PRUDENTI PSYCHOMACHIA

Praefatio

Senex fidelis prima credendi uia
Abram, beati seminis serus pater,
adiecta cuius nomen auxit syllaba,
Abram parenti dictus, Abraham Deo,
senile pignus qui dicauit uictimae,
docens ad aram cum litare quis uelit,
quod dulce cordi, quod pium, quod unicum
deo libenter offerendum credito,
pugnare nosmet cum profanis gentibus
suasit, suumque suasor exemplum dedit,
nec ante prolem coniugalem gignere
deo placentem, matre uirtute editam,
quam strage multa bellicosus spiritus
portenta cordis seruientis uicerit.
uictum feroces forte reges ceperant
Loth inmorantem criminosis urbibus
Sodomae et Gomorrae, quas fouebat aduena
pollens honore patruelis gloriae.
Abram sinistris excitatus nuntiis
audit propinquum sorte captum bellica
seruire duris barbarorum uinculis:
armat trecentos terque senos uernulas,
pergant ut hostis terga euntis caedere.
quem gaza diues ac triumphus nobilis
captis tenebant inpeditum copiis.
quin ipse ferrum stringit et plenus deo
reges superbos mole praedarum graues
pellit fugatos, sauciatos proterit,
frangit catenas et rapinam liberat:
aurum, puellas, paruulos, monilia,
greges equarum, uasa, uestem, buculas.
Loth ipse ruptis expeditus nexibus
attrita bacis colla liber erigit.
Abram triumphi dissipator hostici
redit recepta prole fratris inclytus
ne quam fidelis sanguinis prosapiam
uis pessimorum possideret principum.
adhuc recentem caede de tanta uirum
donat sacerdos ferculis caelestibus,
dei sacerdos, rex et idem praepotens,
origo cuius fonte inenarrabili
secreta nullum prodit auctorem sui,
Melchisedech, qua stirpe, quis maioribus
ignotus, uni cognitus tantum deo.
mox et triformis angelorum trinitas
senis reuisit hospitis mapalia,
et iam uietam Sarra in aluum fertilis
munus iuuentae mater exsanguis stupet,
herede guadens, et cachinni paenitens.
haec ad figuram praenotata est linea,
quam nostra recto uita resculpat pede:
uigilandum in armis pectorum fidelium,
omnemque nostri portionem corporis,
quae capta foedae seruiat libidini,
domi coactis liberandam uiribus;
nos esse large uernularum diuites,
si quid trecenti bis nouenis additis
possint figura nouerimus mystica.
mox ipse Christus, qui sacerdos uerus est,
parente inenarrabili atque uno satus,
cibum beatis offerens uictoribus
paruam pudici cordis intrabit casam,
monstrans honorem trinitatis hospitae.
animam deinde spiritus conplexibus
pie maritam, prolis expertem diu,
faciet perenni fertilem de semine,
tunc sera dotem possidens puerpera
herede digno patris inplebit domum.

Christe, graues hominum semper miserate labores,
qui patria uirtute cluis propriaque, sed una,
(unum namque deum colimus de nomine utroque,
non tamen et solum, quia tu deus ex patre, Christe)
dissere, rex noster, quo milite pellere culpas
mens armata queat nostri de pectoris antro,
exoritur quotiens turbatis sensibus intus
seditio atque animam morborum rixa fatigat,
quod tunc praesidium pro libertate tuenda
quaeue acies furiis inter praecordia mixtis
obsistat meliore manu. nec enim, bone ductor,
magnarum virtutum inopes neruisque carentes
Christicolas uitiis populantibus exposuisti.
ipse salutiferas obsesso in corpore turmas
depugnare iubes, ipse excellentibus armas
artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis
oppugnanda potens tibi dimicet et tibi uincat.
uincendi praesens ratio est, si comminus ipsas
uirtutum facies et conluctantia contra
uiribus infestis liceat portenta notare.

prima petit campum dubia sub sorte duelli
pugnatura Fides, agresti turbida cultu,
nuda umeros, intonsa comas, exerta lacertos;
namque repentinus laudis calor ad noua feruens
proelia nec telis meminit nec tegmine cingi,
pectore sed fidens ualido membrisque retectis
prouocat insani frangenda pericula belli.
ecce lacessentem conlatis uiribus audet
prima ferire Fidem Veterum Cultura Deorum.
illa hostile caput phalerataque tempora uittis
altior insurgens labefactat, et ora cruore
de pecudum satiata solo adplicat et pede calcat
elisos in morte oculos, animamque malignam
fracta intercepti commercia gutturis artant,
difficilemque obitum suspiria longa fatigant.
exultat uictrix legio, quam mille coactam
martyribus regina Fides animarat in hostem.
nunc fortes socios parta pro laude coronat
floribus ardentique iubet uestirier ostro.

exim gramineo in campo concurrere prompta
uirgo Pudicitia speciosis fulget in armis,
quam patrias succincta faces Sodomita Libido
adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum
ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis
adpetit, et taetro temptat subfundere fumo.
sed dextram furiae flagrantis et ignea dirae
tela lupae saxo ferit inperterrita uirgo,
excussasque sacro taedas depellit ab ore.
tunc exarmatae iugulum meretricis adacto
transfigit gladio; calidos uomit illa uapores
sanguine concretos caenoso; spiritus inde
sordidus exhalans uicinas polluit auras.
"hoc habet," exclamat uictrix regina, "supremus
hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis,
nec iam mortiferas audebis spargere flammas
in famulos famulasue dei, quibus intima casti
uena animi sola feruet de lampade Christi.
tene, o uexatrix hominum, potuisse resumptis
uiribus extincti capitis recalescere flatu,
Assyrium postquam thalamum ceruix Olofernis
caesa cupidineo madefactum sanguine lauit,
gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith
spreuit et incestos conpescuit ense furores,
famosum mulier referens ex hoste tropaeum
non trepidante manu uindex mea caelitus audax?
at fortasse parum fortis matrona sub umbra
legis adhuc pugnans, dum tempora nostra figurat,
uera quibus uirtus terrena in corpora fluxit
grande per infirmos caput excisura ministros.
numquid et intactae post partum uirginis ullum
fas tibi iam superest? post partum uirginis, ex quo
corporis humani naturam pristina origo
deseruit carnemque nouam uis ardua seuit,
atque innupta deum concepit femina Christum,

mortali de matre hominem, sed cum patre numen.
inde omnis iam diua caro est quae concipit illum
naturamque dei consortis foedere sumit.
Verbum quippe caro factum non destitit esse
quod fuerat, Verbum, dum carnis glutinat usum,
maiestate quidem non degenerante per usum
carnis, sed miseros ad nobiliora trahente.
ille manet quod semper erat, quod non erat esse
incipiens: nos quod fuimus iam non sumus, aucti
nascendo in melius: mihi contulit et sibi mansit.
nec deus ex nostris minuit sua, sed sua nostris
dum tribuit nosmet dona ad caelestia uexit.
dona haec sunt, quod uicta iaces, lutulenta Libido,
nec mea post Mariam potis es perfringere iura.
tu princeps ad mortis iter, tu ianua leti,
corpora conmaculans animas in tartara mergis.
abde caput tristi, iam frigida pestis, abysso;
occide, prostibulum; manes pete, claudere Auerno,
inque tenebrosum noctis detrudere fundum.
te uoluant subter uada flammea, te uada nigra
sulpureusque rotet per stagna sonantia uertex,
nec iam Christicolas, furiarum maxima, temptes,
ut purgata suo seruentur corpora regi."
dixerat haec et laeta Libidinis interfectae
morte Pudicitia gladium Iordanis in undis
abluit infectum, sanies cui rore rubenti
haeserat et nitidum macularat uulnere ferrum.
expiat ergo aciem fluuiali docta lauacro
uictricem uictrix, abolens baptismate labem
hostilis iuguli; nec iam contenta piatum
condere uaginae gladium, ne tecta rubigo
occupet ablutum scabrosa sorde nitorem,
catholico in templo diuini fontis ad aram
consecrat, aeterna splendens ubi luce coruscet.

ecce modesta graui stabat Patientia uultu
per medias inmota acies uariosque tumultus,
uulneraque et rigidis uitalia peruia pilis
spectabat defixa oculos et lenta manebat.
hanc procul Ira tumens, spumanti feruida rictu,
sanguinea intorquens subfuso lumina felle,
ut belli exsortem teloque et uoce lacessit,
inpatiensque morae conto petit, increpat ore,
hirsutas quatiens galeato in uertice cristas.
"en tibi Martis," ait, "spectatrix libera nostri,
excipe mortiferum securo pectore ferrum,
nec doleas, quia turpe tibi gemuisse dolorem."
sic ait, et stridens sequitur conuicia pinus
per teneros crispata notos, et certa sub ipsum
defertur stomachum rectoque inliditur ictu,
sed resilit duro loricae excussa repulsu.
prouida nam Virtus conserto adamante trilicem
induerat thoraca umeris squamosaque ferri
texta per intortos conmiserat undique neruos.
inde quieta manet Patientia, fortis ad omnes
telorum nimbos et non penetrabile durans.
nec mota est iaculo monstri sine more furentis,
opperiens propriis perituram uiribus Iram.
scilicet indomitos postquam stomachando lacertos
barbara bellatrix inpenderat et iaculorum
nube superuacuam lassauerat inrita dextram,
cum uentosa leui cecidissent tela uolatu,
iactibus et uacuis hastilia fracta iacerent,
uertitur ad capulum manus inproba et ense corusco
conisa in plagam dextra sublimis ab aure
erigitur mediumque ferit librata cerebrum.
aerea sed cocto cassis formata metallo
tinnitum percussa refert aciemque retundit
dura resultantem, frangit quoque uena rebellis
inlisum chalybem, dum cedere nescia cassos
excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
Ira, ubi truncati mucronis fragmina uidit
et procul in partes ensem crepuisse minutas,
iam capulum retinente manu sine pondere ferri,
mentis inops ebur infelix decorisque pudendi
perfida signa abicit monumentaque tristia longe
spernit, et ad proprium succenditur effera letum.
missile de multis, quae frustra sparserat, unum
puluere de campi peruersos sumit in usus:
rasile figit humi lignum ac se cuspide uersa
perfodit et calido pulmonem uulnere transit.
quam super adsistens Patientia "uicimus," inquit,
"exultans Vitium solita uirtute, sine ullo
sanguinis ac uitae discrimine; lex habet istud
nostra genus belli, furias omnemque malorum
militiam et rabidas tolerando extinguere uires.
ipsa sibi est hostis uesania seque furendo
interimit moriturque suis Ira ignea telis."
haec effata secat medias inpune cohortes
egregio comitata uiro; nam proximus Iob
haeserat inuictae dura inter bella magistrae,
fronte seuerus adhuc et multo funere anhelus,
sed iam clausa truci subridens ulcera uultu,
perque cicatricum numerum sudata recensens
millia pugnarum, sua praemia, dedecus hostis.
illum diua iubet tandem requiescere ab omni
armorum strepitu, captis et perdita quaeque
multiplicare opibus, nec iam peritura referre.
ipsa globos legionum et concurrentia rumpit
agmina, uulniferos gradiens intacta per imbres.
omnibus una comes uirtutibus adsociatur,
auxiliumque suum fortis Patientia miscet.
nulla anceps luctamen init uirtute sine ista
uirtus, nam uidua est quam non Patientia firmat.

forte per effusas inflata Superbia turmas
effreni uolitabat equo, quem pelle leonis
texerat et ualidos uillis onerauerat armos,
quo se fulta iubis iactantius illa ferinis
inferret tumido despectans agmina fastu.
turritum tortis caput adcumularat in altum
crinibus, extructos augeret ut addita cirros
congeries celsumque apicem frons ardua ferret.
carbasea ex umeris summo collecta coibat
palla sinu teretem nectens a pectore nodum.
a ceruice fluens tenui uelamine limbus
concipit infestas textis turgentibus auras.
nec minus instabili sonipes feritate superbit,
inpatiens madidis frenarier ora lupatis.
huc illuc frendens obuertit terga, negata
libertate fugae, pressisque tumescit habenis.
hoc sese ostentans habitu uentosa uirago
inter utramque aciem supereminet et phaleratum
circumflectit equum, uultuque et uoce minatur
aduersum spectans cuneum, quem milite raro
et paupertinis ad bella coegerat armis
Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni
auxilii proprio nec sat confisa paratu.
Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius
et suspensa ab humo est opulentia diuite regno.
ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem
uilibus instructam nullo ostentamine telis
aspicit, in uocem dictis se effundit amaris:
"non pudet, o miseri, plebeio milite claros
adtemptare duces ferroque lacessere gentem
insignem titulis, ueteres cui bellica uirtus
diuitias peperit, laetos et gramine colles
imperio calcare dedit? nunc aduena nudus
nititur antiquos, si fas est, pellere reges!
en qui nostra suis in praedam cedere dextris
sceptra uolunt! en qui nostras sulcare nouales
aruaque capta manu popularier hospite aratro
contendunt, duros et pellere Marte colonos!
nempe, o ridiculum uulgus, natalibus horis
totum hominem et calidos a matre amplectimur artus,
uimque potestatum per membra recentis alumni
spargimus, et rudibus dominamur in ossibus omnes.
quis locus in nostra tunc uobis sede dabatur,
congenitis cum regna simul dicionibus aequo
robore crescebant? nati iam luce sub una
et domus et domini paribus adoleuimus annis,
ex quo plasma nouum de consaepto paradisi
limite progrediens amplum transfugit in orbem,
pellitosque habitus sumpsit uenerabilis Adam,
nudus adhuc, ni nostra foret praecepta secutus.
quisnam iste ignotis hostis nunc surgit ab oris
inportunus, iners, infelix, degener, amens,
qui sibi tam serum ius uindicat, hactenus exul?
nimirum uacuae credentur friuola famae,
quae miseros optare iubet quandoque futuri
spem fortasse boni, lenta ut solacia mollem
desidiam pigro rerum meditamine palpent.
quidni illos spes palpet iners, quos puluere in isto
tirones Bellona truci non excitat aere,
inbellesque animos uirtus tepefacta resoluit?
anne Pudicitiae gelidum iecur utile bello est?
an tenerum Pietatis opus sudatur in armis?
quam pudet, o Mauors et uirtus conscia, talem
contra stare aciem ferroque lacessere nugas,
et cum uirgineis dextram conferre choreis,
Iustitia est ubi semper egens et pauper Honestas,
arida Sobrietas, albo Ieiunia uultu,
sanguine uix tenui Pudor interfusus, aperta
Simplicitas et ad omne patens sine tegmine uulnus,
et prostrata in humum nec libera iudice sese
Mens Humilis, quam degenerem trepidatio prodit!
faxo ego, sub pedibus stipularum more teratur
inualida ista manus; neque enim perfringere duris
dignamur gladiis, algenti et sanguine ferrum
inbuere fragilique uiros foedare triumpho."
talia uociferans rapidum calcaribus urget
cornipedem laxisque uolat temeraria frenis,
hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini
sternere deiectamque supercalcare ruinam.
sed cadit in foueam praeceps, quam callida forte
Fraus interciso subfoderat aequore furtim,
Fraus detestandis Vitiorum e pestibus una,
fallendi uersuta opifex, quae praescia belli
planitiem scrobibus uitiauerat insidiosis
hostili de parte latens, ut fossa ruentes
exciperet cuneos atque agmina mersa uoraret;
ac ne fallacem puteum deprendere posset
cauta acies, uirgis adopertas texerat oras,
et superinposito simularat caespite campum.
at regina humilis, quamuis ignara, manebat
ulteriore loco nec adhuc ad Fraudis opertum
uenerat aut foueae calcarat furta malignae.
hunc eques illa dolum, dum fertur praepete cursu,
incidit, et caecum subito patefecit hiatum.
prona ruentis equi ceruice inuoluitur, ac sub
pectoris inpressu fracta inter crura rotatur.
at Virtus placidi moderaminis, ut leuitatem
prospicit obtritam monstri sub morte iacentis,
intendit gressum mediocriter, os quoque parce
erigit et comi moderatur gaudia uultu.
cunctanti Spes fida comes succurrit et offert
ultorem gladium laudisque inspirat amorem.
illa cruentatam correptis crinibus hostem
protrahit et faciem laeua reuocante supinat,
tunc caput orantis flexa ceruice resectum
eripit ac madido suspendit colla capillo.
extinctum Vitium sancto Spes increpat ore:
"desine grande loqui; frangit deus omne superbum,
magna cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur.
disce supercilium deponere, disce cauere
ante pedes foueam, quisquis sublime minaris.
peruulgata uiget nostri sententia Christi
scandere celsa humiles et ad ima redire feroces.
uidimus horrendum membris animisque Goliam
inualida cecidisse manu: puerilis in illum
dextera fundali torsit stridore lapillum
traiectamque cauo penetrauit uulnere frontem.
ille minax, rigidus, iactans, truculentus, amarus,
dum tumet indomitum, dum formidabile feruet,
dum sese ostentat, clipeo dum territat auras,
expertus pueri quid possint ludicra parui
subcubuit teneris bellator turbidus annis.
me tunc ille puer uirtutis pube secutus
florentes animos sursum in mea regna tetendit,
seruatur quia certa mihi domus omnipotentis
sub pedibus domini, meque ad sublime uocantem
uictores caesa culparum labe capessunt."
dixit, et auratis praestringens aŽra pinnis
in caelum se uirgo rapit. mirantur euntem
Virtutes tolluntque animos in uota uolentes
ire simul, ni bella duces terrena retardent.
confligunt Vitiis seque ad sua praemia seruant.

uenerat occiduis mundi de finibus hostis
Luxuria, extinctae iamdudum prodiga famae,
delibuta comas, oculis uaga, languida uoce,
perdita deliciis, uitae cui causa uoluptas,
elumbem mollire animum, petulanter amoenas
haurire inlecebras et fractos soluere sensus.
ac tunc peruigilem ructabat marcida cenam,
sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos
audierat lituos, atque inde tepentia linquens
pocula lapsanti per uina et balsama gressu
ebria calcatis ad bellum floribus ibat.
non tamen illa pedes, sed curru inuecta uenusto
saucia mirantum capiebat corda uirorum.
o noua pugnandi species! non ales harundo
neruum pulsa fugit, nec stridula lancea torto
emicat amento, frameam nec dextra minatur;
sed uiolas lasciua iacit foliisque rosarum
dimicat et calathos inimica per agmina fundit.
inde eblanditis Virtutibus halitus inlex
inspirat tenerum labefacta per ossa uenenum,
et male dulcis odor domat ora et pectora et arma
ferratosque toros obliso robore mulcet.
deiciunt animos ceu uicti et spicula ponunt,
turpiter, heu, dextris languentibus obstupefacti
dum currum uaria gemmarum luce micantem
mirantur, dum bratteolis crepitantia lora
et solido ex auro pretiosi ponderis axem
defixis inhiant obtutibus et radiorum
argento albentem seriem, quam summa rotarum
flexura electri pallentis continet orbe.
et iam cuncta acies in deditionis amorem
sponte sua uersis transibat perfida signis
Luxuriae seruire uolens dominaeque fluentis
iura pati et laxa ganearum lege teneri.
ingemuit tam triste nefas fortissima Virtus
Sobrietas, dextro socios decedere cornu
inuictamque manum quondam sine caede perire.
uexillum sublime crucis, quod in agmine primo
dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit,
instauratque leuem dictis mordacibus alam
exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta:
"quis furor insanas agitat caligine mentes?
quo ruitis? cui colla datis? quae uincula tandem,
pro pudor, armigeris amor est perferre lacertis,
lilia luteolis interlucentia sertis
et ferrugineo uernantes flore coronas?
his placet adsuetas bello iam tradere palmas
nexibus, his rigidas nodis innectier ulnas,
ut mitra caesariem cohibens aurata uirilem
conbibat infusum croceo religamine nardum,
post inscripta oleo frontis signacula, per quae
unguentum regale datum est et chrisma perenne,
ut tener incessus uestigia syrmate uerrat
sericaque infractis fluitent ut pallia membris,
post inmortalem tunicam quam pollice docto
texuit alma Fides, dans inpenetrabile tegmen
pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci,
inde ad nocturnas epulas, ubi cantharus ingens
despuit effusi spumantia damna Falerni
in mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo
fulcra mero ueterique toreumata rore rigantur?
excidit ergo animis eremi sitis, excidit ille
fons patribus de rupe datus, quem mystica uirga
elicuit scissi salientem uertice saxi?
angelicusne cibus prima in tentoria uestris
fluxit auis, quem nunc sero felicior aeuo
uespertinus edit populus de corpore Christi?
his uos inbutos dapibus iam crapula turpis
Luxuriae ad madidum rapit inportuna lupanar,
quosque uiros non Ira fremens, non idola bello
cedere conpulerant, saltatrix ebria flexit!
state, precor, uestri memores, memores quoque Christi
quae sit uestra tribus, quae gloria, quis deus et rex,
quis dominus meminisse decet. uos nobile Iudae
germen ad usque dei genetricem, qua deus ipse
esset homo, procerum uenistis sanguine longo.
excitet egregias mentes celeberrima Dauid
gloria continuis bellorum exercita curis,
excitet et Samuel, spolium qui diuite ab hoste
adtrectare uetat nec uictum uiuere regem
incircumcisum patitur, ne praeda superstes
uictorem placidum recidiua in proelia poscat.
parcere iam capto crimen putat ille tyranno,
at uobis contra uinci et subcumbere uotum est.
paeniteat, per si qua mouet reuerentia summi
numinis, hoc tam dulce malum uoluisse nefanda
proditione sequi; si paenitet, haud nocet error.
paenituit Ionatham ieiunia sobria dulci
conuiolasse fauo sceptri mellisque sapore
heu male gustato, regni dum blanda uoluptas
oblectat iuuenem iurataque sacra resoluit.
sed quis paenituit, nec sors lacrimabilis illa est,
nec tinguit patrias sententia saeua secures.
en ego Sobrietas, si conspirare paratis,
pando uiam cunctis Virtutibus, ut malesuada
Luxuries, multo stipata satellite, poenas
cum legione sua Christo sub iudice pendat."
sic effata crucem domini feruentibus offert
obuia quadriiugis, lignum uenerabile in ipsos
intentans frenos. quod ut expauere feroces
cornibus obpansis et summa fronte coruscum,
uertunt praecipitem caeca formidine fusi
per praerupta fugam. fertur resupina reductis
nequiquam loris auriga comamque madentem
puluere foedatur. tunc et uertigo rotarum
inplicat excussam dominam; nam prona sub axem
labitur et lacero tardat sufflamine currum.
addit Sobrietas uulnus letale iacenti,
coniciens silicem rupis de parte molarem.
hunc uexilliferae quoniam fors obtulit ictum
spicula nulla manu sed belli insigne gerenti,
casus agit saxum, medii spiramen ut oris
frangeret, et recauo misceret labra palato.
dentibus introrsum resolutis lingua resectam
dilaniata gulam frustis cum sanguinis inplet.
insolitis dapibus crudescit guttur, et ossa
conliquefacta uorans reuomit quas hauserat offas.
"ebibe iam proprium post pocula multa cruorem,"
uirgo ait increpitans, "sint haec tibi fercula tandem
tristia praeteriti nimiis pro dulcibus aeui.
lasciuas uitae inlecebras gustatus amarae
mortis et horrifico sapor ultimus asperat haustu."
caede ducis dispersa fugit trepidante pauore
nugatrix acies. Iocus et Petulantia primi
cymbala proiciunt; bellum nam talibus armis
ludebant resono meditantes uulnera sistro.
dat tergum fugitiuus Amor, lita tela ueneno
et lapsum ex umeris arcum pharetramque cadentem
pallidus ipse metu sua post uestigia linquit.
Pompa, ostentatrix uani splendoris, inani
exuitur nudata peplo; discissa trahuntur
serta Venustatis collique ac uerticis aurum
soluitur, et gemmas Discordia dissona turbat.
non piget adtritis pedibus per acuta frutecta
ire Voluptatem, quoniam uis maior acerbam
conpellit tolerare fugam; formido pericli
praedurat teneras iter ad cruciabile plantas.
qua se cumque fugax trepidis fert cursibus agmen,
damna iacent, crinalis acus, redimicula, uittae,
fibula, flammeolum, strophium, diadema, monile.
his se Sobrietas et totus Sobrietatis
abstinet exuuiis miles damnataque castis
scandala proculcat pedibus, nec fronte seueros
coniuente oculos praedarum ad gaudia flectit.
fertur Auaritia gremio praecincta capaci,
quidquid Luxus edax pretiosum liquerat, unca
corripuisse manu, pulchra in ludibria uasto
ore inhians aurique legens fragmenta caduci
inter harenarum cumulos. nec sufficit amplos
inpleuisse sinus; iuuat infercire cruminis
turpe lucrum et grauidos furtis distendere fiscos,
quos laeua celante tegit laterisque sinistri
uelat opermento; uelox nam dextra rapinas
abradit spoliisque ungues exercet aŽnos.
Cura, Famis, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor,
Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes,
Eumenides uariae monstri comitatus aguntur.
nec minus interea rabidorum more luporum
Crimina persultant toto grassantia campo,
matris Auaritiae nigro de lacte creata.
si fratris galeam fuluis radiare ceraunis
germanus uidit conmilito, non timet ensem
exerere atque caput socio mucrone ferire,
de consanguineo rapturus uertice gemmas.
filius extinctum belli sub sorte cadauer
aspexit si forte patris, fulgentia bullis
cingula et exuuias gaudet rapuisse cruentas:
cognatam Ciuilis agit Discordia praedam,
nec parcit propriis Amor insatiatus Habendi
pigneribus spoliatque suos Famis inpia natos.
talia per populos edebat funera uictrix
orbis Auaritia, sternens centena uirorum
millia uulneribus uariis: hunc lumine adempto
effossisque oculis uelut in caligine noctis
caecum errare sinit perque offensacula multa
ire, nec oppositum baculo temptare periclum.
porro alium capit intuitu fallitque uidentem,
insigne ostentans aliquid, quod dum petit ille,
excipitur telo incautus cordisque sub ipso
saucius occulto ferrum suspirat adactum.
multos praecipitans in aperta incendia cogit
nec patitur uitare focos, quibus aestuat aurum,
quod petit arsurus pariter speculator auarus.
omne hominum rapit illa genus, mortalia cuncta
occupat interitu, neque est uiolentius ullum
terrarum Vitium, quod tantis cladibus aeuum
mundani inuoluat populi damnetque gehennae.
quin ipsos temptare manu, si credere dignum est,
ausa sacerdotes domini, qui proelia forte
ductores primam ante aciem pro laude gerebant
uirtutum, magnoque inplebant classica flatu.
et fors innocuo tinxisset sanguine ferrum,
ni Ratio armipotens, gentis Leuitidis una
semper fida comes, clipeum obiectasset et atrae
hostis ab incursu claros texisset alumnos.
stant tuti Rationis ope, stant turbine ab omni
inmunes fortesque animi; uix in cute summa
praestringens paucos tenui de uulnere laedit
cuspis Auaritiae. stupuit Luis inproba castis
heroum iugulis longe sua tela repelli;
ingemit et dictis ardens furialibus infit:
"uincimur, heu, segnes nec nostra potentia perfert
uim solitam, languet uiolentia saeua nocendi,
sueuerat inuictis quae uiribus omnia ubique
rumpere corda hominum; nec enim tam ferrea quemquam
durauit natura uirum, cuius rigor aera
sperneret aut nostro foret inpenetrabilis auro.
ingenium omne neci dedimus; tenera, aspera, dura,
docta, indocta simul, bruta et sapientia, nec non
casta, incesta meae patuerunt pectora dextrae.
sola igitur rapui quidquid Styx abdit auaris
gurgitibus. nobis ditissima Tartara debent
quos retinent populos. quod uoluunt saecula nostrum est,
quod miscet mundus, uesana negotia, nostrum.
qui fit praeualidas quod pollens gloria uires
deserit et cassos ludit fortuna lacertos?
sordet Christicolis rutilantis fulua monetae
effigies, sordent argenti emblemata, et omnis
thensaurus nigrante oculis uilescit honore.
quid sibi docta uolunt fastidia? nonne triumphum
egimus e Scarioth, magnus qui discipulorum
et conuiua dei, dum fallit foedere mensae
haudquaquam ignarum dextramque parabside iungit,
incidit in nostrum flammante cupidine telum,
infamem mercatus agrum de sanguine amici
numinis, obliso luiturus iugera collo?
uiderat et Iericho propria inter funera quantum
posset nostra manus, cum uictor concidit Achar.
caedibus insignis murali et strage superbus
subcubuit capto uictis ex hostibus auro,
dum uetitis insigne legens anathema fauillis
maesta ruinarum spolia insatiabilis haurit.
non illum generosa tribus, non plebis auitae
iuuit Iuda parens, Christo quandoque propinquo
nobilis et tali felix patriarcha nepote.
quis placet exemplum generis, placeat quoque forma
exitii: sit poena eadem, quibus et genus unum est.
quid moror aut Iudae populares aut populares
sacricolae summi (summus nam fertur Aaron)
fallere fraude aliqua Martis congressibus inpar?
nil refert armis contingat palma dolisue."
dixerat et toruam faciem furialiaque arma
exuit inque habitum sese transformat honestum;
fit Virtus specie uultuque et ueste seuera
quam memorant Frugi, parce cui uiuere cordi est
et seruare suum; tamquam nil raptet auare,
artis adumbratae meruit ceu sedula laudem.
huius se specie mendax Bellona coaptat,
non ut auara lues, sed Virtus parca putetur;
nec non et tenero pietatis tegmine crines
obtegit anguinos, ut candida palla latentem
dissimulet rabiem diroque obtenta furori,
quod rapere et clepere est auideque abscondere parta,
natorum curam dulci sub nomine iactet.
talibus inludens male credula corda uirorum
fallit imaginibus, monstrumque ferale sequuntur
dum credunt Virtutis opus; capit inpia Erinys
consensu faciles manicisque tenacibus artat.
attonitis ducibus perturbatisque maniplis
nutabat Virtutum acies errore biformis
portenti, ignorans quid amicum credat in illo
quidue hostile notet: letum uersatile et anceps
lubricat incertos dubia sub imagine uisus,
cum subito in medium frendens Operatio campum
prosilit auxilio sociis, pugnamque capessit
militiae postrema gradu, sed sola duello
inpositura manum, ne quid iam triste supersit.
omne onus ex umeris reiecerat, omnibus ibat
nudata induuiis multo et se fasce leuarat,
olim diuitiis grauibusque oppressa talentis,
libera nunc miserando inopum, quos larga benigne
fouerat effundens patrium bene prodiga censum.
iam loculos ditata fidem spectabat inanes,
aeternam numerans redituro faenore summam.
horruit inuictae Virtutis fulmen et inpos
mentis Auaritia stupefactis sensibus haesit
certa mori: nam quae fraudis uia restet, ut ipsa
calcatrix mundi mundanis uicta fatiscat
inlecebris spretoque iterum sese inplicet auro?
inuadit trepidam Virtus fortissima duris
ulnarum nodis, obliso et gutture frangit
exsanguem siccamque gulam; conpressa ligantur
uincla lacertorum sub mentum et faucibus artis
extorquent animam, nullo quae uulnere rapta
palpitat atque aditu spiraminis intercepto
inclusam patitur uenarum carcere mortem.
illa reluctanti genibusque et calcibus instans
perfodit et costas atque ilia rumpit anhela,
mox spolia exstincto de corpore diripit, auri
sordida frusta rudis nec adhuc fornace recoctam
materiam, tineis etiam marsuppia crebris
exesa et uirides obducta aerugine nummos
dispergit seruata diu uictrix et egenis
dissipat ac tenues captiuo munere donat.
tunc circumfusam uultu exultante coronam
respiciens alacris media inter milia clamat:
"soluite procinctum, iusti, et discedite ab armis!
causa mali tanti iacet interfecta; lucrandi
ingluuie pereunte licet requiescere sanctis.
summa quies nil uelle super quam postulet usus
debitus, ut simplex alimonia uestis et una
infirmos tegat ac recreet mediocriter artus
expletumque modum naturae non trahat extra.
intressurus iter peram ne tollito, neue
de tunicae alterius gestamine prouidus ito,
nec te sollicitet res crastina, ne cibus aluo
defuerit: redeunt escae cum sole diurnae.
nonne uides ut nulla auium cras cogitet ac se
pascendam, praestante deo, non anxia credat?
confidunt uolucres uictum non defore uiles,
passeribusque subest modico uenalibus asse
indubitata fides dominum curare potentem
ne pereant. tu, cura dei, facies quoque Christi,
addubitas ne te tuus umquam deserat auctor?
ne trepidate, homines; uitae dator et dator escae est.
quaerite luciferum caelesti dogmate pastum,
qui spem multiplicans alat inuitiabilis aeui,
corporis inmemores: memor est qui condidit illud
subpeditare cibos atque indiga membra fouere."

his dictis curae emotae, Metus et Labor et Vis
et Scelus et placitae fidei Fraus infitiatrix
depulsae uertere solum. Pax inde fugatis
hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis
terror et auulsis exfibulat ilia zonis.
uestis ad usque pedes descendens defluit imos,
temperat et rapidum priuata modestia gressum.
cornicinum curua aera silent, placabilis inplet
uaginam gladius, sedato et puluere campi
suda redit facies liquidae sine nube diei,
purpuream uideas caeli clarescere lucem.
agmina casta super uultum sensere Tonantis
adridere hilares pulso certamine turmae,
et Christum gaudere suis uictoribus arce
aetheris ac patrium famulis aperire profundum.
dat signum felix Concordia reddere castris
uictrices aquilas atque in tentoria cogi.
numquam tanta fuit species nec par decus ulli
militiae, cum dispositis bifida agmina longe
duceret ordinibus peditum psallente caterua,
ast alia de parte equitum resonantibus hymnis.
non aliter cecinit respectans uictor hiantem
Istrahel rabiem ponti post terga minacis,
cum iam progrediens calcaret litora sicco
ulteriora pede, stridensque per extima calcis
mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso
gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo,
ac refluente sinu iam redderet unda natatum
piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
pulsauit resono modulantia tympana plectro
turba dei celebrans mirum ac memorabile saeclis
omnipotentis opus, liquidas inter freta ripas
fluctibus incisis et subsistente procella
crescere suspensosque globos potuisse teneri.
sic expugnata Vitiorum gente resultant
mystica dulcimodis Virtutum carmina psalmis.
uentum erat ad fauces portae castrensis, ubi artum
liminis introitum bifori dant cardine claustra.
nascitur hic inopina mali lacrimabilis astu
tempestas, placidae turbatrix inuida pacis,
quae tantum subita uexaret clade triumphum.
inter confertos cuneos Concordia forte
dum stipata pedem iam tutis moenibus infert,
excipit occultum Vitii latitantis ab ictu
mucronem laeuo in latere, squalentia quamuis
texta catenato ferri subtegmine corpus
ambirent sutis et acumen uulneris hamis
respuerent, rigidis nec fila tenacia nodis
inpactum sinerent penetrare in uiscera telum.
rara tamen chalybem tenui transmittere puncto
commissura dedit, qua sese extrema politae
squama ligat tunicae sinus et sibi conserit oras.
intulit hoc uulnus pugnatrix subdola uictae
partis et incautis uictoribus insidiata est.
nam pulsa culparum acie Discordia nostros
intrarat cuneos sociam mentita figuram.
scissa procul palla structum et serpente flagellum
multiplici media camporum in strage iacebant.
ipsa redimitos olea frondente capillos
ostentans festis respondet laeta choreis.
sed sicam sub ueste tegit, te, maxima Virtus,
te solam tanto e numero, Concordia, tristi
fraude petens. sed non uitalia rumpere sacri
corporis est licitum, summo tenus extima tactu
laesa cutis tenuem signauit sanguine riuum.
exclamat Virtus subito turbata: "quid hoc est?
quae manus hic inimica latet, quae prospera nostra
uulnerat et ferrum tanta inter gaudia uibrat?
quid iuuat indomitos bello sedasse Furores
et sanctum Vitiis pereuntibus omne receptum,
si Virtus sub pace cadit?" trepida agmina maestos
conuertere oculos: stillabat uulneris index
ferrata de ueste cruor, mox et pauor hostem
comminus adstantem prodit; nam pallor in ore
conscius audacis facti dat signa reatus
et deprensa tremunt languens manus et color albens.
circumstat propere strictis mucronibus omnis
Virtutum legio exquirens feruente tumultu
et genus et nomen, patriam sectamque, deumque
quem colat et missu cuiatis uenerit. illa
exsanguis turbante metu: "Discordia dicor,
cognomento Heresis; deus est mihi discolor," inquit,
"nunc minor, aut maior, modo duplex et modo simplex,
cum placet, aŽrius et de phantasmate uisus,
aut innata anima est quoties uolo ludere numen;
praeceptor Belia mihi, domus et plaga mundus."
non tulit ulterius capti blasphemia monstri
Virtutum regina Fides, sed uerba loquentis
inpedit et uocis claudit spiramina pilo,
pollutam rigida transfigens cuspide linguam.
carpitur innumeris feralis bestia dextris;
frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras
quod canibus donet, coruis quod edacibus ultro
offerat, inmundis caeno exhalante cloacis
quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
discissum foedis animalibus omne cadauer
diuiditur, ruptis Heresis perit horrida membris.

conpositis igitur rerum morumque secundis
in commune bonis, tranquillae plebis ad unum
sensibus in tuta valli statione locatis
struitur media castrorum sede tribunal
editiore loco, tumulus quem uerti
exstruitur media castrorum sede tribunal
editiore loco, tumulus quem uertice acuto
excitat in speculam, subiecta unde omnia late
liber inoffenso circum inspicit aŽre uisus.
hunc sincera Fides simul et Concordia, sacro
foedere iuratae Christi sub amore sorores,
conscendunt apicem; mox et sublime tribunal
par sanctum carumque sibi supereminet aequo
iure potestatis, consistunt aggere summo
conspicuae populosque iubent adstare frequentes.
concurrunt alacres castris ex omnibus omnes,
nulla latet pars Mentis iners, quae corporis ullo
intercepta sinu per conceptacula sese
degeneri languore tegat, tentoria apertis
cuncta patent uelis, reserantur carbasa, ne quis
marceat obscuro stertens habitator operto.
auribus intentis expectant contio, quidnam
uictores post bella uocet Concordia princeps,
quam uelit atque Fides Virtutibus addere legem.
erumpit prima in uocem Concordia tali
adloquio: "cumulata quidem iam gloria uobis,
o patris, o domini fidissima pignera Christi,
contigit: extincta est multo certamine saeua
barbaries, sanctae quae circumsaepserat urbis
indigenas, ferroque uiros flammaque premebat.
publica sed requies priuatis rure foroque
constat amicitiis: scissura domestica turbat
rem populi, titubatque foris quod dissidet intus.
ergo cauete, uiri, ne sit sententia discors
Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis
nascatur conflata odiis, quia fissa uoluntas
confundit uariis arcana biformia fibris.
quod sapimus coniungat amor; quod uiuimus uno
conspiret studio: nil dissociabile firmum est.
utque homini atque deo medius interuenit Iesus,
qui sociat mortale patri, ne carnea distent
Spiritui aeterno sitque ut deus unus utrumque,
sic, quidquid gerimus mentisque et corporis actu,
spiritus unimodis texat conpagibus unus.
pax plenum Virtutis opus, pax summa laborum,
pax belli exacti pretium est pretiumque pericli.
sidera pace uigent, consistunt terrea pace.
nil placitum sine pace deo: non munus ad aram
cum cupias offerre probat, si turbida fratrem
mens inpacati sub pectoris oderit antro,
nec, si flammicomis Christi pro nomine martyr
ignibus insilias seruans inamabile uotum
bile sub obliqua, pretiosam proderit Iesu
inpendisse animam, meriti quia clausula pax est.
non inflata tumet, non inuidet aemula fratri,
omnia perpetitur patiens atque omnia credit,
nunquam laesa dolet, cuncta offensacula donat,
occasum lucis uenia praecurrere gestit,
anxia ne stabilem linquat sol conscius iram.
quisque litare deo mactatis uult holocaustis,
offerat in primis pacem: nulla hostia Christo
dulcior: hoc solo sancta ad donaria uultum
munere conuertens liquido oblectatur odore.
sed tamen et niueis tradit deus ipse columbis
pinnatum tenera plumarum ueste colubrum
rimante ingenio docte internoscere mixtum
innocuis auibus; latet et lupus ore cruento
lacteolam mentitus ouem sub uellere molli,
cruda per agninos exercens funera rictus.
hac sese occultat Photinus et Arrius arte,
inmanes feritate lupi. discrimina produnt
nostra recensque cruor, quamuis de corpore summo,
quid possit furtiua manus." gemitum dedit omnis
Virtutum populus casu concussus acerbo.
tum generosa Fides haec subdidit: "immo secundis
in rebus cesset gemitus. Concordia laesa est,
sed defensa Fides: quin et Concordia sospes,
germanam comitata Fidem, sua uulnera ridet.
haec mea sola salus, nihil hac mihi triste recepta.
unum opus egregio restat post bella labori,
o proceres, regni quod tandem pacifer heres
belligeri, armatae successor inermus et aulae,
instituit Solomon, quoniam genitoris anheli
fumarat calido regum de sanguine dextra.
sanguine nam terso templum fundatur et ara
ponitur auratis Christi domus ardua tectis.
tunc Hierusalem templo inlustrata quietum
suscepit iam diua deum, circumuaga postquam
sedit marmoreis fundata altaribus arca.
surgat et in nostris templum uenerabile castris,
omnipotens cuius sanctorum sancta reuisat.
nam quid terrigenas ferro pepulisse phalangas
Culparum prodest, hominis si Filius arce
aetheris inlapsus purgati corporis urbem
intret inornatam templi splendentis egenus?
hactenus alternis sudatum est comminus armis:
munia nunc agitet tacitae toga candida pacis,
atque sacris sedem properet discincta iuuentus."
haec ubi dicta dedit, gradibus regina superbis
desiluit tantique operis Concordia consors
metatura nouum iacto fundamine templum.
aurea planitiem spatiis percurrit harundo
dimensis, quadrent ut quattuor undique frontes,
ne commissuris distantibus angulus inpar
argutam mutilet per dissona semetra normam.
Aurorae de parte tribus plaga lucida portis
inlustrata patet, triplex aperitur ad austrum
portarum numerus, tris occidualibus offert
ianua trina fores, totiens aquilonis ad axem
panditur alta domus. nullum illic structile saxum,
sed caua per solidum multoque forata dolatu
gemma relucenti limen conplectitur arcu,
uestibulumque lapis penetrabile concipit unus.
portarum summis inscripta in postibus auro
nomina apostolici fulgent bis sena senatus.
Spiritus his titulis arcana recondita mentis
ambit et electos uocat in praecordia sensus;
quaque hominis natura uiget, quam corpore toto
quadrua uis animat, trinis ingressibus aram
cordis adit castisque colit sacraria uotis;
seu pueros sol primus agat, seu feruor ephebos
incendat nimius, seu consummabilis aeui
perficiat lux plena uiros, siue algida borrae
aetas decrepitam uocet ad pia sacra senectam,
occurrit trinum quadrina ad compita nomen,
quod bene discipulis disponit rex duodenis.
quin etiam totidem gemmarum insignia textis
parietibus distincta micant, animasque colorum
uiuentes liquido lux euomit alta profundo.
ingens chrysolitus, natiuo interlitus auro,
hinc sibi sapphirum sociauerat, inde beryllum,
distantesque nitor medius uariabat honores.
hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi
lumine uicino; nam forte cyanea propter
stagna lapis cohibens ostro fulgebat aquoso.
sardonicem pingunt amethystina, pingit iaspis
sardium iuxta adpositum pulcherque topazon.
has inter species smaragdina gramine uerno
prata uirent uoluitque uagos lux herbida fluctus.
te quoque conspicuum structura interserit, ardens
chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit.
stridebat grauidis funalis machina uinclis
inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas.
at domus interior septem subnixa columnis
crystalli algentis uitrea de rupe recisis
construitur, quarum tegit edita calculus albens
in conum caesus capita et sinuamine subter
subductus conchae in speciem, quod mille talentis
margaritum ingens, opibusque et censibus hastae
addictis, animosa Fides mercata pararat.
hoc residet solio pollens Sapientia et omne
consilium regni celsa disponit ab aula,
tutandique hominis leges sub corde retractat.
in manibus dominae sceptrum non arte politum
sed ligno uiuum uiridi est, quod stirpe reciso,
quamuis nullus alat terreni caespitis umor,
fronde tamen uiret incolumi, tum sanguine tinctis
intertexta rosis candentia lilia miscet
nescia marcenti florem submittere collo.
huius forma fuit sceptri gestamen Aaron
floriferum, sicco quod germina cortice trudens
explicuit tenerum spe pubescente decorem
inque nouos subito tumuit uirga arida fetus.

reddimus aeternas, indulgentissime doctor,
grates, Christe, tibi, meritosque sacramus honores
ore pio; nam cor uitiorum stercore sordet.
tu nos corporei latebrosa pericula operti
luctantisque animae uoluisti agnoscere casus.
nouimus ancipites nebuloso in pectore sensus
sudare alternis conflictibus, et uariato
pugnarum euentu nunc indole crescere dextra,
nunc inclinatis uirtutibus ad iuga uitae
deteriora trahi seseque addicere noxis
turpibus et propriae iacturam ferre salutis.
o quotiens animam, uitiorum peste repulsa,
sensimus incaluisse deo! quotiens tepefactum
caeleste ingenium post gaudia candida taetro
cessisse stomacho! feruent bella horrida, feruent
ossibus inclusa, fremit et discordibus armis
non simplex natura hominis; nam uiscera limo
effigiata premunt animam, contra ille sereno
editus adflatu nigrantis carcere cordis
aestuat, et sordes arta inter uincla recusat.
spiritibus pugnant uariis lux atque tenebrae,
distantesque animat duplex substantia uires,
donec praesidio Christus deus adsit et omnes
uirtutum gemmas conponat sede piata,
atque, ubi peccatum regnauerat, aurea templi
atria constituens texat spectamine morum
ornamenta animae, quibus oblectata decoro
aeternum solio diues Sapientia regnet.

Prudentius Christian Latin The Latin Library The Classics Page