TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXIX PERIOCHA

Ex Sicilia C. Laelius in Africam a Scipione missus ingentem praedam reportauit et mandata Masinissae Scipioni exposuit querentis quod nondum exercitum in Africam traiecisset.

Bellum in Hispania finitum uictore Romano, quod Indebilis excitauerat; ipse in acie occisus, Mandonius exposcentibus Romanis a suis deditus. Magoni, qui Albingauni in Liguribus erat, ex Africa et militum ampla manus missa et pecuniae, quibus auxilia conduceret, praeceptumque ut se Hannibali coniungeret.

Scipio a Syracusis in Bruttios traiecit et Locros pulso Punico praesidio fugatoque Hannibale recepit.

Pax cum Philippo facta est.

Mater Idaea deportata est Romam a Pessinunte, oppido Phrygiae, carmine in libris Sibyllinis inuento: pelli Italia alienigenam hostem posse, si mater Idaea deportata Romam esset. Tradita est autem Romanis per Attalum, regem Asiae. Lapis erat, quem matrem deum incolae dicebant. Excepit P. Scipio Nasica Cn. filius, eius qui in Hispania perierat, uir optimus a senatu iudicatus, adulescens nondum quaestorius, quoniam ita responsum iubebat ut id numen ab optimo uiro exciperetur consecrareturque.

Locrenses legatos Romam miserunt, qui de impotentia Plemini legati quererentur, qui pecuniam Proserpinae sustulerat et liberos eorum ac coniuges stuprauerat. In catenis Romam perductus in carcere est mortuus. Cum falsus rumor de P. Scipione procos., qui in Sicilia erat, in urbem perlatus esset, tamquam is luxuriaretur, missis ob hoc legatis a senatu qui explorarent an ea uera essent, purgatus infamia Scipio in Africam permissu senat us traeicit.

Syphax, accepta in matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis, amicitiam quam cum Scipione iunxerat, renuntiauit.

Masinissa, rex Massyliorum, dum pro Carthaginiensibus in Hispania militat, amisso patre Gala de regno exciderat. Quo per bellum saepe repetito aliquot proeliis a Syphace, rege Numidarum, uictus in totum priuatus est, et cum CC equitibus exsul Scipioni se iunxit et cum eo primo statim bello Hannonem, Hamilcaris filium, cum ampla manu occidit. Scipio aduentu Hasdrubalis et Syphacis, qui prope cum centum milibus armatorum uenerant, ab obsidione Vticae depulsus hiberna communiit.

Sempronius cos. in agro Crotoniensi prospere aduersus Hannibalem pugnauit.

Inter censores M. Liuium et Claudium Neronem notabilis discordia fuit. Nam et Claudius collegae equum ademit, quod a populo damnatus actusque in exilium fuerat, et Liuius Claudio, quod falsum in se testimonium dixisset et quod non bona fide secum in gratiam redisset. Idem omnes tribus extra unam aerarias reliquit, quod et innocentem se damnassent et posthac consulem censoremque fecissent.

Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCXIIII milia.