MARTINI EPISCOPI BRACARENSIS FORMULA VITAE HONESTAE

Gloriosissimo ac tranquillissimo et insigni catholicae fidei praedito pietate Mironi regi Martinus humilis episcopus.

[1] Non ignoro, clementissime rex, flagrantissimam tui animi sitim sapientiae insatiabiliter poculis inhiare eaque te ardenter, quibus moralis scientiae rivuli manant, fluenta requirere et ob hoc humilitatem meam tuis saepius litteris admoneri ut dignationi tuae crebro aliquid per epistolam scribens aut consultationis aut exhortationis alicuius etsi qualiacumque sint offeram dicta. Sed quamvis hoc a me laudabile tuae pietatis exigat studium, scio tamen tenuitati meae insolentem continuo a cautis impingi proterviam, si regalis reverentiae gravitatem aut assiduis aut vilibus, ut libet, dictis attingam. Et ideo ne aut ego licentia piae invitationis abuterer loquendo aut vestro magis desiderio obsisterem reticendo, libellum hunc nulla sophismatum ostentatione politum sed planitie purae simplicitatis exertum capacibus fidenter auribus obtuli recitandum. Quem non vestrae specialiter institutioni, cui naturalis sapientiae sagacitas praesto est, sed generaliter his conscripsi quos ministeriis tuis adstantes haec convenit legere, intellegere et tenere. Titulus autem libelli est Formula Vitae Honestae, quem idcirco tali volui vocabulo superscribi, quia non illa ardua et perfecta quae a paucis et egregiis deicolis patrantur instituit, sed ea magis commonet quae et sine divinarum scripturarum praeceptis naturali tantum humanae intellegentiae lege etiam a laicis recte honesteque viventibus valeant adimpleri.

[1a] Quattuor virtutum species multorum sapientum sententiis definitae sunt quibus humanus animus comptus ad honestatem vitae possit accedere: harum prima est prudentia, secunda magnanimitas, tertia continentia, quarta iustitia. Singulae igitur his officiis quae subter adnexa sunt honestum ac bene moratum virum efficiunt.

[2] Quisquis ergo prudentiam sequi desideras, tunc per rationem recte vives, si omnia prius aestimes et perpenses et dignitatem rebus non ex opinione multorum sed ex earum natura constituas. Nam scire debes quia sunt quae non videantur bona esse et sunt, et sunt quae videantur et non sunt. Quaecumque autem ex rebus transitoriis possides, non mireris nec magni aestimes quod caducum est nec apud te quae habes tamquam aliena servabis, sed pro te tamquam tua et dispenses et utaris. Si prudentiam amplecteris, ubique idem eris et prout rerum varietas exigit, ita te accomodes tempori nec te in aliquibus mutes sed potius aptes, sicut manus quae eadem est et cum in palmam extenditur et cum in pugnum adstringitur. Prudentis proprium est examinare consilia et non cito facili credulitate ad falsa prolabi. De dubiis non definias sed suspensam tene sententiam. Nihil affirmes, quia non omne quod verisimile est statim et verum est, sicut et saepius quod primum incredibile videtur non continuo falsum est. Crebro siquidem faciem mendacii veritas retinet, crebro mendacium specie veritatis occulitur. Nam sicut aliquotiens tristem frontem amicus et blandam adulator ostendit, sic verisimile coloratur et ut fallat vel subripiat comitur. Si prudens esse cupis, in futura prospectum intende et quae possunt contingere, animo tuo cuncta propone. Nihil tibi subitum sit sed totum ante prospicies. Nam qui prudens est non dicit: "Non putavi hoc fieri," quia non dubitat sed exspectat, nec suspicatur sed cavet. Cuiuscumque facti causam require: cum initia inveneris, exitus cogitabis. Scito in quibusdam perseverare te debere, quia coepisti: quaedam vero nec incipere in quibus perseverare sit noxium. Prudens fallere non vult, falli non potest. Opiniones tuae iudicia sint. Cogitationes vagas et velut somnio similes non recipies, quibus si animum tuum oblectaveris, cum omnia disposueris, tristis remanebis. Sed cogitatio tua stabilis et certa sive deliberet sive quaerat sive contempletur non recedat a vero. Sermo quoque tuus non sit inanis, sed aut suadeat aut moneat aut consoletur aut praecipiat. Lauda parce, vitupera parcius. Nam similiter reprehensibilis est nimia laudatio quam immoderata culpatio; illa siquidem adulatione, ista malignitate suspecta est. Testimonium veritati, non amicitiae reddas. Cum consideratione promitte, plenius quam promiseris praesta. Si prudens es, animus tuus tribus temporibus dispensetur: praesentia ordina, futura praevide, praeterita recordare. Nam qui nihil de praeterito cogitat perdit vitam, qui nihil de futuro praemeditatur in omnia incautus incedit. Propone autem animo et mala futura et bona, ut illa sustinere possis, ista moderare. Non semper in actu sis, sed interdum animo tuo requiem dato, sed requies ipsa plena sit sapientiae studiis et cogitationibus bonis. Nam prudens numquam otio marcet. Animum aliquando remissum habet, numquam solutum. Accelerat tarda, perplexa expedit, dura mollit, ardua exaequat. Scit enim quid qua via adgredi debeat et cito singula et districte videt consilia imperitorum. Ex apertis obscura aestimat, ex parvulis magna, ex proximis remota, ex partibus tota. Non te moveat dicentis auctoritas, nec quis, sed quid dicat intendito, nec quam multis sed qualibus placeas cogita. Id quaere quod potest inveniri, id disce quod potest sciri, id opta quod optari coram omnibus potest. Nec altiori te rei imponas in qua stanti tibi tremendum, descendenti cadendum sit. Tunc consilia tibi salutaria advoca, cum tibi adludit huius vitae prosperitas. Tunc te velut in lubrico retinebis ac sistes nec tibi dabis impetus liberos, sed circumspicies quo eundum sit vel quousque.

[3] Magnanimitas vero, quae et fortitudo dicitur, si insit animo tuo, cum magna fiducia vives liber, intrepidus, alacer. Magnum humani animi bonum est non tremere, sed constare sibi et finem huius vitae intrepidus exspectare. Si magnanimis fueris, numquam iudicabis tibi contumeliam fieri. De inimico dices: "Non nocuit mihi sed animum nocendi habuit," et cum illum in potestate tua videris, vindictam putabis vindicare potuisse: scito enim honestum et magnum vindictae esse genus ignoscere. Neminem susurro appetas, neminem suffodias: palam egredere. Non geres conflictum nisi indixeris: nam fraudes et doli imbecillum decent. Eris magnanimis, si pericula nec appetas ut temerarius, nec formides ut timidus. Nam timidum non facit animum nisi reprehensibilis vitae conscientia mala.

[4] Continentiam vero si diligis, circumcide superflua et in artum desideria tua constringe. Considera tecum quantum natura poscat, non quantum cupiditas expetat. Si continens fueris, usque eo pervenies ut te ipso contentus sis. Nam qui sibi ipse satis est cum divitiis natus est. Impone concupiscentiae frenum omniaque blandimenta quae occulta voluptate animum trahunt reice. Ede citra cruditatem, bibe citra ebrietatem. Observa ne in convivio vel in qualibet vitae communitate quos non imitaberis damnare videaris. Nec praesentibus deliciis inhaerebis nec desiderabis absentes. Victus tibi ex facili sit, nec ad voluptatem sed ad cibum accede. Palatum tuum fames excitent, non sapores. Desideria tua parvo redime, quia hoc tantum curare debes, ut desinant. Atque ita quasi ad exemplar divinum compositus a corpore ad spiritum quantum potes abducere. Si continentiae studes, habita non amoene sed salubriter, nec dominum notum velis esse a domo, sed domum a domino. Non tibi affingas quod non eris, nec quod es maius quam es videri velis. Hoc magis observa, ne paupertas tibi immunda sit nec parsimonia sordida nec simplicitas neglecta nec lenitas languida, et si res tibi exiguae sunt, non sint tamen angustae. Nec tua defleas nec aliena mireris. Si continentiam diligis, turpia fugito antequam accidant, nec quemquam alium vereberis plus quam te. Omnia tolerabilia praeter turpitudinem crede. A verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum impudentiam nutrit. Sermones utiles magis quam facetos et affabiles ama, rectos potius quam obsecundantes. Miscebis interdum seriis iocos sed temperatos et sine detrimento dignationis ac verecundiae. Nam reprehensibilis risus est, si immodicus, si pueriliter effusus, si muliebriter fractus. Odibilem quoque hominem facit risus aut superbus et clarus aut malignus et furtivus aut alienis malis evocatus. Si ergo tempus iocos exigit, in his quoque cum dignitate sapientiae gere, ut te nec gravet quisquam tamquam asperum nec contemnat tamquam vilem. Non erit tibi scurrilitas sed grata urbanitas. Sales tui sine dente sint, ioci sine vilitate, risus sine cachinno, vox sine clamore, incessus sine tumultu. Quies tibi non desidia erit et cum ab aliis luditur tu sancti aliquid honestique tractabis. Si continens es, adulationes evita sitque tibi tam triste laudari a turpibus quam si lauderis ob turpia. Laetior esto quotiens displices malis et malorum de te existimationes malas veram tui laudationem adscribe. Difficillimum continentiae opus est adsentationes adulantium repellere, quorum sermones animum quadam voluptate resolvunt. Nullius per adsentationem amicitiam merearis nec hunc promerendi ad te aditum aliis pandas. Non eris audax, non adrogans. Submittes te, non proicies, gravitate servata. Admoneberis libenter, reprehenderis patienter. Si merito te obiurgavit aliquis, scito quia profuit, si immerito, scito quia prodesse voluit. Non acerba, sed blanda verba timebis. Esto vitiorum fugax ipse, aliorum vero neque curiosus scrutator neque acerbus reprehensor, sed sine exprobratione corrector, ita ut admonitionem hilaritate praevenias. Et errori facile veniam dato. Nec extollas quemquam nec deicias. Dicentium esto tacitus auditor, audientium promptus receptor. Requirenti facile responde, contendenti facile cede, nec in iurgia dissensionesque descendas. Si continens es, et animi tui et corporis motus observa, ne indecori sint, nec ideo illos contemnas, quia latent. Nam nihil differt, si nemo videat, cum ipse illos videas. Mobilis esto, non levis, constans, non pertinax. Alicuius rei scientiam te habere nec ignotum sit nec molestum. Omnes tibi pares facies: si inferiores superbiendo non contemnas, superiores recte vivendo non timeas. In reddenda officiositate neque neglegus neque exactor appareas. Cunctis esto benignus, nemini blandus, paucis familiaris, omnibus aequus. Severior esto iudicio quam sermone, vita quam vultu, ultor clemens, saevitiae detestator, famae bonae neque tuae seminator neque alienae invidus, rumoribus, criminibus, suspicionibus minime credulus, sed potius malignis qui per speciem simplicitatis ad nocendum aliquibus subripiunt oppositissimus, ad iram tardus, ad misericordiam pronus, in adversis firmus, in prosperis cautus et humilis, occultator virtutum sicut alii vitiorum, vanae gloriae contemptor et bonorum quibus praeditus es non acerbus exactor. Nullius imprudentiam despicias. Rari sermonis ipse, sed loquacium patiens, severus ac serius, sed hilares non aspernans, sapientiae cupidus et docilis. Quae nosti sine adrogantia postulanti imperties. Quae nescis sine occultatione ignorantiae tibi postula impertiri.

[5] Iustitiae post haec virtus est. Quid est autem iustitia nisi naturae tacita conventio in adiutorium multorum inventa? Et quid est iustitia nisi nostra constitutio, sed divina lex, et vinculum societatis humanae? In hac non est quod aestimemus quid expediat. Expediet quicquid illa dictaverit. Quisquis ergo hanc sectari desideras, time prius deum et ama deum, ut ameris a deo. Amabis enim deum, si illum in hoc imitaberis, ut velis omnibus prodesse, nulli nocere et tunc te iustum virum appellabunt omnes, sequentur, venerabuntur et diligent. Iustus enim ut sis, non solum non nocebis, sed etiam nocentes prohibebis. Nam nihil nocere non est iustitia, sed abstinentia alieni est. Ab his ergo incipe, ut non auferas. Et ad maiora provehere, ut etiam ab aliis ablata restituas; raptoresque ipsos ne aliis timendi sint, castiga et cohibe. Ex nulla vocis ambiguitate controversiam nectas, sed qualitatem animi speculare. Nihil tibi intersit an firmes an iures: de religione et fide scias agi ubicumque de veritate tractatur. Nam etsi iureiurando deus non invocetur etiam non invocanti testis est tamen non transies veritatem, ne iustitiae transeas legem. Quod etsi aliquando coarteris uti mendacio, utere non ad falsi sed ad veri custodiam, et si contigerit fidelitatem mendacio redimi, non mentieris, sed potius excusabis, quia ubi honesta causa est iustus secreta non prodet. Tacenda enim tacet, loquenda loquitur; atque ita alta illi pax est et secura tranquillitas. Dum alii a malis vincuntur, ab illo mala. Haec ergo si studere curaveris, laetus et intrepidus cursus tui finem exspectans prospicies tristia huius mundi hilaris, tumultuosa quietus, extrema securus.

[6] His ergo institutionibus hae quattuor virtutum species perfectum te facient virum, si mensuram rectitudinis earum aequo vivendi fine servaveris.

Nam prudentia si terminos suos excedat, callidus et pavendi acuminis eris, investigator latentium et scrutator qualiumcumque noxarum ostenderis. Notaberis minutus, suspiciosus, attentus, semper aliquid timens, semper aliquid quaerens, semper aliquid convincens, et qui subtilissimas suspiciones tuas ad deprehensionem alicuius impingas admissi. Monstraberis digito astu plenus, versipellis et simplicitatis inimicus, commentatorque culparum, et postremo uno nomine a cunctis malus homo vocaberis. In has ergo maculas prudentia immensurata perducet. Quicumque in illa mediocri lance persistit, nec obtusum in se habet aliquid nec versutum.

[7] Magnanimitas autem si se extra modum suum extollat, faciet virum minacem, inflatum, turbidum, inquietum, et in quascumque excellentias dictorum atque factorum neglecta honestate festinum, qui momentis omnibus supercilia subrigens ut bestiarius, etiam quieta excitat: alium ferit, alium figit. Sed quamvis audax sit impugnator, tamen multa extra se valentia ferre non poterit, sed aut miserum oppetit finem aut aerumnosam sui memoriam derelinquit. Mensura ergo magnanimitatis est nec timidum esse hominem nec audacem.

[8] Continentia deinde his terminis te adstringat: cave ne parcus sis, ne suspiciose et timide manum contrahas, ne in minimis quoque speculam ponas. Nam talis et tam circumcisa pudebit integritas. Hac ergo mediocritatis linea continentiam observabis, ut nec voluptati deditus, prodigus aut luxuriosus appareas, nec avara tenacitate sordidus aut obscurus existas.

[9] Iustitia postremo eo mediocritatis tibi tenore regenda est, ne ductu iugiter leni immotam semper animi rationem neglegentia subsequatur, dum neque de magnis neque de minimis errantium vitiis corrigendi curam geres, sed licentiam peccandi aut adludentibus tibi blande aut inludentibus proterve permittes; neque rursum nimiae rigiditatis asperitate nihil veniae aut benignitati reservans humanae societati dirus appareas. Ita ergo amabilis iustitiae regula tenenda est, ut reverentia disciplinae eius neque nimia neglegentiae communitate despecta vilescat neque severiori atrocitate durata gratiam humanae amabilitatis amittat.

[10] Si quis ergo vitam suam ad utilitatem non tantum propriam sed et multorum inculpabiliter adscisci desiderat, hanc praedictarum virtutum formulam pro qualitatibus temporum, locorum, personarum, atque causarum eo medietatis tramite teneat, ut velut in quodam meditullio summitatis adsistens quasi per abrupta altrinsecus praecipitia aut ruentem compos ipse devitet insaniam aut deficientem contemnat ignaviam.

Martin of Braga Medieval Latin The Latin Library The Classics Page