GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI
FACETIAE

Ne Aemuli Carpant Facetiarum Opus, Propter Eloquentiae Tenuitatem.

Multos futuros esse arbitror qui has nostras confabulationes, tum ut res leves et viro gravi indignas reprehendant, tum in eis ornatiorem dicendi modum et majorem eloquentiam requirant. Quibus ego si respondeam, legisse me nostros Majores, prudentissimos ac doctissimos viros, facetiis, jocis et fabulis delectatos, non reprehensionem, sed laudem meruisse, satis mihi factum ad illorum existimationem putabo. Nam quid mihi turpe esse putem hac in re, quandoquidem in ceteris nequeo, illorum imitationem sequi, et hoc idem tempus quod reliqui in circulis et coetu hominum confabulando conterunt, in scribendi cura consumere, praesertim cum neque labor inhonestus sit, et legentes aliqua jucunditate possit afficere? Honestum est enim ac ferme necessarium, certe quod sapientes laudarunt, mentem nostram variis cogitationibus ac molestiis oppressam, recreari quandoque a continuis curis, et eam aliquo jocandi genere ad hilaritatem remissionemque converti. Eloquentiam vero in rebus infimis, vel in his in quibus ad verbum vel facetiae exprimendae sunt, vel aliorum dicta referenda, quaerere, hominis nimium curiosi esse videtur. Sunt enim quaedam quae ornatius nequeant describi, cum ita recensenda sint, quemadmodum protulerunt ea hi qui in confabulationibus conjiciuntur.

Existimabunt aliqui forsan hanc meam excusationem ab ingenii culpa esse profectam, quibus ego quoque assentior. Modo ipsi eadem ornatius politiusque describant, quod ut faciant exhortor, quo lingua Latina etiam levioribus in rebus hac nostra aetate fiat opulentior. Proderit enim ad eloquentiae doctrinam ea scribendi exercitatio. Ego quidem experiri volui, an multa quae Latine dici difficulter existimantur, non absurde scribi posse viderentur, in quibus cum nullus ornatus, nulla amplitudo sermonis adhiberi queat, satis erit ingenio nostro, si non inconcinne omnino videbuntur a me referri.

Verum facessant ab istarum Confabulationum lectione (sic enim eas appellari volo) qui nimis rigidi censores, aut acres existimatores rerum existunt. A facetis enim et humanis (sicut Lucilius a Consentinis et Tarentinis) legi cupio. Quod si rusticiores erunt, non recuso quin sentiant quod volunt, modo scriptorem ne culpent, qui ad levationem animi haec et ad ingenii exercitium scripsit.

1. Fabula Prima Cujusdam Cajetani Pauperis Naucleri

Cajetani, qui plebei sunt, ut plurimum navigio victum quaerunt. Nauclerus ex eis admodum pauper, cum ad varia loca lucri causa, relicta domi uxore juvencula, et tenui supellectile, navigasset, post quintum ferme annum rediit. E navi e vestigio ad visendam uxorem (quae interim viri reditum desperans cum alio convenerat), domum proficiscitur. Ingressus, cum eam majori ex parte instauratam in meliusque auctam vidisset, admiratus, uxorem quaesivit quo modo domuncula, antea informis, esset perpolita. Respondit statim mulier, sibi in ea re ejus, qui omnibus fert opem, Dei gratiam affuisse: — 'Benedicatur,' inquit vir, 'Deus, pro tanto hoc beneficio erga nos suo!' Videns insuper cubile, lectumque ornatiorem, reliquamque supellectilem mundam ultra quam ferret uxoris condicio, cum percontatus esset, unde illa quoque provenissent, et Dei indulgentiam illa sibi subministrasse asseveravit: gratias iterum vir Deo egit, qui tam liberalis in se fuisset. Eodem modo, et aliis quibusdam, quae nova domi et insueta videbantur, conspectis, cum largioris Dei munificentiam affuisse diceret, virque ipse tam profusam erga se Dei gratiam admiraretur, supervenit scitulus puer triennio major, blandiens (ut mos est puerorum) matri. Conspicanti hunc marito sciscitantique quisnam puer esset, suum etiam uxor respondit. Stupenti, quaerentique viro, unde se absente puer provenisset, Dei quoque in eo acquirendo sibi astitisse gratiam mulier affirmavit. Tunc vir indignatus divinam gratiam etiam in procreandis filiis sibi adeo exuberasse: 'Multas jam,' inquit, 'gratias Deo habeo agoque, qui tot cogitationes suscepit de rebus meis.' Visum est homini, Deum nimium curiosum fuisse, qui etiam de comparandis, se absente, liberis cogitarit.

2. De Medico Qui Dementes Et Insanos Curabat

Plures colloquebantur de supervacua cura, ne dicam stultitia, eorum qui canes aut accipitres ad aucupium alunt. Tum Paulus Florentinus: 'Recte hos,' inquit, 'risit stultus Mediolanensis.' Cum narrari fabulam posceremus: 'Fuit,' inquit, 'olim civis Mediolani dementium et insanorum Medicus, qui ad se delatos intra certum tempus sanandos suscipiebat. Erat autem curatio hujusmodi: habebat domi aream, et in ea lacunam aquae foetidae atque obscenae, in quam nudos ad palum ligabat eos qui insani adducebantur: aliquos usque ad genua, quosdam inguine tenus, nonnullos profundius pro insaniae modo, ac eos tamdiu aqua atque inedia macerabat, quoad viderentur sani. Allatus est inter ceteros quidam, quem usque ad femur in aquam posuit, qui post quindecim dies coepit resipiscere, ac curatorem rogare ut ex aqua reduceretur. Ille hominem exemit a cruciatu, ea tamen condicione, ne aream egrederetur. Cui cum diebus aliquot paruisset, ut universam domum perambularet, item ut exteriorem januam non egrederetur permisit; reliquis sociis, qui plures erant, in aqua relictis. Paruit diligenter Medici mandatis.

'Stans vero aliquando super ostium, neque enim egredi audebat timore lacunae, advenientem Equestrem juvenem cum accipitre et duobus canibus, ex his qui sagaces dicuntur, ad se vocavit, rei motus novitate, neque enim, quae ante in insania viderat, tenebat memoria. Cum accessisset juvenis: 'Heus tu,' inquit ille, 'ausculta, oro, me paucis, ac, si libet, responde: hoc quo veheris, quid est, et quamobrem illud tenes?' 'Equus est,' inquit, 'et aucupii gratia.' Tum deinceps: 'Vero hoc quod manu gestas, quid vocatur et in qua re illo uteris?' 'Accipiter,' respondit, 'et aucupio aptus querquedularum et perdicum.' Tum alter: 'Hi qui te comitantur, qui sunt, age, et quid prosunt tibi?' 'Canes,' ait, 'et aucupio accommodati ad investigandas aves.' 'Hae autem aves, quarum capiendarum causa tot res paras, cujus pretii sunt, si in unum conferas totius anni capturam?' Parum quid nescio cum respondisset, et quod sex aureos non excederet, subdit homo: 'Quaenam est equi, canumque et accipitris impensa?' 'Quinquaginta aureorum,' affirmavit. Tum admiratus stultitiam Equestris juvenis: 'Ho ho,' inquit, 'abi hinc ocius, oro, atque adeo avola, antequam Medicus domum redeat. Nam si hic te compererit, veluti insanissimum omnium qui vivant, in lacunam suam conjiciet curandum cum ceteris mente captis, atque ultra omnes usque ad mentum in aquam summam collocabit.' Ostendit aucupii porro studium summam esse amentiam, nisi aliquando et ab opulentis, et exercitii gratia fiat.

3. Bonacii Guasci Qui Tam Tarde E Lecto Surgebat

Bonacius, adolescens facetus ex familia Guascorum, dum essemus Constantiae, admodum tarde surgebat e lecto. Cum socii eam tarditatem culparent, quidne tamdiu in lecto ageret, percunctarentur, subridens respondit: 'Litigantes disceptantesque ausculto. Adsunt enim mane mihi e vestigio cum expergiscor duae habitu muliebri, Sollicitudo videlicet et Pigritia; quarum altera surgere hortatur et aliquod operis agere, neque diem in lecto terere; altera priorem increpans, quiescendum asserit, et propter frigoris vim in calore lecti permanendum, indulgendumque corporis quieti, neque semper laboribus vacandum. Prior insuper rationes suas tuetur. Ita ut, cum diutius disputent atque altercentur, ego, tanquam aequus judex, nullam in partem declinans, audio disputantes, exspectans quoad sint sententia concordes. Hoc fit ut surgam tardius, exspectantes litis finem.'

4. De Judaeo Nonnullorum Suasu Christiano Facto

Judaeum cum multi hortarentur ad Christi fidem, aegre ille bona sua dimittebat. Suadebant complures, ut ea daret pauperibus, quoniam, secundum Evangelicam sententiam, quae esset verissima, centuplum esset accepturus. Persuasus tandem ad fidem conversus est, distributis inter pauperes, egenos et mendicos bonis. Inde per mensem fere hospitio exceptus est honorifice a diversis Christianis; cum ei omnes blandirentur, et laudarent factum. Ille tamen, qui precario viveret, exspectabat in dies centupli promissionem: et cum multos satietas cibandi hominis cepisset, jamque rarus invitator reperiretur, coepit homo admodum egere, ita ut ei necesse esset divertere ad hospitale quoddam, in quo morbo correptus ad extremum vitae devenit, cum sanguis per posteriora efflueret. Desperans itaque salutem, et simul pollicitationis diffisus centupli, ex anxietate quadam aerem quaerens, egressus est lectum ad secessum ventris in pratulum propinquum: ubi cum constitisset, quaesitis post egestionem ad tergendum anum herbis, invenit involutum linteum refertum pretiosis lapidibus. Quare ditior factus, adhibitis Medicis convaluit, atque domo empta et possessionibus, vixit postmodum in summa rerum opulentia. Cum ergo diceretur ab omnibus, 'Ecce, nonne verum praediximus, tibi Deum centuplum redditurum?' 'Reddidit,' inquit ille, 'sed tamen prius ut usque ad interitum cacarem sanguinem permisit.' Dictum contra eos qui tardi in beneficio dando et reddendo existunt.

5. De Homine Insulso Qui Existimavit Duos Cunnos In Uxore

Homo e nostris rusticanus, et haud multum prudens, certe in coitu mulierum rudis, sumpta uxore, cum illa aliquando in lecto renes versus virum volvens, nates in ejus gremio posuisset, erecto telo uxorem casu cognovit. Admiratusque postmodum et rogans mulierem, an duos cunnos haberet, cum illa annuisset: 'Ho, ho,' inquit, 'mihi unus satis est, alter vero superfluus.' Tum callida uxor, quae a Sacerdote parochiano diligebatur: 'Possumus,' inquit, 'ex hoc eleemosynam facere; demus eum Ecclesiae et Sacerdoti nostro, cui haec res erit gratissima, et tibi nihil oberit, cum unus sufficiat tibi.' Assentit vir uxori, et in gratiam sacerdotis, et ut se onere superfluo levaret. Igitur, eo vocato ad cenam, causaque exposita, cum sumpto cibo lectum unum tres ingrederentur, ita ut mulier media esset, vir anteriori parte, posteriori alter ex dono uteretur, Sacerdos famelicus concupitique cibi avidus, prior aggreditur aciem sibi commissam: qua in re uxor quoque submurmurans strepitum quemdam edebat. Tunc vir timens ne partes suas aggrederetur: 'Serva,' inquit, 'amice, inter nos conventa, et tua portione utere, meam intactam relinquens.' Huic Sacerdos: 'Det mihi gratiam Deus,' inquit, 'nam tua parvi facio, ut bonis tantum Ecclesiae uti possim.' His verbis acquiescens stultus ille, quod Ecclesiae concesserat, libere uti iussit.

6. De Vidua Accensa Libidine Cum Paupere

Hypocritarum genus pessimum est omnium qui vivant. Cum de his semel in coetu me praesente sermo exortus esset, dicereturque omnia hypocritis abundare, qui cum dignitatum atque bonorum ambitione ardeant, tamen simulando ac dissimulando agunt, ut non sponte, sed inviti ac superiorum praecepto honores assequi videantur: tum quidam ex astantibus dixit eos similes Paulo cuidam Beato qui habitabat Pisis, unus ex eis qui vulgo Apostoli vocantur, quorum est consuetudo sedere ad ostium nihil petentes. Cum ut nobis exponeret quis is fuisset rogaremus: 'Paulus,' inquit, 'qui, propter vitae sanctimoniam, Beatus vulgo cognominabatur, sedit aliquando cujusdam viduae ad ostium, quae sibi cibum praebebat in eleemosynam. Illa, conspicata saepius virum (erat enim formosus) exarsit in Paulum, ciboque dato rogavit, ut postridie rediret, se curaturam ut bene pranderet. Cum frequens domum mulieris accessisset, illa tandem rogavit hominem ut intus accederet ad sumendum cibum; annuit hic, et cum opipare ventrem cibo potuque farsisset, mulier, libidinis impatiens, virum amplectitur, osculaturque, asserens non inde abiturum, priusquam se cognoscat. Ille reluctanti similis, ac detestans mulieris ferventem cupiditatem, cum illa obscenius instaret, tandem cedens viduae importunitati: 'Posteaquam,' inquit, 'tantum malum patrare cupis, testor Deum, opus tuum erit: ego procul absum a culpa. Tu ipsa,' inquit, 'cape hanc maledictam carnem' (iam enim virga erecta erat), 'et ipsamet utere, ut lubet: ego enim eam minime tangam.' Ita invitus mulierem subegit, licet propter abstinentiam non tangeret carnem suam, totum peccatum tribuens mulieri.'

7. De Equestri Palliato

Ibam semel ad Pontificis Palatium. Transibat quidam e nostris palliatus equester, et forsan implicitus curis, hunc quispiam cum detecto capite reveretur, non animadvertit Episcopus. At ille superbia aut arrogantia factum existimans: 'Hic,' inquit, 'asini sui medietatem nequaquam reliquit domi, sed totum secum defert.' Significans eum asinum, qui se reverentibus non responderet.

8. Dictum Zuchari

Perambulantes aliquam urbem vir facetissimus omnium qui viverent Zucharus egoque, pervenimus ad locum ubi celebrabantur nuptiae. Postridie quam sponsa domum venerat, stetimus paululum animi relaxandi gratia, respicientes una psallentes viros ac mulieres. Tum subridens Zucharus: 'Isti,' inquit, 'matrimonium consummarunt, ego jam patrimonium consumpsi.' Facete in se ipsum dixit, qui, venditis paternis bonis, patrimonium omne comedendo ludendoque consumpserat.

9. De Praetore

Quidam iturus Florentiam Praetor, qua die urbem introivit, habuit de more in majori templo coram prioribus civitatis sermonem longum sane et molestum; nam ordiri in suam commendationem coepit se fuisse Romae senatorem, ubi quicquid ab se, itemque a reliquis in suam laudem honoremque dictum factumve exstiterat, prolixo sermone explicavit. Exitum deinceps ex Urbe comitatumque recensuit: primo die Sutrium contulisse se dixit, et quae ibi a se acta erant singulatim. Tum dietim quo in loco hospitiove fuisset, ac quicquid ab eo gestum, quaque de re esset narravit. Plures horae jam hac in narratione transierant, et nondum pervenerat Senas. Cum omnibus sermonis odiosi longitudo infensa esset, neque finis fieret dicendi, videbatur autem ille universum diem in his fabulis consumpturus, et cum nox jam appropinquaret, tunc unus ex astantibus jocabundus ad aurem Praetoris accedens: 'Domine,' inquit, 'hora jam tarda est, festinetis iter oportet. Nam nisi hodie Florentiam intraveritis, cum hodiernus dies sit vobis constitutus ad veniendum, officium hoc amittetis.' Hoc intellecto, stultus homo ac loquax tandem retulit se Florentiam venisse.

10. De Muliere Quae Virum Defraudavit

Petrus contribulis meus olim mihi narravit fabulam ridiculosam et versutia dignam muliebri. Is rem habebat cum femina nupta agricolae haud multum prudenti, et is foris in agro saepius ob pecuniam debitam pernoctabat. Cum aliquando amicus intrasset ad mulierem, vir insperatus rediit in crepusculo: tum illa, subito collocato subtus lectum adultero, in maritum versa, graviter illum increpavit, quod redisset, asserens velle eum degere in carceribus: 'Modo,' inquit, 'Praetoris satellites ad te capiendum universam domum perscrutati sunt, ut te abriperent ad carcerem: cum dicerem te foris dormire solitum, abierunt, comminantes se paulo post reversuros.' Quaerebat homo perterritus abeundi modum: sed jam portae oppidi clausae erant. Tum mulier: 'Quid agis, infelix? Si caperis, actum est.' Cum ille uxoris consilium tremens quaereret, illa ad dolum prompta: 'Ascende,' inquit, 'ad hoc columbarium: eris ibi hac nocte, ego ostium extra occludam, et removebo scalas, ne quis te ibi esse suspicari queat.' Ille uxoris paruit consilio. Ea, obserato ostio, ut viro facultas egrediendi non esset, amotis scalis, hominem ex ergastulo eduxit, qui simulans lictores Praetoris iterum advenisse, magna excitata turba, muliere quoque pro viro loquente, ingentem latenti timorem incussit. Sedato tandem tumultu, ambo in lectum profecti ea nocte Veneri operam dederunt; vir delituit inter stercora et columbos.

11. De Sacerdote Qui Ignorabat Solemnitatem Palmarum

Aellum oppidum est in nostris Apennini montibus admodum rusticanum. In eo habitabat Sacerdos rudior atque indoctior incolis. Huic cum ignota essent tempora, annique varietates, nequaquam indixit Quadragesimam populo. Venit hic ad Terram Novam, ad mercatum sabbato ante solemnitatem Palmarum. Conspectis sacerdotibus olivarum ramos ac palmulas in diem sequentem parantibus, admiratus quidnam id sibi vellet, cognovit tunc erratum suum, et Quadragesimam nulla observatione suorum transisse. Reversus in oppidum et ipse ramos palmasque in posterum diem paravit, qui, advocata plebecula: 'Hodie,' inquit, 'est dies, quo rami olivarum palmarumque dari ex consuetudine debent: octava die Pascha erit; hac tantum hebdomada agenda est paenitentia, neque longius habemus hoc anno jejunium, cujus rei causam hanc cognoscite: Carnisprivium hoc anno fuit lentum ac tardum, quod propter frigora et difficultatem itinerum hos montes nequivit superare; ideoque Quadragesima adeo tardo ac fesso gradu accessit, ut jam nil amplius quam hebdomadam unam secum ferat, reliquis in via relictis. Hoc ergo modico tempore, quo vobiscum mansura est, confitemini, et paenitentiam agite omnes.'

12. De Rusticis Nuntiis Interrogatis An Vellent Crucifixum Vivum An Mortuum Ab Opifice Emere

Ex hoc quidem oppido missi sunt quidam Aretium ad emendum ligneum Crucifixum, qui in ecclesia eorum poneretur. Deducti ad hujusmodi opificem quemdam, cum rudes et veluti stipites essent, opifex risus materiam auditis hominibus quaerens, vivumne an mortuum Crucifixum vellent, postulavit. Illi, sumpto paulo temporis ad consultandum, secreto collocuti, demum responderunt, se vivum malle: nam si eo modo suo populo non placeret, se illum e vestigio occisuros.

13. Dictum Coci Illustrissimo Duci Mediolanensi Habitum

Dux Mediolani senior, Princeps in omnibus rebus elegantiae singularis, habebat cocum egregium quem usque ad Gallos ad perdiscenda obsonia miserat. Bello, quod ingens cum Florentinis Dux habuit, cum ei aliquando non satis prosper nuntius advenisset, admodum turbavit Ducis mentem. Oblatis postmodum ad mensam epulis, sapores nescio quos cum Dux improbasset, epulas insuper, ut non rite conditas, esset aspernatus, accitum cocum veluti ignarum artis aspere increpavit. Tum ille, ut erat liberior in eloquendo: 'Si Florentini,' inquit, 'tibi gustum atque appetitum auferunt, quae mea est culpa? Cibi enim mei sapidi sunt, et summa arte compositi: sed te nimium concalefaciunt, et appetitum auferunt Florentini.' Risit ille, ut erat humanissimus, coci facetam in respondendo libertatem.

14. Ejusdem Coci Dictum Ad Praedictum Illustrem Principem

Idem cocus, bello insuper vigente, jocatus ad mensam Ducis, cum videret eum anxium atque afflictum curis: 'Non mirum esse,' inquit, 'illum torqueri: nam duo impossibilia Dux conatur: unum, ne habeat confinia: alterum, ut pinguem reddat Franciscum Barbavaram, hominem opulentum, summaque cupiditate flagrantem.' Hoc dicto perstringens et dominandi appetitum Ducis immoderatum, et Francisci immensam opum atque ambitionis cupiditatem.

15. Petitio Ejusdem Coci Ad Praedictum Principem

Is ipse cum multi peterent varia beneficii loco, summopere in cena Ducem rogavit, ut se asinum faceret. Miratus Dux quid sibi ea postulatio vellet, cur se asinum quam hominem mallet: 'Atqui omnes video,' inquit ille, 'quos in sublime extulisti, quibus honores et magistratus dedisti, superbia et fastu elatos atque insolentes evasisse asinos. Itaque ego quoque asinus a te fieri cupio.'

16. De Jannoto Vicecomite

Antonius Luscus, vir facetissimus ac doctissimus, cum ei notus quidam litteras apud Pontificem expediendas obtulisset, atque ipse in certo loco corrigere atque emendare jussisset; ille autem postridie litteras easdem retulisset, veluti emendatas, inspectis litteris: 'Tu me,' inquit, 'Jannotum Vicecomitem forsitan putasti.' Cum quaereremus quidnam hoc dictum sibi vellet: 'Jannotus,' ait, 'olim Praetor fuit noster Vincentinus, homo bonus, sed corpore et ingenio crasso. Is saepius advocato secretario mandavit scribi epistolam ad Ducem Mediolani seniorem, cujus particulam quamdam ipse dictitabat, quae spectabat ad caerimonias verborum; reliqua committebat secretario, qui afferebat epistolam postmodum scriptam. Eam Jannotus legendam sumens, statimque epistolam veluti inconditam atque ineptam increpans: 'Non bene est,' aiebat; 'perge atque emenda.' Secretarius, qui patroni sui stultitiam novit et mores, paulo post revertens, et eamdem epistolam nihilo immutatam ferens, et correxisse se et rescripsisse dicebat. Quam cum ille tanquam lecturus in manus sumeret, inspecta paululum epistola: 'Nunc bene se habet,' inquit, 'vade et obsigna, atque ad Ducem destina.' Hoc in omnibus suis facere consuevit.'

17. De Sutore Quodam Vicecomitis Per Viam Comparationis

Commiserat olim Martinus Pontifex Antonio Lusco litteras quasdam conficiendas, quas cum postmodum legisset, jussit Pontifex illas legendas quoque deferri ad quemdam amicum nostrum, in quo plurimum confidebat. Ille autem cum paulo esset in cena concalefactus a vino, litteras penitus improbavit, et alium in modum componi jussit. Tunc Antonius Bartholomeo de Bardis, qui aderat: 'Faciam,' inquit, 'in litteris meis, quod olim sutor in farsitio, quod appellant, Joannis Galeatii Vicecomitis egit: cras antequam edat, vel bibat, redibo, et litterae bene erunt.' Deinde percontanti quidnam hoc esset Bartholomeo: 'Joannes Galeatius Vicecomes,' inquit Antonius, 'pater senioris Ducis Mediolani, erat vir magnus, pinguis et corpulentus. Is cum saepius multo cibo et potu ventrem farsisset, post cenam cum iret cubitum, vocari ad se sutorem suum jubebat, quem acriter redarguens aiebat fecisse illum sibi farsitium nimis arctum, mandabatque ampliari, ne sibi esset molestum: 'Factum erit,' aiebat sutor, 'ut jubes: cras optime erit.' Deinde acceptam vestem projiciebat ad perticam, nihil immutans. Cum dicerent ceteri: 'Cur non amplias vestem hanc quae nimium ventrem Domini urget?' hic: 'Cras,' inquit, 'cum Dominus post digestionem surrexerit, ac ierit cacatum, vestis erit amplissima.' Mane portabat farsitium, quo ille induto: 'Nunc bene est,' dicebat, 'nullo in loco me offendit.' Eodem modo Antonius epistolam suam digesto vino placituram dixit.

18. Querimonia Spolii Causa Ad Facinum Canem Facta

Apud Facinum Canem, qui fuit vir crudelis, ac dux praecipuus in hac nostri temporis militia, querebatur quidam se spoliatum chlamyde in via a quodam suo milite. Hunc intuens Facinus vestitum tunica bona, quaesivit an illam, cum spoliaretur, gestasset. Cum ille annueret: 'Abi,' inquit: 'hic quem dicis te spoliasse nequaquam est ex meis militibus. Nam nullus meus unquam tibi tam bonam tunicam reliquisset.'

19. Exhortatio Cardinalis Ad Armigeros Pontificis

Cardinalis Hispaniensis, bello, quod eo auctore gestum est in Piceno adversus Pontificis hostes, cum aliquando ad aciem ventum esset, in qua vincere vel vinci eos qui Pontificem sequebantur necesse erat, hortabatur milites ad pugnam pluribus verbis, asserens qui in illo proelio cecidissent, cum Deo et Angelis pransuros; peccatorum enim omnium veniam propositam occumbentibus affirmabat, quo morti se alacrius offerrent. His exhortationibus usus, excedebat pugna. Tum unus ex astantibus militibus: 'Cur tu,' inquit, 'non et ad hoc prandium una nobiscum accedis?' At ille: 'Tempus prandii nondum est mihi, quoniam nondum esurio.'

20. Patriarchae Responsio

Patriarcha Hierosolymitanus, qui totam Cancellariam Apostolicam regebat, convocatis aliquando certam ob causam discutiendam advocatis, nonnullos nescio quidem verbis acriter castigavit. Huic cum unus prae ceteris Thomas Biracus liberius respondisset, versus in eum Patriarcha inquit: 'Malum caput habes.' At ille, ut erat homo promptus ad lacessendum ac perfacetus: 'Recte,' inquit, 'ac vere loqueris: nihil enim verius potest dici. Nam, si bonum caput haberem, satis meliori loco res nostrae essent, neque hac opus esset controversia.' 'Te igitur culpas?' ait Patriarcha. Tum ille: 'Non me,' inquit, 'sed caput reprehendo.' Facete in ipsum, qui advocatis omnibus praeerat, Patriarcham lusit, qui duro paulum capite existimabatur.

21. De Urbano Pontifice Sexto

Alter Urbanum, olim summum Pontificem Sextum, leviter perstrinxit. Nam cum ille nescio quid acrius a Pontifice contenderet: 'Malo capite es,' inquit Urbanus. Tum ille: 'Hoc idem,' inquit, 'et de te vulgi dicunt homines, Pater Sancte.'

22. De Sacerdote Qui, Loco Ornatus, Capones Episcopo Portat

Episcopus Aretinus, Angelus nomine, quem novimus, aliquando convocavit ad Synodum sacerdotes suos, praecipiens, ut qui aliqua in dignitate essent, cum cappis et cottis (sunt enim hae vestes sacerdotales) ad Synodum proficiscerentur. Quidam Presbyter, cui haec vestimenta deerant, maestus domi erat, ignorans undenam ea sibi pararet. Hunc cogitabundum vultu demisso conspicata ancilla, quam domi nutriebat, cum quaesisset maeroris causam, dixit sibi cum cappis et cottis, secundum Episcopi edictum, eundum ad Synodum esse: 'Atqui,' inquit, 'o bone vir, non recte vim mandati hujus cognovisti: non enim cappas et cottas, sed capones coctos Episcopus postulat, qui tibi sunt deferendi.' Apprehendit Sacerdos muliebre consilium, et secum capones coctos deferens, optime ab Episcopo fuit susceptus, qui per risum retulit, hunc sacerdotem solum rectius quam ceteros edicti sententiam cognovisse.

23. De Amico Qui Aegre Ferebat Multos Sibi Praeferri Doctrina Et Probitate Inferiores

In Curia Romana ut plurimum Fortuna dominatur, cum perraro locus sit vel ingenio, vel virtuti; sed ambitione et opportunitate parantur omnia, ut de nummis sileam, qui ubique terrarum imperare videntur. Amicus quidam, qui aegre ferebat praeferri sibi multos doctrina et probitate inferiores, querebatur apud Angelotum Cardinalem Sancti Marci, nullam haberi suae virtutis rationem, seque postponi his, qui nulla in re sibi pares essent. Sua insuper studia commemoravit, et in discendo labores. Tum promptus ad lacessendum Curiae vitia Cardinalis: 'Hic scientia et doctrina,' inquit, 'nihil prosunt. Sed perge et aliquod tempus ad dediscendum et addiscendum vitia vaca, si vis Pontifici acceptus esse.'

24. De Muliere Phrenetica

Mulier ex meo municipio, cum videretur phrenetica, ducebatur a viro et genere proximis ad feminam fatidicam quamdam, cujus ope vel opere curaretur. Cum per Arnum fluvium transituri mulierem supra dorsum hominis validioris imposuissent, coepit illa e vestigio nates movere, similis coeunti, ac magna voce clamitans: 'Ego,' inquit, saepius verba iterans, 'vellem futui!' quibus vocibus causam expressit morbi. Qui ferebat feminam, adeo est in risum effusus, ut una cum ea in aquam caderet. Tum ridentes omnes, cum insaniae medelam cognovissent, non esse opus incantationibus asserunt, sed coitu, ad sanitatem restituendam. Et in virum versi: 'Tu,' inquiunt, 'optimus uxoris curator eris.' Redeuntibus igitur illis, cum vir uxorem cognovisset, mens pristina rediit. Haec optima ad mulierum insaniam est medela.

25. De Muliere Supra Padum Astante

Ferebantur navicula Ferrariam, una cum certis curialibus, duae mulieres, ex his quae serviunt indigentibus. Tum mulier quaedam supra Padum astans, feminas conspicata: 'O stulti,' inquit, 'an putabatis meretrices vobis Ferrariae defuturas, cum certe plures inveniuntur hic quam Venetiis probae mulieres?'

26. De Abbate Septimi

Abbas Septimi, homo corpulentus et pinguis, vesperi Florentiam proficiscens, interrogavit rusticum obvium, an portam se ingredi existimaret. Intellexit Abbas an putaret se perventurum in urbem, antequam clauderentur portae. Ille vero in pinguedinem jocatus: 'Atqui,' inquit, 'currus faeni, nedum tu, portam introiret.'

27. Civis Constantiae Soror Gravida Facta

Nobilis Episcopus ex Britanniis, ad ostendendam quam tunc multi requirebant Concilii Constantiensis libertatem, in magno Praelatorum conventu hoc attulit testimonium. Fuisse ait Constantiae civem, cujus soror innupta gravida facta erat. Cum fratri tumor ventris innotuisset, accepto gladio, quid id esset, aut unde id prodisset, quaesivit, percussori similis. Tum juvenis exterrita, id esse Concilii opus, seque ex Concilio praegnantem. Hoc intellecto frater, Concilii metu ac reverentia, sororem impunitam reliquit. Cum ceteri aliarum rerum libertatem quaererent, ille praetulit licentiam futuendi.

28. Sigismundi Imperatoris Dictum

Sigismundus quoque Imperator cuidam coram eo querenti Constantiae libertatem non esse: 'Atqui,' inquit, 'nisi hic summa esset libertas, tu tam libere minime loquereris.' Libere enim loqui magnae libertatis signum.

29. Dictum Sacerdotis Laurentii Romani

Qua die Angelotus Romanus factus est a Pontifice Eugenio Cardinalis, quidam Laurentius sacerdos urbanus domum rediit, hilaris, applaudens, totusque in risum ac laetitiam effusus. Cum rogarent vicini, quidnam sibi obtigisset novi, quod tam laetus et alacris esset: 'Bene,' inquit, 'est; magna in spe sum, posteaquam dementes et insani Cardinales fieri coeperunt, prope diem cum Angelotus amentior me sit, Cardinalem me quoque esse futurum.'

30. Confabulatio Nicolai Anagnini

In hanc ferme sententiam Nicolaus Anagninus jocatus est in Pontificem Eugenium, quem dicebat plurimum stultis et insipientibus favere. Nam cum essemus complures, variis de rebus, ut fit, in palatio confabulantes, quidam iniquitatem Fortunae maxime accusabant, querebanturque eam rebus suis admodum adversam. Tum Nicolaus, vir doctissimus, sed ingenio inconstanti et procaci lingua: 'Nullus est omnium qui vivant,' inquit, 'cui magis quam mihi Fortuna fuerit inimica. Nam cum hoc tempore sit Stultitiae regnum, in diem omnes fere amentes et insanos, tum Angelotum quoque novimus inter eos ad amplas dignitates atque officia extolli. Ego solus relictus sum ex omnium dementium numero, cui nihil conceditur: hoc mihi solius accidit malignitate Fortunae.'

31. De Prodigio

Monstra hoc anno plura diversis in locis natura edidit. In agro Senagaliensi, in Piceno, bos quemdam serpentem peperit mirae magnitudinis. Capite erat grossiori quam sit vituli, collo longo ad mensuram ulnae, corpore cani similis terete et longiore. Hunc editum cum bos conversa respexisset, magnoque mugitu edito exterrita aufugere vellet, erectus serpens subito posterioribus cruribus cauda circumdatis ad ubera os admovit, tamdiu sugens quoad lac inerat uberibus: deinde bove relicta ad silvas vicinas aufugit. Ubera postmodum et ea crurium pars quam serpens cauda tetigerat, velut adusta nigraque diutius permanserunt. Hoc pastores (nam in armento bos erat), se vidisse affirmarunt, bovem quoque vitulum postea peperisse; idque ex litteris Ferrariam nuntiatum.

32. Dictum Magistri Hugonis Senensis

Vir insignis Hugo Senensis, Medicorum nostri temporis princeps, mihi quoque retulit, natum Ferrariae cattum bicipitem, seque id conspexisse.

33. Aliud De Monstro

In agro quoque Paduano, mense Junii, constat natum esse vitulum duobus capitibus, unico corpore, posterioribus anterioribusque cruribus duplicatis, ita tamen ut essent conjuncta. Hoc monstrum quidam ad quaestum circumferebant, multique id vidisse affirmabant.

34. Aliud De Monstro

Aliud insuper constat, allatam esse Ferrariam imaginem marini monstri nuper in litore Dalmatico inventi. Corpore erat humano umbilico tenus, deinceps piscis, ita ut inferior pars quae in piscem desinebat, esset bifurcata. Barba erat profusa, duobus tanquam cornibus super auriculas eminentibus, grossioribus mammis, ore lato, manibus quattuor tantum digitos habentibus, a manibus usque ad ascellam atque ad imum ventrem alae piscium protendebantur, quibus natabat. Captum hoc pacto ferebant. Erant complures feminae juxta litus lavantes lineos pannos. Ad unam earum accedens piscis, ut aiunt, cibi causa, mulierem manibus apprehendens ad se trahere conatus est: illa reluctans (erat enim aqua modica), magno clamore auxilium ceterarum imploravit. Accurrentibus quinque numero, monstrum (neque enim in aquam regredi poterat) fustibus ac lapidibus perimunt: quod in litus abstractum, haud parvum terrorem aspicientibus praebuit. Erat corporis magnitudo paulo longior ampliorque forma hominis. Hanc ligneam ad nos Ferrariam usque delatam conspexi. Cibi gratia mulierem comprehensam argumento fuere pueri nonnulli, qui cum diversis temporibus ad litus lavandi causa accessissent, nusquam postea comperti sunt, quos postmodum ab eo monstro necatos captosque crediderunt.

35. Pulchra Facetia Histrionis Ad Bonifacium Papam

Bonifacius, Pontifex Nonus, natione fuit Neapolitanus ex familia Tomacellorum. Appellantur autem vulgari sermone tomacelli cibus factus ex jecore suillo admodum contrito, atque in modum pili involuto interiore pinguedine porci. Contulit Bonifacius se Perusium secundo sui Pontifacatus anno. Aderant autem secum fratres et affines ex ea domo permulti, qui ad eum, ut fit, confluxerant bonorum ac lucri cupiditate. Ingresso Bonifacio urbem sequebatur turba primorum, inter quos fratres erant, et ceteri ex ea familia. Quidam cupidiores noscendorum hominum, quaerebant, quinam essent qui sequerentur. Dicebat unus, item alter: 'Hic est Andreas Tomacellus'; deinde: 'Hic Joannes Tomacellus', tum plures deinde Tomacellos nominatim recensendo. Tum quidam facetus: 'Hohe! permagnum nempe fuit jecur istud,' inquit, 'ex quo tot Tomacelli prodierunt et tam ingentes.'

36. De Sacerdote Qui Caniculum Sepelivit

Erat sacerdos rusticanus in Tuscia admodum opulentus. Hic caniculum sibi carum, cum mortuus esset, sepelivit in coemeterio. Sensit hoc Episcopus, et, in ejus pecuniam animum intendens, sacerdotem veluti maximi criminis reum ad se puniendum vocat. Sacerdos, qui animum Episcopi satis noverat, quinquaginta aureos secum deferens, ad Episcopum devenit. Qui sepulturam canis graviter accusans, jussit ad carceres sacerdotem duci. Hic vir sagax: 'O Pater,' inquit, 'si nosceres qua prudentia caniculus fuit, non mirareris si sepulturam inter homines meruit; fuit enim plus quam ingenio humano, tum in vita, tum praecipue in morte. 'Quidnam hoc est?' ait Episcopus. 'Testamentum,' inquit sacerdos, 'in fine vitae condens, sciensque egestatem tuam, tibi quinquaginta aureos ex testamento reliquit, quos mecum tuli.' Tum Episcopus et testamentum et sepulturam comprobans, accepta pecunia, sacerdotem absolvit.

37. De Tyranno Qui Homini Pecunioso Causas Injustas Injecit

Homo admodum pecuniosus erat in Piceno in oppido Cingulo. Audivit hoc Tyrannus loci, atque ad eripiendos nummos animum adjiciens, quaesivit occasionem criminis, qua illi pecunias auferret; vocato ad se viro, dixit illum crimine laesae majestatis reum teneri. Cum nihil contra ejus statum aut dignitatem a se factum contenderet, perstabat Tyrannus, asserens illum capite esse multandum. Homo inscius, quidnam tandem egisset, cum postularet: 'Hostes,' inquit, 'meos ac rebelles, qui contra me conspirarunt, domi absconditos tenuisti.' Sensit tandem ille nummis insidias parari. Malens igitur vitae quam pecuniis parcere: 'Verum est,' inquit, 'quod ais, mi Domine; sed destina mecum satellites tuos: ego hostes illos ac rebelles tibi statim comprehensos dabo.' Missos itaque lictores domum ad arculam in qua pecunia erat secum duxit, eaque aperta: 'Capite hos,' inquit, 'e vestigio. Hi sunt enim non solum Domini, sed mei quoque hostes acerrimi ac rebelles.' Quibus relatis ad Tyrannum, homo poenam omnem evasit.

38. De Religioso Qui Sermonem Succinctissimum Habuit

Oppidum est in montibus nostris, in quo multi ex variis locis ad diem festum convenerant. Erat enim celebritas S. Stephani. Religiosus quidam habiturus erat de more sermonem ad populum. Cum hora esset diei tarda, sacerdotes autem esurirent, vererenturque longitudinem sermonis, ascendenti suggestum Religioso unus et item alter, ut paucis loqueretur, in aurem hortati sunt. Ille se exorari facile passus, ac praelocutus quaedam prout consueverat: 'Fratres mei,' inquit, 'anno praeterito, cum hoc in loco vobis astantibus, verba facerem de sanctitate vitae et miraculis hujus Sancti nostri, nihil praetermisi eorum quae de illo vel audivi, vel in Sacris Libris scripta reperiuntur, quae omnia vos credo memoria tenere. Postmodum vero eum nihil novi fecisse intellexi, signo ergo crucis facto, dicite Confiteor et reliqua quae sequuntur.' Et ita abiit.

39. Facetissimum Consilium Minacii Ad Rusticum

Rusticus cum castaneam arborem ad excutiendos fructus ascendisset, decidens ex ea costam effregit pectoris. Hunc ad consolandum accessit Minacius quidam, homo perfacetus, qui inter loquendum daturum se illi normam dixit, qua servata, nunquam ex arbore caderet: 'Vellem hoc antea,' inquit aeger, 'consuluisses, attamen in futurum poteris prodesse.' Tum Minacius: 'Fac semper, ne sis celerior in descensu quam in ascensu: sed ea, qua ascendis, tarditate descendas. Hoc pacto nunquam praecipitem te ages.'

40. Ejusdem Minacii Lusoris Responsio

Idem Minacius, cum aliquando nummulos et vestes insuper ad taxillos lusisset (egenus enim erat), flens ad ostium tabernae cujuspiam sedebat. Videns maerentem flentemque amicus: 'Quidnam est tibi?' inquit. 'Nihil,' Minacius ait. 'Curnam ergo, si nihil habes, ploras?' 'Hoc solum quod nihil habeo,' inquit. Admiratus ille: 'Quare ergo si nihil habes, ploras?' ait. 'Ob hanc ipsam causam,' respondit, 'quoniam nihil est mihi.' Alter nihil causae esse cur ploraret intelligebat; alter nihil sibi reliquum superesse a ludo plorabat.

41. De Paupere Monoculo Qui Frumentum Empturus Erat

Tempore quo Florentiae summa aliquando erat annonae caritas, accessit pauper luscus ad forum, quaedam sextaria frumenti, ut dicebat, empturus. Rogavit hunc in foro percontantem pretium quidam alter superveniens, quanti sextarium frumenti venderetur: 'Hominis oculo,' inquit, 'constat,' designans his verbis annonae caritatem. Hoc audiens scitulus qui aderat puer: 'Cur tu ergo,' ait, 'tam grandem sacculum portasti, cum non amplius quam unum sextarium possis emere?'

42. Vir Qui Mulieri Dum Aegrota Esset Veniam Postulavit

Consolabatur uxorem vir, quae adversa valetudine diem suum obibat, memorans omnia bona mariti officia sibi in vita praestitisse, veniam postulans, si quid unquam adversus eam inique egisset; neque, inter cetera, se ait omisisse unquam, quin debitum toro praeberet, eo excepto tempore, quo illa non recte valeret, ne coitu fatigaretur. Tum mulier, licet morbo gravis: 'Hoc,' inquit, 'per fidem nunquam parcam neque remittam tibi: nullo enim tempore adeo invalida atque infirma exstiti, quin commode possem resupina jacere.' Danda est igitur viris opera, ne hoc veniae genus ab uxoribus implorent, cum rite negari possit.

43. De Adolescentula Quae Virum De Parvo Priapo Accusavit

Adolescens nobilis et forma insignis duxit uxorem filiam Nerii de Paciis, Equitis Florentini, inter ceteros suae aetatis egregii ac praestantis viri. Post aliquot dies, ut moris est, adolescentula ad patrem revertitur, non alacris, aut jocunda, ut ceterae assolent, sed maesta, ac vultu languido, intuens terram. Advocatam in cubiculo clanculum rogat mater: 'Nunquid res sint satis salvae?' 'Ut vultis,' flens juvencula respondit. 'Non enim me viro desponsastis,' ait, 'sed ei cui virilia desunt: nihil enim aut parum habet ejus partis, propter quam fiunt matrimonia.' Dolens admodum fortunam filiae, mater rem cum viro communicat. Deinde re, ut fit, inter consanguineos mulieresque quae ad convivium aderant vulgata, maestitia doloreque omnis impletur domus, cum non nuptam, sed suffocatam adolescentulam egregiam forma dicerent. Supervenit postmodum vir, cujus gratia convivium parabatur, et cum omnes vultu maerenti atque afflicto conspiceret, miratus rei novitatem, quidnam novi accidisset rogabat. Nullus erat qui causam doloris auderet fateri: unus tandem liberior ait dixisse puellam, mancum esse illum in virili sexu. Tum juvenis alacer: 'Nequaquam,' inquit, 'erit haec causa quae aut vos conturbet, aut convivium disperdat. Cito hoc purgabitur crimen.' Cum in mensa omnes sederent viri pariter ac mulieres, sumptis jam fere cibis, surgens adolescens: 'Patres,' inquit, 'sentio me culpari in ea re, cujus vos testes esse an vera sit volo.' Deinde educto formae egregiae Priapo (vestibus enim curtis tunc utebatur), ac supra mensam posito, omnes ad rei novitatem magnitudinemque convertit, et, an culpandus aut rejiciendus esset, quaesivit. Major mulierum pars, ut viris suis talis copia inesset, optabant. Viri permulti se ab illo tali supellectili superari sentiebant, qui omnes in adolescentulam conversi, graviter illius stultitiam increpabant. Tum illa: 'Quid objurgatis? aut quid me reprehenditis?' inquit. 'Asellus noster, quem ruri nuper conspexi, bestia est, et adeo' (extenso brachio) 'oblongum membrum habet: hic vir meus, qui homo est, non habet ejus medietatem.' Credidit simplex puella, hominibus longius quam bestiis ejusmodi membrum inesse debere.

44. De Praedicatore Qui Potius Decem Virgines Quam Nuptam Unam Eligebat

Praedicabat Tibure Frater parum consideratus ad populum, aggravans multis verbis ac detestans adulterium, dixitque inter cetera, adeo esse grave peccatum, ut mallet decem virgines cognoscere quam unicam mulierem nuptam. Hoc et multi, qui aderant, elegissent.

45. De Paulo Qui Ignorantibus Nonnullis Luxuriam Commovit

Alter, Paulus nomine (quem ipse novi), cum Seciae urbe Campaniae in quadam contione luxuriam detestaretur, nonnullos adeo lascivos atque intemperantes dicebat, ut ad eliciendam majorem ex coitu voluptatem, natibus uxoris pulvinum subjicerent. Hoc dicto adeo nonnullos (qui id ignorabant) commovit, ut paulo post id verum esse experirentur.

46. De Confessore

Mulier adolescens, quae id mihi postmodum retulit, profecta est aliquando ad confitendum peccata sua, prout fit tempore Quadragesimae. Cum inter loquendum se viro non servasse fidem diceret, statim Confessor, qui frater erat, libidine incensus, protento pallio, Priapum erectum in manu adolescentulae posuit, suadens ut sui misereretur. Illa rubore perfusa abiens, matri, quae haud procul erat, roganti, quidnam sibi tantus rubor sibi vellet, narravit Confessoris suasionem.

47. Responsio Mulieris Faceta

Interrogata semel a viro mulier, quaenam causa esset, cur, cum in coitu voluptatis ita particeps esset femina sicut et vir, tamen homines citius peterent sequerenturque mulieres quam illae viros? Tum illa: 'Summa cum ratione hoc institutum est,' inquit, 'ut potius nos requiramur a viris. Constat enim paratas ac promptas nos ad concubitum semper esse, vos autem non: frustra igitur viri peterentur a nobis cum essent imparati.' Scita facetaque responsio.

48. De Mendico Fratre, Qui Tempore Belli Bernardo Pacem Nominavit

Bello, quod primum Florentini cum Duce Mediolani posteriore habuerunt, sancitum est, capitale esse, si quis de agenda pace verba fecisset. Bernardus Manecti, civis facetissimus, erat in foro veteri, nescio quid empturus. Accessit ad eum frater quidam ex his mendicis circumforaneis, qui in triviis astantes aliquid sibi a transeuntibus dari in necessarios usus petunt, ac quippiam petiturus primis verbis: 'Pax tibi,' inquit. Tum Bernardus: 'Quid tu pacem nominasti? An nescis capitale esse, si quis de pace loquatur? Abeo,' inquit, 'ne quis me culpae affinem putet.' Hoc dicto recedens, a nebulonis illius molestia se exemit.

49. Fabula Francisci Philelphi

Erat sermo inter socios, quae poena esset statuenda in uxores impudicas. Bonifacius Salutatus eam, qua Bononiensis amicus suus minatus est se uxorem suam affecturum, existimabat. Sciscitantibus nobis poenam: 'Bononiensis,' inquit, 'vir haud magno existimandus, habuit uxorem satis liberalem, et mihi quandoque obsequentem. Cum accessissem domum aliquando noctu, foris stans, audivi eos acriter collitigantes: increpabat enim vir uxorem, accusans impudicitiam ejus. Illa, ut moris est talium, negando se tuebatur. Tum vir inter clamandum: 'Joanna, Joanna,' ait, 'ego te neque verberabo, neque percutiam, sed in tantum refutuam, quoad plenam domum filiis reddam, atque ita solam te cum natis relinquam postmodum, et abibo.' Risimus omnes genus supplicii adeo exquisitum, quo stultus ille ulturum se uxoris flagitia putavit.

50. Cardinalis Burdigalensis De Histrione

Gregorius XII, antequam Pontifex crearetur, in Conclavi, et postea quoque, plurima se facturum pollicitus est pro schismate, quod tunc in Ecclesia vigebat, atque adeo aliquibus diebus in eo quod promiserat permansit, ut etiam Pontificatui se cessurum, si opus esset, sponderet. Postmodum vero dulcedine ductus dignitatis, juramenta et promissiones omnes irritas fecit, nihil servans eorum quae antea pollicebatur. Hoc aegre ferens Cardinalis Burdigalensis, vir gravis et consilii singularis, mecum de hisce rebus aliquando loquens: 'Hic,' inquit, 'nobis effecit, quod histrio quidam Bononiensibus se asserens volaturum.' Cum reserari mihi fabulam rogarem: 'Histrio fuit nuper Bononiae,' ait, 'qui, proposito palam edicto se volaturum ex turri quadam, quae est versus pontem S. Raphaelis, milliari amplius extra urbem, praedixit. Congregato ad diem constitutum omni ferme Bononiensi populo, sole et fame, usque ad occasum solis, homines ludendo maceravit. Pendebant omnes animi suspensi ad aspectum turris, volatum hominis exspectantes. Cum ille interim in turris cacumine ostenderetur, alasque quateret volaturo similis, seque deorsum projecturum fingeret, erat magna ad haec signa populi acclamatio, patulo ore turrim aspicientis. Tum histrio, post solis tandem occasum, ne nihil actum videretur, versis ad eos renibus, culum populo ostentavit. Ita illusi omnes, inedia, et taedio confecti, in urbem noctu redierunt. Eodem modo Noster,' inquit, 'qui post tot ostentationes, tandem nobis posteriora ostendendo satisfecit.'

51. Responsio Redolphi Ad Bernabovem

Redolphi Camerinensis dictum prudens refertur. Obsidebatur civitas Bononiensis a Bernabove, ex familia Vicecomitum Domini Mediolani. Erat autem ad custodiam civitatis dux positus a Pontifice Redolphus, vir bello et pace egregius, qui se intra moenia continebat ob civitatis tutelam. Levi semel per excursores commisso proelio a quo Redolphus aberat, captus eques ad Bernabovem ductus est. Interrogabat ille inter cetera, cur non egrederetur ad bellum Redolphus? Eques, cum unam ac alteram causam attulisset, tandem dimissus rediit in civitatem. Tum Redolphus sciscitans quid in castris hostium ageretur, et quae verba Bernabovis ad eum fuissent, cum intellexisset responsionem equitis, egressum suum varie excusantem: 'Non bene,' inquit, 'neque prudenter respondisti. Vade, dic Bernabovi: 'Redolphus ait se ideo urbem non egredi, ne tu ingredi queas.' '

52. Alia Responsio Faceta Redolphi

Idem bello, quod Florentini cum Gregorio decimo Pontifice gesserunt, diversas partes secutus, nunc uni, nunc alteri haerebat. Interrogatus a quodam cur adeo nutans ita saepe se commutaret: 'Quoniam,' inquit, 'in eodem latere diutius jacere non possum.'

53. De Eodem Quomodo A Florentinis Pro Proditore Depictus Est

Florentinis postmodum proditionis habitus reus, publicis in locis urbis, ut proditor, depictus fuit. Cum vero haud multo post sentiret mitti Oratores ad se Florentinos de pace acturos, qua die ad se venturi erant, thalamum ingressus, clausis fenestris, igne accenso (erat autem mensis Augusti), sese pelliceis vestibus cooperiri in lecto jussit. Vocatis deinde Oratoribus, quaerentibus quonam morbo laboraret: Frigore, respondit, quod tamdiu in eorum muris etiam nocte ad aerem discoopertus stetisset. Hoc dicto illorum lusit picturam, quae postea ex pacto deleta est.

54. De Quodam Qui Redolphum Sagittando Vulneravit

Viri nonnulli Camerinenses extra urbem exercitii causa sagittando tempus terebant. Cum quispiam sagittam incautius emisisset, astantem procul Redolphum leviter vulneravit. Capto illo, cum variae de poena inferenda sententiae dicerentur, et, ut quisque acerrime sentiret, ita se maxime Principi gratificaturum putaret, unus censuit manum illi esse amputandum, ne amplius arcu uteretur. Redolphus liberum hominem dimitti jussit, dicens, illam futuram fuisse utilem sententiam, si id ante acceptum vulnus consilium dedisset. Plena prudentiae et humanitatis responsio.

55. Fabula Mancini

Mancinus, vir rusticus, oppidanus meus, frumento ad Figignum Castrum asellis vehendo exercebatur, quos ille compluries ad vecturam sumebat. Cum ille semel a mercato rediens, fessus e via ascendisset asinum quemdam praestantiorem, computatis in via asinis qui praeibant, domo appropinquans, eoque quo vehebatur minime annumerato, visum est ei unum deesse. Turbatus igitur ac reliquis asinis uxori quos restitueret commendatis, confestim eodem asino quo ferebatur ad mercatum septem millibus passuum retrocedit, quaerensque a singulis obviis an asinum quempiam amissum reperissent. Cum omnes negarent, domum noctu maerens et dolens jacturam asini rediit. Tandem etiam ab uxore admonitus cum descendisset, illum, quem tanto studio et dolore asinum quaesierat, esse cognovit.

56. De Illo Qui Aratrum Super Humerum Portavit

Alter, Pierus nomine, admodum incultus, cum usque ad meridiem arasset, fessis bobus, et ipse labore fatigatus, rediturus in oppidum, aratrum super asellum alligat, deinde asellum, praemissis bobus, ascendit. Qui cum nimio onere gravatus sub pondere deficeret, sentit tandem Pierus asellum ire non posse. Tum descendens atque aratrum super humerum ponens, rursus asellum ascendit, inquiens: 'Nunc recte ambulare potes, non enim tu, sed ego aratrum fero.'

57. Responsio Elegans Dantis, Poetae Florentini

Dantes Alligerius, poeta noster Florentinus, aliquamdiu sustentatus est Veronae opibus Canis veteris Principis de la Scala, admodum liberalis. Erat autem et alter penes Canem Florentinus, ignobilis, indoctus, imprudens, nulli rei praeterquam ad jocum risumque aptus, cujus ineptiae, ne dicam facetiae, Canem perpulerant ad se ditandum. Cum illum veluti beluam insulsam, Dantes, vir doctissimus, sapiens ac modestus, ut aequum erat, contemneret: 'Quid est' inquit ille, 'quod tu, cum habearis sapiens ac doctissimus, tamen pauper es et egenus, ego autem stultus et ignarus divitiis praesto?' Tum Dantes: 'Quando ego reperiam dominum,' inquit, 'mei similem et meis moribus conformem, sicuti tu tuis, et ipse similiter me ditabat.' Gravis sapiensque responsio! Semper enim domini eorum consuetudine qui sibi sunt similes delectantur.

58. Ejusdem Poetae Faceta Responsio

Huic ipsi inter seniorem aliquando junioremque Canes prandenti, cum ministri utriusque, dedita opera, ante pedes Dantis, ad eum lacessendum, ossa occulte subjecissent, remota mensa, versi omnes in solum Dantem, mirabantur, cur ante ipsum solummodo ossa conspicerentur. Tum ille, ut erat ad respondendum promptus: 'Minime,' inquit, 'mirum, si Canes ossa sua comederunt: ego autem non sum Canis.'

59. De Muliere Obstinata Quae Virum Pediculosum Vocavit

Colloquebantur aliquando de pertinacia mulierum, quae ita quandoque perstant animo indurato, ut se mori malint quam cedere ex sententia. Tum unus: 'Mulier quaedam e nostris,' inquit, 'admodum viro contraria, semper verbis ejus objurgando refragabatur, perstans in eo quod coeperat, ita ut superior esse vellet. Habita semel cum viro gravi altercatione, maritum pediculosum vocavit. Ille, ut verbum id retractaret, uxorem verberibus contendebat, pugnis caedens ac calcibus. Quo magis caedebatur, eo plus illa pediculosum appellabat. Vir tandem verberando lassus, ut uxoris pertinaciam superaret, per funem in aquae puteum demisit, suffocaturum se dicens, nisi verbis ejusmodi abstineret. Instantius perseverabat, etiam in aqua mentum usque constituta, verbum illud continuans. Tum vir, ne amplius loqui posset, in puteum demersit, tentans si eam mortis periculo a verborum pertinacia posset avertere. At illa, loquendi facultate adempta, etiam dum suffocaretur, quod loqui nequibat, digitis exprimebat; nam manibus super caput erectis, atque ungulis utriusque pollicis conjunctis, saltem quod potuit gestu, viro pediculos objiciebat. Unguibus enim eorum digitorum pediculi a feminis occidi consueverunt.'

60. De Eo Qui Uxorem In Flumine Peremptam Quaerebat

Alter, uxorem quae in flumine perierat quaerens, adversus aquam proficiscebatur. Tum quidam admiratus, cum deorsum secundum aquae cursum illam quaeri admoneret: 'Nequaquam hoc modo reperietur,' inquit. 'Ita enim, dum vixit, difficilis ac morosa fuit, reliquorumque moribus contraria, ut nunquam nisi contrario et adverso flumine etiam post mortem ambulasset.'

61. De Rustico Qui Nobilem Se Fieri Quaerebat

Petebat a Duce Aurelianensi subrusticus moribus et vita incultus quidam, qui ei serviebat, ut se nobilem faceret. Id fit apud Gallos emptis possessionibus, ex quibus solis ruri vitam nobiles ducant. Tum Dux, qui naturam hominis callebat: 'Divitem,' inquit, 'te facillime possem facere; nobilem nunquam possem.'

62. De Guilhelmo Qui Habebat Priapeam Supellectilem Formosam

Erat in oppido nostro Terrae Novae vir nomine Guilhelmus, faber lignarius, Priapea supellectile satis copiosus. Divulgaverat hoc uxor inter vicinas. Ea mortua, duxit aliam uxorem juvenculam simplicem, Antoniam nomine, quae desponsata praesenserat ex vicinis ingens viri telum. Qua ergo nocte primo cum viro concubuit, tremebunda nolebat haerere viro, neque coitum pati. Sensit vir tandem quid timeret adolescentula, consolatusque illam, verum esse quod audierat, ait, sed duas se mentulas habere, parvam ac majorem quamdam. 'Ne te ergo offendam,' ait, 'utar hac nocte parva, quae tibi minime nocebit; postea majori, si tibi videbitur.' Consentiens puella obsecuta est viro, absque clamore aut nocumento aliquo. Post mensem vero facta liberior atque audentior, cum noctu viro suo blandiretur: 'Mi vir,' inquit, 'si libet, majore jam illo socio utaris.' Risit vir, cum semiasellus in ea re videretur, bonum uxoris appetitum: hoc postea narrantem audivi in aliorum coetu.

63. Responsio Unius Mulieris Pisanae

Sambacharia mulier Pisana fuit, prompta ad respondendum. Accedens histrio quidam ad illudendum ei: 'Praeputium,' inquit, 'asini vos salutat.' Tum illa e vestigio: 'Ohe!' inquit, 'sane unus ex suis nuntiis videris.' Quo facete dicto abiit.

64. Dictum Matronae Quae Vestes Adulterae Ad Fenestras Conspexit

Mulier adultera expanderat mane ad fenestras varii generis vestimenta ab adultero data. Matrona ante domum transiens, conspectis tot vestibus: 'Sicut aranea telas, ita haec,' inquit, 'vestes suas culo effecit, pudendorum artificium omnibus ostentans.'

65. Monitio Cujusdam

Rogabat quidam contribulem meum virum facetum tempore vindemiae, ut sibi vasa quaedam vinaria mutuo concederet. Tum ille inquit: 'Do uxori expensas per universum annum, ut ea in Carnisprivio uti possim.' Monuit hoc dicto non esse postulandas ab aliis eas res, quarum usus esset eis necessarius.

66. Dictum Perusini Ad Uxorem

Perusini habentur viri faceti ac perurbani. Rogavit maritum uxor, Petrucia nomine, ad diem festum postridie profectura, ut sibi calceos novos emeret. Annuit vir ejus, et simul jussit, antequam domo abiret, mane gallinam in prandium coqui. Uxor, cum cibum parasset, ostium egressa, conspectoque simul quem summe adamabat juvene, domum regreditur, dato signo, ut se intus, cum vir abesset sequeretur; et, ne longior mora esset, ascensis scalis se ad terram prostravit, ita ut ex ostio posset conspici. Superimposito autem juvene, clunes ejus cruribus ac pedibus amplexa, concupito operi intendebat. Vir interim existimans uxorem ad festivitatem jam profectam, et simul tardius redituram, socium rogavit ad prandium, dicens uxorem prandio esse fallendam. Cum domum pergerent, vir prius ingreditur, visaque apud scalas uxore supra juvenem pedes commovente: 'Ohe! Petrucia,' inquit, 'per culum asini!' ut mos est illis jurandi) 'si hoc modo ambulaveris, nunquam istos calceos consumes.'

67. Perfacetum Dictum Cujusdam Adolescentis

Querebatur rusticana mulier anserulos suos non se bene habere, fascinatos verbis cujusdam vicinae, quae, cum illos collaudasset, nequaquam postea addidisset: Deus eos benedicat, prout vulgo dici solet. Haec cum adolescens audisset: 'Nunc causam video,' inquit, 'cur mihi mentula aegrius se habuit his diebus admodum debilitata. Nam cum eam quispiam laudasset, nequaquam addidit ejusmodi benedictionem, quo factum est, ut fascinatam putem, cum postmodum nunquam erexit caput. Benedic ergo eam, te rogo,' ait, 'quo priores recuperet vires.'

68. De Viro Stolido Qui Simulantem Vocem Credidit Se Ipsum Esse

Pater cujusdam amici nostri cognoscebat mulierem viro insulso ac balbutienti nuptam. Semel cum noctu ad eam accederet, credens virum abesse, ostium palam pulsavit, simulans viri vocem, ac sibi aperiri ostium petiit. Vir autem stolidus, domi existens, audita illius voce: 'Joanna, aperi, Joanna, introduc illum,' inquit: 'nam videtur idem, qui ego, esse.'

69. De Rustico Qui Anserem Venalem Deferebat

Rusticum adolescentem, qui Florentiae anserem deferebat venalem, conspicata mulier, quae sibi faceta videbatur, ridendi hominis gratia rogavit, quanti anserem faceret. At ille: 'Quod facillime,' inquit, 'persolvas.' 'Quid est?' inquit mulier. 'Unico,' ait ille, 'coitu.' 'Jocaris,' respondit mulier, 'sed domum ingredere, et de pretio conveniemus.' Ingressus domum, cum perstaret in sententia, mulier pretio annuit. Verum cum superiores partes egisset, petito ansere, rusticus se negat daturum; non enim se mulierem subagitasse, sed se ab ea compressum dixit. Igitur, redintegrata pugna, munere sessoris fungitur adolescens. Iterum ex conventu mulier cum anserem postulasset, renuit adolescens, pari ratione se cum illa esse asserens; non enim se pretium accepisse, sed repulisse injuriam illatam; nam se prius a muliere subactum. Cum longior progrederetur contentio, superveniens vir sciscitatur, quaenam haec sit controversia: 'Cupiebam,' inquit uxor, 'tibi cenam opiparam parare, nisi hic maledictus impediret: convenerat enim mecum in viginti solidis; nunc, postquam introiit domum, mutata est sententia, duos amplius requirit.' 'Eia,' inquit vir, 'tam parva res impedit cenam nostram! Accipe,' inquit, 'quodlibet.' Ita rusticus pretium abstulit et concubitum uxoris.

70. De Avaro Qui Urinam Degustavit

Curialis unus e nostris notae avaritiae, saepe mensam familiae accedebat, dum comederet, degustans vinum, an satis aquatum esset: simulabat autem se id agere, ut bono vino uterentur. Hoc cum animadvertissent nonnulli, tandem communicato consilio recentem quandoque urinam pro vino in mensa supposuere, qua hora venturum hominem suspicabantur. Accessit ille more suo, et cum urinam bibisset, nauseans ac semieructans, magno clamore abscessit, minatus multa illis qui haec conati essent. Illi vero risu cenam finierunt. Hoc ejus rei machinator mihi postmodum retulit multo cum risu.

71. De Quodam Pastore Simulatim Confitente

Pastor ovium, ex ea Regni Neapolitani ora quae olim latrociniis operam dabat, semel Confessorem adiit, sua peccata dicturus. Cum ad sacerdotis genua procubuisset: 'Parce mihi,' inquit ille lacrimans, 'Pater mi, quoniam graviter deliqui.' Cum juberet dicere quid esset, atque ille saepius id verbum iterasset, tanquam qui nefarium admisisset scelus, tandem hortatu sacerdotis ait, se cum caseum faceret jejunii tempore, ex pressura lactis guttas quasdam quas non spuisset in os desiliisse. Tum sacerdos, qui mores illius patriae nostrae, subridens, cum dixisset graviter illum deliquisse, qui Quadragesimam non servasset, quaesivit numquid aliis obnoxius esset peccatis. Abnuente pastore, rogavit, num cum aliis pastoribus quemquam peregrinum, ut mos est illius regionis, transeuntem spoliasset aut peremisset: 'Saepius,' inquit, 'utraque in re cum reliquis sum versatus; sed istud,' ait, 'apud nos est ita consuetum, ut nulla conscientia fiat.' Cum utrumque grave facinus Confessor asseveraret, ille ut rem levem latrocinia et hominum caedem, quae apud eos usu probarentur, existimans, solius lactis veniam petebat. Res pessima consuetudo peccandi, quae etiam illa errata levia reddit, quae sunt gravissima.

72. De Lusore Propter Lusum In Carcerem Truso

Est in oppido Terrae Novae certa constituta poena his qui luserunt ad talos. Quidam notus meus, in ludo deprehensus, contracta poena, in carcerem trusus fuit. Cum peteretur ab eo, cur ibi reclusus esset: 'Hic noster Praetor,' inquit, 'quia quod meum erat lusi, me in carcerem posuit. Quidnam hic ageret, si lusissem suum?'

73. De Patre Filium Ebrium Redarguente

Pater, cum filii ebrietatem saepius nequicquam redarguisset, conspecto semel in via ebrio, erectis verendis, turpiter jacente, pueris quoque permultis qui circumstabant ridentibus atque illudentibus, filium ad tam verecundum spectaculum vocavit, existimans hoc exemplo ab ebrietate deterreri eum posse. Ille autem, viso ebrio: 'Rogo, pater,' inquit, 'ubi est id vinum, quo iste ebrius factus est, ut ego etiam ejus vini dulcedinem degustem?' non ebrii turpitudine absterritus, sed vini cupiditate commotus.

74. De Adolescente Perusino

Hispinam quoque Perusinum, adolescentem nobilem atque admodum dissolutum, cum opprobrio ceteris ex ea familia esset, ad se vocavit semel Simon Caeculus, cognatus ejus, senex magnae auctoritatis atque admodum prudens: et cum rationibus multis adolescentem ad meliorem vitam hortatus esset, detestans vitia, virtutes vero collaudans, postquam tandem peroravit: 'Simon,' inquit ille, 'composite atque ornate admodum, sicuti virum eloquentem decet, fecisti verba: verum centies jam pulchriores orationes in hanc sententiam audivi, et tamen nihil eorum quae dicebantur unquam facere volui.' Nihil amplius superior exemplo quam hic verbis profuit.

75. De Duce Andegavensi Qui Pretiosam Supellectilem Redolpho Ostendit

Erat sermo aliquando in coetu doctorum virorum reprehendentium inanem eorum curam, qui multum studii operaeque in quaerendis emendisque pretiosis lapidibus ponunt. Hic quidam: 'Recte,' inquit, 'Redolphus ex Camerino Ducis Andegavensis, cum ad Regnum Neapolitanum proficisceretur, stultitiam monstravit. Cum enim Redolphus ad eum visendum in castra venisset, ostendit ei Dux pretiosam admodum supellectilem, interque cetera margaritas, saphiros, carbunculos, et ceteros lapides, magno qui in pretio habentur. His conspectis, quaesivit Redolphus quanto lapides illi existimarentur et quid utilitatis afferrent. Magnum quid aestimari Dux respondit, sed nihil afferre lucri. Tum Redolphus 'Ostendam tibi,' inquit, 'duos lapides decem florenorum, qui mihi annuatim ducentos reddunt,' ac deinde cum Ducem haec admirantem ad molendinum quod ipse construi fecerat duxisset, duos molares lapides ei ostendit, dicens illos esse, qui suorum pretiosorum utilitatem virtutemque superarent.

76. De Eodem Redolpho

Hic ipse cuidam Camerinensi, qui visendi causa orbem peragrare cupiebat, jussit usque Maceratam oppidum proficisci. Quod ille cum effecisset: 'Orbem,' inquit, 'terrarum universum conspexisti,' nihil esse aliud asserens mundum hunc quam colles, convalles, montes, planitiem, culta atque inculta loca, nemora et silvas, quae omnia eo loci spatio continentur.

77. Facetissimum Dictum Cujusdam Perusini

Erat Perusino cuidam dolium vini sapidi et boni admodum parvum. Ad eum pro vino cum quidam puerum cum vase majusculo destinasset, sumpto in manibus vase, atque ad nares admoto: 'Ohe!,' inquit, 'vas istud admodum foetet. Nunquam in hoc vinum meum infundam: vade atque ad eum qui te misit istud reporta.'

78. Contentio Duarum Meretricum De Tela Linea

Duae Romanae mulieres, quas novi, diversa aetate et forma, iverunt domum Curialis cujusdam e nostris, voluptatis ac praemii causa. Is cum pulchriorem bis cognovisset, alteram semel tamen attigit; tum, ne se spretam putaret, tum ut iterum rediret cum socia. Abeuntibus telam lineam dono dedit, non discernens quanta esset futura cuique portio. In divisione, clancula contentio orta est inter feminas, altera duas partes, secundum opus exactum, altera medietatem secundum personas postulante. Diversae utrinque variaeque rationes afferebantur, cum una majorem se laborem perpessam esse, reliqua parem fuisse contenderet. Ex verbis ad verbera devenerunt, ac unguium capillorumque certamen. Primo vicini, inde etiam mariti concurrunt, dissidii causam ignorantes, utraque sibi verborum contumeliam illatam asserente. Viris suae cujusque uxoris causam tuentibus, mulierum pugna ad viros descendit: vectibus ac lapidibus acta res est, donec concurrentium interventus proelium diremit. Viri, dissensionis causam ignorantes, inimicitiam servant reclusi in caveis, more Romano. Pannus est apud quemdam ob rem indiscussam nondum divisus, sed occulte a mulieribus de dividendo agitur. Quaeritur a doctoribus quid sit juris.

79. De Gallo Et Vulpe

Esuriens quondam Vulpes, ad decipiendas gallinas, quae, Gallo duce, arborem excelsiorem quo sibi aditus non erat, ascenderant, ad Gallum blande accessit, quem comiter cum salutasset: 'Quid in excelso agis?' inquit. 'Numquid non audisti nova haec recentia tam salutaria nobis?' 'Nequaquam,' Gallus cum respondisset, 'atque praenuntia,' — 'Huc accessi,' ait, 'ad communicandum tecum alacritatem. Animalium omnium concilium celebratum est, in quo pacem perpetuam omnium animantium inter se firmarunt, ita ut, omni sublato timore, nulli ab altero insidiae aut injuriae fieri amplius queant, sed pace et concordia omnes fruantur. Licet abire unicuique, vel soli, quo velit, secure. Descendite igitur, et hunc festum agamus diem.' Agnita Vulpis fallacia Gallus: 'Bonum,' inquit, 'affers nuntium et mihi gratum,' et simul collum altius protendens, prospecturoque longius et admiranti similis, in pedes se erexit. 'Tu quidnam aspicis?' Vulpes cum dixisset, — 'Duos,' inquit, 'magno cursu, ore patulo adventantes canes.' Tum tremebunda Vulpes: 'Valete,' inquit, 'mihi fuga expedit, antequam illi adveniant,' et simul coepit abire. Hic Gallus: 'Quonam fugis, aut quid times?' ait, 'siquidem pace constituta, nihil est timendum.' 'Dubito,' inquit Vulpes, 'an canes isti audierunt decretum pacis.' Hoc pacto, dolo illusus est dolus.

80. Facetum Dictum

Vir in dicendo liberior, cum quid audacius loquens in palatio Pontificis, gestu jocoque dissolutiori uteretur: 'Quid ais?' inquit socius quidam, 'stultus quidem diceris.' Tum ille: 'Hoc,' inquit, 'permagni lucri loco ponerem. Non enim alio pacto possum carus esse his qui nunc regnant, cum stultorum hoc tempus existat, atque hi soli potiantur rerum.'

81. Disceptatio Inter Florentinum Et Venetum

Venetis foedus erat cum Duce Mediolani ad decennium. Interim primo inter Florentinos Ducemque orto bello, cum Florentinorum res deteriori loco viderentur, Veneti Ducem haud quicquam hostile timentem adorti, rupto foedere, Brixiam occuparunt: veriti ne, si Dux superior esset, omnis belli moles in se verteretur. Florentino Venetoque postmodum de hac re disceptantibus, cum Venetus diceret: 'Nobis libertatem debetis: nam nostra opera liberi estis.' 'Hoc nequaquam verum est,' inquit ad retundendam illius petulantiam Florentinus: 'non enim nos liberos esse fecistis, sed nos vos reddidimus proditores.'

82. Comparatio Antonii Lusci

Ciriacus Anconitanus, homo verbosus et nimium loquax, deplorabat aliquando, astantibus nobis, casum atque eversionem Imperii Romani, inque ea re vehementius angi videbatur. Tum Antonius Luscus, vir doctissimus, qui in coetu aderat, ridens hominis stultam curam: 'Hic persimilis est,' inquit, 'viro Mediolanensi, qui, die festo, cum audisset unum e grege cantorum (qui gesta heroum ad plebem decantant) recitantem mortem Rolandi, qui septingentis jam ferme annis in proelio occubuit, coepit acriter flere, atque inde, cum uxor domum reversum maestum ac gementem vidisset, rogassetque quidnam accidisset novi: 'Heu! mea uxor,' inquit, 'defunctus sum!' 'Mi vir,' uxor ait, 'quid tibi adversi evenit? Solare, atque ad cenam veni.' At ille cum in gemitu perseveraret, neque cibum vellet sumere, tandem instantius maeroris causam percontanti mulieri: 'An nescis,' respondit, 'quae nova hodie audivi?' 'Quaenam, vir?' uxor inquit. 'Mortuus est Rolandus, qui solus tuebatur Christianos!' Solata est mulier insulsam maestitiam viri, et vix tandem ad cenam potuit illum perducere.'

83. De Cantore Qui Praedixit Se 'Mortem Hectoris' Recitaturum

Subjunxit alter similis fabellam stultitiae: 'Quidam,' inquit, 'vicinus meus, homo simplex, audiebat quempiam ex ejusmodi cantoribus, qui in fine sermonis ad illiciendam audientium plebem, praedixit se postridie 'Mortem Hectoris' recitaturum. Hic noster, antequam cantor abiret, pretio redemit, ne tam cito Hectorem virum bello utilem interficeret. Ille 'Mortem' postero die distulit. Alter vero saepius pretium dedit sequentibus diebus pro vitae dilatione. Et cum pecuniae defuissent, tandem mortem ejus multo fletu ac dolore narrari audivit.'

84. De Muliere Quae Se Viro Semimortuam Ostendit

Sarda oppidum est in montibus nostris situm. In eo cum vir simplex uxorem cum altero coeuntem deprehendisset, illa statim se semimortuam simulavit, prosternens se ad terram, similis defunctae. Accedens vir propius, ac mortuam credens, coepit illacrimans brachia uxoris fricare. Tum illa, subapertis oculis, tanquam ad se paululum reversa, cum petisset vir quidnam accidisset, se nimio timore percussam dixit, et cum eam consolari stultus coepisset, ac si quid vellet petere jussisset: 'Volo,' inquit illa, 'jures te nihil vidisse.' Statim cum id jurasset, mulieri valetudo restituta est.

85. Faceta Jocatio Militis Florentini

Rossus de Riciis, Eques Florentinus, magni vir animi ac severus, uxorem habuit Teldam nomine, vetulam et minime formosam. Hic coepit in ancillam, quam domi habebat, oculos conjicere, et cum illam saepius molestasset, illa ad patronam rem detulit. Suasit ut assentiretur, ac certo in loco subobscuro horam Rosso assignaret, in quem pro ancilla se Telda clam contulit. Accedens ad locum Rossus, ac mulierem pro ancilla diutius tractans, tandem, demissa mentula, nihil agere potuit. Tum exclamans uxor: 'Eia,' inquit, 'Eques merdose, si hic ancilla extitisset, recte cum ea rem habere potuisses.' Tum Miles: 'Oh! Telda mi, per Deum!' inquit, 'hic meus socius prudentior admodum est quam ego. Nam postquam te pro ancilla ignarus attigi, statim ille malam carnem te esse cognovit, ac propterea retrocedens me restituit.'

86. De Milite Qui Uxorem Habebat Litigiosam

Habebat Florentinus Eques admodum nobilis uxorem litigiosam ac perversam, quae quotidie ad Religiosum Confessorem, vel, ut aiunt, Devotum suum querelas viri et vitia deferebat. Hic Equitem reprehendebat, objurgabatque. Aliquando verbis admonitus uxoris et ut pacem inter eos poneret, rogavit virum ad confessionem peccatorum. Qua facta non dubitabat conventuram inter eos concordiam. Paruit Eques, et cum Religiosus eum sua peccata explicare jussisset: 'Nequaquam est opus,' inquit, 'quicquid enim unquam commisi, et multo plura etiam, ab uxore saepius tibi recitata extiterunt.'

87. De Temerario Qui Asinos Curabat

Fuit nuper Florentiae homo confidens ac temerarius, nulli arti deditus. Is cum legisset apud Medicum quemdam nomen et virtutem certarum pillularum, quae ad varios morbos conferre dicebantur, existimavit homo ridiculus se iis solis pillulis de facili Medicum evasurum. Confecto earum magno numero, urbem egressus coepit vagari per oppida et villas, Medicinae artem professus. Ad omnem autem aegritudinem has pillulas accommodabat, earumque cura aliqui casu valetudinem recuperarunt. Cum hujus fama percrevisset stulti apud stultos, unus qui asinum suum amiserat, rogavit hominem, numquid remedium ad recipiendum asinum haberet. Assensit ille, et ei sex pillulas deglutiendas dedit. Quibus sumptis abiens, postero die cum asinum quaereret, ac cogentibus pillulis de via discessisset, laxandi ventris gratia, in arundinetum forte divertit; ibi reperto asino pascente, Medici scientiam et pillulas ad caelum laudibus extulit. Ad hunc postmodum, veluti alterum Aesculapium, magnus fiebat rusticorum concursus, qui audierant Medici medelas etiam ad recipiendos asinos accommodatas.

88. Comparatio Petri De Eghis

In seditione quadam civitatis Florentiae qua cives pro statu rerum inter se certabant, cum quidam alterius factionis ab adversariis magno tumultu occideretur, unus ex his qui longe aberant, gladios exsertos conspiciens, atque homines concursantes, percontatus est a circumstantibus quidnam ibi ageretur. Tum unus, nomine Petrus de Eghis: 'Illic,' inquit, 'magistratus civitatis atque officia dividuntur.' 'Nolo,' inquit ille, 'res quae tam caro constant,' atque e vestigio recessit.

89. De Medico

Cum cenarent mecum contribuli nonnulli, homines ad facetias prompti, multa ridenda inter cenandum dicebantur, inter quae unus subridens: 'Cechinus,' inquit, 'Medicus Aretinus, accersitus ad curandum quamdam formosam adolescentulam, quae psallendo contorserat genu; in componendo cum et tibiam feminae et coxam peralbam ac mollem aliquamdiu tractasset, erecta est mentula majorem in modum, ita ut subligaculo contineri nequiret. Tum suspirans cum assurrexisset, atque illa quid pro ea cura sibi dari vellet, quaesisset, nihil sibi deberi respondit. Quaesita causa: 'Pares enim in opere,' inquit, 'sumus; ego enim tibi membrum contortum direxi, tu item mihi aliud erexisti.'

90. Jocatio Cujusdam Veneti Qui Equum Suum Non Cognoverat

Loquentibus nonnullis doctis viris de insulsitate, stultitiaque multorum, narravit Antonius Luscus, vir facetissimus, cum olim ab Roma Vincentiam proficisceretur, addidisse se in suam societatem Venetum quemdam, qui perraro, ut videbatur, equitasset. Qui cum Senis divertisset ad hospitium in quo et alii permulti cum equis erant, maneque ad iter se quisque pararet, solus Venetus sedebat ad fores otiosus, atque ocreatus. Admiratus Luscus hominis neglegentiam ac tarditatem, qui, cum ceteri ferme in equis essent, ipse solus quiesceret, admonuit, si secum proficisci vellet, equum ascenderet, causamque morae percontabatur. Tum ille: 'Atqui,' inquit, 'tecum ire cupio: sed equum meum minime inter alios recognosco. Igitur exspecto quoad reliqui equitarint, ut qui equus solus in stabulo remanserit, sciam esse meum.' Cognito hominis stupore, Antonius paulum commoratus est, quoad stultus ac stipes ille unicum relictum equum caperet pro suo.

91. Dictum Caroli Bononiensis

Mos est loquendi, cum quempiam prae nobis contemnere volumus, ut dicamus: Ego te centies in die oppigneratum relinquerem apud cauponulam tabernam. Razello Bononiensi, viro prompto ad respondendum, quidam inter jurgandum hoc idem in coetu hominum objecit, extollens prudentiam suam, Razellum vero despiciens. Tum Razellus: 'Hoc tibi,' inquit, 'facillime concedo: cito enim res magni pretii et bonae dare pignori possunt. At vero tu ita, nequam, vilis et abjectae conditionis es, ut, si quis te per omnes fori tabernas et cauponas circumferret, nemo te nec pro aereo quidem nummo vellet accipere.' Hoc dicto, et circumstantibus risum movit, et dicacitatem hominis dicacitate compressit.

92. De Faeneratore Sene Relinquente Faenus Timore Perdendi Parta

Hortabatur faeneratorem jam senem amicus, ut desisteret a faenore, et animae suae saluti consulens, et corporis quieti, pluribusque suadebat verbis ut se ab ea molestia simul et infamia vitae vindicaret. Tum ille: 'Ut suades,' inquit, 'hanc artem desinam. Nam nomina mea ita jam male respondent, ut necesse sit vel invito hoc exercitium relinqui:' non conscientia peccati, sed timore amittendi parta se faenus relicturum professus.

93. De Meretrice Sene Mendicante

Dum hoc in corona recitaretur, 'Similis hic fuit,' contribulis meus ait, 'pervetulae' (et nomen retulit) 'meretrici quae, jam aetate confecta, stipem in eleemosyna petens: 'Benefacite,' aiebat, 'ei quae peccatum reliquit, et artem meretriciam.' Increpata ab homine noto, quod mendicaret: 'Quid vis agam?' inquit, 'nemo me amplius requirit.' 'Necessitate ergo, non voluntate,' ait ille, 'peccatum relinquis, cum peccandi nulla adsit facultas.'

94. De Doctore Et Imperito

Cum Secretarii essent aliquando cum Pontifice Martino, et sermo de facetiis incidisset, retulit ille fuisse Doctorem Bononiensem, qui, cum a Legato quid instantius peteret, fatuus ac demens appellatus est. Hoc audito: 'Quando,' inquit, 'me dementem esse cognovisti?' Ad haec Legatus cum id temporis dixisset: 'Non recte,' inquit alter, 'arbitraris: tunc enim fatuus fui, cum te ignarum legum Doctorem juris civilis feci.' Erat enim Doctor Legatus, et parum doctus: hoc dicto ignorantiam Legati ostendit.

95. Dictum Episcopi Electensis

Alter, Episcopus scilicet Electensis, Romani cujuspiam dictum retulit. Cum Cardinali Neapolitano, homini stolido atque indocto, redeunti a Pontifice Romanus civis obviasset, Cardinalis vero, quia mos suus erat, continuo rideret, petivit a socio quamnam ob causam Cardinalem putaret ridere. Qui cum id se nescire respondisset: 'Atqui,' inquit, 'stultitiam Pontificis ridet, qui se adeo immerito Cardinalem fecit.'

96. Facetum Dictum Cujusdam Abbatis

Subdidit et alius duo facete ab Oratoribus (hi duo Abbates Ordinis S. Benedicti erant) Concilii Constantiensis dicta. Qui cum ad Petrum de Luna, antea apud Hispanos et Gallos Pontificem, nomine Concilii venissent, atque is, illis conspectis, duos corvos se adire dixisset, minime mirum videri debere alter respondit, si corvi ad ejectum cadaver accederent: exprobrans ei quod a Concilio damnatus pro cadavere haberetur.

97. Dictum Facetum

Idem in altercatione, quam super jure Pontificatus cum ipso habebant, cum Petrus dixisset: 'Hic est Arca Noe,' designans apud se jus esse Apostolicae Sedis: 'In Arca Noe,' inquit, 'beluae fuerunt permultae.'

98. Mirabilia Per Librarium Dicta

Librarius meus, Joannes nomine, qui nuper ex ea regione quam vocant Britanniam redierat, retulit mihi in cena ad octo Idus Octobris, paenultimo Martini anno, quaedam miracula, quae se vidisse asserebat homo doctus et minime mendax. Primum est sanguinem inter Ligerim, Biturigas, et Pictones pluisse, exque ea pluvia sanguine perfusos lapides videri. Hoc quoniam accidisse saepius historiae prodiderunt, minus mirandum videtur. Quod sequitur, nequaquam credidissem, nisi asseverantis jusjurandum accessisset. In festo Petri et Pauli Apostolorum, quod est in mense Junii, ait quosdam messores in patria sua, cum pridie nescio quid faeni in agro reliquissent, contempto die, ne faenum amitteretur, rediisse ad metendum, quod unica hora effici potuisset. Sed Dei judicio messores diutius vagatos esse per agrum metentes, neque aliud quicquam die noctuque agentes, absque cibo et somno; neque vero pluribus diebus aut illos agrum exire, aut alios ad illos ut sciscitarentur quidnam id sibi vellet, accedere potuisse, cum multi circumstarent, fatuos illos existimantes. Vidisse se illos metentes librarius asseruit; quid vero illis postea acciderit, nescire se dixit.

99. Mirabile Judicium Ex Contemptu Sanctorum

Sic alter ex Senatoribus meis, Rolletus nomine, patria Rothomagensis, se haud dissimile miraculum vidisse ex contemptu Sanctorum Dei affirmavit. Esse ait juxta castellum civitatis parochiam quamdam dicatam Beato Gothardo; cujus solemnis cum adesset dies, parochiani omnes ingens de more festum cum processione et pompa agebant. Adolescentula vero alterius parochiae, cum illos derideret, nomenque Sancti sperneret et eorum caerimonias, se in ejus contemptum filaturum dixit, ac deinceps colum sumpsit et fusum. Haec autem subito cum manibus et digitis magno cum dolore haesissent, ita ut avelli nequirent, adolescentula vero muta esse facta, nutu (nam voce non poterat) dolorem et causam significabat, et tandem accurrente hominum multitudine ductam ad altare Sancti quem contempserat, atque ibi voto suscepto et restitutam vocem, et colum fusumque e manibus cecidisse. Haec in sua parochia accidisse dixit, ita indubie ut mihi incredulo aliquam fidem facere videretur.

100. Facetissimum De Sene Quodam Qui Portavit Asinum Super Se

Dicebatur inter Secretarios Pontificis, eos, qui ad vulgi opinionem viverent, miserrima premi servitute, cum nequaquam possibile esset, cum diversa sentirent, placere omnibus, diversis diversa probantibus. Tum quidam ad eam sententiam fabulam retulit, quam nuper in Alemannia scriptam pictamque vidisset.

Senem ait fuisse, qui cum adolescentulo filio, praecedente absque onere asello quem venditurus erat, ad mercatum proficiscebatur. Praetereuntibus viam quidam in agris operas facientes senem culparunt, quod asellum nihil ferentem neque pater, neque filius ascendisset, sed vacuum onere sineret, cum alter senectute, alter aetate tenera vehiculo egeret. Tum senex adolescentem asino imposuit, ipse pedibus iter faciens. Hoc alii conspicientes increparunt stultitiam senis quod, adolescente qui validior esset super asinum posito, ipse aetate confectus pedes asellum sequeretur. Immutato consilio atque adolescente deposito, ipse asinum ascendit. Paulum vero progressus, audivit alios se culpantes, quod parvulum filium, nulla ratione aetatis habita, tanquam servum post se traheret, ipse asello, qui pater erat, insidens. His verbis permotus, filium asello secum superimposuit. Hoc pacto iter sequens, interrogatus inde ab aliis, an suus esset asellus, cum annuisset, castigatus est verbis, quod ejus tanquam alieni nullam curam haberet, minime apti ad tantum onus, cum satis unus ad ferendum esse debuisset. Hic homo perturbatus tot variis sententiis, cum neque vacuo asello, neque ambobus, neque altero superimpositis absque calumnia progredi posset, tandem asellum pedibus junctis ligavit, atque baculo suspensum, suo filiique collo superpositum, ad mercatum deferre coepit. Omnibus propter novitatem spectaculi ad risum effusis, ac stultitiam amborum, maxime vero patris, increpantibus, indignatus ille, supra ripam fluminis consistens, ligatum asinum in flumen dejecit, atque ita amisso asino domum rediit. Ita bonus vir, dum omnibus parere cupit, nemini satisfaciens, asellum perdidit.

101. Hominis Maxima Imperitia

Recitabantur aliquando litterae coram prioribus Florentinis, narrantes quaedam de homine non satis Reipublicae accepto. Cum vero nomen illius saepius referri in litteris necesse fuisset, accidit ut nomini illi adderetur praefatum, ut dicam Paulum. Tum unus ex astantibus, litterarum rudis, existimans verbum illud honorificum esse, et magnam aliquam laudem in praefati nomine contineri, ac si sapientissimum aut prudentissimum scripsisset, statim vociferari coepit, rem indignam esse, ut homo improbus, hostis patriae, praefatus appellaretur.

102. Alia Hominis Imperitia

Similis huic contribulis meus Mattheozius nomine, homo rusticus, risum multis commovit. Nam die festo, in convivio sacerdotum, cui praeparando ipse nonnullique alii praefuerant, cum post cibum gratiae sacerdotibus (plures enim ex longinquo convenerant) agendae essent, hic cui negotium demandatum erat, admodum senex, verba faciens: 'Patres mei, si quid defuit vobis,' inquit, 'ignoscite; non fecimus quod debuimus, sed pro modo facultatis nostrae tractavimus vos secundum Vestram Ignorantiam.' Putavit homo rudis, qui aliquod verbum resonans quaerebat, se id pro summa laude dixisse, ac si Prudentiam aut Sapientiam dixisset.

103. De Quodam Sene Barbato

Vir doctissimus atque humanissimus omnium Antonius Luscus, retulit nobis inter loquendum, post convivium, rem ridendam. Est communis loquendi modus, cum quis ventris crepitum edidit, ut circumstantes: Ad barbam ejus, qui nihil cuiquam debet, dicant. Senex quidam Vincentiae, barba admodum prolixa, vocatus a creditore in judicium coram Praeside civitatis (is Ugulottus Biancardus fuit, vir doctus atque severus), cum multis verbis jactabundus clamitaret, se nullius ulla in re debitorem esse, repetens saepius nihil cuiquam se debere: 'Facesse hinc ocius,' Ugulottus ait, 'atque hanc tuam foetidam barbam, quae nos malo odore conturbat, amove.' Cum ille stupidus, quamobrem foeteret adeo graviter, postulasset: 'Referta est,' inquit Ugulottus, 'omnibus bombis, quae unquam ab hominibus editae sunt, cum ad barbam ejus, qui nullum habet debitum, rejiciantur.' Hoc dicto perfacete elusit hominis jactantiam, ridentibus qui aderant omnibus.

104. Comparatio Quaedam Caroli Bononiensis De Quodam Notario

Cum cenaremus in palatio Pontificis, nonnulli inter quos et Secretarii erant, orto sermone de eorum ignorantia quorum doctrina omnis ac scientia pendet ex scriptis formulis, neque earum causas afferunt, sed tantum dicunt sic scriptum superiores stylo reliquisse; Carolus Bononiensis, vir admodum festivus, 'Hi simillimi sunt,' inquit, 'Notarii cujusdam' (et nomen retulit) 'concivis mei; ad quem cum duo accessissent contractus venditionis inter eos conficiendi gratia, atque ille, sumpto calamo, scribere incipiens quaesisset eorum nomina, et alter Joannes, Philippus alter sibi nomen esse dixissent, respondit e vestigio Notarius, id instrumentum (ita enim appellatur) confici inter se non posse. Quaerentibus illis causam: 'Nisi,' inquit, 'venditor Conradus, emptor vero Titius vocetur' (haec enim sola nomina in formulis suis didicerat), 'rogari aut jure consistere hic contractus nequit.' Cum vero se nomina mutare non posse dicerent, ille in sententia perstaret, quoniam ita formulae suae continerent, homines missos fecit, cum non auderent nomina immutare. Abierunt illi ad alium relicto homine insulso, qui se crimen falsi subire existimavit, si scripta in formulis suis nomina commutasset.'

105. De Doctore Florentino Ad Reginam Destinato Qui Concubitum Postulavit

Incidit etiam sermo inter jocandum de stultitia nonnullorum, qui Oratores mittuntur ad Principes. Cumque aliqui nominati essent, ridens Antonius Luscus: 'Numquidnam,' ait, 'audistis temeritatem Florentini' (me intuens) 'quem Populus Florentinus ad Joannam Reginam quondam Neapolitanam destinavit? Franciscus is nomine fuit, Doctor legum, licet admodum indoctus. Qui cum Reginae mandata quaedam exposuisset, postridieque ad eam reverti jussus, audisset interim Reginam haud aspernari viros, praesertim forma conspicuos, ad Reginam rediit, multisque ultro citroque dictis, tandem se cum ea secretiora quaedam loqui velle dixit. Tum Regina cum hominem in remotius conclave advocasset, existimans aliquid esse occultius quod communicandum cum pluribus non esset, stultus ille, qui sibi de propria forma plurimum persuaserat, Reginam concubitus postulavit. Tum illa, nihilo immutata, vultum hominis inspiciens: 'Numquid,' ait, 'hoc tibi Florentini in mandatis quoque dedere?' Tacentem atque erubescentem Oratorem, ut hujus rei mandatum afferret dicens, abire ab se absque indignatione jussit.

106. De Homine Qui Diabolum In Imagine Mulieris Cognovit

Vir doctissimus Cincius Romanus mihi saepius retulit rem haud contemnendam, quam vicinus suus, minime insulsus homo, sibi accidisse narrabat. Ea est hujus modi. Surrexerat is aliquando ad lunae splendorem, existimans circa diluculum esse, cum nox esset intempesta, ut proficisceretur ad vineam suam, prout est mos Romanis vineas diligenter colere. Egressus porta Ostiensi (exitum enim a custodibus, ut ea aperiretur rogarat), mulierem conspexit se praecedentem. Existimans vero aliquam esse quae devotionis gratia S. Paulum visitaret, cum exarsisset in libidine, gradum properavit, ut eam consequeretur, et, quoniam sola esset, id facilius se assequi putabat. Cum ad eam appropinquasset, ad semitam e recta via divertit. Hic homo celerius ambulavit, veritus ne mulieris occasionem oblatam amitteret. Progressus paululum in diverticulum mulierem comprehendit tacentem, ad terram stravit, cognovitque. Quo facto, illa subito evanuit, relicto foetore sulphureo. Homo in terra herbida se esse sentiens, paulum absterritus surrexit, domumque rediit. Daemonis eam illusionem fuisse omnes arbitrabantur.

107. Alia Fabula Per Angelottum Dicta

Aderat Angelottus, Episcopus Anagninus, cum haec Cincius recitasset, et alteram huic similem fabellam dixit: 'Affinis,' inquit, 'meus' (nomine eum appellans), 'cum noctu urbe deserta perambularet, obviam mulierem, quam existimabat, et quidem speciosam forma, ut videbatur, cognovit. Tum illa, ad eum terrendum, in hominis turpissimi formam versa: 'Et quid egisti?' inquit, 'equidem te, insulse, decepi.' Tum ille: 'Ut lubet,' intrepidus inquit, 'et ego tibi culum maculavi.'

108. De Advocato Qui Ficus Et Persica Ab Uno Litigante Acceperat

Humanissimus ac facetissimus vir Antonius Luscus, culpantibus nobis ingratitudinem eorum, qui ad fatigandos homines sunt prompti, ad promerendum remissi: 'Vincentius,' inquit, 'meus, qui Advocatus erat homini praediviti, sed avaro, cum multoties illi in causis affuisset, neque quicquam tulisset praemii, tandem difficiliori in causa qua sibi adesse ad eum defendendum rogarat, die ad tuendam causam praescripto (eo autem die cliens ficus et persica Advocato miserat) ad Tribunal accessit. Adversariis multa contra illum dicentibus, semper clauso ore tacuit, neque verbum ullum, quamvis lacessentibus illis, unquam protulit. Admirantibus singulis, cum cliens quidnam illud silentium sibi vellet percontaretur: 'Persica,' inquit, 'et ficus quas misisti ita os meum congelarunt, ut nequeam verbum proferre.'

109. De Medico In Visitatione Infirmorum Versuto

Medicus indoctus, sed versutus, cum infirmos, adhibito discipulo, visitaret, tangens (ut moris est) pulsum, si quem graviorem solito sensisset, culpam in aegrotum conferebat, asserens eum ficus, aut pomum, aut quid aliud a se prohibitum comedisse. Quod cum saepissime faterentur aegri, vir divinus videbatur, qui ita errores morbo laborantium animadverteret. Hoc admiratus persaepe discipulus rogavit Medicum, quonam modo, pulsu vel tactu, an alia quadam altiori disciplina perciperet? Tum ille pro ejus in se observantia hoc arcanum reseraturum pollicitus: 'Cum pervenio in cubiculum aegroti,' ait, 'circumspicio in primis diligenter, si quid reliquiarum aut fructus cujuspiam, aut alterius rei in pavimento supersit; veluti si castaneae, aut ficus corticem, vel nucis testam, aut pomorum frusta, aut aliud quippiam viderim, conjector infirmum tale quid ex his comedisse, et sic aegrotum incontinentia in morbis gravioribus incuso, ut videar procul a culpa, si res deterius se habuerint.'

Haud multo post, discipulus, et ipse quoque, cura medendi suscepta, saepius eodem malo aegros culpabat, asserens edendi formulam ab se datam excessisse, et aliquid edisse, prout ex reliquiis conjectura assequi poterat. Semel ad rusticanum inopem hominem accessit, cui cum valetudinem pristinam se e vestigio restituturum promisisset, si normam suam servaret, data nescio qua portione, abscessit, postridie reversurus. Cum rediisset, graviori morbo aeger afflictabatur. Hic homo stultus ac rudis causam nesciens, cum huc atque illuc deflexisset oculos, nullasque ejusmodi reliquias vidisset, aestuans animo, tandem sub lectulo aselli clitellam conspexit. Tum clamare coepit e vestigio, tandem se percipere cur deterius se haberet aeger; magnum excessum esse ab eo factum, quo mirabatur illum minime mortuum esse; asinum quippe aegrum comedisse asserebat, existimans sellam decocti asini, velut os carnis reliquias videri. In stultitia sua deprehensus homo ridiculus multos ad risum excitavit.

110. De Duobus In Re Pecuniaria Litigantibus

Oppidum est Bononiensium nomine Medicina. Eo missus est Potestas (ut aiunt), homo rudis atque imprudens; ad quem cum duo litigantes de re pecuniaria accessissent, ac prior qui creditorem se dicebat sibi pecuniam certis ex causis deberi dixisset, versus in debitorem Potestas; 'Male habes,' ait, 'cum non huic debitum reddis.' Cum negaret alter quicquam debere, cum jam illi satisfactum esset, creditorem statim increpavit, qui peteret quod non deberetur. Illo rursus causam suam tuente, ac debiti rationem afferente, debitorem acrius iterum increpavit qui rem tam manifestam negaret. At is, aliis rationibus in medium deductis, cum solutus esset debito, Potestas quoque creditorem objurgavit, qui peteret rem solutam. Ita, cum saepius se ad utriusque verba vertisset vir ridiculus: 'Utraque pars,' inquit, 'est victrix, et victa; quo licet abeatis.' Ita conventum re indiscussa permisit. Hoc recitatum est inter socios, cum quidam nobis notus saepius in eadem re sententiam mutaret.

111. De Medico Indocto Qui Urinae Gratia Indicavit Mulierem Coitu Indigere

Aegrotabat apud nos mulier, quam novi, Joanna nomine. Accedens scitulus et indoctus Medicus, ut morbum curaret, urinam (cujus servandae cura adolescenti filiae innuptae demandata erat, ut moris est), postulavit. Haec autem oblita suam pro aegrae urina Medico ostendit. Statim mulierem indigere coitu Medicus affirmavit. Cum id viro nuntiatum extitisset, curato in cena opipara stomacho, cum uxore concubuit. Illa, cum hoc sibi ex debilitate molestissimum esset (ignara enim Medici consilii erat), clamaretque saepius ob rei novitatem, 'Quid agis, mi vir? Me quidem occidis,' — 'Tace,' vir inquit, 'haec optima est, ex Medici sententia, ad te curandam medela; nam isto quidam pacto liberaberis, et restituetur valetudo.' Neque eum fefellit opinio. Nam cum quater eam subagitasset, postero die omnis febris abscessit. Ita Medici deceptio causam praebuit sanitatis.

112. De Viro Qui Uxorem Aegrotam Cognovit, Et Postea Convaluit

Rem similem in oppido Valentiae quidam accidisse contribuli suo inter jocandum recitavit. Ait adolescentulam nuptam Notario admodum juveni, quae non multo postquam ad virum ierat, gravi morbo aegrotare coepit, adeo ut omnes morituram existimarent: nam et Medici sanitatem desperaverant, et mulier adolescentula amissa loquela, clausis oculis, intercluso spiritu, mortua videbatur. Dolebat vir tam cito eripi uxorem sibi, quam raro cognoverat, et eam, ut aequum erat, summe amabat. Decrevit ergo cum uxore, antequam ea expiraret, coire. Semotis omnibus (cum nescio quid se acturum secreto dixisset), uxorem cognovit. Illa e vestigio, tanquam vir novam vitam in corpus ejus indidisset, coepit spiritum ducere, atque oculis subapertis, post paululum loqui, et submissa voce virum appellare. Qui cum laetus rogasset, numquid vellet, potum petivit, quo, atque deinceps cibo dato convaluit. Cujus causam praestiterat matrimonii usus. Exemplo igitur arguitur morbis mulierum eam rem plurimum conferre.

113. De Homine Non Litterato Qui Dignitatem Quamdam Archipresbyteratus Ab Archiepiscopo Mediolanensi Postulavit

Querebamur aliquando de condicione temporum, ne dicam hominum, qui in Ecclesia Principatum tenent; nam, posthabitis doctis ac prudentibus viris, indocti et nullius pretii homines extolluntur. Tum Antonius Luscus: 'Non est,' inquit, 'magis Pontificum quam ceterorum Principum culpa, apud quos fatuos, et ridiculos homines in deliciis haberi, doctrina vero excellentes rejici videmus. Erat olim,' ait, 'apud priscum illum Canem Principem Veronensem perjucundus homo, nomine Nobilis, rudis atque indoctus, sed facetiarum gratia acceptissimus Cani, et ob eam rem ab eo (erat enim clericus), pluribus ecclesiis donatus. Hic, cum Oratores, viri excellentes, ad Archiepiscopum Mediolanensem antiquiorem illum qui civitati imperabat a Principe mitterentur, se in eorum societatem contulit. Expositis mandatis, Oratores cum reverti vellent, Nobilisque, ut erat homo confabulator, risum Archiepiscopo movisset, potestatem fecit, si quid ab se vellet petere. Archipresbyteratum quemdam magnae dignitatis sibi dari Nobilis postulavit. Tum ridens Archiepiscopus hominis stultitiam: 'Vide quid petis,' inquit. 'Major est haec res quam vires tuae ferre possint: homo enim es inscius litterarum, et apprime indoctus.' Atqui, statim et confidenter respondit Nobilis: 'More quidem patrio id facio. Nam Veronae nulla litteratis viris, sed indoctis et insciis beneficia conferunt.' Risimus facete hominis dictum, qui, quod Veronae stulte fiebat, et alibi fieri debere arbitrabatur.

114. De Meretrice Conquerente De Tonsoris Maleficio

Magistratus est Florentiae, quem Officiales honestatis vocant: horum praecipua cura est in jure meretricibus dicendo, curandoque ut in omni civitate absque molestia esse possint. Accessit ad eos semel meretrix, questa injuriam damnumque a tonsore illatum, qui in balneum accersitus ab ea ut partes inferiores raderet, rasorio ita cunni partem incidit, ut pluribus diebus homines admittere nequivisset, ex quo damni infecti illum accusabat, amissi lucri restitutionem petens.

Quaeritur quae sit futura sententia?

115. De Religioso Cui Vidua Confitebatur

Audiebat Religiosus ex his qui vivere in Observantia dicuntur, viduam formosam Florentiae peccata sua confitentem. Cum mulier inter loquendum viro haereret, et faciem suam, ut secretius loqueretur, propius admoveret, anhelitus autem juvenilis virum concalefecisset, coepit tandem qui jacebat caput erigere, adeo ut paulo hominem torqueret. Cum ille molestia carnis oscitans, et se contorquens, cuperet mulierem abire, illa vero sibi paenitentiam injungi peteret: 'Paenitentiam,' inquit ille, 'indidisti tu mihi.'

116. De Viro Qui Suae Uxori Mortuum Se Ostendit

In Montevarchio oppido nobis propinquo, hortulanus mihi notus cum semel, uxore juvene, quae pannos lotum ierat, absente, ex horto domum revertisset, cupiens quid mulier, se mortuo, dictura, et quemadmodum se habitura esset audire, se in aula ad terram mortuo similis resupinus prostravit. Uxor, cum domum onerata linteis venisset, invento mortuo, prout credebat, marito, dubitans haerebat animo, statimne viri mortem lamentaretur, an prius (jejuna enim meridiem usque permanserat) comederet. Fame urgente, cibum capere decrevit, et frusto succidiae super prunas imposito perpropere comedit, nihil prae festinatione potans. Cum sitiret nimium propter carnes salitas, sumpto urceolo, scalas coepit descendere, ut vinum ex cellario hauriret. Superveniente ex improviso vicina, ignis petendi gratia, cum subito scalas ascendisset, statim mulier, abjecto urceolo, sitibunda, veluti tunc repente vir exhalasset animam, exclamare coepit, et mortem ejus multis verbis plangere. Supervenere ad ululatum ploratumque vicinia omnis, viri ac mulieres, ob mortem tam repentinam. Jacebat enim vir, atque ita spiritum continebat clausis oculis, ut omnino expirasse videretur. Tandem cum visum ei esset satis ludorum dedisse, vociferante muliere, ac saepius dicente: 'Mi vir, quomodo nunc faciam?' Ille, apertis oculis: 'Male,' inquit, 'uxor mea, nisi e vestigio potum vadas.' Ex lacrimis ad risum omnes conversi sunt, audita praesertim fabula et causa sitis.

117. De Bononiensi Adolescentula Simplice

Adolescentula Bononiensis, noviter nupta, querebatur apud honestissimam matronam mihi vicinam, se acriter nimium ac persaepe a viro vapulare. Quaerente quamobrem matrona, respondit virum aegre ferre eam, dum matrimonio uteretur, immobilem, in modum trunci, permanere. 'Cur non,' inquit illa, 'viro obsequeris in lecto, et voluntati pares?' Tum illa: 'Nescio, Domina, quomodo id fiat,' ait. 'Nunquam enim aliquis me docuit, quomodo id agendum esset: nam si id scirem, non paterer me verberibus a viro caedi.' Simplicitas mira puellae, quae, etiam quae natura percipiuntur a feminis, ignoraret. Hoc uxori postea per jocum recitavi.

118. Responsio Confessoris Ad Bernabovem Principem De Muliere Facta

Bernabos, Princeps Mediolani, fuit admodum mulierosus. Is cum aliquando solus in horto, semotis arbitris, cum muliere quam amabat lascivus jocaretur, supervenit de improviso Religiosus quidam, Confessor ejus, cui propter sapientiam et auctoritatem semper ad Principem patebant fores. Erubuit simul et indignatus est Princeps de insperato Confessoris adventu, pauloque commotior, ut eum in responso caperet: 'Quid,' inquit, 'ageres, si tu quoque cum ejusmodi muliere in lecto esses?' At ille: 'Quid me deceret,' ait, 'scio, quid vero facturus essem, nescio.' Hoc responso iram Principis flexit, cum se quoque hominem esse et labi posse fateretur.

119. De Servo Oblivioso Ex Pondere Defatigato

Robertus ex Albiciorum familia, vir doctus et perhumanus, habebat famulum quemdam insulsum, obliviosum, et ingenio tardo, quem ille magis humanitatis quam utilitatis causa domi nutriebat. Hunc aliquando cum certis mandatis misit ad amicum suum, Degum nomine, qui habitabat prope Trinitatis pontem; ad quem cum accessisset, rogatus, quidnam a patrono afferret novi, ille oblitus patroni verborum, veluti stupidus ac cogitabundus, quid diceret haesitabat. Conspecta hominis, quem probe noverat, taciturnitate, statim: 'Scio,' inquit, 'quid velis,' et ostenso pergrandi lapideo mortario: 'Cape hoc,' ait, 'et ad patronum tuum, nam id postulat, quamprimum feras.' Hunc Robertus mortarium humeris ferentem a longe cum aspexisset, cogitans, quod erat id ad puniendam famuli oblivionem factum, cum appropinquasset: 'Malum tibi, insulse,' ait, 'qui non recte verba mea percepisti. Redi e vestigio, nam tam grande nolo, et minusculum porta.' Ille sudans ac pondere fessus, cum se errasse fateretur, ad amicum reversus, aliud quoddam tertio reportavit. Hoc pacto insulsitas hominis est multata.

120. De Homine Qui Mille Florenos Vult Expendere Ut Cognoscatur, Et Responsio In Eum Facta

Quidam e nostris Florentinis adolescens, haud magni consilii, amico narravit peragrandi orbis cupiditate se mille florenos velle expendere, ut quanti esset nosceretur. Tum alter, cui probe notus erat: 'Satius est,' inquit, 'duo millia expendas, ut des operam ne cognoscaris.'

Neo-LatinThe Latin Library The Classics Page