M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER VI

1

Sextus mittitur hic tibi libellus,
in primis mihi care Martialis:
quem si terseris aure diligenti,
audebit minus anxius tremensque
magnas Caesaris in manus uenire.              5

2

Lusus erat sacrae conubia taedae,
     lusus et immeritos exsecuisse mares.
Vltraque tu prohibes, Caesar, populisque futuris
     succurris, nasci quos sine fraude iubes.
Nec spado iam nec moechus erit te praeside quisquam:              5
     at prius—o mores—et spado moechus erat.

3

Nascere Dardanio promissum nomen Iulo
     uera deum suboles; nascere, magne puer,
cui pater aeternas post saecula tradat habenas,
     quique regas orbem cum seniore senex.
Ipsa tibi niueo trahet aurea pollice fila              5
     et totam Phrixi Iulia nebit ouem.

4

Censor maxime principumque princeps,
cum tot iam tibi debeat triumphos,
tot nascentia templa, tot renata,
tot spectacula, tot deos, tot urbes,
plus debet tibi Roma quod pudica est.              5

5

Rustica mercatus multis sum praedia nummis;
     mutua des centum, Caeciliane, rogo.
Nil mihi respondes? Tacitum te dicere credo
     "Non reddes": ideo, Caeciliane, rogo.

6

Comoedi tres sunt, sed amat tua Paula, Luperce,
     quattuor: et cwfovn Paula provswpon amat.

7

Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est
     atque intrare domos iussa Pudicitia est,
aut minus aut certe non plus tricesima lux est,
     et nubit decimo iam Telesilla uiro.
Quae nubit totiens, non nubit: adultera lege est.              5
     Offendor moecha simpliciore minus.

8

Praetores duo, quattuor tribuni,
septem causidici, decem poetae
cuiusdam modo nuptias petebant
a quodam sene. Non moratus ille
praeconi dedit Eulogo puellam.              5
Dic, numquid fatue, Seuere, fecit?

9

In Pompeiano dormis, Laeuine, theatro:
     et quereris si te suscitat Oceanus?

10

Pauca Iouem nuper cum milia forte rogarem,
     "Ille dabit" dixit "qui mihi templa dedit."
Templa quidem dedit ille Ioui, sed milia nobis
     nulla dedit: pudet, ah, pauca rogasse Iouem.
At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira,              5
     quam placido nostras legerat ore preces!
Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
     et Capitolinas itque reditque uias.
Dic precor, o nostri dic conscia uirgo Tonantis,
     si negat hoc uoltu, quo solet ergo dare?              10
Sic ego: sic breuiter posita mihi Gorgone Pallas:
     "Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?"

11

Quod non sit Pylades hoc tempore, non sit Orestes
     miraris? Pylades, Marce, bibebat idem,
nec melior panis turdusue dabatur Orestae,
     sed par atque eadem cena duobus erat.
Tu Lucrina uoras, me pascit aquosa peloris:              5
     non minus ingenua est et mihi, Marce, gula.
Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia uestit:
     uis te purpureum, Marce, sagatus amem?
Vt praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Oresten.
     Hoc non fit uerbis, Marce: ut ameris, ama.              10

12

Iurat capillos esse, quos emit, suos
Fabulla: numquid illa, Paule, peierat?

13

Quis te Phidiaco formatam, Iulia, caelo,
     uel quis Palladiae non putet artis opus?
Candida non tacita respondet imagine lygdos
     et placido fulget uiuus in ore decor.
Ludit Acidalio, sed non manus aspera, nodo,              5
     quem rapuit collo, parue Cupido, tuo.
Vt Martis reuocetur amor summique Tonantis,
     a te Iuno petat ceston et ipsa Venus.

14

Versus scribere posse te disertos
adfirmas, Laberi: quid ergo non uis?
Versus scribere qui potest disertos,
conscribat, Laberi: uirum putabo.

15

Dum Phaethontea formica uagatur in umbra,
     inplicuit tenuem sucina gutta feram.
Sic modo quae fuerat uita contempta manente,
     funeribus facta est nunc pretiosa suis.

16

Tu qui pene uiros terres et falce cinaedos,
     iugera sepositi pauca tuere soli.
Sic tua non intrent uetuli pomaria fures,
     sed puer et longis pulchra puella comis.

17

Cinnam, Cinname, te iubes uocari:
non est hic, rogo, Cinna, barbarismus?
Tu si Furius ante dictus esses,
Fur ista ratione dicereris.

18

Sancta Salonini terris requiescit Hiberis,
     qua melior Stygias non uidet umbra domos.
Sed lugere nefas: nam qui te, Prisce, reliquit,
     uiuit qua uoluit uiuere parte magis.

19

Non de ui neque caede nec ueneno,
sed lis est mihi de tribus capellis:
uicini queror has abesse furto.
Hoc iudex sibi postulat probari:
tu Cannas Mithridaticumque bellum              5
et periuria Punici furoris
et Sullas Mariosque Muciosque
magna uoce sonas manuque tota.
Iam dic, Postume, de tribus capellis.

20

Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogaui,
     cum mihi dixisses "Exigis ergo nihil?"
Inquiris, dubitas, cunctaris meque diebus
     teque decem crucias: iam rogo, Phoebe, nega.

21

Perpetuam Stella dum iungit Ianthida uati
     laeta Venus, dixit "Plus dare non potui."
Haec coram domina; sed nequius illud in aurem:
     "Tu ne quid pecces, exitiose, uide.
Saepe ego lasciuom Martem furibunda cecidi,              5
     legitimos esset cum uagus ante toros;
sed postquam meus est, nulla me paelice laesit:
     tam frugi Iuno uellet habere uirum."
Dixit et arcano percussit pectora loro.
     Plaga iuuat: sed tu iam, dea, caede duos.              10

22

Quod nubis, Proculina, concubino
et, moechum modo, nunc facis maritum,
ne lex Iulia te notare possit:
non nubis, Proculina, sed fateris.

23

Stare iubes semper nostrum tibi, Lesbia, penem:
     crede mihi, non est mentula quod digitus.
Tu licet et manibus blandis et uocibus instes,
     te contra facies imperiosa tua est.

24

Nil lasciuius est Charisiano:
Saturnalibus ambulat togatus.

25

Marcelline, boni suboles sincera parentis,
     horrida Parrhasio quem tegit ursa iugo,
ille uetus pro te patriusque quid optet amicus
     accipe et haec memori pectore uota tene:
causa sit ut uirtus nec te temerarius ardor              5
     in medios enses saeuaque tela ferat.
Bella uellint Martemque ferum rationis egentes,
     tu potes et patris miles et esse ducis.

26

Periclitatur capite Sotades noster.
Reum putatis esse Sotaden? Non est.
Arrigere desit posse Sotades: lingit.

27

Bis uicine Nepos—nam tu quoque proxima Florae
     incolis et ueteres tu quoque Ficelias
est tibi, quae patria signatur imagine uoltus,
     testis maternae nata pudicitiae.
Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno,              5
     et potius plenos aere relinque cados.
Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
     amphora cum domina nunc noua fiet anus.
Caecuba non solos uindemia nutriat orbos:
     possunt et patres uiuere, crede mihi.              10

28

Libertus Melioris ille notus,
tota qui cecidit dolente Roma,
cari deliciae breues patroni,
hoc sub marmore Glaucias humatus
iuncto Flaminiae iacet sepulcro:              5
castus moribus, integer pudore,
uelox ingenio, decore felix.
Bis senis modo messibus peractis
uix unum puer adplicabat annum.
Qui fles talia, nil fleas, uiator.              10

29

Non de plebe domus nec auarae uerna catastae,
     sed domini sancto dignus amore puer,
munera cum posset nondum sentire patroni,
     Glaucia libertus iam Melioris erat.
Moribus hoc formaeque datum: quis blandior illo?              5
     Aut quis Apollineo pulchrior ore fuit?
Inmodicis breuis est aetas et rara senectus.
     Quidquid amas, cupias non placuisse nimis.

30

Sex sestertia si statim dedisses,
cum dixti mihi "Sume, tolle, dono,"
deberem tibi, Paete, pro ducentis.
At nunc cum dederis diu moratus,
post septem, puto, uel nouem Kalendas,              5
uis dicam tibi ueriora ueris?
Sex sestertia, Paete, perdidisti.

31

Vxorem, Charideme, tuam scis ipse sinisque
     a medico futui: uis sine febre mori.

32

Cum dubitaret adhuc belli ciuilis Enyo
     forsitan et posset uincere mollis Otho,
damnauit multo staturum sanguine Martem
     et fodit certa pectora tota manu.
Sit Cato, dum uiuit, sane uel Caesare maior:              5
     dum moritur, numquid maior Othone fuit?

33

Nil miserabilius, Matho, pedicone Sabello
     uidisti, quo nil laetius ante fuit.
Furta, fugae, mortes seruorum, incendia, luctus
     adfligunt hominem, iam miser et futuit.

34

Basia da nobis, Diadumene, pressa. "Quot?" inquis.
     Oceani fluctus me numerare iubes
et maris Aegaei sparsas per litora conchas
     et quae Cecropio monte uagantur apes,
quaeque sonant pleno uocesque manusque theatro              5
     cum populus subiti Caesaris ora uidet.
Nolo quot arguto dedit exorata Catullo
     Lesbia: pauca cupit qui numerare potest.

35

Septem clepsydras magna tibi uoce petenti
     arbiter inuitus, Caeciliane, dedit.
At tu multa diu dicis uitreisque tepentem
     ampullis potas semisupinus aquam.
Vt tandem saties uocemque sitimque, rogamus              5
     iam de clepsydra, Caeciliane, bibas.

36

Mentula tam magna est quantus tibi, Papyle, nasus,
     ut possis, quotiens arrigis, olfacere.

37

Secti podicis usque ad umbilicum
nullas relliquias habet Charinus,
et prurit tamen usque ad umbilicum.
O quanta scabie miser laborat!
Culum non habet, est tamen cinaedus.              5

38

Aspicis ut paruus nec adhuc trieteride plena
     Regulus auditum laudet et ipse patrem?
Maternosque sinus uiso genitore relinquat
     et patrias laudes sentiat esse suas?
Iam clamor centumque uiri densumque corona              5
     uolgus et infanti Iulia tecta placent.
Acris equi suboles magno sic puluere gaudet,
     sic uitulus molli proelia fronte cupit.
Di, seruate, precor, matri sua uota patrique,
     audiat ut natum Regulus, illa duos.              10

39

Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem
non liberorum: namque nec tuus quisquam
nec est amici filiusue uicini,
sed in grabatis tegetibusque concepti
materna produnt capitibus suis furta.              5
Hic qui retorto crine Maurus incedit
subolem fatetur esse se coci Santrae;
at ille sima nare, turgidis labris
ipsa est imago Pannychi palaestritae.
Pistores esse tertium quis ignorat,              10
quicumque lippum nouit et uidet Damam?
Quartus cinaeda fronte, candido uoltu
ex concubino natus est tibi Lygdo:
percide, si uis, filium: nefas non est.
Hunc uero acuto capite et auribus longis,              15
quae sic mouentur ut solent asellorum,
quis morionis filium negat Cyrtae?
Duae sorores, illa nigra et haec rufa,
Croti choraulae uilicique sunt Carpi.
Iam Niobidarum grex tibi foret plenus              20
si spado Coresus Dindymusque non esset.

40

Femina praeferri potuit tibi nulla, Lycori:
     praeferri Glycerae femina nulla potest.
Haec erit hoc quod tu: tu non potes esse quod haec est.
     Tempora quid faciunt! Hanc uolo, te uolui.

41

Qui recitat lana fauces et colla reuinctus,
     hic se posse loqui, posse tacere negat.

42

Etrusci nisi thermulis lauaris,
inlotus morieris, Oppiane.
Nullae sic tibi blandientur undae,
non fontes Aponi rudes puellis,
non mollis Sinuessa feruidique              5
fluctus Passeris aut superbus Anxur,
non Phoebi uada principesque Baiae.
Nusquam tam nitidum uacat serenum:
lux ipsa est ibi longior, diesque
nullo tardius a loco recedit.              10
Illic Taygeti uirent metalla
et certant uario decore saxa,
quae Phryx et Libys altius cecidit.
Siccos pinguis onyx anhelat aestus
et flamma tenui calent ophitae:              15
ritus si placeant tibi Laconum,
contentus potes arido uapore
cruda Virgine Marciaue mergi;
quae tam candida, tam serena lucet
ut nullas ibi suspiceris undas              20
et credas uacuam nitere lygdon.
Non adtendis et aure me supina
iam dudum quasi neglegenter audis:
inlotus morieris, Oppiane.

43

Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae
     canaque sulphureis nympha natatur aquis,
me Nomentani confirmant otia ruris
     et casa iugeribus non onerosa suis.
Hoc mihi Baiani soles mollisque Lucrinus,              5
     hoc uestrae mihi sunt, Castrice, diuitiae.
Quondam laudatas quocumque libebat ad undas
     currere nec longas pertimuisse uias,
nunc urbis uicina iuuant facilesque recessus,
     et satis est pigro si licet esse mihi.              10

44

Festiue credis te, Calliodore, iocari
     et solum multo permaduisse sale.
Omnibus adrides, dicteria dicis in omnis;
     sic te conuiuam posse placere putas.
At si ego non belle, sed uere dixero quiddam,              5
     nemo propinabit, Calliodore, tibi.

45

Lusistis, satis est: lasciui nubite cunni:
     permissa est uobis non nisi casta Venus.
Haec est casta Venus? Nubit Laetoria Lygdo:
     turpius uxor erit quam modo moecha fuit.

46

Vapulat adsiduo ueneti quadriga flagello
     nec currit: magnam rem, Catiane, facit.

47

Nympha, mei Stellae quae fonte domestica puro
     laberis et domini gemmea tecta subis,
siue Numae coniunx Triuiae te misit ab antris
     siue Camenarum de grege nona uenis:
exoluit uotis hac se tibi uirgine porca              5
     Marcus, furtiuam quod bibit, aeger, aquam.
Tu contenta meo iam crimine gaudia fontis
     da secura tui: sit mihi sana sitis.

48

Quod tam grande sophos clamat tibi turba togata,
     non tu, Pomponi, cena diserta tua est.

49

Non sum de fragili dolatus ulmo,
nec quae stat rigida supina uena
de ligno mihi quolibet columna est,
sed uiua generata de cupressu:
quae nec saecula centiens peracta              5
nec longae cariem timet senectae.
Hanc tu, quisquis es o malus,timeto:
nam si uel minimos manu rapaci
hoc de palmite laeseris racemos,
nascetur, licet hoc uelis negare,              10
inserta tibi ficus a cupressu.

50

Cum coleret puros pauper Telesinus amicos,
     errabat gelida sordidus in togula:
obscenos ex quo coepit curare cinaedos,
     argentum, mensas, praedia solus emit.
Vis fieri diues, Bitynice? Conscius esto.              5
     Nil tibi uel minimum basia pura dabunt.

51

Quod conuiuaris sine me tam saepe, Luperce,
     inueni noceam qua ratione tibi.
Irascor: licet usque uoces mittasque rogesque
     "Quid facies?" inquis. Quid faciam? Veniam.

52

Hoc iacet in tumulo raptus puerilibus annis
     Pantagathus, domini cura dolorque sui,
nix tangente uagos ferro resecare capillos
     doctus et hirsutas excoluisse genas.
Sis licet, ut debes, tellus, placata leuisque,              5
     artificis leuior non potes esse manu.

53

Lotus nobiscum est, hilaris cenauit, et idem
     inuentus mane est mortuus Andragoras.
Tam subitae mortis causam, Faustine, requiris?
     in somnis medicum uiderat Hermocraten.

54

Tantos et tantas si dicere Sextilianum,
     Aule, uetes, iunget uix tria uerba miser.
"Quid sibi uult?" inquis. Dicam quid suspicer esse:
     tantos et tantas Sextilianus amat.

55

Quod semper casiaque cinnamoque
et nido niger alitis superbae
fragras plumbea Nicerotiana,
rides nos, Coracine, nil olentis,
malo quam bene olere nil olere.              5

56

Quod tibi crura rigent saetis et pectora uillis,
     uerba putas famae te, Charideme, dare.
Extirpa, mihi crede, pilos de corpore toto
     teque pilare tuas testificare natis.
"Quae ratio est?" inquis. Scis multos dicere multa:              5
     fac pedicari te, Charideme, putent.

57

Mentiris fictos unguento, Phoebe, capillos
     et tegitur pictis sordida calua comis.
Tonsorem capiti non est adhibere necesse:
     radere te melius spongea, Phoebe, potest.

58

Cernere Parrhasios dum te iuuat, Aule, triones
     comminus et Getici sidera pigra poli,
o quam paene tibi Stygias ego raptus ad undas
     Elysiae uidi nubila fusca plagae!
Quamuis lassa tuos quaerebant lumina uoltus              5
     atque erat in gelido plurimus ore Pudens.
Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores
     stamina nec surdos uox habet ista deos,
sospite me sospes Latias reueheris ad urbes
     et referes pili praemia clarus eques.              10

59

Et dolet et queritur sibi non contingere frigus
     propter sescentas Baccara gausapinas,
optat et obscuras luces uentosque niuesque,
     odit et hibernos, si tepuere, dies.
Quid fecere mali nostrae tibi, saeue, lacernae              5
     tollere de scapulis quas leuis aura potest?
Quanto simplicius, quanto est humanius illud,
     mense uel Augusto sumere gausapinas!

60

Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos,
     meque sinus omnes, me manus omnis habet.
Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.
     Hoc uolo: nunc nobis carmina nostra placent.

61

Rem factam Pompullus habet, Faustine: legetur
     et nomen toto sparget in orbe suum.
"Sic leue flauorum ualeat genus Vsiporum
     quisquis et Ausonium non amat imperium."
Ingeniosa tamen Pompulli scripta feruntur.              5
     "Sed famae non est hoc, mihi crede, satis:
quam multi tineas pascunt blattasque diserti
     et redimunt soli carmina docta coci!
Nescio quid plus est, quod donat saecula chartis:
     uicturus genium debet habere liber."              10

62

Amisit pater unicum Salanus
cessas munera mittere, Oppiane?
Heu crudele nefas malaeque Parcae!
Cuius uulturis hoc erit cadauer?

63

Scis te captare, scis hunc qui captat, auarum,
     et scis qui captat quid, Mariane, uelit.
Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
     scribis et esse tuo uis, furiose, loco.
"Munera magna tamen misit." Sed misit in hamo;              5
     et piscatorem piscis amare potest?
Hicine deflebit uero tua fata dolore?
     Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.

64

Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus
nec qualem Curio, dum prandia portat aranti,
hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx,
sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
filius, et possit sponsam te sponsa uocare:              5
emendare meos, quos nouit fama, libellos
et tibi permittis felicis carpere nugas,
has, inquam, nugas, quibus aurem aduertere totam
non aspernantur proceres urbisque forique
quas et perpetui dignantur scrinia Sili              10
et repetit totiens facundo Regulus ore,
quique uidet propius magni certamina Circi
laudat Auentinae uicinus Sura Dianae,
ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
non dedignatur bis terque reuoluere Caesar.              15
Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerua
acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
Ne ualeam, si non multo sapit altius illud,
quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
et rubro pulmone uetus nasisque timendum              20
omnia crudelis lanius per compita portat.
Audes praeterea, quos nullus nouerit, in me
scribere uersiculos miseras et perdere chartas.
At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
uiuet et haerebit totoque legetur in orbe,              25
stigmata nec uafra delebit Cinnamus arte.
Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
fumantem nasum uiui temptaueris ursi.
Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,              30
ursus erit: uacua dentes in pelle fatiges
et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.

65

"Hexametris epigramma facis" scio dicere Tuccam.
     Tucca, solet fieri, denique, Tucca, licet.
"Sed tamen hoc longum est." Solet hoc quoque, Tucca, licetque:
     si breuiora probas, disticha sola legas.
Conueniat nobis ut fas epigrammata longa              5
     sit transire tibi, scribere, Tucca, mihi.

66

Famae non nimium bonae puellam,
quales in media sedent Suburra,
uendebat modo praeco Gellianus.
Paruo cum pretio diu liceret,
dum puram cupit adprobare cunctis,              5
adtraxit prope se manu negantem
et bis terque quaterque basiauit.
Quid profecerit osculo requiris?
Sescentos modo qui dabat negauit.

67

Cur tantum eunuchos habeat tua Caelia, quaeris,
     Pannyche? Volt futui Caelia nec parere.

68

Flete nefas uestrum sed toto flete Lucrino,
     Naides, et luctus sentiat ipsa Thetis.
Inter Baianas raptus puer occidit undas
     Eutychos ille, tuum, Castrice, dulce latus.
Hic tibi curarum socius blandumque leuamen,              5
     hic amor, hic nostri uatis Alexis erat.
Numquid te uitreis nudum lasciua sub undis
     uidit et Alcidae nympha remisit Hylan?
An dea femineum iam neglegit Hermaphroditum
     amplexu teneri sollicita uiri?              10
Quidquid id est, subitae quaecumque est causa rapinae,
     sit, precor, et tellus mitis et unda tibi.

69

Non miror quod potat aquam tua Bassa, Catulle:
     miror quod Bassae filia potet aquam.

70

Sexagesima, Marciane, messis
acta est et, puto, iam secunda Cottae
nec se taedia lectuli calentis
expertum meminit die uel uno.
Ostendit digitum, sed inpudicum,              5
Alconti Dasioque Symmachoque.
At nostri bene computentur anni
et quantum tetricae tulere febres
aut languor grauis aut mali dolores
a uita meliore separetur:              10
infantes sumus et senes uidemur.
Aetatem Priamique Nestorisque
longam qui putat esse, Marciane,
multum decipiturque falliturque.
              15Non est uiuere, sed ualere uita est.

71

Edere lasciuos ad Baetica crusmata gestus
     et Gaditanis ludere docta modis,
tendere quae tremulum Pelian Hecubaeque maritum
     posset ad Hectoreos sollicitare rogos,
urit et excruciat dominum Telethusa priorem:              5
     uendidit ancillam, nunc redimit dominam.

72

Fur notae nimium rapacitatis
compilare Cilix uolebat hortum,
ingenti sed erat, Fabulle, in horto
praeter marmoreum nihil Priapum.
Dum non uolt uacua manu redire,              5
ipsum subripuit Cilix Priapum.

73

Non rudis indocta fecit me falce colonus:
     dispensatoris nobile cernis opus.
Nam Caeretani cultor ditissimus agri
     hos Hilarus colles et iuga laeta tenet.
Aspice quam certo uidear non ligneus ore              5
     nec deuota focis inguinis arma geram,
sed mihi perpetua numquam moritura cupresso
     Phidiaca rigeat mentula digna manu.
Vicini, moneo, sanctum celebrate Priapum
     et bis septenis parcite iugeribus.              10

74

Medio recumbit imus ille qui lecto,
caluam trifilem semitatus unguento,
foditque tonsit ora laxa lentiscis,
mentitur, Aefulane: non habet dentes.

75

Cum mittis turdumue mihi quadramue placentae,
     siue femur leporis siue quid his simile est,
buccellas misisse tuas te, Pontia, dicis.
     Has ego non mittam, Pontia, sed nec edam.

76

Ille sacri lateris custos Martisque togati,
     credita cui summi castra fuere ducis,
hic situs est Fuscus. Licet hoc, Fortuna, fateri:
     non timet hostilis iam lapis iste minas;
grande iugum domita Dacus ceruice recepit              5
     et famulum uictrix possidet umbra nemus.

77

Cum sis tam pauper quam nec miserabilis Iros,
     tam iuuenis quam nec Parthenopaeus erat,
tam fortis quam nec cum uinceret Artemidorus,
     quid te Cappadocum sex onus esse iuuat?
Rideris multoque magis traduceris, Afer,              5
     quam nudus medio si spatiere foro.
Non aliter monstratur Atlans cum compare ginno
     quaeque uehit similem belua nigra Libyn.
Inuidiosa tibi quam sit lectica requiris?
     Non debes ferri mortuus hexaphoro.              10

78

Potor nobilis, Aule, lumine uno
luscus Phryx erat alteroque lippus.
Huic Heras medicus "Bibas caueto:
uinum si biberis, nihil uidebis."
Ridens Phryx oculo "Valebis" inquit.              5
Misceri sibi protinus deunces,
sed crebros iubet. Exitum requiris?
Vinum Phryx, oculus bibit uenenum.

79

Tristis es et felix. Sciat hoc Fortuna caueto:
     ingratum dicet te, Lupe, si scierit.

80

Vt noua dona tibi, Caesar, Nilotica tellus
     miserat hibernas ambitiosa rosas.
Nauita derisit Pharios Memphiticus hortos,
     urbis ut intrauit limina prima tuae:
tantus ueris honos et odorae gratia Florae              5
     tantaque Paestani gloria ruris erat;
sic, quacumque uagus gressumque oculosque ferebat,
     tonsilibus sertis omne rubebat iter.
At tu Romanae iussus iam cedere brumae
     mitte tuas messes, accipe, Nile, rosas.              10

81

Iratus tamquam populo, Charideme, lauaris:
     inguina sic toto subluis in solio.
nec caput hic uellem sic te, Charideme, lauare.
     Et caput ecce lauas: inguina malo laues.

82

Quidam me modo, Rufe, diligenter
inspectum, uelut emptor aut lanista,
cum uoltu digitoque subnotasset,
"Tune es, tune" ait "ille Martialis,
cuius nequitias iocosque nouit              5
aurem qui modo non habet Batauam?"
Subrisi modice, leuique nutu
me quem dixerat esse non negaui.
"Cur ergo" inquit "habes malas lacernas?"
Respondi: "quia sum malus poeta."              10
Hoc ne saepius accidat poetae,
mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.

83

Quantum sollicito fortuna parentis Etrusco,
     tantum, summe ducum, debet uterque tibi.
Nam tu missa tua reuocasti fulmina dextra:
     hos cuperem mores ignibus esse Iouis;
si tua sit summo, Caesar, natura Tonanti,              5
     utetur toto fulmine rara manus.
Muneris hoc utrumque tui testatur Etruscus,
     esse quod et comiti contigit et reduci.

84

Octaphoro sanus portatur, Auite, Philippus.
     Hunc tu si sanum credis, Auite, furis.

85

Editur en sextus sine te mihi, Rufe Camoni,
     nec te lectorem sperat, amice, liber:
impia Cappadocum tellus et numine laeuo
     uisa tibi cineres reddit et ossa patri.
Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo,              5
     et resonet tota planctus in Aemilia:
heu qualis pietas, heu quam breuis occidit aetas!
     uiderat Alphei praemia quinta modo.
Pectore tu memori nostros euoluere lusus,
     tu solitus totos, Rufe, tenere iocos,              10
accipe cum fletu maesti breue carmen amici
     atque haec absentis tura fuisse puta.

86

Setinum dominaeque niues densique trientes,
     quando ego uos medico non prohibente bibam?
Stultus et ingratus nec tanto munere dignus
     qui mauult heres diuitis esse Midae.
Possideat Libycas messis Hermumque Tagumque,              5
     et potet caldam, qui mihi liuet, aquam.

87

Di tibi dent et tu, Caesar, quaecumque mereris:
     di mihi dent et tu quae uolo, si merui.

88

Mane salutaui uero te nomine casu
     nec dixi dominum, Caeciliane, meum.
Quanta libertas constet mihi tanta requiris?
     Centum quadrantes abstuli illa mihi.

89

Cum peteret seram media iam nocte matellam
     arguto madidus pollice Panaretus,
Spoletina data est, sed quam siccauerat ipse,
     nec fuerat soli tota lagona satis.
Ille fide summa testae sua uina remensus              5
     reddidit oenophori pondera plena sui.
Miraris, quantum biberat, cepisse lagonam?
     Desine mirari, Rufe: merum biberat.

90

Moechum Gellia non habet nisi unum.
Turpe est hoc magis: uxor est duorum.

91

Sancta ducis summi prohibet censura uetatque
     moechari. Gaude, Zoile, non futuis.

92

Caelatus tibi cum sit, Anniane,
serpens in patera Myronos arte,
Vaticana bibis: bibis uenenum.

93

Tam male Thais olet quam non fullonis auari
     testa uetus media, sed modo fracta uia,
non ab amore recens hircus, non ora leonis,
     non detracta cani transtiberina cutis,
pullus abortiuo nec cum putrescit in ouo,              5
     amphora corrupto nec uitiata garo.
Virus ut hoc alio fallax permutet odore,
     deposita quotiens balnea ueste petit,
psilothro uiret aut acida latet oblita creta
     aut tegitur pingui terque quaterque faba.              10
Cum bene se tutam per fraudes mille putauit,
     omnia cum fecit, Thaida Thais olet.

94

Ponatur semper chrysendeta Calpetano
     siue foris seu cum cenat in urbe domi.
Sic etiam in stabulo semper, sic cenat in agro.
     Non habet ergo aliud? Non habet immo suum.