TITI LIVI AB VRBE CONDITA LIBER XL

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59

[1] Principio insequentis anni consules praetoresque sortiti prouincias sunt. consulibus nulla praeter Ligures, quae decerneretur, erat. iurisdictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Ualerio euenit; Hispaniarum Q. Fuluio Flacco citerior, P. Manlio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae Sardinia. dilectus habere consules iussi. Q. Fabius ex Liguribus scripserat Apuanos ad rebellionem spectare, periculumque esse, ne impetum in agrum Pisanum facerent. et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et cum Celtiberis bellari sciebant; in ulteriore, quia diu aeger esset praetor, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse. ob ea nouos exercitus conscribi placuit, quattuor legiones in Ligures, uti singulae quina milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites, sociorum iisdem Latini nominis quindecim milia peditum addita et octingenti equites. hi duo consulares exercitus essent. scribere praeterea iussi septem milia peditum sociorum ac Latini nominis et quadringentos equites et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat. in Hispaniam utramque quae ducerentur, quattuor milia peditum ciuium Romanorum et ducenti equites, et sociorum septem milia peditum cum trecentis equitibus scribi iussa. et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat, in Liguribus prorogatum in annum imperium est.

[2] Ver procellosum eo anno fuit. pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum uento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae, quae in Auentino est, raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant euertit, fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipauit. itaque in prodigium uersa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt. simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis * * aedem Apollinis Caietae de caelo tactam. ob ea prodigia uiginti hostiis maioribus sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit.

Per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris cognitum P. Sempronium in ulteriore prouincia, cum plus annum aeger fuisset, mortuum esse. eo maturius in Hispaniam praetores iussi proficisci.

Legationes deinde transmarinae in senatum introductae sunt, primae Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade. Philippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem tempus uenerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque uisendas missus erat, responsa data sunt. Asiae regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res uisendas senatum missurum.

[3] De Philippo auxerat curam Marcius: nam ita fecisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile appareret non diutius quam necesse esset facturum. neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quae tunc ageret diceretque, eo spectare. iam primum omnem fere multitudinem ciuium ex maritimis ciuitatibus cum familiis suis in Emathiam, quae nunc dicitur, quondam appellata Paeonia est, traduxit, Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello. ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque penates suos cum coniugibus ac liberis pauci tacitum dolorem continebant; exsecrationesque in agminibus proficiscentium in regem uincente odio metum exaudiebantur. his ferox animus omnes homines, omnia loca temporaque suspecta habebat. postremo negare propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custodia haberet et tempore alium alio tolleret.

[4] Eam crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit. Herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat; generos quoque eius postea interfecit. in uiduitate relictae filiae singulos filios paruos habentes. Theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus. Theoxena multis petentibus aspernata nuptias est: Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et apud eum plures enixa partus, paruis admodum relictis omnibus, decessit. Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit; et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura. postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit, ludibrio futuros non regis modo sed custodum etiam libidini rata ad rem atrocem animum adiecit ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in potestatem Philippi uenirent. Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse. proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt. ibi die per sollemnes epulas consumpto nauem praeparatam a Poride sopitis omnibus de tertia uigilia conscendunt tamquam redituri [in] Thessalonicam: sed traicere in Euboeam erat propositum. ceterum in aduersum uentum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii, qui praeerant custodiae portus, lembum armatum ad retrahendam eam nauem miserunt cum graui edicto, ne reuerterentur sine ea. cum iam appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad caelum tendens deos, ut ferrent opem, orabat. ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum reuoluta facinus, uenenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis 'mors' inquit 'una uindicta est. uiae ad mortem hae sunt: qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam. agite, iuuenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors iuuat.' et hostes aderant et auctor mortis instabat. alii alio leto absumpti semianimes e naue praecipitantur. ipsa deinde uirum comitem mortis complexa in mare sese deiecit. naue uacua dominis regii potiti sunt.

[5] Huius atrocitas facinoris nouam uelut flammam regis inuidiae adiecit, ut uulgo ipsum liberosque exsecrarentur; quae dirae breui ab omnibus diis exauditae, ut saeuiret ipse in suum sanguinem, effecerunt. Perseus enim cum in dies magis cerneret fauorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit. ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis per se ualidum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit. et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant; deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope aduersaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuuenis, adiuuandum, quod futurum erat, rati fouendamque spem potentioris, Perseo se adiungunt. cetera in suum quaeque tempus agenda differunt: in praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset. simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composito sermones ad res Romanorum trahebant. ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque priuatis locis, alii singulos principum eluderent, iuuenis incautus et amore nominis Romani et certamine aduersus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat. itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea uersus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat. redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iuuenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; erexeratque consociatio gentis eius animum regis. tum Perseus 'quid ista prosunt?' inquit. 'nequaquam tantum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi <in> fraude domestica. proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius, ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent. omnium paene Macedonum in eum ora conuersa sunt, nec regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent'. his per se aegra mens senis stimulabatur, et animo magis quam uultu ea crimina accipiebat.

[6] Forte lustrandi exercitus uenit tempus, cuius sollemne est tale: caput mediae canis praecisae et pars ad dexteram, cum extis posterior ad laeuam uiae ponitur: inter hanc diuisam hostiam copiae armatae traducuntur. praeferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniae regum, deinde rex ipse cum liberis sequitur, proxima est regia cohors custodesque corporis, postremum agmen Macedonum cetera multitudo claudit. latera regis duo filii iuuenes cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio iuuentae robore ille, hic flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana fuisset. mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et diuisas bifariam [duas] acies concurrere ad simulacrum pugnae. regii iuuenes duces ei ludicro certamini dati: ceterum non imago fuit pugnae, sed tamquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, multaque uulnera rudibus facta, nec praeter ferrum quicquam defuit ad iustam belli speciem. pars ea, quae sub Demetrio erat, longe superior fuit. id aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius, eamque rem ipsam dicere praebituram causam criminandi iuuenis.

[7] Conuiuium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit, cum uocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset. festo die benigna inuitatio et hilaritas iuuenalis utrosque in uinum traxit. commemoratio ibi certaminis ludicri et iocosa dicta in aduersarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, iactabantur. ad has excipiendas uoces speculator ex conuiuis Persei missus cum incautior obuersaretur, exceptus a iuuenibus forte triclinio egressis male mulcatur. huius rei ignarus Demetrius 'quin comisatum' inquit 'ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?' omnes ire se conclamarunt praeter eos, qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum ueste abdiderunt, quo se tutari, si qua uis fieret, possent. nihil occulti esse in intestina discordia potest. utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. praecucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes uenire. etsi causa apparebat— nam ab iis pulsatum conuiuam suum audierat—, infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium uersisque in uiam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam uenientes, aditu ianuae arcet. Demetrius per uinum, quod excluderetur, paulisper uociferatus in conuiuium redit, totius rei ignarus.

[8] Postero die Perseus, cum primum conueniendi potestas patris fuit, regiam ingressus perturbato uultu in conspectu patris tacitus procul constitit. cui cum pater 'satin salue?' et, quaenam ea maestitia esset, interrogaret eum, 'de lucro tibi' inquit 'uiuere me scito. iam non occultis a fratre petimur insidiis; nocte cum armatis domum ad interficiendum me uenit, clausisque foribus parietum praesidio me a furore eius sum tutatus.' cum pauorem mixtum admiratione patri iniecisset, 'atqui si aures praebere potes' inquit, 'manifestam rem teneas faciam.' enimuero se Philippus dicere auditurum, uocarique extemplo Demetrium iussit; et seniores amicos duos, expertes iuuenalium inter fratres certaminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum et Onomastum arcessit, quos in consilio haberet. dum ueniunt amici, solus filio procul stante multa secum animo uolutans inambulauit. postquam uenisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis et totidem custodibus corporis; filiis, ut ternos inermes secum introducerent, permisit. ibi cum consedisset, 'sedeo' inquit 'miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inuenturus. iam pridem quidem hanc procellam imminentem timebam, cum uultus inter uos minime fraternos cernerem, cum uoces quasdam exaudirem. sed interdum spes animum subibat deflagrare iras uestras, purgari suspiciones posse. etiam hostes armis positis foedus icisse, et priuatas multorum simultates finitas: subituram uobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter uos, meorum denique praeceptorum, quae uereor ne uana surdis auribus cecinerim. quotiens ego audientibus uobis detestatus exempla discordiarum fraternarum horrendos euentus eorum rettuli, qui se stirpemque suam, domos, regna funditus euertissent. meliora quoque exempla parte altera posui: sociabilem consortionem inter binos Lacedaemoniorum reges, salutarem per multa saecula ipsis patriaeque: eandem ciuitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, euersam. iam hos Eumenem Attalumque fratres, ab tam exiguis rebus, prope ut puderet regii nominis, mihi Antiocho, cuilibet regum huius aetatis, nulla re magis quam fraterna unanimitate, regnum aequasse. ne Romanis quidem exemplis abstinui, quae aut uisa aut audita habebam, T. et L. Quinctiorum, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum deuicerunt, patris patrique eorum, quorum perpetuam uitae concordiam mors quoque miscuit. neque uos illorum scelus similisque sceleri euentus deterrere a uecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere. uiuo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba creuistis. eo usque me uiuere uultis, donec alterius uestrum superstes haud ambiguum regem alterum mea morte faciam. nec fratrem nec patrem potestis pati. nihil cari, nihil sancti est. in omnium uicem regni unius insatiabilis amor successit. agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi, dicite palam quidquid aut ueri potestis aut libet comminisci: reseratae aures sunt, quae posthac secretis alterius ab altero criminibus claudentur.' haec furens ira cum dixisset, lacrimae omnibus obortae, et diu maestum silentium tenuit.

[9] Tum Perseus 'aperienda nimirum nocte ianua fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi perpetratum facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro atque insidiator. non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum appellant. nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saeuires, nec adeo uilis tibi uita esset nostra, ut nec praeterito periculo meo mouereris, neque futuro, si insidiantibus <sit> impune. itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris: sin autem, quod circumuentis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, quos numquam uiderint, fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti uocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si uoce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti interuenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in uestibulo meo deprehendisses. quod tum uociferarer in re praesenti pauidus, hoc nunc postero die queror. frater, non comisantium in uicem <animis> iam diu uiuimus inter nos. regnare utique uis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ius, obstat uetustus Macedoniae mos, obstat uero etiam patris iudicium. haec transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia moliris et temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo. hesterno die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestum prope proelium fecisti, nec me aliud a morte uindicauit, quam quod me ac meos uinci passus sum. ab hostili proelio, tamquam fraterno lusu, pertrahere me ad cenam uoluisti. credis me, pater, inter inermes conuiuas cenaturum fuisse, ad quem armati comisatum uenerunt? credis nihil a gladiis nocte pericul<i mihi futur>um fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt? quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis iuuenibus uenis? conuiuam me tibi committere ausus non sum: comisatorem te cum armatis uenientem recipiam? si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. nihil ego, tamquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago. quid enim? negat uenisse se cum multitudine ad ianuam meam, an ferro succinctos secum fuisse? quos nominauero, arcesse. possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt: non tamen audebunt negare. si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, [rem] pro manifesto haberes: fatentes pro deprehensis habe.

[10] Exsecrare nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita. sed ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium incesse caput. qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. quo enim alio confugiam, cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio mortalibus tuta est? si iero ad fratrem inuitatus, moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum fratrem, moriendum est: nec eundo nec manendo insidias euito. quo me conferam? nihil praeter deos, pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos confugiam: perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram, indignor. nec me nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant. si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem exspectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt. si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum. at in Macedonibus satis praesidii est. uidisti hesterno die impetum militum in me. quid illis defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, conuiuae fratris noctu sumpserunt. quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunae posuerunt et in eo, qui omnia apud Romanos potest? neque hercule istum mihi tantum, fratri maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, praeferant. iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet. pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto Macedones qui pace Romana gaudent. mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est?

[11] Quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum? T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister. eum sibi te abdicato patre in locum tuum substituit. illic ante omnia clandestina cocta sunt consilia. quaeruntur adiutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere iubet. qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt. Demetrius iis unus omnia est, eum iam regem uiuo patre appellant. haec si indignor, audiendum est statim non ab aliis solum sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen. ego uero, si in medio ponitur, non agnosco. quem enim suo loco moueo, ut ipse in eius locum succedam? unus ante me pater est, et ut diu sit, deos rogo. superstes—et ita sim, si merebor, ut ipse me esse uelit—hereditatem regni, si pater tradet, accipiam. cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem aetatis, naturae, moris Macedonum, iuris gentium. obstat frater maior, ad quem iure, uoluntate etiam patris, regnum pertinet. tollatur: non primus regnum fraterna caede petiero. pater senex et [filio] solus [orbatus] de se magis timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Romani laetabuntur, probabunt, defendent factum. hae spes incertae, pater, sed non inanes sunt. ita enim se res habet: periculum uitae propellere a me potes, puniendo eos, qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.'

[12] Postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, uelut confestim responsurus esset. deinde diu silentium fuit, cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. tandem uicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iuberent, atque ita orsus est. 'omnia, quae reorum antea fuerant auxilia, pater, praeoccupauit accusator. simulatis lacrimis in alterius perniciem ueras meas lacrimas suspectas tibi fecit. cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti et percussoris speciem induit. periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem spei quicquam reliqui habeam. circumuentum, solum, inopem inuidia gratiae externae, quae obest potius quam prodest, onerat. iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione uitae meae, ut et hoc, quod iam quale sit scies, suspectum alio uitae nostrae tenore faceret, et illam uanam criminationem spei uoluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret? simul et illud quaesiuit, ut repentina et minime praeparata accusatio uideretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino exorta. oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non exspectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum: si illa, separata hac, uana accusatio erat inuidiamque tuam aduersus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tempus differri, ut per se quae<re>retur, utrum ego tibi an tu mihi, nouo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses. ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea, quae tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam. occidendi sui consilium inisse me uideri uult, ut scilicet maiore fratre sublato, cuius iure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum, ego minor in eius, quem occidissem, succederem locum. quid ergo illa sibi uult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me uenisse? nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse, ut quem uellent imponerent Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit? an ut cruentum diadema fraterna caede gererem? ut illis ipsis, apud quos aut uera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et inuisus essem? nisi T. Quinctium credis, cuius nutu et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate uiuat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse auctorem. idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominumque consensum collegit, per quae omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit: idem, tamquam [in] aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me insimulat. uis hanc formulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter dignior uideretur regno, is consilium opprimendi fratris iudicetur cepisse?

[13] Exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis. pluribus modis se petitum criminatus est, et omnes insidiarum uias in unum diem contulit. uolui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum die occidere; uolui, cum ad cenam inuitaui, ueneno scilicet tollere; uolui, cum comisatum gladiis succincti me secuti sunt, ferro interficere. tempora quidem qualia sint ad parricidium electa, uides: lusus, conuiuii, comisationis. quid? dies qualis? quo lustratus exercitus, quo inter diuisam uictimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praeuecti sumus, et secutum est Macedonum agmen: hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro circumdatam intuens, parricidium uenena gladios in comisationem praeparatos uolutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem? sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere uult, aliud alio confundit. nam si ueneno te inter cenam tollere uolui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, inuitatus ad cenam abnueres? cum autem iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel uenenum paraueram, an ab illo consilio uelut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eo<dem> die, per speciem comisationis occiderem? quo deinde modo, si te metu mortis credebam cenam uitasse meam, non ab eodem metu comisationem quoque uitaturum existimabam?

[14] Non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter aequales largiore uino sum usus. tu quoque uelim inquiras, qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum conuiuium sit, illo etiam— prauo forsitan—gaudio prouehente, quod in iuuenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. miseria haec et metus crapulam facile excusserunt; quae si non interuenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus. si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem uino in unum diem, non milites meos abstinuissem? et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater 'nihil aliud scio', inquit 'nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum uenerunt.' si quaeram, unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnes uiderent. et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari uideretur, te quaerere ex iis, quos nominasset, iubebat, an ferrum habuissent, ut tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro conuictis haberentur. quin tu illud quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum sumpserint, num me auctore et sciente? hoc enim uideri uis, non illud quod fatentur et palam est. ei sui se tuendi causa sumpsisse dicunt. recte an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent: meam causam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris. aut explica, utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus. si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? cur nemo praeter eos, qui tuum speculatorem pulsauerunt? si clam, quis ordo consilii fuit? conuiuio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent, ut sopitum te adgrederentur? quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi euasuri fuerunt? quattuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?

[15] Quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod inuidia urit, reuerteris? 'cur usquam [regni] tui mentio fit, Demetri? cur dignior patris fortunae successor quibusdam uideris quam ego? cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?' haec sentit Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent. ego autem, pater, quem ad modum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me maiori cedere uis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus te patre [indignus] omnibus uidear. id enim uitiis meis, non cedendi, cui ius fasque est, modestia consequar. Romanos obicis mihi, et ea, quae gloriae esse debent, in crimen uertis. ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam, petii. a te missus ire non recusaui. utroque tempore ita me gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem. itaque mihi cum Romanis, pater, amicitiae causa tu fuisti. quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia erit: si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero. nec hodie ut prosit mihi gratia Romanorum, postulo: ne obsit, tantum deprecor. nec in bello coepit nec ad bellum reseruatur: pacis pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum: neutra res mihi nec gloriae nec crimini sit. ego si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam: si innocens sum, ne inuidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor. non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito. si mihi pater suscenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori ueniam impetrare meo. ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est. e conuiuio et comisatione prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii dicendam. sine aduocatis, sine patronis ipse pro me dicere cogor. si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audiui. ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus: ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui. utrum momento illo horae accusatorem audirem an defensionem meditarer? attonitus repentino atque inopinato malo, uix, quid obiceretur, intellegere potui, nedum satis sciam, quo modo me tuear. quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si caritate a fratre maiore uincor, misericordia certe reus uinci non debeo. ego enim ut me mihi tibique serues, precor; ille ut me in securitatem suam occidas, postulat. quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc sanguinem meum sibi indulgeri aequum censet?'

[16] Dicenti haec lacrimae simul spiritum et uocem intercluserunt. Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiauit, non uerbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque uitam <ac> mores, et dicta factaque in magnis paruisque rebus obseruando, ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile reuictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. haec maxime uiuo Philippo uelut semina iacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo gerendum erat.

Consules ambo in Ligures, quae tum una consularis prouincia erat, proficiscuntur. et quia prospere ibi res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est. Ligurum duo milia fere ad extremum finem prouinciae Galliae, ubi castra Marcellus habebat, uenerunt, uti reciperentur, orantes. Marcellus opperiri eodem loco Liguribus iussis senatum per litteras consuluit. senatus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello iussit uerius fuisse consules, quorum prouincia esset, quam se, quid e re publica esset, decernere; tum quoque non placere nisi per deditionem Ligures recipi, et receptis arma adimi atque eos ad consules mitti senatum aequum censere.

Praetores eodem tempore, P. Manlius in ulteriorem Hispaniam, quam et priore praetura prouinciam obtinuerat, Q. Fuluius Flaccus in citeriorem peruenit, exercitumque <ab> A. Terentio accepit: nam ulterior morte P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat. Fuluium Flaccum oppidum Hispanum Urbicnam nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt. dura ibi proelia aliquot facta, multi Romani milites et uulnerati et interfecti sunt. uicit perseuerantia Fuluius, quod nulla ui abstrahi ab obsidione potuit: Celtiberi fessi proeliis uariis abscesserunt. urbs amoto auxilio eorum intra paucos dies capta et direpta est: praedam militibus praetor concessit. Fuluius hoc oppido capto, Manlius exercitu tantum in unum coacto, qui dissipatus fuerat, nulla alia memorabili gesta re, exercitus in hiberna deduxerunt. haec ea aestate in Hispania gesta. Terentius, qui ex ea prouincia decesserat, ouans urbem iniit. translatum argenti pondo nouem milia trecenta uiginti, auri octoginta pondo et duo, coronae aureae [pondo] sexaginta septem.

[17] Eodem anno inter populum Carthaginiensem et regem Masinissam in re praesenti disceptatores Romani de agro fuerunt. ceperat eum ab Carthaginiensibus pater Masinissae Gala; Galam Syphax inde expulerat, postea in gratiam soceri Hasdrubalis Carthaginiensibus dono dederat; Carthaginienses eo anno Masinissa expulerat. haud minore certamine animorum, quam cum ferro et acie dimicarunt, res acta apud Romanos. Carthaginienses, quod maiorum suorum fuisset, deinde ab Syphace ad se peruenisset, repetebant. Masinissa paterni regni agrum se et recepisse et habere gentium iure aiebat; et causa et possessione superiorem esse; nihil aliud se in ea disceptatione metuere, quam ne pudor Romanorum, dum uereantur, ne quid socio atque amico regi aduersus communes suos atque illius hostes indulsisse uideantur, damno sit. legati possessionis ius non mutarunt, causam integram Romam ad senatum reiecerunt.

In Liguribus nihil postea gestum. recesserant primum in deuios saltus, deinde dimisso exercitu passim in uicos castellaque sua dilapsi sunt. consules quoque dimittere exercitum uoluerunt, ac de ea re patres consuluerunt. alterum ex iis dimisso exercitu ad magistratus in annum creandos uenire Romam iusserunt, alterum cum legionibus suis Pisis hiemare. fama erat Gallos Transalpinos iuuentutem armare, nec, in quam regionem Italiae effusura se multitudo esset, sciebatur. ita inter se consules compararunt, ut Cn. Baebius ad comitia iret, quia M. Baebius frater eius consulatum petebat.

[18] Comitia consulibus rogandis fuere: creati P. Cornelius Lentulus M. Baebius Tamphilus. praetores inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Duronius. his inito magistratu prouinciae ita sorte euenerunt: Ligures consulibus, praetoribus Q. Petilio urbana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia, L. Duronio Apulia; et Histri adiecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos transmarinarum nauium latrociniis esse. eadem Massilienses de Ligurum nauibus querebantur. exercitus inde decreti, quattuor legiones consulibus, quae quina milia ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti equites. in Hispaniis prorogatum ueteribus praetoribus imperium est cum exercitibus, quos haberent, et in supplementum decreta tria milia ciuium Romanorum, ducenti equites, et socium Latini nominis sex milia peditum, trecenti equites. nec rei naualis cura omissa. duumuiros in eam rem consules creare iussi, per quos naues uiginti deductae naualibus sociis ciuibus Romanis, qui seruitutem seruissent, complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent. inter duumuiros ita diuisa tuenda denis nauibus maritima ora, ut promunturium iis Mineruae uelut cardo in medio esset; alter in<de> dextram partem usque ad Massiliam, laeuam alter usque ad Barium tueretur.

[19] Prodigia multa foeda et Romae eo anno uisa et nuntiata peregre. in area Uulcani et Concordiae sanguine pluuit; et pontifices hastas motas nuntiauere, et Lanuuini simulacrum Iunonis Sospitae lacrimasse. pestilentia in agris forisque et conciliabulis et in urbe tanta erat, ut Libitina fune<ribus> uix sufficeret. his prodigiis cladibusque anxii patres decreuerunt, ut et consules, quibus diis uideretur, hostiis maioribus sacrificarent, et decemuiri libros adirent. eorum decreto supplicatio circa omnia puluinaria Romae in diem unum indicta est. iisdem auctoribus et senatus censuit et consules edixerunt, ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriae essent. pestilentiae tanta uis erat, ut, cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equites, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam traiceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubique aegrorum consules renuntiauerint, ut is numerus effici militum non potuerit. quod deerat militum, sumere a Cn. Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, iussus praetor atque inde in Sardiniam traicere.

L. Duronio praetori, cui prouincia Apulia euenerat, adiecta de Bacchanalibus quaestio est, cuius residua quaedam uelut semina ex prioribus malis iam priore anno apparuerant; sed magis inchoatae apud L. Pupium praetorem quaestiones erant quam ad exitum ullum perductae. id persecare nouum praetorem, ne serperet iterum latius, patres iusserunt. et legem de ambitu consules ex auctoritate senatus ad populum tulerunt.

[20] Legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici. nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros, qui de controuersiis eorum cognoscerent statuerentque. Lacedaemoniorum deinde exsulum et Achaeorum legati introducti sunt, et spes data exsulibus est scripturum senatum Achaeis, ut restituerentur. Achaei de Messene recepta compositisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt. et a Philippo rege Macedonum duo legati uenerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu esset, speculatum magis inquisitumque missi de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, aduersus fratrem de regno habitorum. hos tamquam medios nec in alterius fauorem inclinatos miserat rex: erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes. Demetrius omnium praeterquam fraterno scelere, quod nuper eruperat, ignarus primo neque magnam neque nullam spem habebat patrem sibi placari posse; minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsideri aures a fratre cerneret. itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, ut neque scribi sibi uellet, quia hoc praecipue criminum genere exasperari patris animum sentiebat.

[21] Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul auertendae suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu indicto in Maedicam ducere pergit. cupido eum ceperat in uerticem Haemi montis ascendendi, quia uulgatae opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse: subiecta oculis ea haud parui sibi momenti futura ad cogitationem Romani belli. percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret uiam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseuerandum sit in incepto an abstinendum. si pergat tamen ire, non posse obliuisci se in talibus rebus Antigoni, qui saeua tempestate iactatus, cum in eadem naue secum suos omnes habuisset, praecepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet. memorem ergo se praecepti eius duos simul filios non commissurum in aleam eius, qui proponeretur, casus; et quoniam maiorem filium secum duceret, minorem ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse. non fallebat Demetrium ablegari se, ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, quae proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset futura. sed non solum parendum patri [tutum], sed etiam adsentiendum erat, ne inuitum parere suspicionem faceret. ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio. hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit. in praesentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset. ita digreditur Demetrius cum infestioribus, quam si solus iret, praesidiis.

[22] Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus septimis demum castris ad radices montis peruenit. ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die iter est ingressus. modicus primo labor in imis collibus fuit. quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque siluestria et pleraque inuia loca excipiebant: peruenere deinde in tam opacum iter, ut prae densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum uix posset. ut uero iugis appropinquabant, quod rarum in altis locis est, adeo omnia contecta nebula <erant>, ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur. tertio demum die ad uerticem peruentum. nihil uulgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne uanitas itineris ludibrio esset, quam quod diuersa inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint. uexati omnes, et ante alios rex ipse, quo grauior aetate erat, difficultate uiae est. duabus aris ibi Ioui et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant. multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora in castris inuenit, ubi summa penuria erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines clauderent. itaque unum tantum moratus diem, quietis eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili fugae in Dentheletos transcurrit. socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt: rapiendo enim passim uillas primum, dein quosdam etiam uicos euastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum uoces nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret. frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem, quam Petram appellant, oppugnare est adortus. ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem adgrederetur. oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese: iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt. Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium suspicionibus in Macedoniam rediit.

[23] Missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuuenis incauti et suis haud immerito suscensentis adsentando indignandoque et ipse uicem eius captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana eius elicuit. fugam ad Romanos Demetrius meditabatur; cui consilio adiutor deum beneficio oblatus uidebatur Paeoniae praetor, per cuius prouinciam spem ceperat elabi tuto posse. hoc consilium extemplo et fratri proditur et auctore eo indicatur patri. litterae primum ad obsidentem Petram adlatae sunt. inde Herodorus—princeps hic amicorum Demetrii erat —in custodiam est coniectus et Demetrius dissimulanter adseruari iussus. haec super cetera tristem aduentum in Macedoniam regi fecerunt. mouebant eum et praesentia crimina: exspectandos tamen, quos ad exploranda omnia Romam miserat, censebat. his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam ante praemeditati in Macedonia, quae ab Roma renuntiarent, uenerunt; qui super cetera scelera falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quinctii signatas, reddiderunt regi. deprecatio in litteris erat, si quid adulescens cupiditate regni prolapsus secum egisset: nihil eum aduersus suorum quemquam facturum neque eum se esse, qui ullius impii consilii auctor futurus uideri possit. hae litterae fidem Persei criminibus fecerunt. itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur.

[24] Demetrium iterum ad patrem accusauit Perseus. fuga per Paeoniam praeparata arguebatur et corrupti quidam, ut comites itineris essent; maxime falsae litterae T. Quinctii urgebant. nihil tamen palam grauius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia aduersus Romanos nudaret. ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astraeum Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos. digredienti ab se Didae mandata dedisse dicitur de filio occidendo. sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est, ad quod celebrandum inuitatus Demetrius ab Astraeo Heracleam uenit. in ea cena dicitur uenenum datum. poculo epoto extemplo sensit, et mox coortis doloribus, relicto conuiuio cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didae scelus incusans torquebatur. intromissi deinde Thyrsis quidam Stuberraeus et Beroeaeus Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt. ita innoxius adulescens, cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, interficitur.

[25] Dum haec in Macedonia geruntur, L. Aemilius Paulus, prorogato ex consulatu imperio, principio ueris in Ligures Ingaunos <exercitum> introduxit. ubi primum in hostium finibus castra posuit, legati ad eum per speciem pacis petendae speculatum uenerunt. neganti Paulo nisi cum deditis pacisci se pacem, non tam id recusabant, quam tempore aiebant opus esse, ut generi agresti hominum persuaderetur. ad hoc decem dierum indutiae cum darentur, petierunt deinde, ne trans montes proximos castris pabulatum lignatumque milites irent: culta ea loca suorum finium esse. id ubi impetrauere, post eos ipsos montes, unde auerterant hostem, exercitu omni coacto, repente multitudine ingenti castra Romanorum oppugnare simul omnibus portis adgressi sunt. summa ui totum diem oppugnarunt, ita ut ne efferendi quidem signa Romanis spatium nec ad explicandam aciem locus esset. conferti in portis obstando magis quam pugnando castra tutabantur. sub occasum solis cum recessissent hostes, duos equites ad Cn. Baebium <pro>consulem cum litteris Pisas mittit, ut obsesso per indutias sibi quam primum subsidio ueniret. Baebius exercitum M. Pinario praetori eunti in Sardiniam tradiderat: ceterum et senatum litteris certiorem fecit obsideri a Liguribus L. Aemilium, et M. Claudio Marcello, cuius proxima inde prouincia erat, scripsit, ut, si uideretur ei, exercitum e Gallia traduceret in Ligures et L. Aemilium liberaret obsidione. haec sera futura auxilia erant. Ligures ad castra postero die redeunt. Aemilius cum et uenturos scisset et educere in aciem potuisset, intra uallum suos tenuit, ut extraheret rem in id tempus, quo Baebius cum exercitu uenire a Pisis posset.

[26] Romae magnam trepidationem litterae Baebii fecerunt, eo maiorem, quod paucos post dies Marcellus, tradito exercitu Fabio Romam cum uenisset, spem ademit eum, qui in Gallia esset, exercitum in Ligures posse traduci, quia bellum cum Histris esset prohibentibus coloniam Aquileiam deduci: eo profectum Fabium, neque inde regredi bello inchoato posse. una, et ea ipsa tardior quam tempus postulabat, subsidii spes erat, si consules maturassent in prouinciam ire. id ut facerent, pro se quisque patrum uociferari. consules nisi confecto dilectu negare se ituros, nec suam segnitiem sed uim morbi in causa esse, quo serius perficeretur. non tamen potuerunt sustinere consensum senatus, quin paludati exirent et militibus, quos conscriptos haberent, diem edicerent, quo Pisas conuenirent. permissum, ut, qua irent, protinus subitarios milites scriberent ducerentque secum. et praetoribus Q. Petilio et Q. Fabio imperatum est, ut Petilius duas legiones ciuium Romanorum tumultuarias scriberet et omnes minores quinquaginta annis sacramento rogaret, Fabio, ut sociis Latini nominis quindecim milia peditum, octingentos equites imperaret. duumuiri nauales creati C. Matienus et C. Lucretius, nauesque iis ornatae sunt, Matienoque, cuius ad Gallicum sinum prouincia erat, imperatum est, ut classem primo quoque tempore duceret in Ligurum oram, si quo usui esse L. Aemilio atque exercitui eius posset.

[27] Aemilius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, interceptos credens equites, non ultra differendum ratus, quin per se fortunam temptaret, priusquam hostes uenirent, qui segnius socordiusque oppugnabant, ad quattuor portas exercitum instruxit, ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem facerent. quattuor extraordinariis cohortibus duas adiunxit praeposito M. Ualerio legato, erumpere praetoria porta iussit. ad dexteram principalem hastatos legionis primae instruxit; principes ex eadem legione in subsidiis posuit: M. Seruilius et L. Sulpicius tribuni militum his praepositi. tertia legio aduersus sinistram principalem portam instructa est. id tantum mutatum: principes primi et hastati in subsidiis locati; Sex. Iulius Caesar et L. Aurelius Cotta tribuni militum huic legioni praepositi sunt. Q. Fuluius Flaccus legatus cum dextera ala ad quaestoriam portam positus; duae cohortes et triarii duarum legionum in praesidio castrorum manere iussi. omnes portas contionabundus ipse imperator circumiit, et, quibuscumque irritamentis poterat, iras militum acuebat, nunc fraudem hostium incusans, qui pace petita, indutiis datis, per ipsum indutiarum tempus contra ius gentium ad castra oppugnanda uenissent: nunc, quantus pudor esset, edocens ab Liguribus, latronibus uerius quam hostibus iustis, Romanum exercitum obsideri. 'quo ore quisquam uestrum, si hinc alieno praesidio, non uestra uirtute euaseritis, occurret, non dico eis militibus, qui Hannibalem, qui Philippum, qui Antiochum, maximos aetatis nostrae reges ducesque, uicerunt, sed iis, qui hos ipsos Ligures aliquotiens pecorum modo fugientes per saltus inuios consectati ceciderunt? quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poeniue non audeant, Ligustinus hostis uallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante deuios saltus abditum et latentem uix inueniebamus.' ad haec consentiens reddebatur militum clamor, nullam militum culpam esse, quibus nemo ad erumpendum signum dedisset, daret signum: intellecturum eosdem, qui antea fuerint, et Romanos et Ligures esse.

[28] Bina cis montes castra Ligurum erant. ex iis primis diebus sole orto pariter omnes compositi et instructi procedebant; tum nisi exsatiati cibo uinoque arma non capiebant, dispersi inordinati exibant, ut quibus prope certum esset hostes extra uallum non elaturos signa. aduersus ita incompositos eos uenientes clamore pariter omnium, qui in castris erant, calonum quoque et lixarum sublato simul omnibus portis Romani eruperunt. Liguribus adeo improuisa res fuit, ut perinde ac si insidiis circumuenti forent trepidarent. exiguum temporis aliqua forma pugnae fuit: fuga deinde effusa et fugientium passim caedes erat, equitibus dato signo, ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent. in castra omnes trepida fuga compulsi sunt, deinde ipsis exuti castris. supra quindecim milia Ligurum eo die occisa, capti duo milia et trecenti. triduo post Ligurum Ingaunorum nomen omne obsidibus datis in dicionem uenit. gubernatores nautaeque conquisiti, qui <in> praedatoriis fuissent nauibus, atque omnes in custodiam coniecti. et a C. Matieno duumuiro naues eius generis in Ligustina ora triginta duae captae sunt. haec qui nuntiarent litterasque ad senatum ferrent, L. Aurelius Cotta C. Sulpicius Gallus Romam missi, simulque peterent, ut L. Aemilio confecta prouincia decedere et deducere secum milites liceret atque dimittere. utrumque permissum ab senatu et supplicatio ad omnia puluinaria per triduum decreta, iussique praetores Petilius urbanas dimittere legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum; et uti praetor urbanus consulibus scriberet senatum aequum censere subitarios milites, tumultus causa conscriptos, primo quoque tempore dimitti.

[29] Colonia Grauiscae eo anno deducta est in agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum. quina iugera agri data; tresuiri deduxerunt C. Calpurnius Piso P. Claudius Pulcher C. Terentius Istra. siccitate et inopia frugum insignis annus fuit. sex menses numquam pluuisse memoriae proditum. eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores [agri] altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inuentae sunt, operculis plumbo deuinctis. litteris Latinis Graecisque utraque arca inscripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse. eas arcas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, inanis inuenta, sine uestigio ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis. in altera duo fasces candelis inuoluti septenos habuere libros, non integros modo sed recentissima specie. septem Latini de iure pontificum erant, septem Graeci de disciplina sapientiae, quae illius aetatis esse potuit. adicit Antias Ualerius Pythagoricos fuisse, uulgatae opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse Numam, mendacio probabili accommodata fide. primo ab amicis, qui in re praesenti fuerunt, libri lecti; mox pluribus legentibus cum uulgarentur, Q. Petilius praetor urbanus studiosus legendi libros eos a L. Petilio sumpsit: et erat familiaris usus, quod scribam eum quaestor Q. Petilius in decuriam legerat. lectis rerum summis cum animaduertisset pleraque dissoluendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere, uti, si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur: <id> integra sua gratia eum facturum. scriba tribunos plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta. praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat, libros eos legi seruarique non oportere. senatus censuit satis habendum quod praetor iusiurandum polliceretur; libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse; pretium pro libris, quantum Q. Petilio praetori maiorique parti tribunorum plebis uideretur, domino soluendum esse. id scriba non accepit. libri in comitio igne a uictimariis facto in conspectu populi cremati sunt.

[30] Magnum bellum ea aestate coortum in Hispania citeriore. ad quinque et triginta milia hominum, quantum numquam ferme antea, Celtiberi comparauerant. Q. Fuluius Flaccus eam obtinebat prouinciam. is quia armare iuuentutem Celtiberos audierat, et ipse quanta poterat a sociis auxilia contraxerat, sed nequaquam numero militum hostem aequabat. principio ueris exercitum in Carpetaniam duxit, et castra locauit ad oppidum Aeburam, modico praesidio in urbe posito. paucis post diebus Celtiberi milia duo fere inde sub colle posuerunt castra. quos ubi adesse praetor Romanus sensit, M. Fuluium fratrem cum duabus turmis sociorum equitum ad castra hostium speculatum misit, quam proxime succedere ad uallum iussum, ut uiseret, quanta essent; pugna abstineret, reciperetque sese, si hostium equitatum exeuntem uidisset. ita ut praeceptum erat fecit. per dies aliquot nihil ultra motum, quam ut hae duae turmae ostenderentur, deinde subducerentur, ubi equitatus hostium castris procucurrisset. postremo Celtiberi, simul omnibus copiis peditum equitumque castris egressi, acie derecta medio fere spatio inter bina castra constiterunt. campus erat planus omnis et aptus pugnae. ibi stetere Hispani hostes exspectantes. Romanus suos intra uallum continuit. per quadriduum continuum et illi eodem loco aciem instructam tenuerunt <et> ab Romanis nihil motum. inde quieuere in castris Celtiberi, quia pugnae copia non fiebat: equites tantum in stationem egrediebantur, ut parati essent, si quid ab hoste moueretur. pone castra utrique pabulatum et lignatum ibant, neutri alteros impedientes.

[31] Praetor Romanus ubi satis tot dierum quiete credidit spem factam hosti nihil se priorem moturum, L. Acilium cum ala sinistra et sex milibus prouincialium auxiliorum circumire montem iubet, qui ab tergo hostibus erat; inde, ubi clamorem audisset, decurrere ad castra eorum. nocte profecti sunt, ne possent conspici. Flaccus luce prima C. Scribonium praefectum socium ad uallum hostium cum equitibus extraordinariis sinistrae alae mittit; quos ubi et propius accedere et plures, quam soliti erant, Celtiberi conspexerunt, omnis equitatus effunditur castris, simul et peditibus signum ad exeundum datur. Scribonius, uti praeceptum erat, ubi primum fremitum equestrem audiuit, auertit equos et castra repetit. eo effusius sequi hostes. primo equites, mox et peditum acies aderat, haud dubia spe castra eo die se expugnaturos. quingentos passus non plus a uallo aberant. itaque Flaccus ubi satis abstractos eos a praesidio castrorum suorum ratus est, intra uallum exercitu instructo tribus partibus simul erumpit, clamore non tantum ad ardorem pugnae excitandum sublato, sed etiam ut, qui in montibus erant, exaudirent. nec morati sunt, quin decurrerent, sicut imperatum erat, ad castra; ubi quinque milium armatorum non amplius relictum erat praesidium. quos cum et paucitas sua et multitudo hostium et improuisa res terruisset, prope sine certamine capiuntur castra. captis, quae pars maxime <a> pugnantibus conspici poterat, iniecit Acilius ignem.

[32] Postremi Celtiberorum qui in acie erant, primi flammam conspexere, deinde per totam aciem uulgatum est castra amissa esse et tum cum maxime ardere. unde illis terror, inde Romanis animus creuit. iam clamor suorum uincentium accidebat, iam ardentia hostium castra apparebant. Celtiberi parumper incertis animis fluctuati sunt: ceterum postquam receptus pulsis nullus erat nec usquam nisi in certamine spes, pertinacius de integro capessunt pugnam. acie media urgebantur acriter a quinta legione: aduersus laeuum cornu, in quo sui generis prouincialia auxilia instruxisse Romanos cernebant, cum maiore fiducia intulerunt signa. iam prope erat, ut sinistrum cornu pelleretur Romanis, ni septima legio successisset. simul ab oppido Aebura, qui in praesidio relicti erant, in medio ardore pugnae aduenerunt, et Acilius ab tergo erat. diu in medio caesi Celtiberi: qui supererant in omnes passim partes capessunt fugam. equites bipartito in eos emissi magnam caedem edidere. ad uiginti tria milia hostium eo die occisa, capta quattuor milia septingenti cum equis plus quingentis, et signa militaria octoginta octo. magna uictoria, non tamen incruenta fuit: Romani milites de duabus legionibus paulo plus ducenti, socium Latini nominis octingenti triginta, externorum auxiliarium ferme duo milia et quadringenti ceciderunt. praetor in castra uictorem exercitum reduxit, Acilius manere in captis ab se castris iussus. postero die spolia de hostibus lecta, et pro contione donati, quorum uirtus insignis fuerat.

[33] Sauciis deinde in oppidum Aeburam deuectis per Carpetaniam ad Contrebiam ductae legiones. ea urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles continuis imbribus uiae et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem uenit. Flaccus quoque tempestatibus foedis coactus exercitum omnem in urbem introduxit. Celtiberi, qui profecti erant [a domo] deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum remiserunt imbres, amnibus Contrebiam uenissent, postquam nulla castra extra moenia uiderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt. in eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt. quae res ad resistendum eos et ad capessendam pugnam impediit, quod non uno agmine nec ad signa frequentes ueniebant, eadem magnae parti ad fugam saluti fuit: sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumuenit. tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo. qui palati e fuga domum se recipiebant, alterum agmen uenientium Celtiberorum deditionem Contrebiae et suam cladem narrando auerterunt. extemplo in uicos castellaque sua omnes dilapsi. Flaccus a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus ducit legiones multa castella expugnando, donec maxima pars Celtiberorum in deditionem uenit.

[34] Haec in citeriore Hispania eo anno gesta. in ulteriore Manlius praetor secunda aliquot proelia cum Lusitanis fecit.

Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum Gallorum est deducta. tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt. tresuiri deduxerunt P. Cornelius Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus. aedes duae eo anno dedicatae sunt, una Ueneris Erycinae ad portam Collinam: dedicauit L. Porcius L. f. Licinus duumuir, uota erat a consule L. Porcio Ligustino bello, altera in foro holitorio Pietatis. eam aedem dedicauit M'. Acilius Glabrio duumuir; statuamque auratam, quae prima omnium in Italia est statuta aurata, patris Glabrionis posuit. is erat, qui ipse eam aedem uouerat, quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depugnasset, locaueratque idem ex senatus consulto. per eosdem dies, quibus aedes hae dedicatae sunt, L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphauit. transtulit coronas aureas quinque et uiginti, nec praeterea quicquam auri argentique in eo triumpho latum. captiui multi principes Ligurum antea currum ducti. aeris trecenos militibus diuisit. auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum gentem, nulla umquam arma nisi imperata a populo Romano sumere. responsum a Q. Fabio praetore est Liguribus iussu senatus orationem eam non nouam Liguribus esse: mens uero ut noua et orationi conueniens esset, ipsorum id plurimum referre. ad consules irent, et, quae ab iis imperata essent, facerent. nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse. pax in Liguribus fuit. in Corsica pugnatum cum Corsis: ad duo milia eorum M. Pinarius praetor in acie occidit. qua clade compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo. inde in Sardiniam exercitus ductus, et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda proelia facta. Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi, pacemque [cum] iis populus Romanus non ab se tantum sed ab rege etiam Masinissa praestitit, qui cum praesidio armato agrum, qui in controuersia erat, obtinebat.

[35] Otiosam prouinciam consules habuerunt. M. Baebius comitiorum causa Romam reuocatus consules creauit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem. praetores exinde facti Ti. Sempronius Gracchus L. Postumius Albinus P. Cornelius Mammula, Ti. Minucius Molliculus A. Hostilius Mancinus C. Maenius. ii omnes magistratum idibus Martiis inierunt.

Principio eius anni, quo A. Postumius Albinus et C. Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore uenerant a Q. <Fuluio> Flacco, L. Minucius legatus et duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Massaliota. hi cum duo secunda proelia, deditionem Celtiberiae, confectam prouinciam nuntiassent, nec stipendio, quod mitti soleret, nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus esse, petierunt ab senatu primum, ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos haberetur, deinde ut Q. Fuluio decedenti de prouincia deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et multi ante eum praetores usi essent, liceret. quod fieri, praeterquam quod ita deberet, etiam prope necessarium esse: ita enim obstinatos esse milites, ut non ultra retineri posse in prouincia uiderentur, iniussuque abituri inde essent, si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri. consulibus ambobus prouinciam Ligures esse senatus iussit. praetores inde sortiti sunt: A. Hostilio urbana, Ti. Minucio peregrina obuenit, P. Cornelio Sicilia, C. Maenio Sardinia. Hispanias sortiti L. Postumius ulteriorem, Ti. Sempronius citeriorem. is quia successurus Q. Fuluio erat, ne uetere exercitu prouincia spoliaretur, 'quaero' inquit 'de te, L. Minuci, cum confectam prouinciam nunties, existimesne Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu ea prouincia obtineri possit. si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut adfirmare nobis potes, et habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii modo, quibus emerita stipendia sint, milites dimittantur, ueteribus militibus tirones immisceantur, an deductis de prouincia ueteribus legionibus nouas conscribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit? dictu quam re facilius est prouinciam ingenio ferocem, rebellatricem confecisse. paucae ciuitates, ut quidem ego audio, quas uicina maxime hiberna premebant, in ius dicionemque uenerunt; ulteriores in armis sunt. quae cum ita sint, ego iam hinc praedico, patres conscripti, me exercitu eo, qui nunc est, rem publicam administraturum: si deducat secum Flaccus legiones, loca pacata me ad hibernacula lecturum neque nouum militem ferocissimo hosti obiecturum.'

[36] Legatus ad ea, quae interrogatus erat, respondit neque se neque quemquam alium diuinare posse, quid in animo Celtiberi haberent aut porro habituri essent. itaque negare non posse, quin rectius sit etiam ad pacatos barbaros, nondum satis adsuetos imperio, exercitum mitti. nouo autem an uetere exercitu opus sit, eius esse dicere, qui scire possit, qua fide Celtiberi in pace mansuri sint, simul et qui illud exploratum habeat, quieturos milites, si diutius in prouincia retineantur. si ex eo, quod aut inter se loquantur aut succlamationibus apud contionantem imperatorem significent, quid sentiant, coniectandum sit, palam uociferatos esse aut imperatorem in prouincia retenturos aut cum eo in Italiam uenturos esse. disceptationem inter praetorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari prouincias, priusquam de praetoris exercitu ageretur, aequum censebant. nouus omnis exercitus consulibus est decretus, binae legiones Romanae cum suo equitatu, et socium Latini nominis quantus semper numerus, quindecim milia peditum, octingenti equites. cum hoc exercitu Apuanis Liguribus ut bellum inferrent, mandatum est. P. Cornelio et M. Baebio prorogatum imperium iussique prouincias obtinere, donec consules uenissent; tum imperatum, ut dimisso, quem haberent, exercitu reuerterentur Romam. de Ti. Sempronii deinde exercitu actum est. nouam legionem ei quinque milium et ducentorum peditum cum equitibus quadringentis consules scribere iussi, et mille praeterea peditum Romanorum, quinquaginta equites, et sociis nominis Latini imperare septem milia peditum, trecentos equites. cum hoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem Ti. Sempronium. Q. Fuluio permissum, ut, qui milites ante Sp. Postumium Q. Marcium consules ciues Romani sociiue in Hispaniam transportati essent, et praeterea supplemento adducto, quo amplius <in> duabus legionibus quam decem milia et quadringenti pedites, sescenti equites essent, et socium Latini nominis duodecim milia, sescenti equites, quorum forti opera duobus aduersus Celtiberos proeliis usus Q. Fuluius esset, eos, si uideretur, secum deportaret. et supplicationes decretae, quod is prospere rem publicam gessisset. et ceteri praetores in prouincias missi. Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia imperium est. octo legiones praeter exercitum ueterem, qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat, eo anno esse placuit. et is ipse exercitus aegre explebatur propter pestilentiam, quae tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam uastabat.

[37] Praetor Ti. Minucius et haud ita multo post consul C. Calpurnius moritur, multique alii omnium ordinum illustres uiri. postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est. C. Seruilius pontifex maximus piacula irae deum conquirere iussus, decemuiri libros inspicere, consul Apollini Aesculapio Saluti dona uouere et dare signa inaurata: quae uouit deditque. decemuiri supplicationem in biduum ualetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt: maiores duodecim annis omnes coronati et lauream in manu tenentes supplicauerunt. fraudis quoque humanae insinuauerat suspicio animis; et ueneficii quaestio ex senatus consulto, quod in urbe propiusue urbem decem milibus passuum esset commissum, C. Claudio praetori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Maenio, priusquam in Sardiniam prouinciam traiceret, decreta. suspecta consulis erat mors maxime. necatus a Quarta Hostilia uxore dicebatur. ut quidem filius eius Q. Fuluius Flaccus in locum uitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse; et testes exsistebant, qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent, quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum: intra duos menses effecturam, ut consul fieret. inter multa alia testimonia ad causam pertinentia haec quoque uox, nimis uero euentu comprobata, ualuit, cur Hostilia damnaretur. ueris principio huius, dum consules nouos dilectus Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt, interim P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.

[38] Ligures, qui ante aduentum in prouinciam consulum non exspectassent bellum, improuiso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se. eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli.

Ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, qui Taurasinorum <fuerat. eo cum> traducere Ligures Apuanos uellent, edixerunt, <ut> Ligures Apuani de montibus descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia secum portarent. Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, arma obsides pollicebantur. postquam nihil impetrabant neque uires ad bellandum erant, edicto paruerunt. traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum capitum cum feminis puerisque. argenti data centum et quinquaginta milia, unde in nouas sedes compararent, quae opus essent. agro diuidendo dandoque iidem, qui traduxerant, Cornelius et Baebius praepositi. postulantibus tamen ipsis quinqueuiri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent. transacta re cum ueterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus. hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt. tantum hostiae ductae ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur, quicquam in triumphis eorum fuerat.

[39] Eodem anno in Hispania Fuluius Flaccus proconsul, quia successor in prouinciam tardius ueniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non uenerant, institit uastare. qua re irritauit magis quam conterruit animos barbarorum; et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt. in Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae Gracchus mandauerat, ut Q. Fuluium certiorem faceret, Tarraconem exercitum adduceret: ibi dimittere ueteranos supplementaque distribuere et ordinare omnem exercitum sese uelle. dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, qua successor esset uenturus. haec noua adlata res, omissis quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intrauit, repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos inuaserunt. quod ubi uidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones stare omnes, suo quemque loco, et arma expedire iubendo sedauit, et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, cum bis deditis rem esse admonens, scelus et perfidiam illis, non uirtutem nec animum accessisse, reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse: cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos. plura dici tempus non patiebatur: inuehebant se hostes, et in partibus extremis iam pugnabatur. deinde acies concurrerunt.

[40] Atrox ubique proelium, sed uaria fortuna erat. egregie legiones, nec segnius duae alae pugnabant: externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant. Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, cuneo impressionem fecerunt, quo tantum ualent genere pugnae, ut quamcumque [in] partem perculere impetu suo, sustineri nequeant. tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies. quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo aduehitur ad legionarios equites, et 'ni quid auxilii in uobis est, actum iam de hoc exercitu erit.' cum undique acclamassent, quin ederet, quid fieri uellet: non segniter imperium exsecuturos; 'duplicate turmas' inquit, 'duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. id cum maiore ui [equorum] facietis, si effrenatos in eos equos immittitis; quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est.' dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. dissipato cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere. et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus uidere, et ipsi uirtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt. tunc uero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus auersos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri Iouique optimo maximo ludos uouit. caeduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. decem et septem milia hostium caesa eo die traduntur, uiui capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis. in suis castris eo die uictor exercitus mansit. uictoria non sine iactura militum fuit: quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et nouem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt. ita uictor exercitus renouata priore gloria Tarraconem est perductus. uenienti Fuluio Ti. Sempronius praetor, qui biduo ante uenerat, obuiam processit gratulatusque est, quod rem publicam egregie gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent quosque retinerent milites, composuerunt. inde Fuluius exauctoratis militibus in naues impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.

[41] Consules ambo in Ligures exercitus induxerunt diuersis partibus. Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit. Fuluius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluuium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naues impositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit. inde in Samnium traducti, agerque iis inter populares datus est. montanorum Ligurum ab A. Postumio uineae caesae frumentaque deusta, donec cladibus omnibus belli coacti in deditionem uenerunt armaque tradiderunt. nauibus inde Postumius ad uisendam oram Ingaunorum Intemeliorumque Ligurum processit. priusquam hi consules uenirent ad exercitum, qui Pisas indictus erat, praeerat A. Postumius. frater Q. Fuluii M. Fuluius Nobilior—secundae legionis [Fuluius] tribunus militum is erat—mensibus suis dimisit legionem, iureiurando adactis centurionibus aes in aerarium ad quaestores esse delaturos. hoc ubi Placentiam—nam eo forte erat profectus—Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas; de ceteris consulem certiorem fecit. eo referente senatus consultum factum est, ut M. Fuluius in Hispaniam relegaretur ultra nouam Carthaginem; litteraeque ei datae sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam ulteriorem deferendae: milites iussi ad signa redire. ignominiae causa uti semestre stipendium in eum annum esset ei legioni, decretum: qui miles ad exercitum non redisset, eum ipsum bonaque eius uendere consul iussus.

[42] Eodem anno L. Duronius, qui praetor anno superiore <fuerat>, ex Illyrico cum decem nauibus Brundisium rediit. inde in portu relictis nauibus cum uenisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi causam auertit: ex regno eius omnes naues esse, quae superi maris oram depopulatae essent; de his rebus se legatos misisse, nec conueniendi regis potestatem factam. uenerant Romam legati a Gentio, qui, quo tempore Romani conueniendi regis causa uenissent, aegrum forte eum in ultimis partibus fuisse regni dicerent: petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quae inimici detulissent. ad ea Duronius adiecit multis ciuibus Romanis et sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius, et ciues Romanos dici Corcyrae retineri. eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisue eius responsum reddi.

Inter multos alios, quos pestilentia eius anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Ualerius Flaccus pontifex mortuus est: in eius locum suffectus est Q. Fabius Labeo. P. Manlius, qui nuper ex ulteriore Hispania redierat, triumuir epulo: Q. Fuluius M. f. in locum eius triumuir cooptatus, tum praetextatus erat. de rege sacrific<ul>o sufficiendo in locum Cn. Cornelii Dolabellae contentio inter C. Seruilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumuirum naualem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat. recusantique id facere ob eam rem multa duumuiro dicta a pontifice, deque ea, cum prouocasset, certatum ad populum. cum plures iam tribus intro uocatae dicto esse audientem pontifici duumuirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, uitium de caelo, quod comitia turbaret, interuenit. religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellae. P. Cloelium Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus erat. exitu anni et C. Seruilius Geminus pontifex maximus decessit: idem decemuir sacrorum fuit. pontifex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fuluius Flaccus: <creatus> inde pontifex maximus M. Aemilius Lepidus, cum multi clari uiri petissent; et decemuir sacrorum Q. Marcius Philippus in eiusdem locum est cooptatus. et augur Sp. Postumius Albinus decessit: in locum eius P. Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt.

Cumanis eo anno petentibus permissum, ut publice Latine loquerentur et praeconibus Latine uendendi ius esset.

[43] Pisanis agrum pollicentibus, quo Latina colonia deduceretur, gratiae ab senatu actae; triumuiri creati ad eam rem Q. Fabius Buteo M. et P. Popilii Laenates. a C. Maenio praetore, cui prouincia Sardinia cum euenisset, additum erat, ut quaereret de ueneficiis longius ab urbe decem milibus passuum, litterae adlatae, se iam tria milia hominum damnasse, et crescere sibi quaestionem indiciis: aut eam sibi esse deserendam aut prouinciam dimittendam.

Q. Fuluius Flaccus ex Hispania rediit Romam cum magna fama gestarum rerum; qui cum extra urbem triumphi causa esset, consul est creatus cum L. Manlio Acidino, et post paucos dies cum militibus, quos secum deduxerat, triumphans urbem est inuectus. tulit in triumpho coronas aureas centum uiginti quattuor: praeterea auri pondo triginta unum, <argenti infecti> * * * et signati Oscensis nummum centum septuaginta tria milia ducentos. militibus de praeda quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.

[44] Eo anno rogatio primum lata est ab L. Uillio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque. inde cognomen familiae inditum, ut Annales appellarentur. praetores quattuor post multos annos lege Baebia creati, quae alternis quaternos iubebat creari. hi facti Cn. Cornelius Scipio C. Ualerius Laeuinus Q. et P. Mucii Q. f. Scaeuolae. Q. Fuluio et L. Manlio consulibus eadem prouincia, quae superioribus, pari numero copiae peditum equitum, ciuium sociorum decretae. in Hispaniis duabus Ti. Sempronio et L. Postumio cum iisdem exercitibus, quos haberent, prorogatum imperium est; et in supplementum consules scribere iussi ad tria milia peditum Romanorum, trecentos equites, quinque milia sociorum Latini nominis et quadringentos equites. P. Mucius Scaeuola urbanam sortitus prouinciam est, et ut idem quaereret de ueneficiis in urbe et propius urbem decem milia passuum, Cn. Cornelius Scipio peregrinam, Q. Mucius Scaeuola Siciliam, C. Ualerius Laeuinus Sardiniam.

Q. Fuluius consul priusquam ullam rem publicam ageret, liberare et se et rem publicam religione uotis soluendis dixit uelle. uouisse, quo die postremum cum Celtiberis pugnasset, ludos Ioui optimo maximo et aedem equestri Fortunae sese facturum: in eam rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis. ludi decreti, et ut duumuiri ad aedem locandam crearentur. de pecunia finitum, ne maior ludorum causa consumeretur, quam quanta Fuluio Nobiliori post Aetolicum bellum ludos facienti decreta esset; neue quid ad eos ludos arcesseret cogeret acciperet faceret aduersus id senatus consultum, quod L. Aemilio Cn. Baebio consulibus de ludis factum esset. decreuerat id senatus propter effusos sumptus factos in ludos Ti. Sempronii aedilis, qui graues non modo Italiae ac sociis Latini nominis, sed etiam prouinciis externis fuerant.

[45] Hiems eo anno niue saeua et omni tempestatum genere fuit: arbores, quae obnoxiae frigoribus sunt, deusserat cunctas; et eadem aliquanto quam alias longior fuit. itaque Latinas nox subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbauit, instaurataeque sunt ex decreto pontificum. eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostrauit fulminibusque complura loca deformauit, aedem Iouis Tarracinae, aedem Albam Capuae portamque Romanam; muri pinnae aliquot locis decussae erant. haec inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum. ob ea decemuiri iussi adire libros edidere, quibus diis et quot hostiis sacrificaretur, et [fulminibus complura loca deformata aedem Iouis] ut supplicatio diem unum esset. ludi deinde uotiui Q. Fuluii consulis per dies decem magno apparatu facti.

Censorum inde comitia habita: creati M. Aemilius Lepidus pontifex maximus et M. Fuluius Nobilior, qui ex Aetolis triumphauerat. inter hos uiros nobiles inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus. comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt; quo repente principes senatorum cum agmine uenerunt ciuitatis, inter quos Q. Caecilius Metellus uerba fecit.

[46] 'Non obliti sumus, censores, uos paulo ante ab uniuerso populo Romano moribus nostris praepositos esse, et nos a uobis et admoneri et regi, non uos a nobis debere. indicandum tamen est, quid omnes bonos in uobis aut offendat aut certe mutatum malint. singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fului, neminem hodie in ciuitate habemus, quem, si reuocemur in suffragium, uelimus uobis praelatum esse. ambo cum simul aspicimus, non possumus <non> uereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicae prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis, noceat. inimicitias per annos multos uobis ipsis graues et atroces geritis, quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae quam uobis grauiores fiant. de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur, * * * nisi forte implacabiles ~fueritis implicauerint animos uestros. has ut hodie, ut in isto templo finiatis simultates, quaesumus uos uniuersi, et quos coniunxit suffragiis suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiae coniungi a nobis sinatis; uno animo, uno consilio legatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lustrum condatis; quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis uerbis "ut ea res mihi collegaeque meo bene et feliciter eueniat," id ita ut uere, ut ex animo uelitis euenire, efficiatisque, ut, quod deos precati eritis, id uos uelle etiam homines credamus. T. Tatius et Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt. non modo simultates, sed bella quoque finiuntur: ex infestis hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam ciues fiunt. Albani diruta Alba Romam traducti sunt, Latini, Sabini in ciuitatem accepti. uulgatum illud, quia uerum erat, in prouerbium uenit, amicitias immortales, <mortales> inimicitias debere esse.' fremitus ortus cum adsensu, deinde uniuersorum uoces idem petentium confusae in unum orationem interpellarunt. inde Aemilius questus cum alia, tum bis a M. Fuluio se certo consulatu deiectum: Fuluius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam. tamen ambo significare, si alter uellet, se in potestate tot principum ciuitatis futuros. omnibus instantibus, qui aderant, dexteras fidemque dedere remittere [uere] ac finire odium. deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium. et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est. censoribus deinde postulantibus, ut pecuniae summa sibi, qua in opera publica uterentur, <attribueretur,> uectigal annuum decretum est.

[47] Eodem anno in Hispania L. Postumius et Ti. Sempronius propraetores comparauerunt ita inter se, ut in Uaccaeos per Lusitaniam iret Albinus, in Celtiberiam inde reuerteretur; Gracchus, si maius ibi bellum esset, in ultima Celtiberiae penetraret. * * * * Mundam urbem primum ui cepit, nocte ex improuiso adgressus. acceptis deinde obsidibus praesidioque imposito castella oppugnare, [deinde] agros urere, donec ad praeualidam aliam urbem—Certimam appellant Celtiberi—peruenit. ubi cum iam opera admoueret, ueniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si uires essent. petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, tum separatim [eos] ab illis se consulturos. permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt. meridianum tempus erat. nihil prius petierunt a praetore, quam ut bibere sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis. tum maximus natu ex iis 'missi sumus' inquit 'a gente nostra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres.' ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio fidentem uenisse respondit; quem si ipsi uisere uelint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse. tribunisque militum imperat, ut ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant armatas. ab hoc spectaculo legati <di>missi deterruerunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo. oppidani cum ignes nocte <e> turribus nequiquam, quod signum conuenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem uenerunt. nummum quater et uiciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine—nam militare iussi sunt—, et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.

[48] Inde iam duxit ad Alcen urbem, ubi castra Celtiberorum erant, a quibus uenerant nuper legati. eos cum per aliquot dies, armaturam leuem immittendo in stationes, lacessisset paruis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret. ubi, quod petebat, <sat>is sensit effectum, auxiliorum praefectis imperat, ut contracto certamine, tamquam multitudine superarentur, repente tergis datis ad castra effuse fugerent: ipse intra uallum ad omnes portas instruxit copias. haud multum temporis intercessit, cum ex composito refugientium suorum agmen, post effuse sequentes barbaros conspexit. instructam ad hoc ipsum intra uallum habebat aciem. itaque tantum moratus, ut suos refugere in castra libero introitu sineret, clamore sublato simul omnibus portis erupit. non sustinuere impetum necopinatum hostes. qui ad castra oppugnanda uenerant, ne sua quidem tueri potuerunt: nam extemplo fusi fugati, mox intra uallum pauentes compulsi, postremo exuuntur castris. eo die nouem milia hostium caesa; capti uiui trecenti uiginti, equi centum duodecim, signa militaria triginta septem. de exercitu Romano centum nouem ceciderunt.

[49] Ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones. et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii uoluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est. conuertit inde agmen retro, unde uenerat, ad Alcen, atque eam urbem oppugnare institit. oppidani primum impetum hostium sustinuerunt; deinde cum iam non armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, diffisi praesidio urbis in arcem uniuersi concesserunt: postremo et inde praemissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis permiserunt. magna inde praeda facta est. multi captiui nobiles in potestatem uenerunt, inter quos et Thurri filii duo et filia. regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum. audita suorum clade, missis qui fidem uenienti in castra ad Gracchum peterent, uenit. et primum quaesiuit ab eo, liceretne sibi ac suis uiuere. cum praetor uicturum respondisset, quaesiuit iterum, si cum Romanis militare liceret. id quoque Graccho permittente, 'sequar' inquit 'uos aduersus ueteres socios meos, quoniam illos ~ad me propiunt suspicere.' secutus est inde Romanos, fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adiuuit.

[50] Ergauica inde, nobilis et potens ciuitas, aliorum circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis. eam deditionem oppidorum haud cum fide factam quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse; nec aliud magnopere, cur uicisse crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra uallum: spolia per totum diem legisse; tertio die proelio maiore iterum pugnatum, et tum demum haud dubie uictos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse. uiginti duo milia hostium eo die esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo. inde <de>bellatum, ueramque pacem, non fluxa, ut ante, fide Celtiberos fecisse. eadem aestate et L. Postumium in Hispania ulteriore bis cum Uaccaeis egregie pugnasse scribunt: ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse. propius uero est serius in prouinciam peruenisse, quam ut ea aestate potuerit res gerere.

[51] Censores fideli concordia senatum legerunt. princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus: tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia attributa diuisaque inter se haec [con]fecerunt. Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi priuatamque publicae rei impensam ins<er>uerat; theatrum et proscaenium ad Apollinis, aedem Iouis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locauit; et ab his columnis, quae incommode opposita uidebantur, signa amouit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit. M. Fuluius plura et maioris locauit usus: portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locauerunt imponendos; basilicam post argentarias nouas et forum piscatorium circumdatis tabernis quas uendidit in priuatum; [et forum] et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post naualia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim <et ad> aedem Apollinis medici. habuere et in promiscuo praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos. impedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus. portoria quoque et uectigalia iidem multa instituerunt. complura sacella publicaque loca, occupata a priuatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt. mutarunt suffragia, regionatimque generibus hominum causisque et quaestibus tribus discripserunt.

[52] Et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu, ut sibi dedicationis <causa> templorum reginae Iunonis et Dianae, quae bello Ligustino annis octo ante uouisset, pecunia ad ludos decerneretur. uiginti milia aeris decreuerunt. dedicauit eas aedes, utramque in circo Flaminio, ludosque scaenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo. idem dedicauit aedem Larum permarinum in Campo. uouerat eam annis undecim ante L. Aemilius Regillus nauali proelio aduersus praefectos regis Antiochi. supra ualuas templi tabula cum titulo hoc fixa est: 'duello magno dirimendo, regibus subigendis, ~caput patrandae pacis haec pugna exeunti L. Aemilio M. Aemilii filio * * auspicio imperio felicitate ductuque eius inter Ephesum Samum Chiumque, inspectante eopse Antiocho, exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antehac inuicta fusa contusa fugataque est, ibique eo die naues longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae. ea pugna pugnata rex Antiochus regnumque * * * . eius rei ergo aedem Laribus permarinis uouit.' eodem exemplo tabula in aede Iouis in Capitolio supra ualuas fixa est.

[53] Biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fuluius consul profectus in Ligures, per inuios montes Ballistae saltus cum exercitu transgressus, signis collatis cum hoste pugnauit; neque tantum acie uicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti hostium <caesi sunt>, omnisque ea regio Ligurum in deditionem uenit. consul deditos in campestres agros deduxit, praesidiaque montibus imposuit. celeriter <et Roma consul ad hostes> et ex prouincia litterae Romam uenerunt: supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt; praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem diuinam fecerunt. ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum. Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent. eos senatus excedere Italia iussit, et consulem Q. Fuluium quaerere et animaduertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.

[54] Eodem anno Philippus rex Macedonum, senio et maerore consumptus post mortem filii, decessit. Demetriade hibernabat, cum desiderio anxius filii, tum paenitentia crudelitatis suae. stimulabat animum et alter filius haud dubie et sua et aliorum opinione rex, conuersique in eum omnium oculi, et destituta senectus aliis exspectantibus suam mortem, aliis ne exspectantibus quidem. quo magis angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiae uir maiestatis, nobili etiam pugna aduersus Cleomenem Lacedaemonium clarus. tutorem eum Graeci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent, appellarunt. huius fratris filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus incorruptus permanserat, eique ea fides nequaquam amicum Persea inimicissimum fecerat is prospiciens animo, quanto cum periculo suo hereditas regni uentura esset ad Persea, ut primum labare animum regis et ingemiscere interdum filii desiderio sensit, nunc praebendo aures, nunc lacessendo etiam mentionem rei temere actae, saepe querenti querens et ipse aderat. et cum multa, <ut> adsolet, ueritas praeberet uestigia sui, omni ope adiuuabat, quo maturius omnia emanarent. suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini attulerant.

[55] Falsas esse et a scriba uitiatas signumque adulterinum uulgo in regia fremebant. ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus obuius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit. 'multis' inquit 'sermonibus intellexisse uideor magno te aestimaturum, si scire uera omnia posses de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et insidiis esset. homo unus omnium, qui nodum huius erroris exsoluere possit, in potestate tua est Xychus. forte oblatum perductumque in regiam uocari iube.' regi adductus primo ita negare inconstanter, ut paruo metu admoto paratum indicem esse appareret. conspectum tortoris uerberumque non sustinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit. extemplo missi, qui legatos comprehenderent, Philoclem, qui praesens erat, oppresserunt: Apelles missus ad Chaeream quendam persequendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit. de Philocle nihil certi uulgatum est: alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum adfirmant. Philippo redintegratus est luctus geminatusque; et infelicitatem suam in liberis grauiorem, quod alter <su>peresset, censebat.

[56] Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret: tantum ut procul abesset, curabat, interim uelut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus uiueret, se defensurus. <is> spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur. Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequa<quam> pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat. 'quando in eam fortunam ueni,' inquit 'Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli, tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est. te unum habeo, quem dignum regno iudicem. si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse. Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum eius substitutum relinquam.' ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et si uita longior suppetisset, haud dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit. ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim uenisset, graui morbo est implicitus. sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat; curisque et uigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, exstinctum esse cum diris exsecrationibus alterius. tamen * * * admoueri potuisset Antigonus, si aut <affuisset aut> statim palam facta esset mors regis. medicus Calligenes, qui curationi praeerat, non exspectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos <equos>, ita ut conuenerat, misit ad Perseum, et mortem regis in aduentum eius omnes, qui extra regiam erant, celauit.

[57] Oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum inuasit. peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad uires bello subtrahendas. nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit. inde praegressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: <Cotto> nobilis erat Bastarna, Antigonus e regiis unus, saepe cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. haud procul Amphipoli fama, in<de> certi nuntii occurrerunt mortuum esse regem. quae res omnem ordinem consilii turbauit. compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret. id ut facere posset, regionum principes donis coluerat, fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas. Dardanorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes dare Bastarnis. duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti. per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque; alia uia traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos: nec enim aut lingua aut moribus [aequales] abhorrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire uidissent. inde in omnem euentum consilia <ac>commodabantur: siue caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore; siue prospere <rem> gessissent, Romanis auersis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in Graecia, quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant.

[58] <Primum> ingressi sunt pacato agmine. <digressu> deinde Cottonis et Antigoni et haud multo post fama mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, <neque> Bastarnae empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent uia. inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum uim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus uicis in montem ingentis altitudinis—Donucam uocant—concesserunt. quo <cum> subire Bastarnae uellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium appropinquantes oppressit. neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti uiderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent. itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas improuidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant. dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid agerent, coeptum. inde orta dissensio, aliis redeundum aliis penetrandum in Dardaniam censentibus: triginta ferme milia hominum Clondico duce, <quo> profecti erant, peruenerunt, cetera multitudo retro, qua uenerat, Apolloniam Mesembriamque repetit. Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit; et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renouandam petendumque, ut rex ab senatu appellaretur, misit. haec eo anno in Macedonia gesta.

[59] Alter consulum Q. Fuluius ex Liguribus triumphauit; quem triumphum magis gratiae quam rerum gestarum magnitudini datum constabat. armorum hostilium magnam uim transtulit, nullam pecuniam admodum. diuisit tamen in singulos milites trecenos aeris, duplex centurionibus, triplex equiti. nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quod forte euenit, ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex praetura triumphauerat. secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Manlius Uulso. praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit. postero die reliqui tres facti, ante diem quartum idus Martias, M. Titinius Curuus Ti. Claudius Nero T. Fonteius Capito. ludi Romani instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Seruilio Caepione Ap. Claudio Centone propter prodigia, quae euenerant. terra mouit; in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita, quae in lectis erant, auerterunt se, lanxque cum integumentis, quae Ioui apposita fuit, decidit de mensa. oleas quoque praegustasse mures in prodigium uersum est. ad ea expianda nihil ultra, quam ut ludi instaurarentur, actum est.