TITI LIVI AB VRBE CONDITA LIBER XXXVIII

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60

[1] Dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia quidem res quietae fuerant, principio a gente Athamanum orto. Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefectis Philippi regio tenebatur praesidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant. Exulanti tum Amynandro in Aetolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniae, spes recuperandi regni facta est. Remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam—id enim caput Athamaniae erat—, si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in Athamaniam se <uenturum. Non diffidere sibi facile con>uenturum cum delectis, quod consilium est gentis, et Nicandro praetore. Quos ubi ad omnia paratos esse uidit, certiores suos inde facit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset. Quattuor primo fuerunt coniurati aduersus Macedonum praesidium. Hi senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt; dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt. Ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diuiserunt; pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. Ita inter omnis conuenit, ut primo quieti, uelut ad priuatam rem agendam uenissent, in foro obuersarentur; die certa multitudinem omnem conuocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda. Vbi ea dies aduenit, et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, litteraeque in alias urbes passim dimissae, ut uindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum. Vndique Macedones expelluntur. Theium oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit; deinde id quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania in potestate erat praeter Athenaeum castellum, finibus Macedoniae subiectum.

[2] Philippus audita defectione Athamaniae cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos peruenit. Ibi relicta maiore parte exercitus —neque enim ad tanta itinera sufficerent—cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, peruenit. Inde proximis temptatis cum facile animaduertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit. Xenonem inde cum mille peditibus praemissum Aethopiam occupare iubet, opportune Argitheae imminentem; quem ubi teneri ab suis locum uidit, ipse circa templum Iouis Acraei posuit castra. Ibi unum diem foeda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit. Euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentis uiae discurrentes. Ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pauor et trepidatio erat, et pro se quisque, quidnam futurum esset, cogitare, si in ualles subiectas rupibus agmen foret demissum. Haec tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim euadere angustias, reuocare primos et eadem, qua uenerat, uia referre coegit signa. Athamanes primo ex interuallo quieti sequebantur; postquam Aetoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt, quidam per notas calles breuiore uia praegressi transitus insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis effusae quam itineris ordinati modo multis armis uirisque relictis flumen traiecerint. Hic finis sequendi fuit. Inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt. Athamanes Aetolique Aethopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt. Macedones parum loco freti ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu inuento expulere eos Athamanes, dispersosque et per inuia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. Multi pauore in derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem euaserunt. Postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.

[3] Amynander recuperato regno legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes, misit. Pacem petebat excusabatque sese, quod per Aetolos recuperasset paternum regnum; Philippum incusabat. Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et maioris partis uoluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem. Amphilochia recepta— nam fuerat quondam Aetolorum—eadem spe in Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem uenit. Dolopes numquam Aetolorum fuerant, Philippi erant. Hi primo ad arma concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et caedem praesidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt. Quibus circumiectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Aetolis fama adfertur Antiochum in Asia uictum ab Romanis; nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fuluiumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse. His territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum ciuitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis erat, praemeditati. Iam M. Fuluius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quae tum contribuerat se Aetolis: siue ad tuendam eam uenirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum esse; siue detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem; nam et copiam in propinquo materiae ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, nauigabilem amnem, opportunum ad comportanda, quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere, et aestatem aptam rei gerendae adesse. His persuaserunt, ut per Epirum duceret.

[4] Consuli ad Ambraciam aduenienti magni operis oppugnatio uisa est. Ambracia tumulo aspero subiecta est; Perranthem incolae uocant. Vrbs, qua murus uergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat. Amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium appellatum. Praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum. Fuluius bina a campo castra, modico inter se distantia interuallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit; ea omnia uallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neue aditus foris ad auxilia intromittenda esset. Ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris conuenerant Aetoli. Inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem uenire in animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus saeptam uiderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, diuidere copias placuit. Cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intrauit. Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte adgredi consilium fuerat haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat; dein, periculosum inceptum ratus, ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam iter conuertit.

[5] Consul iam munimentis,quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admouere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est adgressus. Tria paribus interuallis, faciliore aditu a campo, aduersus Pyrrheum, quod uocant, admouit, unum e regione Aesculapii, unum aduersus arcem. Arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis detergebat pinnas. Oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pauor ac trepidatio cepit; deinde, ut praeter spem stare muros uiderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesue robustos incutiebant; falces ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant; ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant. In hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant. Inde Nicander praetor spem nactus soluendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit. Noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quae aduersus Pyrrheum erant, adgrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pauorem memorabilem rem geri. Et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adiecit et, simul constituta nox uenit, ex composito repente opera est adgressus. Id inceptum conatu quam effectu grauius fuit, quia nulla ab exteriore parte uis admota est, seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius uisum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa ui oppugnabat.

[6] Tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quae omnia simul, sed nec apparatu nec ui simili, Aetoli adgressi sunt: alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, aduenere. Multos primo impetu custodes oppresserunt; dein, postquam clamor tumultusque in castra est perlatus datumque a consule signum, arma capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur. [uno in loco] ferro ignique gesta res; ab duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Aetoli abscesserunt; atrox pugna in unum inclinauerat locum. Ibi diuersis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur et prope certa fouebant spe iam Nicandrum ex composito adfore et terga hostium inuasurum. Haec res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum, postquam nullum ex composito signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam uix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte operum incensa et pluribus aliquanto, quam <ab> ipsis ceciderant, interfectis. Quodsi ex composito acta res fuisset, haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna caede hostium potuisse. Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab eius solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus uelut proditi ab suis segniores ad pericula erant. Iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.

[7] Perseus ubi adesse Aetolos audiuit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit. Et Aetolos inde auocauit populatio maritumae orae. Pleuratus, Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum inuectus adiunctis Achaeorum quae Patris erant nauibus marituma Aetoliae uastabat. Aduersus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, breuioribus semitis occurrebant. Et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudauerant, nec tamen penetrare in urbem poterant; nam et pari celeritate nouus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant. Itaque cum aperta ui parum procederet consuli res, cuniculum occultum uineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem. Cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pauidique, ne iam subrutis muris facta in urbem uia esset, fossam intra murum e regione eius operis, quod uineis contectum erat, ducere instituunt. Cuius ubi ad tantam altitudinem, quantae esse solum infimum cuniculi poterat, peruenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant. Quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum uiam nec fuit magni operis; momento enim ad inane suspenso fulturis ab hostibus muro peruenerunt. Ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi uellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis. Noua etiam haud magni operis aduersus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res. Dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. Hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum uerso posuerunt. Per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas uocant, ad summouendos hostes eminebant. Scintillam leuem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt. Inde non solum magna uis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, uix durare quisquam intus poterat.

[8] Cum in hoc statu ad Ambraciam res esset,legati ab Aetolis Phaeneas et Damoteles cum liberis mandatis decreto gentis ad consulem uenerunt. Nam praetor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari cerneret, alia infestam oram nauibus hostium esse, alia Amphilochos Dolopiam<que> a Macedonibus uastari, nec Aetolos ad tria simul diuersa bella occursantis sufficere, conuocato concilio Aetoliae principes, quid agendum esset, consuluit. Omnium eo sententiae decurrererunt, ut pax, si posset, aequis, si minus, tolerandis condicionibus peteretur; Antiochi fiducia bellum susceptum; Antiocho terra marique superato et prope extra orbem terrae ultra iuga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli? Phaeneas et Damoteles quod e re Aetolorum, ut in tali casu, fideque sua esse censerent, agerent; quod enim sibi consilium aut cuius rei electionem a fortuna relictam? Cum his mandatis legati missi orare consulem, ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis, miseriis certe coactae insanire; non plus mali meritos Aetolos Antiochi bello, quam boni ante, cum aduersus Philippum bellatum sit, fecisse; nec tum large gratiam relatam sibi, nec nunc immodice poenam iniungi debere. Ad ea consul respondit magis saepe quam uere umquam Aetolos pacem petere. Imitarentur Antiochum in petenda pace, quem in bellum traxissent; non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno, excessisse. Aetolos nisi inermes de pace agentes non auditurum se; arma illis prius equosque omnis tradendos esse, deinde mille talentum argenti populo Romano dandum, cuius summae dimidium praesens numeretur, si pacem habere uellent. Ad ea adiecturum etiam in foedus esse, ut eosdem quos populus Romanus amicos atque hostis habeant.

[9] Aduersus quae legati, et quia grauia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles nouerant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re integra praetorem et principes consulerent. Clamore et iurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcumque pacem referre iussi, cum redirent Ambraciam, Acarnanum insidiis prope uiam positis, cum quibus bellum erat, circumuenti Thyrreum custodiendi deducuntur. Haec mora iniecta est paci, cum iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad deprecandum pro iis uenerant, apud consulem essent. Amynander quoque Athamanum rex fide accepta uenerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe, ubi maiorem partem temporis exulauerat, quam pro Aetolis sollicitus. Per hos certior factus consul de casu legatorum adduci eos a Thyrreo iussit; quorum post aduentum agi coeptum est de pace. Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses compelleret ad deditionem. <ad> id cum per colloquia principum succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu ingressus urbem partim consilio partim precibus euicit, ut permitterent se Romanis. Et Aetolos C. Valerius, Laeuini filius, qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, consulis frater matre eadem genitus, egregie adiuuit. Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas. Dein <Aetolis condiciones pacis dictae:> quingenta Euboica ut darent talenta, ex quibus ducenta praesentia, trecenta per annos sex pensionibus aequis; captiuos perfugasque redderent Romanis; urbem ne quam formulae sui iuris facerent, quae post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in Graeciam, aut ui capta ab Romanis esset aut uoluntate in amicitiam uenisset; Cephallania insula ut extra ius foederis esset. Haec quamquam spe ipsorum aliquanto leuiora erant, petentibus Aetolis, ut ad concilium referrent, permissum est. Parua disceptatio de urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando fuissent, auelli uelut a corpore suo aegre patiebantur; ad unum omnes tamen accipi pacem iusserunt. Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo dederunt. Signa aenea marmoreaque et tabulae pictae, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia auectaque; nihil praeterea tactum uiolatumue.

[10] Profectus ab Ambracia consul in mediterranea Aetoliae ad Argos Amphilochium—uiginti duo milia ab Ambracia abest—castra posuit. Eo tandem legati Aetoli mirante consule, quod morarentur, uenerunt. Inde, postquam approbasse pacem concilium Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque, ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur, C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. Praeoccupatas auris animosque principum Romae criminibus Philippi inuenerunt, qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi querens, praesidiaque sua, postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, auerterat senatum ab audiendis precibus eorum. Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon Hicesiae filius eloquentia etiam dicitur mouisse; qui uulgata similitudine, mari tranquillo, quod uentis concitaretur, aequiperando multitudinem Aetolorum, usus, cum in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat; postquam flare ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas et Damocritus coepissent, tum illam tempestatem coortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum intulisset.

[11] Diu iactati Aetoli tandem, ut condiciones pacis conuenirent, effecerunt. Fuerunt autem hae: 'imperium maiestatemque populi Romani gens Aetolorum conseruato sine dolo malo; ne quem exercitum, qui aduersus socios amicosque eorum ducetur, per fines suos transire sinito, neue ulla ope iuuato; hostis eosdem habeto quos populus Romanus, armaque in eos ferto, bellumque pariter gerito; perfugas fugitiuos captiuos reddito Romanis sociisque, praeterquam si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui tum hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana Aetoli essent; aliorum qui comparebunt intra dies centum Corcyraeorum magistratibus sine dolo malo tradantur; qui non comparebunt, quando quisque eorum primum inuentus erit, reddatur; obsides quadraginta arbitratu consulis Romanis dato ne minores duodecim annorum neu maiores quadraginta, obses ne esto praetor, praefectus equitum, scriba publicus, neu quis, qui ante obses fuit apud Romanos; Cephallania extra pacis leges esto.' De pecuniae summa, quam penderent, pensionibusque eius nihil ex eo, quod cum consule conuenerat, mutatum; pro argento si aurum dare mallent, darent, conuenit, dum pro argenteis decem aureus unus ualeret. 'Quae urbes, qui agri, qui homines Aetolorum iuris aliquando fuerunt, qui eorum T. Quinctio Cn. Domitio consulibus postue eos consules aut armis subacti aut uoluntate in dicionem populi Romani uenerunt, ne quem eorum Aetoli recepisse uelint; Oeniadae cum urbe agrisque Acarnanum sunto.' His legibus foedus ictum cum Aetolis est.

[12] Eadem non aestate solum, sed etiam iisdem prope diebus, quibus haec a M. Fuluio consule in Aetolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallograecia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam. Vere primo Ephesum consul uenit, acceptisque copiis ab L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit, qua collaudata uirtute eorum, quod cum Antiocho uno proelio debellassent, adhortatus eos <ad> nouum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis iuuissent Antiochum, et adeo indomita haberent ingenia, ut nequiquam Antiochus emotus ultra iuga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit. Laeti milites cum frequenti adsensu consulem audiuerunt, partem uirium Antiochi fuisse Gallos credentes; rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore. Eumenen haud in tempore abesse —Romae tum erat—credere consul, gnarum locorum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum opes. Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum ad comparandum dimittit. Paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat. Consul collaudato iuuene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia uado superari amnis non poterat et contrahendae naues erant ad exercitum traiciendum. Transgressi Maeandrum ad Hieran Comen peruenerunt.

[13] Fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes uersibus haud inconditis dare uates dicuntur. Hinc alteris castris ad Harpasum flumen uentum est, quo legati ab Alabandis uenerunt, ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. Eodem et Athenaeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone uenit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. Consul tribuno militum misso cum modica manu castellum ui cepit, captum Alabandensibus reddit. Ipse nihil uia degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra. Huius amnis fontes Celaenis oriuntur. Celaenae urbs caput quondam Phrygiae fuit; migratum inde haud procul ueteribus Celaenis, nouaeque urbi Apameae nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis. Et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque ita tenet, Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse. Maeander ex arce summa Celaenarum ortus, media urbe decurrens, per Caras primum, deinde Ionas in sinum maris editur, qui inter Prienen et Miletum est. Ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum uenit. Parua disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat. Discussa ea quoque est constantia consulis, qui misso tribuno edixit, ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent. Inde ad Gordiutichos quod uocant processum est. Ex eo loco ad Tabas tertiis castris peruentum. In finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quae uergit ad Pamphylium mare. Integris uiribus regionis eius feroces ad bellandum habebat uiros. Tum quoque equites in agmen Romanum eruptione facta haud modice primo impetu turbauere; deinde ut apparuit nec numero se nec uirtute pares esse, in urbem compulsi ueniam erroris petebant, dedere urbem parati. Quinque et uiginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata; ita in deditionem accepti.

[14] Tertio inde die ad Casum amnem peruen tum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt. Ad Thabusion castellum imminens flumini Indo uentum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus. Haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno ciuitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, ueniebat. Ad temptandum eius animum C. Heluium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul praemittit. Huic agmini iam finis ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere; orabant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant. Heluius integros a populatione agros seruaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit. Quibus eadem referentibus consul 'neque Romani' inquit 'bonae uoluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.' Perturbati hac uoce legati nihil aliud petere, quam ut coronam acciperet ueniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret. Permissu consulis postero die in castra tyrannus uenit, uestitus comitatusque uix ad priuati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis. Erant autem sub eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur. Ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et uiginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur. 'Enimuero' inquit consul 'ferri iam ludificatio ista non potest. Parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia. Quinque et uiginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? Quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.' Hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae. Et paulatim illiberali adiectione nunc per cauillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. Adiecta decem milia medimnum frumenti. Haec omnia intra sex dies exacta.

[15] A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra. Postero die [et] praeter Caralitin paludem agmen ductum; ad Madamprum manserunt. Inde progredientibus ab Lago, proxima urbe, metu incolae fugerunt; uacuum hominibus et refertum rerum omnium copia oppidum diripuerunt. Inde ad Lysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatum amnem progressi. Termessenses eo tempore Isiondensium arcem urbe capta oppugnabant. Inclusi, cum alia spes auxilii nulla esset, legatos ad consulem orantes opem miserunt: cum coniugibus ac liberis in arce inclusos se mortem in dies, aut ferro aut fame patiendam, expectare. Volenti consuli causa in Pamphyliam deuertendi oblata est. Adueniens obsidione Isiondensis exemit; Termesso pacem dedit quinquaginta talentis argenti acceptis; item Aspendiis ceterisque Pamphyliae populis. Ex Pamphylia rediens ad fluuium Taurum primo die, postero ad Xylinen quam uocant Comen posuit castra. Profectus inde continentibus itineribus ad Cormasa urbem peruenit. Darsa proxima urbs erat; eam metu incolarum desertam, plenam omnium rerum copia inuenit. Progredienti praeter paludes legati ab Lysinoe dedentes ciuitatem uenerunt. Inde in agrum Sagalassenum, uberem fertilemque omni genere frugum, uentum est. Colunt Pisidae, longe optimi bello regionis eius. Cum ea res animos fecit, tum agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter paucas munitae urbis. Consul, quia nulla legatio ad finem praesto fuerat, praedatum in agros misit. Tum demum fracta pertinacia est, ut ferri agique res suas uiderunt; legatis missis pacti quinquaginta talentis et uiginti milibus medimnum tritici, uiginti hordei, pacem impetrauerunt. Progressus inde ad Rhotrinos fontes ad uicum, quem Acoridos Comen uocant, posuit castra. Eo Seleucus ab Apamea postero die uenit. Aegros inde et inutilia impedimenta cum Apameam dimisisset, ducibus itinerum ab Seleuco acceptis profectus eo die in Metropolitanum campum, postero die Dynias Phrygiae processit. Inde Synnada uenit, metu omnibus circa oppidis desertis. Quorum praeda iam graue agmen trahens uix quinque milium die toto itinere perfecto ad Beudos, quod uetus appellant, peruenit. Ad Anabura inde, et altero die ad Alandri fontes, tertio ad Abbassium posuit castra. Ibi plures dies statiua habuit, quia peruentum erat ad Tolostobogiorum fines.

[16] Galli, magna hominum uis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam gentem, per quas ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos peruenerunt. Ibi seditio orta est; ad uiginti milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a Brenno in Thraeciam iter auertunt. Vbi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo Byzantium cum peruenissent, aliquamdiu oram Propontidis, uectigalis habendo regionis eius urbes, obtinuerunt. Cupido inde eos in Asiam transeundi, audientis ex propinquo, quanta ubertas eius terrae esset, cepit; et Lysimachia fraude capta Chersonesoque omni armis possessa ad Hellespontum descenderunt. Ibi uero exiguo diuisam freto cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad Antipatrum praefectum eius orae de transitu mittebant. Quae res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus noua inter regulos seditio orta est. Lonorius retro, unde uenerat, cum maiore parte hominum repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas tectas naues et tris lembos adimit. Iis alios atque alios dies noctesque trauehendo intra paucos dies omnis copias traicit. Haud ita multo post Lonorius adiuuante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio transmisit. Coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia Nicomedi dant aduersus Ziboetam, tenentem partem Bithyniae, gerenti bellum. Atque eorum maxime opera deuictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit. Profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. Non plus ex uiginti milibus hominum quam decem armata erant. Tamen tantum terroris omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae propinquis, imperio parerent. Postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tris partis, qua cuique populorum suorum uectigalis Asia esset, diuiserunt. Trocmis Hellesponti ora data; Tolostobogii Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea Asiae sortiti sunt. Et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant, sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepere. Tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent. Primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis Eumenis; audacique incepto praeter opinionem omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit. Non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent imperio; eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt. Tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non peruenturum.

[17] Cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis eius, quia bellum gerendum erat, pro contione milites in hunc maxime modum adlocutus est consul: 'non me praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt gentium Gallos fama belli praestare. Inter mitissimum genus hominum ferox natio peruagata bello prope orbem terrarum sedem cepit. Procera corpora, promissae et rutilatae comae, uasta scuta, praelongi gladii; ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem. Sed haec, quibus insolita atque insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant; Romanis Gallici tumultus adsueti, etiam uanitates notae sunt. Semel primo congressu ad Aliam eos olim fugerunt maiores nostri; ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto orbe terrarum acti sunt. Iam usu hoc cognitum est: si primum impetum, quem feruido ingenio et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol puluis sitis, ut ferrum non admoueas, prosternunt. Non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed uir unus cum uiro congrediendo T. Manlius, M. Valerius, quantum Gallicam rabiem uinceret Romana uirtus, docuerunt. Iam M. Manlius unus agmine scandentis in Capitolium detrusit Gallos. Et illis maioribus nostris cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat; hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci uere, quod appellantur; sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad seruandam indolem ualent, quantum terrae proprietas caelique, sub quo aluntur, mutat. Macedones, qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros Parthos Aegyptios degenerarunt; Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex Spartana dura illa et horrida disciplina mansit? <Est> generosius, in sua quidquid sede gignitur; insitum alienae terrae in id, quo alitur, natura uertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, uictos uictores, caedetis. Magis uereor, ne parum inde gloriae, quam ne nimium belli sit. Attalus eos rex saepe fudit fugauitque. Nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam siluestrem primo seruare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse. Eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum auique fuerunt? Extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt. Duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia omnium rerum saginaret. Vberrimo agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua uenerant, mansuefacta est feritas. Vobis mehercule, Martiis uiris, cauenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae: tantum hae peregrinae uoluptates ad extinguendum uigorem animorum possunt; tantum contagio disciplinae morisque accolarum ualet. Hoc tamen feliciter euenit, quod sicut uim aduersus uos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum qua uenerunt, bellique gloriam uictores eandem inter socios habebitis, quam si seruantis anticum specimen animorum Gallos uicissetis.'

[18] Contione dimissa missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis manserat amicitia et negauerat Antiocho aduersus Romanos auxilia, castra mouit. Primo die ad Alandrum flumen, postero ad uicum quem uocant Tyscon uentum. Eo legati Oroandensium cum uenissent amicitiam petentes, ducenta talenta his sunt imperata, precantibusque, ut domum renuntiarent, potestas facta. Ducere inde exercitum consul ad Pliten intendit; deinde ad Alyattos castra posita. Eo missi ad Eposognatum redierunt, et legati reguli orantes, ne Tectosagis bellum inferret; ipsum in eam gentem iturum Eposognatum persuasurumque, ut imperata faciant. Data uenia regulo, duci inde exercitus per Axylon quam uocant terram coeptus. Ab re nomen habet: non ligni modo quicquam, sed ne spinas quidem aut ullum aliud alimentum fert ignis; fimo bubulo pro lignis utuntur. Ad Cuballum, Gallograeciae castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium equites, nec turbarunt tantum Romanas stationes repente inuecti, sed quosdam etiam occiderunt. Qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugauitque Gallos et aliquot fugientis occidit. Inde consul, ut qui iam ad hostis peruentum cerneret, explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat. Et continentibus itineribus cum ad Sangarium flumen uenisset, pontem, quia uado nusquam transitus erat, facere instituit. Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluuio; inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam quod piscium accolis ingentem uim praebet. Transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, uaticinantes fanatico carmine deam Romanis uiam belli et uictoriam dare imperiumque eius regionis. Accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit. Postero die ad Gordium peruenit. Id haud magnum quidem oppidum est, sed plus quam mediterraneum celebre et frequens emporium. Tria maria pari ferme distantia interuallo habet, ad Hellespontum, ad Sinopen, et alterius orae litora, qua Cilices maritimi colunt; multarum magnarumque praeterea gentium finis contigit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere. Id tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium inuenerunt. Ibi statiua habentibus legati ab Eposognato uenerunt nuntiantes profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequi impetrasse; ex campestribus uicis agrisque frequentes demigrare et cum coniugibus ac liberis, quae ferre atque agere possint, prae se agentis portantisque Olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tueantur.

[19] Certiora postea Oroandensium legati attulerunt, Tolostobogiorum ciuitatem Olympum montem cepisse; diuersos Tectosagos alium montem, Magaba qui dicatur, petisse; Trocmos coniugibus ac liberis apud Tectosagos depositis armatorum agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre. Erant autem tunc trium populorum reguli Ortiago et Combolomarus et Gaulotus. Iis haec maxime ratio belli sumendi fuerat, quod cum montes editissimos regionis eius tenerent, conuectis omnibus, quae ad usum quamuis longi temporis sufficerent, taedio se fatigaturos hostem censebant: nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos, et, si conarentur, uel parua manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos. Et cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta uerticibus iis, quos insederant, circumiecere. Minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa adfatim praebituram asperitatem ipsam locorum credebant.

[20] Consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem uim pilorum, uelitarium hastarum, sagittarum glandisque et modicorum, qui funda mitti possent, lapidum parauerat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat. Postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum uisendum equites hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam auerterunt; occisi quoque pauci fugientium, uulnerati plures. Tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumuectus montem, animaduertit meridiana regione terrenos et placide accliues ad quendam finem colles esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inuiis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestiuo occasu. Haec contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra; postero, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum diuisum ducere ad hostem pergit. Ipse cum maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum praebebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet; si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus uim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi; C. Heluium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde ab occasu aestiuo erigere agmen. Et Attali auxilia trifariam aequo numero diuisit, secum esse ipsum iuuenem iussit. Equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit; edictum praefectis, ut intenti, quid ubique geratur, animaduertant opemque ferre, quo postulet res, possint.

[21] Galli [et] ab duobus lateribus satis fidentes inuia esse, ab ea parte, quae in meridiem uergeret, ut armis clauderent uiam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem uiae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati ueluti castello iter impedituros. Quod ubi Romani uiderunt, expediunt sese ad pugnam. Ante signa modico interuallo uelites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli <et> Thraeces; signa peditum ut per arduum, leni gradu ducuntur, ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum uitarent, pede collato non uiderentur pugnaturi. Missilibus ex interuallo loci proelium commissum est, primo par, Gallos loco adiuuante, Romanos uarietate et copia telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat. Scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. Nec tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat. Saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum uenisset, <et> ut insueti, nec arte nec uiribus adiuuantes ictum, utebantur. Sagittis glande iaculis incauti [et] ab omni parte configebantur nec, quid agerent, ira et pauore occaecatis animis cernebant, et erant deprensi genere pugnae, in quod minime apti sunt. Nam quemadmodum comminus, ubi in uicem pati et inferre uulnera licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto et procul leuibus telis uulnerantur, nec, quo ruant caeco impetu, habent, uelut ferae transfixae in suos temere incurrunt. Detegebat uulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores patebant plagae, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur. Sed non tam patentibus plagis mouentur; interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui uulnere in speciem urit, et scrutantis, qua euellant, telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam paruae perimentis uersi pestis prosternunt corpora humi, sicut tum passim procumbebant; alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus uenerant, gladiis a uelitibus trucidabantur. Hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laeuam hastis stringit gladium. Pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab leui armatura superatos se uiderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pauoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset. Romanos uictores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.

[22] Sub idem tempus L. Manlius et C. Heluius, cum, quoad uiam colles obliqui dederunt, escendissent, postquam ad inuia uentum est, flexere iter in partem montis, quae una habebat iter, et sequi consulis agmen modico uterque interuallo uelut ex composito coeperunt, quod primo optimum factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi; subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo saepe usui fuerunt, ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri pugnam excipiant. Consul, postquam ad tumulos ab leui armatura captos prima signa legionum peruenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet; simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat, et, cum leuis armatura proelium tale ediderit, quid ab legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis fortissimorum militum expectari? Castra illis capienda esse, in quae compulsus ab leui armatura hostis trepidet. Praecedere tamen iubet leuem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat. Iam castris appropinquabant; et Galli, ne parum se munimenta sua tegerent, armati pro uallo constiterant. Obruti deinde omni genere telorum, cum, quo plures atque densiores erant, eo minus uani quicquam intercideret teli, intra uallum momento temporis compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis. In multitudinem compulsam in castra uis ingens missilium telorum coniciebatur, et uulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus significabat. In eos, qui portas stationibus suis clauserant, legionum antesignani pila coniecerunt. Iis uero non uulnerabantur, sed transuerberatis scutis plerique inter se conserti haerebant; nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt.

[23] Patentibus iam portis, priusquam irrumperent uictores, fuga e castris Gallorum in omnis partes facta est. Ruunt caeci per uias, per inuia; nulla praecipitia saxa, nullae rupes obstant; nihil praeter hostem metuunt; itaque plerique, praecipites per uastam altitudinem prolapsi, <contusi> aut debilitati exanimantur. Consul captis castris direptione praedaque abstinet militem; sequi pro se quemque et instare et perculsis pauorem addere iubet. Superuenit et alterum cum L. Manlio agmen; nec eos castra intrare sinit; protinus ad persequendos hostis mittit, et ipse paulo post tradita captiuorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pauore quam plurimi caesi forent aut capti. Egresso consule C. Heluius cum tertio agmine aduenit, nec continere suos ab direptione castrorum ualuit, praedaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnae non interfuerant, facta est. Equites diu ignari et pugnae et uictoriae suorum steterunt; deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere. Numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnis amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inuiis in profundae altitudinis conualles delapsa est, pars in siluis uepribusque occisa. Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum auctor est caesa, Ualerius Antias, qui magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus decem milia. Numerus captiuorum haud dubie milia quadraginta expleuit, quia omnis generis aetatisque turbam secum traxerant demigrantium magis quam in bellum euntium modo. Consul armis hostium [in] uno concrematis cumulo ceteram praedam conferre omnis iussit, et aut uendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam aequissima esset, per milites diuisit. Laudati quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito quisque, ante omnis Attalus summo ceterorum adsensu; nam singularis eius iuuenis cum uirtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.

[24] Supererat bellum integrum cum Tectosagis. Ad eos profectus consul tertiis castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, peruenit, unde hostes paulo plus decem milia aberant. Vbi cum statiua essent, facinus memorabile a captiua factum est. Orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures captiuos; cui custodiae centurio praeerat et libidinis et auaritiae militaris. Is primo animum temptauit; quem cum abhorrentem a uoluntario uideret stupro, corpori, quod seruum fortuna erat, uim fecit. Deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam. Certo auri pondere pactus, ne quem suorum conscium haberet, ipsi permittit, ut, quem uellet, unum ex captiuis nuntium ad suos mitteret. Locum prope flumen constituit, quo duo ne plus necessarii captiuae cum auro uenirent nocte insequenti ad eam accipiendam. Forte ipsius mulieris seruus inter captiuos eiusdem custodiae erat. Hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit. Nocte insequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum et centurio cum captiua uenit. Vbi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici—tanti enim pepigerat—expleret, mulier lingua sua, stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent, imperauit. Iugulati praecisum caput ipsa inuolutum ueste ferens ad uirum Orgiagontem, qui ab Olympo domum refugerat, peruenit; quem priusquam complecteretur, caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique, cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam muliebre esset, et iniuriam corporis et ultionem uiolatae per uim pudicitiae confessa uiro est, aliaque, ut traditur, sanctitate et grauitate uitae huius matronalis facinoris decus ad ultimum conseruauit.

[25] Ancyram in statiua oratores Tectosagum ad consulem uenerunt petentes, ne ante [ab Ancyra] castra moueret, quam collocutus cum suis regibus esset: nullas condiciones pacis iis non bello fore potiores. Tempus in posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est uisus. Quo cum consul ad tempus cum praesidio quingentorum equitum uenisset nec ullo Gallorum ibi uiso regressus in castra esset, oratores idem redeunt, excusantes religione obiecta uenire reges non posse; principes gentis, per quos aeque res transigi posset, uenturos. Consul se quoque Attalum missurum dixit. Ad hoc colloquium utrimque uentum est. Trecentos equites Attalus praesidii causa cum adduxisset, iactatae sunt pacis condiciones; finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, conuenit, uti consul regesque eo loco postero die congrederentur. Frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, donec res suas, quibus periclitari nolebant, cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto aduersus colloquii fraudem, insidiabantur. Mille ad eam rem ex omni numero audaciae expertae delegerunt equites; et successisset fraudi, ni pro iure gentium, cuius uiolandi consilium initum erat, stetisset fortuna. Pabulatores lignatoresque Romani in eam partem, in qua colloquium futurum erat, ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum; suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt. Consul, adfirmante Attalo uenturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem quo antea praesidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis cum impetu hostili uidet Gallos uenientis. Constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus iussis primo constanter initium pugnae excepit nec cessit; dein, cum praegrauaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit; postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus conseruandis praesidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt. Tum uero instare dissipatis Galli et caedere; magnaque pars oppressa foret, ni statio pabulatorum, sescenti equites occurrissent. Ii procul clamore pauido suorum audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt. Itaque uersa extemplo fortuna est, uersus a uictis in uictores terror. Et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obuius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur. Pauci ergo effugerunt; captus est nemo maior multo pars per fidem uiolati colloquii poenas morte luerunt. Romani ardentibus ira animis postero die omnibus copiis ad hostem perueniunt.

[26] Biduum natura montis per se ipsum exploranda, ne quid ignoti esset, absumpsit consul; tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, in quattuor partes diuisas copias educit, duas, ut medio monte duceret, duas ab lateribus, ut aduersus cornua Gallorum erigeret. Hostium quod roboris erat, Tectosagi et Trocmi, mediam tenebant aciem, milia hominum quinquaginta; equitatum, quia equorum nullus erat inter inaequales rupes usus, ad pedes deductum, decem milia hominum, ab dextro locauerunt cornu; Ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in laeuo quattuor ferme milium numerum explebant. Consul, sicut in Olympo monte, prima in acie locata leui armatura, telorum omnis generis ut aeque magna uis ad manum esset, curauit. Vbi appropinquarunt, omnia eadem utrimque, quae fuerant in priore proelio, erant praeter animos et uictoribus ab re secunda auctos et hostibus <fractos>, quia, etsi non ipsi uicti erant, suae gentis hominum cladem pro sua ducebant. Itaque a paribus initiis coepta res eundem exitum habuit. Velut nubes leuium telorum coniecta obruit aciem Gallorum. Nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne nudarent undique corpus ad ictus, audebant, et stantes, quo densiores erant, hoc plura, uelut destinatum petentibus, uulnera accipiebant. Consul iam per se turbatis si legionum signa ostendisset, uersuros extemplo in fugam omnis ratus receptis inter ordines uelitibus et alia turba auxiliorum aciem promouit.

[27] Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhaerentia corporibus gerentes tela fessique et stando et uulneribus ne primum quidem impetum et clamorem Romanorum tulerunt. Fuga ad castra inclinauit; sed pauci intra munimenta sese recepere; pars maior dextra laeuaque praelati, qua quemque impetus tulit, fugerunt. Victores usque ad castra secuti ceciderunt terga; deinde in castris cupiditate praedae haeserunt, nec sequebatur quisquam. In cornibus Galli diutius steterunt, quia serius ad eos peruentum est; ceterum ne primum quidem coniectum telorum tulerunt. Consul quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad sequendos hostis misit. Per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum in fuga—nam pugna nulla fuit—ceciderunt; reliqui flumen Halyn traiecerunt. Romanorum pars magna ea nocte in castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul reduxit. Postero die captiuos praedamque recensuit, quae tanta fuit, quantam auidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coaceruare potuit. Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt. Eos Manlius Ephesum uenire iussit; ipse—iam enim medium autumni erat —locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans uictorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.

[28] Dum haec in Asia geruntur, in ceteris prouinciis tranquillae res fuerunt. Censores Romae T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum legerunt; princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus; quattuor soli praeteriti sunt, nemo curuli usus honore. Et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit. Substructionem super Aequimelium in Capitolio et uiam silice sternendam a porta Capena ad Martis locauerunt. Campani, ubi censerentur, senatum consuluerunt; decretum, uti Romae censerentur. Aquae ingentes eo anno fuerunt; Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundauit. Ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fuluius perdomitis Aetolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa ciuitates insulae misit percontatum, utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent. Metus ad omnes ualuit, ne deditionem recusarent. Obsides inde imperatos pro uiribus inopes populi * * uicenos autem Cranii et Palenses et Samaei dederunt. Insperata pax Cephallaniae adfulserat, cum repente una ciuitas, incertum quam ob causam, Samaei desciuerunt. Quia opportuno loco urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare cogerentur ab Romanis. Ceterum ipsine sibi eum finxerint metum et timore uano quietum excitauerint malum, an iactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est, nisi quod datis iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum quidem precibus—miserat enim sub muros consul ad temptandam misericordiam parentium populariumque—desistere ab incepto uoluerunt. Oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est. Apparatum omnem tormentorum machinarumque trauectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant, inpigre milites perfecerunt. Duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.

[29] Nec ab Samaeis quicquam, quo aut opera aut hostis arceri posset, praetermissum est. Duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper iuxta ualidum pro diruto nouum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium, nunc in stationes; et plerumque his proeliis superiores erant. Vna ad coercendos inuenta, haud magna memoratu, res est. Centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti. A pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare apertum incessentes exercebantur. Itaque longius certiusque et ualidiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt. Et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena uolutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, uelut neruo missa excutiatur. Coronas modici circuli magno ex interuallo loci adsueti traicere non capita solum hostium uulnerabant, sed quem locum destinassent oris. Hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neue tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos, ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantis quiete spectarent. Quattuor menses obsidionem Same sustinuit. Cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent aut uulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus et animis essent, Romani nocte per arcem, quam Cyneatidem uocant—nam urbs in mare deuexa in occidentem uergit—, muro superato in forum peruenerunt. Samaei postquam captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum coniugibus ac liberis in maiorem refugerunt arcem. Inde postero die dediti direpta urbe sub corona omnes uenierunt.

[30] Consul compositis rebus Cephallaniae, praesidio Samae imposito, in Peloponnesum iam diu accersentibus Aegiensibus maxime ac Lacedaemoniis traiecit. Aegium a principio Achaici concilii semper conuentus gentis indicti sunt, seu dignitati urbis id seu loci opportunitati datum est. Hunc morem Philopoemen eo primum anno labefactare conatus legem parabat ferre, ut in omnibus ciuitatibus, quae Achaici concilii essent, in uicem conuentus agerentur. Et sub ad uentum consulis damiurgis ciuitatium, qui summus est magistratus, Aegium euocantibus Philopoemen— praetor tum erat—Argos conuentum edixit. Quo cum appareret omnes ferme conuenturos, consul quoque, quamquam Aegiensium fauebat causae, Argos uenit; ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit. Lacedaemonii deinde eum in sua certamina auerterunt. Sollicitam eam ciuitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicae orae castellis, quae omnis adempta erat, habitabant. Id aegre patientes Lacedaemonii, ut aliqua liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam alioue quo mitterent legatos, simul ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios usus esset, nocte adorti uicum maritimum nomine Lan improuiso occupauerunt. Vicani quique ibi exules habitabant primo inopinata re territi sunt; deinde sub lucem congregati leui certamine expulerunt Lacedaemonios. Terror tamen omnem maritimam oram peruasit, legatosque communiter et castella omnia uicique et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achaeos miserunt.

[31] Philopoemen praetor, iam inde ab initio exulum causae [et] amicus, et auctor semper Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum, concilium querentibus dedit, decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achaeorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella et uicos tradidissent, et, cum abstinere iis ex foedere Lacedaemonii deberent, Las uicus oppugnatus esset, caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achaeis, uiolatum uideri foedus. Ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem missi sunt. Id imperium adeo superbum et indignum Lacedaemoniis uisum est, ut, si antiqua ciuitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint. Maxime autem consternauit eos metus, si semel primis imperiis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet. Furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreuerunt renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fuluio quique Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum, ut ueniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.

[32] Id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium ciuitatium, quae eius concilii erant, consensu bellum Lacedaemoniis indictum est. Ne extemplo gereretur, hiems impediit; incursionibus tamen paruis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam nauibus a mari fines eorum uastati. Hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti. Magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fouendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit. Vtrimque legatio missa Romam est. Exules quoque Lacedaemoniorum suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt. Diophanes et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se conuenientis orationes habuerunt. Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime controuersias inter Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse; Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis ex foedere ac legibus suis, quae decressent, agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores essent, praestarent. Magnae auctoritatis apud Romanos tum gens Achaeorum erat; nouari tamen nihil de Lacedaemoniis placebat. Ceterum responsum ita perplexum fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur. Hac potestate immodice Achaei ac superbe usi sunt. Philopoemeni continuatur magistratus.

[33] Qui ueris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedaemoniorum posuit, legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et ciuitatem in pace futuram, si id fecisset, pollicentis, et illos nihil indicta causa passuros. Silentium prae metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis uim abfuturam, donec causam dixissent. Ierunt etiam alii illustres uiri, et aduocati priuatis, et quia pertinere causam eorum ad rem publicam censebant. Numquam alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum adduxerant in finis, quia nihil aeque alienaturum animos ciuitatis uidebatur; tunc exercitus totius prope antesignani exules erant. Hi uenientibus Lacedaemoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur irae, ferocissimi exulum impetum in Lacedaemonios fecerunt. Cum illi deos et fidem legatorum testarentur, et legati et praetor summouere turbam et protegere Lacedaemonios uinclaque iam quosdam inicientis arcere. Crescebat tumultu concitato turba; et Achaei ad spectaculum primo concurrebant; deinde uociferantibus exulibus, quae passi forent, et orantibus opem adfirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros, si eam praetermisissent; foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse; priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his uocibus multitudo ad uocem unius, qui, ut ferirent, inclamauit, saxa coniecit. Atque ita decem septem, quibus uincula per tumultum iniecta erant, interfecti sunt. Sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus praetor uim arcuerat, non quia saluos uellet, sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti multitudini iratae, cum auersis auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.

[34] Hoc metu iniecto Lacedaemoniis imperatum primum, uti muros diruerent; deinde, ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent; tum uti quae seruitia tyranni liberassent—ea magna multitudo erat—ante diem certam abirent; qui ibi mansissent, eos prendendi abducendi uendendi Achaeis ius esset; Lycurgi leges moresque abrogarent, Achaeorum adsuescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis fore et de omnibus rebus facilius consensuros. Nihil oboedientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec aegrius passi sunt quam exules reduci. Decretum Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituendis iis factum est; et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos—ita enim uocabant qui ab tyrannis liberati erant—urbe excessisse <et> in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et uendere iure praedae placuit. Multi comprehensi uenierunt. Porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achaeorum refecta est, quam Lacedaemonii diruerant. Et ager Belbinates, quem iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, restitutus eidem ciuitati ex decreto uetere Achaeorum, quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante. Per haec uelut eneruata ciuitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant, sublata.

[35] A concilio, ubi ad consulem inter Achaeos Lacedaemoniosque disceptatum est, M. Fuluius, quia iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam creauit consules M. Valerium Messalam et C. Liuium Salinatorem, cum M. Aemilium Lepidum inimicum eo quoque anno petentem deiecisset. Praetores inde creati Q. Marcius Philippus M. Claudius Marcellus C. Stertinius C. Atinius P. Claudius Pulcher L. Manlius Acidinus. Comitiis perfectis consulem M. Fuluium in prouinciam et ad exercitum redire placuit, eique et collegae Cn. Manlio imperium in annum prorogatum est. Eo anno in aede Herculis signum dei ipsius ex decemuirorum responso, et seiuges in Capitolio aurati a P. Cornelio positi; consulem dedisse inscriptum est. Et duodecim clipea aurata ab aedilibus curulibus P. Claudio Pulchro et Ser. Sulpicio Galba sunt posita ex pecunia, qua frumentarios ob annonam compressam damnarunt; et aedilis plebi Q. Fuluius Flaccus duo signa aurata uno reo damnato—nam separatim accusauerant—posuit; collega eius A. Caecilius neminem condemnauit. Ludi Romani ter, plebei quinquiens toti instaurati. M. Valerius Messala inde et C. Liuius Salinator consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica deque prouinciis et exercitibus senatum consuluerunt. De Aetolia et Asia nihil mutatum est; consulibus alteri Pisae cum Liguribus, alteri Gallia prouincia decreta est. Comparare inter se aut sortiri iussi et nouos exercitus, binas legiones, scribere, et ut sociis Latini nominis quina dena milia peditum imperarent et mille et ducentos equites. Messalae Ligures, Salinatori obtigit Gallia. Praetores inde sortiti sunt: M. Claudio urbana, P. Claudio peregrina iurisdictio euenit; Q. Marcius Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sortitus.

[36] De exercitibus ita placuit: ex Gallia legiones, quae sub C. Laelio fuerant, ad M. Tuccium propraetorem in Bruttios traduci, et, qui in Sicilia esset, dimitti exercitum, et classem, quae ibi esset, Romam reduceret M. Sempronius propraetor. Hispaniis singulae legiones, quae tum in iis prouinciis erant, decretae, et ut terna milia peditum, ducenos equites ambo praetores in supplementum sociis imperarent secumque transportarent. Priusquam in prouincias noui magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemuirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebrae obortae fuerant. Et nouemdiale sacrificium indictum est, quod in Auentino lapidibus pluuisset. Campani, cum eos ex senatus consulto, quod priore anno factum erat, censores Romae censeri coegissent—nam antea incertum fuerat, ubi censerentur—, petierunt, ut sibi ciues Romanas ducere uxores liceret, et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et nati ante eam diem uti iusti sibi liberi heredesque essent. Vtraque res impetrata. De Formianis Fundanisque municipibus et Arpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis promulgauit, ut iis suffragii latio— nam antea sine suffragio habuerant ciuitatem—esset. Huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, populi esse, non senatus ius suffragium, quibus uelit, impertire, destiterunt incepto. Rogatio perlata est, ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent; atque in his tribubus tum primum ex Ualerio plebiscito censi sunt. M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum condidit. Censa sunt ciuium capita CCLVIIICCCXVIII. Lustro perfecto consules in prouincias profecti sunt.

[37] Hieme ea, qua haec Romae gesta sunt, ad Cn. Manlium consulem primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus ciuitatibus gentibusque, quae cis Taurum montem incolunt, conueniebant. Et ut clarior nobiliorque uictoria Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita laetior sociis erat de Gallis quam de Antiocho. Tolerabilior regia seruitus fuerat quam feritas immanium barbarorum incertusque in dies terror, quo uelut tempestas eos populantis inferret. Itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum modo uenerant, sed coronas etiam aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant. Et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum uenerunt ad ueniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuuisset. Huic sescenta talenta argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eumenes rex uenisset, tum daturum iis leges. Ciuitatium legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam uenerant, dimissae. Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione foedere iussi aduehere; eo se cum exercitu uenturum. Principio deinde ueris lustrato exercitu profectus die octauo Apameam uenit. Ibi triduum statiuis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios conuehere iusserat, peruenit. <duo> milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur; frumentum exercitui diuiditur. Inde ad Pergam ducit, quae una in iis locis regio tenebatur praesidio. Appropinquanti praefectus praesidii obuius fuit, triginta dierum tempus petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret. Dato tempore ad eam diem praesidio decessum est. A Perga L. Manlio fratre cum quattuor milibus militum Oroanda ad reliquum pecuniae ex eo, quod pepigerant, exigendum misso, ipse, quia Eumenem regem et decem legatos ab Roma Ephesum uenisse audierat, iussis sequi Antiochi legatis Apameam exercitum reduxit.

[38] Ibi ex decem legatorum sententia foedus in haec uerba fere cum Antiocho conscriptum est: 'amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus et condicionibus esto: ne quem exercitum, qui cum populo Romano sociisue bellum gesturus erit, rex per fines regni sui eorumue, qui sub dicione eius erunt, transire sinito, neu commeatu neu qua alia ope iuuato; idem Romani sociique Antiocho et iis, qui sub imperio eius erunt, praestent. Belli gerendi ius Antiocho ne esto cum iis, qui insulas colunt, neue in Europam transeundi. Excedito urbibus agris uicis castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, et a ualle Tauri usque ad iuga, qua in Lycaoniam uergit. Ne qua <praeter> arma efferto ex iis oppidis agris castellisque, quibus excedat; si qua extulit, quo quaeque oportebit, recte restituito. Ne militem neu quem alium ex regno Eumenis recipito. Si qui earum urbium ciues, quae regno abscedunt, cum rege Antiocho intraque fines regni eius sunt, Apameam omnes ante diem certam redeunto; qui ex regno Antiochi apud Romanos sociosque sunt, iis ius abeundi manendique esto; seruos seu fugitiuos seu bello captos, seu quis liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis sociisque. Elephantos tradito omnis neque alios parato. Tradito et naues longas armamentaque earum, neu plures quam decem naues <tectas neue plures quam naues> actuarias, quarum nulla plus quam triginta remis agatur, habeto, neue monerem [ex] belli causa, quod ipse illaturus erit. Ne nauigato citra Calycadnum neu Sarpedonium promunturia, extra quam si qua nauis pecuniam <in> stipendium aut legatos aut obsides portabit. Milites mercede conducendi ex iis gentibus, quae sub dicione populi Romani sunt, Antiocho regi ius ne esto, ne uoluntarios quidem recipiendi. Rhodiorum sociorumue quae aedes aedificiaque intra fines regni Antiochi sunt, quo iure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum sociorumue sunto; si quae pecuniae debentur, earum exactio esto; si quid ablatum est, id conquirendi cognoscendi repetendique item ius esto. Si quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent, quibus Antiochus dedit, et ex iis praesidia deducito, utique recte tradantur, curato. Argenti probi talenta Attica duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus aequis—talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat—et tritici quingenta quadraginta milia modium. Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium dato, et pro frumento, quod aestimatione fit, talenta centum uiginti septem. Obsides Romanis uiginti dato et triennio mutato, ne minores octonum denum annorum neu maiores quinum quadragenum. Si qui sociorum populi Romani ultro bellum inferent Antiocho, uim ui arcendi ius esto, dum ne quam urbem aut belli iure teneat aut in amicitiam accipiat. Controuersias inter1 se iure ac iudicio disceptando, aut, si utrisque placebit, bello.' De Hannibale Poeno et Aetolo Thoante et Mnasilocho Acarnane et Chalcidensibus Eubulida et Philone dedendis in hoc quoque foedere adscriptum est, et ut, si quid postea addi demi mutariue placuisset, ut id saluo foedere fieret.

[39] Consul in hoc foedus iurauit; ab rege qui exigerent iusiurandum, profecti Q. Minucius Thermus et L. Manlius, qui tum forte ab Oroandis rediit. Et Q. Fabio Labeoni, qui classi praeerat, scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur, quaeque ibi naues regiae essent, concideret cremaretque. Profectus ab Epheso quinquaginta tectas naues aut concidit aut incendit. Telmessum eadem expeditione territis subito aduentu classis oppidanis recipit. Ex Lycia protinus, iussis ab Epheso sequi, qui ibi relicti erant, per insulas in Graeciam traiecit. Athenis paucos moratus dies, dum Piraeum ab Epheso naues uenirent, totam inde classem in Italiam reduxit. Cn. Manlius cum inter cetera, quae accipienda ab Antiocho erant, elephantos quoque accepisset donoque Eumeni omnis dedisset, causas deinde ciuitatium, multis inter nouas res turbatis, cognouit. Et Ariarathes rex parte dimidia pecuniae imperatae beneficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam, remissa in amicitiam est acceptus. Ciuitatium autem cognitis causis decem legati aliam aliarum fecerunt condicionem. Quae stipendiariae regi Antiocho fuerant et cum populo Romano senserant, iis immunitatem dederunt; quae partium Antiochi fuerant aut stipendiariae Attali regis, eas omnes uectigal pendere Eumeni iusserunt. Nominatim praeterea Colophoniis, qui in Notio habitant, et Cymaeis et Mylasenis immunitatem concesserunt; Clazomeniis super immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt, et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria. Eadem et Dardanum liberandi causa fuit. Chios quoque et Zmyrnaeos et Erythraeos pro singulari fide, quam eo bello praestiterunt, et agro donarunt et in omni praecipuo honore habuerunt. Phocaeensibus et ager, quem ante bellum habuerant, redditus, et ut legibus antiquis uterentur permissum. Rhodiis adfirmata, quae data priore decreto erant; Lycia et Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Telmessum. Regi Eumeni Chersonesum in Europa et Lysimachiam, castella, uicos, agrum, quibus finibus tenuerat Antiochus, adiecerunt; in Asia Phrygiam utramque—alteram ad Hellespontum, maiorem alteram uocant—et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Telmessum. De Pamphylia disceptatum inter Eumenem et Antiochi legatos cum esset, quia pars eius citra pars ultra Taurum est, integra <res> ad senatum reicitur.

[40] His foederibus decretisque datis Manlius cum decem legatis omnique exercitu ad Hellespontum profectus, euocatis eo regulis Gallorum, leges, quibus pacem cum Eumene seruarent, dixit, denuntiauit, ut morem uagandi cum armis finirent agrorumque suorum terminis se continerent. Contractis deinde ex omni ora nauibus et Eumenis etiam classe per Athenaeum fratrem regis ab Elaea adducta copias omnes in Europam traiecit. Inde per Chersonesum modicis itineribus graue praeda omnis generis agmen trahens Lysimachiae statiua habuit, ut quam maxime recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter uulgo horrebant, ingrederetur. Quo profectus est ab Lysimachia die, ad amnem Melana quem uocant, inde postero die Cypsela peruenit. A Cypselis uia decem milium fere siluestris angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes diuisus exercitus, et praecedere una iussa, altera magno interuallo cogere agmen, media impedimenta interposuit; plaustra cum pecunia publica erant pretiosaque alia praeda. Ita cum per saltum iret, Thraecum decem haud amplius milia ex quattuor populis, Astii et Caeni et Maduateni et Coreli, ad ipsas angustias uiam circumsederunt. Opinio erat non sine Philippi Macedonum regis fraude id factum; eum scisse non alia quam per Thraeciam redituros Romanos, et quantam pecuniam secum portarent. In primo agmine imperator erat, sollicitus propter iniquitatem locorum. Thraeces nihil se mouerunt, donec armati transirent; postquam primos superasse angustias uiderunt, postremos nondum appropinquantis, impedimenta et sarcinas inuadunt, caesisque custodibus partim ea, quae in plaustris erant, diripere, partim sub oneribus iumenta abstrahere. Vnde postquam clamor primum ad eos, qui iam ingressi saltum sequebantur, deinde etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque in medium concurritur, et inordinatum pluribus simul locis proelium conseritur. Thraecas praeda ipsa impeditos oneribus et plerosque, ut ad rapiendum uacuas manus haberent, inermes ad caedem praebet; Romanos iniquitas locorum barbaris per calles notas obcursantibus et latentibus interdum per cauas ualles prodebat. Ipsa etiam onera plaustraque, ut fors tulit, his aut illis incommode obiecta pugnantibus impedimento sunt. Alibi praedo, alibi praedae uindex cadit. Prout locus iniquus aequusue his aut illis, prout animus pugnantium est, prout numerus- alii enim pluribus, quam ipsi erant, alii paucioribus occurrerant—, uaria fortuna pugnae est; multi utrimque cadunt. Iam nox 1 appetebat, cum proelio excedunt Thraeces, non fuga uulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant.

[41] Romanorum primum agmen extra saltum circa templum Bendidium castra loco aperto posuit; pars altera ad custodiam impedimentorum medio in saltu, duplici circumdato uallo, mansit. Postero die prius explorato saltu, quam mouerent, primis se coniungunt. In eo proelio cum et impedimentorum et calonum pars et milites aliquot, cum passim toto prope saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum Q. Minucii Thermi morte damni est acceptum, fortis ac strenui uiri. Eo die ad Hebrum flumen peruentum est. Inde Aeniorum finis praeter Apollinis, Zerynthium quem uocant incolae, templum superant. Aliae angustiae circa Tempyra excipiunt—hoc loco nomen est—, nec minus confragosae quam priores; sed, quia nihil siluestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum praebent. Huc ad eandem spem praedae Thrausi, gens et ipsa Thraecum, conuenere; sed, quia nudae ualles, procul ut conspicerentur angustias obsidentes, efficiebant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos; quippe etsi iniquo loco, proelio tamen iusto, acie aperta, signis collatis dimicandum erat. Conferti subeunt et cum clamore impetu facto primum expulere loco hostis, deinde auertere; fuga inde caedesque suis ipsos impedientibus angustiis fieri coepta est. Romani uictores ad uicum Maronitarum—Salen appellant—posuerunt castra. Postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex nauibus suis, quae cum omnis generis commeatu sequebantur. Ab statiuis diei uia Apolloniam fuit. Hinc per Abderitarum agrum Neapolim peruentum est. Hoc omne per Graecorum colonias pacatum iter fuit; reliquum inde per medios Thraecas dies noctesque, etsi non infestum, tamen suspectum, donec in Macedoniam peruenerunt. Mitiores Thraecas idem exercitus, cum a Scipione eadem uia duceretur, habuerat, nullam ob aliam causam, quam quod praedae minus, quod peteretur, fuerat; quamquam tunc quoque Claudius auctor est ad quindecim milia Thraecum praecedenti ad exploranda loca agmen Muttini Numidae occurrisse. Quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephantos; Muttinis filium per medios hostes cum centum quinquaginta delectis equitibus perrupisse; eundem mox, cum iam Muttines in medio elephantis locatis, in cornua equitibus dispositis manum cum hoste conseruisset, terrorem ab tergo praebuisse, atque inde turbatos equestri uelut procella hostis ad peditum agmen non accessisse. Cn. Manlius per Macedoniam in Thessaliam exercitum traduxit. Inde per Epirum Apolloniam cum peruenisset, nondum adeo hiberno contempto mari, ut traicere auderet, Apolloniae hibernauit.

[42] Exitu prope anni M. Valerius consul ex Liguribus ad magistratus subrogandos Romam uenit nulla memorabili in prouincia gesta re, ut ea probabilis morae causa esset, quod solito serius ad comitia uenisset. Comitia consulibus rogandis fuerunt a. D. XII. Kal. Martias; creati M. Aemilius Lepidus C. Flaminius. Postero die praetores facti Ap. Claudius Pulcher Ser. Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. Terentius Massaliota Q. Fuluius Flaccus M. Furius Crassipes. Comitiis perfectis, quas prouincias praetoribus esse placeret, retulit ad senatum consul. Decreuerunt duas Romae iuris dicendi causa, duas extra Italiam, Siciliam ac Sardiniam, duas in Italia, Tarentum et Galliam; et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri iussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q. Terentius peregrinam est sortitus, L. Terentius Siciliam, Q. Fuluius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum, M. Furius Galliam. Eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu M. Claudii praetoris urbani per fetiales traditi sunt legatis et Carthaginem auecti. In Liguribus magni belli et gliscentis in dies magis fama erat. Itaque consulibus nouis, quo die de prouinciis et de re publica retulerunt, senatus utrisque Ligures prouinciam decreuit. Huic senatus consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse praedicans consules ambos in ualles Ligurum includi, M. Fuluium et Cn. Manlium biennium iam, alterum in Europa, alterum in Asia, uelut pro Philippo atque Antiocho substitutos regnare. Si exercitus in his terris esse placeat, consules iis potius quam priuatos praeesse oportere. Vagare eos cum belli terrore per nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio uenditantis. Si eas prouincias exercitibus obtinere opus esset, sicut M'. Acilio L. Scipio consul, L. Scipioni M. Fuluius et Cn. Manlius successissent consules, ita Fuluio Manlioque C. Liuium et M. Valerium consules debuisse succedere. Nunc certe, perfecto Aetolico bello, recepta ab Antiocho Asia, deuictis Gallis, aut consules ad exercitus consulares mitti aut reportari legiones inde reddique tandem rei publicae debere. Senatus his auditis in sententia perseuerauit, ut consulibus ambobus Ligures prouincia esset; Manlium Fuluiumque decedere de prouinciis et exercitus inde deducere ac redire Romam placuit.

[43] Inimicitiae inter M. Fuluium et M. Aemilium consulem erant, et super cetera Aemilius serius biennio se consulem factum M. Fuluii opera ducebat. Itaque ad inuidiam ei faciundam legatos Ambraciensis in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fuluio parati essent, bellum illatum questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere cogerentur portas; obsessos deinde et oppugnatos se, et omnia exempla belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione urbis, coniuges liberos in seruitium abstractos, bona adempta, et, quod se ante omnia moueat, templa tota urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos, conuulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos, quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse—: haec querentis interrogando criminose ex composito consul ad plura uelut non sua sponte dicenda eliciebat. Motis patribus alter consul C. Flaminius M. Fuluii causam excepit, qui ueterem uiam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit; sic M. Marcellum ab Syracusanis, sic Q. Fuluium a Campanis accusatos. Quin eadem opera T. Quinctium a Philippo rege, M'. Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum M. Fuluium ab Aetolis et Cephallaniae populis accusari paterentur? 'Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta, quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fuluio aut ipsum M. Fuluium censetis, patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a uobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quae ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis? Nihil est, quod se ab Aetolis separent; eadem Ambraciensium et Aetolorum causa est. Itaque collega meus uel in alia causa inimicitias exerceat, uel, si in hac utique mauult, retineat Ambraciensis suos in aduentum M. Fuluii; ego nec de Ambraciensibus nec de Aetolis decerni quicquam absente M. Fuluio patiar.'

[44] Cum Aemilius callidam malitiam inimici uelut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam ueniret, certamine consulum biduum absumptum est; nec praesente Flaminio decerni quicquam uidebatur posse. Captata occasio est, cum aeger forte Flaminius abesset, et referente Aemilio senatus consultum factum est, ut Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae uellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent; signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis, cum M. Fuluius Romam reuertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri. Neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam ui captam esse non uideri. Supplicatio inde ex decemuirorum decreto pro ualetudine populi per triduum fuit, quia grauis pestilentia urbem atque agros uastabat. Latinae inde fuerunt. Quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto—nouis enim uterque maluit uti militibus—in prouinciam profecti sunt, ueteresque omnes dimiserunt. Post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam uenit; cui cum ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus esset, et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem inuehi liceret, contradixerunt pars maior decem legatorum, qui cum eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpurio et L. Aemilius Paulus.

[45] Legatos sese Cn. Manlio datos pacis cum Antiocho faciendae causa foederisque legum, quae cum L. Scipione inchoatae fuissent, perficiendarum. Cn. Manlium summa ope tetendisse, ut eam pacem turbaret, et Antiochum, si sui potestatem fecisset, insidiis exciperet; sed illum cognita fraude consulis, cum saepe colloquiis petitis captatus esset, non congressum modo sed conspectum etiam eius uitasse. Cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatalis cladem experiri uellet, retentum admosse tamen exercitum et prope <in> ipsis iugis ad diuortia aquarum castra posuisse. Cum ibi nullam belli causam inueniret quiescentibus regiis, circumegisse exercitum ad Gallograecos; cui nationi non ex senatus auctoritate, non populi iussu bellum illatum. Quod quem umquam de sua sententia facere ausum? Antiochi Philippi Hannibalis et Poenorum recentissima bella esse; de omnibus his consultum senatum, populum iussisse, per legatos ante res repetitas, postremo, qui bellum indicerent, missos. 'Quid eorum, Cn. Manli, factum est, ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum priuatum latrocinium ducamus? At eo ipso contentus fuisti, recto itinere exercitum duxisti ad eos, quos tibi hostis desumpseras; an per omnes amfractus uiarum, cum ad biuia consisteres, ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et Phrygiae recessus omnis atque angulos peragrasti, stipem ab tyrannis castellanisque deuiis colligens? Quid enim tibi cum Oroandis? Quid cum aliis aeque innoxiis populis?' 'Bellum autem ipsum, cuius nomine triumphum petis, quo modo gessisti? Loco aequo, tempore tuo pugnasti? Tu uero recte, ut diis immortalibus honos habeatur, postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non hostis nobis obiecerunt.

[46] Nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallograecorum; multo ante et corpora et animi mixti ac uitiati sunt. An, si illi Galli essent, cum quibus milliens uario euentu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore uestro fuit, nuntius illinc redisset? Bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in ualle inferiore pedibus paene hostium aciem subiecit. Vt non tela ex superiore loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent, obruere nos potuerunt. Quid igitur incidit? Magna fortuna populi Romani est, magnum et terribile nomen. Recenti ruina Hannibalis Philippi Antiochi prope attoniti erant. Tantae corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatae sunt; gladius in acie cruentatus non est Gallico bello; uelut auium examina ad crepitum primum missilium auolauere. At hercule iidem nos—monente fortuna, quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset—cum redeuntes in latrunculos Thracas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus. Q. Minucius Thermus, in quo haud paulo plus damni factum est, quam si Cn. Manlius, cuius temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis uiris fortibus cecidit; exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter uepres in latebris ferarum noctem unam delituit. Pro his triumphus petitur? Si nihil in Thracia cladis ignominiaeque foret acceptum, de quibus hostibus triumphum peteres? De iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus aut populus Romanus dedisset. Sic huic L. Scipioni, sic illi M'. Acilio de rege Antiocho, sic paulo ante T. Quinctio de rege Philippo, sic P. Africano de Hannibale et Poenis et Syphace triumphus datus. Et minima illa, cum iam senatus censuisset bellum, quaesita tamen sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus nuntiaretur, an satis esset ad praesidium aliquod nuntiari. Vultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura, nullos esse fetiales? Fiat, pace deum dixerim, iactura religionis; obliuio deorum capiat pectora uestra; num senatum quoque de bello consuli non placet? Non ad populum ferri, uelint iubeantne cum Gallis bellum geri? Modo certe consules Graeciam atque Asiam uolebant; tamen perseuerantibus uobis Ligures prouinciam decernere dicto audientes fuerunt. Merito ergo a uobis prospere bello gesto triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.'

[47] Talis oratio Furii et Aemilii fuit. Manlium in hunc maxime modum respondisse accepi: 'tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus aduersari, patres conscripti; quibus ego gratiam habeo, quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam, si opus esset, uiderentur parati esse; ex decem legatis, si diis placet, quod consilium dispensandae cohonestandaeque uictoriae imperatoribus maiores dederunt nostri, aduersarios habeo. L. Furius et L. Aemilius currum triumphalem me conscendere prohibent, coronam insignem capiti detrahunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent, testes citaturus fui rerum a me gestarum. Nullius equidem inuideo honori, patres conscripti; uos tribunos plebei nuper, uiros fortes ac strenuos, impedientes Q. Fabii Labeonis triumphum auctoritate uestra deterruistis; triumphauit, quem non bellum iniustum gessisse, sed hostem omnino non uidisse inimici iactabant; ego, qui cum centum milibus ferocissimorum hostium signis collatis totiens pugnaui, qui plus quadraginta milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum expugnaui, qui citra iuga Tauri omnia pacatiora, quam terra Italia est, reliqui, non triumpho modo fraudor, sed causam apud uos, patres conscripti, accusantibus meis ipse legatis dico. Duplex eorum, ut animaduertistis, patres conscripti, accusatio fuit: nam nec gerendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum temere atque imprudenter dixerunt. 'Non erant Galli hostes, sed tu eos pacatos imperata facientes uiolasti.' Non sum postulaturus a uobis, patres conscripti, ut, quae communiter de immanitate gentis Gallorum, de infestissimo odio in nomen Romanum scitis, ea de illis quoque, qui Asiam incolunt, existimetis Gallis; remota uniuersae gentis infamia atque inuidia per se ipsos aestimate. Vtinam rex Eumenes, utinam Asiae omnes ciuitates adessent, et illos potius querentes quam me accusantem audiretis. Mittite, agedum, legatos circa omnes Asiae urbes et quaerite, utra grauiori seruitute, Antiocho ultra Tauri iuga emoto an Gallis subactis, liberati sint. Quotiens agri eorum uastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum uix redimendi captiuos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent. Stipendium scitote pependisse socios uestros Gallis et nunc, liberatos per uos regio imperio, fuisse pensuros, si a me foret cessatum.

[48] Quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non uestro adiecissetis. At enim sunt quidem ista uera; <sed> etiam Delphos quondam, commune humani generis oraculum, umbilicum orbis terrarum, Galli spoliauerunt, nec ideo populus Romanus his bellum indixit aut intulit. Equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione uestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animaduertendumque, quid in his terris fieret, et hoc, quo finem imperii Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem ciuitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis uectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae uestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant. An, nisi praesidia deduxisset Antiochus, quae quieta in suis arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam; si Gallorum exercitus effusi uagarentur, rata dona uestra, quae dedistis, regi Eumeni, rata libertas ciuitatibus esset? Sed quid ego haec ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos? Te, L. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in uicem imperii tui, uirtutem felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegae maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse, uideritis in acie eos, in cornu utroque—id enim roboris esse uidebatur—locatos, pugnaueritis ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retuleritis. Atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum et senatus decreuerat et populus iusserat. Sed simul, ut opinor, cum his decreuerant iusserantque, qui intra praesidia eius fuissent; ex quibus praeter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatim foedus ut fieret mandaueratis, omnes hostes erant, qui pro Antiocho arma aduersus nos tulerunt. In qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii uestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a feritate insita, temptaui et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum ui atque armis coercendos ratus sum.' 'Nunc, quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio. In quo confiderem equidem causae meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero euentu, prauo consilio rem gesserunt; sed ego in ea ciuitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea, quae dii comprobauerunt, et in sollemnibus uerbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, 'quod bene ac feliciter rem publicam administrarit', si nollem, si graue ac superbum existimarem uirtute gloriari, <si> pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura deuicimus, postularem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde uotis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?

[49] Iniquo enim loco dimicaui. Dic igitur, quo aequiore potuerim dimicare. Cum hostes montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si uincere uellem. Quid? Si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent? Nempe oppugnandi erant. Quid? Ad Thermopylas aequone loco M'. Acilius cum rege Antiocho pugnauit? Quid? Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? Equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut uobis uideri uelint hostem fuisse, non inuenio. Si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi uel iniquo loco subeuntibus fuit? Si timendum et feritate animorum et robore corporum, huicine tantae uictoriae triumphum negatis? Caeca inuidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare uirtutes, corrumpere honores ac praemia earum. Mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit. An etiam per Thraciam saltus patentes, qui angusti erant, et plana ex arduis et culta ex siluestribus facere potui et praestare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces, ne quid sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis uulneraretur, ne ex uulnere uir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur? In hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem ciuem amitteremus, haerent; quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et nouissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumuenerunt, quod multa milia <illo> ipso die, plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, uos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt? Si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non uidissem, tamen [proconsul] triumphum in Thracia duobus proeliis merueram. Sed iam dictum satis est; quin pro eo, quod pluribus uerbis uos quam uellem fatigaui, ueniam a uobis petitam impetratamque uelim, patres conscripti.

[50] Plus crimina eo die quam defensio ualuisset, ni altercationem in serum perduxissent. Dimittitur senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse uideretur. Postero die et cognati amicique Cn. Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum ualuit, negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui deuictis perduellibus, confecta prouincia exercitum reportasset, sine curru et laurea priuatus inhonoratusque urbem iniret. Hic pudor malignitatem uicit, triumphumque frequentes decreuerunt. Oppressit deinde mentionem memoriamque omnem contentionis huius maius et cum maiore et clariore uiro certamen ortum. P. Scipioni Africano, ut Ualerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. Id, prout cuiusque ingenium erat, interpretabantur. Alii non tribunos plebis, sed uniuersam ciuitatem, quae id pati posset, incusabant: duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inuentas, Romam ingratiorem, si quidem uicta Carthago uictum Hannibalem in exilium expulisset, Roma uictrix uictorem Africanum expellat. Alii, neminem unum ciuem tantum eminere debere, ut legibus interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam. Quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? Qui ius aequum pati non possit, in eum uim haud iniustam esse. Haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae uenit. Nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio consul censorue maiore omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est deductus. Iussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus, ut satis constaret neminem umquam neque melius neque uerius laudatum esse. Dicebantur enim ab <eo> eodem animo ingenioque, quo gesta erant, et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur.

[51] Tribuni uetera luxuriae crimina Syracusanorum hibernorum et Locris Pleminianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniae captae reum accusarunt: filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum; dictatorem eum consuli, non legatum in prouincia fuisse; nec ad aliam rem eo profectum, quam ut, id quod Hispaniae Galliae Siciliae Africae iam pridem persuasum esset, hoc Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem uersis regibus gentibusque appareret, unum hominem caput columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis ciuitatem dominam orbis terrarum latere, nutum eius pro decretis patrum, pro populi iussis esse. Infamia intactum inuidia, qua possunt, urgent. Orationibus in noctem perductis prodicta dies est. Vbi ea uenit, tribuni in Rostris prima luce consederunt; citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad Rostra subiit silentioque facto 'hoc' inquit 'die, tribuni plebis uosque, Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnaui. Itaque, cum hodie litibus et iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iouem optimum maximum Iunonemque et Mineruam ceterosque deos, qui Capitolio atque arci praesident, salutandos ibo, hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt. Vestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum, et orate deos, ut mei similes principes habeatis, ita, si ab annis septemdecim ad senectutem semper uos aetatem meam honoribus uestris anteistis, ego uestros honores rebus gerendis praecessi.' Ab Rostris in Capitolium ascendit. Simul se uniuersa contio auertit et secuta Scipionem est, adeo ut postremo scribae uiatoresque tribunos relinquerent, nec cum iis praeter seruilem comitatum et praeconem qui reum ex Rostris citabat, quisquam esset. Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa deum cum populo Romano circumiit. Celebratior is prope dies fauore hominum et aestimatione uera magnitudinis eius fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est inuectus.

[52] Hic speciosus ultimus dies P. Scipioni illuxit. Post quem cum inuidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta in Literninum concessit certo consilio, ne ad causam dicendam adesset. Maior animus et natura erat ac maiori fortunae adsuetus, quam ut reus esse sciret et summittere se in humilitatem causam dicentium. Vbi dies uenit citarique absens est coeptus, L. Scipio morbum causae esse, cur abesset, excusabat. Quam excusationem cum tribuni, qui diem dixerant, non acciperent, et ab eadem superbia non uenire ad causam dicendam arguerent, qua iudicium et tribunos plebis et contionem reliquisset, et, quibus ius sententiae de se dicendae et libertatem ademisset, his comitatus, uelut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset:—'habetis ergo temeritatis illius mercedem; quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, ad quem ante annos septemdecim exercitum et classem habentem tribunos plebis aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam reducerent, ad eum priuatum ex uilla sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus'—; tribuni plebis appellati ab L. Scipione ita decreuerunt: si morbi causa excusaretur, sibi placere accipi eam causam diemque a collegis prodici. Tribunus plebis eo tempore Ti. Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiae cum P. Scipione intercedebant. Is, cum uetuisset nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque omnes sententiam expectarent, ita decreuit: cum L. Scipio excusasset morbum esse causae fratri, satis id sibi uideri; se P. Scipionem, priusquam Romam redisset, accusari non passurum; tum quoque, si se appellet, auxilio ei futurum, ne causam dicat: ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani P. Scipionem deorum hominumque consensu peruenisse, ut sub Rostris reum stare et praebere aures adolescentium conuiciis populo Romano magis deforme quam ipsi sit.

[53] Adiecit decreto indignationem: 'sub pedibus uestris stabit, tribuni, domitor ille Africae Scipio? Ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum in Hispania, quattuor exercitus fudit fugauitque; ideo Syphacem cepit, Hannibalem deuicit, Carthaginem uectigalem nobis fecit, Antiochum—recipit enim fratrem consortem huius gloriae L. Scipio—ultra iuga Tauri emouit, ut duobus Petilliis succumberet? Vos de P. Africano palmam pet<i f>eretis? Nullisne meritis suis, nullis nostris honoribus umquam in arcem tutam et uelut sanctam clari uiri peruenient, ubi, si non uenerabilis, inuiolata saltem senectus eorum considat?' Mouit et decretum et adiecta oratio non ceteros modo, sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos se, quid iuris sui et officii esset, dixerunt. Senatus deinde concilio plebis dimisso haberi est coeptus. Ibi gratiae ingentes ab uniuerso ordine, praecipue a consularibus senioribusque, Ti. Graccho actae sunt, quod rem publicam priuatis simultatibus potiorem habuisset, et Petillii uexati sunt probris, quod splendere aliena inuidia uoluissent et spolia ex Africani triumpho peterent. Silentium deinde de Africano fuit. Vitam Literni egit sine desiderio urbis; morientem rure eo ipso loco sepeliri se iussisse ferunt monumentumque ibi aedificari, ne funus sibi in ingrata patria fieret. Vir memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus memorabilior. <nobilior> prima pars uitae quam postrema fuit, quia in iuuenta bella adsidue gesta, cum senecta res quoque defloruere, nec praebita est materia ingenio. Quid ad primum consulatum secundus, etiam si censuram adicias? Quid Asiatica legatio, et ualetudine aduersa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi? Punici tamen belli perpetrati, quo nullum neque maius neque periculosius Romani gessere, unus praecipuam gloriam tulit.

[54] Morte Africani creuere inimicorum animi, quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui uiuo quoque eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat. Hoc auctore existimantur Petillii et uiuo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse. Fuit autem rogatio talis: 'uelitis iubeatis, Quirites, quae pecunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique sub imperio eius fuerunt, quod eius in publicum relatum non est, uti de ea re Ser. Sulpicius praetor urbanus ad senatum referat, quem eam rem uelit senatus quaerere de iis, qui praetores nunc sunt.' Huic rogationi primo Q. Et L. Mummii intercedebant, senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum censebant. Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat, latius rogandum censebat, non quae ab Antiocho modo pecuniae captae forent, sed quae ab aliis regibus gentibusque, Cn. Manlium inimicum incessens. Et L. Scipio, quem magis pro se quam aduersus legem dicturum apparebat, dissuasor processit. Is morte P. Africani fratris, uiri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus; parum enim fuisse non laudari pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur; et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio inuidiae, mactetur. M. Cato suasit rogationem—exstat oratio eius de pecunia regis Antiochi—et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne aduersarentur rogationi. Remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.

[55] Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quaerere uellent, Q. Terentium Culleonem patres iusserunt. Ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae, ut, qui Romae mortuum elatumque P. Scipionem—est enim ea quoque fama—tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captiuos in Africa ex hostibus receptus esset, aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione, quae aduersa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam—; ceterum ad hunc nimis aequum aut iniquum praetorem reus extemplo factus L. Scipio. Simul et delata et recepta nomina legatorum eius, A. Et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia contacta societate peculatus uiderentur, scribae quoque duo et accensus. L. Hostilius et scribae et accensus, priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt, Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati: quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse, quam in aerarium retulerit, A. Hostilium octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria, Furium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta. Has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inueni. In L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa auri atque argenti; similius enim ueri est argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius quadragiens quam ducentiens quadragiens litem aestimatam, eo magis, quod tantae summae rationem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu tradunt, librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre iussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem, quod, cum bis milliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur. Ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex aerario contra legem promere non auderent, poposcisse clauis et se aperturum aerarium dixisse, qui, ut clauderetur, effecisset.

[56] Multa alia in Scipionis exitu maxime uitae dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diuersum trahunt, ut, cui famae, quibus scriptis adsentiar, non habeam. Non de accusatore conuenit: alii M. Naeuium, alii Petillios diem dixisse scribunt, non de tempore, quo dicta dies sit, non de anno, quo mortuus sit, non ubi mortuus aut elatus sit; alii Romae, alii Literni et mortuum et sepultum. Vtrobique monumenta ostenduntur et statuae; nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, quam tempestate deiectam nuper uidimus ipsi, et Romae extra portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum duae P. Et L. Scipionum dicuntur esse, tertia poetae Q. Ennii. Nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quae feruntur, P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se. Index orationis P. Scipionis nomen M. Naeuii tribuni plebis habet, ipsa oratio sine nomine est accusatoris; modo nebulonem, modo nugatorem appellat. Ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum accusatorum Africani aut diei dictae Africano ullam mentionem habet. Alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conueniens, et illi auctores sequendi sunt, qui, cum L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniae captae ab rege legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt; qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in uincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore eius uiatorem, et tribunis retinentibus magis pie quam ciuiliter uim fecisse. Haec enim ipsa Ti. Gracchus queritur dissolutam esse a priuato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a priuato uictam uideri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse. Sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam inuidia onerat, ut increpando, quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei ueteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione praesenti reddat; castigatum enim quondam ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem uellet facere; prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iouis poni; prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e templo Iouis optimi maximi exiret.

[57] Haec uel in laudatione posita ingentem magnitudinem animi moderantis ad ciuilem habitum honoribus significarent, quae exprobrando inimicus fatetur. Huic Graccho minorem ex duabus filiis—nam maior P. Cornelio Nasicae haud dubie a patre collocata erat—nuptam fuisse conuenit. Illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit et nupserit, an uerae illae opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio in uincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset, iurasse sibi inimicitias cum Scipionibus, quae fuissent, manere, nec se gratiae quaerendae causa quicquam facere, sed, in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem uidisset P. Africanum, in eum se fratrem eius duci non passurum. Senatum eo die forte in Capitolio cenantem consurrexisse et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet. Quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori dixisse filiam se minorem despondisse. Cum illa, muliebriter indignabunda nihil de communi filia secum consultatum, adiecisset non, si Ti. Graccho daret, expertem consilii debuisse matrem esse, laetum Scipionem tam concordi iudicio ei ipsi desponsam respondisse. Haec de tanto uiro quam et opinionibus et monumentis litterarum uariarent, proponenda erant.

[58] Iudiciis a Q. Terentio praetore perfectis, Hostilius et Furius damnati praedes eodem die quaestoribus urbanis dederunt; Scipio cum contenderet omnem quam accepisset pecuniam in aerario esse, nec se quicquam publici habere, in uincula duci est coeptus. P. Scipio Nasica tribunos appellauit orationemque habuit plenam ueris decoribus non communiter modo Corneliae gentis, sed proprie familiae suae. Parentes suos et P. Africani ac L. Scipionis, qui in carcerem duceretur, fuisse Cn. Et P. Scipiones, clarissimos uiros. Eos, cum per aliquot annos in terra Hispania aduersus multos Poenorum Hispanorumque et duces et exercitus nominis Romani famam auxissent non bello solum, sed quod Romanae temperantiae fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro republica mortem occubuisse. Cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes, ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe diuina satum se esse. L. Scipionem, de quo agatur, ut, quae in Hispania, quae in Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, praetereantur, consulem et ab senatu dignum habitum, cui extra sortem Asia prouincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre, cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in Asiam iret. Ibi ne magnitudo et splendor legati laudibus consulis officeret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam signis collatis L. Scipio Antiochum deuicisset, aeger P. Scipio Elaeae dierum aliquot uia abesset. Non fuisse minorem eum exercitum quam Hannibalis, cum quo in Africa esset pugnatum; Hannibalem eundem fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator Punici belli fuerit. Et bellum quidem ita gestum esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit; in pace crimen quaeri; eam dici uenisse. Hic decem legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset; quamquam exstitissent ex decem legatis, qui Cn. Manlium accusarent, tamen non modo ad criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem ualuisse.

[59] At hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia possidere eum uictum, quae ante bellum eius fuerint; auri et argenti cum uim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in priuatum uersum; an praeter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, latum? Nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europae tenuisse Antiochum. Ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Aegaeum usque prominens mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur, omnes scire. Hanc regionem dierum plus triginta <iter> in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho ademptam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum. Quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? Philippo uicto Macedoniam, Nabidi Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum; non enim habuisse eum Africanum fratrem; cuius <cum> gloria prodesse L. Scipioni debuisset, inuidiam nocuisse. Tantum auri argentique iudicatum esse in domum L. Scipionis illatum, quantum uenditis omnibus bonis redigi non posset. Vbi ergo esse regium aurum, ubi tot hereditates acceptas? In domo, quam sumptus non exhauserint, exstare debuisse nouae fortunae cumulum. At enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per uexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos, ut in carcere inter fures nocturnos et latrones uir clarissimus includatur et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur. Non id Corneliae magis familiae quam urbi Romanae fore erubescendum.

[60] Aduersus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et senatus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitauit; se, ni referatur pecunia in publicum, quae iudicata sit, nihil habere quod faciat, nisi ut prendi damnatum et in uincula duci iubeat. Tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia pronuntiauit praetori non intercedere tribunos, quo minus sua potestate utatur. Ti. Gracchus ita decreuit, quo minus ex bonis L. Scipionis quod iudicatum sit redigatur, se non intercedere praetori; L. Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum deuicerit, imperium populi Romani propagauerit in ultimos terrarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae urbes deuinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani in carcere et uinculis esse, mittique eum se iubere. Tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem laeti homines uiderunt, ut uix in eadem ciuitate uideretur factum iudicium. In bona deinde L. Scipionis possessum publice quaestores praetor misit. Neque in iis non modo uestigium ullum comparuit pecuniae regiae, sed nequaquam tantum redactum est, quantae summae damnatus fuerat. Collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni, ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat. Nihil accepit; quae necessaria ad cultum erant, redempta ei a proximis cognatis sunt; uerteratque Scipionum inuidia in praetorem et consilium eius et accusatores