GAUFREDI MALATERRAE DE REBUS GESTIS ROGERII CALABRIAE ET SICILIAE COMITIS
ET ROBERTI GUISCARDI DUCIS FRATRIS EIUS

SUMMARIUM CAPITUM QUAE QUARTO LIBRO CONTINENTUR.

CAPUT PRIMUM. Benarvet Nicotrum vastat.

CAPUT SECUNDUM. Comes cum Benarvet congreditur.

CAPUT TERTIUM. Pisani et Africam oppugnant et comiti retinendam offerunt.

CAPUT QUARTUM. Rogerius dux et Boamundus eius frater reconciliantur.

CAPUT QUINTUM. Comes Agrigentum obsidet et capit.

CAPUT SEXTUM. Chamut christianus fit et Castrum-Iohannis redditur.

CAPUT SEPTIMUM. Comes episcopos per Siciliam ordinat.

CAPUT OCTAVUM. Rex Francorum, Philippus, filiam comitis in uxorem sibi expetit.

CAPUT NONUM. Mihera Maiam intrat.

CAPUT DECIMUM. Boamundus Cusentiam pervadit.

CAPUT DECIMUM PRIMUM. Mihera monachus fit.

CAPUT DECIMUM SECUNDUM. Buteram comes obsidet.

CAPUT DECIMUM TERTIUM. Papa Urbanus comiti locutum in Siciliam venit.

CAPUT DECIMUM QUARTUM. Comes Adelaydam in uxorem ducit.

CAPUT DECIMUM QUINTUM. Notenses comiti reconciliantur.

CAPUT DECIMUM SEXTUM. Comes Melitam vadit.

CAPUT DECIMUM SEPTIMUM. Dux et comes Cusentiam capiunt.

CAPUT DECIMUM OCTAVUM. Iordanus obiit.

CAPUT DECIMUM NOVUM. Simon nascitur.

CAPUT VICESIMUM. Dux Rogerius infirmatur.

CAPUT VICESIMUM PRIMUM. Guillelmus de Grantemanil Rossanam intrat.

CAPUT VICESIMUM SECUNDUM. Dux et comes Castri-villam obsident.

CAPUT VICESIMUM TERTIUM. Comes filiam Corrado, filio imperatoris Alamannorum, dedit.

CAPUT VICESIMUM QUARTUM. Dux et comes Malfam obsessum vadunt.

CAPUT VICESIMUM QUINTUM. Rex Ungarorum filiam comitis in uxorem capit.

CAPUT VICESIMUM SEXTUM. Comes Capuam obsidet cum duce Roverio et principe Ricardo.

CAPUT VICESIMUM SEPTIMUM. Urbanus papa, ad ipsos tendens, pacem componere nititur.

CAPUT VICESIMUM OCTAVUM. Capua capitur et principi Ricardo restituitur.

CAPUT VICESIMUM NONUM. Urbanus papa legationem Siciliae et Calabriae comiti concedit.

Incipit Liber Quartus.

Si esset unde nova et elegantior po╬tria, novo duci adhibenda esset; ut facundior sermo a iuvene, novarum rerum, ut in tali aetate assolet, appetitore, novo stilo novos favores suo merito extorqueret. Sed ne, stilum mutando, hoc quasi adulatione facere dicamur, prioris po╬triae ordine servato, orationis seriem exequamur.

I. Igitur Rogerio comite nepotis utilitatibus, ut eum plenius in ducatu Calabrensi vel certe in Principatu et dominatione Apuliae contra voluntatem aemulorum suorum solidaret, intendendo praeoccupato, Benarvet, Syracusiae navigio apparato, navali exercitu apud Nicotrum veniens, a radice destruendo devastat. Direptis omnibus quae potuit, viros et mulieres captivos asportat. Sicque ante Regium veniens, ecclesiam haud longe in honore beati Nicolai, et aliam in beati Georgii sitam depopulat, sacras imagines deturpando conculcat, sacras vestes vel vasa suorum usibus aptando asportat. Inde progressus, quandam sanctimonialium abbatiam, in honore sanctae Dei Genitricis et Virginis Mariae, in Scyllacensi loco, qui Rocca Asini dicitur, consecratam, aggrediens, devastat; sanctimoniales abductas turpi stupro dehonestat.

II. Qua de re comes, divinitus ira plus solito inspiratus, in ultionem tantae Deo illatae iniuriae ardentissime insurgit: classem, qua facilius circumveniendo opprimat, primo die octobris aptare incipiens, vicesimo die maii perficit. Sicque sese affligendo, cum summa devotione et litaniis, nudis pedibus, per diversas ecclesias processiones exequens, multa beneficia indigentibus largitus, navali periculo sese committens, versus Syracusam vela dirigit. Iordanum vero filium suum cum equestri exercitu illorsum sibi obvium fieri praecipit, videns naves nutu Dei agi, et, nulla aura vel remige impingente, rapidas aequoris undas directo cursu sulcare, ut facile perpenderet hanc expeditionem Dei favorem comitari, et hostibus praevalere debere. Comes igitur, ostensione de obtinenda victoria certior factus, prima nocte Tauromenium applicat, secunda vero apud Logninam, tertia Rasesalix.

Hic Iordanus, filius suus, cum exercitu equestri sibi obvius factus, multa inter se de iis, quae facienda erant, conferentes, consilio habito, Philippum, filium Gregorii patricii, cum velocissima sagacia versus Syracusam, omnem terram exploratum, mandant. Qui iussa fideliter complens, de nocte inter classem Saracenorum, ac si unus ex ipsis esset, circumnavigat: nam et lingua eorum, sicut et graeca, ipse et nautae omnes, qui cum ipso processerant, peritissimi erant. Omnibusque prudenter circumspectis, rediens, certamen paratum renuntiat; Deo propitio, nihil periculi imminere, hostibus audacter occurrendum hortatur. Erat autem sabbatum.

Comes ergo suos commonens, proxima luce in dominica illucescente, hymnos matutinos cum missarum sacra executione audivit. Presbyteris confitentur, sacris misteriis initiantur. Per totam diem ibidem morantur. Sequenti nocte mediante, aequore anchoris extractis, cum silentio procedentes, luna illucescente, Syracusam, ubi Benarvet acerrime cum classe sua praestolabatur, venerunt. Certamen ineunt; utrimque congreditur. Benarvet instinctu diaboli, qui vitam eius iam misera morte terminare volebat, quo navem comitis eminus agnovit, magno impetu grassans, illorsum irruit. Acriter bellatur, sed acrius excipitur. Nam a Lupino quodam primum iaculo confossus, dum a comite, qui navem eius insiluerat, minacie ense persequitur, ipse, proximam navem de suis ad fugiendum saltu appetens, in mare cum pondere ferri demergitur. Sicque iniuriam, quam Deo arroganter intulit, divino iudicio condigna ultione multatur, poenas luendo perpessus. Reliqui vero, dum fugere nituntur, a nostris citato remige persecuti, truncantur. Victores nostri efficiuntur. Si Iordanus interim urbem oppugnasset, profecto facile debellata succubuisset. Sed pater minus provvide sibi interdixerat ne faceret.

A maio igitur usque in octobrem obsessione urbi dedita, ipsa multum recalcitrante, plurima infestatio utrimque facta est. Cives vero, christianos plurimos in captione infra urbem habentes, solutos ab urbe eiiciunt; rati nostros sic facile ab urbe recessuros. At, dum nihilominus persistere vident, uxor Benarvet cum filio et melioribus urbis, navibus duabus de nocte per medias naves nostras rapidissimo remige evadentes, sese Notum recipiunt. Reliqui, foedere composito, deditione sese et urbem reddunt: anno Dominicae incarnationis MLXXXV.

III. Dum ista geruntur, Pisani, qui apud Africam negotiando proficiscebantur, quasdam iniurias passi, exercitu congregato, urbem regiam regis Thumini oppugnantes, usque ad maiorem turrim, qua rex defendebatur, capiunt. Sed quia sua virtute, urbe expugnata, patriam retinere minus sufficientes erant, comiti Siciliensi, quem in talibus sufficientem et praevalidum cognoscebant, eam, si recipere velit, per legatos invitantes, offerunt. Porro ille, quia regi Thumino amicitiam se servaturum dixerat, legalitatem suam servans, in damno illius assentire distulit.

Rex vero Thuminus cum certando resistere nequit, pretio pacem mercatus, quam armis minus sufficiebat; pecunia classem finibus suis arcet, promittens etiam, sub ostentantione legis suae, nulla classe fines christiani nominis pervasum ulterius tentare, et quos eiusdem religionis captivos tenebat, coactus est absolvere.

IV. Dux autem Rogerius apud Apuliam et Calabriam sua sapienter disponens, in omnibus strenue et provide agebat: et, quamvis iuvenili aetate esset, secundum quod agebat, eum non iam iuvenem, sed moribus senem iudicare posses. Militiae assiduus, frequentiam militum amans, colloquio affabilis, muneribus largus, laborique vigiliis indeficiens, ecclesiarum defensor, pauperum et moerentium consolator, suis clypeus, hostibus aculeus, iuste iudicans omnia, excepto quod pietatis affectu obviante, in rigore iustitiae aliquantulum remissior erat. His artibus in se accrescentibus, omnium bonorum favorem brevi obtinuit.

Hic Boamundum, fratrem suum, ambitione ducatus a se dissentientem, qui iam urbem, quae Oria dicitur, traditione civium adeptus erat—per quam provinciam Tarentinam et Ydrontinam spe praedae, complicibus undecumque sibi alligatis, infestabat—minus adversum se proficere videns, non quod miles elegantissimus non esset, sed quia sumptus ad id negotii necessaria minus suppeditabant fraterna pietate commotus, arcessito ad se et reconciliato, partem paternae haereditatis contulit, annuens ei ipsam Oriam urbem, quam pervaserat, adiacens sibi Tarentum et Ydrontum sive Gallipolim, cum omnibus appendiciis, et quidquid Gaufredus de Conversano sub ipso habebat cum famulatu eiusdem. Reliquos vero, si qui adversarii erant, sua strenuitate sternebat. Ubi vero minus per se sufficiebat, Siciliensi comite, quasi pro verbere ad alios subiugandos utebatur, cuius virtute plures territi minus resistere praesumebant.

V. Comes ergo Rogerius, omnes potentiores Siciliae a se debellatos gaudens, et nemine, excepto Chamuto, superstite, ad hoc assidua deliberatione intendit, ut, ipso circumveniendo debellato, omnem sibi de caetero Siciliam subdat. Unde, exercitu admoto, ipso apud Castrum-Iohannis immorante, uxorem eius et liberos apud Agrigentinam urbem obsessum vadit, anno Dominicae incarnationis MLXXXVI, prima die aprilis, quam undique exercitu vallans, diutina oppressione lacessivit: studioque machinamentis ad urbem capiendam apparatis, tandem vicesimaquinta die iulii viribus exhausta, imminentibus hostibus, patuit: uxor Chamuti, cum liberis, comitis inventa est captione. Comes itaque, urbe pro libitu suo potitus, uxorem Chamuti, omni dehonestatione prohibita, suis custodiendam deliberat, sciens Chamutum sibi facilius reconciliari, si eam absque dehonestatione cognoverit a nostris tractari.

Urbem itaque pro velle suo ordinans, castello firmissimo munit, vallo girat, turribus et propugnaculis ad defensionem aptat, finitima castra incursionibus lacessens, ad deditionem cogit. Unde et usque ad undecim aevo brevi subiugata sibi alligat, quorum ista sunt nomina: Platanum, Missar, Guastaliella, Sutera, Raselbifar, Mocluse, Naru, Calatenixet, quod, nostra lingua interpretatum, resolvitur Castrum foeminarum, Licata, Remunisse.

VI. Comes itaque, sibi omnia prospere cedere Dei miseratione cognoscens, adiicit Castrum-Iohannis sibi aut oppressione aut certe astu, aliqua composita confoederatione, sibi applicare. Unde et quodam diluculo cum centum militibus versus Castrum-Iohannis properans, Chamutum, foedere interposito, sibi locutum invitat. Quem diversis verborum circuitionibus attentans, deditione castri et conversione ad Christi baptismatis regenerationem pulsat. Porro ille, cognoscens, experimento de aliis sumpto, comitem ad quodcumque intenderet, fortuna favente, nihil frustra niti, aliquantulum etiam de conversione ad fidem tacito sub pectore inspiratus, clam suos agit, ut, statuto termino, comes, cum suo exercitu ante castrum veniens, ipsum cum omni suppellectili sua ad se transfugientem suscipiat. Timebat enim, ne si in propatulo fieret, quod castrum reddere vel ad fidem catholicam transire niteretur, a suismet perimeretur.

Comes tali promissione laetus, apud Agrigentum redit: statuto termino, silenter exercitu conflato, haud procul a Castro-Iohannis, loco inter se praenotato, insidiis occultatur. Chamut, omnibus suis mulibus et equibus superpositis, quasi aliquorsum processurus, urbe digreditur, ex industria super insidias nostrorum incidit, a nostris excipitur.

Comperto, Castrum-Iohannis a nostris oppugnatur. Porro cives, tali facto viribus exhausti, terrentur: pro re atque tempore consilium captant. Foedere composito, comiti reconciliantur, castrum deditioni adiicitur. Comes, castrum adeptus, laetus efficitur; nostrae genti ad tuendum fortiores turres consignantur.

Chamut, cum uxore et liberis, christianus efficitur, hoc solo conventioni interposito, quod uxor sua, quae sibi quadam consanguinitatis linea coniungebatur, in posterum sibi non interdicetur. Chamut autem, inter suos ulterius commorari vel differens vel diffidens, ne comiti, quasi aliquam fallaciam miscens, suspectus fieret, vel minus crederetur, apud Calabriam, in provincia Melitana a comite terram suis usibus sufficientem expetit. Quod comes sibi libenter annuens, illuc secessit. Sicque postea, longo tempore vivens, ab omni fraude versus nostram gentem sese irreprehensibilem deinceps exhibuit.

VII. Comes, videns ob propitiationem Dei totam Siciliam. excepta Butera et Noto, suae ditioni subeundo cessisse, ne ingratus tanti beneficii sibi a Deo collati existeret, coepit Deo devotus existere: iusta iudicia amare, iustitiam exequi, veritatem amplecti, ecclesias frequentare cum devotione, sacris hymnis adstare, decimationes omnium redditum suorum sacris ecclesiis attribuere, viduarum et orphanorum, sed et moerentium cum ratione consolator. Ecclesias passim per universam Siciliam fieri imperat; ipse pluribus in locis de suo sumptus, quibus facilius fiant, attribuit.

In urbe Agrigentina pontificalibus infulis cathedram sublimat: terris, decimis et diversis copiis, quae pontifici et clero competenter designata sufficiant, haereditaliter chirographis suis dotat, ornamentis et sacri altaris utensilibus ed plenum consignatis. Huic ecclesiae Gerlandum quendam, natione Allobrogum, virum, ut aiunt, magnae charitatis et ecclesiasticis disciplinis eruditum, episcopum ordinans, praefecit.

Haud secus apud Mazariam facere addens, omnibus quae rite sufficienter praelato et clericis ad plenum designatis, Stephanum, quendam Rothomagensem, honestae vitae virum, episcopum ordinavit.

Apud Syracusam vero idem adiicens Rogerium, decanum ecclesiae Traynensis, honestae eruditionis clericum et boni moris et affabilitatis virum, in Provincia ortum, pontificalibus infulis sublimavit. Traynensibus non minimum de eius amissione dolentibus, quippe cuius doctrina et exemplo ad meliora semper hortabantur, et consilio et eloquentia etiam in ipsis saecularibus negotiis, quasi pro baculo sustentationis, utebantur: nam et, absente episcopo, vices sibi delegatas cum omni prudentia et moderatione exequebatur.

Apud Sanctam Euphemiam vero, monachum quendam, natione Britonem, virum religiosum, post abbatem totam ecclesiam prudenti moderamine audiens, ut hunc ecclesiae Cathaniae—si impetrare queat—episcopum ordinet, intendit. Quare et per semetipsum illuc accedens, vix tandem, monachis hoc carere volentibus—ipso etiam prae caeteris amplius reluctante—obtinuit. Sicque solemniter episcopatum concedens, quod nulli episcoporum fecisse cognoscitur, totam urbem sedi suae cum omnibus appendicis suis sub chirographo et testibus haereditaliter possidendam assignavit.

Porro ille ecclesiam minus cultam, utpote a faucibus incredulae gentis erutam suscipiens, Marthae iuris studiis primo studiosius inhaerens, brevi, ecclesiam omnibus necessariis provehens, ad Mariae vices cum Martha exequendas transiit: monachorum turbam non modicam sibi coadunans, districtae regulae iugo, verbo et exemplo subesse, ut fidelis pastor co╬git.

VIII. Ea tempestate Philippus, rex Francorum, uxorem habens legitimam et praeclari generis, Bertam nomine, ex qua susceperat filium, nomine Ludovicum, cui etiam ab ipsis incunabulis regnum post se habere designaverat, contra ius legitimae coniunctionis exosam habere coepit: et a se contra Canones, libellum repudii conando, repellere, nihil criminis obiecto, execepto quod consanguinitatem falso adnumerare tentabat, nec poterat. Hic legatos suos, apud Siciliam, ad comitem dirigens, filiam eius, nomine Emmam, qluam de prima uxore Iudicta habebat, admodum speciosam puellam, sibi in matrimonium copulandam expetit. Comes vero, fraudis, quam adversus legitimam uxorem agebat, ignarus, cum multis sponsalibus se sibi daturum concessit; statutoque termino, navibus apparatis, eam usque ad Sanctum Egidium cum pluribus thesaurorum exeniis, quo rex se obvium fieri dixerat, maritimo cursu transmittit. Habebat etiam fiduciam in comite eiusdem Provinciae, Raymundo, quod eam regi honeste consignaret: nam et ipse aliam filiam comitis iamdudum duxerat in uxorem.

Rex vero, pravorum consilio usus, ad haec nitebatur, ut, thesauris susceptis, comitem de filia non ducendo ludificaret. Porro comes Raymundus, regis fraude comperta, coepit et ipse nihilominus aliam fraudem coniecturare, videlicet ut, puellam dissimulata fraude cum honore suscipiens, alteri probo viro in matrimonium consignaret, ipse vero omnem pecuniam usurparet. Sed prudentes viri, quos comes cum filia miserat, prece pullae pecunia exportata, fraudem quae agebatur comperientes, anchoris extractis, vela ventis committentes, puella cum sororis marito relicta, placida aura sufflante, cum pretiosioribus thesauris ad comitem in Siciliam revertuntur.

Comes vero Raymundus, fraude, quam machinabatur, ex parte frustatus, puellam comiti Claromontis legalibus nuptiis copulavit. Sicque sola Dei dispositione solemniter maritata, et pater opprobrio, quod rex machinabatur, et filia inordinata et contra ius, quamvis regali, copulatione liberatur.

IX. Mihera vero, f¤lius Hugonis Falloc, vir magnae levitatis, sed elegantissimus miles, laeva pro dextera utens, Roberto duce defuncto, in insolentiam prorumpens, vicinos circumquaque se praedis et diversis incursionibus lacessendo appetere coepit. Possidebat enim tunc temporis castra sibi a patre haereditaliter relicta, Catanzarium et Roccam: plus vero armis ambiens, etiam in ipso duce praesumens, castrum, quod Maia dicitur, traditione civium sibi usurpans, irrumpit. Sed suis viribus auxilia addere volens, Boamundi, fratris ducis, qui iam, foedere rupto, adversus fratrem conspiraverat, homo efficitur. Maiam, quam pervaserat, et omnem terram, quam haereditaliter a patre sibi relictam sub duce possidebat, ipso duce renunciato, et sacramentis confoederatus Boamundo, ab ipso recipit.

X. At Boamundus, ambitione nanciscendarum—pervasione super fratem—urbium avidus, cum Cusentinis secreto de traditione urbis agit, promittens se castellum, quod dux, illis invisum, in eadem urbe firmaverat, si eorum auxilio capere possit, funditus dirutum iri. Qua promissione illi, ad fraudem proclive illecti, Boamundo assentientes, illum infra urbem cum sua virtute suscipiunt: sacramentis sibi confoederantur. Castellum vallantes, oppugnatum vadunt.

Quod cum duci in Apuliam, ubi tunc morabatur, nunciatum fuisset, exercitum admovens, illorsum accelerat; avunculumque sibi in auxilium invitans, ut sibi apud Cusentium obvius fieri non differat, mandat. Nam, ut diximus, contra omnes sibi adversantes, illo quasi pro flagello, ad terrendum alios, utebatur.

Comes vero, militaribus et peditum copiis apparatis, invitanti se nepoti obvius fieri accelerat. Sed, antequam ab utroque exercitu, ducis videlicet sive comitis, illuc perventum est, castrum, quod oppugnabatur, dum pro posse repugnat, machinamentis appositis, viribus exhaustum, hostibus cessit: funditusque, ut a Boamundo promissum erat, dirutum fit. Porro dux, comitem sibi obvium habens, Rossanam, quae Cusentinis in fraude assentiebat, oppugnans capit, incendio omnia percurrens. Boamundus itaque—ne obsidione infra urbem clauderetur—devitans, Hugonem Claromontis, qui Cusentinos in sua fidelitate retineat, apud Cusentium relinquens, Roccam secessit. Dux vero et comes, putantes eum apud Maiam digressum, illuc praeoccupare volentes, accedunt. Sed cum non ibi esse comperiunt, versus Roccam properantes, loco, qui iucus Calupnii dicitur, tentoria figunt, ubi per internuncios, pace quindecim dierum ab utrisque partibus interposita, apud Sanctam Euphemiam conveniendi et plenius reconciliandi terminum statuunt.

Sed Mihera huic termino assensit; non autem Boamundus. Ipse enim, reconciliari differens, iam Tarentum recesserat. Instante itaque die praefixo, Mihera conductum, quo secure accedere vel recedere liceat, expetit. Conceditur. Accedit; Boamundo inconsulto, duci reconciliatur. Maia reddita, duci, cui iure competebat, reconsignatur.

Fratres itaque, post biennii dissentionem, consilio utrorumque fidelium reconciliantur. A duce, ut semper viro largissimo, Boamundo Cusentium et Maia conceditur. Sed brevissimo intervallo, quia Boamundus Cusentinis iuraverat castrum ibi se non facturum, et dux idem Barensibus; cambio inter se facto, dux Cusentium recipit, Barum fratri mutua vicissitudine concedit, ut, foedere salvo, quisque in suo iure libera potestate quod volet faciendi utatur. Sicque amicitiam suam testibus et chirographo confirmantes, deinceps indivulsam tenuerunt.

XI. Mihera ergo, comiti Rogerio et Rodulpho Loretelli sibi infestantibus, diu rebellis, videns offensas suas modum reconciliationis excessisse, ulterius ferre non valens, Adae, filio suo, omnem terram suam assignat, putans eum, auxilio ex parte matris parentum, facilius resitere hostibus, aut certe reconciliari. Ipse vero Beneventum secedens, monachice tonsoratus, habitum induit.

Nam neque dux, neque Boamundus, quia vicissim, utrumque foedere rupto, ludificaverat, amici erant: ob quam rem comes et Robertus Loretelli, iam a duce terram eius sibi datam iri expetentes, facilius obtinuerant. Comes vero milites suos, Rodulpho Loretelli ductore, super Adam mittens, diutinis incursionibus aliquanto tempore repugnantem, tandem penuria afficit. Qui, cum videt se ulterius ferre nequire palatium suum et omnes meliores domos nocte, ubi oppugnabatur, incendio destruens, castro relicto, recessit anno Verbi incarnati MLXXXVIII. Comes vero et Rodulphus Loretelli, terram eius—a duce ut concessa erat—inter se dividentes, deinceps utpote sua sorte sunt.

XII. Igitur comes Rogerius, omni Sicilia adversum se—foedere composito—sedata, excepto quod Notenses, quo uxor Benarvet cum filio transfugerat, et Buterenses adhuc pro posse incassum recalcitrabant, exercitu admoto, Buterum obsessum vadit, anno Dominicae incarnationis MLXXXVIII, inchoante aprili. Prudenterque armata manu, hosuliter undique vallans, aliquanto tempore inclusos diversis calamitatibus afflixit.

XIII. Sed dum, machinamentis ad castrum affligendum apparatis, attentius insudaret, legatus papae Urbani, cum literis ab ipso sigillatis adveniens, nunciat eundem apostolicum virum Siciliam intrasse, eique, ut apud Traynam sibi locutum occurrat, mandare, eum, longo itinere fatigatum—a Terracina enim digrediens, adveniebat—prae lassitudine corporis et montuosis saltibus adhuc interpositi itineris progredi nolle. Comes vero, quid potissimum ageret sollicitus—nam sedem belli deserere damnosum ducebat—papae vero, qui a tanto intervallo locorum ad se veniebat, non occurrere, modico itineris interposito, indignum, ut catholicus vir, aestimabat. Tandem consilio—vir prudens—accepto, agit ut neque sedem belli deserat, neque apostolico non occurrendo inobediens existat. Exercitu nempe fidelibus suis—prudentibus viris et talibus negotiis peritis—delegato, hostes infestare instruit; ipse, cum paucis, se invitanti apostolico obvius apud Traynam occurrit, laetique ad invicem, alter ab altero cum summa veneratione excipitur. Hic ab illo apostolica benedictione sub vice Mariae, illo ab isto in his, quae corpori necessaria erant, obsequiis Marthae, in crastinumque summo diluculo convenientes, agunt ad invicem de negotio, quod apostolicum accessisse compulerat.

Nam idem apostolicus ante paucos menses Alexium, imperatorem Constantinopolitanum, per Nicolaum, abbatem Criptae-ferratae, et Rogerium diaconum conveniens paterna increpatione submonuerat, quod christianis latinis, qui in sua provincia morabantur, azymo immolari interdixerat, praecipiens in sacrificiis, more Graecorum, fermentato uti, quod nostra religio omnino non habet. Imperator vero, increpationem eius humiliter suscipiens, invitat eum per eosdem legatos chartulis, aureis literis scriptis, ut, veniens cum eruditis catholice viris latinis Constantinopolim, concilio congregato, disputatio fieret inter Graecos et Latinos, ut communi definitione in ecclesia Dei illud schisma scinderetur, quod Graeci fermentato, Latini vero azymo immolabant, unaque ecclesia Dei unum morem teneret, dicens se libenter catholicae discussioni assentire, et quod authenticis sententiis, praesentibus Graecis et Latinis, assentiri definiretur, sive azymo, sive fermentato immolandum esset, se deinceps observare velle. Terminum etiam, quo papa accedere deberet, statuit: anni videlicet et dimidii.

Comes vero, ut tantum schisma ab ecclesia Dei amputaretur, eundi consilium dedit. Sed impedientibus inimicis sanctae Dei Ecclesiae, qui Romae sibi infesti persistebant, iter prohibitum est.

Comes itaque papam, pluribus donariis honoratum, a se dimisit. Ipse vero Buterum rediens, hostibus infestus, tandem ad deditionem coegit. Sicque castro potitus, pro libitu suo disponit, potentioresque in Calabriam mansuros mittit, ne sibi, ibidem manentes, aliquam fraudem machinantes, commotionem facerent.

XIV. Anno igitur incarnati Salvatoris MLXXXIX comes Rogerius, uxore Eremburga, filia Guillelmi, comitis Mortonensis, defuncta, aliam duxit: Adelaydem nomine, neptem Bonifacii, famosissimi Italorum marchionis—filiam videlicet fratris eius—iuvenculam honestae admodum faciei; duasque sorores eiusdem puellae duobus filiis suis, Gaufredo videlicet, et Iordano, in matrimonium copulavit. Sed Gaufredus, antequam nubiles annos attigisset,—quod dolor est dicere!—morbo prohibente, minime eam cognovit. Iordanus autem solemnibus nuptiis duxit.

XV. Porro Notenses, videntes omnem Siciliam sub comite curvatam, seseque ulterius incassum resistere, scientes frustra niti ad extremum, nil, nisi odium fatigando quaerere, extremae dementiae esse, consilio inter se habito, comiti reconciliari utile ducunt. Denique de se ipsis legatos eligentes, ad comitem dirigunt, qui apud Melitum, ubi tunc comes morabatur, accedentes, pacem faciunt; anno Dominicae incarnationis MXC, februario mense.

Comes itaque censum duorum annorum illis condonans, Iordanum, filium suum, cui etiam terram et uxorem dederat, ut urbem, ipsis dedentibus, recipiat, cum ipsis mittit: qui, a patre edoctus, urbe suscepta, castello munit, proque libitu suo in patris fidelitate disponit. Uxor autem Benarvet cum filio in Africam transfugit.

Sedata itaque omni Sicilia, comes Rogerius, collati sibi a Deo beneficii non ingratus existens, omnimode, secundum quod mundiales curae, quibus occupabatur, permittebant, Deo coepit sese devotum existere; et quanto ampliori honore terreno se a Deo provectum cognoscebat, tanto ampliori studio agebat, ut in perfectae humilitatis statu persistens, gressum mentis figat. Militibus itaque suis, quorum auxilio tanti honoris culmen adeptus fuerat, gratias cum omni mansuetudine referens, quibusdam terris et largis possessionibus, quibusdam vero aliis diversis praemis, laboris sui sudores recompensat.

XVI. Sic itaque omni Sicilia pro libitu suo sapienter composita, comes, militaribus exercitationibus assuetus, quietis impatiens, laboris appetens, lucris inhians, corpus ab assuetis exercitiis minime desuescere passus est; sed quae transmarina regna prima potissimum sibi subiuganda attento animo iugi meditatione tractat. Unde et Melitam insulam a referentibus viciniorem caeteris sibi cognoscens, classem, qua eam attentet, accelerare imperat; militibus suis, ut se ad id exercitii appetent, praecipiendo denuntiat.

Dum ista geruntur, Mainerius de Gerentia a comite, ut sibi locutum veniat, invitatus, accedere differt, cum arrogatione, praesente adhuc legato comitis, respondens, se numquam ipsum, nisi ut damnum, si possit, inferat, visum velle. Quod—referente legato, qui missus fuerat—comes audiens, plurimum indignatus, festinus mari transmeato, a Sicilia in Calabriam venit: Petrum Mortonensem, cui vices suas plurimum commiserat exequendas, ut per Siciliam exercitum commovens post se acceleret, mittit. Qui prudenter iniuncta perficiens, infra octo dies ab omni Sicilia copioso exercitu congregato, mense maii ad comitem adduxit. Sicque comes versus Gerentiam accelerans, castrum terribili obsidione vallavit.

Qua de re Mainerius territus, se stulte et fecisse et locutum fuisse cognoscens, supplex ad misericordiam comitis venit: equos, mulos, thesauros et omnia, quae habebat, veniam petens, in eius dispositione ponit. Comes super iis, quae fecerat, eum poenitere videns, ut semper pii cordis, omnia condonavit, excepto quod—quasi pro disciplina potiusquam ambitione—mille aureos solidos de suo accepit, ut eum a tali praesumptione ulterius co╬rceat.

Sicque per ardua adiacentium montium inde digrediens, Cusentium venit. Et, quia incolae provinciae illius duci recalcitrabant, triduo vineta et oliveta eorum extirpans, inde Aratam secessit, ubi cum suis consilium captans, exercitum brevi tempore solvit, praecipiens ut unusquisque se ad expeditionem versus Melitam domi aptatum recedat, termino tantum quindecim dierum interposito, quo sibi apud Resacrambam—illuc enim classem suam convenire fecerat—obvii fiant. Portus autem iam dictus natura a caeteris differt, ita ut, si quis experientiae causa cannam vel aliquid concavum cubito uno accipiens a ripa in mari terrae tenus palmo tantummodo profunditatis figat, tantae longitudinis, ut desuper undas concava summitas, quantum volet, attingat, tum mare salsissimum sit, dulcissimas et potabiles aquas per concavitatem in altum ebullire videas. Hic die terminato, ab omni Sicilia et Calabria plurimo exercitu iulio mense conflato, quodam vespere comes naves ingredi accelerat.

Porro Iiordanus, filius comitis, dum classis aptatur, semper suspicans erat, comitem quidem versus Melitam non iturum, sed sibi, ut ipse exercitum illorsum conduceret, commissurum. Comes autem in ipso ingressu navium arcessito imperat ut cum designatis, quos sibi placuerit, Siciliam procuratum remaneat; urbem nullam vel castrum ingredi, donec ipse a Melita revertatur, praesumat; sed in tentoriis habitans, ubicumque per Siciliam ad succurrendum, si necesse sit, paratus, eius ingressum sustineat. Porro ille aliter quam ratus erat, patrem praecipientem audiens, totus admiratione attonitus fit, patremque ab iis, quae dicebat, dehortari nisus, cum lacrimis proclamat dignum potius—si patri placeat—esse se iuvenem tanto labori ascribi, patrem iam, quasi emeriti stipendii virum, a laboribus plurimum passum corpus recreando, quietis oblectamentis uti: minus damnosum si ipse, minoris pretii iuvenis, in tanto discrimine pereat, quam vir tantae auctoritatis tantive consilii. Comes vero ad verba filii indignatus, eum, quamplurimum conviciatum in audientia omnium, retulit se numquam vel filium, vel aliquem quo ipse primus esse non audeat, missurum, et sicut primus esse volebat in possidendis vel distribuendis, ita ergo conveniens esse ut prior fieret in acquirendis.

Sic pluribus remanentibus pietate abeuntis, deinde lacrimantibus, comes, naves ingressus, buccinis ex eius edicto concrepantibus et diversi generis musicae artis pluribus—ut quisque doctus erat—instrumentis modulantibus, anchoris extractis, vela ventis plurimo apparatu committunt: auraque prospera suffragante, secundo die applicant apud Melitam. Navis vero comitis, caeteras velocitate praecedens, ut primum terram attigit, comes, navi digressus, cum tredecim tantum militibus equos ascendens, plurimam incolarum multitudinem, quae, ut impediret, ad ripam obviam fuerat, aggrediens, multos sternit, reliquos fugat, extremos quosque caedendo per longum insequitur. Vespere autem ab insequendo regrediens, in litore maris cum omni exercitu suo illa nocte hospitium sumpsit.

Crastino vero illucescente, proprius urbem accedens, obsidione vallavit; circumquaque per insulam suos praedatum mittit. Porro gaytus, qui urbi et insulae principabatur, caeterique cives, bellicis exercitationibus minus assueti, praesentia hostium deterriti, pacem libere ad colloquium cum comite accedendi expetunt: quo a comite concesso, ad tentorium comitis sibi locutum, ut pacem faciant, accedunt. Diversisque circumlocutionibus usi, tandem cum calliditatem principis minus se fallere posse perpendunt, pro libitu comitis primo captivos christianos, quorum plurimam multitudinem infra urbem tenebant, reddunt, et equos et mulos et arma omnia, quae habebant, cum infinita pecunia comiti offerunt. Datam unoquoque anno persolvendo determinantes, urbem comiti se serviendam promittunt: sicque more legis suae, sacramentis datis, comiti confoederati sunt. Videntes autem captivos christianos, ab urbe progredientes, prae gaudio suae insperatae liberationis ab imo quoque cordis lacrimis profundi, ligno vel calamis, prout quisque primo inveniebant, compositas cruces in dexteris ferentes, Kyrie eleyson proclamando, ad pedes comitis provolvi, nostri vero ad talem intuitum pietatis affectu lacrimoso rore perfunduntur. Comes ergo, taliter urbe sibi confoederata, captivos, asportet, per naves ordinans, reditum cum magno timore, prae nimio pondere captivorum, ut submersionem veritus, accelerat. Sed dextera Dei, ut credimus, ex eventu patuit: naves per undas sublevans, cubitu uno liberiores super mare ferebat, quam in aditu suo cum eas minus onus gravabat.

At cum mare sic reditum accelerat, eminus insulam, quae Golsa dicitur, intuens, illorsum, ut debellet, vela dirigi imperat. Quo applicans, praedis aggrediens, devastat: sicque secum foedus inire cognoscens, suae ditioni assignat.

Undique impune per aequora vela dirigens, Siciliam reversus, desiderantibus se fidelibus suis plurima praeda onustus repraesentat. Captivos autem, quos captione erutos secum reduxerat, omnes convocans, liberos facit, offerens eis, si secum in Sicilia remanere velint, villam unam suis sumptibus, loco, quo eligerent, construere debere et de se suis sumptibus necessaria ad lucrandum subministrare; villam etiam eandem francam—idest liberam villam, eo quod omni vectigali vel servili exactione libera in perpetuum foret—subtitulare, sed et illis desiderantibus proprios agros amicosque videre, liberam facultatem abeundi quo vellent concessit, per totam terram suam necessaria et absque pretio Phari transitum tribuens. Porro ipsi cum gaudio Deo et comiti de sua liberatione gratias conferentes, quisque in loca sua, recedunt, per diversa regnorum spatia, prout nationis erant, nomen comitis magnificando dilatantes.

XVII. Anno ergo MXCI Rogerius dux, contra Cusentinos diu rebelles indignatus, exercitu ab omni Apulia coadunato, fratre Boamundo secum accepto, ipsos mense maio obsessum ire disponens, avunculum comitem a Sicilia, ut, sibi auxilium ferendo, illuc occurrere non differat, invitat. Ille, amore nepotis, ab omni Sicilia multa Saracenorum millia excitans, sed et militum copias conducens, quo invitabatur haud segniter accelerat.

Cusentini, hostes adversum se accelerare audientes, seipsos vallo et muris muniunt, arma et quae defensioni necessaria erant, aptant, sumptus naturae necessarios infra urbem comportant, defendere, potius quam succumbere, invicem cohortantur. Dux vero et comes sese invicem apud Cusentium obviantes, urbem undique vallant. Dux planiciem obsidione occupat; comes montana conscendens, quo maior labor et hostis infestior imminebat, castris suorum urbem girare imperat. Cusentinis itaque ex consilio et edicto principis vallo et sepibus undique clausis, ingrediendi vel egrediendi vel quidlibet introducendi facultate sublata, plurimum deterrentur. Sic iugis decertatio, certamen assiduum. Sed Cusentinis maior spes defensionis in fundibulis et sagittis erat: proprius accedere, ut ense tenus cum nostris decertarent, periculosum ducebant.

Porro comes interdum ad deditionem hostes mulcendo blandiri, frequentius interminando deterrere, suos instare, hortari, omnia circumire, nil intentatum relinquere, quae facienda erant prior adesse, ad certamen suos praecedere, in recedendo subsequi, omnia prudenti ordinatione providere studebat, exemplo sui—ad quae facienda erant—omnes vigilantiores reddens. Cusentini itaque, constantiam comitis iampridem cognoscentes et hostes a finibus suis spe arcendi decidentes, consilio inter se habito, urbis deditionem, si forte de offensione suae rebellionis veniam a duce et comite mereantur, aptare student. Primo quod comitem prudentioris consilii virura esse sciebant, et cuius ordinatione omnia regebantur, conventiones, se suumque consilium supplices ei committunt, sine ipso nihil acturi a quo sciebant, postquam promitteret, sine fraude vel sui detrimento, ubi vitari posset, sibi consilium dari. Ille vero eorum verba, ut semper pius et pacis amator, suscipiens, ita prudenter rem ordinavit, ut et dux pro libitu suo urbe potiretur et Cusentini ducis gratia reconciliari non fraudarentur.

Dux, avunculi sui consilio et strenuitate, urbe potitus, antequam expeditio solvatur, arte coementaria castrum ad urbem a tali praesumptione ulterius prohibenda, in altiori urbis iugo firmat; comiti autem pro recompensatione servitii sibi exhibiti, medietatem Cusentiae urbis assignat. Sicque expeditione mense iulio soluta, dux in Apuliam, comes vero in Siciliam, digrediuntur.

Comes autem in sua parte castrum firmat; urbemque, cum iam communis esset, ita ordinat, ut plus ex medietate postmodum duci perveniret, quam primo cum sine comparticipe totius urbis redditus possideret.

XVIII. His itaque peractis, quia per successionem temporum ea, quae gesta sunt vel acciderunt, prout fuerunt, nos scripturos repromisimus, ordo temporis damnosum dolorem Siciliae et Calabriae nos, quin huic libro inseramus, praetergredi vetat; quamvis pluribus in praesentia sui hoc idem ad memoriam revocare, onerosum, quasi dolorem renovando, videatur. Nam sunt nonnulli, qui prae nimio affectu, quem erga ipsum, de quo sermo fit, habuerunt, ut, si in eorum praesentia quod accidit recitatur, a lacrimis minime se possunt continere, ac si recens sit quod narratur.

Iordanus enim, filius comitis, propter strenuitatem suam omnibus amabilis, quem plures—quia iam Gaufredum, quod dolorem non minuit, morbus elephantinus pervaserat—comitis haeredem futurum suspicabantur—nam neque alium masculum habebat#151;, apud Syracusam, sui iuris urbem, febre synocho percussus est. Quod cum patri nuntiatum fuisset, illorsum praevenire mortem accelerat, sed, morbo ingravescente, ultima determinatio vitae Iordani patre velocior fuit.

Comes autem urbem ingressus, ut funus filii conspexit, intolerabili dolore corripitur; omnesque, qui cum ipso advenerant, doloris participes facti, lacrimoso planctu rapiuntur; pluresque patris dolor, quam Iordani mors, ad lacrimas pertrahebat. Urbs tota lacrimoso ululatu ventilatur, in tantum, ut ipsos Saracenos, nostro generi invisos, non quidem ex amore, sed ex moerore quo nostros affici videbant, pietatis affectus pervadens, ad lacrimas usque pertraheret. Comes itaque, funus decenter ordinans, Traynam corpus, ad porticum sancti Nicolai, solemniter humandum deducit, multa beneficia eidem ecclesiae, sed ed aliis, pro redemptione animae eius conferens: anno Domini incarnationis MXCII.

Porro cives urbis Pentargae, quae iuris Iordani hactenus fuerat, mortem Iordani, quem plurimum pertimescebant, audientes, casso gaudio rapiuntur atque, in insolentiam prorumpentes, iugum nostrae gentis rebellando a se excutere frustra nituntur. Nam comes, filio humato, nil remoratus, cum sola familia sua illos obsessum vadit, expeditionem ab omni Sicilia se illuc subsequi imperans. Sicque vi superans, illos, qui tam inepti consilii auctores fuerant, suspensos extinxit; reliquos tormentis diversis afficiens, urbis stultitiam sedavit.

XIX. Patre orbo, gravi morbo sic sublato filio,
     Ne doleret, quod careret haereditali gaudio,
Ditat prole, quasi flore superna provisio.
     Impraegnatur ac gravatur, matris gaudens uterus
Intumescit: infans crescit naturae successibus.
     Orat pater, sed et mater, Deum, ut sit masculus.
Implet vota forma tota, dum semen coagulat.
     Fit natura iam secura infra matris viscera!
Nonus mensis spe suspensis, sic partus accelerat.
     Infans prodit; nullus odit: fit cunctis laetitia.
Obstetrices sunt felices ad maris inditia.
     Nuntiatus puer natus nova praestat gaudia!
Mater audit, unde plaudit, fit doloris nescia;
     Festinatur: nuntiatur haec patri laetitia !
Qui congaudens atque plaudens, thura precum coelitus
     Supplex litat atque ditat legatum muneribus
Plura iubet, prout lubet, largiri pauperibus.
     Dolor mortis, gravis, fortis, iam sublati filii
Sit lenitus et oblitus spe nascentis gaudii.
     Simon, fonte pictus fronte inunctione chrismatis,
Haeredatur: solidatur dux futurus siculus.
     Calabrenses suos enses sibi optant adici
Pater totum implet votum, dum concedit fieri.

XX. Porro dux Rogerius, uxorem habens praeclarae nobilitatis, neptem videlicet Francorum regis Philippi, filiam Flandrensium marchionis Roberti, quem Frisium appellabant, Adalam nomine, de qua duarum sobolum pater existebat, apud Melfam, Apuliae urbem, febre correptus, graviter torquebatur, anno Verbi incarnati MXCIII. Morbo itaque ingravescente, iam paene vitalibus interclusis, cum ipsis in partibus peritissimi medici attestantur, sic natura contra usum attonita oberrabat, ut ab ipsis medicis nec pulsu, nec urina, sed neque aliis prognosticorum indiciis infirmitatis determinatio posset comprehendi. Qua de re cum de ipso etiam ab ipsis medicis desperari videretur, fama, quasi iam obiisset, totam Apuliam sed et Calabriam turbavit.

Ea tempestate Boamundus apud Calabriam morabatur. Qui, cum fratrem, fama referente, iam obisse audisset, credulus, castra, quae iuris fratris fuerant, irrumpens, sacramentis sibi confoederare persuadet: ita tamen discernens, ut, si frater, quod se nolle protestabatur, iam obiisset, salva fidelitate legalium haeredum suorum, videlicet fratris, sibi, quasi fideli eorundem haeredum patruo, usque ad intelligibilem aetatem, qua ipsi legitime terram regere cognoscerent, fideles persisterent. Comes autem Rogerius, eum talia facere audiens, indignatione permotus, quod talia se inconsulto facere praesumpserit, veritus etiam, quamvis hanc fidelitatem honeste discernens susciperet, pictis verbis fraudem occultans, in posterum contra nepotes, ambitione captus, aliquid fraudis machinaretur, a suis insequi praecipiens, a tota Calabria arcet.

XXI. Plures etiam, audita fama mortis ducis, in insolentiam prorumpentes, de iis quae duci competebant, distrahendo, sibi usurpare moliebantur. Unde et Guillelmus de Grantemanil, summa cupiditate correptus, in insolentiam proclivis declinans, Rossanam, Calabriae urbem, pervadens intrat: dicens sibi iure competere, ut qui sororem ducis, filiam videlicet Guiscardi, Mabiliam nomine, uxorem habebat, haereditatis quoque particeps fieret. Sic quae ducis fuerant, propter imbecillitatem haeredum, quisque quantae fidei erga ipsos haeredes fieret ostentans, sibi distrahendo usurpabat.

Sed natura, quae iam diu peregrina oberraverat, in sui iuris proprietatem reversa, contra spem medicorum convalere incipit. Sicque sanitate diatim excrescente, ad integrum pristinae restitutus est sanitati. Quod Boamundus audiens, magna mentis alacritate Melfi, ubi fratrem esse sciebat, de eius sanitatis recuperatione congavisurus occurrit, castra, quae sibi confoederaverat, reddens; quae fecerat, non iam dolose fecisse ostendit.

Porro Guillelmus de Grantemanil, turpi illectus avaritia, nec de domini sui recuperatione sanitatis congavisurus, nec, ut urbem, quam pervaserat, reddat, accedere curavit, sed impudenti fronte fraudem ostentans, eandem urbem pro posse muniens, contra ipsum ducem, si forte impugnare attentaret, armavit. Comes autem Rogerius, super hac re plurimum indignatus, tamen, ut sapiens vir—quia neptis maritus erat—legato ad ipsum misso, ad reconciliationem contra dominum suum urbem reddendo hortatur. At, dum blandimentis minus praevalet, in iram totus prorumpens, iurat se et urbem, quam nequiter pervaserat, ablaturum, et omnia, quae ex licentia ducis ante tenuerat, exhaeredato sublaturum.

XXII. Sicque potius ipse ducem ad expeditionem super Guillelmum urgens, quam ipse a duce ad iniuriam ulciscendam submoveretur, exercitu admoto, ab utrisque Castri-villam obsessum itur, anno incarnati Salvatoris MXCIIII. Hoc autem operimentum fraudis suae Guillelmus sibi opponebat, quod, cum ab urbicolis primo infra urbem susceptus est, illis improvisa determinatione iureiurando firmaverat, se numquam alicui urbem redditurum, excepto Lodovisio, filio ducis, et hoc quia parvulus erat, post decem annos futuros fidelitatem, quam duci iuraverat, solvere minoris offensae vel opprobrii ducens, quam quod periuris et fraudatoribus iuraverat. Sic avara ambitio, sed et uxoris prava persuasio, mentem iuvenis, a bono honestoque discedendo, proclive coecatam sibi illexerat.

Dux ab omni Apulia equitum peditumque copiis, fratre Boamundo sibi in auxilium cum Ydrontinis et Tarentinis et reliquis, qui sui iuris erant, assumptis, Vallem Gratensem, versus Castri-villam occupat. Comes vero multa millia Saracenorum a Sicilia et Calabria conducens, equitum quoque sive peditum Christianorum copias illorsum nepoti occurrere accelerans non relaxat.

Porro Guillelmus de Grantemanil, auctoritatis viros adversum se conspirasse et obsidionem sibi imminere cognoscens, sese ad defendendum pro posse aptat. Dumque sibi auxilia undecumque conducere nititur, quamvis mos sit iuvenibus talibus exercitiis, causa militaris laudis, sed et quaestus libenter interesse, tam iram comitis quam ducis veriti, minime sibi, cum multa promitteret, associari praesumebant, maxime quia fortunam sibi adversam, propter quod culpa in ipsum cum aliqua inhonestate retorquebatur, praenotantes metuebant.

Dux autem in valle Gratensi comitem, dum veniat, sustinet; castrum, quod Sancti Marci dicitur, usque properans, deditione civium tali pactione firmata, suscipit, ut in perpetuum—dum in vita comes fuerit illud—Guillelmo non reddant. Inde Rossanam usque pertransiens, quia Guillelmus filios potentiorum civium sibi obsides adduxerat, minus sibi assentientes offendit. Sed quia ipse dux iam ante annum, contra voluntatem Graecorum, qui eidem urbi maxima ex parte principabantur, graeco archiepiscopo eiusdem sedis defuncto, successorem latinum eligendo subrogaverat, sed necdum consacratione firmatus erat, electione latini frustrata, dum a duce conceditur ut de sua gente archiepiscopum sibi Graeci pro libitu eligant, favorem illorum adeptus, urbem quoque illorum deditione obtinuit. Sed castrum oppugnans, fidelibus Guillelmi renitentibus, minime praevaluit.

Porro comes cum exercitu veniens, de duce, qui iam tantum profecerat, gavisus, iuxta castrum Tarsae, super fluvium, qui a Sancto Marco defluit—quo iam dux tentoria sua: fixerat—castrametatus est.

Hic Guillelmus, a comite invitatus, ut securus ad colloquium veniat, accessit. Multisque circumventionibus usus, dum et fraudem suam operiret et quae pervaserat retinetur, rursus, sapientum verbis obviantibus, minus honeste praevalet. Consilio comitis persuaserat, quod duci restituit. Dux autem, ius suum expetendo, Guillelmum exequens reconciliari sibi, ut, iudicio comitis caeterorumque prudentum, qui interant, virorum, ius teneat, quod sibi tandiu iniurius extiterat, sacramento et fide promissa obtestatur. Qui, sui reatus conscius et iudicio praegravari timens, dum renuit, licentia abeundi accepta, Castri-villam impune redit.

Quem dux et comes in crastinum cum omni exercitu subsequenti castrum obsidione vallant, sicque undique ligno et armatorum copiis sepiendo cingentes, ut nulla ex parte aditus ingrediendi, vel aliquid introducendi, Castri-villensibus pateret. Sed infra muros modicum victus habentes, dum per tres hebdomadas, imminente hoste, premuntur, exhaustisque quae ad victum habebant, Guillelmus, quod ut faceret primo expetebatur, ut si susciperetur expetens, se ius ducis tenere repromittit. Ad quod exequendum, dum fideiussores ad placitum ducis non habet, castra quae de ipso habebat, pro plegio ponit. Duci, in sua virtute usque ad determinatum diem, quo ius teneatur deliberatum, per manum comitis securus factus, quod ius exequi praevaleat, castra sua sibi reddantur. Instante itaque termino iuris tenendi, loco determinato convenientes, querimonias suas adversus Guillelmum exponit. Sed ille modicum iuris habens, dum minus rhetorice argumentatur, iudicio his, quae sub duce habebat, privatur. At, dum iudicio contradicere molitur, minus facultatis vel iuris habens, terris privatus, cum uxore ad imperatorem Constantinopolitanum transivit; ubi aliquantisper commoratus, tandem, cum multa pecunia rediens, duci, ut pio et misericordi viro, reconciliatus, terram, quam amiserat, excepto castro Sancti Marci, recipit.

XXIII. Cum autem inter Urbanum apostolicum et Henricum, Theutonicorum imperatorem, dissentiones efferbuissent, quibusdam controversiis inter Corradum, eiusdem Henrici filium, ac patrem—quod seriatim longum est enarrare—insurgentibus, Corradus, irato animo, a patre discedens, ad apostolicum et Mathildem marchisam, quae ei ex fidelitate adhaerebat, se contulit, eorum auxilio plurimum per Italiam rebellis existens. At cum iuvenis et sine uxore esset, et sumptibus ad id, quod coeperat, necessariis minus abundaret, consilio apostolici et praefatae marchisae Mathildis per Corradum comitem, quem ad id legationis peragendum direxerunt, filiam Siculorum Calabrensiumve comitis sibi in matrimonium concedendam expetit. Apostolicus etiam literas suas comiti, ut sibi familiari et amico, ad hoc idem dirigens, ad concedendum hortatur, dicens sibi magno honori et proficuo futurum, si filia filio regis futuro sponso iungatur, et iuvenis, sanctae Romanae Ecclesiae fidelitate adhaerens, sed sumptibus, quibus contra patrem, qui eum iniuste oppugnabat, minus sufficiens, quos pater cum filio daret, viribus victus ad debellandos inimicos sanctae Dei Ecclesiae praevaleret.

Comes autem, hac legatione percepta et suasoriis literis apostolici viri perlectis, usus consilio fidelium suorum et maxime Roberti, Traynensis episcopi, per quem omnem convenientiam Corradi exquirit—nam italus erat et illarum partium gnarus—quod expetebatur, concedit, et ab utrisque partibus exequendum sacramentis firmare fecit. Nuptiarum itaque die determinato Corradus comes, a comite Rogerio pluribus munificentiis honoratus, reditum, unde venerat, accelerat; anhelumque de relatione legationis, dominum, nuptias concessas accelerans denunciat, plurimum laetificat. Porro comes Rogerius, apparatis iis quae ad id officii congruebant, plurima classe per episcopum Traynensem et alios barones suos filiam, multis thesaurorum exeniis ditatam, Pisam usque conducere fecit: ubi filius regis obvius cum omni honorificentia suscipiens, authentice dispensata solemnes nuptias celebravit, anno Verbi incarnati MXCV.

XXIV. Porro dux Rogerius, adhuc iuvenis et nil malae suspicionis adversus aliquem habens, sed ex sui cordis puritate alionum mentes diiudicans, Longobardos aeque ut Normannos—quia ex partae matris ex eorum gente erat—sibi fideles credens et eorum genus nostrae gentis invisum minus discernens, castra sua tuenda eis haud secus ac Normannis delegabat. Unde accidit ut, cum apud Malfam, minus sibi prospiciendo, idem faceret, Malfetani urbe et castris, quae Guiscardus ad perfidiam eorum comprimendam ibidem fecerat, pro libitu suo utentes, liberam facultatem fraudis suae exercendae nacti, iugum gentis nostrae et ducis, quia moris nostri executor erat, a se excutere, nec tributum et servitium statutum persolvere, sed et ipsi duci ad eandem urbem accedendi, omnibus fidelibus suis exclusis, aditum arroganter denegarent.

Dux autem, videns tantum damnum sibi illatum, de credulitate, quam erga eos habuerat, sero poenitens, a comite et caeteris fidelibus suis consilium subiugandi eos requirit. Sicque avunculo comiti, ut sibi attentissime succurrat, medietatem urbis sibi, si subiugare possent, concedens, ab omni Apulia et Calabria navali et equestri exercitu admoto, peditum etiam copiis certatim accelerat, anno incarnationis Domini MXCVI. Urbem itaque a procintu maris navibus cingentes, per praecipitia circumadiacentium montium equitum et peditum copias prudenter ex consilio et opere comitis ordinantes, undique obsidione vallant. Sic itaque urbem opprimendo, profecto, ut credimus, obtinuissent, nisi infortunium tale, quale subtitulando annotabimus, intercessisset.

Boamundus namque, ducis auxilio simulato, et ab ipso submonitus, adveniens, plus fratri ad damnum quam ad proficuum, non tamen, ut credimus, ex industria factus est. Ipso anno, ex edictu Urbani papae expeditio versus Ierusalem ab undique terrarum ferventissima erat. Boamundus autem, qui iam dudum cum Guiscardo patre Romaniam pervaserat et semper eam sibi subiugare cupiens erat, videns plurimam multitudinem per Apuliam, (sed sine principe), illorsum accelerare, princeps exercitus, sibi eos alligando, fieri volens, signum eiusdem expeditionis, crucem videlicet, vestibus suis apponit.

Porro iuventus bellica totius exercitus, tam ducis, quam comitis, novarum rerum, ut in tali aetate assolet, appetens, visa cruce Boamundi et ab ipso submoniti ad id faciendum, certatim concurrunt. Sicque, crucibus sumptis, fines christiani nominis ulterius non attentare, donec paganorum fines pervadant, absque cunctatione voto obligantur. Dux autem et comes, exercitum suum maxima ex parte sibi taliter defecisse videntes, tristes expeditionem solvunt: sicque urbs, pene usque ad deditionem vexata, tali infortunio liberatur.

Boamundus mare transiit: dux in Apuliam secedit; comes Siciliam revertitur. Urbs obsessione gaudens liberatur.

XXV. Colomanus autem, rex Ungarorum, audiens famam Siculorum gloriosi comitis Rogerii, legatos dirigens, filiam suam in matrimonium concedi expostulat. Ille vero, quamvis honesti viri, qui ad hoc venerant, essent, tamen illos honeste a se dimittens, de suis etiam, ne fallatur, cum ipsis dirigens remandat, ut, si executum quod coeperat velit, alicuius auctoritatis gradus vel ordinis personas, quibus facilius credatur, ad id confirmandum mittat. Qui, anhelus exequi, Arduinum, Ioviensem episcopum, et Thomam comitem idem expostulatum mittit. Comes autem eos honeste accipiens, secum detinuit, et, de suis honestos et callidos viros apud Pannoniam mittens, in eorum praesentia a potentioribus regionis illius exequenda postulabatur iuramento firmare exigit. Quod rex libenter annuens per suum ducem, nomine Alivum, et reliquos non minoris dignitatis viros, omnia, quaemandaverat exequenda iuramento firmavit. Sicque legatos comitis, ut pactum confirmatum renuncient, munificatos a se dimittit.

Comes autem, relatione suorum accepta, haud longe secus et ipsos legatos regis a se dimittens, pluribus honoribus ampliavit: regi terminum quo sibi filiam suam mittat, statuit.

Anno itaque Domini incarnationis MXCVII, apparatis quae necessaria erant, mense maio, cum trecentis militibus usque Thermas conducere facit, Henricum, Leocastrensem episcopum, et quosdam de fidelibus suis, abinde maritimo cursu cum puella usque ad Panormum praecedere faciens, ubi, navibus apparatis, puellam cum multis sponsalibus intromittentes, velis vento commissis, prospera aura flante, per aequora feruntur, usque dum in portum Albae, qui iuris regis Ungarorum est, impune applicant. Hic Vincurius, comes Bellegratae, missus cum quinque millibus armatorum, obvius fuit, eamque cum his, qui cum ipsa advenerant, decenter excipiens, usque ad regem perduxit.

Per totam Pannoniam nuptiae regis praeconizantur. Undique cum exeniis concurritur. Et cum semper frequens et numerosa manus ex more cum rege fit, innumerabilem turbam plus solito rumor nuptiarum, et novae reginae videndae appetitus, conflavit. Die determinato, praesentibus archiepiscopis et episcopis et diversis ordinibus, dos puellae regali more in publico protestatur, rex et regina catholice pariter desponsantur, solemnesque nuptiae in tentoriis et ex virentibus ramis tabernaculis factis celebrantur. Nam nullae domus tantae multitudini sufficiebant. Nuptiis itaque regali more expletis, rex episcopum Leocastrensem, et qui cum ipso reversuri venerant, aliquantisper secum commorari faciens, ut videt de regressione festinos, regaliter munificatos a se dimisit. Illi ad portum venientes, maritimo cursu regredi accelerant.

Iamque nostrae gentis fines appropinquantes, cum terram eminus cospiciunt, navicula, in qua episcopus erat, sociis armis carentibus, a duabus piratarum navibus, quas galeas appellant, hostiliter aggreditur. Nauclerus, qui navim regebat, iaculo confossus, occiditur; navis, remige carens, submersionem minatur. Episcopus, nullum refugium armorum habens, sed neque hostibus deditionem subire volens, Dei auxilium implorans, socios hortatur. Ipse, idem faciens, inter alia subiungit: "Deus—inquit—si meis peccatis exigentibus minus mereor exaudiri, exaudi saltem per gratiam, quam erga progeniem Tancredi te habere multotiens ostentasti ! Hic enim interceptus sum pro servitio filii sui"! Nondum dixerat, et ecce, aura interveniente, navis, in qua erat, ab hostibus avulsa, securiores reddit, videntes navim abque remige directo cursu adiacentem insulam tanta velocitate per rapidas aequoris undas ferri, ut hostiles naves, velis et remis insequentibus, adversus illam velocitate praevalerent. Sicque directo cursu divinitus, ut credimus, regebatur, ut cum idem portus condensis syrtibus insitus arto et periculoso aditu, nisi a peritis nautis atterraretur, ad insulam pateat, impune scopulosas undas placido portu applicarent. Hostibus itaque frustratis recedentibus, ipsi prospero aequore, in quo disponebant, applicantes, ad comitem perveniunt, ordinem actionis suae exponentes.

Quis dubitet progeniem hanc divinitus quadam felicitate dotatam, cum in suis utilitatibus, ubi praesentes fuisse narrantur, tot felicibus successibus, fortuna etiam in suis fidelibus, ubi sua negotia exequebatur, defuisse passa non sit? Ad invocationem quippe gratiosae fortunae eorum navis haec erepta est ab impugnatione hostium.

XXVI. Comes ergo, totius progeniei suae sustentator, citra Romam versus Siciliam, sicuti maria ab undique cingunt, abundantia rerum et industria callentis sapientis consilii praecellebat, unde et omnes sua negotia ad ipsum conferebant, ut sua prudentia, ut ferrum cote a comite resumpto, ad sua disponenda prudentius callerent et eius, ubi necesse foret, auxilio potirentur. Porro ipse omnes, quemadmodum gallina pullos suos sub alas, clypeo suae protectionis et consilii fovens, ut pius patronus re et consilio, prout poterat, omnibus omnino defavebat.

Unde accidit ut Ricardus iuvenis, Iordani principis filius, princeps et ipse Aversae, defuncto patre, orbus, pusillus superstes, fraude Longobardorum urbe Capuana iniuste iamdudum privatus, cum iam ad intelligibilem aetatem pervenisset, damnum sibi illatum videns et dolens, ac de auctoribus ultionem petere disponens, ad sibi consanguineum comitem prudentes viros supplex illorsum exhortatum mittit, ut sibi auxilium laturus accelerare non differat cum servitio suo, vice recompensationis Neapolim, quae sibi similiter recalcitrabat, si praevalere posset, fiducialiter concedens. Dux igitur, ut qui parti consanguinei principis favebat, non viliori legato, quam laterali coniuge Adala, videlicet marchionis Flandrensis filia, ut cum exercitu venire non differat ac sibimet auxilium laturus summopere invitat. Princeps enim, causa auxilii, quod ab ipso sperabat, homo ducis factus fuerat: quod nunquam Guiscardus, cum multarum artium et virium esset, a Iordano principe—quamvis hic avunculus, ille autem nepos: sororis videlicet filius esset—vel vi, vel blandimentis extorquere potuit, cum saepissime attentatus fuerit.

Comes autem, pietate consanguinei principis et multis verbis ducissae, sibi a duce delegatae, legatione et deprecatione humiliter exponentis illectus et persuasus, exercitu—qualem numquam ante hunc habuisse dignoscitur—ab omni Sicilia et Calabria forti imperio conflato, prima hebdomada aprilis, secunda Paschae, Pharum transiens, illorsum accelerat. Sed in prato Marco aliquantisper commoratus, exercitum, maris transmeatione et arto scopulosorum montium transitu tardantem, dum veniat, sustinet, videns super iuga montium Calabriae greges armentorum et pecorum, sed et caprarum, in usus Saracenorum, quorum maxima pars exercitui intererat, occupari, ut merito, a collatione similis argumenti, gregum Laban et Iacob, si legisses, vel certe, aliquo referente, didicisses, recordari potuisses. Congregato exercitu, quis armatorum millia numerare potuisset, cum ipsa tentoria, bitumine palliata, vis ullo numero concludi potuerunt? Tam pomposo plus solito exercitu comes apulos fines visum intendit, maxime quia Apuli, expeditionibus aliquo annorum curriculo desueti, corpus multis plagis et diutinis laboribus fatigando, quin recreando, sibi potius indulgere, quam expeditionibus iterum assuescendo, insudare nitebantur. Unde et ipsum ducem, quasi principis praesentialiter auxilio destitutum, minus verebantur, sed per loca adversus eum insurgendo, in insolentiam prorumpentes, eius iussa minus exequebantur. Dux quoque simili argumento de eius versus Apuliam expeditionaliter adventu minus credulus, animo enim cupienti nihil satis festinatur, ut seipsum submovendo extrahat, versus Calabriam accelerat. Versus Apuliam proficiscenti apud Liscum, iuxta castrum Orioli, occurrit, multumque ad invicem laetati, dux quidem versus Melfam exercitum submovendo accelerat, comes autem, ne greges sui deficerent, iter conficiens, Beneventum venit. Ibique in planicie, super ripam fluminis Caloris, ad pontem sancti Valentini castrametatus est. Beneventani autem, eius adventum pertimescentes, pacem expostulantes, iam triduo occurrunt. Comes autem, sciens urbem iuri apostolici Urbani et sanctae Romanae Ecclesiae competere, susceptis mille quingentis aureis et sex ambulatoriis, urbi et messibus suis parcendum indicit; indeque pertransiens, super fluvium, quod Sabbatum dicitur, tentoria figens, Pentecosten celebravit.

Ipse quidem legatos iam pridem Capuanis honestos viros praemiserat, submonens hortando ut ab inepto incoepto desisterent: se illis nil mali inferre velle, sed potius, si cum principe suo ius exequi velint, eorum parti cum iustitia sustentamento esse. At ubi, legatis regredientibus, eos nil moliri, sed potius in malitia sua superbe persistere audit, inde commovens, Capuanos fines pervadit, quo diluculo cum mille armatis—exercitum praecedens—ad urbem accedit; extractos plurimos militariter deiectos damnose ludificavit; multosque amplius laesisset, nisi pulvis equorum, pedibus excitatus et a vento condensissime agitatus, intercessisset. Sic ad castra sua reversus, in crastinum cum toto exercitu suo urbem viciniorem conferens, a meridiana plaga obsidione vallando, a ripa orientali usque in occidentalem cingit dux autem et princeps cum suo exercitu, ab aquilonari parte obsidentes, urbem intendunt praegravari. Porro comes, cuius consilio omnes incedebant, quia sollicitior et prudentior in omnibus agendis vigilanti cura erat, pontem ex lignis erigens, ita transflumen ordinavit ut suo exercitui et duci, libero aditu patente, fieret transitus.

Sicque urbs ab utroque exercitu in tantum oppressa est, ut nulla ex parte arida vel liquida, egrediendi tuto vel ingrediendiaditus pateret. Ipse autem, omni diluculo ante lucem surgens, utrumque exercitum, pontem transeundo, videns utrum attenti essent, ad excubias visum ibat, ducem et principem, adhuc somno oppressos inveniens, ludibrio habebat. Porro ipsi rubore perfundebantur, quod iuvenes ipsi, ad quos peculiarius negotium attinebat, segniores forent, comite provectioris aetatis et corporis plagarum laborumque asperitatis viro vigilantiore existente. Nam et ab omni exercitu eius vigilantia admirationi erat, omnesque eius exemplo vigilantiores reddebantur, anno Dominicae incarnationis MXCVIII.

Ibi se impregnavit comitissa Adelasia de comite Rogerio.

XXVII. Cum ista aguntur, papa Urbanus, colloquium ducis et comitis desiderans, a Roma progreditur et apud Capuam, ubi in obsessione manebant, venit; comesque, sex tentoria illi deliberans ad hospitandum, sumptus necessarios abundantissime ministravit. Porro ipse, sciens scriptum: Beati pedes evangelizantium pacem; et Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur; et alibi scriptum est: Pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum; et maxime quia sciebat se totius Christianitatis curam suae provisioni delegatam, de pace inter ipsos reformanda primo ducem et comitem, principemque pariter conveniens, attentare coepit. Qui, consilio comitis, prudenti responsione usi, in praesentia apostolici, qui sane vice beati Petri dicunt se ius inire, si a Capuanis pari discrimine idem exequebatur, concedunt.

Papa infra urbem idem de Capuanis rescitum vadens, dum ab utrisque partibus conceditur, spe conficiendae pacis frustra gaudens, renuntiat. Dies disputandi statuitur. His opponentibus et illis, prout sese res habebat, respondentibus, gravi sillogismo Capuanis a iudicibus legaliter conclusio determinatur. Capuani, audientes se iudicio praegravari, vel oppositione vel rationabili contradictione contra iudices usi, publice se iniuriosos ostentantes, exequi vel nolle vel non posse denuntiant. Quod audiens vir apostolicus et, quia haec ab illis exequenda interrupta fuerant, aliquantulum erubescens, gladio beati Petri animadvertens interminatur, parti nostrorum ex toto favendo se contulit, constantiam comitis in iustitiam exequendam perplurimum laudans, vitamque eius omni cura Romae et Italiae pernecessariam asserens. Nam timor eius plures ab insolentia, plusquam zelus honestatis, compescebat.

Apostolicus itaque ecclesiasticis negotiis, plusquam expeditionalibus exercitiis intentus, tot talibusque tumultibus mente declinatis, his tribus principibus, sed et omni exercitui apostolica benedictione concessa, Beneventum secessit.

XXVIII. Comes autem cum duce et principe in oppugnatione urbis attentissime persistentes, machinamenta ad urbem capiendam artificiosissime aptant. Capuani primo ludibrio habere, contemnendo ad defensionem sese ad invicem cohortari, duci tamen, vel comiti se, si retinendo recipere velint, urbem reddere attentant. Sed nobilissimi principes, hanc fraudem sibi nullatenus assumere volentes nisi ut principi reddantur, acquiescere passi non sunt.

At, ubi Capuani machinamenta apparata versus urbem appropiare vident, quae prius ludibrio habebant, exhorrescentes, deditione urbis sese, consilio comitis, committunt. Sicque ipso mediatore usi, vix suae fraudis impunitas impetratur. Principi pro libitu suo urbs Capuana restituitur. A principe duci et comiti gratiae referunt. Dux et comes apud Salernum pariter digrediuntur. Princeps pro suo libitu urbem vindicans, in altiori turri triumphaliter hospitatur.

XXIX. Papa, urbem redditam et pacem inter ipsos factam audiens, gaudet et de fraude compressa et de pace confecta. Sed quia ducem et comitem Salernum secessisse audivit, nolens comitem, donec sibi loquatur, versus Siciliam remeare, illorsum accelerat.

Veniensque cum archiepiscopis apud sanctum Mattheum, ut cum debito honore eum acciperet, cum processione praestolatur; et tamen, propter amicabilem venerationem, quam versus comitem habebat, primum ad eius hospitium eum amabiliter visum vadit, diuque eius colloquio usus, ad processionem, quae praestolabatur, suscipiendus accessit.

In crastinumque convenientes, alter alterius colloquio cum maxima delectatione fruuntur. Sed, quia ipse apostolicus iamdudum Robertum, episcopum Traynensem, comite inconsulto, legatum in Sicilia ad exequendum ius sanctae Romanae Ecclesise posuerat, perpendens hoc comitem grave ferre, et nullo modo, ut stabile permaneat, assentire cognoscens, etiam ipsum comitem, in omnibus negotiis ecclesiasticis exequendis zelo divini ardoris effervescentem, cassato quod de episcopo Traynensi fecerat, legationem beati Petri super comitem per totam Siciliam et sui iuris Calabriam, habitam vel habendam, haereditaliter ponit: ea discretione ut, dum ipse comes advixerit, vel aliquis haeredum suorum zeli paterni ecclesiastici executor superstes fuerit, legatus alius a Romana Sede, ipsis invitis, minime superponatur; sed si qua Romanae Ecclesiae iuris exequenda fuerint, chartulis a Romana Sede in Siciliam vel Calabriam directis, per ipsos consilio episcoporum earumdem provinciarum authentice definiantur. Quod si episcopi ad concilium invitati fuerint, quot et quos ipsi comiti vel suis futuris haeredibus visum fuerit, illuc illis dirigant, nisi forte de aliquo ipsorum in concilio agendum sit, in Sicilia vel Calabria in praesentia sua authentice definiri nequiverit. Et ad hoc inconvulsum perpetualiter permanendum privilegio suae auctoritatis firmavit, cuius sententiam hic subtitulamus:

URBANUS Episcopus, sersus servorum Dei, carissimo filio Rogerio, comiti Calabriae et Siciliae, salutem et apostolicam benedictionem. Quia propter prudentiam tuam, Supernae Maiestatis dignatio te multis triumphis et honoribus exaltavit, et probitas tua in Saracenorum finibus Ecclesiam Dei plurimum dilatavit, sanctaeque Sedi Apostolicae devotam se multis modis semper exhibuit, nos in specialem atque carissimum filium eiusdem universalis matris Ecclesiae assumpsimus, idcirco de tuae probitatis sinceritate plurimum confidentes, sicut verbis promisimus, litterarum ita auctoritate firmamus: quod omni vitae tuae tempore, vel filii tui Simonis, aut alterius qui legitimus tui haeres extiterit, nullum in terra potestatis vestrae, praeter voluntatem aut consilium vestrum, legatum Romanae Ecclesiae statuemus; quinimmo, quae per legatum acturi sumus, per vestram industriam legati vice cohiberi volumus, quando ad vos ex latere nostro misserimus, ad salutem videlicet Ecclesiarum, quae sub vestra potestate existant, ad honorem beati Petri; sanctaeque eius Sedis Apostolicae, cui devote hactenus obedisti; quamque in opportunitatibus suis strenue ac fideliter adiuvisti. Si vero celebrabitur concilium, tibi mandavero quatenus episcopos et abbates tuae terrae mihi mittans, quot et quos volueris, alios ad servitium ecclesiarum et tutelam retineas. Omnipotens Dominus actus tuos in beneplacitu suo dirigat, et te, a peccatis absolutum, ad vitam aeternam perducat. Datum Salerni per manum Iohannis, sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis, tertio nonas Iulii; indictione septima, anno Pontificatus nostri undecimo.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page