IOANNIS PASCOLI SENEX CORYCIUS (1902)

Cfr. Verg. Georg. IV 116 - 148; Hor. C. II 6




I

Unam vidit apem cum secum diceret aeger
Vergilius: "Sic ista tepet tibi bruma, Tarentum?
sic mihi terrarum super omnes, angule, rides?
sic, flumen, glacie consistis, dulce Galaesi?
5
Quid faciam, vati nimium confisus amico?"
Hos apis abrumpit tantillo murmure questus.
Nempe querebatur vernum sibi desse teporem
extremas operis cupienti excudere ceras,
spargeret ut rorem post sacrum protinus ignem.
10
Illo Vergilium nam tempore rura canentem
abdiderat quae tranquillo canit aequore Siren
multaque Parthenope (didicit nam cuncta) docebat.
Septima venit hiems, cum iam sub fine laborum
adiceret triplici caelestia dona libello.
15
Tum caelum contraxit hiems, et frigidus imber
vocales prohibebat apes erumpere tectis.
At Lacedaemonium tristis petit ille Tarentum,
hibernam, te vate, rosam visurus, Horati.
Oebaliae squalebat ager sub turribus, Aulon
20
candebat nivibus, velabat crusta Galaesum.
A! vere dicetur hiems ignava poetae!
Nam paucos primo mandabat mane tabellis
versiculos, nec erat quod vespere lamberet ursa.
Dein horrere dies inaratam postera ceram
25
et stilus usque suum frustra prescindere campum.
Quid, cum iam libros coepit sibi poscere pumex?
Nam perhibebatur victrici saepe liburna
Caesar ad Ausonium iam festinare triumphum;
et perfecta velit libare Georgica Caesar.
30
Solus Vergilius saltus lustrabat et agros
increpitans Zephyrum: "Quid tantum flare moraris?"
Hinnitum tollens Aquilo respondet acutum.
Tandem vidit apem: nec erat tum cernere torpentem
inter palliolum manibus: se comit et ornat
35
cruribus, ut flores adeat permunda politos.
"Ver ubinam, virgo, tibi?" Vixdum dixerat, ecce
dirigit illa volans gressum dubitantis ad hortum,
qua dabat intexta cancellus arundine rarus
non aditum, vates, ipsi tibi: tu fore servas.
40
At per transennam te cognovere tuentem
quotquot apes circum violas inde usque metebant.
Evasere aliae ringentis ab ore leonis,
destiterunt siccare aliae lacrimas narcissi,
ediderunt omnes magno cum murmure cantum.
45
Unus in horrenti ridebat hic hortulus agro:
ridebant flores Borean in monte gementem
atque imitabantur nivis ipsa veste colorem
securi: niveaque senex per gramina barba
reptat, et hic fulcit pendentia lilia iunco,
50
hic paleis operit rugosam frigore caltham,
hic cratem tendit duplici super amite virgeam,
ut possit gelidas contemnere flosculus auras:
falx est in manibus: curva secat arida falce.
Saturnum dicas alium, qui fallat agello
55
abditus et casula natum per cuncta meantem.
Hic immortalem sustentat melle senectam.
At caelique marisque volat per caerula circum
luppiter, et terras gelidis quatit undique ventis.
Nequiquam: paleis vetulus sua regna tuetur
60
exiguis olitor, florum pater atque apium rex.

II

    "Fortunate senex" parvo post tempore vates
tali voce redux vetulum compellat in horto:
"ut salvus? rectene vales?" "Patienter". "Amabo:
quaenam, quae portas umeris huc germina?" "Pinus".
65
"Quam comptus tibi, quam nitidus, pater, hortulus hic est!"
"Non fuit". "Arte colis qua tam feliciterą" "Arte".
"Est, quod agas: ignosce: nimis sum forte molestus".
"Sat". Silet hic vates arridens leniter. Ille
ultro tunc tacita victus dulcedine fatur:
70
"Hoc habeo curare thymum et disponere circum
has pinos". "Ne me respecta: nil moror" inquit.
Cumque haec curantem consectaretur: "Et ipsi,
noli admirari, mihi sunt alvearia cordi.
Iamque et oves pavi, nunc laudo rura, magister
75
exigui pridem pecoris, nunc pauperis agri".
At nutu negitare senex. "Mihi crede: sed istinc
praediolum procul est". "Nonne his tu finibus ortus?"
"Mantua me genuit. Te vero?" "Corycus". "An mons,
unde croci triti fert aurea fila phasellus?"
80
Ille nihil: scrobibus pinos committit: at horret
surculus in manibus, velut huic adflaverit aura.
Sederat in gleba tiliae gemmantis adhaerens
trunco Vergilius. Bene florens hortus olebat
areolaeque levi mussabant undique bombo.
85
Ipse pugillares citreos deprompsit, et illum
pangebat ceris omni de flore susurrum.
Tum vatem spectare Cilix, et dicere secum:
"Rusticus est facie: nimirum cultor agelli
et custos ovium fuit, ipso teste: sed idem
90
mutat et interdum mihi fit deus". "Hospes, at istas"
inquit Vergilius "pinos huc unde tulisti?"
"Portavi de monte, vides quem surgere coram".
"Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis..."
"Ipse". Iterumque Maro Cilicem respexit amice.
95
    Atque hinc hospitium iunctum est: et saepe redibat
Vergilius. Nitido vates olitoris in horto
descriptas proprio replebat nectare cellas.
Quin didicit, satio quo sidere floribus esset,
et quibus incertum ver halaret hyacinthis
100
et quos respiceres abiens, autumne, colores.
Sirpiculos, olitor, ne cessa texere iunco:
nulla venit nobis et abit sine floribus aetas.
Iacta semel crebris irrora semina guttis.
Iam saturanda fimo tellus. Tibi raucus asellus
105
somniat in stabulo clitellas stramine pastus.
At pudeat misero paleas apponere solas!
Hic operum socius fructum tibi vectat in urbem,
linquit hic in caulis, fiat quo pinguior hortus.
Neu primum marrae, neu posthac parce bidenti.
110
Sed sectare manu subitas in floribus herbas:
laedet enim ferrum fibras nascentis anethi.
Ne pigeat saeva tondere rosaria falce.
Et cum se roseae trudunt de palmite gemmae,
haerentes teneris cochleas venare flagellis.
115
Multas una rosas valuit praerodere limax.
Tandem: "Care senex, hortos quoque deinde canemus.
Mella quidem relino: mox te celebrare magistro
in vinum natos iuvat aut in funera flores:
tum quod in exigua fumans olus acre patella
120
exhilarat frontem reducis nidore bubulci".

III

Spectabat mare caeruleum de vertice collis
mente Cilix tota. Prope falx et marra iacebant.
Stabat: et incanos pellebat flamine crines
ventus et implebat gelida salsugine barbam.
125
Tempus erat dare vela rati: veniebat hirundo.
Hic luteas ad tecta domos fingebat hirundo,
illinc e placido prodibat navita portu:
atque hic garrulitas subgrundas rauca lacessit,
hinc evanescit tranquilla per alta celeusma.
130
Detinet ille oculis abeuntes litore naves.
    Mox ingens ad se Cilicis vocat ora triremis
remorum pellens acquo certamine pontum.
Obtutu rostrum sensim gliscentis in undis
excipit ille, diu defixus, nec videt amens
135
Vergilium iuxta summo consistere colle.
    Vergilio paulo ante, domi non esse videnti,
vicinus, segetes dum sarrit, dixerat: "Illic
(sarculus ostendit montem) lupus, ut solet, errat".
At nil respondens monti subrepere vates.
140
Attulerat nuper signatas urbe tabellas
cursor. Dicebant: Maecenas Vergilio. Scis
me desiderio tum Caesaris oblanguere,
tum, fugitive, tui. Iamiam venit ille; venito
et tu, si me amas. Belle recitabis utrique,
145
qua tu voce vales atque ore, Georgica. Melli
hoc erit. Aenean mox cantu ad litora duces
nostra. Vale. Simul haec sublegit: "Iam mihi", fatur
"horte, vale: flores mihi iam caulesque valete.
Rorabunt alii putres aspergine porcas,
150
et facient nitidas ex rubro vere corollas!"
    Interea egressum ducebat semita vatem
ipsa domum Cilicis. Simul haec iaciebat in auras:
"Vela traham puppimque ad litus fune ligabo:
scilicet in portu lateam. Portune? Quid aeger
155
dixi? Nunc adeo vastum maris aequor arandum!
Aeneae cursum Latias tendentis ad oras
quis dicat, nisi qui patientem dixit Ulixen?
dein et bella canam? mox tentem pastor Achillem?
Non ego. Deductum filo dic, Tityre, cantum".
160
    Venerat ad casulam. Monitus conscendere montem
incipit: erepit: iam sensim prospicit infra
caeruleum late labi mare. Lintea longe
omnia collucent, series velut alba larorum.
"Litus ama" vates ait. Ecce in vertice montis
165
attonitum Cilicem videt, atque accedit et infit:
"Ipse ego vela, Cilix, iubeor nunc pandere". "Felix!"
horti respondet cultor. Miratur et addit
Vergilius: "Quid? Tu linquas hunc iussus agellum?"
Ille autem subito: "Veteri me redde paroni!
170
Quam lauto mihi terra urbesque agrique recedent!
Tu laudas flores: florent mihi sidera caeli,
aureoli quorum calyces de nocte dehiscunt.
Tuque et aves et apes: resonant mihi dulce rudentes.
O felix iuvenis, velo ventoque fereris!
175
Inficiere oculos caelique marisque colore!
Nil vita est nisi quam salvam tibi reddidit Auster!
I: quodsi obruerint medio maris aequore venti,
cernere si detur tantum, nec tangere, terram..."
Demisit lacrimas, nihil insuper addere passus,
180
amplexuque senex tenuit pirata poetam.
    Qui "TENTANDA VIA EST" rediens aiebat, et ultro
praeteriit pingues hortos aliisque reliquit.


Pascoli Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage