MELANCHTHON: DE OBITU MARTINI LUTHERI
ad auditorium scholae Vuittembergensis XIX. Februarii, anno 1546

Haec sequentia D. Philippus Melanthon hora nona ante prandium, cum convenissemus ad auscultationem epistolae Pauli ad Romanos, publice recitavit, commemorans, se hoc ex consilio aliorum dominorum facere, eam ob causam, ut nos admoniti de rei veritate, -- quia scirent multas fabellas hinc inde de morte Lutheri vagaturas esse - figmenta illa sparsa non amplecteremur.

Optimi adolescentes!

Scitis nos suscepisse enarrare grammaticam explicationem epistolae ad Romanos, in qua continetur vera doctrina de filio Dei, quam Deus singulari beneficio hoc tempore nobis per reverendum patrem et praeceptorem nostrum amantissimum, doctorem Martinum Lutherum patefecit.

Verum hodierno die tam tristia huc sunt scripta, quae ita auxerunt dolorem meum, ut nesciam, an possim posthac in hisce scholasticalibus pergere. Haec autem consilio aliorum dominorum ideo volo vobis commemorare, ut sciatis, quo modo res vere se habeat, ne vel ipsi falsa de hoc casu spargatis, neve aliis fabellis hinc inde -- ut solet fieri -- sparsis fidem habeatis.

Die Mercurii, qui fuit XVII. Februarii, dominus doctor paulo ante coenam coepit laborare morbo usitato, nempe oppressione humorum in orificio ventriculi, -- quo memini hic quoque eum aliquoties laborare. Hic morbus post cenam recurrit, quo cum conflictaretur, petivit secessum in cubiculum proximum, atque ibi duas prope horas decubuit, donec dolores crescerent. Et cum doctor Ionas in eodem cubiculo una dormiret, dominus D. Martinus eum vocavit et excitavit, iussitque, ut surgeret et curaret, ut paedagogus liberorum Ambrosius calefaceret conclave; in quod cum ingressus esset, mox eo venit illustris comes Albertus de Mansfeld una cum coniuge et multi alii, quorum nomina hisce litteris propter festinationem non sunt expressa. tandem, ubi finem vitae adesse sensit, ante horam quartam sequentis .XVIII. Februarii, commendavit sese Deo hac precatione:

´Mein himlischer vater! Ewiger barmherziger Gott! Du hast mir deinen lieben sohn, unsern herrn Jhesum Christum offenbart; den hab ich gelert, den hab ich bekannt, den liebe ich und den ere ich f¸r meinen lieben heiland und erl–ser, welchen die gottlosen verfolgen, schenden und schelten. Nimm meine seele zu dir!ª

In dem reth er die drey mal: ´in manus tuas commendo spiritum meum. Redemisti me, Deus veritatis. Also hat Gott die Welt geliebtª etc.

His precibus aliquoties ingeminatis a Deo in aeternam scholam et in aeterna gaudia evocatus est, in qua fruitur consuetudine patris, filii, spiritus sancti, omnium prophetarum et apostolorum.

Ah, obiit auriga et currus Israel, qui rexit ecclesiam in hac ultima senecta mundi! Neque enim humana sagacitate deprehensa est doctrina de remissione peccatorum et de fiducia filii Dei, sed a Deo per hunc virum patefacta, quem etiam a Deo excitatum vidimus fuisse.

Amemus igitur huius viri memoriam et genus doctrinae ab ipso traditum et simus modestiores, et consideremus ingentes calamitates et mutationes magnas, quae hunc casum sunt secuturae.

Te, fili Dei, crucifixe pro nobis et resuscitate Emmanuel, oro, ut ecclesiam tuam regas, serves et defendas!

Amen!

Neo-Latin The Latin Library The Classics Page