OMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER NONUS

Dig. 9.1.0. Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Dig. 9.2.0. Ad legem aquiliam.
Dig. 9.3.0. De his, qui effuderint vel deiecerint.
Dig. 9.4.0. De noxalibus actionibus.

Dig. 9.1.0. Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.

Dig. 9.1.1pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ex lege duodecim tabularum descendit: quae lex voluit aut dari id quod nocuit, id est id animal quod noxiam commisit, aut aestimationem noxiae offerre.

Dig. 9.1.1.1

Ulpianus 18 ad ed.

Noxia autem est ipsum delictum.

Dig. 9.1.1.2

Ulpianus 18 ad ed.

Quae actio ad omnes quadrupedes pertinet.

Dig. 9.1.1.3

Ulpianus 18 ad ed.

Ait praetor " pauperiem fecisse". pauperies est damnum sine iniuria facientis datum: nec enim potest animal iniuria fecisse, quod sensu caret.

Dig. 9.1.1.4

Ulpianus 18 ad ed.

Itaque, ut servius scribit, tunc haec actio locum habet, cum commota feritate nocuit quadrupes, puta si equus calcitrosus calce percusserit, aut bos cornu petere solitus petierit, aut mulae propter nimiam ferociam: quod si propter loci iniquitatem aut propter culpam mulionis, aut si plus iusto onerata quadrupes in aliquem onus everterit, haec actio cessabit damnique iniuriae agetur.

Dig. 9.1.1.5

Ulpianus 18 ad ed.

Sed et si canis, cum duceretur ab aliquo, asperitate sua evaserit et alicui damnum dederit: si contineri firmius ab alio poterit vel si per eum locum induci non debuit, haec actio cessabit et tenebitur qui canem tenebat.

Dig. 9.1.1.6

Ulpianus 18 ad ed.

Sed et si instigatu alterius fera damnum dederit, cessabit haec actio.

Dig. 9.1.1.7

Ulpianus 18 ad ed.

Et generaliter haec actio locum habet, quotiens contra naturam fera mota pauperiem dedit: ideoque si equus dolore concitatus calce petierit, cessare istam actionem, sed eum, qui equum percusserit aut vulneraverit, in factum magis quam lege aquilia teneri, utique ideo, quia non ipse suo corpore damnum dedit. at si, cum equum permulsisset quis vel palpatus esset, calce eum percusserit, erit actioni locus.

Dig. 9.1.1.8

Ulpianus 18 ad ed.

Et si alia quadrupes aliam concitavit ut damnum daret, eius quae concitavit nomine agendum erit.

Dig. 9.1.1.9

Ulpianus 18 ad ed.

Sive autem corpore suo pauperiem quadrupes dedit, sive per aliam rem, quam tetigit quadrupes, haec actio locum habebit: ut puta si plaustro bos obtrivit aliquem vel alia re deiecta.

Dig. 9.1.1.10

Ulpianus 18 ad ed.

In bestiis autem propter naturalem feritatem haec actio locum non habet: et ideo si ursus fugit et sic nocuit, non potest quondam dominus conveniri, quia desinit dominus esse, ubi fera evasit: et ideo et si eum occidi, meum corpus est.

Dig. 9.1.1.11

Ulpianus 18 ad ed.

Cum arietes vel boves commisissent et alter alterum occidit, quintus mucius distinxit, ut si quidem is perisset qui adgressus erat, cessaret actio, si is, qui non provocaverat, competeret actio: quamobrem eum sibi aut noxam sarcire aut in noxam dedere oportere.

Dig. 9.1.1.12

Ulpianus 18 ad ed.

Et cum etiam in quadrupedibus noxa caput sequitur, adversus dominum haec actio datur, non cuius fuerit quadrupes, cum noceret, sed cuius nunc est.

Dig. 9.1.1.13

Ulpianus 18 ad ed.

Plane si ante litem contestatam decesserit animal, extincta erit actio.

Dig. 9.1.1.14

Ulpianus 18 ad ed.

Noxae autem dedere est animal tradere vivum. demum si commune plurium sit animal, adversus singulos erit in solidum noxalis actio, sicuti in homine.

Dig. 9.1.1.15

Ulpianus 18 ad ed.

Interdum autem dominus in hoc non convenietur, ut noxae dedat, sed etiam in solidum, ut puta si iure interrogatus, an sua quadrupes esset, responderit non esse suam: nam si constiterit esse eius in solidum condemnabitur.

Dig. 9.1.1.16

Ulpianus 18 ad ed.

Si post litem contestatam ab alio sit animal occisum, quia domino legis aquiliae actio competit, ratio in iudicio habebitur legis aquiliae, quia dominus noxae dedendae facultatem amiserit: ergo ex iudicio proposito litis aestimationem offeret, nisi paratus fuerit actionem mandare adversus eum qui occidit.

Dig. 9.1.1.17

Ulpianus 18 ad ed.

Hanc actionem nemo dubitaverit heredi dari ceterisque successoribus: item adversus heredes ceterosque non iure successionis, sed eo iure, quo domini sint, competit.

Dig. 9.1.2pr.

Paulus 22 ad ed.

Haec actio non solum domino, sed etiam ei cuius interest competit, veluti ei cui res commodata est, item fulloni, quia eo quod tenentur damnum videntur pati.

Dig. 9.1.2.1

Paulus 22 ad ed.

Si quis aliquem evitans, magistratum forte, in taberna proxima se immisisset ibique a cane feroce laesus esset, non posse agi canis nomine quidam putant: at si solutus fuisset, contra.

Dig. 9.1.3

Gaius 7 ad ed. provinc.

Ex hac lege iam non dubitatur etiam liberarum personarum nomine agi posse, forte si patrem familias aut filium familias vulneraverit quadrupes: scilicet ut non deformitatis ratio habeatur, cum liberum corpus aestimationem non recipiat, sed impensarum in curationem factarum et operarum amissarum quasque amissurus quis esset inutilis factus.

Dig. 9.1.4

Paulus 22 ad ed.

Haec actio utilis competit et si non quadrupes, sed aliud animal pauperiem fecit.

Dig. 9.1.5

Alfenus 2 Dig.

Agaso cum in tabernam equum deduceret, mulam equus olfecit, mula calcem reiecit et crus agasoni fregit: consulebatur, possetne cum domino mulae agi, quod ea pauperiem fecisset. respondi posse.

Dig. 9.2.0. Ad legem aquiliam.

Dig. 9.2.1pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Lex aquilia omnibus legibus, quae ante se de damno iniuria locutae sunt, derogavit, sive duodecim tabulis, sive alia quae fuit: quas leges nunc referre non est necesse.

Dig. 9.2.1.1

Ulpianus 18 ad ed.

Quae lex aquilia plebiscitum est, cum eam aquilius tribunus plebis a plebe rogaverit.

Dig. 9.2.2pr.

Gaius 7 ad ed. provinc.

Lege aquilia capite primo cavetur: " ut qui servum servamve alienum alienamve quadrupedem vel pecudem iniuria occiderit, quanti id in eo anno plurimi fuit, tantum aes dare domino damnas esto":

Dig. 9.2.2.1

Gaius 7 ad ed. provinc.

Et infra deinde cavetur, ut adversus infitiantem in duplum actio esset.

Dig. 9.2.2.2

Gaius 7 ad ed. provinc.

Ut igitur apparet, servis nostris exaequat quadrupedes, quae pecudum numero sunt et gregatim habentur, veluti oves caprae boves equi muli asini. sed an sues pecudum appellatione continentur, quaeritur: et recte labeoni placet contineri. sed canis inter pecudes non est. longe magis bestiae in numero non sunt, veluti ursi leones pantherae. elefanti autem et cameli quasi mixti sunt ( nam et iumentorum operam praestant et natura eorum fera est) et ideo primo capite contineri eas oportet.

Dig. 9.2.3

Ulpianus 18 ad ed.

Si servus servave iniuria occisus occisave fuerit, lex aquilia locum habet. iniuria occisum esse merito adicitur: non enim sufficit occisum, sed oportet iniuria id esse factum.

Dig. 9.2.4pr.

Gaius 7 ad ed. provinc.

Itaque si servum tuum latronem insidiantem mihi occidero, securus ero: nam adversus periculum naturalis ratio permittit se defendere.

Dig. 9.2.4.1

Gaius 7 ad ed. provinc.

Lex duodecim tabularum furem noctu deprehensum occidere permittit, ut tamen id ipsum cum clamore testificetur: interdiu autem deprehensum ita permittit occidere, si is se telo defendat, ut tamen aeque cum clamore testificetur.

Dig. 9.2.5pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Sed et si quemcumque alium ferro se petentem quis occiderit, non videbitur iniuria occidisse: et si metu quis mortis furem occiderit, non dubitabitur, quin lege aquilia non teneatur. sin autem cum posset adprehendere, maluit occidere, magis est ut iniuria fecisse videatur: ergo et cornelia tenebitur.

Dig. 9.2.5.1

Ulpianus 18 ad ed.

Iniuriam autem hic accipere nos oportet non quemadmodum circa iniuriarum actionem contumeliam quandam, sed quod non iure factum est, hoc est contra ius, id est si culpa quis occiderit: et ideo interdum utraque actio concurrit et legis aquiliae et iniuriarum, sed duae erunt aestimationes, alia damni, alia contumeliae. igitur iniuriam hic damnum accipiemus culpa datum etiam ab eo, qui nocere noluit.

Dig. 9.2.5.2

Ulpianus 18 ad ed.

Et ideo quaerimus, si furiosus damnum dederit, an legis aquiliae actio sit? et pegasus negavit: quae enim in eo culpa sit, cum suae mentis non sit? et hoc est verissimum. cessabit igitur aquiliae actio, quemadmodum, si quadrupes damnum dederit, aquilia cessat, aut si tegula ceciderit. sed et si infans damnum dederit, idem erit dicendum. quodsi impubes id fecerit, labeo ait, quia furti tenetur, teneri et aquilia eum: et hoc puto verum, si sit iam iniuriae capax.

Dig. 9.2.5.3

Ulpianus 18 ad ed.

Si magister in disciplina vulneraverit servum vel occiderit, an aquilia teneatur, quasi damnum iniuria dederit? et iulianus scribit aquilia teneri eum, qui eluscaverat discipulum in disciplina: multo magis igitur in occiso idem erit dicendum. proponitur autem apud eum species talis: sutor, inquit, puero discenti ingenuo filio familias, parum bene facienti quod demonstraverit, forma calcei cervicem percussit, ut oculus puero perfunderetur. dicit igitur iulianus iniuriarum quidem actionem non competere, quia non faciendae iniuriae causa percusserit, sed monendi et docendi causa: an ex locato, dubitat, quia levis dumtaxat castigatio concessa est docenti: sed lege aquilia posse agi non dubito:

Dig. 9.2.6

Paulus 22 ad ed.

Praeceptoris enim nimia saevitia culpae adsignatur.

Dig. 9.2.7pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Qua actione patrem consecuturum ait, quod minus ex operis filii sui propter vitiatum oculum sit habiturus, et impendia, quae pro eius curatione fecerit.

Dig. 9.2.7.1

Ulpianus 18 ad ed.

Occisum autem accipere debemus, sive gladio sive etiam fuste vel alio telo vel manibus ( si forte strangulavit eum) vel calce petiit vel capite vel qualiter qualiter.

Dig. 9.2.7.2

Ulpianus 18 ad ed.

Sed si quis plus iusto oneratus deiecerit onus et servum occiderit, aquilia locum habet: fuit enim in ipsius arbitrio ita se non onerare. nam et si lapsus aliquis servum alienum onere presserit, pegasus ait lege aquilia eum teneri ita demum, si vel plus iusto se oneraverit vel neglegentius per lubricum transierit.

Dig. 9.2.7.3

Ulpianus 18 ad ed.

Proinde si quis alterius impulsu damnum dederit, proculus scribit neque eum qui impulit teneri, quia non occidit, neque eum qui impulsus est, quia damnum iniuria non dedit: secundum quod in factum actio erit danda in eum qui impulit.

Dig. 9.2.7.4

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis in colluctatione vel in pancratio, vel pugiles dum inter se exercentur alius alium occiderit, si quidem in publico certamine alius alium occiderit, cessat aquilia, quia gloriae causa et virtutis, non iniuriae gratia videtur damnum datum. hoc autem in servo non procedit, quoniam ingenui solent certare: in filio familias vulnerato procedit. plane si cedentem vulneraverit, erit aquiliae locus, aut si non in certamine servum occidit, nisi si domino committente hoc factum sit: tunc enim aquilia cessat.

Dig. 9.2.7.5

Ulpianus 18 ad ed.

Sed si quis servum aegrotum leviter percusserit et is obierit, recte labeo dicit lege aquilia eum teneri, quia aliud alii mortiferum esse solet.

Dig. 9.2.7.6

Ulpianus 18 ad ed.

Celsus autem multum interesse dicit, occiderit an mortis causam praestiterit, ut qui mortis causam praestitit, non aquilia, sed in factum actione teneatur. unde adfert eum qui venenum pro medicamento dedit et ait causam mortis praestitisse, quemadmodum eum qui furenti gladium porrexit: nam nec hunc lege aquilia teneri, sed in factum.

Dig. 9.2.7.7

Ulpianus 18 ad ed.

Sed si quis de ponte aliquem praecipitavit, celsus ait, sive ipso ictu perierit aut continuo submersus est aut lassatus vi fluminis victus perierit, lege aquilia teneri, quemadmodum si quis puerum saxo inlisisset.

Dig. 9.2.7.8

Ulpianus 18 ad ed.

Proculus ait, si medicus servum imperite secuerit, vel ex locato vel ex lege aquilia competere actionem.

Dig. 9.2.8

Gaius 7 ad ed. provinc.

Idem iuris est, si medicamento perperam usus fuerit. sed et qui bene secuerit et dereliquit curationem, securus non erit, sed culpae reus intellegitur. mulionem quoque, si per imperitiam impetum mularum retinere non potuerit, si eae alienum hominem obtriverint, volgo dicitur culpae nomine teneri. idem dicitur et si propter infirmitatem sustinere mularum impetum non potuerit: nec videtur iniquum, si infirmitas culpae adnumeretur, cum affectare quisque non debeat, in quo vel intellegit vel intellegere debet infirmitatem suam alii periculosam futuram. idem iuris est in persona eius, qui impetum equi, quo vehebatur, propter imperitiam vel infirmitatem retinere non poterit.

Dig. 9.2.9pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Item si obstetrix medicamentum dederit et inde mulier perierit, labeo distinguit, ut, si quidem suis manibus supposuit, videatur occidisse: sin vero dedit, ut sibi mulier offerret, in factum actionem dandam, quae sententia vera est: magis enim causam mortis praestitit quam occidit.

Dig. 9.2.9.1

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis per vim vel suasum medicamentum alicui infundit vel ore vel clystere vel si eum unxit malo veneno, lege aquilia eum teneri, quemadmodum obstetrix supponens tenetur.

Dig. 9.2.9.2

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis hominem fame necaverit, in factum actione teneri neratius ait.

Dig. 9.2.9.3

Ulpianus 18 ad ed.

Si servum meum equitantem concitato equo effeceris in flumen praecipitari atque ideo homo perierit, in factum esse dandam actionem ofilius scribit: quemadmodum si servus meus ab alio in insidias deductus, ab alio esset occisus.

Dig. 9.2.9.4

Ulpianus 18 ad ed.

Sed si per lusum iaculantibus servus fuerit occisus, aquiliae locus est: sed si cum alii in campo iacularentur, servus per eum locum transierit, aquilia cessat, quia non debuit per campum iaculatorium iter intempestive facere. qui tamen data opera in eum iaculatus est, utique aquilia tenebitur:

Dig. 9.2.10

Paulus 22 ad ed.

Nam lusus quoque noxius in culpa est.

Dig. 9.2.11pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Item mela scribit, si, cum pila quidam luderent, vehementius quis pila percussa in tonsoris manus eam deiecerit et sic servi, quem tonsor habebat, gula sit praecisa adiecto cultello: in quocumque eorum culpa sit, eum lege aquilia teneri. proculus in tonsore esse culpam: et sane si ibi tondebat, ubi ex consuetudine ludebatur vel ubi transitus frequens erat, est quod ei imputetur: quamvis nec illud male dicatur, si in loco periculoso sellam habenti tonsori se quis commiserit, ipsum de se queri debere.

Dig. 9.2.11.1

Ulpianus 18 ad ed.

Si alius tenuit, alius interemit, is qui tenuit, quasi causam mortis praebuit, in factum actione tenetur.

Dig. 9.2.11.2

Ulpianus 18 ad ed.

Sed si plures servum percusserint, utrum omnes quasi occiderint teneantur, videamus. et si quidem apparet cuius ictu perierit, ille quasi occiderit tenetur: quod si non apparet, omnes quasi occiderint teneri iulianus ait, et si cum uno agatur, ceteri non liberantur: nam ex lege aquilia quod alius praestitit, alium non relevat, cum sit poena.

Dig. 9.2.11.3

Ulpianus 18 ad ed.

Celsus scribit, si alius mortifero vulnere percusserit, alius postea exanimaverit, priorem quidem non teneri quasi occiderit, sed quasi vulneraverit, quia ex alio vulnere periit, posteriorem teneri, quia occidit. quod et Marcello videtur et est probabilius.

Dig. 9.2.11.4

Ulpianus 18 ad ed.

Si plures trabem deiecerint et hominem oppresserint, aeque veteribus placet omnes lege aquilia teneri.

Dig. 9.2.11.5

Ulpianus 18 ad ed.

Item cum eo, qui canem irritaverat et effecerat, ut aliquem morderet, quamvis eum non tenuit, proculus respondit aquiliae actionem esse: sed iulianus eum demum aquilia teneri ait, qui tenuit et effecit ut aliquem morderet: ceterum si non tenuit, in factum agendum.

Dig. 9.2.11.6

Ulpianus 18 ad ed.

Legis autem aquiliae actio ero competit, hoc est domino.

Dig. 9.2.11.7

Ulpianus 18 ad ed.

Si in eo homine, quem tibi redhibiturus essem, damnum iniuria datum esset, iulianus ait legis aquiliae actionem mihi competere meque, cum coepero redhibere, tibi restituturum.

Dig. 9.2.11.8

Ulpianus 18 ad ed.

Sed si servus bona fide alicui serviat, an ei competit aquiliae actio? et magis in factum actio erit danda.

Dig. 9.2.11.9

Ulpianus 18 ad ed.

Eum, cui vestimenta commodata sunt, non posse, si scissa fuerint, lege aquilia agere iulianus ait, sed domino eam competere.

Dig. 9.2.11.10

Ulpianus 18 ad ed.

An fructuarius vel usuarius legis aquiliae actionem haberet, iulianus tractat: et ego puto melius utile iudicium ex hac causa dandum.

Dig. 9.2.12

Paulus 10 ad sab.

Sed et si proprietatis dominus vulneraverit servum vel occiderit, in quo usus fructus meus est, danda est mihi ad exemplum legis aquiliae actio in eum pro portione usus fructus, ut etiam ea pars anni in aestimationem veniat, qua nondum usus fructus meus fuit.

Dig. 9.2.13pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Liber homo suo nomine utilem aquiliae habet actionem: directam enim non habet, quoniam dominus membrorum suorum nemo videtur. fugitivi autem nomine dominus habet.

Dig. 9.2.13.1

Ulpianus 18 ad ed.

Iulianus scribit, si homo liber bona fide mihi serviat, ipsum lege aquilia mihi teneri.

Dig. 9.2.13.2

Ulpianus 18 ad ed.

Si servus hereditarius occidatur, quaeritur, quis aquilia agat, cum dominus nullus sit huius servi. et ait celsus legem domino damna salva esse voluisse: dominus ergo hereditas habebitur. quare adita hereditate heres poterit experiri.

Dig. 9.2.13.3

Ulpianus 18 ad ed.

Si servus legatus post aditam hereditatem sit occisus, competere legis aquiliae actionem legatario, si non post mortem servi adgnovit legatum: quod si repudiavit, consequens esse ait iulianus dicere heredi competere.

Dig. 9.2.14

Paulus 22 ad ed.

Sed si ipse heres eum occiderit, dictum est dandam in eum legatario actionem.

Dig. 9.2.15pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Huic scripturae consequens est dicere, ut, si ante aditam hereditatem occidatur legatus servus, apud heredem remaneat aquiliae actio per hereditatem adquisita. quod si vulneratus sit ante aditam hereditatem, in hereditate quidem actio remansit, sed cedere ea legatario heredem oportet.

Dig. 9.2.15.1

Ulpianus 18 ad ed.

Si servus vulneratus mortifere postea ruina vel naufragio vel alio ictu maturius perierit, de occiso agi non posse, sed quasi de vulnerato, sed si manumissus vel alienatus ex vulnere periit, quasi de occiso agi posse iulianus ait. haec ita tam varie, quia verum est eum a te occisum tunc cum vulnerabas, quod mortuo eo demum apparuit: at in superiore non est passa ruina apparere an sit occisus. sed si vulneratum mortifere liberum et heredem esse iusseris, deinde decesserit, heredem eius agere aquilia non posse,

Dig. 9.2.16

Marcianus 4 reg.

Quia in eum casum res pervenit, a quo incipere non potest.

Dig. 9.2.17

Ulpianus 18 ad ed.

Si dominus servum suum occiderit, bonae fidei possessori vel ei qui pignori accepit in factum actione tenebitur.

Dig. 9.2.18

Paulus 10 ad sab.

Sed et si is qui pignori servum accepit occidit eum vel vulneravit, lege aquilia et pigneraticia conveniri potest, sed alterutra contentus esse debebit actor.

Dig. 9.2.19

Ulpianus 18 ad ed.

Sed si communem servum occiderit quis, aquilia teneri eum celsus ait: idem est et si vulneraverit:

Dig. 9.2.20

Ulpianus 42 ad sab.

Scilicet pro ea parte, pro qua dominus est qui agat.

Dig. 9.2.21pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Ait lex: " quanti is homo in eo anno plurimi fuisset". quae clausula aestimationem habet damni, quod datum est.

Dig. 9.2.21.1

Ulpianus 18 ad ed.

Annus autem retrorsus computatur, ex quo quis occisus est: quod si mortifere fuerit vulneratus et postea post longum intervallum mortuus sit, inde annum numerabimus secundum iulianum, ex quo vulneratus est, licet celsus contra scribit.

Dig. 9.2.21.2

Ulpianus 18 ad ed.

Sed utrum corpus eius solum aestimamus, quanti fuerit cum occideretur, an potius quanti interfuit nostra non esse occisum? et hoc iure utimur, ut eius quod interest fiat aestimatio.

Dig. 9.2.22pr.

Paulus 22 ad ed.

Proinde si servum occidisti, quem sub poena tradendum promisi, utilitas venit in hoc iudicium.

Dig. 9.2.22.1

Paulus 22 ad ed.

Item causae corpori cohaerentes aestimantur, si quis ex comoedis aut symphoniacis aut gemellis aut quadriga aut ex pari mularum unum vel unam occiderit: non solum enim perempti corporis aestimatio facienda est, sed et eius ratio haberi debet, quo cetera corpora depretiata sunt.

Dig. 9.2.23pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Inde neratius scribit, si servus heres institutus occisus sit, etiam hereditatis aestimationem venire.

Dig. 9.2.23.1

Ulpianus 18 ad ed.

Iulianus ait, si servus liber et heres esse iussus occisus fuerit, neque substitutum neque legitimum actione legis aquiliae hereditatis aestimationem consecuturum, quae servo competere non potuit: quae sententia vera est. pretii igitur solummodo fieri aestimationem, quia hoc interesse solum substituti videretur: ego autem puto nec pretii fieri aestimationem, quia, si heres esset, et liber esset.

Dig. 9.2.23.2

Ulpianus 18 ad ed.

Idem iulianus scribit, si institutus fuero sub condicione " si stichum manumisero" et stichus sit occisus post mortem testatoris, in aestimationem etiam hereditatis pretium me consecuturum: propter occisionem enim defecit condicio: quod si vivo testatore occisus sit, hereditatis aestimationem cessare, quia retrorsum quanti plurimi fuit inspicitur.

Dig. 9.2.23.3

Ulpianus 18 ad ed.

Idem iulianus scribit aestimationem hominis occisi ad id tempus referri, quo plurimi in eo anno fuit: et ideo et si pretioso pictori pollex fuerit praecisus et intra annum, quo praecideretur, fuerit occisus, posse eum aquilia agere pretioque eo aestimandum, quanti fuit priusquam artem cum pollice amisisset.

Dig. 9.2.23.4

Ulpianus 18 ad ed.

Sed et si servus, qui magnas fraudes in meis rationibus commiserat, fuerit occisus, de quo quaestionem habere destinaveram, ut fraudium participes eruerentur, rectissime labeo scribit tanti aestimandum, quanti mea intererat fraudes servi per eum commissas detegi, non quanti noxa eius servi valeat.

Dig. 9.2.23.5

Ulpianus 18 ad ed.

Sed et si bonae frugi servus intra annum mutatis moribus occisus sit, pretium id aestimabitur, quanto valeret, priusquam mores mutaret.

Dig. 9.2.23.6

Ulpianus 18 ad ed.

In summa omnia commoda, quae intra annum, quo interfectus est, pretiosiorem servum facerent, haec accedere ad aestimationem eius dicendum est.

Dig. 9.2.23.7

Ulpianus 18 ad ed.

Si infans sit occisus nondum anniculus, verius est sufficere hanc actionem, ut aestimatio referatur ad id tempus, quo intra annum vixit.

Dig. 9.2.23.8

Ulpianus 18 ad ed.

Hanc actionem et heredi ceterisque successoribus dari constat: sed in heredem vel ceteros haec actio non dabitur, cum sit poenalis, nisi forte ex damno locupletior heres factus sit.

Dig. 9.2.23.9

Ulpianus 18 ad ed.

Si dolo servus occisus sit, et lege cornelia agere dominum posse constat: et si lege aquilia egerit, praeiudicium fieri corneliae non debet.

Dig. 9.2.23.10

Ulpianus 18 ad ed.

Haec actio adversus confitentem competit in simplum, adversus negantem in duplum.

Dig. 9.2.23.11

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis hominem vivum falso confiteatur occidisse et postea paratus sit ostendere hominem vivum esse, iulianus scribit cessare aquiliam, quamvis confessus sit se occidisse: hoc enim solum remittere actori confessoriam actionem, ne necesse habeat docere eum occidisse: ceterum occisum esse hominem a quocumque oportet.

Dig. 9.2.24

Paulus 22 ad ed.

Hoc apertius est circa vulneratum hominem: nam si confessus sit vulnerasse nec sit vulneratus, aestimationem cuius vulneris faciemus? vel ad quod tempus recurramus?

Dig. 9.2.25pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Proinde si occisus quidem non sit, mortuus autem sit, magis est, ut non teneatur in mortuo, licet fassus sit.

Dig. 9.2.25.1

Ulpianus 18 ad ed.

Si procurator aut tutor aut curator aut quivis alius confiteatur aut absentem vulnerasse, confessoria in eos utilis actio danda est.

Dig. 9.2.25.2

Ulpianus 18 ad ed.

Notandum, quod in hac actione, quae adversus confitentem datur, iudex non rei iudicandae, sed aestimandae datur: nam nullae partes sunt iudicandi in confitentes.

Dig. 9.2.26

Paulus 22 ad ed.

Puta enim, quod qui convenitur fateatur se occidisse et paratus sit aestimationem solvere, et adversarius magni litem aestimat.

Dig. 9.2.27pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Si servus servum alienum subripuerit et occiderit, et iulianus et celsus scribunt et furti et damni iniuriae competere actionem.

Dig. 9.2.27.1

Ulpianus 18 ad ed.

Si servus communis, id est meus et tuus, servum meum occiderit, legi aquiliae locus est adversus te, si tua voluntate fecit: et ita proculum existimasse urseius refert. quod si non voluntate tua fecit, cessare noxalem actionem, ne sit in potestate servi, ut tibi soli serviat: quod puto verum esse.

Dig. 9.2.27.2

Ulpianus 18 ad ed.

Item si servus communis meus et tuus sit occisus a servo titii, celsus scribit alterum ex dominis agentem aut litis aestimationem consecuturum pro parte aut noxae dedi ei in solidum oportere, quia haec res divisionem non recipit.

Dig. 9.2.27.3

Ulpianus 18 ad ed.

Servi autem occidentis nomine dominus tenetur, is vero cui bona fide servit non tenetur. sed an is, qui servum in fuga habet, teneatur nomine eius aquiliae actione, quaeritur: et ait iulianus teneri et est verissimum: cum et Marcellus consentit.

Dig. 9.2.27.4

Ulpianus 18 ad ed.

Huius legis secundum quidem capitulum in desuetudinem abiit.

Dig. 9.2.27.5

Ulpianus 18 ad ed.

Tertio autem capite ait eadem lex aquilia: " ceterarum rerum praeter hominem et pecudem occisos si quis alteri damnum faxit, quod usserit fregerit ruperit iniuria, quanti ea res erit in diebus triginta proximis, tantum aes domino dare damnas esto".

Dig. 9.2.27.6

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis igitur non occiderit hominem vel pecudem, sed usserit fregerit ruperit, sine dubio ex his verbis legis agendum erit. proinde si facem servo meo obieceris et eum adusseris, teneberis mihi.

Dig. 9.2.27.7

Ulpianus 18 ad ed.

Item si arbustum meum vel villam meam incenderis, aquiliae actione habebo.

Dig. 9.2.27.8

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis insulam voluerit meam exurere et ignis etiam ad vicini insulam pervenerit, aquilia tenebitur etiam vicino: non minus etiam inquilinis tenebitur ob res eorum exustas.

Dig. 9.2.27.9

Ulpianus 18 ad ed.

Si fornicarius servus coloni ad fornacem obdormisset et villa fuerit exusta, neratius scribit ex locato conventum praestare debere, si neglegens in eligendis ministeriis fuit: ceterum si alius ignem subiecerit fornaci, alius neglegenter custodierit, an tenebitur qui subiecerit? nam qui custodit, nihil fecit, qui recte ignem subiecit, non peccavit: quid ergo est? puto utilem competere actionem tam in eum qui ad fornacem obdormivit quam in eum qui neglegenter custodit, nec quisquam dixerit in eo qui obdormivit rem eum humanam et naturalem passum, cum deberet vel ignem extinguere vel ita munire, ne evagetur.

Dig. 9.2.27.10

Ulpianus 18 ad ed.

Si furnum secundum parietem communem haberes, an damni iniuria tenearis? et ait proculus agi non posse, quia nec cum eo qui focum haberet: et ideo aequius puto in factum actionem dandam, scilicet si paries exustus sit: sin autem nondum mihi damnum dederis, sed ita ignem habeas, ut metuam, ne mihi damnum des, damni infecti puto sufficere cautionem.

Dig. 9.2.27.11

Ulpianus 18 ad ed.

Proculus ait, cum coloni servi villam exussissent, colonum vel ex locato vel lege aquilia teneri, ita ut colonus possit servos noxae dedere, et si uno iudicio res esset iudicata, altero amplius non agendum. sed haec ita, si culpa colonus careret: ceterum si noxios servos habuit, damni eum iniuria teneri, cur tales habuit. idem servandum et circa inquilinorum insulae personas scribit: quae sententia habet rationem.

Dig. 9.2.27.12

Ulpianus 18 ad ed.

Si, cum apes meae ad tuas advolassent, tu eas exusseris, legis aquiliae actionem competere celsus ait.

Dig. 9.2.27.13

Ulpianus 18 ad ed.

Inquit lex " ruperit". rupisse verbum fere omnes veteres sic intellexerunt " corruperit".

Dig. 9.2.27.14

Ulpianus 18 ad ed.

Et ideo celsus quaerit, si lolium aut avenam in segetem alienam inieceris, quo eam tu inquinares, non solum quod vi aut clam dominum posse agere vel, si locatus fundus sit, colonum, sed et in factum agendum, et si colonus eam exercuit, cavere eum debere amplius non agi, scilicet ne dominus amplius inquietet: nam alia quaedam species damni est ipsum quid corrumpere et mutare, ut lex aquilia locum habeat, alia nulla ipsius mutatione applicare aliud, cuius molesta separatio sit.

Dig. 9.2.27.15

Ulpianus 18 ad ed.

Cum eo plane, qui vinum spurcavit vel effudit vel acetum fecit vel alio modo vitiavit, agi posse aquilia celsus ait, quia etiam effusum et acetum factum corrupti appellatione continentur.

Dig. 9.2.27.16

Ulpianus 18 ad ed.

Et non negat fractum et ustum contineri corrupti appellatione, sed non esse novum, ut lex specialiter quibusdam enumeratis generale subiciat verbum, quo specialia complectatur: quae sententia vera est.

Dig. 9.2.27.17

Ulpianus 18 ad ed.

Rupisse eum utique accipiemus, qui vulneraverit, vel virgis vel loris vel pugnis cecidit, vel telo vel quo alio, ut scinderet alicui corpus, vel tumorem fecerit, sed ita demum, si damnum iniuria datum est: ceterum si nullo servum pretio viliorem deterioremve fecerit, aquilia cessat iniuriarumque erit agendum dumtaxat: aquilia enim eas ruptiones, quae damna dant, persequitur. ergo etsi pretio quidem non sit deterior servus factus, verum sumptus in salutem eius et sanitatem facti sunt, in haec mihi videri damnum datum: atque ideoque lege aquilia agi posse.

Dig. 9.2.27.18

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis vestimenta sciderit vel inquinaverit, aquilia quasi ruperit tenetur.

Dig. 9.2.27.19

Ulpianus 18 ad ed.

Sed et si quis milium vel frumentum meum effuderit in flumen, sufficit aquiliae actio.

Dig. 9.2.27.20

Ulpianus 18 ad ed.

Item si quis frumento harenam vel aliud quid immiscuit, ut difficilis separatio sit, quasi de corrupto agi poterit.

Dig. 9.2.27.21

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis de manu mihi nummos excusserit, sabinus existimat damni iniuriae esse actionem, si ita perierint, ne ad aliquem pervenirent, puta si in flumen vel in mare vel in cloacam ceciderunt: quod si ad aliquem pervenerunt, ope consilio furtum factum agendum, quod et antiquis placuit. idem etiam in factum dari posse actionem ait.

Dig. 9.2.27.22

Ulpianus 18 ad ed.

Si mulier pugno vel equa ictu a te percussa eiecerit, brutus ait aquilia teneri quasi rupto.

Dig. 9.2.27.23

Ulpianus 18 ad ed.

Et si mulum plus iusto oneraverit et aliquid membri ruperit, aquiliae locum fore.

Dig. 9.2.27.24

Ulpianus 18 ad ed.

Si navem venaliciarum mercium perforasset, aquiliae actionem esse, quasi ruperit, vivianus scribit.

Dig. 9.2.27.25

Ulpianus 18 ad ed.

Si olivam immaturam decerpserit vel segetem desecuerit immaturam vel vineas crudas, aquilia tenebitur: quod si iam maturas, cessat aquilia: nulla enim iniuria est, cum tibi etiam impensas donaverit, quae in collectionem huiusmodi fructuum impenduntur: sed si collecta haec interceperit, furti tenetur. octavenus in uvis adicit, nisi inquit, in terram uvas proiecit, ut effunderentur.

Dig. 9.2.27.26

Ulpianus 18 ad ed.

Idem et in silva caedua scribit, ut, si immatura, aquilia teneatur, quod si matura interceperit, furti teneri eum et arborum furtim caesarum.

Dig. 9.2.27.27

Ulpianus 18 ad ed.

Si salictum maturum ita, ne stirpes laederes, tuleris, cessare aquiliam.

Dig. 9.2.27.28

Ulpianus 18 ad ed.

Et si puerum quis castraverit et pretiosiorem fecerit, vivianus scribit cessare aquiliam, sed iniuriarum erit agendum aut ex edicto aedilium aut in quadruplum.

Dig. 9.2.27.29

Ulpianus 18 ad ed.

Si calicem diatretum faciendum dedisti, si quidem imperitia fregit, damni iniuria tenebitur: si vero non imperitia fregit, sed rimas habebat vitiosas, potest esse excussatus: et ideo plerumque artifices convenire solent, cum eiusmodi materiae dantur, non periculo suo se facere, quae res ex locato tollit actionem et aquiliae.

Dig. 9.2.27.30

Ulpianus 18 ad ed.

Si cum maritus uxori margaritas extricatas dedisset in usu eaque invito vel inscio viro perforasset, ut pertusis in linea uteretur, teneri eam lege aquilia, sive divertit sive nupta est adhuc.

Dig. 9.2.27.31

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis aedificii mei fores confregerit vel refregerit aut si ipsum aedificium diruit, lege aquilia tenetur.

Dig. 9.2.27.32

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis aquae ductum meum diruerit, licet cementa mea sunt, quae diruta sunt, tamen quia terra mea non sit, qua aquam duco, melius est dicere actionem utilem dandam.

Dig. 9.2.27.33

Ulpianus 18 ad ed.

Si ex plostro lapis ceciderit et quid ruperit vel fregerit, aquiliae actione plostrarium teneri placet, si male composuit lapides et ideo lapsi sunt.

Dig. 9.2.27.34

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis servum conductum ad mulum regendum commendaverit ei mulum ille ad pollicem suum eum alligaverit de loro et mulus eruperit sic, ut et pollicem avelleret servo et se praecipitaret, mela scribit, si pro perito imperitus locatus sit, ex conducto agendum cum domino ob mulum ruptum vel debilitatum, sed si ictu aut terrore mulus turbatus sit, tum dominum eius, id est muli, et servi cum eo qui turbavit habiturum legis aquiliae actionem. mihi autem videtur et eo casu, quo ex locato actio est, competere etiam aquiliae.

Dig. 9.2.27.35

Ulpianus 18 ad ed.

Item si tectori locaveris laccum vino plenum curandum et ille eum pertudit, ut vinum sit effusum, labeo scribit in factum agendum.

Dig. 9.2.28pr.

Paulus 10 ad sab.

Qui foveas ursorum cervorumque capiendorum causa faciunt, si in itineribus fecerunt eoque aliquid decidit factumque deterius est, lege aquilia obligati sunt: at si in aliis locis, ubi fieri solent, fecerunt, nihil tenentur.

Dig. 9.2.28.1

Paulus 10 ad sab.

Haec tamen actio ex causa danda est, id est si neque denuntiatum est neque scierit aut providere potuerit: et multa huiusmodi deprehenduntur, quibus summovetur petitor, si evitare periculum poterit.

Dig. 9.2.29pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Quemadmodum si laqueos eo loci posuisses, quo ius ponendi non haberes, et pecus vicini in eos laqueos incidisset.

Dig. 9.2.29.1

Ulpianus 18 ad ed.

Si protectum meum, quod supra domum tuam nullo iure habebam, reccidisses, posse me tecum damni iniuria agere proculus scribit: debuisti enim mecum ius mihi non esse protectum habere agere: nec esse aequum damnum me pati recisis a te meis tignis. aliud est dicendum ex rescripto imperatoris severi, qui ei, per cuius domum traiectus erat aquae ductus citra servitutem, rescripsit iure suo posse eum intercidere, et merito: interest enim, quod hic in suo protexit, ille in alieno fecit.

Dig. 9.2.29.2

Ulpianus 18 ad ed.

Si navis tua impacta in meam scapham damnum mihi dedit, quaesitum est, quae actio mihi competeret. et ait proculus, si in potestate nautarum fuit, ne id accideret, et culpa eorum factum sit, lege aquilia cum nautis agendum, quia parvi refert navem immittendo aut serraculum ad navem ducendo an tua manu damnum dederis, quia omnibus his modis per te damno adficior: sed si fune rupto aut cum a nullo regeretur navis incurrisset, cum domino agendum non esse.

Dig. 9.2.29.3

Ulpianus 18 ad ed.

Item labeo scribit, si, cum vi ventorum navis impulsa esset in funes anchorarum alterius et nautae funes praecidissent, si nullo alio modo nisi praecisis funibus explicare se potuit, nullam actionem dandam. idemque labeo et proculus et circa retia piscatorum, in quae navis piscatorum inciderat, aestimarunt. plane si culpa nautarum id factum esset, lege aquilia agendum. sed ubi damni iniuria agitur ob retia, non piscium, qui ideo capti non sunt, fieri aestimationem, cum incertum fuerit, an caperentur. idemque et in venatoribus et in aucupibus probandum.

Dig. 9.2.29.4

Ulpianus 18 ad ed.

Si navis alteram contra se venientem obruisset, aut in gubernatorem aut in ducatorem actionem competere damni iniuriae alfenus ait: sed si tanta vis navi facta sit, quae temperari non potuit, nullam in dominum dandam actionem: sin autem culpa nautarum id factum sit, puto aquiliae sufficere.

Dig. 9.2.29.5

Ulpianus 18 ad ed.

Si funem quis, quo religata navis erat, praeciderit, de nave quae periit in factum agendum.

Dig. 9.2.29.6

Ulpianus 18 ad ed.

Hac actione ex hoc legis capite de omnibus animalibus laesis, quae pecudes non sunt, agendum est, ut puta de cane: sed et de apro et leone ceterisque feris et avibus idem erit dicendum.

Dig. 9.2.29.7

Ulpianus 18 ad ed.

Magistratus municipales, si damnum iniuria dederint, posse aquilia teneri. nam et cum pecudes aliquis pignori cepisset et fame eas necavisset, dum non patitur te eis cibaria adferre, in factum actio danda est. item si dum putat se ex lege capere pignus, non ex lege ceperit et res tritas corruptasque reddat, dicitur legem aquiliam locum habere: quod dicendum est et si ex lege pignus cepit. si quid tamen magistratus adversus resistentem violentius fecerit, non tenebitur aquilia: nam et cum pignori servum cepisset et ille se suspenderit, nulla datur actio.

Dig. 9.2.29.8

Ulpianus 18 ad ed.

Haec verba: " quanti in triginta diebus proximis fuit", etsi non habent " plurimi", sic tamen esse accipienda constat.

Dig. 9.2.30pr.

Paulus 22 ad ed.

Qui occidit adulterum deprehensum servum alienum, hac lege non tenebitur.

Dig. 9.2.30.1

Paulus 22 ad ed.

Pignori datus servus si occisus sit, debitori actio competit. sed an et creditori danda sit utilis, quia potest interesse eius, quod debitor solvendo non sit aut quod litem tempore amisit, quaeritur. sed hic iniquum est et domino et creditori eum teneri. nisi si quis putaverit nullam in ea re debitorem iniuriam passurum, cum prosit ei ad debiti quantitatem et quod sit amplius consecuturus sit ab eo, vel ab initio in id, quod amplius sit quam in debito, debitori dandam actionem: et ideo in his casibus, in quibus creditori danda est actio propter inopiam debitoris vel quod litem amisit, creditor quidem usque ad modum debiti habebit aquiliae actionem, ut prosit hoc debitori, ipsi autem debitori in id quod debitum excedit competit aquiliae actio.

Dig. 9.2.30.2

Paulus 22 ad ed.

Si quis alienum vinum vel frumentum consumpserit, non videtur damnum iniuria dare ideoque utilis danda est actio.

Dig. 9.2.30.3

Paulus 22 ad ed.

In hac quoque actione, quae ex hoc capitulo oritur, dolus et culpa punitur: ideoque si quis in stipulam suam vel spinam comburendae eius causa ignem immiserit et ulterius evagatus et progressus ignis alienam segetem vel vineam laeserit, requiramus, num imperitia eius aut neglegentia id accidit. nam si die ventoso id fecit, culpae reus est ( nam et qui occasionem praestat, damnum fecisse videtur): in eodem crimine est et qui non observavit, ne ignis longius procederet. at si omnia quae oportuit observavit vel subita vis venti longius ignem produxit, caret culpa.

Dig. 9.2.30.4

Paulus 22 ad ed.

Si vulneratus fuerit servus non mortifere, neglegentia autem perierit, de vulnerato actio erit, non de occiso.

Dig. 9.2.31

Paulus 10 ad sab.

Si putator ex arbore ramum cum deiceret vel machinarius hominem praetereuntem occidit, ita tenetur, si is in publicum decidat nec ille proclamavit, ut casus eius evitari possit. sed mucius etiam dixit, si in privato idem accidisset, posse de culpa agi: culpam autem esse, quod cum a diligente provideri poterit, non esset provisum aut tum denuntiatum esset, cum periculum evitari non possit. secundum quam rationem non multum refert, per publicum an per privatum iter fieret, cum plerumque per privata loca volgo iter fiat. quod si nullum iter erit, dolum dumtaxat praestare debet, ne immittat in eum, quem viderit transeuntem: nam culpa ab eo exigenda non est, cum divinare non potuerit, an per eum locum aliquis transiturus sit.

Dig. 9.2.32pr.

Gaius 7 ad ed. provinc.

Illud quaesitum est, an quod proconsul in furto observat quod a familia factum sit ( id est ut non in singulos detur poenae persecutio, sed sufficeret id praestari, quod praestandum foret, si id furtum unus liber fecisset), debeat et in actione damni iniuriae observari. sed magis visum est idem esse observandum, et merito: cum enim circa furti actionem haec ratio sit, ne ex uno delicto tota familia dominus careat eaque ratio similiter et in actionem damni iniuriae interveniat, sequitur, ut idem debeat aestimari, praesertim cum interdum levior sit haec causa delicti, veluti si culpa et non dolo damnum daretur.

Dig. 9.2.32.1

Gaius 7 ad ed. provinc.

Si idem eundem servum vulneraverit, postea deinde etiam occiderit, tenebitur et de vulnerato et de occiso: duo enim sunt delicta. aliter atque si quis uno impetu pluribus vulneribus aliquem occiderit: tunc enim una erit actio de occiso.

Dig. 9.2.33pr.

Paulus 2 ad plaut.

Si servum meum occidisti, non affectiones aestimandas esse puto, veluti si filium tuum naturalem quis occiderit quem tu magno emptum velles, sed quanti omnibus valeret. sextus quoque pedius ait pretia rerum non ex affectione nec utilitate singulorum, sed communiter fungi: itaque eum, qui filium naturalem possidet, non eo locupletiorem esse, quod eum plurimo, si alius possideret, redempturus fuit, nec illum, qui filium alienum possideat, tantum habere, quanti eum patri vendere posset. in lege enim aquilia damnum consequimur: et amisisse dicemur, quod aut consequi potuimus aut erogare cogimur.

Dig. 9.2.33.1

Paulus 2 ad plaut.

In damnis, quae lege aquilia non tenentur, in factum datur actio.

Dig. 9.2.34

Marcellus 21 Dig.

Titio et seio stichum legavit: deliberante seio, cum titius vindicasset legatum, stichus occisus est: deinde seius repudiavit legatum. perinde titius agere possit, ac si soli legatus esset,

Dig. 9.2.35

Ulpianus 18 ad ed.

Quia retro adcrevisse dominium ei videtur:

Dig. 9.2.36pr.

Marcellus 21 Dig.

Nam sicut repudiante legatario legatum heredis est actio perinde ac si legatus non esset, ita huius actio est ac si soli legatus esset.

Dig. 9.2.36.1

Marcellus 21 Dig.

Si dominus servum, quem titius mortifere vulneraverat, liberum et heredem esse iusserit eique postea maevius exstiterit heres, non habebit maevius cum titio legis aquiliae actionem, scilicet secundum sabini opinionem, qui putabat ad heredem actionem non transmitti, quae defuncto competere non potuit: nam sane absurdum accidet, ut heres pretium quasi occisi consequatur eius, cuius heres exstitit. quod si ex parte eum dominus heredem cum libertate esse iusserit, coheres eius mortuo eo aget lege aquilia.

Dig. 9.2.37pr.

Iavolenus 14 ex cass.

Liber homo si iussu alterius manu iniuriam dedit, actio legis aquiliae cum eo est qui iussit, si modo ius imperandi habuit: quod si non habuit, cum eo agendum est qui fecit.

Dig. 9.2.37.1

Iavolenus 14 ex cass.

Si quadrupes, cuius nomine actio esset cum domino, quod pauperiem fecisset, ab alio occisa est et cum eo lege aquilia agitur, aestimatio non ad corpus quadrupedis, sed ad causam eius ( in quo de pauperie actio est) referri debet et tanti damnandus est is qui occidit iudicio legis aquiliae, quanti actoris interest noxae potius deditione defungi quam litis aestimatione.

Dig. 9.2.38

Iavolenus 9 epist.

Si eo tempore, quo tibi meus servus quem bona fide emisti serviebat, ipse a servo tuo vulneratus est, placuit omnimodo me tecum recte lege aquilia experiri.

Dig. 9.2.39pr.

Pomponius 17 ad q. muc.

Quintus mucius scribit: equa cum in alieno pasceretur, in cogendo quod praegnas erat eiecit: quaerebatur, dominus eius possetne cum eo qui coegisset lege aquilia agere, quia equam in iciendo ruperat. si percussisset aut consulto vehementius egisset, visum est agere posse.

Dig. 9.2.39.1

Pomponius 17 ad q. muc.

Pomponius. quamvis alienum pecus in agro suo quis deprehendit, sic illud expellere debet, quomodo si suum deprehendisset, quoniam si quid ex ea re damnum cepit, habet proprias actiones. itaque qui pecus alienum in agro suo deprehenderit, non iure id includit, nec agere illud aliter debet quam ut supra diximus quasi suum: sed vel abigere debet sine damno vel admonere dominum, ut suum recipiat.

Dig. 9.2.40

Paulus 3 ad ed.

In lege aquilia, si deletum chirographum mihi esse dicam, in quo sub condicione mihi pecunia debita fuerit, et interim testibus quoque id probare possim, qui testes possunt non esse eo tempore, quo condicio extitit, et si summatim re exposita ad suspicionem iudicem adducam, debeam vincere: sed tunc condemnationis exactio competit, cum debiti condicio extiterit: quod si defecerit, condemnatio nullas vires habebit.

Dig. 9.2.41pr.

Ulpianus 41 ad sab.

Si quis testamentum deleverit, an damni iniuriae actio competat, videamus. et Marcellus libro quinto digestorum dubitans negat competere. quemadmodum enim, inquit, aestimatio inibitur? ego apud eum notavi in testatore quidem hoc esse verum, quia quod interest eius aestimari non potest, verum tamen in herede vel legatariis diversum, quibus testamenta paene chirographa sunt. ibidem Marcellus scribit chirographo deleto competere legis aquiliae actionem. sed et si quis tabulas testamenti apud se depositas deleverit vel pluribus praesentibus legerit, utilius est in factum et iniuriarum agi, si iniuriae faciendae causa secreta iudiciorum publicavit.

Dig. 9.2.41.1

Ulpianus 41 ad sab.

Interdum evenire pomponius eleganter ait, ut quis tabulas delendo furti non teneatur, sed tantum damni iniuriae, ut puta si non animo furti faciendi, sed tantum damni dandi delevit: nam furti non tenebitur: cum facto enim etiam animum furis furtum exigit.

Dig. 9.2.42

Iulianus 48 Dig.

Qui tabulas testamenti depositas aut alicuius rei instrumentum ita delevit, ut legi non possit, depositi actione et ad exhibendum tenetur, quia corruptam rem restituerit aut exhibuerit. legis quoque aquiliae actio ex eadem causa competit: corrupisse enim tabulas recte dicitur et qui eas interleverit.

Dig. 9.2.43

Pomponius 19 ad sab.

Ob id, quod ante quam hereditatem adires damnum admissum in res hereditarias est, legis aquiliae actionem habes, quod post mortem eius, cui heres sis, acciderit: dominum enim lex aquilia appellat non utique eum, qui tunc fuerit, cum damnum daretur: nam isto modo ne ab eo quidem, cui heres quis erit, transire ad eum ea actio poterit: neque ob id, quod tum commissum fuerit, cum in hostium potestate esses, agere postliminio reversus poteris: et hoc aliter constitui sine magna captione postumorum liberorum, qui parentibus heredes erunt, non poterit. eadem dicemus et de arboribus eodem tempore furtim caesis. puto eadem dici posse etiam de hac actione quod vi aut clam, si modo quis aut prohibitus fecerit, aut apparuerit eum intellegere debuisse ab eis, ad quos ea hereditas pertineret, si rescissent, prohibitum iri.

Dig. 9.2.44pr.

Ulpianus 42 ad sab.

In lege aquilia et levissima culpa venit.

Dig. 9.2.44.1

Ulpianus 42 ad sab.

Quotiens sciente domino servus vulnerat vel occidit, aquilia dominum teneri dubium non est.

Dig. 9.2.45pr.

Paulus 10 ad sab.

Scientiam hic pro patientia accipimus, ut qui prohibere potuit teneatur, si non fecerit.

Dig. 9.2.45.1

Paulus 10 ad sab.

Lege aquilia agi potest et sanato vulnerato servo.

Dig. 9.2.45.2

Paulus 10 ad sab.

Si meum servum, cum liberum putares, occideris, lege aquilia teneberis.

Dig. 9.2.45.3

Paulus 10 ad sab.

Cum stramenta ardentia transilirent duo, concurrerunt amboque ceciderunt et alter flamma consumptus est: nihil eo nomine potest ^ ^ agi, si non intellegitur, uter ab utro eversus sit.

Dig. 9.2.45.4

Paulus 10 ad sab.

Qui, cum aliter tueri se non possent, damni culpam dederint, innoxii sunt: vim enim vi defendere omnes leges omniaque iura permittunt. sed si defendendi mei causa lapidem in adversarium misero, sed non eum, sed praetereuntem percussero, tenebor lege aquilia: illum enim solum qui vim infert ferire conceditur, et hoc, si tuendi dumtaxat, non etiam ulciscendi causa factum sit.

Dig. 9.2.45.5

Paulus 10 ad sab.

Qui idoneum parietem sustulit, damni iniuria domino eius tenetur.

Dig. 9.2.46

Ulpianus 50 ad sab.

Si vulnerato servo lege aquilia actum sit, postea mortuo ex eo vulnere agi lege aquilia nihilo minus potest.

Dig. 9.2.47

Iulianus 86 Dig.

Sed si priore iudicio aestimatione facta, postea mortuo servo, de occiso agere dominus instituerit, exceptione doli mali opposita compelletur, ut ex utroque iudicio nihil amplius consequatur, quam consequi deberet, si initio de occiso homine egisset.

Dig. 9.2.48

Paulus 39 ad ed.

Si servus ante aditam hereditatem damnum in re hereditaria dederit et liber factus in ea re damnum det, utraque actione tenebitur, quia alterius et alterius facti hae res sunt.

Dig. 9.2.49pr.

Ulpianus 9 disp.

Si quis fumo facto apes alienas fugaverit vel etiam necaverit, magis causam mortis praestitisse videtur quam occidisse, et ideo in factum actione tenebitur.

Dig. 9.2.49.1

Ulpianus 9 disp.

Quod dicitur damnum iniuria datum aquilia persequi, sic erit accipiendum, ut videatur damnum iniuria datum, quod cum damno iniuriam attulerit: nisi magna vi cogente fuerit factum, ut celsus scribit circa eum, qui incendii arcendi gratia vicinas aedes intercidit: nam hic scribit cessare legis aquiliae actionem: iusto enim metu ductus, ne ad se ignis perveniret, vicinas aedes intercidit: et sive pervenit ignis sive ante extinctus est, existimat legis aquiliae actionem cessare.

Dig. 9.2.50

Ulpianus 6 opin.

Qui domum alienam invito domino demolit et eo loco balneas exstruxit, praeter naturale ius, quod superficies ad dominum soli pertinet, etiam damni dati nomine actioni subicitur.

Dig. 9.2.51pr.

Iulianus 86 Dig.

Ita vulneratus est servus, ut eo ictu certum esset moriturum: medio deinde tempore heres institutus est et postea ab alio ictus decessit: quaero, an cum utroque de occiso lege aquilia agi possit. respondit: occidisse dicitur vulgo quidem, qui mortis causam quolibet modo praebuit: sed lege aquilia is demum teneri visus est, qui adhibita vi et quasi manu causam mortis praebuisset, tracta videlicet interpretatione vocis a caedendo et a caede. rursus aquilia lege teneri existimati sunt non solum qui ita vulnerassent, ut confestim vita privarent, sed etiam hi, quorum ex vulnere certum esset aliquem vita excessurum. igitur si quis servo mortiferum vulnus inflixerit eundemque alius ex intervallo ita percusserit, ut maturius interficeretur, quam ex priore vulnere moriturus fuerat, statuendum est utrumque eorum lege aquilia teneri.

Dig. 9.2.51.1

Iulianus 86 Dig.

Idque est consequens auctoritati veterum, qui, cum a pluribus idem servus ita vulneratus esset, ut non appareret cuius ictu perisset, omnes lege aquilia teneri iudicaverunt.

Dig. 9.2.51.2

Iulianus 86 Dig.

Aestimatio autem perempti non eadem in utriusque persona fiet: nam qui prior vulneravit, tantum praestabit, quanto in anno proximo homo plurimi fuerit repetitis ex die vulneris trecentum sexaginta quinque diebus, posterior in id tenebitur, quanti homo plurimi venire poterit in anno proximo, quo vita excessit, in quo pretium quoque hereditatis erit. eiusdem ergo servi occisi nomine alius maiorem, alius minorem aestimationem praestabit, nec mirum, cum uterque eorum ex diversa causa et diversis temporibus occidisse hominem intellegatur. quod si quis absurde a nobis haec constitui putaverit, cogitet longe absurdius constitui neutrum lege aquilia teneri aut alterum potius, cum neque impunita maleficia esse oporteat nec facile constitui possit, uter potius lege teneatur. multa autem iure civili contra rationem disputandi pro utilitate communi recepta esse innumerabilibus rebus probari potest: unum interim posuisse contentus ero. cum plures trabem alienam furandi causa sustulerint, quam singuli ferre non possent, furti actione omnes teneri existimantur, quamvis subtili ratione dici possit neminem eorum teneri, quia neminem verum sit eam sustulisse.

Dig. 9.2.52pr.

Alfenus 2 Dig.

Si ex plagis servus mortuus esset neque id medici inscienta aut domini neglegentia accidisset, recte de iniuria occiso eo agitur.

Dig. 9.2.52.1

Alfenus 2 Dig.

Tabernarius in semita noctu supra lapidem lucernam posuerat: quidam praeteriens eam sustulerat: tabernarius eum consecutus lucernam reposcebat et fugientem retinebat: ille flagello, quod in manu habebat, in quo dolor inerat, verberare tabernarium coeperat, ut se mitteret: ex eo maiore rixa facta tabernarius ei, qui lucernam sustulerat, oculum effoderat: consulebat, num damnum iniuria non videtur dedisse, quoniam prior flagello percussus esset. respondi, nisi data opera effodisset oculum, non videri damnum iniuria fecisse, culpam enim penes eum, qui prior flagello percussit, residere: sed si ab eo non prior vapulasset, sed cum ei lucernam eripere vellet, rixatus esset, tabernarii culpa factum videri.

Dig. 9.2.52.2

Alfenus 2 Dig.

In clivo capitolino duo plostra onusta mulae ducebant: prioris plostri muliones conversum plostrum sublevabant, quo facile mulae ducerent: inter superius plostrum cessim ire coepit et cum muliones, qui inter duo plostra fuerunt, e medio exissent, posterius plostrum a priore percussum retro redierat et puerum cuiusdam obtriverat: dominus pueri consulebat, cum quo se agere oporteret. respondi in causa ius esse positum: nam ^ eam^ si muliones, qui superius plostrum sustinuissent, sua sponte se subduxissent et ideo factum esset, ut mulae plostrum retinere non possint atque onere ipso retraherentur, cum domino mularum nullam esse actionem, cum hominibus, qui conversum plostrum sustinuissent, lege aquilia agi posse: nam nihilo minus eum damnum dare, qui quod sustineret mitteret sua voluntate, ut id aliquem feriret: veluti si quis asellum cum agitasset non retinuisset, aeque si quis ex manu telum aut aliud quid immisisset, damnum iniuria daret. sed si mulae, quia aliquid reformidassent et muliones timore permoti, ne opprimerentur, plostrum reliquissent, cum hominibus actionem nullam esse, cum domino mularum esse. quod si neque mulae neque homines in causa essent, sed mulae retinere onus nequissent aut cum coniterentur lapsae concidissent et ideo plostrum cessim redisset atque hi quo conversum fuisset onus sustinere nequissent, neque cum domino mularum neque cum hominibus esse actionem. illud quidem certe, quoquo modo res se haberet, cum domino posteriorum mularum agi non posse, quoniam non sua sponte, sed percussae retro redissent.

Dig. 9.2.52.3

Alfenus 2 Dig.

Quidam boves vendidit ea lege, uti daret experiundos: postea dedit experiundos: emptoris servus in experiundo percussus ab altero bove cornu est: quaerebatur, num venditor emptori damnum praestare deberet. respondi, si emptor boves emptos haberet, non debere praestare: sed si non haberet emptos, tum, si culpa hominis factum esset, ut a bove feriretur, non debere praestari, si vitio bovis, debere.

Dig. 9.2.52.4

Alfenus 2 Dig.

Cum pila complures luderent, quidam ex his servulum, cum pilam percipere conaretur, impulit, servus cecidit et crus fregit: quaerebatur, an dominus servuli lege aquilia cum eo, cuius impulsu ceciderat, agere potest. respondi non posse, cum casu magis quam culpa videretur factum.

Dig. 9.2.53

Nerva 1 membr.

Boves alienos in angustum locum coegisti eoque effectum est, ut deicerentur: datur in te ad exemplum legis aquiliae in factum actio.

Dig. 9.2.54

Papinianus 37 quaest.

Legis aquiliae debitori competit actio, cum reus stipulandi ante moram promissum animal vulneravit: idem est et si occiderit animal. quod si post moram promissoris qui stipulatus fuerat occidit, debitor quidem liberatur, lege autem aquilia hoc casu non recte experietur: nam creditor ipse sibi potius quam alii iniuriam fecisse videtur.

Dig. 9.2.55

Paulus 22 quaest.

Stichum aut pamphilum promisi titio, cum stichus esset decem milium, pamphilus viginti: stipulator stichum ante moram occidit: quaesitum est de actione legis aquiliae. respondi: cum viliorem occidisse proponitur, in hunc tractatum nihilum differt ab extraneo creditor. quanti igitur fiet aestimatio, utrum decem milium, quanti fuit occisus, an quanti est, quem necesse habeo dare, id est quanti mea interest? et quid dicemus, si et pamphilus decesserit sine mora? iam pretium stichi minuetur, quoniam liberatus est promissor? et sufficiet fuisse pluris cum occideretur vel intra annum. hac quidem ratione etiam si post mortem pamphili intra annum occidatur, pluris videbitur fuisse.

Dig. 9.2.56

Paulus 2 sent.

Mulier si in rem viri damnum dederit, pro tenore legis aquiliae convenitur.

Dig. 9.2.57

Iavolenus 6 ex post. lab.

Equum tibi commodavi: in eo tu cum equitares et una complures equitarent, unus ex his irruit in equum teque deiecit et eo casu crura equi fracta sunt. labeo negat tecum ullam actionem esse, sed si equitis culpa factum esset, cum equite: sane non cum equi domino agi posse. verum puto.

Dig. 9.3.0. De his, qui effuderint vel deiecerint.

Dig. 9.3.1pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Praetor ait de his, qui deiecerint vel effuderint: " unde in eum locum, quo volgo iter fiet vel in quo consistetur, deiectum vel effusum quid erit, quantum ex ea re damnum datum factumve erit, in eum, qui ibi habitaverit, in duplum iudicium dabo. si eo ictu homo liber perisse dicetur, quinquaginta aureorum iudicium dabo. si vivet nocitumque ei esse dicetur, quantum ob eam rem aequum iudici videbitur eum cum quo agetur condemnari, tanti iudicium dabo. si servus insciente domino fecisse dicetur, in iudicio adiciam: aut noxam dedere. "

Dig. 9.3.1.1

Ulpianus 23 ad ed.

Summa cum utilitate id praetorem edixisse nemo est qui neget: publice enim utile est sine metu et periculo per itinera commeari.

Dig. 9.3.1.2

Ulpianus 23 ad ed.

Parvi autem interesse debet, utrum publicus locus sit an vero privatus, dummodo per eum volgo iter fiat, quia iter facientibus prospicitur, non publicis viis studetur: semper enim ea loca, per quae volgo iter solet fieri, eandem securitatem debent habere. ceterum si aliquando vulgus in illa via non commeabat et tunc deiectum quid vel effusum, cum adhuc secreta loca essent, modo coepit commeari, non debet hoc edicto teneri.

Dig. 9.3.1.3

Ulpianus 23 ad ed.

Quod, cum suspenderetur, decidit, magis deiectum videri, sed et quod suspensum decidit, pro deiecto haberi magis est. proinde et si quid pendens effusum sit, quamvis nemo hoc effuderit, edictum tamen locum habere dicendum est.

Dig. 9.3.1.4

Ulpianus 23 ad ed.

Haec in factum actio in eum datur, qui inhabitat, cum quid deiceretur vel effunderetur, non in dominum aedium: culpa enim penes eum est. nec adicitur culpae mentio vel infitiationis, ut in duplum detur actio, quamvis damni iniuriae utrumque exiget.

Dig. 9.3.1.5

Ulpianus 23 ad ed.

Sed cum homo liber periit, damni aestimatio non fit in duplum, quia in homine libero nulla corporis aestimatio fieri potest, sed quinquaginta aureorum condemnatio fit.

Dig. 9.3.1.6

Ulpianus 23 ad ed.

Haec autem verba " si vivet nocitumque ei esse dicetur" non pertinent ad damna, quae in rem hominis liberi facta sunt, si forte vestimenta eius vel quid aliud scissum corruptumve est, sed ad ea, quae in corpus eius admittuntur.

Dig. 9.3.1.7

Ulpianus 23 ad ed.

Si filius familias cenaculum conductum habuit et inde deiectum vel effusum quid sit, de peculio in patrem non datur, quia non ex contractu venit: in ipsum itaque filium haec actio competit.

Dig. 9.3.1.8

Ulpianus 23 ad ed.

Cum servus habitator est, utrum noxalis actio danda sit, quia non est ex negotio gesto? an de peculio, quia non ex delicto servi venit? neque enim recte servi dicitur noxa, cum servus nihil nocuerit. sed ego puto impunitum servum esse non oportere, sed extra ordinem officio iudicis corrigendum.

Dig. 9.3.1.9

Ulpianus 23 ad ed.

Habitare autem dicimus vel in suo vel in conducto vel in gratuito. hospes plane non tenebitur, quia non ibi habitat, sed tantisper hospitatur, sed is tenetur, qui hospitium dederit: multum autem interest inter habitatorem et hospitem, quantum interest inter domicilium habentem et peregrinantem.

Dig. 9.3.1.10

Ulpianus 23 ad ed.

Si plures in eodem cenaculo habitent, unde deiectum est, in quemvis haec actio dabitur,

Dig. 9.3.2

Gaius 6 ad ed. provinc.

Cum sane impossibile est scire, quis deiecisset vel effudisset,

Dig. 9.3.3

Ulpianus 23 ad ed.

Et quidem in solidum: sed si cum uno fuerit actum, ceteri liberabuntur.

Dig. 9.3.4

Paulus 19 ad ed.

Perceptione, non litis contestatione, praestaturi partem damni societatis iudicio vel utili actione ei qui solvit.

Dig. 9.3.5pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Si vero plures diviso inter se cenaculo habitent, actio in eum solum datur, qui inhabitabat eam partem, unde effusum est.

Dig. 9.3.5.1

Ulpianus 23 ad ed.

Si quis gratuitas habitationes dederit libertis et clientibus vel suis vel uxoris, ipsum eorum nomine teneri trebatius ait: quod verum est. idem erit dicendum et si quis amicis suis modica hospitiola distribuerit. nam et si quis cenaculariam exercens ipse maximam partem cenaculi habeat, solus tenebitur: sed si quis cenaculariam exercens modicum sibi hospitium retinuerit, residuum locaverit pluribus, omnes tenebuntur quasi in hoc cenaculo habitantes, unde deiectum effusumve est.

Dig. 9.3.5.2

Ulpianus 23 ad ed.

Interdum tamen, quod sine captione actoris fiat, oportebit praetorem aequitate motum in eum potius dare actionem, ex cuius cubiculo vel exedra deiectum est, licet plures in eodem cenaculo habitent: quod si ex mediano cenaculi quid deiectum sit, verius est omnes teneri.

Dig. 9.3.5.3

Ulpianus 23 ad ed.

Si horrearius aliquid deiecerit vel effuderit aut conductor apothecae vel qui in hoc dumtaxat conductum locum habebat, ut ibi opus faciat vel doceat, in factum actioni locus est, etiam si quis operantium deiecerit vel effuderit vel si quis discentium.

Dig. 9.3.5.4

Ulpianus 23 ad ed.

Cum autem legis aquiliae actione propter hoc quis condemnatus est, merito ei, qui ob hoc, quod hospes vel quis alius de cenaculo deiecit, in factum dandam esse labeo dicit adversus deiectorem, quod verum est. plane si locaverat deiectori, etiam ex locato habebit actionem.

Dig. 9.3.5.5

Ulpianus 23 ad ed.

Haec autem actio, quae competit de effusis et deiectis, perpetua est et heredi competit, in heredem vero non datur. quae autem de eo competit, quod liber perisse dicetur, intra annum dumtaxat competit, neque in heredem datur neque heredi similibusque personis: nam est poenalis et popularis: dummodo sciamus ex pluribus desiderantibus hanc actionem ei potissimum dari debere cuius interest vel qui adfinitate cognationeve defunctum contingat. sed si libero nocitum sit, ipsi perpetua erit actio: sed si alius velit experiri, annua erit haec actio, nec enim heredibus iure hereditario competit, quippe quod in corpore libero damni datur, iure hereditario transire ad successores non debet, quasi non sit damnum pecuniarium, nam ex bono et aequo oritur.

Dig. 9.3.5.6

Ulpianus 23 ad ed.

Praetor ait:" ne quis in suggrunda protectove supra eum locum, qua ^ quo^ volgo iter fiet inve quo consistetur, id positum habeat, cuius casus nocere cui possit. qui adversus ea fecerit, in eum solidorum decem in factum iudicium dabo. si servus insciente domino fecisse dicetur, aut noxae dedi iubebo. "

Dig. 9.3.5.7

Ulpianus 23 ad ed.

Hoc edictum superioris portio est: consequens etenim fuit praetorem etiam in hunc casum prospicere, ut, si quid in his partibus aedium periculose positum esset, non noceret.

Dig. 9.3.5.8

Ulpianus 23 ad ed.

Ait praetor:" ne quis in suggrunda protectove." haec verba " ne quis" ad omnes pertinent vel inquilinos vel dominos aedium, sive inhabitent sive non, habent tamen aliquid expositum his locis.

Dig. 9.3.5.9

Ulpianus 23 ad ed.

" supra eum locum, qua volgo iter fieret inve quo consistetur, id positum habeat." accipere debemus positum sive in habitationis vel cenaculi, sive etiam in horrei vel cuius alterius aedificii.

Dig. 9.3.5.10

Ulpianus 23 ad ed.

Positum habere etiam is recte videtur, qui ipse quidem non posuit, verum ab alio positum patitur: quare si servus posuerit, dominus autem positum patiatur, non noxali iudicio dominus, sed suo nomine tenebitur.

Dig. 9.3.5.11

Ulpianus 23 ad ed.

Praetor ait " cuius casus nocere posset". ex his verbis manifestatur non omne quidquid positum est, sed quidquid sic positum est, ut nocere possit, hoc solum prospicere praetorem, ne possit nocere: nec spectamus ut noceat, sed omnino si nocere possit, edicto locus sit. coercetur autem, qui positum habuit, sive nocuit id quod positum erat sive non nocuit.

Dig. 9.3.5.12

Ulpianus 23 ad ed.

Si id quod positum erat deciderit et nocuerit, in eum competit actio qui posuit, non in eum qui habitaverit, quasi haec actio non sufficiat, quia positum habuisse non utique videtur qui posuit, nisi vel dominus fuit aedium vel inhabitator. nam et cum pictor in pergula clipeum vel tabulam expositam habuisset eaque excidisset et transeunti damni quid dedisset, servius respondit ad exemplum huius actionis dari oportere actionem: hanc enim non competere palam esse, quia neque in suggrunda neque in protecto tabula fuerat posita. idem servandum respondit et si amphora ex reticulo suspensa decidisset et damni dedisset, quia et legitima et honoraria actio deficit.

Dig. 9.3.5.13

Ulpianus 23 ad ed.

Ista autem actio popularis est et heredi similibusque competit, in heredes autem non competit, quia poenalis est.

Dig. 9.3.6pr.

Paulus 19 ad ed.

Hoc edictum non tantum ad civitates et vicos, sed et ad vias, per quas volgo iter fit, pertinet.

Dig. 9.3.6.1

Paulus 19 ad ed.

Labeo ait locum habere hoc edictum, si interdiu deiectum sit, non nocte: sed quibusdam locis et nocte iter fit.

Dig. 9.3.6.2

Paulus 19 ad ed.

Habitator suam suorumque culpam praestare debet.

Dig. 9.3.6.3

Paulus 19 ad ed.

Si de nave deiectum sit, dabitur actio utilis in eum qui navi praepositus sit.

Dig. 9.3.7

Gaius 6 ad ed. provinc.

Cum liberi hominis corpus ex eo, quod deiectum effusumve quid erit, laesum fuerit, iudex computat mercedes medicis praestitas ceteraque impendia, quae in curatione facta sunt, praeterea operarum, quibus caruit aut cariturus est ob id, quod inutilis factus est. cicatricium autem aut deformitatis nulla fit aestimatio, quia liberum corpus nullam recipit aestimationem.

Dig. 9.4.0. De noxalibus actionibus.

Dig. 9.4.1

Gaius 2 ad ed. provinc.

Noxales actiones appellantur, quae non ex contractu, sed ex noxa atque maleficio servorum adversus nos instituuntur: quarum actionum vis et potestas haec est, ut, si damnati fuerimus, liceat nobis deditione ipsius corporis quod deliquerit evitare litis aestimationem.

Dig. 9.4.2pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Si servus sciente domino occidit, in solidum dominum obligat, ipse enim videtur dominus occidisse: si autem insciente, noxalis est, nec enim debuit ex maleficio servi in plus teneri, quam ut noxae eum dedat.

Dig. 9.4.2.1

Ulpianus 18 ad ed.

Is qui non prohibuit, sive dominus manet sive desiit esse dominus, hac actione tenetur: sufficit enim, si eo tempore dominus, quo non prohibeat, fuit, in tantum, ut celsus putet, si fuerit alienatus servus in totum vel in partem vel manumissus, noxam caput non sequi: nam servum nihil deliquisse, qui domino iubenti obtemperavit. et sane si iussit, potest hoc dici: si autem non prohibuit, quemadmodum factum servi excusabimus? celsus tamen differentiam facit inter legem aquiliam et legem duodecim tabularum: nam in lege antiqua, si servus sciente domino furtum fecit vel aliam noxam commisit, servi nomine actio est noxalis nec dominus suo nomine tenetur, at in lege aquilia, inquit, dominus suo nomine tenetur, non servi. utriusque legis reddit rationem, duodecim tabularum, quasi voluerit servos dominis in hac re non obtemperare, aquiliae, quasi ignoverit servo, qui domino paruit, periturus si non fecisset. sed si placeat, quod iulianus libro octagensimo sexto scribit " si servus futurum faxit noxiamve nocuit" etiam ad posteriores leges pertinere, poterit dici etiam servi nomine cum domino agi posse noxali iudicio, ut quod detur aquilia adversus dominum, non servum excuset, sed dominum oneret. nos autem secundum iulianum probavimus, quae sententia habet rationem et a Marcello apud iulianum probatur.

Dig. 9.4.3

Ulpianus 3 ad ed.

In omnibus noxalibus actionibus, ubicumque scientia exigitur domini, sic accipienda est, si, cum prohibere posset, non prohibuit: aliud est enim auctorem esse servo delinquenti, aliud pati delinquere.

Dig. 9.4.4pr.

Paulus 3 ad ed.

In delictis servorum scientia domini quemadmodum accipienda est? utrum cum consilio? an et si viderit tantum, quamvis prohibere non potuerit? quid enim si ad libertatem proclamans domino sciente faciat aut qui contemnat dominum? vel cum trans flumen sit servus, vidente quidem, sed invito domino noxiam noceat? rectius itaque dicitur scientiam eius accipiendam, qui prohibere potest: et hoc in toto edicto intellegendum est circa scientiae verbum.

Dig. 9.4.4.1

Paulus 3 ad ed.

Si extraneus servus sciente me fecerit eumque redemero, noxalis actio in me dabitur, quia non videtur domino sciente fecisse, cum eo tempore dominus non fuerim.

Dig. 9.4.4.2

Paulus 3 ad ed.

Cum dominus ob scientiam teneatur, an servi quoque nomine danda sit actio, videndum est: nisi forte praetor unam poenam a domino exigi voluit. ergo dolus servi impunitus erit? quod est iniquum: immo utroque modo dominus tenebitur, una autem poena exacta, quam actor elegerit, altera tollitur.

Dig. 9.4.4.3

Paulus 3 ad ed.

Si detracta noxae deditione quasi cum conscio domino actum sit, qui non erat conscius: absolutione facta et finito iudicio amplius agendo cum noxae deditione exceptione rei iudicatae summovebitur, quia res in superius iudicium deducta et finita est. donec autem prius iudicium agitatur, licentia agenti est, si eum de scientia domini arguenda paeniteat, tunc ad noxalem causam transire. contra quoque si cum eo qui scit cum noxae deditione actum sit, amplius in dominum detracta noxae deditione danda actio non est: in ipso autem iudicio si voluerit et scientiam domini arguere, non est prohibendus.

Dig. 9.4.5pr.

Ulpianus 3 ad ed.

Si plurium servus deliquerit omnibus ignorantibus, noxale iudicium in quemvis dabitur: sed si omnibus scientibus, quivis eorum tenebitur detracta noxae deditione, quemadmodum si plures deliquissent, nec altero convento alter liberabitur: sed si alter scit, alter ignoravit, qui scit detracta noxae deditione convenitur, qui nescit, cum noxae deditione.

Dig. 9.4.5.1

Ulpianus 3 ad ed.

Differentia autem harum actionum non solum illa est, quod qui scit in solidum tenetur, verum illa quoque, quod, sive alienaverit servum qui scit sive manumiserit sive decesserit servus, dominus tenetur: sed si ipse dominus decesserit, heres eius non tenetur.

Dig. 9.4.6

Ulpianus 18 ad ed.

Sed et ipse servus manumissus tenetur.

Dig. 9.4.7pr.

Ulpianus 3 ad ed.

Noxalis autem non alias datur, nisi apud me sit servus: et si apud me sit, licet eo tempore non fuit, quo delinquebat, teneor, et heres meus tenetur, si noxius vivat.

Dig. 9.4.7.1

Ulpianus 3 ad ed.

Pomponius ait, si emptor servi noxali conventus sit, venditorem, quo sciente factum est, conveniri iam non posse.

Dig. 9.4.8

Ulpianus 37 ad ed.

Si servus communis furtum fecerit, quivis ex dominis in solidum noxali iudicio tenetur: eoque iure utimur. sed non alias poterit is qui conventus est evadere litis aestimationem, nisi in solidum noxae dederit servum, nec ferendus est, si partem dedere fuerit paratus. plane si propter hoc, quod socii dedere parati non fuerint, in solidum fuerit condemnatus, communi dividundo vel familiae erciscundae iudicio adversus eos experietur. ante noxale sane iudicium acceptum poterit sua parte cedendo securitatem consequi, ne necesse habeat suscipere iudicium: quamquam quis possit dicere evenire, ut, dum pars eive data amittat actionem: dominus enim pro parte factus non potest cum socio noxali experiri. fortassis nec communi dividundo agere possit eius maleficii nomine, quod ante communionem admissum est: quod si non potest, evidenti iniuria adficietur. sed melius est dicere, competere ei communi dividundo iudicium.

Dig. 9.4.9

Paulus 39 ad ed.

Si communis familia vel communis servus furtum fecerit altero ex dominis sciente, is qui scit omnium nomine tenebitur et conventus alterum quoque liberat nec a socio quicquam debebit consequi: sui enim facti nomine poenam meruit. quod si is qui ignoravit duplum praestiterit, a socio simplum consequetur.

Dig. 9.4.10

Paulus 22 ad ed.

Sed et eo nomine agere cum socio poterit, quod servum communem deteriorem fecit, quemadmodum cum quolibet alio, qui rem communem deteriorem fecisset. ceterum si nihil praeterea post noxae deditionem commune habebit, pro socio vel, si socii non fuerunt, in factum agi poterit.

Dig. 9.4.11

Ulpianus 7 ad ed.

Bona fide servi possessor eius nomine furti actione tenebitur, dominus non tenetur. sed noxae dedendo non facit quidem actoris: cum autem coeperit istum servum dominus vindicare, doli exceptione summovebitur vel officio iudicis consequetur, ut indemnis maneat.

Dig. 9.4.12

Paulus 6 ad ed.

Si bona fide possessor eum servum, quem bona fide possidebat, dimiserit, ne agi cum eo ex noxali causa possit, obligari eum actione, quae datur adversus eos, qui servum in potestate habeant aut dolo fecerint, quo minus haberent, quia per hoc adhuc possidere videntur.

Dig. 9.4.13

Gaius 13 ad ed. provinc.

Non solum adversus bona fide possessorem, sed etiam adversus eos qui mala fide possident noxalis actio datur: nam et absurdum videtur eos quidem qui bona fide possiderent excipere actionem, praedones vero securos esse.

Dig. 9.4.14pr.

Ulpianus 18 ad ed.

Si quis a multis conveniatur ex noxa eiusdem servi, vel si ab uno, ex pluribus tamen delictis, non necesse habet, quia omnibus dedere non potest, litis aestimationem offerre his, quibus dedere non potest. quid ergo est, si a pluribus conveniatur? si quidem unus occupavit, an melior sit condicio, ut ipsi soli dedatur? an vero vel omnibus dedi debeat vel cavere debeat defensu iri adversus ceteros? et verius est occupantis meliorem esse condicionem. ei itaque dedetur non qui prior egit, sed qui prior ad sententiam pervenit: et ideo ei, qui postea vicerit, actionem denegari iudicati.

Dig. 9.4.14.1

Ulpianus 18 ad ed.

Sed et si statuliber sit et ante deditionem exstiterit condicio vel fideicommissa libertas fuerit ante praestita vel existente condicione legati dominium fuerit translatum, arbitrio iudicis absolvi eum oportet: et officii iudicis hoc quoque erit, ut caveatur ei cui deditur ob evictionem ob suum factum contingentem.

Dig. 9.4.15

Gaius 6 ad ed. provinc.

Praetor decernere debet translationem iudicii in statuliberum fieri: si vero rei iudicandae tempore adhuc in suspenso sit statuta libertas, sabinus et cassius liberari heredem putant tradendo servum, quia toto suo iure cederet: quod et verum est.

Dig. 9.4.16

Iulianus 22 Dig.

Si heres dolo malo fecerit, ne statuliberum in potestate haberet, et propter hoc iudicium sine noxae deditione acceperit: et impleta condicione statutae libertatis condemnari debebit, sicuti mortuo servo condemnaretur.

Dig. 9.4.17pr.

Paulus 22 ad ed.

Si ex duobus dominis uno sciente, altero ignorante servus deliquit, si ante cum altero qui nesciebat actum sit et noxae dediderit servum, iniquum est vilissimi hominis deditione alterum quoque liberari: igitur agetur et cum altero, et si quid amplius est in damni persecutione, consequetur computato pretio hominis noxae dediti. ipsi tamen inter se sic debent pensare communi dividundo iudicium, ut, si ille quo sciente fecit praestiterit, non totius partem ferat, sed partem eius, quanti servus est: sic et si alter aliquid praestiterit, eius partem fieri. illud iniquum est eum, qui iussit servum facere, consequi aliquid a socio, cum ex suo delicto damnum patiatur.

Dig. 9.4.17.1

Paulus 22 ad ed.

Si plures eiusdem servi nomine noxali mecum agere velint vel si unus pluribus iudiciis eiusdem servi nomine agat, in quo usus fructus tuus, proprietas mea sit, officio iudicis continebitur, cum eum noxae dedero, ut etiam usum fructum actoris faciam: sed per praetorem id consequar ego dominus proprietatis, ut aut cogat praetor te pro aestimatione usus fructus conferre ad litis aestimationem aut usu fructu cedere, si hoc expediat. et si ego dominus proprietatis eum servum nolui defendere, defensio tibi permittenda est, et si damnatus hominem tradas, et adversus me tueris.

Dig. 9.4.18

Pomponius 18 ad sab.

Is qui usum fructum in servo habet, perinde cum domino habet actionem furti, atque si quilibet alius esset: sed cum eo non est, quamvis serviat ei, et ideo dominus damnatus fructuario noxae dedens liberatur ^ liberabitur^.

Dig. 9.4.19pr.

Paulus 22 ad ed.

Si in re communi mea et tua damnum nobis dederit titii servus, si cum eo agemus, erit noxali aquiliae actioni locus, ne damnatus in solidum singulis noxae dedere cogatur. sed potest dici, quasi unius damnum sit et una obligatio, aut utrisque pecuniam sufferendam aut officio iudicis simul utrisque noxae dedendum: sed et si alterutri nostrum in solidum noxae deditus fuerit et ob id ab utroque dominus sit absolutus, recte dicitur eum, cui noxae deditus sit, alteri teneri communi dividundo iudicio, ut communicet servum noxae sibi deditum, cum ob rem communem aliquid ad socium pervenerit.

Dig. 9.4.19.1

Paulus 22 ad ed.

Si servi, in quo usus fructus alienus est, dominus proprietatis operas conduxerit, verba efficiunt, ut cum noxae deditione damnetur.

Dig. 9.4.19.2

Paulus 22 ad ed.

Si servus tuus navem exercuerit eiusque vicarius et idem nauta in eadem nave damnum dederit, perinde in te actio danda est ac si is exercitor liber et hic vicarius servus eius esset, ut de peculio servi tui ad noxam dedere vicarium damneris: ut tamen, si servi tui iussu vel sciente et patiente eo damnum vicarius dederit, noxalis actio servi tui nomine esse debeat. idemque sit etiam, si nautam facere iusserit.

Dig. 9.4.20

Gaius 7 ad ed. provinc.

Qui ex pluribus noxis diversis temporibus experitur, ex una noxia servi dominium nanctus nullam amplius actionem habet adversus eum, qui dominus fuerat, cum actio noxalis caput sequatur: at si maluit dominus priori iudicio litis aestimationem sufferre, vel eidem vel alii ex alio maleficio agenti nihilo minus tenetur.

Dig. 9.4.21pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Quotiens dominus ex noxali causa convenitur, si nolit suscipere iudicium, in ea causa res est, ut debeat noxae dedere eum, cuius nomine iudicium non suscipitur: aut si id non faciat, iudicium suscipiet omnimodo, sed non alias condemnabitur, quam si in potestate habeat dolove malo fecerit, quo minus haberet.

Dig. 9.4.21.1

Ulpianus 23 ad ed.

Eos, quorum nomine noxali iudicio agitur, etiam absentes defendi posse placuit, sed hoc ita demum, si proprii sint servi: nam si alieni, praesentes esse oportet, aut si dubitetur, utrum proprii sint an alieni. quod ita puto accipiendum, ut si constet vel bona fide servire, etiam absentes possint defendi.

Dig. 9.4.21.2

Ulpianus 23 ad ed.

Praetor ait: " si is in cuius potestate esse dicetur negabit se in sua potestate servum habere: utrum actor volet, vel deierare iubebo in potestate sua non esse neque se dolo malo fecisse, quo minus esset, vel iudicium dabo sine noxae deditione. "

Dig. 9.4.21.3

Ulpianus 23 ad ed.

" in potestate" sic accipere debemus, ut facultatem et potestatem exhibendi eius habeat: ceterum si in fuga sit vel peregre, non videbitur esse in potestate.

Dig. 9.4.21.4

Ulpianus 23 ad ed.

Quod si reus iurare nolit, similis est ei, qui neque defendit absentem neque exhibet: qui condemnantur quasi contumaces.

Dig. 9.4.21.5

Ulpianus 23 ad ed.

Si tutor vel curator extent, ipsi iurare debent in potestate domini non esse: si autem procurator sit, dominus ipse iuret necesse est.

Dig. 9.4.21.6

Ulpianus 23 ad ed.

Si iusiurandum exegit actor reusque iuravit, deinde postea noxali velit actor experiri, videndum est, an exceptio iurisiurandi debeat adversus actorem dari. et sabinus putat non esse dandam, quasi de alia re sit iuratum, hoc est tunc non fuisse in potestate: modo vero cum in potestate deprehendatur, de facto eius posse agi. neratius quoque dicebat post exactum iusiurandum posse actorem detracta noxae deditione experiri, si modo hoc contendat, posteaquam iuratum est coepisse in potestate habere.

Dig. 9.4.22pr.

Paulus 18 ad ed.

Si servus depositus vel commodatus sit, cum domino agi potest noxali actione: ei enim servire intellegitur et, quod ad hoc edictum attinet, in potestate eius est, maxime si copiam habeat reciperandi hominis.

Dig. 9.4.22.1

Paulus 18 ad ed.

Is qui pignori accepit vel qui precario rogavit non tenetur noxali actione: licet enim iuste possideant, non tamen opinione domini possident: sed hos quoque in potestate domini intellegi, si facultatem repetendi eos dominus habeat.

Dig. 9.4.22.2

Paulus 18 ad ed.

Quid est habere facultatem repetendi? habeat pecuniam, ex qua liberari potest: nam non debet cogi vendere res suas, ut solvat pecuniam et repetat servum.

Dig. 9.4.22.3

Paulus 18 ad ed.

Dominus, qui servum in sua potestate esse confitetur, aut exhibere eum debet aut absentem defendere: quod nisi faciat, punitur atque si praesentem non noxae dederit.

Dig. 9.4.22.4

Paulus 18 ad ed.

Si negavit dominus in sua potestate esse servum, permittit praetor actori arbitrium, utrum iureiurando id decidere an iudicium dictare sine noxae deditione velit, per quod vincet, si probaverit eum in potestate esse vel dolo eius factum, quo minus esset: qui autem non probaverit in potestate adversarii esse servum, rem amittit.

Dig. 9.4.23

Gaius 6 ad ed. provinc.

Sed et si postea adversarius eius in potestate habere coeperit servum, tenetur ex nova possessione denegata ei exceptione.

Dig. 9.4.24

Paulus 18 ad ed.

De illo videndum, utrum adversus eum tantum, qui dolo fecit, quo minus in potestate haberet, actio locum habeat noxalis, si ex dolo eius acciderit, ut cesset noxalis actio ( forte si servo suo fugam mandavit) an et si possit nihilo minus cum alio agi ( quod accidit, cum alienatus manumissusve est). quod est verius: in quo casu electio est actoris, cum quo velit agere. iulianus autem ait de eo qui manumisit, si paratus sit defendere se manumissus, exceptionem dandam ei qui manumisit. hoc et labeo.

Dig. 9.4.25

Gaius 6 ad ed. provinc.

Idem est, et si novus dominus servi iudicium patiatur.

Dig. 9.4.26pr.

Paulus 18 ad ed.

Electio vero alterum liberabit: id enim praetor introduxit, ne eluderetur actor, non ut etiam lucrum faceret: ideoque exceptione a sequenti summovebitur.

Dig. 9.4.26.1

Paulus 18 ad ed.

His consequens est, ut, si plures dolo fecerint, quo minus in potestate haberent, eligere debeat actor, quem velit convenire.

Dig. 9.4.26.2

Paulus 18 ad ed.

Item si ex pluribus dominis quidam dolo malo partes suas desierint possidere, electio erit actoris, utrum directo agere velit cum eo qui possidet, an praetoria cum eo qui desiit possidere.

Dig. 9.4.26.3

Paulus 18 ad ed.

Si servum alienum alius in iure suum esse responderit, altero solvente alter liberatur.

Dig. 9.4.26.4

Paulus 18 ad ed.

Si is, quem desieris dolo possidere, decesserit, priusquam hac actione convenireris, liberaris, quia haec actio in locum directae actionis succedit: diversum dicemus, si moram feceris in iudicio accipiendo.

Dig. 9.4.26.5

Paulus 18 ad ed.

Neque heredi neque in heredem, quod defunctus mentitus est, actio danda est, nec in ipsum quolibet tempore: nam liberum esse debet defendenti absentem servum huius edicti poenam evitare, id est ut sine noxae deditione conveniatur. et ideo si negaveris servum in tua potestate esse, postea fateri poteris, nisi si iam lis adversus te contestata est: nam tunc audiri non debebis, ut labeo ait: octavenus ex causa etiam lite contestata tibi succurrendum, utique si aetas tua ea sit, ut ignosci tibi debeat.

Dig. 9.4.26.6

Paulus 18 ad ed.

Si absente domino ductus sit servus vel etiam praesente et in eadem causa sit, ut in integrum restitui possit, defensio permittitur eius nomine qui ductus est: postulantibus enim exhiberi eum ad defendendum indulgere praetor debet. idem concedendum est fructuario vel cui pignoris nomine obligatus est, si praesens dominus defendere noluerit, ne alterius dolus aut desidia aliis noceat. idem praestandum est in servo communi, quem alter ex dominis praesens noluit defendere. sed et actori his casibus succurrendum est, quia placet dominii adquisitione extingui actionem: iussu enim praetoris ductus in bonis fit eius qui duxit.

Dig. 9.4.27pr.

Gaius 6 ad ed. provinc.

Si noxali iudicio agitur de servo qui pignoris iure tenetur aut de eo cuius usus fructus alterius est, admonendi sumus, si creditor vel usufructuarius praesens defensionem suscipere noluerit, proconsulem interventurum et pignoris persecutionem vel usus fructus actionem negaturum. quo casu dici potest ipso iure pignus liberari ( nullum enim pignus est, cuius persecutio negatur): usus fructus autem, etiamsi persecutio eius denegetur, ipso iure durat eo usque, donec non utendo constituto tempore pereat.

Dig. 9.4.27.1

Gaius 6 ad ed. provinc.

Ex his quae diximus de servo qui alicui pignoris iure obligatus est deque statulibero et de eo cuius usus fructus alienus est, apparet eum, qui alienum servum in iure suum esse responderit, quamvis noxali iudicio teneantur, non tamen posse noxae deditione ipso iure liberari, quia nullum ad actorem dominium transferre possunt, cum ipsi domini non sint. certe tamen, si ex ea causa traditum postea dominus vindicet nec litis aestimationem offerat, poterit per exceptionem doli mali repelli.

Dig. 9.4.28

Africanus 6 quaest.

Et generaliter si alieni servi nomine, qui tibi iustam servitutem serviret, noxali tecum egerim tuque eum mihi noxae dederis: sive me possidente dominus eum vindicet, exceptione doli mali, nisi litis aestimationem offerat, eum summovere possum, sive ipse possideat, publiciana mihi datur, et adversus excipientem " si dominus eius sit" utilem mihi replicationem doli mali profuturam et secundum haec usu quoque me capturum, quamvis sciens alienum possideam: alioquin si aliter constituatur, futurum, ut summa iniquitate bonae fidei possessor adficiatur, si, cum ipso iure noxalis actio adversus eum competit, necessitas ei imponatur, ut litis aestimationem sufferat. eademque dicenda sunt et si, cum ab eo non defenderetur, iussu praetoris eum duxerim, quoniam isto quoque casu iustam causam possidendi habeo.

Dig. 9.4.29

Gaius 6 ad ed. provinc.

Non solum autem qui in potestate non habet recusare potest noxale iudicium, verum et habenti in potestate liberum est evitare iudicium, si indefensam eam personam relinquat: sed huic necesse est ius suum ad actorem transferre, perinde ac si damnatus esset.

Dig. 9.4.30

Gaius ad ed. pu. de damno inf.

In noxalibus actionibus eorum qui bona fide absunt ius non corrumpitur, sed reversis defendendi ex bono et aequo potestas datur, sive domini sint sive aliquid in ea re ius habeant, qualis est creditor et fructuarius.

Dig. 9.4.31

Paulus 7 ad plaut.

Quod ait praetor, cum familia furtum faciat, ad eum modum se actionem daturum, ut tantum actor consequatur, quantum si liber fecisset consequeretur, quaeritur, utrum ad pecuniae praestationem respiciat an etiam ad noxae deditionem, ut puta si ex pretiis noxae deditorum duplum colligatur, sequentes actiones inhibeantur. sabinus et cassius putant pretium quoque noxae deditorum imputari debere, quod pomponius probat et est verum: nam et si servus indefensus ductus sit, aestimatio eius imputanda est. certe non tantum duplationis, sed et condictionis rationem habendam iulianus putat. furti faciendi tempus spectandum esse, an eiusdem familiae sint servi: nam si hi, qui plurium dominorum erunt, unius esse postea coeperint, locus edicto non erit.

Dig. 9.4.32

Callistratus 2 ed. monit.

Is qui in aliena potestate est si noxam commisisse dicatur, si non defendatur, ducitur: et si praesens est dominus, tradere eum et de dolo malo promittere debet.

Dig. 9.4.33

Pomponius 14 ad sab.

Noxali iudicio invitus nemo cogitur alium defendere, sed carere debet eo quem non defendit, si servus est: quod si liber est qui in potestate sit, indistincte ipsi sui defensio danda est:

Dig. 9.4.34

Iulianus 4 ad urs. ferocem.

Quotiens enim nemo filium familias ex causa delicti defendit, in eum iudicium datur.

Dig. 9.4.35

Ulpianus 41 ad sab.

Et si condemnatus fuerit, filius iudicatum facere debet: tenet enim condemnatio. quin immo etiam illud dicendum est patrem quoque post condemnationem filii dumtaxat de peculio posse conveniri.

Dig. 9.4.36

Ulpianus 37 ad ed.

Si quis servum pigneratum, deinde a debitore subreptum emerit a debitore, nomine eius furti tenebitur dominio servi adquisito, nec oberit, quod serviana potest ei homo avocari. idemque et si a minore quis viginti quinque annis emerit vel in fraudem creditorum sciens: hi enim, quamvis auferri eis dominium possit, interim tamen conveniendi sunt.

Dig. 9.4.37

Tryphonus 15 disp.

Si alienus servus furtum mihi fecerit, qui postea in meum dominium pervenerit, extinguitur furti actio, quae mihi competierat, nondum in iudicium deducta, nec si postea alienavero eum, quem ante litem contestatam emeram, furti actio restaurabitur: quod si post litem contestatam eum redemero, condemnandus erit venditor,

Dig. 9.4.38pr.

Ulpianus 37 ad ed.

Quemadmodum si alii vendidisset: parvi enim refert, cui vendiderit, adversario an alii: suaque culpa litis aestimationem sublaturum, qui vendendo noxae deditionem sibi ademit.

Dig. 9.4.38.1

Ulpianus 37 ad ed.

Iulianus autem libro vicensimo secundo digestorum scribit, si servum pro derelicto habeam, qui tibi furtum fecerat, liberari me, quia statim meus esse desinit, ne eius nomine, qui sine domino sit, furti sit actio.

Dig. 9.4.38.2

Ulpianus 37 ad ed.

Si servus meus rem tuam subtraxerit et vendiderit tuque nummos quos ex pretio habebat ei excusseris, locus erit furti actioni ultro citroque: nam et tu adversus me furti ages noxali servi nomine et ego adversus te nummorum nomine.

Dig. 9.4.38.3

Ulpianus 37 ad ed.

Sed et si servo creditoris mei solverim nummos, ut is eos domino suo det, aeque locus erit furti actioni, si is nummos acceptos interceperit.

Dig. 9.4.39pr.

Iulianus 9 Dig.

Si plurium servus furtum fecerit et omnes dolo fecerint, quo minus eum in potestate haberent, subsequi debet praetor iuris civilis actionem et iudicium honorarium, quod ex hac causa pollicetur, in eum dare, quem actor elegerit: neque enim amplius praestare actori debet, quam ut detracta noxae deditione agere possit cum eo, cum quo noxali iudicio experiri potuisset, si servus exhiberetur.

Dig. 9.4.39.1

Iulianus 9 Dig.

Qui alienum servum suum esse fatetur, quamvis noxali actione obligetur, nihilo minus causa cognita satisdare debet: qui autem pro servo convenitur, satisdatione onerandus non est: non enim offert se defensioni alieni servi.

Dig. 9.4.39.2

Iulianus 9 Dig.

Si quis dicet dominum dolo fecisse, quo minus in potestate eius servus esset, ille autem contendat eum servum ab alio defendi cum satisdatione, doli mali exceptioni locus erit.

Dig. 9.4.39.3

Iulianus 9 Dig.

Sed et si post iudicium acceptum cum domino servus apparuerit et, quia non defendebatur, ductus sit, exceptione doli mali posita dominus absolvetur.

Dig. 9.4.39.4

Iulianus 9 Dig.

Sed et mortuo servo antequam iudicium accipiatur, omnino hac actione non tenebitur dominus.

Dig. 9.4.40

Iulianus 22 Dig.

Si servus legatus ante aditam hereditatem rem heredis futuri subtraxerit, poterit is cum legatario qui legatum agnoverit furti agere: sed si idem servus hereditariam rem subtraxerit, furti actio cessabit, quia huiusmodi rerum furtum non fit: ad exhibendum autem actio competit.

Dig. 9.4.41

Iulianus 2 ad urs. ferocem.

Cum servus communis alteri dominorum damnum iniuria dedit, idcirco legis aquiliae actio non est, quia, si extraneo damnum dedisset, cum altero in solidum lege aquilia agi posset: sicuti, cum servus communis furtum fecerit, cum altero domino furti agi non potest, sed communi dividundo agi potest.

Dig. 9.4.42pr.

Ulpianus 37 ad ed.

Si ad libertatem proclamaverit is cuius nomine noxale iudicium susceptum est, sustineri debet id iudicium, quoad de statu eius iudicetur: et sic, si quidem servus fuerit pronuntiatus, noxale iudicium exercebitur, si liber, inutile videbitur.

Dig. 9.4.42.1

Ulpianus 37 ad ed.

Si quis pro servo mortuo ignorans eum decessisse noxale iudicium acceperit, absolvi debet, quia desit ^ desiit^ verum esse propter eum dare oportere.

Dig. 9.4.42.2

Ulpianus 37 ad ed.

Hae actiones perpetuae sunt locumque habebunt tamdiu, quamdiu servi dedendi facultatem habemus: nec tantum nobis, verum etiam successoribus nostris competent, item adversus successores, sed non quasi in successores, sed iure dominii. proinde et si servus ad alium pervenisse proponatur, iure dominii noxali iudicio novus dominus convenietur.

Dig. 9.4.43

Pomponius 8 epist.

Servi, quorum noxa caput sequitur, ibi defendendi sunt, ubi deliquisse arguentur: itaque servos dominus eodem loco exhibere debet, ubi vim intulisse dicentur et carere omnium dominio potest, si eos non defendat.

Ius Romanum Justinian The Latin Library The Classics Page