret, aliorsum animum transvertit. A qua etiam die, sua quaerens, regi insidias moliebatur. Nam Monasteriolum castrum quod in dote acceperat, ad suum jus refundere cupiens, cum id efficere non posset, secus eum aliud nomine....... extruxit; rege interim occupato, circa Odonis et Fulconis facinora. Ex cujus munitione arbitrabatur posse omnem navium convectationem prohiberi, cum sibi advenientes sese prius offerrent, unde et eis transitum ulterius inhibere valeret.

88. Reprehensio repudii. Hujus repudii scelus, a nonnullis qui intelligentiae purioris fuere, satis laceratum eo tempore fuit, clam tamen, nec patenti refragatione culpatum.

89. Sinodus Chelae habita. Hujus temporis diebus cum a papa Romano B. abdicatio Arnulfi et promotio Gerberti plurimis epistolarum scriptis calumniarentur, episcopi quoque rei hujusmodi auctores simulque et alii cooperatores diversis reprehensionibus redarguerentur, placuit episcopis Galliae in unum convenire, et super hac reprehensione consulere. Quibus Chelae collectis, sinodus habita est. Cui rex Rotbertus praesedit, considentibus metropolitanis. Gerberto Remensi cui tota sinodalium causarum ratio discutienda commissa fuit, Siguino quoque Senonensi, Erchembaldo Turonico, Daiberto Bituricensi, aliisque horum comprovintialibus nonnullis. In qua postquam ex patrum decretis rationes de statu sanctae aecclesiae promulgarunt, inter nonnulla utilia, constitui et roborari placuit, ut ab ea die, idem sentirent, idem vellent, idem cooperarentur, secundum id quod scriptum est: Erat eis cor unum et anima una (Act. IV, 32). Decerni et illud voluere, ut si in qualibet aecclesia, quaecumque tirannis emergeret, quae telo anathematis ferienda videretur, id inprimis ab omnibus consulendum, et sic communi decreto agitandum. Et qui anathemate relaxandi forent, decreto communi similiter relaxandos, juxta quod scriptum est: Consilium a sapiente perquire (Tob. IV, 19). Placuit quoque sanciri, si quid a papa Romano contra patrum decreta suggereretur, cassum et irritum fieri, juxta quod Apostolus ait: Hereticum hominem et ab ecclesia dissentientem, penitus devita (Tit. III, 10). Nec minus abdicationem Arnulfi et promotionem Gerberti, prout ab eis ordinatae et peractae essent, perpetuo placuit sanciri, juxta quod in canonibus scriptum habetur: Sinodo provinciali statutum, a nullo temere labefactandum.

90. Impetus Odonis et Fulconis inter se. Hac tempestate bella civilia reparata sunt. Cum enim tirannorum insidiis Odonis et Fulconis de Brittanniae principatu rixa resurgeret, illis dissidentibus reliqui etiam regnorum principes moti dissensere. Rex Fulconis partes tutabat, Odo suorum necnon et piratarum qui rege deserto ad se transierant, Aquitanorumque copiis fretus incedebat. Unde Fulco in Odonem praeceps, ejus terram depopulatur, et post in ea non procul ab urbe Turonica oppidum exstruit atque munit; copias ponit; militibus implet; et quia ad hoc diruendum Odonem adventurum sperabat, regem petiit, auxilia imploraturus. Cui cum rex auxilium polliceretur, obstinatiore animo ferebatur. Itaque copias contra hostem congressurus parat; exercitum colligit; bellumque Odonis indicit. Odo, pudore tactus, a Gallis Belgis subsidia petit. Si adsint, gratiam sese recompensaturum spondet. Illi liberaliter annuunt, fidemque faciunt. Nec minus Flandrenses accersit, ab eisque tutelam petiit, vicem pollicens, si quod petit non abnuant. Illi quoque animo liberali quesita accommodant. Piratis etiam legatos dirigens, copias sibi non negari deposcit. Tempus et locus omnibus constituitur, quo collecti sese conferant. Odo interim suos placat, colligit et incitat. Ratusque Belgas et piratas tempestivos, cum suorum paucis tanta celeritate in Fulconem fertur, ut in certamine plus quatuor milibus pugnatorum non haberet. Castro tamen obsidionem adhibet, armiferosque disponit. Castrenses multo conatu adurget.

91. Fulconis supplicatio Odoni per legatos. Fulco regem morantem non auxiliaturum, et Odonis exercitum intolerabilem ratus, remissiori mox animo habitus est. Itaque per legatos Odonis amicitiam expetit; pro Conani interitu centum pondo argenti sese impensurum mandat; loco militis interfecti, filium suum pro eo militaturum offert; castrum extructum in ejus honore sese eversurum, atque a suis evacuaturum; sese quoque ei sponte militaturum, si id regi injuriosum non foret. Quod quia absque regis injuria fieri non poterat, ejus filio manus per sacramentum daret; itaque fieret, ut ipse cum nato militaret, cum filium suum Odoni pro Conano daret, et sese Odonis filio militaturos committeret. Daturum se etiam fidem sacramento contra omnium causam, praeter regis, et horum quibus speciali consanguinitate carius addictus est, utpote nati, fratris ac nepotum. His Odo perceptis, suorum usus consilio, haec sese excepturum optime mandat, si Namtas Brittanniae urbem dolo captam reddat, et a suis evacuet. Injuriosum enim id videri, si ablata prius non repetat, et non redditis, cum hoste pacem faciat.

92. Abjectio supplicationis ab Fulcone. Haec dum exagitarentur, et Odo exercitum suum paulatim augeri arbitraretur, priusquam copias congrediendi haberet, rex cum duodecim milibus affuit, cum Fulconem sex milia suorum stiparent. Quibus mixtis, exercitus armatorum densatus est. Unde et Fulco insolentior factus, quae ante supplex obtulerat spernit. Ut bellum fiat, fervidus instat; et ut vada Ligeris qui eis interfluebat pertranseant, hostemque impetant, hortatur atque suadet. Odo suos ut spoponderant non venisse advertens, eo quod exercitibus colligendis hujus temporis brevitas non sufficeret, animo nimis turbato ferebatur. Attamen cum quatuor milibus refragratus, vada Ligeris prohibebat.

93. Rex vadi incessu prohibitus, ad Ambatiam castrum retorquet exercitum, quod non procul in eodem litore fluminis inter rupes eminenebat, ut ibi transiens et post obliquatus, hostibus a tergo inprovisus adsistat, eosque adurgeat. Odo regis exercitum non sustinens, legatos ei dirigit: hostem suum, non regem sese impetiisse mandans; nec contra regem quicquam moliturum, at contra inimicum. Si rex jubeat, se mox ulterius iturum et sibi de omnibus satisfacturum. Rex rationis consequentiam advertens, tantum virum absque causa a se laesum, suspectum habebat. Unde et ne penitus a se deficeret, ab eo obsides sub pace sequestra accepit; de omnibus quae ei intenderet, post rationem ab eo auditurus. Unde et exercitum reducens, Parisium devenit. Odo quoque nihil amittens, indempnis Meldim cum suis devenit. Inde etiam post dies non multos, castrum quod Dunum dicitur, sua dispositurus petiit.

94. Obitus Odonis. Unde cum de suis quos sub pace sequestra regi delegaverat, plurima consultatione deliberaret, humorum superfluitate pro temporis immutatione vexatus, in egritudinem quae a phisicis synantica dicitur decidit. Quae cum intra gulae interiora sedem habeat, ex fleumatis reumatismo progressa, tamen aliquando ad maxillas et genas, aliquando ad toracem et pulmones tumorem cum dolore gravi immittit. Quibus tumentibus atque ferventibus excepta initii die, post diatritum, patientem perimit. In hanc igitur Odo lapsus, infestis gulae doloribus circumquaque pulsabatur; arteriarum quoque fervor, sermonis intercisionem operabatur. Nec petiit hujusmodi dolor capitis superiora, at praecordia pertemptans, pulmonem et epar peracuto dolore stimulabat. Fuit itaque militum luctus, famulorum clamor, feminarum frequens exclamatio, eo quod dominum inconsultum amittebant, et natis dominandi spes nulla relinqueretur, cum reges patri adhuc animo irato perstarent, et Fulco insolentiae spiritu, pacem multifariam turbaret. Et tamen in brevi victurus, regibus legatos celeres misit, qui pro se supplices suasorie rogarent, et pro injuriis illatis justissimam recompensationem sponderent. Rex veteranus malorum correctionem ab legatis excipere volens, a filio indignante inhibitus est. Unde et legatorum allegationem penitus sprevit, atque illos immunes redire coegit. Quibus in itinere moram agentibus, antequam redissent die quarta natae synanticae facta, Odo monachus factus defecit, atque sic vitae finem habuit; ad sanctum Martinum delatus, et in loco quod Majus monasterium dicitur, cum multo suorum obsequio sepultus.

95. Johannes papa Leonem abbatem in Gallias mittit ut Arnulfi abdicationem dissolvat. Per idem tempus cum a Germanorum episcopis domno Johanni papae per epistolas saepe-numero suggestum foret, ut Gerberti Remorum metropolitani promotionem abdicaret, et Arnulfi abdicationem praeter jus factam indignaretur, a papa in Germaniam tunc directus est Leo monachus et abbas, qui vicibus papae potitus, cum episcopis Germaniae atque Galliarum hujus negotii et indaginem faceret, et juditium diligens inde proferret. Qui humanissime ab episcopis exceptus, de habenda sinodo super hoc negotio cum eis tractabat. A quibus Gallorum regibus, Hugoni videlicet ejusque filio Rotberto, legati directi sunt, qui papae mandatum, necnon et episcoporum voluntatem super hoc aperiant, eisque ut cum suis episcopis conveniant, rationabiliter suadeant; locum etiam tempusque quo et quando conveniendum esset a regibus discerent, eorumque animum ex hoc sibi referrent.

96. Quod regibus nuntiatum sit, episcopos Germaniae in synodum convenire. Legati igitur directi sunt. Legatio quoque prolata. Quam etiam reges serenissima mente excipientes, papae et episcoporum mandatis in nullo tunc refragati sunt; sese consilium super hoc quaesituros respondentes, atque aequitatem de omnibus facturos. Legatis itaque abductis, per quosdam regibus indicatum est, Adalberonem Laudunensem episcopum, haec dolo ordinasse; omnino etiam apud Odonem illud pridem pertractasse. Eorum utrumque in voto habuisse, ut Ottonem regem Galliis inducerent, et reges ingenio et viribus foras expungerent. Episcopos quoque Germaniae, ideo convenire, ut dolum quaesitum expleant. Reges itaque, fraude percepta, episcopis jam ad locum designatum convenientibus per legatos indicavere, sese illuc non ituros, eo quod suorum praecipuos penes se non haberent, sine quorum consilio nihil agendum vel omittendum videbatur. Indignum etiam sibi videri, si correctioni episcoporum Germaniae suos subdat, cum isti non minus nobiles, non minus potentes, aeque etiam aut amplius sapientes sint. Ipsi ergo si indigent, in Gallias properent, unde volunt edicant. Alioquin, redeant, et sua ut libet curent. Horum ergo res in contrarium relapsa est. Adalbero enim qui horum ministrum sese praebuerat, cum delationis nescius reges moneret, ut occurrentibus obveniret, rex veteranus fraudium non ignarus, Ludovicum Karoli filium ab eo reposcit, quem in captione Lauduni captum, ei custodiendum commiserat. Repoposcit etiam ejusdem urbis arcem, quam similiter commiserat.

97. Adalbero totius fraudis causa reprehenditur. Quo credita reddere reniso, regii stipatores animo indignante subinferunt: Cum tu, o episcope, in perniciem regum et principum, apud Ottonem regem et Odonem tirannum plurima quaesieris, quomodo hic ante dominos tuos reges tam magnifica confingere non vereris? Quid Ludovicum et arcem reddere metuis, si fidem regibus te servasse non dubitas? Quid ergo est credita nolle reddere, nisi contra reges infausta moliri? Evidentissime fidem abrupisti, cum apud Ottonem de regum interitu tractasti, eorumque honorem subruere temptasti. Unde et perjurii reatu detineris. Legationem etiam tamquam ab eis missam Ottoni regi pertulisti, ac apud eum dolose ordinasti, ut ipse cum paucis adveniret, et militum multitudinem non longe expeditam haberet. Regibus quoque nostris adversario cum paucis occurrere suasisti, atque nihil mali ex hoc proventurum spopondisti. Hanc etiam collocutionem, utrimque utillimam fieri dicebas, cum hos et illum de communibus et privatis familiariter collocuturos simulabas. Verum aliter tibi visum erat, cum hoc ideo praetendebas, ut ab Ottone rege dominos tuos reges comprehendi faceres, regnumque Francorum in jus illius transfunderes, ut tu videlicet Remorum metropolitanus, Odo vero Francorum dux haberetur. Idque tunc nobis omnino patuit, sed ad tempus suppressum fuit. Et o summae Divinitatis miserationem inestimabilem, quantis miseriis erepti, quanto ludibrio subtracti sumus! Instat tempus quo paratae insidiae effectum promittant. Episcopi etenim sub specie religionis ac si de promotione et abdicatione Gerberti atque Arnulfi episcoporum quaesituri, praemissis legatis adveniunt. Otto quoque rex Metti adest; a quo non longe exercitus collectus praedicatur. Si ergo imus, aut pugnabimus, aut capiemur. Si vero non imus, perjurii arguemur. Sed ire reges non expedit, eo quod militum copia sufficiens eis non sit. Perjurii vero reatus in te redundabit, cum tu solus regibus nesciis juratus sis.

98. Ad haec episcopus erubescens, obmutuit. Quem cum unus suorum his exterritum vidit, contra haec responsurus surrexit, et sic oblocutorem adorsus est: Horum omnium objector mihi loquatur. Adsum qui pro criminato rationem reddo. Unus tantum haec proferat. Caput quoque suum meo objiciat. Arma quoque armis comparet. Necnon et vires viribus conferat. Hunc pro domino suo insanientem et fervidum, Landricus comes sic alloquitur: O optime miles, harum ut video fraudium penitus es ignarus. Quae licet te ignorante, tamen ut praedicantur quaesitae sunt. Unde et tempera animum, mitiga fervorem. Belli necessitatem non tibi imponas. Non te impellas, unde ingressus redire non poteris. Sed nunc meo usus consilio, paululum hinc secede, dominumque tuum de his an vera sint, interroga. Si te ad pugnam hortatur, congredere. Si dicit cessandum, furori parce. Secessit ergo, dominumque vocatum an sic res habeatur interrogat. Episcopus utpote a conscio convictus, rem ita esse quaerenti confessus est. Unde et pugnam inhibuit. Sedato itaque tanto fervore militis, res penitus innotuit. Detentus ergo regum jussu, utpote desertor custodibus datur. Cujus milites mox regibus sacramento alligati sunt.

99. Synodus quae pro Arnulfo Mosomi habita est. Dum haec agerentur, cum Galliarum episcopi ab regibus prohibiti essent, ut ad sinodum statutam non venissent, episcopi tamen Germaniae ne doli arguerentur si non accederent, statuto tempore Mosomum conveniunt, domni papae legatum secum habentes. Collecti ergo in basilica sanctae Dei genitricis Mariae ordinatim more ecclesiastico consedere, scilicet Sugerus Mimagadvurdensis, Leodulfus Treverensis, Nocherus Leodicensis, et Haimo Virdunensis. Horum medius abbas Leo resedit, vicesque domni papae obtinuit. Contra quos etiam Gerbertus Remorum metropolitanus, qui solus ex Galliarum episcopis regibus etiam interdicentibus advenerat, pro se responsurus ex adverso resedit. Consederunt quoque diversorum locorum abbates, ac clerici nonnulli. Laici etiam Godefridus comes cum duobus filiis suis, atque Ragenerus Remensium vicedominus.

100. Praelocutio Haimonis Virdunensis episcopi de causa sinodi. Quibus circumquaque silentibus, episcopus Virdunensis eo quod linguam Gallicam norat, causam sinodi prolaturus surrexit: Quoniam inquiens ad aures domni papae saepissime perlatum est, Remorum metropolim pervasam, et praeter jus et aequum proprio pastore frustratam, non semel et bis litteris suggessit, quatinus nobis in unum collectis, tantum facinus justa lance utrimque pensaremus, et sua auctoritate per nos correctum ad normam reduceremus. Sed quoniam impediente rerum diversitate id facere distulimus, nunc post tot ammonitiones domnum hunc abbatem Leonem et monachum mittere voluit, qui vices suas teneat, et rem memoratam nobis oboedientibus discuciat. Per quem etiam scriptum suae voluntatis allegavit, ut si quid oblivio derogaret, scripto commendatum haberetur. Quod et impraesentiarum audire utile est. Et statim protulit scriptum, atque in aures considentium recitavit, quod quia brevitati studemus, et nobis minus fuit accommodum, nostris scriptis inserere vitavimus.

101. Oratio Gerberti pro se in consilio recitata. Post cujus recitationem, Gerbertus surrexit, atque orationem pro se scriptam in concilio mox recitavit. Satisque apud illos luculenter peroravit. Sed hanc addere hic placuit, quod plena rationibus plurimam lectori utilitatem comparat. Cujus textus hujusmodi est:

102. Exordium. Semper quidem, reverentissimi patres, hanc diem prae oculis habui, spe ac voto ad eam intendi, ex quo a fratribus meis admonitus, onus hoc sacerdotii non sine periculo capitis mei subii. Tanti erat apud me pereuntis populi salus, tanti vestra auctoritas, qua me tutum fore existimabam. Recordabar praeteritorum beneficiorum, dulcis atque affabilis benivolentiae vestrae, qua saepenumero cum multa laude prestantium usus fueram. Cum ecce subitus rumor vos offensos insinuat, vitioque dare laborat, quod magna paratum virtute inter alios constabat. Horrui, fateor; et quos ante formidabam gladios, prae indignatione vestra posthabui. Nunc quia propitia Divinitas coram contulit, quibus salutem meam semper commisi, pauca super innocentiam meam referam, et quonam consilio urbi Remorum praelatus sim edisseram. Ego quippe post obitum divi Otthonis augusti, cum statuissem non discedere a clientela patris mei beati Adalberonis, ab eodem ignorans, ad sacerdotium praeelectus sum; atque in ejus discessu ad Dominum, coram illustribus viris futurus ecclesiae pastor designatus. Sed Simoniaca haeresis, in Petri soliditate me stantem inveniens, reppulit, Arnulfum praetulit. Cui tamen plus quam oportuerit, fidum obsequium praebui, donec eum per multos et per me apostatare palam intelligens, dato repudii libello, cum omnibus suis apostaticis dereliqui; non spe, nec pactione capessendi ejus honoris, ut mei aemuli dicunt, sed monstruosis operibus territus, in effigie hominis latitantis. Non inquam ideo illum dereliqui, sed ne illud propheticum incurrerem: Impio praebes auxilium, et iis qui oderunt me amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris (II Paral. XIX, 2). Deinde sanctionibus ecclesiasticis, per longa temporum spatia peractis, legeque perhemptoria consummata, cum nihil aliud restaret, nisi ut judiciaria principis potestate coherceretur, et tanquam seditiosus ac rebellis a principali cathedra removeretur, lege Africani concilii, iterum a fratribus meis et regni primatibus conventus et commonitus sum, ut excluso apostata curam discissi et dilaniati susciperem populi. Quod quidem et diu distuli, et postea non satis sponte acquievi, quoniam quae tormentorum genera me comitarentur, omnimodis intellexi. Haec est viarum mearum simplicitas, haec innocentiae puritas, et coram Domino et vobis sacerdotibus in his omnibus munda conscientia.

103. Particio. Sed ecce, ex adverso occurrit calumpniator; vocum novitatibus, ut major fiat invidia, delectatus obloquitur: Dominum tuum tradidisti, carceri mancipasti, sponsam ejus rapuisti, sedem pervasisti!

104. Confirmatio et reprehensio alternatim digestae. Itane ego dominum, cujus numquam servus fuerim, cui etiam nullum sacramenti genus unquam prestiterim? Etsi enim ad tempus famulatus sum, fecit hoc imperium patris mei Adalberonis, qui me in Remensi ecclesia commorari praecepit, quoadusque pontificis in ea sacrati mores actusque dinoscerem. Quod dum operior, hostium praeda factus sum, et quae vestra munificentia magnorumque ducum largitas clara et praecipua contulerat, violenta praedonum manus abstulit, meque pene nudum gladiis suis ereptum doluit. Denique postquam illum apostatam dereliqui, vias et itinera ejus non observavi, nec quolibet modo ei communicavi. Quomodo ergo eum tradidi, qui, ubi tunc temporis fuerit, nescivi? Sed neque eum carceri mancipavi, qui nunc nuper sub praesentia fidelium testium seniorem meum conveni, ut propter me nec ad momentum ulla detineretur custodia. Si enim auctoritas vestra pro me staret, in tantum Arnulfus vilesceret, ut mihi minimum voleret obesse. Quod si contraria mihi, quod absit, sententia vestra decerneret, quid mea interesset, utrum Arnulfus, an alius Remorum constitueretur episcopus? Jam de sponsa rapta sedeque pervasa quod dicitur, ridiculosum est. Dico enim primum, numquam illius fuisse sponsam, quam pro legitima donatione spiritualis dotis collatis ante beneficiis expoliavit, proscidit, ac dilaniavit. Necdum sacerdotali anulo insignitus erat, et jam omnia quae denominatae sponsae fuisse videbantur, satellites Symonis vastaverant. Dico etiam, si concederetur quolibet modo illius sponsa fuisse, utique esse desiit, postquam eam pollutam et violatam, et, ut ita dicam, adulteratam suis predonibus prostravit. Num igitur eam, aut quam non habuit aut quam suo scelere perdidit, illius sponsam rapui? Sedem autem populorum multitudine refertam advena et peregrinus, nullis fretus opibus, pervadere qui potui? Sed forte apostolica sedes nobis opponitur, tamquam ea inconsulta summum hoc negocium discussum sit, vel ignorantia, vel contumacia. Certe nihil actum vel agendum fuit, quod apostolicae sedi relatum non fuerit, ejusque per decem et octo menses expectata sententia. Sed dum ab hominibus consilium non capitur, ad filii Dei supereminens eloquium recurritur: Si oculus inquit tuus scandalizat te et reliqua (Matth. V, 29). Et fratrem peccantem, coram testibus coramque ecclesia commonitum, et non obaudientem, decernit habendum tamquam ethnicum et publicanum. Conventus ergo Arnulfus, et commonitus litteris et legatis episcoporum Galliae, ut a coepto furore desisteret, et, si valeret, quoquo modo se a perditionis scelere purgaret, dum monita salubria contemnit, habitus est tamquam ethnicus et publicanus. Nec tamen idcirco dijudicatus ut ethnicus, ob reverentiam sedis apostolicae sacerdotiique sacri privilegia, sed a se ipso in se ipsum damnationis sententia prolata, hoc solum eum in omni vita sua preclare egisse dijudicatum est; quia nimirum, si eum se, ipso damnante, episcopi absolverent, poenam sceleris ejus incurrerent. Si, inquit magnus Leo papa, omnes sacerdotes et mundus assentiat damnandis, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui peccantem mundum generali diluvio interemit. Et papa Gelasius: Error qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravae communionis effecto execrationem sui gestat et poenam. Excluso itaque illo a Remensi ecclesia, mihi reluctanti, multumque ea quae passus sum et adhuc patior formidanti, a fratribus meis Galliarum episcopis hoc honus sacerdotii sub divini nominis obtestatione impositum est. Quod si forte a sacris legibus quippiam deviatum est, non id malicia, sed temporis importavit necessitas. Alioquin tempore hostili omne jus, omneque licitum cavere, quid est aliud quam patriam perdere et necem inferre? Silent equidem leges inter arma; quibus ille feralis bestia O ita abusus est, ut reverendissimos sacerdotes Dei, quasi vilia mancipia caperet, nec ab ipsis sacrosanctis altaribus temperaret, commeatus publicos intercluderet.

105. Epilogus. Redeo ad me, reverentissimi patres, cui specialiter ob salutem pereuntis populi totiusque rei publicae curam mors furibunda cum omnibus suis incubuit copiis. Hinc dira egestas, horreas et apothecas armata manu sibi vindicat, illinc foris gladius et intus pavor, dies ac noctes reddiderunt insomnes. Sola vestra auctoritas, ut tantorum malorum levamen fieret, expectata est; quae tantum vim habere creditur, ut non solum Remensi, sed etiam omni ecclesiae Gallorum desolatae, et pene ad nihilum redactae, subsidio esse valeat; quod Divinitate propitia expectamus, et ut fiat, omnes in commune oramus.

106. Quam perlectam, legato papae mox legendum porrexit. Tunc episcopi omnes cum Godefrido comite qui eis intererat simul surgentes, orsumque seducti, quid agendum inde esset deliberabant. Et post paululum ipsum Gerbertum invitant. Cui cum post aliquot sermones a domno papa corpus et sanguinem Domini, ac sacerdotale officium sub praesentia legati prohibere vellent, ille mox ex canonibus et decretis confidenter astruxit, nulli hoc imponendum, nisi aut ex crimine convicto, aut post vocationem venire ad concilium vel rationem contempnenti. Huic penae non sese esse obnoxium, cum ipse etiam prohibitus accesserit, et cum nullo adhuc crimine convictus sit. Simulque hoc ex Africano et Toletano conciliis asserebat. Sed ne domno papae omnino reniti videretur, a missarum celebratione sese cessaturum usque in alteram sinodum spopondit. Et statim his dictis sessum reversi sunt.

107. Quibus considentibus Virdunensis episcopus iterum surgens eo quod sinodi interpres habebatur, ad alios qui episcoporum consilio non interfuere, sic concionatus ait: Quoniam inquiens hoc unde hic agitur, diffiniri nunc non potest, eo quod controversiae pars altera deficit, placet his domnis episcopis ut vobis demonstretur, presentis rationis causam, in aliud tempus transferendam, ut ibi qui intendat, et qui refellat ante judicem consistant, ut singulorum partibus discussis, recti judicii proferatur censura. Ab omnibus conceditur et laudatur. Destinatur ergo locus Remis apud coenobium monachorum sancti Remigii; tempus quoque die 8 post natale sancti Johannis Baptistae. Quibus constitutis et dictis, sinodus soluta est.

Post Historiae finem in codice ms. notitiae aliquot manu Richeri scriptae leguntur, quae pro fundamento operis exigendi habendae esse videntur; sunt autem hae:

(995) Tempore statuto Silvanecti sinodus episcoporum collecta est, ubi etiam inter Gerbertum et Arnulfum praesentaliter ratio discussa est sub praesentia Leonis abbatis et monachi legati aliorumque quamplurium. Berta Odonis uxor suarum rerum defensorem atque advocatum Rotbertum regem accepit. Richardus pyratarum dux apoplexia minore periit. Hilduinus quoque vinolentia.

Sinodus quinque episcoporum in monte sanctae Mariae habita est. [Heinricus quoque dux obiit]. Alia item sinodus apud Engleheim indicta est sanctae Agathes festivitate habenda, quae et suo tempore habita est (996, Febr. 5).

Berta Rotberto nubere volens Gerbertum consulit, ac ab eo confutatur.

Gerbertus Romam ratiocinaturus vadit, ac ibi ratione papae data cum nullus accusaret, alia sinodus indicitur.

Hugo rex papulis toto corpore confectus, in oppido Hugonis Judeis extinctus est.

Rotbertus rex patri succedens, suorum consilio Bertam duxit uxorem (Oct. 23) ea usus ratione, quod melius sit parvum aggredi malum, ut maximum evitetur.

(997) Rotbertus rex ducta Berta uxore, in Fulconem qui Odonis adversarius fuerat fertur, et ab eo urbem Turonicam et alia quae pervaserat vim recipit.

Rotbertus rex in Aquitania ob nepotem suum Wilelmum obsidione Hildebertum premit.

Gerbertus iterum Romam adit, ibique cum moram faceret, Arnulfus a Rotberto rege dimittitur.

Gerbertus cum Rotberti regis perfidicam dinosceret, Ottonem regem frequentat, et patefacta sui ingenii peritia, episcopatum Ravennatem ab eo accipit (998).

Gregorius papa tandiu permittit Arnulfo officium sacerdotale, donec in temporibus racionabiliter aut legibus adquirat aut legibus amittat.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page