C. PLINII SECUNDI PANEGYRICUS

I.

Bene ac sapienter, Patres Conscripti, maiores instituerunt, ut rerum agendarum, ita dicendi initium a precationibus capere: quod nihil rite, nihilque providenter homines, sine deorum immortalium ope, consilio, honore, auspicarentur. Qui mos cui potius, quam consuli, aut quando magis usurpandus colendusque est, quam quum imperio senatus, auctoritate reipublicae, ad agendas optimo principi gratias excitamur? Quod enim praestabilius est aut pulchrius munus deorum, quam castus et sanctus et diis simillimus princeps? Ac si adhuc dubium fuisset, forte casuque rectores terris, an aliquo numine darentur: principem tamen nostrum liqueret divinitus constitutum. Non enim occulta potestate fatorum, sed ab Iove ipso coram ac palam repertus, electus est: quippe inter aras et altaria, eodemque loci, quem deus ille tam manifestus ac praesens, quam caelum ac sidera, insedit. Quo magis aptum piumque est, te, Iupiter optime maxime, antea conditiorem, nunc conservatorem imperii nostri, precari, ut mihi digna consule, digna senatu, digna principe contingat oratio: utque omnibus, quae dicentur a me, libertas, fides, veritas constet: tantumque a specie adulationis absit gratiarum actio mea, quantum abest a necessitate.

II.

Equidem non Consuli modo, sed omnibus civibus enitendum reor, ne quid de Principe nostro ita dicant, ut idem illud de alio dici potuisse videatur. Quare abeant ac recedant voces illae, quas metus exprimebat: nihil, quale ante, dicamus; nihil enim, quale antea, patimur: nec eadem de principe [palam], quae prius, praedicemus; neque enim eadem secreto loquimur, quae prius. Discernatur orationibus nostris diversitas temporum, et ex ipso genere gratiarum agendarum intelligatur, cui, quando sint actae. Nusquam ut deo, nusquam ut numini blandiamur: non enim de tyranno, sed de cive; non de domino, sed de parente loquimur. Unum ille se ex nobis, et hoc magis excellit atque eminet, quod unum ex nobis putat; nec minus hominem se, quam hominibus praeesse meminit. Intelligamus ergo bona nostra, dignosque nos illis usu probemus, atque identidem cogitemus, quam sit indignum, si maius principibus praestemus obsequium, qui servitute civium, quam qui libertate laetantur. Et populus quidem Romanus dilectum principum servat, quantoque paullo ante concentu formosum alium, hunc fortissimum personat; quibusque aliquando clamoribus gestum alterius et vocem, huius pietatem, abstinentiam, mansuetudinem laudat. Quid nos ipsi? divinitatem principis nostri, an humanitatem, temperantiam, facilitatem, ut amor et gaudium tulit, celebrare universi solemus? Iam quid tam civile, tam senatorium, quam illud additum a nobis OPTIMI cognomen? quod peculiare huius et proprium arrogantia priorum principum fecit. Enimvero quam commune, quam ex aequo, quod FELICES NOS, FELICEM ILLUM praedicamus? alternisque votis, HAEC FACIAT, HAEC AUDIAT, quasi non dicturi, nisi fecerit, comprecamur? Ad quas ille voces lacrymis etiam ac multo pudore suffunditur. Agnoscit enim sentitque, sibi, non principi, dici.

III.

Igitur quod temperamentum omnes in illo subito pietatis calore servavimus, hoc singuli quoque meditatique teneamus; sciamusque, nullum esse neque sincerius, neque acceptius genus gratiarum, quam quod illas acclamationes aemuletur, quae fingendi non habent tempus. Quantum ad me attinet, laborabo, ut orationem meam ad modestiam Principis moderationemque submittam, nec minus considerabo, quid aures eius pati possint, quam quid virtutibus debeatur. Magna et inusitata Principis gloria, cui gratias acturus, non tam vereor, ne me in laudibus suis parcum, quam ne nimium putet. Haec me cura, haec difficultas sola circumstat: nam merenti gratias agere facile est, Patres Conscripti. Non enim periculum est, ne, quum loquar de humanitate, exprobrari sibi superbiam credat; quum de frugalitate, luxuriam; quum de clementia, crudelitatem; quum de liberalitate, avaritiam; quum de benignitate, livorem; quum de continentia, libidinem; quum de labore, inertiam; quum de fortitudine, timorem. Ac ne illud quidem vereor, ne gratus ingratusve videar, prout satis aut parum dixero. Animadverto enim, etiam deos ipsos non tam accuratis adorantium precibus, quam innocentia et sanctitate, laetari; gratioremque existimari, qui delubris eorum puram castamquem mentem, quam qui meditatum carmen intulerit.

IV.

Sed parendum est Senatusconsulto, quo ex utilitate publica placuit, ut Consulis voce, sub titulo gratiarum agendarum, boni principes, quae facerent, recognoscerent; mali, quae facere deberent. Id nunc eo magis solemne ac necessarium est, quod parens noster privatas gratiarum actiones cohibet et comprimit, intercessurus etiam publicis, si permitteret sibi vetare, quod Senatus iuberet. Utrumque, Caesar Auguste, moderate, et quod alibi tibi gratias agi non sinis, et quod hic sinis. Non enim a te ipso tibi honor iste, sed agentibus habetur. Cedis affectibus nostris, nec nobis munera tua praedicare, sed audire tibi necesse est. Saepe ego mecum, Patres Conscripti, tacitus agitavi, qualem quantumque esse oporteret, cuius ditione nutuque maria, terrae, pax, bella regerentur: quum interea fingenti formantique mihi principem, quem aequata diis immortalibus potestas deceret, nunquam voto saltem concipere succurrit similem huic, quem videmus. Enituit aliquis in bello, sed obsolevit in pace: alium toga, sed non et arma honestarunt: reverentiam ille terrore, alius amorem humanitate captavit: ille quaesitam domi gloriam in publico, hic in publico partam domi perdidit. Postremo adhuc nemo exstitit, cuius virtutes nullo vitiorum confinio laederentur. At Principi nostro quanta concordia, quantusque concentus omnium laudum omnisque gloriae contigit! Ut nihil severitati eius hilaritate, nihil gravitati simplicitate, nihil maiestati humanitate detrahitur! Iam firmitas, iam proceritas corporis, iam honor capitis, et dignitas oris, ad hoc aetatis indeflexa maturitas, nec sine quodam munere deum festinatis senectutis insignibus ad augendam maiestatem ornata caesaries, nonne longe lateque principem ostentant?

V.

Talem esse oportuit, quem non bella civilia nec armis oppressa respublica, sed pax, et adoptio, et tandem exorata terris numina, dedissent. An fas erat, nihil differre inter imperatorem, quem homines, et quem dii fecissent? quorum quidem in te, Caesar Auguste, iudicium et favor, tunc statim, quum ad exercitum proficiscereris, et quidem inusitato indicio enituit. Nam ceteros principes aut largus cruor hostiarum, aut sinister volatus avium consulentibus nuntiavit: tibi ascendenti de more Capitolium, quamquam non id agentium civium clamor, ut iam principi, occurrit. Siquidem omnis turba, quae limen insederat, ad ingressum tuum foribus reclusis, illa quidem ut tunc arbitrabatur, deum, ceterum, ut docuit eventus, te consalutavit imperatorem. Nec aliter a cunctis omne acceptum est. Nam ipse intelligere nolebas: recusabas enim imperare, recusabas; quod bene erat imperaturi. Igitur cogendus fuisti. Cogi porro non poteras, nisi periculo patriae, et nutatione reipublicae. Obstinatum enim tibi non suscipere imperium, nisi servandum fuisset. Quare ego illum ipsum furorem motumque castrensem reor exstitisse, quia magna vi magnoque terrore modestia tua vincenda erat. Ac sicut maris coelique temperiem turbines tempestatesque commendant; ita ad augendam pacis tuae gratiam illum tumultum praecessisse crediderim. Habet has vices conditio mortalium, ut adversa ex secundis, ex adversis secunda nascantur. Occultat utrorumque semina deus, et plerumque bonorum malorumque caussae sub diversa specie latent.

VI.

Magnum quidem illud seculo dedecus, magnum reipublicae vulnus impressum est. Imperator, et parens generis humani, obsessus, captus, inclusus: ablata mitissimo seni servandorum hominum potestas; ereptumque principi illud in principatu beatissimum, quod nihil cogitur. Si tamen haec sola erat ratio, quae te publicae salutis gubernaculis admoveret; prope est ut exclamem, tanti fuisse. Corrupta est disciplina castrorum, ut tu corrector emendatorque contingeres: inductum pessimum exemplum, ut optimum opponeretur: postremo coactus princeps, quos nollet, occidere, ut daret principem, qui cogi non posset. Olim tu quidem adoptari merebare; sed nescissemus, quantum tibi deberet imperium, si ante adoptatus esses. Exspectatum est tempus, in quo liqueret, non tam accepisse te beneficium, quam dedisse. Confugit in sinum tuum concussa respublica, ruensque imperium super imperatorem imperatoris tibi voce delatum est. Imploratus adoptione, et accitus es, ut olim duces magni a peregrinis externisque bellis ad opem patriae ferendam revocari solebant. Ita filius ac parens uno eodemque momento rem maximam invicem praestitistis: ille tibi imperium dedit, tu illi reddidisti. Solus ergo ad hoc aevi pro munere tanto paria accipiendo fecisti, immo ultro dantem obligasti: communicato enim imperio, solicitior tu, ille securior factus est.

VII.

O novum atque inauditum ad principatum iter! Non te propria cupiditas, proprius metus; sed aliena utilitas, alienus timor principem fecit. Videaris licet quod est amplissimum consequutus inter homines; felicius tamen erat illud, quod reliquisti: sub bono principe privatus esse desiisti. Assumptus es in laborum curarumque consortium, nec te laeta et prospera stationis istius, sed aspera et dura ad capessendam eam compulerunt. Suscepisti imperium, postquam alium suscepti poenitebat. Nulla adoptati cum eo, qui adoptabat, cognatio, nulla necessitudo, nisi quod uterque optimus erat, dignusque alter eligi, alter eligere. Itaque adoptatus es, non, ut prius alius atque alius, in uxoris gratiam. Adscivit enim te filium non vitricus, sed princeps, eodemque animo divus Nerva pater tuus factus est, quo erat omnium. Nec decet aliter filium adsumi, si adsumatur a principe. An Senatum Populumque Romanum, exercitus, provincias, socios transmissurus uni, successorem e sinu uxoris accipias? summaeque potestatis heredem tantum intra domum tuam quaeras? non per totam civitatem circumferas oculos? et hunc tibi proximum, hunc coniunctissimum existimes, quem optimum, quem diis simillimum inveneris? Imperaturus omnibus, eligi debet ex omnibus. Non enim servulis tuis dominum, ut possis esse contentus quasi necessario herede, sed principem civibus daturus es imperator. Superbum istud et regium, nisi adoptes eum, quem constet imperaturum fuisse, etiamsi non adoptasses. Fecit hoc Nerva, nihil interesse arbitratus, genueris an elegeris, si perinde sine iudicio adoptentur liberi, ac nascuntur: nisi tamen quod aequiore animo ferunt homines, quem princeps parum feliciter genuit, quam quem male elegit.

VIII.

Sedulo ergo vitavit hunc casum, nec iudicia hominum, sed deorum etiam in consilium assumsit. Itaque non tua in cubiculo, sed in templo; nec ante genialem torum, sed ante pulvinar Iovis optimi maximi, adoptio peracta est: qua tandem non servitus nostra, sed libertas et salus et securitas fundabatur. Sibi enim dii gloriam illam vindicaverunt: horum opus, horum illud imperium; Nerva tantum minister fuit: teque qui adoptaret, tam paruit, quam tu, qui adoptabaris. Allata erat ex Pannonia laurea, id agentibus diis, ut invicti imperatoris exortum victoriae insigne decoraret. Hanc Imperator Nerva in gremio Iovis collocarat: quum repente solito maior et augustior, advocata hominum concione deorumque, te filium sibi, hoc est, unicum auxilium fessis rebus adsumsit. Inde quasi deposito imperio, qua securitate, qua gloria laetus (nam quantulum refert, deponas, an partiaris imperium, nisi quod difficilius hoc est?) non secus ac praesenti tibi innixus, tuis humeris se patriamque sustentans, tua iuventa, tuo robore invaluit! Statim consedit omnis tumultus. Non adoptionis opus istud fuit, sed adoptati: atque adeo temere fecerat Nerva, si adoptasset alium. Oblitine sumus, ut nuper post adoptionem non desierit seditio, sed coeperit? Irritamentum istud irarum et fax tumultus fuisset, nisi incidisset in te. An dubium est, ut dare posset imperium imperator, qui reverentiam amiserat, auctoritate eius effectum esse, cui dabatur? Simul filius, simul Caesar, mox Imperator, et consors Tribuniciae potestatis, et omnia pariter, et statim factus es: quae proxime parens verus tantum in alterum filium contulit.

IX.

Magnum hoc tuae moderationis indicium, quod non solum successor imperii, sed particeps etiam sociusque placuisti. Nam successor, etiamsi nolis, habendus est: non est habendus socius, nisi velis. Credentne posteri, patricio et consulari et triumphali patre genitum, quum fortissimum, amplissimum, amantissimum sui exercitum regeret, imperatorem non ab exercitu factum? eidem, quum Germaniae praesideret, Germanici nomen hinc missum? nihil ipsum, ut imperator fieret agitasse? nihil fecisse, nisi quod meruit et paruit? Paruisti enim, Caesar, et ad principatum obsequio pervenisti, nihilque magis a te subiecti animi factum est, quam quod imperare coepisti. Iam Caesar, iam imperator, iam Germanicus, absens et ignarus, et post tanta nomina, quantum ad te pertinet, privatus. Magnum videretur, si dicerem, Nescisti te imperatorem futurum: eras imperator, et esse te nesciebas. Ut vero ad te fortunae tuae nuntius venit, malebas quidem hoc esse, quod fueras, sed non erat liberum. Annon obsequereris principi civis, legatus imperatori, filius patri? Ubi deinde disciplina? ubi mos a maioribus traditus, quodcunque imperator munus iniungeret, aequo animo paratoque subeundi? Quid enim, si provincias ex provinciis, ex bellis bella mandaret? Eodem illum uti iure posse putes, quum ad imperium revocet, quo sit usus, quum ad exercitum miserit; nihilque interesse, ire legatum, an redire principem iubeat, nisi quod maior sit obsequii gloria in eo, quod quis minus velit.

X.

Augebat auctoritatem iubentis in summum discrimen auctoritas eius adducta: utque magis parendum imperanti putares, efficiebatur eo, quod ab aliis minus parebatur. Ad hoc audiebas Senatus Populique consensum. Non unius Nervae iudicium illud, illa electio fuit. Nam qui ubique sunt homines, hoc idem votis expetebant; ille tantum iure principis occupavit, primusque fecit, quod omnes facturi erant. Nec Hercule tantopere cunctis factum placeret, nisi placuisset, antequam fieret. At quo, dii boni, temperamento potestatem tuam fortunamque moderatus es! Imperator titulis et imaginibus et signis, ceterum modestia, labore, vigilantia dux et legatus et miles, quum iam tua vexilla, tuas aquilas magno gradu anteires, neque aliud tibi ex illa adoptione, quam filii pietatem, filii obsequium adsereres, longamque huic nomini aetatem, longamque gloriam precarere. Te providentia deorum primum in locum provexerat; tu adhuc in secundo resistere atque etiam senescere optabas: privatus tibi videbaris, quamdiu imperator et alius esset. Audita sunt vota tua, sed in quantum optimo illi et sanctissimo seni utile fuit, quem dii coelo vindicaverunt, ne quid post illud divinum et immortale factum mortale faceret. Deberi quippe maximo operi hanc venerationem, ut novissimum esset, auctoremque eius statim consecrandum, ut quandoque inter posteros quaereretur, an illud iam deus fecisset. Ita ille nullo magis nomine publicus parens, quam quia tuus. Ingens gloria, ingensque fama, quum abunde expertus esset, quam bene humeris tuis sederet imperium, tibi terras, te terris reliquit; eo ipso carus omnibus ac desiderandus, quod prospexerat, ne desideraretur.

XI.

Quem tu lacrymis primum, ita ut filium decuit, mox templis honestasti, non imitatus illos, qui hoc idem, sed alia mente, fecerunt. Dicavit coelo Tiberius Augustum, sed ut maiestatis crimen induceret: Claudium Nero, sed ut irrideret: Vespasianum Titus, Domitianus Titum: sed ille, ut dei filius, hic, ut frater videretur. Tu sideribus patrem intulisti, non ad metum civium, non in contumeliam numinum, non in honorem tuum, sed quia deum credis. Minus est hoc, quum fit ab his, qui et sese deos putant. Sed licet illum aris, pulvinaribus, flamine colas; non alio magis tamen deum et facis et probas, quam quod ipse talis es. In principe enim, qui electo successore fato concessit, una itemque certissima divinitatis fides est bonus successor. Num ergo tibi ex immortalitate patris aliquid arrogantiae accessit? num hos proximos divinitate parentum desides ac superbos potius, quam illos veteres et antiquos aemularis? qui hoc ipsum imperium peperere, quod modo hostes invaserant contemserantque; quoniam imperatoris pulsi fugatique non aliud maius habebatur indicium, quam si triumpharetur. Ergo sustulerant animos, et iugum excusserant: nec iam nobiscum de sua libertate, sed de nostra servitute, certabant: ac ne inducias quidem, nisi aequis conditionibus inibant, legesque ut acciperent, dabant.


XII.

At nunc rediit omnibus terror et metus, et votum imperata faciendi. Vident enim Romanum ducem, unum ex illis veteribus et priscis; quibus imperatorium nomen addebant contecti caedibus campi et infecta victoriis maria. Accipimus obsides ergo, non emimus: nec ingentibus damnis immensisque muneribus paciscimur, ut vicerimus. Rogant, supplicant; largimur, negamus, utrumque ex imperii maiestate: agunt gratias, qui impetraverunt; non audent queri, quibus negatum est. An audeant, qui sciant, te adsedisse ferocissimis populis eo ipso tempore, quod amicissimum illis, difficillimum nobis: quum Danubius ripas gelu iungit, duratusque glacie ingentia tergo bella transportat: quum ferae gentes non telis magis, quam suo coelo, suo sidere armantur? Sed ubi in proximo tu, non secus ac si mutatae temporum vices essent, illi quidem latibulis suis clausi tenebantur; nostra agmina percursare ripas, et aliena occasione, si permitteres, uti, ultroque hiemem suam barbaris inferre, gaudebant.

XIII.

Haec tibi apud hostes veneratio: quid apud milites? Quam admirationem quemadmodum comparasti? quum tecum inediam, tecum ferrent sitim; quum in illa meditatione campestri militaribus turmis imperatorium pulverem sudoremque misceres, nihil a ceteris, nisi robore ac praestantia differens; quum libero Marte nunc cominus tela vibrares, nunc vibrata susciperes, alacer virtute militum et laetus, quoties aut cassidi tuae aut clypeo gravior ictus incideret; (laudabas quippe ferientes, hortabarisque, ut auderent: et audebant iam:) quum spectator moderatorque ineuntium certamina virorum, arma componeres, tela tentares, ac si quid durius accipienti videretur, ipse vibrares. Quid quum solatium fessis, aegris opem ferres? Non tibi moris tua inire tentoria, nisi commilitonum ante lustrasses; nec requiem corpori, nisi post omnes, dare. Hac mihi admiratione dignus imperator non videretur, si inter Fabricios, et Scipiones, et Camillos talis esset. Tunc enim illum imitationis ardor, semperque melior aliquis accenderet. Postquam vero studium armorum a manibus ad oculos, ad voluptatem a labore translatum est; postquam exercitationibus nostris non veteranorum aliquis, cui decus muralis aut civica, sed Graeculus magister assistit: quam magnum est, [unum] ex omnibus patrio more, patria virtute laetari, et sine aemulo ac sine exemplo secum certare, secum contendere, ac sicut imperat solus, solum ita esse, qui debeat imperare!

XIV.

Nonne incunabula haec tibi, Caesar, et rudimenta, quum puer admodum Parthica lauro gloriam patris augeres, nomenque Germanici iam tum mererere, quum ferociam superbiamque barbarorum ex proximo auditus magno terrore cohiberes, Rhenumque et Euphratem admirationis tuae fama coniungeres? quum orbem terrarum non pedibus magis, quam laudibus peragrares? apud eos semper maior et clarior, quibus postea contigisses. Et necdum imperator, necdum dei filius eras. Germaniam quidem quum plurimae gentes, ac prope infinita vastitas interiacentis soli, tum Pyrenaeus, Alpes, immensique alii montes, nisi his comparentur, muniunt dirimuntque. Per hoc omne spatium quum legiones duceres, seu potius (tanta velocitas erat) raperes: non vehiculum unquam, non equum respexisti. Levis hic, non subsidium itineris, sed decus, et cum ceteris subsequebatur: ut cuius nullus tibi usus, nisi quum die stativorum proximum campum alacritate, discursu, pulvere attolleres. Initium laboris mirer, an finem? Multum est, quod perseverasti: plus tamen, quod non timuisti, ne perseverare non posses. Nec dubito, quin ille, qui te inter illa Germaniae bella ab Hispania usque, ut validissimum praesidium, exciverat, iners ipse alienisque virtutibus tunc quoque invidus imperator, quum ope earum indigeret, tantam admirationem tui non sine quodam timore conceperit, quantam ille genitus Iove post saevos labores duraque imperia regi suo indomitus semper indefessusque referebat; quum aliis super alias expeditionibus munere alio dignus invenireris.

XV.

Tribunus vero disiunctissimas terras, teneris adhuc annis, viri firmitate lustrasti: iam tunc praemonente Fortuna, ut diu penitus perdisceres, quae mox praecipere deberes. Neque enim prospexisse castra, brevemque militiam quasi transisse contentus, ita egisti tribunum, ut esse statim dux posses, nihilque discendum haberes tempore docendi. Cognovisti per stipendia decem mores gentium, regionum situs, opportunitates locorum, et diversam aquarum coelique temperiem, ut patrios fontes patriumque sidus, ferre consuesti. Quoties equos, quoties emerita arma mutasti! Veniet ergo tempus, quo posteri visere, visendum tradere minoribus suis gestient, quis sudores tuos hauserit campus, quae refectiones tuas arbores, quae somnum saxa praetexerint, quod denique tectum magnus hospes impleveris: ut tunc ipsi tibi ingentium ducum sacra vestigia, iisdem in locis, monstrabantur. Verum haec olim: in praesentia quidem, quisquis paullo vetustior miles, hic te commilitone censetur. Quotus enim quisque, cuius tu non ante commilito, quam imperator? Inde est, quod prope omnes nomine appellas: quod singulorum fortia facta commemoras: nec habent adnumeranda tibi pro republica vulnera, quibus statim laudator et testis contigisti.

XVI.

Sed magis praedicanda moderatio tua, quod innutritus bellicis laudibus pacem amas: nec quia vel pater tibi triumphalis, vel adoptionis tuae die dicata Capitolino Iovi laurus, idcirco ex occasione omni quaeris triumphos. Non times bella, nec provocas. Magnum est, Imperator Auguste, magnum est stare in Danubii ripa, si transeas, certum triumphi; nec decertare cupere cum recusantibus: quorum alterum fortitudine, alterum moderatione efficitur. Nam ut ipse nolis pugnare, moderatio; fortitudo tua praestat, ut neque hostes tui velint. Accipiet ergo aliquando Capitolium non mimicos currus, nec falsae simulacra victoriae; sed imperatorem veram ac solidam gloriam reportantem, pacem, tranquillitatem, et tam confessa hostium obsequia, ut vincendus nemo fuerit. Pulchrius hoc omnibus triumphis. Neque enim unquam, nisi ex contemptu imperii nostri factum est, ut vinceremus. Quod si quis barbarus rex eo insolentiae furorisque processerit, ut iram tuam indignationemque mereatur: nae ille, sive interfuso mari, seu fluminibus immensis, seu praecipiti monte defenditur, omnia haec tam prona, tamque cedentia virtutibus tuis sentiet, ut subsedisse montes, flumina exaruisse, interceptum mare, illatasque non classes nostras, sed terras ipsas arbitretur.

XVII.

Videor iam cernere non spoliis provinciarum, et extorto sociis auro, sed hostilibus armis captorumque regum catenis triumphum gravem. Videor ingentia ducum nomina, nec indecora nominibus corpora noscitare. Videor intueri immanibus ausis barbarorum onusta fercula, et sua quemque facta vinctis manibus sequentem: mox ipsum te sublimem, instantemque curru domitarum gentium tergo; ante currum autem clypeos, quos ipse perfoderis. Nec tibi opima defuerint, si quis regum venire in manus audeat, nec modo telorum tuorum, sed etiam oculorum minarumque coniectum toto campo, totoque exercitu opposito, perhorrescat. Meruisti proxima moderatione, ut, quandocunque te vel inferre vel propulsare bellum coegerit imperii dignitas, non ideo vicisse videaris, ut triumphares, sed triumphare, quia viceris.

XVIII.

Aliud ex alio mihi occurrit. Quam speciosum est enim, quod disciplinam castrorum lapsam exstinctamque refovisti, depulso prioris seculi malo, inertia et contumacia et dedignatione parendi? Tutum est reverentiam, tutum caritatem mereri: nec ducum quisquam, aut non amari a militibus, aut amari timet: et inde offensae gratiaeque pariter securi, instant operibus, adsunt exercitationibus, arma, moenia, viros aptant. Quippe non is princeps, qui sibi imminere, sibi intendi putet, quod in hostes paretur: quae persuasio fuit illorum, qui hostilia quum facerent, timebant. Iidem ergo torpere militaria studia, nec animos modo, sed et corpora ipsa languescere, gladios etiam incuria hebetari retundique gaudebant. Duces porro nostri, non tam regum exterorum, quam suorum principum insidias, nec tam hostium, quam commilitonum manus ferrumque metuebant.

XIX.

Est haec natura sideribus, ut parva et exilia validiorum exortus obscuret: similiter Imperatoris adventu Legatorum dignitas inumbratur. Tu tamen maior omnibus quidem eras, sed sine ullius deminutione maior: eandem auctoritatem praesente te quisque, quam absente, retinebat: quin etiam plerisque ex eo reverentia accesserat, quod tu quoque illos reverebare. Itaque perinde summis atque infimis carus, sic imperatorem commilitonemque miscueras, ut studium omnium laboremque, et tanquam exactor intenderes, et tanquam particeps sociusque relevares. Felices illos, quorum fides et industria non per internuntios et interpretes, sed ab ipso te, nec auribus tuis, sed oculis probabantur! Consecuti sunt, ut absens quoque de absentibus nemini magis, quam tibi crederes.

XX.

Iam te civium desideria revocabant, amoremque castrorum superabat caritas patriae. Iter inde placidum ac modestum, ut plane a pace redeuntis. Nec vero ego in laudibus tuis ponam, quod adventum tuum non pater quisquam, non maritus expavit. Affectata aliis castitas, tibi ingenita et innata, interque ea, quae imputare non possis. Nullus in exigendis vehiculis tumultus, nullum circa hospitia fastidium; annona, quae ceteris; ad hoc comitatus accinctus et parens: diceres magnum aliquem ducem, ac te potissimum, ad exercitus ire: adeo nihil, aut certe parum intererat inter imperatorem factum, et brevi futurum. Quam dissimilis nuper alterius principis transitus! si tamen transitus ille, non populatio fuit, cum abactus hospitum exerceret, omniaque dextra laevaque perusta et attrita, ut si vis aliqua, vel ipsi illi barbari, quos fugiebat, inciderent. Persuadendum provinciis erat, illud iter Domitiani fuisse, non principis. Itaque non tam pro tua gloria, quam pro utilitate communi, edicto subiecisti, quid in utrumque vestrum esset impensum. Adsuescat imperator cum imperio calculum ponere: sic exeat, sic redeat, tanquam rationem redditurus; edicat, quid absumpserit. Ita fiet, ut non absumat, quod pudeat dicere. Praeterea futuri principes, velint nolint, sciant tamen, propositisque duobus exemplis meminerint, perinde coniecturam de moribus suis homines esse facturos, prout hoc vel illud elegerint.

XXI.

Nonne his tot tantisque meritis novos aliquos honores, novos titulos merebare? At tu etiam nomen patris patriae recusabas. Quam longa nobis cum modestia tua pugna! quam tarde vicimus! Nomen illud, quod alii primo statim principatus die, ut Imperatoris et Caesaris, receperunt, tu usque eo distulisti, donec tu quoque, beneficiorum tuorum parcissimus aestimator, iam te mereri fatereris. Itaque soli omnium contigit tibi, ut pater patriae esses, ante quam fieres; eras enim in animis, in iudiciis nostris: nec publicae pietatis intererat, quid vocarere; nisi quod ingrata sibi videbatur, si te imperatorem potius vocaret et Caesarem, quum patrem experiretur. Quod quidem nomen qua benignitate, qua indulgentia exerces! ut cum civibus tuis, quasi cum liberis parens, vivis! ut reversus imperator, qui privatus exieras, agnoscis, agnosceris! Eosdem nos, eundem te putas: par omnibus, et hoc tantum ceteris maior, quo melior.

XXII.

Ac primum, qui dies ille, quo exspectatus desideratusque urbem tuam ingressus es! Iam hoc ipsum, quod ingressus es, quam mirum laetumque! Nam priores invehi et importari solebant: non dico quadriiugo curru, et albentibus equis, sed humeris hominum, quod arrogantius erat. Tu sola corporis proceritate elatior aliis et excelsior, non de patientia nostra quendam triumphum, sed de superbia principum egisti. Ergo non aetas quemquam, non valetudo, non sexus retardavit, quo minus oculos insolito spectaculo impleret. Te parvuli noscere, ostentare iuvenes, mirari senes; aegri quoque, neglecto medentium imperio, ad conspectum tui, quasi ad salutem sanitatemque prorepere. Inde alii, se satis vixisse te viso, te recepto; alii, nunc magis esse vivendum, praedicabant. Feminas etiam tunc foecunditatis suae maxima voluptas subiit, quum cernerent, cui principi cives, cui imperatori milites peperissent. Videres referta tecta ac laborantia, ac ne eum quidem vacantem locum, qui non nisi suspensum et instabile vestigium caperet; oppletas undique vias, angustumque tramitem relictum tibi; alacrem hinc atque inde populum, ubique par gaudium paremque clamorem. Tam aequaliter ab omnibus ex adventu tuo laetitia percepta est, quam omnibus venisti: quae tamen ipsa cum ingressu tuo crevit, ac prope in singulos gradus adaucta est.

XXIII.

Gratum erat cunctis, quod senatum osculo exciperes, ut dimissus osculo fueras; gratum, quod equestris ordinis decora honore nominum sine monitore signares; gratum, quod tantum non ultro clientibus salutatis quasdam familiaritatis notas adderes. Gratius tamen, quod sensim et placide, et quantum respectantium turba pateretur, incederes; quod occursantium populus te quoque, te immo maxime, adstaret; quod primo statim die latus tuum crederes omnibus. Neque enim stipatus satellitum manu, sed circumfusus undique nunc senatus, nunc equestris ordinis flore, prout alterutrum frequentiae genus invaluisset, silentes quietosque lictores tuos subsequebare: nam milites nihil a plebe habitu, tranquillitate, modestia differebant. Ubi vero coepisti Capitolium adscendere, quam laeta omnibus adoptionis tuae recordatio! quam peculiare gaudium eorum, qui te primi eodem loco salutaverant imperatorem! Quin etiam deum ipsum tuum praecipuam voluptatem operis sui percepisse crediderim. Ut quidem iisdem vestigiis institisti, quibus parens tuus ingens illud deorum prolaturus arcanum, quae circumstantium gaudia! quam recens clamor! quam similis illi dies, qui hunc genuit diem! ut plena altaribus, augusta victimis cuncta! ut in unius salutem collata omnium vota! quum sibi se ac liberis suis intelligerent precari, quae pro te precarentur. Inde tu in Palatium quidem, sed eo vultu, sed ea moderatione, ut si privatam domum peteres: ceteri ad penates suos quisque, iteraturus gaudii fidem, ubi nulla necessitas gaudendi est.

XXIV.

Onerasset alium eiusmodi introitus; tu quotidie admirabilior et melior, talis denique, qualis alii principes futuros se tantum pollicentur. Solum ergo te commendat augetque temporis spatium. Iunxisti enim ac miscuisti res diversissimas, securitatem olim imperantis, et incipientis pudorem. Non tu civium amplexus ad pedes tuos deprimis, nec osculum manu reddis. Manet Imperatori, quae prior oris humanitas, dexterae verecundia. Incedebas pedibus; incedis: laetabaris labore; laetaris: eademque omnia illa circa te, nihil in ipso te Fortuna mutavit. Liberum est, ingrediente per publicum principe, subsistere, occurrere, comitari, praeterire: ambulas inter nos, non quasi contingas; et copiam tui, non ut imputes, facis. Haeret lateri tuo, quisquis accessit, finemque sermoni suus cuique pudor, non tua superbia, facit. Regimur quidem a te, et subiecti tibi, sed quemadmodum legibus, sumus. Nam et illae cupiditates nostras libidinesque moderantur, nobiscum tamen et inter nos versantur. Emines, excellis, ut honor, ut potestas, quae super homines quidem, hominum sunt tamen. Ante te principes, fastidio nostri, et quodam aequalitatis metu, usum pedum amiserant. Illos ergo humeri cervicesque servorum super ora nostra; te fama, te gloria, te civium pietas super ipsos principes vehunt; te ad sidera tollit humus ita communis, et confusa principis vestigia.

XXV.

Nec vereor, Patres Conscripti, ne longior videar, quum sit maxime optandum, ut ea, pro quibus aguntur principi gratiae, multa sint: quae quidem reverentius fuerit integra illibataque cogitationibus vestris reservari, quam carptim breviterque perstringi; quia fere sequitur, ut illa quidem, de quibus taceas, tanta, quanta sunt, esse videantur. Nisi vero leviter attingi placet, locupletatas tribus, datumque congiarium populo, et datum totum, quum donativi partem milites accepissent. An mediocris animi est, his potius repraesentare, quibus magis negari potest? quamquam in hac quoque diversitate aequalitatis ratio servata est. Aequati sunt enim populo milites, eo quod partem, sed priores; populus militibus, quod posterior, sed totum statim accepit. Enimvero qua benignitate divisum est! quantae curae tibi fuit, ne quis expers liberalitatis tuae fieret! Datum est iis, qui post edictum tuum in locum erasorum subditi fuerant: aequatique sunt ceteris illi etiam, quibus non erat promissum. Negotiis aliquis, valetudine alius, hic mari, ille fluminibus distinebatur: exspectatum est provisumque, ne quis aeger, ne quis occupatus, ne quis denique longe fuisset: veniret quisque, quum vellet: veniret quisque, quum posset. Magnificum, Caesar, et tuum, disiunctissimas terras munificentiae ingenio velut admovere, immensaque spatia liberalitate contrahere: intercedere casibus, occursare fortunae, atque omni ope adniti, ne quis e plebe Romana, dante congiarium te, hominem magis sentiret se fuisse, quam civem.

XXVI.

Adventante congiarii die, observare principis egressum in publicum, insidere vias examina infantium futurusque populus solebat. Labor parentibus erat, ostentare parvulos, impositosque cervicibus adulantia verba blandasque voces edocere: reddebant illi, quae monebantur. Ac plerique irritis precibus surdas principis aures adstrepebant; ignarique quid rogassent, quid non impetrassent, donec plane scirent, differebantur. Tu ne rogari quidem sustinuisti, et quamquam laetissimum oculis tuis esset, conspectu Romanae sobolis impleri, omnes tamen, antequam te viderent adirentve, recipi, incidi iussisti: ut iam inde ab infantia parentem publicum munere educationis experirentur; crescerent de tuo, qui crescerent tibi, alimentisque tuis ad stipendia tua pervenirent, tantumque omnes uni tibi quantum parentibus suis quisque deberet. Recte, Caesar, quod spem Romani nominis sumptibus tuis suscipis. Nullum est enim magno principe immortalitatemque merituro impendii genus dignius, quam quod erogatur in posteros. Locupletes ad tollendos liberos ingentia praemia, et pares poenae, cohortantur; pauperibus educandis una ratio est, bonus princeps. Hic fiducia sui procreatos nisi larga manu fovet, auget, amplectitur, occasum imperii, occasum reipublicae accelerat, frustraque proceres, plebe neglecta, ut defectum corpore caput nutaturumque instabili pondere, tuetur. Facile est coniectare, quod perceperis gaudium, quum te parentum, liberorum, senum, infantium, puerorum clamor exciperet. Haec prima parvulorum civium vox aures tuas imbuit, quibus tu daturus alimenta, hoc maximum praestitisti, ne rogarent. Super omnia est tamen, quod talis es, ut sub te liberos tollere libeat, expediat.

XXVII.

Nemo iam parens filio, nisi fragilitatis humanae vices horret; nec inter insanabiles morbos principis ira numeratur. Magnum quidem est educandi incitamentum, tollere liberos in spem alimentorum, in spem congiariorum; maius tamen, in spem libertatis, in spem securitatis. Atque adeo nihil largiatur princeps, dum nihil auferat; non alat, dum non occidat: nec deerunt, qui filios concupiscant. Contra, largiatur et auferat; alat et occidat: nae ille iam brevi tempore effecerit, ut omnes non posterorum modo, sed sui parentumque poeniteat. Quocirca nihil magis in tua tota liberalitate laudaverim, quam quod congiarium das de tuo, alimenta de tuo: neque a te liberi civium, ut ferarum catuli, sanguine et caedibus nutriuntur: quodque gratissimum est accipientibus, sciunt dari sibi, quod nemini est ereptum, locupletatisque tam multis, pauperiorem esse factum principem tantum: quamquam nec hunc quidem. Nam cuius est, quidquid est omnium, tantum ipse, quantum omnes, habet.

XXVIII.

Alio me vocat numerosa gloria tua: alio autem? quasi vero iam satis veneratus miratusque sim, quod tantam pecuniam profudisti, non ut flagitii tibi conscius ab insectatione eius averteres famam; nec ut tristes hominum moestosque sermones laetiore materia detineres. Nullam congiario culpam, nullam alimentis crudelitatem redemisti, nec tibi bene faciendi fuit caussa, ut, quae male feceras, impune fecisses. Amor impendio isto, non venia quaesita est; populusque Romanus obligatus a tribunali tuo, non exoratus recessit. Obtulisti enim congiarium gaudentibus gaudens, securusque securis; quodque antea principes ad odium sui leniendum tumentibus plebis animis obiectabant, id tu tam innocens populo dedisti, quam populus accepit. Paullo minus, Patres Conscripti, quinque millia ingenuorum fuerunt, quae liberalitas principis nostri conquisivit, invenit, adscivit. Hi subsidium bellorum, ornamentum pacis, publicis sumptibus aluntur, patriamque non ut patriam tantum, verum ut altricem amare condiscunt. Ex his castra, ex his tribus replebuntur; ex his quandoque nascentur, quibus alimentis opus non sit. Dent tibi, Caesar, aetatem dii, quam mereris, serventque animum, quem dederunt: et quanto maiorem infantium turbam iterum atque iterum videbis incidi! Augetur enim quotidie et crescit: non quia cariores parentibus liberi; sed quia principi cives. Dabis congiaria, si voles; [praestabis alimenta, si voles:] illi tamen propter te nascuntur.

XXIX.

Instar ego perpetui congiarii reor affluentiam annonae. Huius aliquando cura Pompeio non minus addidit gloriae, quam pulsus ambitus campo, exactus hostis mari, Oriens triumphis Occidensque lustratus. Nec vero ille civilius, quam parens noster, auctoritate, consilio, fide reclusit vias, portus patefacit, itinera terris, litoribus mare, litora mari reddidit, diversasque gentes ita commercio miscuit, ut, quod genitum esset usquam, id apud omnes natum esse videretur. Nonne cernere datur, ut sine ullius iniuria omnis usibus nostris annus exuberet? Quippe non, ut ex hostico raptae perituraeque in horreis messes, nequidquam quiritantibus sociis auferuntur. Devehunt ipsi, quod terra genuit, quod sidus aluit, quod annus tulit: nec novis indictionibus pressi ad vetera tributa deficiunt. Emit fiscus, quidquid videtur emere. Inde copiae, inde annona, de qua inter licentem vendentemque conveniat: inde hic satietas, nec fames usquam.

XXX.

Aegyptus alendis augendisque seminibus ita gloriata est, ut nihil imbribus coeloque deberet: siquidem proprio semper amne perfusa, nec alio genere aquarum solita pinguescere, quam quas ipse devexerat, tantis segetibus induebatur, ut cum feracissimis terris, quasi nunquam cessura, certaret. Haec inopina siccitate usque ad iniuriam sterilitatis exaruit: quia piger Nilus cunctanter alveo sese ac languide extulerat, ingentibus quoque tunc quidem ille fluminibus conferendus. Hinc pars magna terrarum, mergi palanti amne consueta, alto pulvere incanduit. Frustra tunc Aegyptus nubila optavit, coelumque respexit, quum ipse foecunditatis parens contractior et exilior, iisdem ubertatem eius anni angustiis, quibus abundantiam suam, cohibuisset. Neque enim solum vagus ille, quum expanditur, amnis intra usurpata semper collium substiterat atque haeserat; sed supino etiam ac detinenti solo placido se mollique lapsu refugum abstulerat, necdum satis humentes terras addiderat arentibus. Igitur inundatione, id est ubertate, regio fraudata, sic opem Caesaris invocavit, ut solet amnem suum: nec longius illi adversorum fuit spatium, quam dum nuntiat. Tam velox, Caesar, potentia tua est, tamque in omnia pariter intenta bonitas et accincta, ut tristius aliquid seculo tuo passis, ad remedium salutemque sufficiat, ut scias.

XXXI.

Omnibus equidem gentibus fertiles annos gratasque terras precor: crediderim tamen per hunc Aegypti statum tuas Fortunam vires experiri, tuamque vigilantiam exspectare voluisse. Nam quum omnia ubique secunda merearis: nonne manifestum est, si quid adversi cadat, tuis laudibus, tuisque virtutibus materiem campumque prosterni, quum secunda felices, adversa magnos probent? Percrebuerat antiquitus, urbem nostram nisi opibus Aegypti ali sustentarique non posse. Superbiebat ventosa et insolens natio, quod victorem quidem populum, pasceret tamen; quodque in suo flumine, in suis navibus vel abundantia nostra vel fames esset. Refudimus Nilo suas copias: recepit frumenta, quae miserat, deportatasque messes revexit. Discat igitur Aegyptus, credatque experimento, non alimenta se nobis, sed tributa praestare: sciat, se non esse Populo R. necessariam, et tamen serviat. Post haec, si volet, Nilus amet alveum suum, et fluminis modum servet: nihil hoc ad urbem, ac ne ad Aegyptum quidem, nisi ut inde navigia inania et vacua et similia redeuntibus, hinc plena et onusta et qualia solent venire, mittantur; conversoque munere maris, hinc potius venti ferentes et brevis cursus optentur. Mirum, Caesar, videretur, si desidem Aegyptum cessantemque Nilum non sensisset urbis annona: quae tuis opibus, tua cura usque illuc redundavit, ut simul probaretur, et nos Aegypto posse, et nobis Aegyptum carere non posse. Actum erat de foecundissima gente, si libera fuisset: pudebat sterilitatis insolitae, nec minus erubescebat fame, quam torquebatur; quum pariter a te necessitatibus eius pudorique subventum est. Stupebant agricolae plena horrea, quae non ipsi refersissent, quibus de campis illa subvecta messis, quave in Aegypti parte alius amnis. Ita beneficio tuo, nec maligna tellus, et obsequens Nilus Aegypto quidem saepe, sed gloriae nostrae nunquam largior fluxit.

XXXII.

Quam nunc iuvat provincias omnes in fidem nostram ditionemque venisse, postquam contigit princeps, qui terrarum foecunditatem nunc huc, nunc illuc, ut tempus et necessitas posceret, transferret referretque! qui diremptam mari gentem, ut partem aliquam populi plebisque Romanae, aleret ac tueretur! Et coelo quidem nunquam benignitas tanta, ut omnes simul terras uberet foveatque: hic omnibus pariter, si non sterilitatem, at mala sterilitatis exturbat: hic, si non foecunditatem, at bona foecunditatis importat: hic alternis commeatibus orientem occidentemque connectit, ut, quae ubique feruntur, quaeque expetuntur, omnes gentes invicem capiant, et discant, quanto libertate discordi servientibus sit utilius, unum esse, cui serviant. Quippe discretis quidem bonis omnium, sua cuiusque ad singulos mala; sociatis autem atque permixtis, singulorum mala ad neminem, ad omnes omnium bona pertinent. Sed sive terris divinitas quaedam, sive aliquis amnibus genius, et solum illud et flumen ipsum precor, ut hac principis benignitate contentum, molli gremio semina recondat, multiplicata restituat. Non equidem reposcimus foenus: putet tamen esse solvendum, fallacemque unius anni fidem, omnibus annis, omnibusque postea seculis tanto magis, quia non exigimus, excuset.

XXXIII.

Satisfactum qua civium, qua sociorum utilitatibus. Visum est spectaculum inde non enerve, nec fluxum, nec quod animos virorum molliret et frangeret, sed quod ad pulchra vulnera contemptumque mortis accenderet: quum in servorum etiam noxiorumque corporibus amor laudis et cupido victoriae cerneretur. Quam deinde in edendo liberalitatem, quam iustitiam exhibuit, omni affectione aut intactus, aut maior! Impetratum est, quod postulabatur: oblatum, quod non postulabatur. Institit ultro, et, ut concupisceremus, admonuit: ac sic quoque plura inopinata, plura subita. Iam quam libera spectantium studia, quam securus favor! Nemini impietas, ut solebat, obiecta, quod odisset gladiatorem: nemo e spectatore spectaculum factus, miseras voluptates unco et ignibus expiavit. Demens ille, verique honoris ignarus, qui crimina maiestatis in arena colligebat, ac se despici et contemni, nisi etiam gladiatores eius veneraremur, sibi maledici in illis, suam divinitatem, suum numen violari, interpretabatur; quum se idem quod deos, idem gladiatores quod se putabat.

XXXIV.

At tu, Caesar, quam pulchrum spectaculum pro illo nobis exsecrabili reddidisti! Vidimus delatorum iudicium, quasi grassatorum quasi latronum. Non solitudinem illi, non iter, sed templum, sed forum insederant: nulla iam testamenta secura, nullus status certus: non orbitas, non liberi proderant. Auxerat hoc malum principum avaritia. Advertisti oculos, atque ut ante castris, ita postea pacem foro reddidisti: exscidisti intestinum malum: et provida severitate cavisti, ne fundata legibus civitas eversa legibus videretur. Licet ergo cum fortuna, tum liberalitas tua visenda nobis praebuerit, ut praebuit, nunc ingentia robora virorum, et pares animos, nunc immanitatem ferarum, nunc mansuetudinem incognitam; nunc secretas illas et arcanas, ac sub te primum communes opes: nihil tamen gratius, nihil seculo dignius, quam quod contigit desuper intueri delatorum supina ora, retortasque cervices. Agnoscebamus et fruebamur, quum velut piaculares publicae solicitudinis victimae, supra sanguinem noxiorum, ad lenta supplicia gravioresque poenas ducerentur. Congesti sunt in navigia raptim conquisita, ac tempestatibus dediti. Abirent, fugerentque vastatas delationibus terras: ac, si quem fluctus ac procellae scopulis reservassent, hic nuda saxa et inhospitale litus incoleret: ageret duram et anxiam vitam, relictaque post tergum totius generis humani securitate, moereret.

XXXV.

Memoranda facies, delatorum classis permissa omnibus ventis, coactaque vela tempestatibus pandere, iratosque fluctus sequi, quoscunque in scopulos detulissent. Iuvabat, prospectare statim a portu sparsa navigia, et apud illud ipsum mare agere principi gratias, qui, clementia sua salva, ultionem hominum terrarumque diis maris commendasset. Quantum diversitas temporum posset, tum maxime cognitum est, quum iisdem, quibus antea cautibus innocentissimus quisque, tunc nocentissimus affigeretur; quumque insulas omnes, quas modo senatorum, iam delatorum turba compleret, quos quidem non in praesens tantum, sed in aeternum repressisti, in illa poenarum indagine inclusos. Ereptum alienas pecunias eunt? perdant, quas habent: expellere penatibus gestiunt? suis exturbentur: neque, ut antea, exsanguem illam et ferream frontem nequidquam convulnerandam praebeant punctis, et notas suas rideant; sed spectent paria praemio damna, nec maiores spes, quam metus habeant, timeantque, quantum timebantur. Ingenti quidem animo divus Titus securitati nostrae ultionique prospexerat, ideoque numinibus aequatus est: sed quanto tu quandoque dignior caelo, qui tot res illis adiecisti, propter quas illum deum fecimus! Id hoc magis arduum fuit, quod imperator Nerva, te filio, te successore dignissimus, postquam magna quaedam edicto Titi adstruxerat, nihil reliquisse tibi videbatur, qui tam multa excogitasti, ut si ante te nihil esset inventum. Quae singula quantum tibi gratiae dispensata adiecissent! At tu simul omnia profudisti; ut sol et dies non parte aliqua, sed statim totus, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune, profertur.

XXXVI.

Quam iuvat cernere aerarium silens et quietum, et quale ante delatores erat! Nunc templum illud, nunc vere deus, non spoliarium civium, cruentarumque praedarum saevum receptaculum, ac toto in orbe terrarum adhuc locus unus, in quo, optimo principe, boni malis impares essent. Manet tamen honor legum, nihilque ex publica utilitate convulsum: nec poena cuiquam remissa, sed addita est ultio, solumque mutatum, quod iam non delatores, sed leges timentur. At fortasse non eadem severitate fiscum, qua aerarium, cohibes. Immo tanto maiore, quanto plus tibi licere de tuo, quam de publico credis. Dicitur actori, atque etiam procuratori tuo: In ius veni: sequere ad tribunal. Nam tribunal quoque excogitatum principatui est, par ceteris, nisi illud litigatoris amplitudine metiaris. Sors et urna fisco iudicem assignat: licet reiicere, licet exclamare: Hunc nolo, timidus est, et bona seculi parum intelligit: illum nolo, quia Caesarem fortiter amat. Eodem foro utuntur principatus et libertas. Quae praecipua tua gloria est, saepius vincitur fiscus; cuius mala caussa nunquam est, nisi sub bono principe. Ingens hoc meritum: maius illud, quod eos procuratores habes, ut plerumque cives tui non alios iudices malint. Liberum est autem disceptanti dicere: Nolo eum eligere. Neque enim ullam necessitatem muneribus tuis addis, ut qui scias, hanc esse beneficiorum principalium summam, si illis et non uti licet.

XXXVII.

Onera imperii pleraque vectigalia institui, ut pro utilitate communi, ita singulorum iniuriis coegerunt. His Vicesima reperta est, tributum tolerabile et facile heredibus dumtaxat extraneis, domesticis grave. Itaque illis irrogatum est, his remissum: videlicet, quod manifestum erat, quanto cum dolore laturi, seu potius non laturi homines essent, destringi aliquid et abradi bonis, quae sanguine, gentilitate, sacrorum denique societate, meruissent, quaeque nunquam ut aliena et speranda, sed ut sua semperque possessa, ac deinceps proximo cuique transmittenda cepissent. Haec mansuetudo legis veteribus civibus servabatur: novi, seu per Latium in civitatem, seu beneficio principis venissent, nisi simul cognationis iura impetrassent, alienissimi habebantur, quibus coniunctissimi fuerant. Ita maximum beneficium vertebatur in gravissimam iniuriam, civitasque Romana instar erat odii et discordiae et orbitatis, quum carissima pignora, salva ipsorum pietate, distraheret. Inveniebantur tamen, quibus tantus amor nominis nostri inesset, ut Romanam civitatem non Vicesimae modo, verum etiam affinitatum damno bene compensari putarent; sed iis maxime debebat gratuita contingere, a quibus tam magno aestimabatur. Igitur pater tuus sanxit, ut, quod ex matris ad liberos, ex liberorum bonis pervenisset ad matrem, etiamsi cognationum iura non recepissent, quum civitatem adipiscerentur, eius Vicesimam ne darent. Eandem immunitatem in paternis bonis filio tribuit, si modo reductus esset in patris potestatem: ratus, improbe et insolenter ac paene impie his nominibus inseri publicanum, nec sine piaculo quodam sanctissimas necessitudines velut intercedente Vicesima scindi; nullum esse tanti vectigal, quod liberos ac parentes faceret extraneos.

XXXVIII.

Hactenus ille: parcius fortasse, quam decuit optimum principem, sed non parcius, quam optimum patrem, qui Optimum adoptaturus, hoc quoque parentis indulgentissimi fecit, quod delibasse quaedam, seu potius demonstrasse contentus, largam ac prope intactam benefaciendi materiam filio reservavit. Statim ergo muneri eius liberalitas tua adstruxit, ut, quemadmodum in patris filius, sic in hereditate filii pater esset immunis, nec eodem momento, quo pater esse desisset, hoc quoque amitteret, quod fuisset. Egregie, Caesar, quod lacrymas parentum vectigales esse non pateris. Bona filii pater sine deminutione possideat, nec socium hereditatis accipiat, qui non habet luctus: nemo recentem et attonitam orbitatem ad computationem vocet, cogatque patrem, quid reliquerit filius, scire. Augeo Patres Conscripti principis munus, quum ostendo, liberalitati eius inesse rationem. Ambitio enim et iactantia, et effusio, et quidvis potius, quam liberalitas existimanda est, cui ratio non constat. Dignum ergo, Imperator, mansuetudine tua, minuere orbitatis iniurias, nec pati quemquam, filio amisso, insuper affici alio dolore. Sic quoque abunde misera res est, pater filio solus heres: quid si coheredem non a filio accipiat? Adde, quod, quum divus Nerva sanxisset, ut in paternis bonis liberi necessitate Vicesimae solverentur, congruens erat, eandem immunitatem parentes in liberorum bonis obtinere. Cur enim posteris amplior honor, quam maioribus, haberetur? curve non retro quoque recurreret aequitas eadem? Tu quidem, Caesar, illam exceptionem removisti, si modo filius in potestate patris fuisset: intuitus, opinor, vim legemque naturae, quae semper in ditione parentum esse liberos iussit, nec, uti inter pecudes, sic inter homines potestatem et imperium valentioribus dedit.

XXXIX.

Nec vero contentus primum cognationis gradum abstulisse Vicesimae, secundum quoque exemit, cavitque, ut in sororis bonis frater, et contra, in fratris soror, utque avus, avia, in neptis nepotisque, et invicem illi, servarentur immunes. His quoque, quibus per Latium civitas Romana patuisset, idem indulsit, omnibusque inter se cognationum iura commisit, simul et pariter, et more naturae; quae priores principes a singulis rogari gestiebant, non tam praestandi animo, quam negandi. Ex quo intelligi potest, quantae benignitatis, quanti spiritus fuerit, sparsas, atque, ut ita dicam, laceras gentilitates colligere atque connectere, et quasi renasci iubere; deferre, quod negabatur, atque id praestare cunctis, quod saepe singuli non impetrassent, postremo, ipsum sibi eripere tot beneficiorum occasiones, tam numerosam obligandi imputandique materiam. Indignum credo ei visum, ab homine peti, quod dii dedissent. Sorores estis et frater, avus et nepotes, quid est ergo, cur rogetis, ut sitis? vobis estis. Quid? pro cetera sua moderatione non minus invidiosum putat dare hereditatem, quam auferre. Laeti ergo adite honores, capessite civitatem, neminem hoc necessitudinis abruptum, velut truncum amputatumque destituet: iisdem omnes quibus ante pignoribus, sed honestiores perfruentur. Ac ne remotus quidem, iamque deficientis affinitatis gradus, a qualibet quantitate Vicesimam inferre cogetur. Statuit enim communis omnium parens summam, quae publicanum pati possit.

XL.

Carebit onere Vicesimae parva et exilis hereditas: et si ita gratus heres volet, tota sepulcro, tota funeri serviet. Nemo observator, nemo castigator adsistet. Cuicumque modica pecunia ex hereditate alicuius obvenerit, securus habeat quietusque possideat. Ea lex Vicesimae dicta est, ut ad periculum eius perveniri, nisi opibus, non possit. Conversa est iniquitas in gratulationem; iniuria in votum: optat heres, ut Vicesimam debeat. Additum est, ut, qui eiusmodi ex caussis in diem edicti Vicesimam deberent, nondum tamen intulissent, non inferrent. At in praeteritum subvenire ne dii quidem possunt: tu tamen subvenisti, cavistique, ut desineret quisque debere, quod non esset postea debiturus. Idem effecisti, ne malos principes habuissemus; quo ingenio, si natura pateretur, quam libenter tot spoliatis, tot trucidatis sanguinem et bona refudisses! Vetuisti exigi, quod deberi non tuo seculo coeperat. Alius ut contumacibus irasceretur, tarditatemque solvendi dupli vel et quadrupli irrogatione mulctaret: tu nihil referre iniquitatis existimas, exigas, quod deberi non oportuerit, an constituas, ut debeatur?

XLI.

Feres, Caesar, curam et solicitudinem consularem. Nam mihi cogitanti, eundem te collationes remisisse, donativum reddidisse, congiarium obtulisse, delatores abegisse, vectigalia temperasse, interrogandus videris, satisne computaveris imperii reditus, an tantas vires habeat frugalitas principis, ut tot impendiis, tot erogationibus sola sufficiat. Nam quid est caussae, cur aliis quidem, quum omnia raperent, et rapta retinerent, ut si nihil rapuissent, defuerint omnia? tibi, quum tam multa largiaris, et nihil auferas, omnia supersint? Nunquam principibus defuerunt, qui fronte gravi et tristi supercilio utilitatibus fisci contumaciter adessent; et erant principes ipsi sua sponte avidi et rapaces, et qui magistris non egerent: plura tamen semper a nobis contra nos didicerunt. Sed ad tuas aures quum ceteris omnibus, tum vel maxime avaris adulationibus obstructus est aditus. Silent ergo et quiescunt, et postquam non est, cui suadeatur, qui suadeant, non sunt. Quo evenit, ut tibi quum plurimum pro tuis, plus tamen pro nostris moribus debeamus.

XLII.

Locupletabant et fiscum et aerarium non tam Voconiae et Iuliae leges, quam maiestatis singulare et unicum crimen eorum, qui crimine vacarent. Huius tu metum penitus sustulisti, contentus magnitudine, qua nulli magis caruerunt, quam qui sibi maiestatem vindicabant. Reddita est amicis fides, liberis pietas, obsequium servis: verentur, et parent, et dominos habent. Non enim iam servi nostri principis amici, sed nos sumus: nec pater patriae alienis se mancipiis cariorem, quam civibus suis credit. Omnes accusatore domestico liberasti, unoque salutis publicae signo illud, ut sic dixerim, servile bellum sustulisti, in quo non minus servis, quam dominis praestitisti. Hos enim securos, illos bonos fecisti. Non vis interea laudari; nec fortasse laudanda sint: grata sunt tamen recordantibus principem illum in capita dominorum servos subornantem, monstrantemque crimina, quae tanquam delata puniret magnum et inevitabile, ac toties cuique experiendum malum, quoties quisque similes principi servos haberet.

XLIII.

In eodem genere ponendum est, quod testamenta nostra secura sunt: nec unus omnium, nunc quia scriptus, nunc quia non scriptus, heres. Non tu falsis, non tu iniquis tabulis advocaris. Nullius ad te iracundia, nullius impietas, nullius furor confugit: nec quia offendit alius, nuncuparis, sed quia ipse meruisti. Scriberis ab amicis, ab ignotis praeteriris: nihilque inter privatum et principem interest, nisi quod nunc a pluribus amaris: nam et plures amas. Tene, Caesar, hunc cursum, et probabitur experimento, sitne feracius et uberius, non ad laudem modo, sed ad pecuniam, principi, si herede illo mori homines velint, quam si cogantur. Donavit pater tuus multa, et ipse donasti. Cesserit parum gratus: manent tamen ii, qui bonis eius fruantur, nihilque ex illis ad te nisi gloria redit. Nam liberalitatem iucundiorem debitor gratus, clariorem ingratus facit. Sed quis ante te laudem istam pecuniae praetulit? quotusquisque principum ne id quidem in patrimoniis nostris suum duxit, quod esset de suo? Nonne ut regum, ita Caesarum munera illitos cibis hamos, opertos praeda laqueos, aemulabantur; quum privatis facultatibus velut hausta et implicata, retro secum, quidquid attingerant, referrent?

XLIV.

Quam utile est, ad usum secundorum per adversa venisse! Vixisti nobiscum, periclitatus es, timuisti, quae tunc erat innocentium vita. Scis et expertus es, quantopere detestentur malos principes etiam, qui malos faciunt. Meministi, quae optare nobiscum, quae sis queri solitus. Nam privato iudicio principem geris, meliorem immo te praestas, quam tibi alium precabare. Itaque sic imbuti sumus, ut, quibus erat summa votorum melior pessimo princeps, iam non possimus nisi optimum ferre. Nemo est ergo tam tui, tam ignarus sui, ut locum istum post te concupiscat. Facilius est, ut esse aliquis successor tuus possit, quam ut velit. Quis enim curae tuae molem sponte subeat? quis comparari tibi non reformidet? Expertus et ipse es, quam sit onerosum succedere bono principi, et afferebas excusationem adoptanti. An prona parvaque sunt ad aemulandum, quod nemo incolumitatem turpitudine rependit? Salva est omnibus vita, et dignitas vitae: nec iam consideratus ac sapiens, qui aetatem in tenebris agit. Eadem quippe sub principe virtutibus praemia, quae in libertate: nec benefactis tantum ex conscientia merces. Amas constantiam civium, rectosque ac vividos animos non, ut alii, contundis ac deprimis, sed foves et attollis. Prodest bonos esse, quum sit satis abundeque, si non nocet: his honores, his sacerdotia, his provincias offers: hi amicitia tua, hi iudicio florent. Acuuntur isto integritatis et industriae pretio similes, dissimiles alliciuntur: nam praemia bonorum malorumque bonos ac malos faciunt. Pauci adeo ingenio valent, ut non turpe honestumque, prout bene ac secus cessit, expetant fugiantve; ceteri, ubi laboris inertiae, vigilantiae somno, frugalitatis luxuriae merces datur, eadem ista, quibus alios artibus assequutos vident, consectantur: qualesque sunt illi, tales esse et videri volunt; et dum volunt, fiunt.

XLV.

Et priores quidem principes, excepto patre tuo, praeterea uno aut altero, (et nimis dixi,) vitiis potius civium, quam virtutibus laetabantur: primum, quod in alio sua quemque natura delectat; deinde, quod patientiores servitutis arbitrabantur, quos non deceret esse nisi servos. Horum in sinum omnia congerebant: bonos autem otio aut situ abstrusos, et quasi sepultos, non nisi delationibus et periculis in lucem ac diem proferebant. Tu amicos ex optimis legis, et hercule aequum est, esse eos carissimos bono principi, qui invisi malo fuerint. Scis, ut sunt diversa natura dominatio et principatus, ita non aliis esse principem gratiorem, quam qui maxime dominum graventur. Hos ergo provehis, et ostentas quasi specimen et exemplar, quae tibi secta vitae, quod hominum genus placeat: et ideo non censuram adhuc, non praefecturam morum recepisti, quia tibi beneficiis potius, quam remediis ingenia nostra experiri placet. Et alioquin nescio, an plus moribus conferat princeps, qui bonos esse patitur, quam qui cogit. Flexibiles quamcunque in partem ducimur a principe, atque, ut ita dicam, sequaces sumus. Huic enim cari, huic probati esse cupimus; quod frustra speraverint dissimiles: eoque obsequii continuatione pervenimus, ut prope omnes homines unius moribus vivamus. Porro, non tam sinistre constitutum est, ut, qui malum principem possumus, bonum non possimus imitari. Perge modo, Caesar, et vim effectumque censurae tuum propositum, tui actus obtinebunt. Nam vita principis censura est, eaque perpetua: ad hanc dirigimur, ad hanc convertimur: nec tam imperio nobis opus est, quam exemplo. Quippe infidelis recti magister est metus. Melius homines exemplis docentur, quae in primis hoc in se boni habent, quod approbant, quae praecipiunt, fieri posse.

XLVI.

Et quis terror valuisset efficere, quod reverentia tui effecit? Obtinuit aliquis, ut spectaculum pantomimorum populus Romanus tolli pateretur; sed non obtinuit, ut vellet. Rogatus es tu, quod cogebat alius, coepitque esse beneficium, quod necessitas fuerat. Neque enim a te minore concentu, ut tolleres pantomimos, quam a patre tuo, ut restitueret, exactum est. Utrumque recte: nam et restitui oportebat, quos sustulerat malus princeps; et tolli restitutos. In his enim, quae a malis bene fiunt, hic tenendus est modus, ut appareat, auctorem displicuisse, non factum. Idem ergo populus ille aliquando scenici imperatoris spectator et applausor, nunc in pantomimis quoque aversatur et damnat effeminatas artes, et indecora seculo studia. Ex quo manifestum est, principum disciplinam capere etiam vulgus: quum rem, si ab uno fiat, severissimam, fecerint omnes. Macte hac gravitatis gloria, Caesar, qua consequutus es, ut, quod antea vis et imperium, nunc mores vocarentur. Castigaverunt vitia sua ipsi, qui castigari merebantur: iidemque emendatores, qui emendandi fuerunt. Itaque nemo de severitate tua queritur, et liberum est queri. Sed quum ita comparatum sit, ut de nullo minus principe querantur homines, quam de quo maxime licet; tuo in seculo nihil est, quo non omne hominum genus laetetur et gaudeat. Boni provehuntur; mali, qui est tranquillissimus status civitatis, nec timent nec timentur. Mederis erroribus, sed implorantibus: omnibusque, quos bonos facis, hanc adstruis laudem, ne coegisse videaris.

XLVII.

Quid vitam? quid mores iuventutis? quam principaliter formas! Quem honorem dicendi magistris, quam dignationem sapientiae doctoribus habes! Ut sub te spiritum et sanguinem et patriam receperunt studia! quae priorum temporum immanitas exsiliis puniebat, quum sibi vitiorum omnium conscius princeps inimicas vitiis artes non odio magis, quam reverentia, relegaret. At tu easdem artes in complexu, oculis, auribus habes. Praestas enim, quaecunque praecipiunt, tantumque eas diligis, quantum ab illis probaris. An quisquam studia humanitatis professus, non quum omnia tua, tum vel in primis laudibus ferat admissionum tuarum facilitatem? Magno quidem animo parens tuus hanc ante vos principes arcem PUBLICARUM AEDIUM nomine inscripserat; frustra tamen, nisi adoptasset, qui habitare, ut in publicis, posset. Quam bene cum titulo isto moribus tuis convenit! quamque omnia sic facis, tanquam non alius inscripserit! Quod enim forum, quae templa tam reserata? Non Capitolium, ipsaque illa adoptionis tuae sedes magis publica, magis omnium. Nullae obices, nulli contumeliarum gradus: superatisque iam mille liminibus, ultra semper aliqua dura et obstantia. Magna ante te, magna post te, iuxta tamen maxima quies: tantum ubique silentium, tam altus pudor, ut ad parvos penates et larem angustum ex domo principis, modestiae et tranquillitatis exempla referantur.

XLVIII.

Ipse autem ut excipis omnes! ut exspectas! ut magnam partem dierum inter tot imperii curas quasi per otium transigis! Itaque non ut alias attoniti, nec ut periculum capitis adituri tarditate, sed securi et hilares, quum commodum est, convenimus. Et admittente principe, interdum est aliquid, quod nos domi quasi magis necessarium teneat: excusati semper tibi, nec unquam excusandi sumus. Scis enim sibi quemque praestare, quod te videat, quod te frequentet: ac tanto liberalius ac diutius voluptatis huius copiam praebes. Nec salutationes tuas fuga et vastitas sequitur. Remoramur, resistimus, ut in communi domo, quam nuper immanissima bellua plurimo terrore munierat: quum velut quodam specu inclusa, nunc propinquorum sanguinem lamberet, nunc se ad clarissimorum civium strages caedesque proferret. Obversabantur foribus horror et minae, et par metus admissis et exclusis. Ad haec ipse occursu quoque visuque terribilis: superbia in fronte, ira in oculis, femineus pallor in corpore, in ore impudentia multo rubore suffusa. Non adire quisquam, non adloqui audebat tenebras semper secretumque captantem, nec unquam ex solitudine sua prodeuntem, nisi ut solitudinem faceret.

XLIX.

Ille tamen, quibus sibi parietibus et muris salutem suam tueri videbatur, dolum secum et insidias, et ultorem scelerum deum inclusit. Dimovit perfregitque custodias poena, angustosque per aditus et obstructos, non secus ac per apertas fores et invitantia limina, irrupit: longeque tunc illi divinitas sua, longe arcana illa cubilia saevique secessus, in quos timore, et superbia, et odio hominum agebatur. Quanto nunc tutior, quanto securior eadem domus, postquam non crudelitatis, sed amoris excubiis, non solitudine et claustris, sed civium celebritate defenditur! Ecquid ergo discimus experimento, fidissimam esse custodiam principis ipsius innocentiam? Haec arx inaccessa, hoc inexpugnabile munimentum, munimento non egere. Frustra se terrore succinxerit, qui septus caritate non fuerit: armis enim arma irritantur. Num autem serias tantum partes dierum in oculis nostris coetuque consumis? non remissionibus tuis eadem frequentia, eademque illa socialitas interest? Non tibi semper in medio cibus, semperque mensa communis? Non ex convictu nostro mutua voluptas? Non provocas reddisque sermones? Non ipsum tempus epularum tuarum, quum frugalitas contrahat, extendit humanitas? Non enim ante medium diem distentus solitaria coena spectator adnotatorque convivis tuis immines: nec ieiunis et inanibus plenus ipse et eructans, non tam apponis, quam obiicis cibos, quos dedigneris attingere, aegreque perpessus superbam illam convictus simulationem, rursus te ad clandestinam ganeam occultumque luxum refers. Ergo non aurum, nec argentum, nec exquisita ingenia coenarum, sed suavitatem tuam iucunditatemque miramur: quibus nulla satietas adest, quando sincera omnia, et vera, et ornata gravitate. Neque enim aut peregrinae superstitionis mysteria, aut obscena petulantia, mensis principis oberrat: sed benigna invitatio, et liberales ioci, et studiorum honor. Inde tibi parcus et brevis somnus, nullumque amore nostri angustius tempus, quam quod sine nobis agis.

L.

Sed quum rebus tuis ut participes perfruamur: quae habemus ipsi, quam propria, quam nostra sunt! Non enim exturbatis prioribus dominis, omne stagnum, omnem lacum, omnem etiam saltum, immensa possessione circumvenis: nec unius oculis flumina, fontes, maria deserviunt. Est, quod Caesar non suum videat; tandemque imperium principis, quam patrimonium, maius est. Multa enim ex patrimonio refert in imperium, quae priores principes occupabant, non ut ipsi fruerentur, sed ne quis alius. Ergo in vestigia sedesque nobilium immigrant pares domini, nec iam clarissimorum virorum receptacula habitatore servo teruntur aut foeda vastitate procumbunt. Datur intueri pulcherrimas aedes, deterso situ auctas ac vigentes. Magnum hoc tuum non erga homines modo, sed erga tecta ipsa meritum, sistere ruinas, solitudinem pellere, ingentia opera eodem quo exstructa sunt animo ab interitu vindicare. Muta quidem illa et anima carentia, sentire tamen et laetari videntur, quod niteant, quod frequententur, quod aliquando coeperint esse domini scientis. Circumfertur sub nomine Caesaris tabula ingens rerum venalium; quo sit detestanda avaritia illius, qui tam multa concupiscebat, quum haberet supervacua tam multa. Tum exitialis erat apud principem, huic laxior domus, illi amoenior villa. Nunc princeps in haec eadem dominos quaerit, ipse inducit: ipsos illos magni aliquando imperatoris hortos, illud nunquam nisi Caesaris suburbanum, licemur, emimus, implemus. Tanta benignitas principis, tanta securitas temporum est, ut ille nos principalibus rebus existimet dignos, nos non timeamus, quod digni esse videmur. Nec vero emendi tantum civibus tuis copiam praebes, sed amoenissima quaeque largiris et donas: ita, inquam, donas, in quae electus, in quae adoptatus es: transfers, quod iudicio accepisti, ac nihil magis tuum credis, quam quod per amicos habes.

LI.

Idem tam parcus in aedificando, quam diligens in tuendo. Itaque non, ut ante, immanium transvectione saxorum urbis tecta quatiuntur. Stant securae domus, nec iam templa nutantia. Satis est tibi, nimiumque, quum successeris frugalissimo principi; mavis recidere aliquid et amputare ex his, quae princeps tanquam necessaria reliquit. Praeterea pater tuus usibus suis detrahebat, quae fortuna imperii dederat: tu tuis, quod pater. At quam magnificus in publicum es? Hinc porticus, inde delubra occulta celeritate properantur, ut non consummata, sed tantum commutata videantur. Hic immensum latus Circi templorum pulchritudinem provocat, digna populo victore gentium sedes, nec minus ipsa visenda, quam quae ex illa spectabuntur: visenda autem cum cetera specie, tum quod aequatus plebis ac principis locus. Siquidem per omne spatium una facies, omnia continua et paria, nec magis proprius spectanti Caesari suggestus, quam propria, quae spectet. Licebit ergo civibus tuis invicem contueri: dabitur, non cubiculum principis, sed ipsum principem cernere: in publico, in populo sedentem: populo, cui locorum quinque millia adiecisti. Auxeras enim numerum eius congiarii facilitate, maioremque in posterum suscipi liberalitatis tuae fide iusseras.

LII.

Horum unum si praestitisset alius, illi iam dudum radiatum caput, et media inter deos sedes auro staret aut ebore, augustioribusque aris et grandioribus victimis invocaretur. Tu delubra non nisi adoraturus intras, tibi maximus honor excubare pro templis, postibusque praetexi. Sic fit, ut dei summum inter homines fastigium servent, quum deorum ipse non adpetas. Itaque tuam statuam in vestibulo Iovis Optimi Maximi unam alteramve, et hanc aeream, cernimus. At paullo ante aditus omnes, omnes gradus, totaque area hinc auro, hinc argento relucebat, seu potius polluebatur: quum incesti principis statuis permixta deorum simulacra sorderent. Ergo istae quidem aereae et paucae manent, manebuntque, quam diu templum ipsum: illae autem aureae et innumerabiles strage et ruina publico gaudio litaverunt. Iuvabat illidere solo superbissimos vultus, instare ferro, saevire securibus, ut si singulos ictus sanguis dolorque sequeretur. Nemo tam temperans gaudii seraeque laetitiae, quin instar ultionis videretur, cernere laceros artus, truncata membra, postremo truces horrendasque imagines abietas, excoctasque flammis; ut ex illo terrore et minis in usum hominum ac voluptates ignibus mutarentur. Simili reverentia, Caesar, non apud Genium tuum bonitati tuae gratias agi, sed apud numen Iovis Optimi Maximi pateris: illi debere nos, quidquid debeamus, illius, quod bene facias, muneris esse, qui te dedit. Ante quidem ingentes hostiarum greges per Capitolinum iter, magna sui parte velut intercepti, devertere via cogebantur: quum saevissimi domini atrocissima effigies tanto victimarum cruore coleretur, quantum ipse humani sanguinis profundebat.

LIII.

Omnia, Patres Conscripti, quae de aliis principibus a me aut dicuntur, aut dicta sunt, eo pertinent, ut ostendam, quam longa consuetudine corruptos depravatosque mores principatus parens noster reformet et corrigat. Alioqui nihil non parum grate sine comparatione laudatur. Praeterea hoc primum erga optimum imperatorem piorum civium officium est, insequi dissimiles. Neque enim satis amarit bonos principes, qui malos satis non oderit. Adiice, quod imperatoris nostri non aliud amplius ac diffusius meritum est, quam quod insectari malos principes tutum est. An excidit dolori nostro modo vindicatus Nero? Permitteret, credo, famam vitamque eius carpi, qui mortem ulciscebatur: nec ut in se dicta interpretaretur, quae de simillimo dicerentur. Quare ego, Caesar, muneribus tuis omnibus comparo, multis antepono, quod licet nobis et in praeteritum de malis imperatoribus quotidie vindicari, et futuros sub exemplo praemonere, nullum locum, nullum esse tempus, quo funestorum principum manes a posterorum exsecrationibus conquiescant. Quo constantius, Patres Conscripti, et dolores nostros et gaudia proferamus: laetemur his, quibus fruimur; ingemiscamus illis, quae patiebamur. Simul utrumque faciendum est sub bono principe. Hoc secreta nostra, hoc sermones, hoc ipsae gratiarum actiones agant; meminerintque, sic maxime laudari incolumem imperatorem, si priores secus meriti reprehendantur. Nam quum de malo principe posteri tacent, manifestum est, eadem facere praesentem.

LIV.

Et quis iam locus miserae adulationis manebat ignarus, quum laudes imperatorum ludis etiam et commissionibus celebrarentur, saltarentur, atque in omne ludibrium effeminatis vocibus, modis, gestibus, frangerentur? Sed illud indignum, quod eodem tempore in senatu et in scena, ab histrione et a consule laudabantur. Tu procul a tui cultu ludicras artes removisti. Seria ergo te carmina, honorque aeternus annalium, non haec brevis et pudenda praedicatio colit: quin etiam tanto maiore consensu in venerationem tui theatra ipsa consurgent, quanto magis de te scenae silebunt. Sed quid ego istud admiror, quum eos quoque honores, qui tibi a nobis offeruntur, aut delibare parcissime, aut omnino soleas recusare? Nihil ante tam vulgare, tam parvum in senatu agebatur, ut non laudibus principum immorarentur, quibuscumque censendi necessitas accidisset. De ampliando numero gladiatorum, aut de instituendo collegio fabrorum consulebamur: et quasi prolatis imperii finibus nunc ingentes arcus, excessurosque templorum fastigium titulos, nunc menses etiam, nec hos singulos, nomini Caesarum dicabamus. Patiebantur illi, et, quasi meruissent, laetabantur. At nunc quis nostrum, tanquam oblitus eius, de quo refertur, censendi officium principis honore consumit? Tuae moderationis laus haec constantia nostra: tibi obsequimur, quod in curiam non ad certamen adulationum, sed ad usum munusque iustitiae convenimus, hanc simplicitati tuae veritatique gratiam relaturi, ut te, quae vis, velle, quae non vis, nolle credamus. Incipimus inde, desinimus ibi, a quo incipi, in quo desini sub alio principe non posset. Nam plerosque ex decretis honoribus et alii non receperunt; nemo ante tantus fuit, ut crederetur noluisse decerni. Quod ego titulis omnibus speciosius reor, quando non trabibus aut saxis nomen tuum, sed monumentis aeternae laudis inciditur.

LV.

Ibit in secula, fuisse principem, cui florenti et incolumi, nunquam nisi modici honores, saepius nulli decernerentur. Et sane, si velimus cum priorum temporum necessitate certare, vincemur: ingeniosior est enim ad excogitandum simulatio veritate, servitus libertate, metus amore. Simul quum iampridem novitas omnis adulatione consumpta sit, non alius erga te novus honor superest, quam si aliquando de te tacere audeamus. Age, si quando pietas nostra silentium rupit, et verecundiam tuam vicit, quae qualiaque decernimus nos, tu non recusas! ut appareat, non superbia et fastidio te amplissimos honores repudiare, qui minores non dedigneris. Pulchrius hoc, Caesar, quam si recusares omnes: nam recusare omnes, ambitionis; moderationis est, eligere parcissimos. Quo temperamento et nobis et aerario consulis: nobis quidem, quod omni liberas suspicione; aerario autem, quod sumptibus eius adhibes modum, ut qui exhaustum non sis innocentium bonis repleturus. Stant igitur effigies tuae, quales olim ob egregia in rempublicam merita privatis dicabantur. Visuntur eadem e materia Caesaris statuae, qua Brutorum, qua Camillorum. Nec discrepat caussa. Illi enim reges hostemque victorem moenibus depulerunt: hic regnum ipsum, quaeque alia captivitas gignit, arcet ac submovet; sedemque obtinet principis, ne sit domino locus. Ac mihi, intuenti sapientiam tuam, minus mirum videtur, quod mortales istos caducosque titulos, aut depreceris, aut temperes. Scis enim, ubi vera principis, ubi sempiterna sit gloria: ubi sint honores, in quos nihil flammis, nihil senectuti, nihil successoribus liceat. Arcus enim et statuas, aras etiam templaque demolitur et obscurat oblivio, negligit carpitque posteritas: contra, contemptor ambitionis, et infinitae potestatis domitor ac frenator animus ipsa vetustate florescit, nec ab ullis magis laudatur, quam quibus minime necesse est. Praeterea, ut quisque factus est princeps, extemplo fama eius, incertum bona an mala, ceterum aeterna est. Non ergo perpetua principi fama quae invitum manet, sed bona concupiscenda est: ea porro non imaginibus et statuis, sed virtute ac meritis prorogatur. Quin etiam leviora haec, formam principis figuramque, non aurum melius, vel argentum, quam favor hominum exprimat teneatque. Quod quidem prolixe tibi cumulateque contingit, cuius laetissima facies et amabilis vultus in omnium civium ore, oculis, animo sedet.

LVI.

Adnotasse vos credo, Patres Conscripti, iamdudum me non eligere, quae referam: propositum est enim mihi, principem laudare, non principis facta. Nam laudabilia multa etiam mali faciunt; ipse laudari, nisi optimus, non potest. Quare non alia maior, imperator auguste, gloria tua, quam quod agentibus tibi gratias nihil velandum est, nihil omittendum est. Quid est enim in principatu tuo, quod cuiusquam praedicatio vel transsilire vel praetervehi debeat? Quod momentum, quod immo temporis punctum, aut beneficio sterile, aut vacuum laude? Nonne omnia eiusmodi, ut is optime te laudasse videatur, qui narraverit fidelissime? Quo fit, ut prope in immensum diffundatur oratio mea: et necdum de biennio loquor. Quam multa dixi de moderatione, et quanto plura adhuc restant! ut illud, quod secundum consulatum recepisti, quia princeps et pater deferebat. At postquam ad te imperii summam, et quum omnium rerum, tum etiam tui potestatem dii transtulerunt; tertium consulatum recusasti, quum agere tam bonum consulem posses. Magnum est, differre honorem: gloriam, maius. Gestum consulatum mirer, an non receptum? gestum non in hoc urbis otio, et intimo sinu pacis; sed iuxta barbaras gentes: ut illi solebant, quibus erat moris paludamento mutare praetextam, ignotasque terras victoria sequi. Pulchrum imperio, gloriosum tibi, quum te socii atque amici, sua in patria, suis in sedibus adierunt. Decora facies consulis: multa post secula tribunal viridi cespite exstructum, nec fascium tantum, sed pilorum signorumque honore circumdatum. Augebant maiestatem praesidentis, diversi postulantium habitus, ac dissonae voces, raraque sine interprete oratio. Magnificum est, civibus iura; quid, hostibus reddere? speciosum, certam fori partem; quid, immanes campos sella curuli victorisque vestigio premere? imminere minacibus ripis tutum quietumque; quid, spernere barbaros fremitus, hostilemque terrorem non armorum magis, quam togarum, ostentatione compescere? Itaque non te apud imagines, sed ipsum praesentem audientemque consalutabant imperatorem: nomenque, quod alii domitis hostibus, tu contemptis merebare.

LVII.

Haec laus acti consulatus; illa dilati, quod adhuc initio principatus, ut iam excusatus honoribus et expletus, consulatum recusasti: quem novi imperatores destinatum aliis, in se transferebant. Fuit etiam, qui in principatus sui fine consulatum, quem dederat ipse, magna ex parte iam gestum, extorqueret et raperet. Hoc ergo honore, quem et incipientes principes et desinentes adeo concupiscunt, ut auferant, tu, otioso ac vacante, privatis cessisti. Invidiosusne erat aut tibi tertius consulatus, aut principi primus? Nam secundum imperator quidem, sub imperatore tamen, inisti: nihilque imputari in eo vel honori potest, vel exemplo, nisi obsequium. Ita vero, quae civitas quinquies, atque etiam sexies, consules vidit, non illos, qui exspirante iam libertate per vim ac tumultum creabantur, sed quibus sepositis et absentibus, in rura sua consulatus ferebantur: in hac civitate tertium consulatum princeps generis humani, ut praegravem, recusasti? Tantone Papyriis etiam et Quinctiis moderatior Augustus, et Caesar, et Pater patriae? At illos respublica ciebat. Quid? te non eadem respublica? non senatus? non consulatus ipse? qui sibi tuis humeris attolli et augescere videtur?

LVIII.

Non te ad exemplar eius voco, qui continuis consulatibus fecerat longum quendam et sine discrimine annum: his te confero, quos certum est, quoties consules fuerunt, non sibi praestitisse. Erat in senatu ter consul, quum tu tertium consulatum recusabas. Onerosum nescio quid verecundiae tuae consensus noster indixerat, ut princeps toties consul esses, quoties senator tuus: nimia modestia istud, etiam privatus, recusasses. An consularis viri triumphalisque filius, quum tertio consul creatur, adscendit? non debitum hoc illi? non vel sola generis claritate promeritum? Contigit ergo privatis aperire annum, fastosque reserare: et hoc quoque redditae libertatis indicium fuit, quod consul alius, quam Caesar, esset. Sic exactis regibus coepit liber annus: sic olim servitus pulsa, privata fastis nomina induxit. Miseros ambitionis, qui ita consules semper, ut semper principes erant! Quamquam non ambitio magis, quam livor et malignitas videri potest, omnes annos possidere, summumque illud purpurae decus non nisi praecerptum praefloratumque transmittere. Tuam vero magnanimitatem, an modestiam, an benignitatem prius mirer? Magnanimitas fuit, expetito semper honore abstinere; modestia, cedere; benignitas, per alios frui.

LIX.

Sed iam tempus est, te ipsi consulatui praestare, ut maiorem eum suscipiendo gerendoque augustiorem facias. Nam saepius recursare, ambiguam ac potius illam interpretationem habet, tanquam minorem putes. Tu quidem ut maximum recusasti; sed hoc persuadere nemini poteris, nisi aliquando et non recusa veris. Quum arcus, quum tropaea, quum statuas deprecaris: tribuenda est verecundiae tuae venia; illa enim sane tibi dicantur: quum vero postulamus, [ut consulatum suscipias gerasque, postulamus,] ut futuros principes doceas inertiae renuntiare, paullisper delicias differre, paullisper et saltem ad brevissimum tempus, ex illo felicitatis somno velut excitatos, induere praetextam quam quum dare possent, occuparint; adscendere curulem, quam detineant; esse denique, quod concupierunt, nec ideo tantum velle consules fieri, ut fuerint. Gessisti alterum consulatum, scio: illum exercitibus, illum provinciis, illum etiam ceteris gentibus poteris imputare, non potes nobis. Audimus quidem, te omne munus consulis obiisse; sed audimus. Diceris iustissimus, humanissimus, patientissimus fuisse; sed diceris. Aequum est aliquando nos iudicio nostro, nostris oculis, non famae semper et rumoribus credere. Quousque absentes de absente gaudebimus? Liceat experiri, an aliquid superbiae tibi ille ipse secundus consulatus attulerit. Multum in commutandis moribus hominum medius annus valet, in principum plus. Didicimus quidem, cui virtus aliqua contingat, omnes inesse: cupimus tamen experiri, an nunc quoque una eademque res sit, bonus consul et bonus princeps. Nam praeter id, quod est arduum, duas, easque summas, simul capere potestates, tum inest utrique nonnulla diversitas, quum principem quam simillimum esse privato, consulem quam dissimillimum, deceat.

LX.

Atque ego video, proximo anno consulatus recusandi hanc praecipuam fuisse rationem, quod eum absens gerere non poteras: sed iam urbi votisque publicis redditus, quid est, in quo magis sis approbaturus, quae quantaque fuerint, quae desiderabamus? Parum est, ut in curiam venias, nisi et convocas: ut intersis senatui, nisi et praesides; ut censentes audias, nisi et perrogas. Vis illud augustissimum consulum aliquando tribunal maiestati suae reddere? adscende. Vis constare reverentiam magistratibus, legibus auctoritatem, modestiam postulantibus? adi. Quod enim interesset reipubliciae, si privatus esses, consulem te haberet tantum, an et senatorem; hoc nunc scito interesse, principem te habeat tantum, an et consulem. His tot tantisque rationibus, quamquam multum reluctata verecundia Principis nostri, tandem tamen cessit. At quemadmodum cessit? Non se ut privatis, sed ut privatos pares sibi faceret. Recepit enim tertium consulatum, ut daret. Noverat moderationem hominum, noverat pudorem, qui non sustinerent tertio consules esse, nisi cum ter consule. Bellorum istud sociis olim, periculorum consortibus, parce tamen tribuebatur; quod tu singularibus viris, ac de te quidem bene ac fortiter meritis praestitisti, sed in toga meritis. Utriusque cura, utriusque vigilantia obstrictus es, Caesar. Sed in principe rarum ac prope insolitum est, ut se putet obligatum, aut, si putet, amet. Debes ergo, Caesar, et solvis. Sed quum ter consules facis, non tibi magnus princeps, sed non ingratus amicus videris. Quin etiam perquam modica quaedam civium merita fortunae tuae viribus in maius extollis. Efficis enim, ut tantum tibi quisque praestitisse videatur, quantum a te recepit. Quid isti benignitati precer? nisi ut semper obliges, obligeris; incertumque facias, utrum magis expediat civibus tuis debere tibi, an praestitisse.

LXI.

Equidem illum antiquum senatum contueri videbar, quum ter consule assidente, tertio consulem designatum rogari sententiam cernerem. Quanti tunc illi, quantusque tu! Accidit quidem, ut corpora quamlibet ardua et excelsa, procerioribus admota, decrescant; item, ut altissimae civium dignitates collatione fastigii tui quasi deprimantur, quantoque propius ad magnitudinem tuam adscenderint, tantum etiam a sua descendisse videantur. Illos tamen tu, quamquam non potuisti tibi aequare, quum velles, adeo in edito collocasti, ut tantum super ceteros, quantum infra te cernerentur. Si unius tertium consulatum eundem in annum, in quem tuum, contulisses: ingentis animi specimen haberetur. Ut enim felicitatis est, quantum velis, posse: sic magnitudinis, velle, quantum possis. Laudandus quidem et ille, qui tertium consulatum meruit; sed magis, sub quo meruit: magnus memorandusque, qui tantum praemium cepit; sed maior, qui capienti dedit. Quid? quod duos pariter tertio consulatu collegii tui sanctitate decorasti? ut sit nemini dubium, hanc tibi praecipuam caussam fuisse extendendi consulatus tui, ut duorum consulatus amplecteretur, et collegam te non uni daret. Uterque nuper consulatum alterum gesserat a patre tuo, id est, quanto minus quam a te? datum: utriusque adhuc oculis paullo ante dimissi fasces oberrabant: utriusque solemnis ille lictorum et praenuntius clamor auribus insederat; quum rursus curulis, rursusque purpura: ut olim, quum hostis in proximo, et in summum discrimen adducta respublica, expertum honoribus virum posceret, non consulatus hominibus iisdem, sed iidem homines consulatibus reddebantur. Tanta tibi benefaciendi vis, ut indulgentia tua necessitates aemuletur. Modo praetextas exuerant; resumant: modo lictores abire iusserant; revocent: modo gratulantes amici recesserant; revertantur. Hominisne istud ingenium est? hominis potestas? renovare gaudia, redintegrare laetitiam, nullamque requiem gratulationibus dare, neque alia repetendis consulatibus intervalla permittere, nisi dum finiuntur? Facias ista semper, nec unquam in hoc opere aut animus tuus, aut fortuna lassetur. Des quam plurimis tertios consulatus, et, quum plurimis tertios consulatus dederis, semper tamen plures, quibus debeas dare, supersint.

LXII.

Omnium quidem beneficiorum, quae merentibus tribuuntur, non ad ipsos gaudium magis, quam ad similes redundat: praecipue tamen ex horum consulatu non ad partem aliquam senatus, sed ad totum senatum tanta laetitia pervenit, ut eundem honorem omnes sibi et dedisse et accepisse videantur. Nempe enim hi sunt, quos senatus, quum publicis sumptibus minuendis optimum quemque praeficeret, elegit, et quidem primos. Hoc est igitur, hoc est, quod penitus illos animo Caesaris insinuavit. An parum saepe experti sumus, hanc esse rerum conditionem, ut senatus favor apud principem aut prosit aut noceat? Nonne paullo ante nihil magis exitiale erat, quam illa principis cogitatio? Hunc senatus probat, hic senatui carus est. Oderat, quos nos amaremus; sed et nos, quos ille. Nunc inter principem senatumque dignissimi cuiusque caritate certatur. Demonstramus invicem, credimus invicem, quodque maximum amoris mutui signum est, eosdem amamus. Proinde, Patres Conscripti, favete aperte, diligite constanter. Non iam dissimulandus est amor, ne noceat: non premendum odium, ne prosit. Eadem Caesar, quae senatus, probat improbatque. Vos ille praesentes, vos etiam absentes in consilio habet. Tertio consules fecit, quos vos elegeratis: et fecit hoc ordine, quo electi a vobis erant. Magnus utique honor vester, sive eosdem maxime diligit, quos scit vobis esse carissimos: sive illis neminem praefert, quamvis aliquem magis amet. Proposita sunt senioribus praemia, iuvenibus exempla: adeant, frequentent securas tandem ac patentes domos: quisquis probatos senatui viros suspicit, hic maxime principem promeretur. Sibi enim accrescere putat, quod cuique adstruatur: nullamque in eo gloriam ponit, quod sit omnibus maior, nisi maximi fuerint, quibus maior est. Persta, Caesar, in ista ratione propositi, talesque nos crede, qualis fama cuiusque est. Huic aures, huic oculos intende: ne respexeris clandestinas existimationes, nullisque magis quam audientibus insidiantes susurros. Melius omnibus, quam singulis creditur: singuli enim decipere et decipi possunt: nemo omnes, neminem omnes fefellerunt.

LXIII.

Revertor iam ad consulatum tuum: etsi sunt quaedam ad consulatum quidem pertinentia, ante consulatum tamen. In primis quod comitiis tuis interfuisti, candidatus, non consulatus tantum, sed immortalitatis, et gloriae, et exempli, quod sequerentur boni principes, mali mirarentur. Vidit te populus Romanus in illa vetere potestatis suae sede: perpessus es longum illud carmen comitiorum, nec iam irridendam moram: consulque sic factus es, ut unus ex nobis, quos facis consules. Quotusquisque principum antecedentium honorem istum aut consulatui habuit, aut populo? Non alii marcidi somno hesternaque coena redundantes, comitiorum suorum nuntios opperiebantur? Alii sane pervigiles et insomnes, sed intra cubilia sua illis ipsis consulibus, a quibus consules renuntiabantur, exsilia et caedem machinabantur. O prava et inscia verae maiestatis ambitio, concupiscere honorem, quem dedigneris, dedignari, quem concupieris: quumque ex proximis hortis campum et comitia prospectes, sic ab illis abesse, tanquam Danubio Rhenoque dirimare! Averseris tu honori tuo sperata suffragia, renuntiarique te consulem iussisse contentus, liberae civitatis ne simulationem quidem serves? Abstineas denique comitiis, abstrusus atque abditus, quasi illic tibi non consulatus detur, sed abrogetur imperium? Haec persuasio superbissimis dominis erat, ut sibi viderentur principes esse desinere, si quid facerent tanquam senatores. Plerique tamen non tam superbia, quam metu quodam submovebantur. An stuprorum sibi incestarumque noctium conscii, auspicia polluere, sacratumque campum nefario auderent contaminare vestigio? Non adeo deos hominesque contemserant, ut in illa spatiosissima sede hominum deorumque coniectos in se oculos ferre ac perpeti possent. Tibi contra et moderatio tua suasit, et sanctitas, ut te et religioni deorum et iudiciis hominum exhiberes.

LXIV.

Alii consulatum ante quam acciperent, tu et dum accipis, meruisti. Peracta erant solennia comitiorum, si principem cogitares, iamque se omnis turba commoverat, quum tu, mirantibus cunctis, accedis ad consulis sellam: adigendum te praebes in verba principibus ignota, nisi quum iurare cogerent alios. Vides, quam necessarium fuerit consulatum non recusare? Non putassemus istud facturum te fuisse, si recusasses. Stupeo, Patres Conscripti, necdum satis aut oculis meis aut auribus credo: atque identidem me, an audierim, an viderim, interrogo. Imperator ergo, et Caesar, et Augustus, Pontifex maximus, stetit ante gremium consulis? seditque consul, principe ante se stante? et sedit inturbatus, interritus, et tanquam ita fieri soleret? Quin etiam sedens stanti praeivit iusiurandum, et ille iuravit, expressit, explanavitque verba, quibus caput suum, domum suam, si sciens fefellisset, deorum irae consecraret. Ingens, Caesar, et par gloria tua, sive fecerint istud postea principes, sive non fecerint. Ullane satis praedicatio digna est, idem tertio consulem fecisse, quod primo? idem principem, quod privatum? idem imperatorem, quod sub imperatore? Nescio iam, nescio, pulchriusne sit istud, quod praeeunte nullo, an hoc, quod alio praeeunte iurasti.

LXV.

In rostris quoque simili religione ipse te legibus subiecisti: legibus, Caesar, quas nemo principi scripsit. Sed tu nihil amplius vis tibi licere, quam nobis: sic fit, ut nos tibi plus velimus. Quod ego nunc primum audio, nunc primum disco: non est princeps supra leges, sed leges supra principem: idem Caesari consuli, quod ceteris, non licet. Iurat in legem attendentibus diis; nam cui magis quam Caesari attendant? Iurat observantibus his, quibus idem iurandum est: non ignarus alioqui, nemini religiosius, quod iuraverit, custodiendum, quam cuius maxime interest, non peierari. Itaque et abiturus consulatu iurasti, te nihil contra leges fecisse. Magnum hoc erat, quum promitteres; maius, postquam praestitisti. Iam toties procedere in rostra, inascensumque illum superbiae principum locum terere, hic suscipere, hic ponere magistratus, quam dignum te, quamque diversum consuetudine illorum, qui pauculis diebus gestum consulatum, immo non gestum, abiiciebant per edictum! Hoc pro concione, pro rostris, pro iureiurando: scilicet ut primis extrema congruerent: utque hoc solo intelligerentur ipsi consules fuisse, quod alii non fuissent.

LXVI.

Non transsilivi, Patres Conscripti, Principis nostri consulatum; sed eundem in locum contuli, quidquid de iureiurando dicendum erat. Neque enim, ut in sterili ieiunaque materia, eandem speciem laudis diducere ac spargere, atque identidem tractare debemus. Illuxerat primus consulatus tui dies, quo tu curiam ingressus, nunc singulos, nunc universos adhortatus es resumere libertatem, capessere quasi communis imperii curas, invigilare publicis utilitatibus et insurgere. Omnes ante te eadem ista dixerunt, nemini tamen ante te creditum est. Erant sub oculis naufragia multorum, quos insidiosa tranquillitate provectos improvisus turbo perculerat. Quod enim tam infidum mare, quam blanditiae principum illorum, quibus tanta levitas, tanta fraus, ut facilius esset iratos, quam propitios habere? Te vero securi et alacres, quo vocas, sequimur. Iubes esse liberos; erimus. Iubes, quae sentimus, promere in medium: proferemus. Neque enim adhuc ignavia quadam et insito torpore cessavimus: terror, et metus, et misera illa ex periculis facta prudentia monebat, ut a republica (erat autem omnino nulla respublica) oculos, aures, animos averteremus. At nunc tua dextera tuisque promissis freti et innixi, obsepta diutina servitute ora reseramus, frenatamque tot malis linguam resolvimus. Vis enim tales esse nos, quales iubes, nihilque exhortationibus tuis fucatum, nihil subdolum, denique nihil, quod credentem fallere paret, non sine periculo fallentis. Neque enim unquam deceptus est princeps, nisi qui prius ipse decepit.

LXVII.

Equidem hunc parentis publici sensum, cum ex oratione eius, tum pronuntiatione ipsa perspexisse videor. Quae enim illa gravitas sententiarum! quam inaffectata veritas verborum! quae asseveratio in voce! quae affirmatio in vultu! quanta in oculis, habitu, gestu, toto denique corpore fides! Tenebit ergo semper, quod suaserit: scietque nos, quoties libertatem, quam dedit, experiemur, sibi parere. Nec verendum est, ne incautos putet, si fidelitate temporum constanter utamur, quos meminit sub malo principe aliter vixisse. Nuncupare vota et pro aeternitate imperii, et pro salute civium? immo pro salute principum, ac propter illos pro aeternitate imperii solebamus. Haec pro imperio nostro, in quae sint verba suscepta, operae pretium est annotare: SI BENE REMPUBLICAM ET EX UTILITATE OMNIUM REXERIS. Digna vota, quae semper suscipiantur, semperque solvantur. Egit cum diis, ipso te auctore, Caesar, respublica, ut te sospitem incolumemque praestarent, si tu ceteros praestitisses: si contra, illi quoque a custodia tui [capitis] oculos dimoverent, teque relinquerent votis, quae non palam susciperentur. Alii se superstites reipublicae optabant, faciebantque: tibi salus tua invisa est, si non sit cum reipublicae salute coniuncta. Nihil pro te pateris optari, nisi expediat optantibus: omnibusque annis in consilium de te deos mittis; exigisque, ut sententiam suam mutent, si talis esse desieris, qualis electus es. Sed ingenti conscientia, Caesar, pacisceris cum diis, ut te, si mereberis, servent: quum scias, an merearis, neminem magis, quam deos scire. Nonne vobis, Patres Conscripti, haec diebus ac noctibus agitare secum videtur? Ego quidem in me, si omnium utilitas ita posceret, etiam praefecti manum armavi: sed ne deorum quidem aut iram aut negligentiam deprecor: quaeso immo et obtestor, ne unquam pro me vota respublica invita suscipiat; aut, si susceperit invita, ne debeat.

LXVIII.

Capis ergo, Caesar, salutis tuae gloriosissimum fructum ex consensu deorum. Nam quum excipias, ut ITA DEMUM TE DII SERVENT, SE BENE REMPUBLICAM ET EX UTILITATE OMNIUM REXERIS: certus es, te bene rempublicam gerere, cum servent. Itaque securus tibi et laetus dies exit, qui principes alios cura et metu distinebat: quum suspensi et attoniti, parumque confisi patientia nostra, hinc atque inde publicae servitutis nuntios exspectarent. Ac si forte aliquos flumina, nives, venti praepedissent, statim hoc illud esse credebant, quod merebantur; nec erat discrimen ullum pavoris: propterea quod, quum a malo principe tanquam successor timeatur, quisquis est dignior, quum sit nemo non dignior, omnes timentur. Tuam securitatem non mora nuntiorum, non literarum tarditas differt. Scis tibi ubique iurari, quum ipse iuraveris omnibus. Nemo hoc sibi non praestat. Amamus quidem te, in quantum mereris; istud tamen non tui facimus amore, sed nostri: nec unquam illucescat dies, quo pro te nuncupet vota non utilitas nostra, sed fides, Caesar. Turpis tutela principis, cui potest imputari. Queri libet, quod in secreta nostra non inquirant principes, nisi quos odimus. Nam si eadem cura bonis, quae malis essent, quam ubique admirationem tui, quod gaudium exsultationemque deprehenderes! quos omnium cum coniugibus ac liberis, quos etiam cum domesticis aris focisque sermones! Scires mollissimis illis auribus parci. Et alioqui, quum sint odium amorque contraria, hoc perquam simile habent, quod ibi intemperantius amamus bonos principes, ubi liberius malos odimus.

LXIX.

Cepisti tamen et affectus nostri et iudicii experimentum, quantum maximum praesens capere potuisti, illo die, quo solicitudini pudorique candidatorum ita consuluisti, ne ullius gaudium alterius tristitia turbaret. Alii cum laetitia, alii cum spe recesserunt: multis gratulandum, nemo consolandus fuit. Nec ideo segnius iuvenes nostros exhortatus es, senatum circumirent, senatui supplicarent, atque ita a principe sperarent honores, si a senatu petissent. Quo quidem in loco, si quibus opus exemplo, adiecisti, ut te imitarentur. Arduum, Caesar, exemplum, et quod imitari non magis quisque candidatorum, quam principum possit. Quis enim vel uno die reverentior senatus candidatus, quam tu, cum omni vita, tum illo ipso tempore, quo iudicas de candidatis? An aliud a te, quam senatus reverentia obtinuit, ut iuvenibus clarissimae gentis debitum generi honorem, sed antequam deberetur, offerres? Tandem ergo nobilitas non obscuratur, sed illustratur a principe: tandem illos ingentium virorum nepotes, illos posteros libertatis, nec terret Caesar, nec pavet: quin immo festinatis honoribus amplificat atque auget, et maioribus suis reddit. Si quid usquam stirpis antiquae, si quid residuae claritatis; hoc amplexatur, et refovet, et in usum reipublicae promit. Sunt in honore hominum, et in honore famae magna nomina ex tenebris oblivionis, indulgentia Caesaris, cuis est, ut nobiles et conservet et efficiat.

LXX.

Praefuerat provinciae quaestor unus ex candidatis, inque ea civitatis amplissimae reditus egregia constitutione fundaverat. Hoc senatui allegandum putasti. Cur enim te principe, qui generis tui claritatem virtute superasti, deterior esset conditio eorum, qui posteros habere nobiles mererentur, quam eorum, qui parentes habuissent? O de dignum, qui de magistratibus nostris semper haec nunties, nec poenis malorum, sed bonorum praemiis bonos facias! Accensa est iuventus, erexitque animos ad aemulandum, quod laudari videbat: nec fuit quisquam, quem non haec cogitatio subiret, quum sciret, quidquid a quoque in provinciis bene fieret, omnia te scire. Utile est, Caesar, et salutare praesidibus provinciarum, hanc habere fiduciam: paratum esse sanctitati, industriae suae maximum praemium, iudicium principis, suffragium principis. Adhuc autem quamlibet sincera rectaque ingenia, etsi non detorquebat, hebetabat tamen misera, sed vera reputatio. Vides enim: si quid bene fecero, nesciet Caesar; aut si scierit, testimonium non reddet. Ita eadem illa seu negligentia, seu malignitas principum, quum male consultis impunitatem, recte factis nullum praemium polliceretur, nec illos a crimine, et hos deterrebat a laude. At nunc, si bene aliquis provinciam rexerit, huic quaesita virtute dignitas offertur. Patet enim omnibus honoris et gloriae campus: ex hoc quisque, quod cupit, petat, et assecutus, sibi debeat. Provinciis quoque in posterum, et iniuriarum metum, et accusandi necessitatem remisisti. Nam si profuerint, quibus gratias egerint, de nullo queri cogentur. Et alioqui [liquet,] nihil magis prodesse candidato ad sequentes honores, quam peractos. Optime magistratus magistratu, honore honor petitur. Volo ego, qui provinciam rexerit, non tantum codicillos amicorum, nec urbana coniuratione eblanditas preces, sed decreta coloniarum, decreta civitatum alleget. Bene suffragiis consularium virorum urbes, populi, gentes inseruntur. Efficacissimum pro candidato genus est rogandi, gratias agere.

LXXI.

Iam quo assensu senatus, quo gaudio exceptum est, quum candidatis, ut quemque nominaveras, osculo occurreres! devexus quidem in planum, et quasi unus ex gratulantibus. Te mirer magis, an improbem illos, qui effecerunt, ut istud magnum videretur? quum velut affixi curulibus suis manum tantum, et hanc cunctanter et pigre, et imputantibus similes, promerent. Contigit ergo oculis nostris insolita facies, princeps et candidatus [equitis] simul stantes: [contigit] intueri parem accipientibus, honorem qui dabat. Quod factum tuum a cuncto senatu quam vera acclamatione celebratum est, TANTO MAIOR, TANTO AUGUSTIOR! Nam cui nihil ad augendum fastigium superest, hic uno modo crescere potest, si se ipse submittat, securus magnitudinis suae. Neque enim ab ullo periculo fortuna principum longius abest, quam ab humilitate. Mihi quidem non tam humanitas tua, quam intentio eius admirabilis videbatur. Quippe quum orationi oculos, vocem, manum commodares: ut si alii eadem ista mandasses, omnes comitatis numeros obibas. Atque etiam, quum suffragatores candidatorum nomina honore, quo solent, exciperent: tu quoque inter excipientes eras, et ex ore principis ille senatorius assensus audiebatur: quodque apud principem perhibere testimonium merentibus gaudebamus, perhibebatur a principe. Faciebas ergo, quum diceres, OPTIMOS: nec ipsorum modo vita a te, sed iudicium senatus comprobabatur, ornarique se non illos magis, quos laudabas, laetabatur.

LXXII.

Nam quod precatus es, ut illa ipsa ordinatio comitiorum bene ac feliciter eveniret NOBIS, REI PUBLICAE, TIBI; nonne tale est, ut nos hunc ordinem votorum convertere debeamus? deos denique obsecrare, ut omnia, quae facis quaeque facies, prospere cedant TIBI, REI PUBLICAE, NOBIS? vel, si brevius sit optandum, ut UNI TIBI? in quo et res publica et nos sumus. Fuit tempus, ac nimium diu fuit, quo alia adversa, alia secunda principi et nobis: nunc communia tibi nobiscum tam laeta, quam tristia: nec magis sine te nos esse felices, quam tu sine nobis potes. An, si posses, in fine votorum adiecises, UT ITA PRECIBUS TUIS DII ANNUERENT, SI IUDICIUM NOSTRUM MERERI PERSEVERASSES? Adeo nihil tibi amore civium antiquius, ut ante a nobis, deinde a diis, atque ita ab illis amari velis, si a nobis ameris. Et sane priorum principum exitus docuit, ne a diis quidem amari, nisi quos homines ament. Arduum erat, has precationes tuas laudibus adaequare: adaequavimus tamen. Qui amoris ardor, qui stimuli, quae faces illas nobis acclamationes subiecerunt! Non nostri, Caesar, ingenii, sed tuae virtutis tuorumque meritorum voces fuerunt: quas nulla unquam adulatio invenit, nullus cuiusquam terror expressit. Quem sic timuimus, ut haec fingeremus? quem sic amavimus, ut haec fateremur? Nosti necessitatem servitutis: quando simile aliquid audisti, et quando dixisti? Multa quidem excogitat metus, sed quae appareant quaesita ab invitis; aliud solicitudinis, aliud securitatis ingenium est; alia tristium inventio, alia gaudentium; neutrum simulationes expresserint. Habent sua verba miseri, sua verba felices: utque iam maxime eadem ab utrisque dicantur, aliter dicuntur.

LXXIII.

Testis ipse es, quae in omnium ore laetitia. Non amictus cuiquam, non habitus, quem modo extulerat. Inde resultantia vocibus tecta, nihilque tantis clamoribus satis clausum. Quis tunc non e vestigio suo exsiluit? quis exsiluisse sensit? Multa fecimus sponte, plura instinctu quodam et imperio. Nam gaudio quoque cogendi vis inest. Num ergo modum ei tua saltem modestia imposuit? Nam quanto magis a te reprimebatur, exarsimus, non contumacia, Caesar: sed ut in tua potestate est, an gaudeamus; ita, in quantum, nec in nostra. Comprobasti et ipse acclamationum nostrarum fidem lacrymarum tuarum veritate. Vidimus humescentes oculos tuos, demissumque gaudio vultum, tantumque sanguinis in ore, quantum in animo pudoris. Atque hoc magis incensi sumus, ut precaremur, ne quando tibi non eadem caussa lacrymarum, utque nunquam frontem tuam [abstergeres]. Hoc ipsum [templum], has sedes nobis quasi responsuras interrogemus, viderintne unquam principis lacrymas: at senatus saepe viderunt. Onerasti futuros principes: sed et posteros nostros. Nam et hi a principibus suis exigent, ut eadem audire mereantur: et illi, quod non audiant, indignabuntur.

LXXIV.

Nihil magis possum proprie dicere, quam quod dictum est a cuncto senatu: O TE FELICEM! Quod quum diceremus, non opes tuas, sed animum mirabamur. Est enim demum vera felicitas, felicitate dignum videri. Sed cum multa illo die dicta sunt sapienter et graviter, tum vel inprimis [hoc]: CREDE NOBIS, CREDE TIBI. Magna hoc fiducia nostri, maiore tamen tui diximus. Alius enim fortasse alium, ipsum se nemo deceperit. Introspiciat modo vitam, seque, quid mereatur, interroget. Proinde dabat vocibus nostris fidem apud optimum principem, quod apud malos detrahebat. Quamvis enim faceremus, quae amantes solent: illi tamen, non amari se, credebant sibi. Super haec precati sumus, ut SIC TE AMARENT DII, QUEMADMODUM TU NOS. Quis hoc aut de se, aut principi diceret mediocriter amanti? Pro nobis ipsis quidem haec fuit summa votorum, ut NOS SIC AMARENT DII, QUOMODO TU. Estne verum, quod inter ista clamavimus: O NOS FELICES! Quid enim felicius nobis, quibus non iam illud optandum est, ut nos diligat princeps, sed dii, quemadmodum princeps? Civitas religionibus dedita, semperque deorum indulgentiam pie merita, nihil felicitati suae putat adstrui posse, nisi ut dii Caesarem imitentur.

LXXV.

Sed quid singula consector et colligo? Quasi vero aut oratione complecti, aut memoria consequi possim, quae vos, Patres Conscripti, ne qua interciperet oblivio, et in publica acta mittenda, et incidenda in aere censuistis. Ante, orationes principum tantum eiusmodi genere monumentorum mandari aeternitati solebant: acclamationes quidem nostrae parietibus curiae claudebantur. Erant enim, quibus nec senatus gloriari nec principes possent. Has vero et in vulgus exire, et posteris prodi, cum ex utilitate, tum ex dignitate publica fuit: primum, ut orbis terrarum pietatis nostrae adhiberetur testis et conscius: deinde, ut manifestum esset, audere nos de bonis malisque principibus, non tantum post ipsos iudicare: postremo, ut experimento cognosceretur, et ante nos gratos, sed miseros fuisse; quibus esse nos gratos probare antea non licuit. At qua contentione, quo nisu, quibus clamoribus expostulatum est, ne affectus nostros, ne tua merita supprimeres! denique, ut in posterum exemplo provideres! Discant et principes acclamationes veras falsasque discernere, habeantque muneris tui, quod iam decipi non poterunt. Non instruendum illis iter ad bonam famam, sed non deserendum: non submovenda adulatio, sed non reducenda est. Certum est, et quae facere, et quae debeant audire, si faciant. Quid nunc ego super ea, quae sum cum toto senatu precatus, pro senatu precer, nisi ut haereat animo tuo gaudium, quod tunc oculis protulisti? Ames illum diem, et tamen vincas: nova merearis, nova audias: eadem enim dici, nisi ob eadem facta, non possunt.

LXXVI.

Iam quam antiquum, quam consulare, quod triduum totum senatus sub exemplo tui sedit, quum interea nihil praeter consulem ageres! Interrogavit quisque, quod placuit: dissentire, discedere, et copiam iudicii sui reipublicae facere, tutum fuit: consulti omnes, atque etiam dinumerati sumus: vicitque sententia non prima, sed melior. At quis antea loqui, quis hiscere audebat, praeter miseros illos, qui primi interrogabantur? Ceteri quidem defixi et attoniti ipsam illam mutam ac sedentariam assentiendi necessitatem, quo cum dolore animi, quo cum totius corporis horrore perpetiebantur! Unus solusque censebat, quod sequerentur omnes, et omnes improbarent, in primis ipse, qui censuerat. Adeo nulla magis omnibus displicent, quam quae sic fiunt, tanquam omnibus placeant. Fortasse imperator in senatu ad reverentiam eius componebatur: ceterum egressus, statim se recipiebat in principem, omniaque consularia officia abigere, negligere, contemnere solebat. Ille vero ita consul, ut si tantum consul foret: nihil infra se putabat, nisi quod infra consulem esset. Ac primum, ita domo progrediebatur, ut illum nullus apparatus arrogantiae principalis, nullus praecursorum tumultus detineret. Una erat in limine mora, consultare aves, revererique numinum monitus. Nemo proturbabatur, nemo submovebatur: tanta viatoribus quies, tantus pudor fascibus, ut plerumque aliena turba subsistere et consulem et principem cogeret. Ipsius quidem officium tam modicum, tam temperatum, ut antiquus aliquis magnusque consul sub bono principe incedere videretur. Iter illi saepius in forum, frequenter tamen et in campum.

LXXVII.

Nam comitia consulum obibat ipse; tantum ex renuntiatione eorum voluptatis, quantum prius ex destinatione capiebat. Stabant candidati ante curulem principis, ut ipse ante consulis steterat: adigebanturque in verba, in quae paullo ante ipse iuraverat princeps; qui tantum putat esse in iureiurando, ut illud et ab aliis exigat. Reliqua pars diei tribunali dabatur. Ibi vero quanta religio aequitatis! quanta legum reverentia! Adibat aliquis ut principem: respondebat, se consulem esse. Nullius ab eo magistratus ius, nullius auctoritas imminuta est: aucta etiam; siquidem pleraque ad praetores remittebat, atque ita, ut collegas vocaret: non quia populare gratumque audientibus, sed quia ita sentiebat. Tantum dignationis in ipso honore ponebat, ut non amplius esse censeret, quod aliquis collega appellaretur a principe, quam quod praetor esset. Ad haec tam assiduus in tribunali, ut labore refici ac reparari videretur. Quis nostrum idem curae, idem sudoris sumit? quis adeo expetitis honoribus aut deservit, aut sufficit? Et sane aequum est, tantum ceteris praestare consulibus ipsum, qui consules facit: quippe etiam Fortunae videbatur indignum, si posset honores dare, qui gerere non posset. Facturus consules doceat, accepturisque amplissimum honorem persuadeat, scire se, quid sit, quod daturus sit: sic fit, ut illi quoque sciant, quid acceperit.

LXXVIII.

Quo iustius senatus, ut susciperes quartum consulatum, et rogavit et iussit. Imperii hoc verbum, non adulationis esse, obsequio tuo crede: quod non alia in re magis aut senatus exigere a te, aut tu praestare senatui debes. Ut enim ceterorum hominum, ita principum, illorum etiam, qui dii sibi videntur, aevum omne ei breve et fragile est. Itaque optimum quemque niti et contendere decet, ut post se quoque reipublicae prosit, moderationis scilicet iustitiaeque monumentis, quae plurima statuere consul potest. Haec nempe intentio tua, ut libertatem revoces ac reducas. Quem ergo honorem magis amare, quod nomen usurpare saepius debes, quam quod primum invenit recuperata libertas? Non est minus civile, et principem esse pariter, et consulem, quam tantum consulem. Habe etiam rationem verecundiae collegarum tuorum; collegarum inquam: ita enim et ipse loqueris, et nos loqui vis. Onerosa erit modestiae illorum tertii consulatus sui recordatio, donec te consulem videant. Neque enim potest non nimium esse privatis, quod principi satis est. Annuas, Caesar, optantibus, quibusque apud deos adesse consuesti, quorum potens es ipse, votorum compotes facias.

LXXIX.

Fortasse sufficiat tibi tertius consulatus: sed nobis tanto minus sufficit. Ille nos instituit et induxit, ut te iterum interumque consulem habere cupiamus. Remissius istud contenderemus, si adhuc non sciremus, qualis esses futurus. Tolerabilius fuit, experimentum tui nobis, quam usum negari. Dabiturne rursus videre consulem illum? Audiet, reddet, quas proxime, voces? praestabitque gaudium, quantum ipse percipiet? Praesidebit laetitiae publicae, auctor eius et caussa? tentabitque affectus nostros, ut solet, cohibere, nec poterit? Erit pietati senatus cum modestia principis felix speciosumque certamen, seu fuerit victa, seu vicerit? Equidem incognitam quandam, proximaque maiorem praesumo laetitiam. Quis enim est tam imbecilli ingenio, qui non tanto meliorem consulem speret, quanto saepius fuerit? Alius labores, si non continuo se desidiae ac voluptati dedisset, otio tamen et quiete recreasset: hic consularibus curis exsolutus, principales resumpsit; tam diligens temperamenti, ut nec consulis officium princeps, nec principis consul appeteret. Videmus, ut provinciarum desideriis, ut singularum etiam civitatum precibus occurat. Nulla in audiendo difficultas, nulla in respondendo mora: adeunt statim, dimittuntur statim: tandemque principis fores exclusa legationum turba non obsidet.

LXXX.

Quid? in omnibus cognitionibus, quam mitis severitas, quam non dissoluta clementia! Non locupletando fisco sedes, nec aliud tibi sententiae tuae pretium, quam bene iudicasse. Stant ante te litigatores, non de fortunis suis, sed de tua aestimatione soliciti; nec tam verentur, quid de caussa sua, quam quid de moribus sentias. O vere principis, atque etiam consulis, reconciliare aemulas civitates, tumentesque populos non imperio magis, quam ratione compescere: intercedere iniquitatibus magistratuum, infectumque reddere, quidquid fieri non oportuerit: postremo, velocissimi sideris more, omnia invisere, omnia audire, et undecunque invocatum statim, velut numen, adesse et adsistere! Talia esse crediderim, quae ipse mundi parens temperat nutu, si quando oculos demisit in terras et fata mortalium inter divina opera numerare dignatus est: qua nunc parte curarum liber solutusque, caelo tantum vacat, postquam te dedit, qui erga omne hominum genus vice sua fungereris. Fungeris enim, sufficisque mandanti, quum tibi dies omnis summa cum utilitate nostra, cum tua laude, condatur.

LXXXI.

Quodsi quando cum influentibus negotiis paria fecisti, instar refectionis existimas mutationem laboris. Quae enim remissio tibi, nisi lustrare saltus, excutere cubilibus feras, superare immensa montium iuga, et horrentibus scopulis gradum inferre, nullius manu, nullius vestigio adiutum; atque inter haec pia mente adire lucos, et occursare numinibus? Olim haec experientia iuventutis, haec voluptas erat; his artibus futuri duces imbuebantur: certare cum fugacibus feris cursu, cum audacibus robore, cum callidis astu: nec mediocre pacis decus habebatur submota campis irruptio ferarum, et obsidione quadam liberatus agrestium labor. Usurpabant gloriam istam illi quoque principes, qui obire non poterant: usurpabant autem, ut domitas fractasque claustris feras, ac deinde in ipsorum quidem ludibrium emissas, mentita sagacitate colligerent. Huic par capiendi quaerendique sudor, summusque et idem gratissimus labor, invenire. Enim vero, si quando placuit idem corporis robur in maria proferre, non ille fluitantia vela aut oculis sequitur aut manibus: sed nunc gubernaculis assidet, nunc cum valentissimo quoque sodalium certat frangere fluctus, domitare ventos reluctantes, remisque transfretare obstantia freta.

LXXXII.

Quantum dissimilis illi, qui non Albani lacus otium, Baianique torporem et silentium ferre, non pulsum saltem fragoremque remorum perpeti poterat, quin ad singulos ictus turpi formidine horresceret. Itaque procul ab omni sono inconcussus ipse et immotus, religato revinctoque navigio, non secus ac piaculum aliquod, trahebatur. Foeda facies, quum Populi Romani Imperator alienum cursum, alienumque rectorem, velut capta nave, sequeretur. Nec deformitate ista saltem flumina carebant atque amnes. Danubius ac Rhenus tantum illud nostri decoris vehere gaudebant, non minore cum pudore imperii, quod haec Romanae aquilae, Romana signa, Romana denique ripa, quam quod hostium prospectarent: hostium, quibus moris est, eadem illa nunc rigentia gelu flumina, aut campis superflua, nunc liquida ac deferentia, lustrare navigiis, nandoque superare. Nec vero laudaverim per se magnopere duritiam corporis ac lacertorum: sed si his validior toto corpore animus imperitet, quem non fortunae indulgentia molliat, non copiae principales ad segnitiem luxumque detorqueant; tunc ego, seu montibus, seu mari exerceatur, et laetum opere corpus, et crescentia laboribus membra mirabor. Video enim iam inde antiquitus maritos dearum, ac deorum liberos, nec dignitate nuptiarum magis quam his artibus inclaruisse. Simul cogito, quum sint ista ludus et avocamentum huius, quae quantaeque sint illae seriae et intentae, et a quibus se in tale otium recipit, voluptates. Sunt enim voluptates, quibus optime de cuiusque gravitate, sanctitate, temperantia creditur. Nam quis adeo dissolutus, cuius non occupationibus aliqua species severitatis insidat? Otio prodimur. An non plerique principes hoc idem tempus in aleam, stupra, luxum conferebant, quum seriarum laxamenta curarum vitiorum contentione supplerent?

LXXXIII.

Habet hoc primum magna fortuna, quod nihil tectum, nihil occultum esse patitur: principum vero non modo domus, sed cubicula ipsa intimosque secessus recludit, omniaque arcana noscenda famae proponit atque explicat. Sed tibi, Caesar, nihil accommodatius fuerit ad gloriam, quam penitus inspici. Sunt quidem praeclara, quae in publicum profers; sed non minora ea, quae limine tenes. Est magnificum, quod te ab omni contagione vitiorum reprimis ac revocas, sed magnificentius, quod tuos. Quanto enim magis arduum est, alios praestare, quam se: tanto laudabilius, quod, quum ipse sis optimus, omnes circa te similes tui effecisti. Multis illustribus dedecori fuit aut inconsultius uxor assumpta, aut retenta patientius: ita foris claros domestica destruebat infamia: et ne maximi cives haberentur, hoc efficiebat, quod mariti minores erant. Tibi uxor in decus et gloriam cedit. Quid enim illa sanctius? quid antiquius? Nonne, si Pontifici Maximo deligenda sit coniux, aut hanc, aut similem (ubi est autem similis?) elegerit? Quam illa nihil sibi ex fortuna tua, nisi gaudium, vendicat! quam constanter, non potentiam tuam, sed ipsum te reveretur! Idem estis invicem, quod fuistis: probatis ex aequo: nihilque vobis felicitas addidit, nisi quod scire coepistis, quam bene uterque vestrum felicitatem ferat. Eadem quam modica cultu! quam parca comitatu! quam civilis incessu! Mariti hoc opus, qui ita imbuit, ita instituit: nam uxori sufficit obsequii gloria. An, quum videat, quam te nullus terror, nulla comitetur ambitio, non et ipsa cum silentio incedat? ingredientemque pedibus maritum, in quantum patitur sexus, imitetur? Decuerit hoc illam, etiamsi diversa tu facias. Sub hac vero modestia viri, quantam debet verecundiam uxor marito! femina sibi!

LXXXIV.

Soror autem tua, ut se sororem esse meminit! ut in illa tua simplicitas, tua veritas, tuus candor agnoscitur! ut, si quis eam uxori tuae conferat, dubitare cogatur, utrum sit efficacius ad recte vivendum, bene institui, aut feliciter nasci. Nihil est tam pronum ad simultates, quam aemulatio, in feminis praesertim: ea porro maxime nascitur ex coniunctione, aliter aequalitate, exardescit invidia, cuius finis est odium. Quo quidem admirabilius existimandum est, quod mulieribus duabus in una domo, parique fortuna, nullum certamen, nulla contentio est. Suspiciunt invicem, invicem cedunt: quumque te utraque effusissime diligat, nihil sua putant interesse, utram tu magis ames. Idem utrique propositum, idem tenor vitae, nihilque, ex quo sentias duas esse. Te enim imitari, te subsequi student. Ideo utraque mores eosdem, quia utraque tuos, habet: inde moderatio, inde etiam perpetua securitas. Neque enim unquam periclitabuntur esse privatae, quae non desierunt. Obtulerat illis senatus cognomen Augustarum, quod certatim deprecatae sunt, quam diu appellationem patris patriae tu recusasses: seu quod plus esse in eo iudicabant, si uxor et soror tua, quam si Augustae dicerentur. Sed quaecunque illis ratio tantam modestiam suasit, hoc magis dignae sunt, quae in animis nostris et sint et habeantur augustae, quia non vocantur. Quid enim laudabilius feminis, quam si verum honorem non in splendore titulorum, sed in iudiciis hominum reponant, magnisque nominibus pares se faciant, etiam dum recusant?

LXXXV.

Iam etiam et in privatorum animis exoleverat priscum mortalium bonum, amicitia, cuius in locum migraverant assentationes, blanditiae, et peior odio amoris simulatio. Etenim in principum domo nomen tantum amicitiae, inane scilicet irrisumque, manebat. Nam quae poterat esse inter eos amicitia, quorum sibi alii domini, alii servi videbantur? Tu hanc pulsam et errantem reduxisti: habes amicos, quia amicus ipse es. Neque enim, ut alia subiectis, ita amor imperatur: neque est ullus affectus tam erectus, et liber, et dominationis impatiens, nec qui magis vices exigat. Potest fortasse princeps inique, potest tamen odio esse nonnullis, etiamsi ipse non oderit: amari, nisi ipse amet, non potest. Diligis ergo, quum diligaris, et in eo, quod utrinque honestissimum est, tota gloria tua est, qui superior factus, descendis in omnia familiaritatis officia, et in amicum ex imperatore submitteris; immo tunc maxime imperator, quum amicum ex imperatore agis. Etenim quum plurimis amicitiis fortuna principum indigeat, praecipuum est principis opus, amicos parare. Placeat tibi semper haec secta, et cum alias virtutes tuas, tum hanc constantissime teneas: nec unquam persuadeatur, humile esse principi, nisi odisse. Iucundissimum est in rebus humanis amari, sed non minus amare: quorum utroque ita frueris, ut, quum ipse ardentissime diligas, adhuc tamen ardentius diligaris: primum, quia facilius est, unum amare, quam multos: deinde, quia tibi amicos tuos obligandi adest facultas tanta, ut nemo possit te, nisi ingratus, non magis amare.

LXXXVI.

Operae pretium est referre, quod tormentum tibi iniunxeris, ne quid amico negares. Dimisisti optimum virum tibique carissimum, invitus et tristis, et quasi retinere non posses. Quantum amares eum, desiderio expertus es, distractus separatusque, dum cedis et vinceris. Ita, quod fando inauditum, quum princeps et principis amicus diversa velletis, id potius factum est, quod amicus volebat. O rem memoriae literisque mandandam! praefectum praetorii non ex ingerentibus, sed ex subtrahentibus legere: eundemque otio, quod pertinaciter amet, reddere: quumque sis ipse distentus imperii curis, non quietis gloriam cuiquam invidere. Intelligimus, Caesar, quantum tibi pro laboriosa ista statione et exercita debeamus, quum otium a te, tanquam res optima, et petatur, et detur. Quam ego audio confusionem tuam fuisse, quum digredientem prosequeris! Prosequutus enim nec temperasti tibi, quo minus exeunti in litore amplexus osculum ferres. Stetit Caesar in illa amicitiae specula, precatusque maria, celeremque (si tamen ipse voluisset) recursum, nec sustinuit recedentem non etiam atque etiam votis, lacrymis, sequi. Nam de liberalitate taceo. Quibus enim muneribus aequari haec cura principis, haec patientia potest, qua meruisti, ut ille sibi nimium fortis, ac prope durus videretur? Nec dubito, quin agitaverit secum, an gubernacula retorqueret: et fecisset, nisi quod paene ipso contubernio principis felicius iucundiusque est, desiderare principem desiderantem. Et ille quidem, ut maximo fructu suscepti, ita maiore depositi officii gloria fruitur: tu autem facilitate ista consequutus es, ne quem retinere videaris invitum.

LXXXVII.

Civile hoc erat, et parenti publico convenientissimum, nihil cogere, semperque meminisse, nullam tantam potestatem cuiquam dari posse, ut non sit gratior potestate libertas. Dignus es, Caesar, qui officia mandes deponere optantibus; qui petentibus vacationem invitus quidem, sed tamen tribuas; qui ab amicis orantibus requiem non te relinqui putes; qui semper invenias, et quos ex otio revoces, et quos otio reddas. Vos quoque, quos parens noster familiariter inspicere dignatur, fovete iudicium eius, quod de vobis habet: hic vester labor est. Princeps enim, quum in uno probavit amare se scire, vacat culpa, si alios minus amat. Ipsum quidem quis mediocriter diligat, quum leges amandi non det, sed accipiat? Hic praesens, ille mavult absens amari: uterque ametur, ut mavult; nemo in taedium praesentia, nemo in oblivionem absentia veniat. Tenet quisque locum, quem semel meruit; faciliusque est, ut oculis eius vultus absentis, quam ut animo caritas excidat.

LXXXVIII.

Plerique principes, quum essent civium domini, libertorum erant servi: horum consiliis, horum nutu regebantur: per hos audiebant, per hos loquebantur: per hos praeturae etiam, et sacerdotia et consulatus, immo et ab his, petebantur. Tu libertis tuis summum quidem honorem, sed tamquam libertis, habes; abundeque sufficere his credis, si probi et frugi existimentur. Scis enim, praecipuum esse indicium non magni principis magnos libertos. Ac primum neminem in usu habes, nisi aut tibi, aut patri tuo, aut optimo cuiquam [principum] dilectum; statimque hos ipsos quotidie deinde ita formas, ut se non tua fortuna, sed sua, metiantur: et tanto magis digni, quibus honor omnis praestetur a nobis, quia non est necesse. Iustisne de causis Senatus Populusque Romanus OPTIMI tibi cognomen adiecit? Paratum id quidem, et in medio positum, novum tamen. Scias neminem ante meruisse, quod non erat excogitandum, si quis meruisset. An satius fuit, FELICEM vocare? quod non moribus, sed fortunae datum est: satius, MAGNUM? cui plus invidiae, quam pulchritudinis inest. Adoptavit te optimus princeps in suum, senatus in OPTIMI nomen. Hoc tibi tam proprium, quam paternum; nec magis definite distincteque designat, qui TRAIANUM, quam qui OPTIMUM appellat: ut olim frugalitate Pisones, sapientia Laelii, pietate Metelli monstrabantur. Quae simul omnia uno isto nomine continentur. Nec videri potest optimus, nisi qui est omnibus optimis in sua cuiusque laude praestantior. Merito tibi ergo post ceteras appellationes haec est addita, ut maior. Minus est enim, imperatorem et Caesarem et Augustum, quam omnibus imperatoribus et Caesaribus et Augustis esse meliorem. Ideoque ille parens hominum deorumque OPTIMI prius, deinde MAXIMI nomine colitur. Quo praeclarior laus tua, quem non minus constat optimum esse, quam maximum. Adsequutus es nomen, quod ad alium transire non possit, nisi ut appareat in bono principe alienum, in malo falsum: quod licet omnes postea usurpent, semper tamen agnoscetur ut tuum. Etenim, ut nomine AUGUSTI admonemur eius, cui primum dicatum est, ita haec OPTIMI appellatio nunquam memoriae hominum sine te recurret, quotiesque posteri nostri OPTIMUM aliquem vocare cogentur, toties recordabantur, quis meruerit vocari.

LXXXIX.

Quanto nunc, dive Nerva, gaudio frueris, quum vides, et esse OPTIMUM et dici, quem tamquam optimum elegisti! quam laetum tibi, quod comparatus filio tuo vinceris! Neque enim alio magis approbatur animi tui magnitudo, quam quod optimus ipse non timuisti eligere meliorem. Sed et tu, pater Traiane, (nam tu quoque, si non sidera, proximam tamen sideribus obtines sedem) quantam percipis voluptatem, quum illum tribunum, illum militem tuum, tantum imperatorem, tantum principem cernis! cumque eo, qui adoptavit, amicissime contendis, pulchrius fuisse genuisse talem, an elegisse! Macte uterque ingenti in rempublicam merito, cui hoc tantum boni contulistis! Licet alteri vestrum filii virtus triumphalia, coelum alteri dederit: non minor tamen vestra laus, quod ista per filium, quam si ipsi meruissetis.

XC.

Scio, Patres Conscripti, cum ceteros cives, tum praecipue consules, oportere sic affici, ut se publice magis, quam privatim, obligatos putent. Ut enim malos principes rectius pulchriusque est ex communibus iniuriis odisse, quam propriis: ita boni speciosius amantur ob ea, quae generi humano, quam quae hominibus praestant. Quia tamen in consuetudinem venit, ut consules, publica gratiarum actione perlata, suo quoque nomine, quantum debeant principi, profiteantur: concedite, me non pro me magis munere isto, quam pro collega meo, Cornuto Tertullo, clarissimo viro, fungi. Cur enim non pro illo quoque gratias agam, pro quo non minus debeo? praesertim quum indulgentissimus imperator in concordia nostra ea praestiterit ambobus, quae si tantum in alterum contulisset, ambos tamen aequaliter obligasset. Utrumque nostrum ille optimi cuiusque spoliator et carnifex stragibus amicorum, et in proximum iacto fulmine afflaverat. Iisdem enim amicis gloriabamur, eosdem amissos lugebamus: ac sicut nunc spes gaudiumque, ita tunc communis nobis dolor et metus erat. Habuerat hunc honorem periculis nostris divus Nerva, ut nos, etsi minus ut bonos, tamen promovere vellet: quia mutati seculi signum et hoc esset, quod florerent, quorum praecipuum votum ante fuerat, ut memoriae principis elaberentur.

XCI.

Nondum biennium compleramus in officio laboriosissimo et maximo, quum tu nobis, optime principum, fortissime imperatorum, consulatum obtulisti, ut ad summum honorem gloria celeritatis accederet. Tantum inter te et illos principes interest, qui beneficiis suis commendationem ex difficultate captabant, gratioresque accipientibus honores arbitrabantur, si prius illos desperatio, et taedium, et similis repulsae mora, in notam quandam pudoremque vertissent. Obstat verecundia, quo minus percenseamus, quo utrumque nostrum testimonio ornaris: ut amore recti, amore reipublicae, priscis illis consulibus aequaveris. Merito nec ne, neutram in partem decernere audeamus; quia nec fas est, affirmationi tuae derogare, et onerosum confiteri, vera esse, quae de nobis, praesertim tam magnifica, dixisti. Tu tamen dignus es, qui eos consules facias, de quibus possis ista praedicare. Tribuas veniam, quod inter haec beneficia tua gratissimum est nobis, quod nos rursus collegas esse voluisti. Ita caritas mutua, ita congruens tenor vitae, ita una eademque ratio propositi postulabat: cuius ea vis, ut morum similitudo concordiae nostrae gloriam minuat, ac perinde sit mirum, si alter nostrum a collega, ac si a seipso dissentiat. Non ergo temporarium et subitum est, quod uterque collegae consulatu, tamquam iterum suo gaudet; nisi quod tamen, qui rursus consules fiunt, bis quidem, sed temporibus diversis obligantur: nos duos consulatus accipimus simul, simul gerimus, alterque in altero consul, sed iterum et pariter sumus.

XCII.

Illud vero quam insigne, quod nobis praefectis aerario consulatum ante, quam successorem dedisti! Aucta est dignitas dignitate: neque continuatus tantum, sed geminatus est honor, finemque potestatis alterius, tamquam parum esset excipere, praevenit. Tanta tibi integritatis nostrae fiducia fuit, ut non dubitares, te salva diligentiae tuae ratione esse facturum, si nos post maximum officium privatos esse non sineres. Quid, quod eundem in annum consulatum nostrum contulisti? Ergo non alia nos pagina, quam quae te consulem accipiet, et nostra quoque nomina addentur fastis, quibus ipse praescriberis. Tu comitiis nostris praesidere, tu nobis sanctissimum illud carmen praeire dignatus es, tuo iudicio consules facti, tua voce renuntiati sumus: ut idem honoribus nostris suffragator in curia, in campo declarator exsisteres. Nam quod eum potissimum mensem attribuisti, quem tuus natalis exornat, quam pulchrum nobis! quibus edicto, quibus spectaculo celebrare continget diem illum, triplici gaudio laetum: qui principem abstulit pessimum, dedit optimum, meliorem optimo genuit. Nos sub oculis tuis augustior solito currus accipiet: nos inter secunda omina, et vota certantia, quae praesenti tibi conferentur, vehemur alacres, et incerti, ex utra parte maior auribus nostris accidat clamor.

XCIII.

Super omnia tamen praedicandum videtur, quod pateris consules esse, quos fecisti: quippe nullum periculum, nullus ex principe metus consulares animos debilitat et frangit: nihil invitis audiendum, nihil coactis decernendum erit. Manet manebitque honori veneratio sua, nec securitatem auctoritate perdemus. Ac si quid forte ex consulatus fastigio fuerit diminutum, nostra haec erit culpa, non seculi. Licet enim, quantum ad principem, licet tales consules agere, quales ante principes erant. Ullamne tibi pro beneficiis referre gratiam parem possumus? nisi tantum illam, ut semper nos meminerimus consules fuisse, et consules tuos; ea sentiamus, ea censeamus, quae consularibus digna sunt; ita versemur in republica, ut credamus esse rempublicam. Non consilium nostrum, non operam subtrahamus, nec disiunctos nos et quasi dimissos consulatu, sed quasi adstrictos et devinctos putemus; eundemque locum laboris et curae, quem reverentiae dignitatisque, teneamus.

XCIV.

In fine orationis praesides custodesque imperii deos, ego consul pro rebus humanis, ac te praecipue, Capitolone Iupiter, precor, ut beneficiis tuis faveas, tantisque addas muneribus perpetuitatem. Audisti, quae malo principi precabamur; exaudi, quae pro dissimillimo optamus. Non te distringimus votis. Non enim pacem, non concordiam, non securitatem, non opes oramus, non honores: simplex cunctaque ista complexum unum omnium votum est, SALUS PRINCIPIS. Nec vero nova tibi iniungimus. Tu enim iam tunc illum in tutelam recepisti, quum praedonis avidissimi faucibus eripuisti. Neque enim sine auxilio tuo, quum altissima quaeque quaterentur, hic, qui omnibus excelsior, inconcussus stetit. Praeteritus est a pessimo principe, qui praeteriri ab optimo non potuit. Tu clara iudicii tui signa misisti, quum proficiscenti ad exercitum tuo nomine, tuo honore cessisti. Tu voce imperatoris quid sentires locutus, filium illi, nobis parentem, tibi pontificem maximum elegisti. Quo maiore fiducia iisdem illis votis, quae ipse pro se nuncupari iubet, oro et obtestor, si bene rempublicam, si ex utilitate omnium regit, primum, ut illum nepotibus nostris ac pronepotibus serves: deinde, ut quandoque successorem ei tribuas, quem genuerit, quem formaverit, similemque fecerit adoptato; aut, si hoc fato negatur, in consilio sis eligenti, monstresque aliquem, quem adoptari in Capitolio deceat.

XCV.

Vobis, Patres Conscripti, quantum debeam, publicis etiam monimentis continetur. Vos mihi in tribunatu quietis, in praetura modestiae; vos in istis officiis etiam, quae e studiis nostris circa tuendos socios iniunxeratis, cuncti constantiae antiquissimum testimonium perhibuistis. Vos proxime destinationem consulatus mei his acclamationibus approbavistis, ut intelligam, etiam atque etiam enitendum mihi, ut hunc consensum vestrum complectar, et teneam, et in dies augeam. Etenim memini, tunc verissime iudicari, meruerit quis honorem, nec ne, quum adeptus est. Vos modo favete huic proposito, et credite, si cursu quodam provectus ab illo insidiosissimo principe, antequam profiteretur odium bonorum, postquam professus est, substiti; quum viderem, quae ad honores compendia paterent, longius iter malui; si malis temporibus inter moestos et paventes, bonis inter securos gaudentesque numeror; si denique in tantum diligo optimum principem, in quantum invisus pessimo fui. Ego reverentiae vestrae sic semper inserviam, non ut me consulem, et mox consularem, sed ut candidatum consulatus putem.

Pliny the Younger The Latin Library The Classics Page