OMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER SEXTUS-QUADRAGESIMUS

Dig. 46.1.0. De fideiussoribus et mandatoribus.
Dig. 46.2.0. De novationibus et delegationibus.
Dig. 46.3.0. De solutionibus et liberationibus.
Dig. 46.4.0. De acceptilatione.
Dig. 46.5.0. De stipulationibus praetoriis.
Dig. 46.6.0. Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.
Dig. 46.7.0. Iudicatum solvi.
Dig. 46.8.0. Ratam rem haberi et de ratihabitione.

Dig. 46.1.0. De fideiussoribus et mandatoribus.

Dig. 46.1.1

Ulpianus 39 ad sab.

Omni obligationi fideiussor accedere potest.

Dig. 46.1.2

Pomponius 22 ad sab.

Et commodati et depositi fideiussor accipi potest et tenetur, etiamsi apud servum vel pupillum depositum commodatumve fuerit, sed ita demum, si aut dolo malo aut culpa hi fecerunt, pro quibus fideiussum est.

Dig. 46.1.3

Ulpianus 43 ad sab.

Qui satisdare promisit, ita demum implesse stipulationem satisdationis videtur, si eum dederit accessionis loco, qui obligari potest et conveniri: ceterum si dederit servum aut filium familias, ex quibus causis de peculio actio non datur, vel mulierem, quae auxilio senatus consulti utitur, dicendum est non esse impletam satisdationis stipulationem. plane si non idoneum fideiussorem dederit, magis est, ut satisfactum sit, quia qui admisit eum fideiubentem, idoneum esse comprobavit.

Dig. 46.1.4pr.

Ulpianus 45 ad sab.

Potest accipi fideiussor eius actionis, quam habiturus sum adversus eum, pro quo fideiussi, vel mandati vel negotiorum gestorum.

Dig. 46.1.4.1

Ulpianus 45 ad sab.

Fideiussor et ipse obligatur et heredem obligatum relinquit, cum rei locum optineat.

Dig. 46.1.5

Ulpianus 46 ad sab.

Generaliter iulianus ait eum, qui heres exstitit ei, pro quo intervenerat, liberari ex causa accessionis et solummodo quasi heredem rei teneri. denique scripsit, si fideiussor heres extiterit ei, pro quo fideiussit, quasi reum esse obligatum, ex causa fideiussionis liberari: reum vero reo succedentem ex duabus causis esse obligatum. nec enim potest repperiri, quae obligatio quam peremat: at in fideiussore et reo repperitur, quia rei obligatio plenior est. nam ubi aliqua differentia est obligationum, potest constitui alteram per alteram peremi: cum vero duae eiusdem sint potestatis, non potest repperiri, cur altera potius quam altera consumeretur. refert autem haec ad speciem, in qua vult ostendere non esse novum, ut duae obligationes in unius persona concurrant. est autem species talis. si reus promittendi reo promittendi heres exstiterit, duas obligationes sustinet: item si reus stipulandi exstiterit heres rei stipulandi, duas species obligationis sustinebit. plane si ex altera earum egerit, utramque consumet, videlicet quia natura obligationum duarum, quas haberet, ea esset, ut, cum altera earum in iudicium deduceretur, altera consumeretur.

Dig. 46.1.6pr.

Ulpianus 47 ad sab.

Stipulatus sum a reo nec accepi fideiussorem: postea volo adicere fideiussorem: si adiecero, fideiussor obligatur.

Dig. 46.1.6.1

Ulpianus 47 ad sab.

Et parvi refert, utrum pure fideiussorem obligem an ex die an sub condicione.

Dig. 46.1.6.2

Ulpianus 47 ad sab.

Adhiberi autem fideiussor tam futurae quam praecedenti obligationi potest, dummodo sit aliqua vel naturalis futura obligatio.

Dig. 46.1.7

Iulianus 53 Dig.

Quod enim solutum repeti non potest, conveniens est huius naturalis obligationis fideiussorem accipi posse.

Dig. 46.1.8pr.

Ulpianus 47 ad sab.

Graece fideiussor et ita accipitur: ty emy pistei keleuw legw velw sive boulomai: sed et si fymi dixerit, pro eo erit atque si dixerit legw.

Dig. 46.1.8.1

Ulpianus 47 ad sab.

Praeterea sciendum est fideiussorem adhiberi omni obligationi posse, sive re sive verbis sive consensu.

Dig. 46.1.8.2

Ulpianus 47 ad sab.

Pro eo etiam, qui iure honorario obligatus est, posse fideiussorem accipi sciendum est.

Dig. 46.1.8.3

Ulpianus 47 ad sab.

Et post litem contestatam fideiussor accipi potest, quia et civilis et naturalis subest obligatio: et hoc et iulianus admittit eoque iure utimur. an ergo condemnato reo exceptione uti possit, quaeritur: nam ipso iure non liberatur. et si quidem iudicati actionis acceptus non est, sed tantum litis exercitationis, rectissime dicetur uti eum exceptione posse: si vero acceptus fuerit etiam totius causae, cessabit exceptio.

Dig. 46.1.8.4

Ulpianus 47 ad sab.

A tutore, qui testamento datus est, si fuerit fideiussor datus, tenetur.

Dig. 46.1.8.5

Ulpianus 47 ad sab.

Sed et si ex delicto oriatur actio, magis putamus teneri fideiussorem.

Dig. 46.1.8.6

Ulpianus 47 ad sab.

Et generaliter omnium obligationum fideiussorem accipi posse nemini dubium est.

Dig. 46.1.8.7

Ulpianus 47 ad sab.

Illud commune est in universis, qui pro aliis obligantur, quod, si fuerint in duriorem causam adhibiti, placuit eos omnino non obligari: in leviorem plane causam accipi possunt, propter quod in minorem summam recte fideiussor accipietur. item accepto reo pure ipse ex die vel sub condicione accipi potest: enimvero si reus sub condicione sit acceptus, fideiussor pure, non obligabitur.

Dig. 46.1.8.8

Ulpianus 47 ad sab.

Si qui stichum stipulatus fuerit, fideiussorem ita acceperit: " stichum aut decem fide tua iubes?", non obligari fideiussorem iulianus ait, quia durior eius fit condicio, utpote cum futurum sit, ut mortuo sticho teneatur. Marcellus autem notat non ideo tantum non obligari, quia in duriorem condicionem acceptus est, sed quia et in aliam potius obligationem acceptus est: denique pro eo, qui decem promiserit, non poterit fideiussor ita accipi, ut decem aut stichum promittat, quamvis eo casu non fit eius durior condicio.

Dig. 46.1.8.9

Ulpianus 47 ad sab.

Idem iulianus ait: si is, qui hominem aut decem dari stipulatus fuerat, fideiussorem ita acceperit: " hominem aut decem, utrum ego velim?", non obligavit eum, quia durior eius condicio facta est.

Dig. 46.1.8.10

Ulpianus 47 ad sab.

Contra autem si is, qui hominem aut decem, utrum ipse stipulator volet, stipulatus est, recte fideiussorem ita accipiet: " decem aut hominem, utrum tu voles?" fit enim, inquit, hoc modo fideiussoris condicio melior.

Dig. 46.1.8.11

Ulpianus 47 ad sab.

Sed et si reum sic interrogavero " stichum et pamphilum?", fideiussorem " stichum aut pamphilum?", recte interrogem, quia levior fideiussoris condicio est.

Dig. 46.1.8.12

Ulpianus 47 ad sab.

Pro fideiussore fideiussorem accipi nequaquam dubium est.

Dig. 46.1.9

Pomponius 26 ad sab.

Fideiussores et in partem pecuniae et in partem rei recte accipi possunt.

Dig. 46.1.10pr.

Ulpianus 7 disp.

Si dubitet creditor, an fideiussores solvendo sint, et unus ab eo electus paratus sit offerre cautionem, ut suo periculo confideiussores conveniantur, in parte dico audiendum eum esse, ita tamen, et si satisdationes offerat et omnes confideiussores, qui idonei esse dicuntur, praesto sint: nec enim semper facilis est nominis emptio, cum numeratio totius debiti non sit in expedito.

Dig. 46.1.10.1

Ulpianus 7 disp.

Ita demum inter fideiussores dividitur actio, si non infitientur: nam infitiantibus auxilium divisionis non est indulgendum.

Dig. 46.1.10.2

Ulpianus 7 disp.

Filius familias pro patre poterit fideiubere nec erit sine effectu haec fideiussio, primo quidem, quod sui iuris effectus poterit teneri in id quod facere potest, dein quod et, dum in potestate manet, condemnari potest. sed an pater ex hac causa quod iussu teneatur, videamus: et puto ad omnes contractus quod iussu etiam referri. sed si ignorante patre pro eo fideiusserit, cessat ista actio: tamen quasi in rem patris versum sit, potest agi cum patre. plane si emancipatus solverit, utilis ei actio debebit competere: in potestate etiam manenti eadem actio competit, si de peculio castrensi pro patre solverit.

Dig. 46.1.11

Iulianus 12 Dig.

Qui contra senatus consultum filio familias crediderit, mortuo eo fideiussorem a patre accipere non potest, quia neque civilem neque honorariam adversus patrem actionem habet nec est ulla hereditas, cuius nomine fideiussores obligari possent.

Dig. 46.1.12

Iulianus 43 Dig.

Plane eius actionis nomine, quae de peculio adversus eum competit, fideiussor recte accipitur.

Dig. 46.1.13

Iulianus 14 Dig.

Si mandatu meo titio decem credideris et mecum mandati egeris, non liberabitur titius: sed ego tibi non aliter condemnari debebo, quam si actiones, quas adversus titium habes, mihi praestiteris. item si cum titio egeris, ego non liberabor, sed in id dumtaxat tibi obligatus ero, quod a titio servare non potueris.

Dig. 46.1.14

Iulianus 47 Dig.

Cum reus promittendi fideiussori suo heres exstitit, obligatio fideiussoria peremitur. quid ergo est? tamquam a reo debitum petatur et, si exceptione fideiussori competente usus fuerit, in factum replicatio dari debebit aut doli mali proderit.

Dig. 46.1.15pr.

Iulianus 51 Dig.

Si stipulatus esses a me sine causa et fideiussorem dedissem et nollem eum exceptione uti, sed potius solvere, ut mecum mandati iudicio ageret, fideiussori etiam invito me exceptio dari debet: interest enim eius pecuniam retinere potius quam solutam stipulatori a reo repetere.

Dig. 46.1.15.1

Iulianus 51 Dig.

Si ex duobus, qui apud te fideiusserant in viginti, alter, ne ab eo peteres, quinque tibi dederit vel promiserit, nec alter liberabitur et, si ab altero quindecim petere institueris, nulla exceptione summoveris: reliqua autem quinque si a priore fideiussore petere institueris, doli mali exceptione submoveris.

Dig. 46.1.16pr.

Iulianus 53 Dig.

Fideiussor obligari non potest ei, apud quem reus promittendi obligatus non est. quare si servus communis titii et sempronii nominatim titio dari stipulatus fuerit et fideiussorem ita interrogaverit: " titio aut sempronio id dare spondes?", titius quidem petere a fideiussore poterit, sempronii vero persona in hoc solum interposita videbitur, ut solvi ei ante litem contestatam et ignorante vel invito titio possit.

Dig. 46.1.16.1

Iulianus 53 Dig.

Qui certo loco dari promisit, aliquatenus duriori condicioni obligatur, quam si pure interrogatus fuisset: nullo enim loco alio, quam in quem promisit, solvere invito stipulatore potest. quare si reum pure interrogavero et fideiussorem cum adiectione loci accepero, non obligabitur fideiussor.

Dig. 46.1.16.2

Iulianus 53 Dig.

Sed et si reus, romae constitutus, capuae dari promiserit, fideiussor ephesi, perinde non obligabitur fideiussor, ac si reus sub condicione promisisset, fideiussor autem in diem certam vel pure promisisset.

Dig. 46.1.16.3

Iulianus 53 Dig.

Fideiussor accipi potest, quotiens est aliqua obligatio civilis vel naturalis, cui applicetur.

Dig. 46.1.16.4

Iulianus 53 Dig.

Naturales obligationes non eo solo aestimantur, si actio aliqua eorum nomine competit, verum etiam cum soluta pecunia repeti non potest: nam licet minus proprie debere dicantur naturales debitores, per abusionem intellegi possunt debitores et, qui ab his pecuniam recipiunt, debitum sibi recepisse.

Dig. 46.1.16.5

Iulianus 53 Dig.

Stipulatione in diem concepta fideiussor si sub condicione acceptus fuerit, ius eius in pendenti erit, ut, si ante diem condicio impleta fuerit, non obligetur, si concurreret dies et condicio vel etiam diem condicio secuta fuerit, obligetur.

Dig. 46.1.16.6

Iulianus 53 Dig.

Cum fideiussor hoc modo acceptus esset: " si reus quadraginta, quae ei credidi, non solverit, fide tua esse iubes?", verisimile est id actum, ut, cum appellatus reus non solvisset, fideiussor teneretur. sed et si reus, antequam appellaretur, decessisset, fideiussor obligatus erit, quia hoc quoque casu verum est reum non solvisse.

Dig. 46.1.17

Iulianus 89 Dig.

Fideiussoribus succurri solet, ut stipulator compellatur ei, qui solidum solvere paratus est, vendere ceterorum nomina.

Dig. 46.1.18

Iulianus 90 Dig.

Qui debitorem suum delegat, pecuniam dare intellegitur, quanta ei debetur: et ideo si fideiussor debitorem suum delegaverit, quamvis eum, qui solvendo non erat, confestim mandati agere potest.

Dig. 46.1.19

Iulianus 4 ex minic.

Servus inscio domino pro quodam fideiusserat et eo nomine pecuniam solverat: quaerebatur, dominus possetne ab eo, cui soluta esset, repetere. respondit: interest, quo nomine fideiusserit: nam si ex causa peculiari fideiussit, tunc id, quod ex peculio solverit, repetere dominus non poterit, quod ex dominica causa solverit, vindicabitur: si vero extra causam peculii fideiusserit, quod ex pecunia dominica solverit, aeque vindicabitur, quod ex peculio, condici poterit.

Dig. 46.1.20

Iavolenus 13 epist.

Sed et si servi dominus pecuniam solverit, repetere eam non ab eo pro quo fideiussit, sed ab eo cui numeravit poterit, cum servus fideiussionis nomine obligari non possit. sequitur ergo, ut ab eo, pro quo fideiusserat, repeti non possit, cum ipse aere alieno obligatus sit nec solutione liberari eius pecuniae nomine potuerit, cuius obligatio ad servum non pertinuit.

Dig. 46.1.21pr.

Africanus 7 quaest.

Heres a debitore hereditario fideiussorem accepit, deinde hereditatem ex trebelliano restituit: fideiussoris obligationem in suo statu manere ait idemque in hac causa servandum, quod servaretur, cum heres, contra quem emancipatus filius bonorum possessionem accepit, fideiussorem accepit. ideoque in utraque specie transeunt actiones.

Dig. 46.1.21.1

Africanus 7 quaest.

Non est novum, ut fideiussor duabus obligationibus eiusdem pecuniae nomine teneatur: nam si in diem acceptus mox pure accipiatur, ex utraque obligatur, et si fideiussor confideiussori heres exstiterit, idem erit.

Dig. 46.1.21.2

Africanus 7 quaest.

Servo tuo pecuniam credidi: eum tu manumisisti: deinde eundem fideiussorem accepi. si quidem in eam obligationem fideiubeat, quae adversus te intra annum sit, obligari eum ait: sin vero in naturalem suam, potius ut nihil agatur: non enim intellegi posse, ut quis pro se fideiubendo obligetur. quod si hic servus manumissus fideiussori suo heres existat, durare causam fideiussionis putavit et tamen nihilo minus naturalem obligationem mansuram, ut, si obligatio civilis pereat, solutum repetere non possit. nec his contrarium esse, quod, cum reus fideiussori heres existat, fideiussoria obligatio tollatur, quia tunc duplex obligatio civilis cum eodem esse non potest. retro quoque si fideiussor servo manumisso heres exstiterit, eadem adversus eum obligatio manet, quamvis et naturaliter teneatur nec pro se quis fideiubere possit.

Dig. 46.1.21.3

Africanus 7 quaest.

Quod si stipulator reum heredem instituerit, omnimodo fideiussoris obligationem peremit, sive civilis sive tantum naturalis in reum fuisset, quoniam quidem nemo potest apud eundem pro ipso obligatus esse. quod si idem stipulator fideiussorem heredem scripserit, procul dubio solam fideiussoris obligationem peremit. argumentum rei, quod, si possessio rerum debitoris data sit creditori, aeque dicendum est fideiussorem manere obligatum.

Dig. 46.1.21.4

Africanus 7 quaest.

Cum et tu et titius eiusdem pecuniae rei essetis, eum, qui pro te fideiussit, posse et pro titio fideiubere respondit, quamvis eandem pecuniam eidem debiturus sit: nec tamen inanem eam creditori futuram: nonnullis enim casibus emolumentum habituram, veluti si ei, pro quo ante fideiussisset, heres existat: tunc enim confusa prima obligatione posteriorem duraturam.

Dig. 46.1.21.5

Africanus 7 quaest.

Cum fideiussor reo stipulandi heres exstiterit, quaeritur, an, quasi ipse a se exegerit, habeat adversus reum mandati actionem. respondit, cum reus obligatus maneat, non posse intellegi ipsum a se fideiussorem pecuniam exegisse: itaque ex stipulatu potius quam mandati agere debebit.

Dig. 46.1.22

Florus 8 inst.

Mortuo reo promittendi et ante aditam hereditatem fideiussor accipi potest, quia hereditas personae vice fungitur, sicuti municipium et decuria et societas.

Dig. 46.1.23

Marcianus 4 reg.

Si " mihi aut titio decem ?" stipulatus fuerim, titius fideiussorem accipere non potest, quia solutionis tantum causa adiectus est.

Dig. 46.1.24

Marcellus l.S. resp.

Lucius titius cum pro seio fratre suo apud septicium intervenire vellet, epistulam ita emisit: " si petierit a te frater meus, peto des ei nummos fide et periculo meo": post quam epistulam septicius seio pecuniam numeravit: deinde titius inter reliquos et seium fratrem pro tertia parte reliquit heredem. quaero, an, quia adversus seium debitorem septicii confusa sit actio pro tertia parte, qua titio fratri suo heres exstitit, cum coheredibus eius agere in solidum possit. Marcellus respondit cum coherede seii non pro maiore quam hereditaria parte mandati agi posse.

Dig. 46.1.25

Ulpianus 11 ad ed.

Marcellus scribit, si quis pro pupillo sine tutoris auctoritate obligato prodigove vel furioso fideiusserit, magis esse, ut ei non subveniatur, quoniam his mandati actio non competit.

Dig. 46.1.26

Gaius 8 ad ed. provinc.

Inter fideiussores non ipso iure dividitur obligatio ex epistula divi hadriani: et ideo si quis eorum ante exactam a se partem sine herede decesserit vel ad inopiam pervenerit, pars eius ad ceterorum onus respicit.

Dig. 46.1.27pr.

Ulpianus 22 ad ed.

Si plures sint fideiussores, unus pure, alius in diem vel sub condicione acceptus, succurri oportet ei, qui pure acceptus est, dum existere condicio potest, scilicet ut interim in virilem conveniatur. sed si, cum condicio exstitit, non est solvendo qui sub condicione acceptus est, restituendam actionem in pure acceptum pomponius scribit.

Dig. 46.1.27.1

Ulpianus 22 ad ed.

Praeterea si fideiussor exstiterit fideiussori sive plures, aeque hic quoque pertinebit ad eandem causam: in quorum persona aeque locum habebunt ea, quae sunt a divo hadriano constituta.

Dig. 46.1.27.2

Ulpianus 22 ad ed.

Praeterea si quaeratur, an solvendo sit principalis fideiussor, etiam vires sequentis fideiussoris ei adgregandae sunt.

Dig. 46.1.27.3

Ulpianus 22 ad ed.

Sicut ipsi fideiussori, ita heredibus quoque eorum succurrendum pomponius scribit.

Dig. 46.1.27.4

Ulpianus 22 ad ed.

Si fideiussor fuerit principalis et fideiussor fideiussoris, non poterit desiderare fideiussor, ut inter se et eum fideiussorem, pro quo fideiussit, dividatur obligatio: ille enim loco rei est nec potest reus desiderare, ut inter se et fideiussorem dividatur obligatio. proinde si ex duobus alter fideiussorem dederit, adversus eum quidem non dividitur obligatio, pro quo intervenit: adversus confideiussorem magis est ut dividatur.

Dig. 46.1.28

Paulus 25 ad ed.

Si contendat fideiussor ceteros solvendo esse, etiam exceptionem ei dandam " si non et illi solvendo sint".

Dig. 46.1.29

Paulus 18 ad ed.

Si sub impossibili condicione stipulatus sim, fideiussor adhiberi non potest.

Dig. 46.1.30

Gaius 5 ad ed. provinc.

Fideiubere pro alio potest quisque, etiamsi promissor ignoret.

Dig. 46.1.31

Ulpianus 23 ad ed.

Si fideiussor vel quis alius pro reo ante diem creditori solverit, exspectare debebit diem, quo eum solvere oportuit.

Dig. 46.1.32

Ulpianus 76 ad ed.

Ex persona rei et quidem invito reo exceptio ( et cetera rei commoda) fideiussori ceterisque accessionibus competere potest.

Dig. 46.1.33

Ulpianus 77 ad ed.

Si eum hominem, quem a titio petieram, pro quo satis de lite acceperam, titius liberum heredemque reliquerit: si quidem re vera ipsius fuit, dicendum est iudicium in eum transferri et, si non patiatur id fieri, committi stipulationem: si autem meus petitoris fuit neque iussu meo hereditatem adierit, fideiussores tenebuntur ob rem non defensam: si autem adierit me iubente, stipulatio evanescit. plane si meus fuerit et idcirco differam aditionem, ut, cum vicero, tunc eum iubeam adire et interim ob rem non defensam agere velim, non committitur stipulatio, quia vir bonus non arbitraretur.

Dig. 46.1.34

Paulus 72 ad ed.

Hi, qui accessionis loco promittunt, in leviorem causam accipi possunt, in deteriorem non possunt. ideo, si a reo mihi stipulatus sim, a fideiussore mihi aut titio, meliorem causam esse fideiussoris iulianus putat, quia potest vel titio solvere. quod si a reo mihi aut titio stipulatus, a fideiussore mihi tantum interrogem, in deteriorem causam acceptum fideiussorem iulianus ait. quid ergo, si a reo stichum aut pamphilum, a fideiussore stichum interrogem? utrum in deteriorem causam acceptus est sublata electione? an in meliorem, quod et verum est, quia mortuo eo liberari potest?

Dig. 46.1.35

Paulus 2 ad plaut.

Cum fideiubeat aliquis pro servo, in solidum tenetur, etiamsi nihil in peculio sit. plane si pro domino fideiubeat, cum quo de peculio est, dumtaxat de peculio tenebitur, quod tunc erit, cum res iudicatur.

Dig. 46.1.36

Paulus 14 ad plaut.

Cum is qui et reum et fideiussores habens ab uno ex fideiussoribus accepta pecunia praestat actiones, poterit quidem dici nullas iam esse, cum suum perceperit et perceptione omnes liberati sunt. sed non ita est: non enim in solutum accipit, sed quodammodo nomen debitoris vendidit, et ideo habet actiones, quia tenetur ad id ipsum, ut praestet actiones.

Dig. 46.1.37

Paulus 17 ad plaut.

Si quis, postquam tempore transacto liberatus est, fideiussorem dederit, fideiussor non tenetur, quoniam erroris fideiussio nulla est.

Dig. 46.1.38pr.

Marcellus 20 Dig.

Si stichum aut pamphilum stipulatus essem, utrum promissor voluisset, non possum fideiussorem ita accipere stichum aut pamphilum, utrum fideiussor vellet, quia futurum esset in eius potestate alium velle, quam reus voluisset.

Dig. 46.1.38.1

Marcellus 20 Dig.

A titio, qui mihi ex testamento sub condicione decem debuit, fideiussorem accepi et ei heres extiti: deinde condicio legati exstitit: quaero, an fideiussor mihi teneatur. respondit, si ei, a quo tibi erat sub condicione legatum, cum ab eo fideiussorem accepisses, heres exstiteris, non poteris habere fideiussorem obligatum, quia nec reus est, pro quo debeat, sed nec res ulla, quae possit deberi.

Dig. 46.1.39

Modestinus 2 reg.

Ut fideiussor adversus confideiussorem suum agat, danda actio non est. ideoque si ex duobus fideiussoribus eiusdem quantitatis cum alter electus a creditore totum exsolvit nec ei cessae sint actiones, alter nec a creditore nec a confideiussore convenietur.

Dig. 46.1.40

Modestinus 3 reg.

Cum duo rei constituti sunt, sive ab utroque sive ab alterutro fideiussor datus fuerit, in solidum recte accipietur.

Dig. 46.1.41pr.

Modestinus 13 resp.

Respondit, si fideiussores in id accepti sunt, quod a curatore servari non possit, et post impletam legitimam aetatem tam ab ipso curatore quam ab heredibus eius solidum servari potuit et cessante eo, qui pupillus fuit, solvendo esse desierit: non temere utilem in fideiussores actionem competere.

Dig. 46.1.41.1

Modestinus 13 resp.

Idem respondit, si in solidum condemnatus est unus ex mandatoribus, cum iudicati conveniri coeperit, posse eum desiderare, ut adversus eos, qui idem mandaverunt, actiones sibi mandentur.

Dig. 46.1.42

Iavolenus 10 epist.

Si ita fideiussorem accepero: " quod ego decem credidi, de ea pecunia mille modios tritici fide tua esse iubes?", non obligatur fideiussor, quia in aliam rem, quam quae credita est, fideiussor obligari non potest, quia non, ut aestimatio rerum quae mercis numero habentur in pecunia numerata fieri potest, ita pecunia quoque merce aestimanda est.

Dig. 46.1.43

Pomponius 7 ex var. lect.

Si a titio stipulatus fideiussorem te acceperim, deinde eandem pecuniam ab alio stipulatus alium fideiussorem accipiam, confideiussores non erunt, quia diversarum stipulationum fideiussores sunt.

Dig. 46.1.44

Iavolenus 11 epist.

Stipulatus es opus arbitratu tuo ante certam diem fieri, quod si effectum non esset, quanti ut efficiatur opus locasses, tanti fideiussores cepisti: et quia opus effectum non erat, alii locasti et, cum posterior conductor satis non daret, ipse opus fecisti: quaero, an fideiussor teneatur. respondit: secundum ea verba stipulationis, quae a te proposita sunt, fideiussores non tenentur. non enim id fecisti, quod in stipulatione convenerat, id est opus alii non locasti, tametsi postea locasti: ea enim locatio, quam secutus es, perinde est, ac si interposita non esset et si statim tu opus facere coepisses.

Dig. 46.1.45

Scaevola 6 Dig.

Fideiussor pro venditore fundorum duorum altero evicto conventus ab emptore condemnatus est certam quantitatem: quaesitum est, an cum herede venditoris ante diem, quo iudicatum facere compelleretur, agere possit. respondit agere quidem posse, sed ex iusta causa ad officium iudicis pertinere quo fideiussor aut defendatur aut liberaretur.

Dig. 46.1.46

Iavolenus 10 ex post. lab.

Cum lex venditionibus occurrere voluerit, fideiussor quoque liberatur, eo magis quod per eiusmodi actionem ad reum pervenitur.

Dig. 46.1.47pr.

Papinianus 9 quaest.

Si debitori deportatio irrogata est, non posse pro eo fideiussorem accipi scribit iulianus, quasi tota obligatio contra eum extincta sit.

Dig. 46.1.47.1

Papinianus 9 quaest.

Si filius in causa peculiari ita fideiussorem acceperit: " quantam pecuniam credidero, fide tua esse iubes?" et emancipatus credat, patri quidem, si non est reus obligatus, non tenebitur, filio vero humanitatis intuitu obnoxius esse debet.

Dig. 46.1.48pr.

Papinianus 10 quaest.

Si titius et seia pro maevio fideiusserint, subducta muliere dabimus in solidum adversus titium actionem, cum scire potuerit aut ignorare non debuerit mulierem frustra intercedere.

Dig. 46.1.48.1

Papinianus 10 quaest.

Huic similis et illa quaestio videri potest, ob aetatem si restituatur in integrum unus fideiussor, an alter onus obligationis integrum excipere debeat. sed ita demum alteri totum irrogandum est, si postea minor intercessit, propter incertum aetatis ac restitutionis. quod si dolo creditoris inductus sit minor, ut fideiubeat, non magis creditori succurrendum erit adversus confideiussorem, quam si facta novatione circumvento minore desideraret in veterem debitorem utilem actionem sibi dari.

Dig. 46.1.49pr.

Papinianus 27 quaest.

Si testamento liberatum debitorem heres omittat, fideiussorem autem eius conveniat, proderit exceptio doli fideiussori propter improbitatem heredis, quae prodesse reo debuerat, si conveniretur.

Dig. 46.1.49.1

Papinianus 27 quaest.

Ex duobus fideiussoris heredibus si per errorem alter solidum exsolvat, quidam putant habere eum condictionem et ideo manere obligatum coheredem: cessante quoque condictione durare obligationem coheredis probant propterea, quod creditor, qui, dum se putat obligatum, partem ei, qui totum dedit, exsolverit, nullam habebit condictionem. quod si duo fideiussores accepti fuerint verbi gratia in viginti et alter ex duobus heredibus alterius fideiussoris totum creditori exsolverit, habebit quidem decem, quae ipso iure non debuit, condictionem: an autem et alia quinque milia repetere possit, si fideiussor alter solvendo est, videndum est: ab initio enim heres fideiussoris sive heredes ut ipse fideiussor audiendi sunt, ut scilicet pro parte singuli fideiussores qui sunt conveniantur. severior et utilior est in utroque casu illa sententia solutionem non indebitae quantitatis non debere revocari, quod etiam epistula divi pii significatur in persona fideiussoris, qui totum exsolverat.

Dig. 46.1.49.2

Papinianus 27 quaest.

Quaesitum est, an fideiussor, qui " capuae pecuniam se daturum" romae promisit, si reus promittendi capuae esset, statim conveniri possit. dixi non magis fideiussorem confestim teneri, quam si ipse capuae spopondisset, cum reus adhuc capuam pervenire non potuisset: nec ad rem pertinere, quod hoc latere nemo dubitet nondum fideiussorem teneri, quia nec ipse reus promittendi teneretur. nam e contrario quoque si quis responderit, quoniam debitor capuae sit, fideiussorem confestim teneri non habita ratione taciti proprii temporis, eventurum, ut eo casu fideiussor conveniatur, quo debitor ipse, si romae fuisset, non conveniretur. itaque nobis placet fideiussoriam obligationem condicionem taciti temporis ex utriusque persona reciperare tam rei promittendi quam ipsius fideiussoris, quoniam aliud respondentibus contra iuris formam in duriorem condicionem acceptus intellegetur.

Dig. 46.1.50

Papinianus 37 quaest.

Debitori creditor pro parte heres extitit accepto coherede fideiussore: quod ad ipsius quidem portionem attinet, obligatio ratione confusionis intercidit aut ( quod est verius) solutionis potestate: sed pro parte coheredis obligatio salva est non fideiussoria, sed hereditaria, quoniam maior tollit minorem.

Dig. 46.1.51pr.

Papinianus 3 resp.

Inter eos fideiussores actio dividenda est, qui solidum et partes viriles fide sua esse iusserunt. diversum erit verbis ita conceptis: " solidum aut partem virilem fide tua esse iubes?" tunc enim ab initio non nisi viriles partes singulos debere conveniet.

Dig. 46.1.51.1

Papinianus 3 resp.

Fideiussor, qui partem pecuniae suo nomine vel rei promittendi solvit, quo minus residui divisione facta portionis iudicium accipiat, recusare non debet: eam enim quantitatem inter eos qui solvendo sunt dividi convenit, quam litis tempore singuli debent. sed humanius est, si et alter solvendo sit litis contestationis tempore, per exceptionem ei qui solvit succurri.

Dig. 46.1.51.2

Papinianus 3 resp.

Duo rei promittendi separatim fideiussores dederunt: invitus creditor inter omnes fideiussores actiones dividere non cogitur, sed inter eos dumtaxat, qui pro singulis intervenerunt. plane si velit actionem suam inter omnes dividere, non erit prohibendus, non magis quam si duos reos pro partibus conveniret.

Dig. 46.1.51.3

Papinianus 3 resp.

Creditor pignus distrahere non cogitur, si fideiussorem simpliciter acceptum omisso pignore velit convenire.

Dig. 46.1.51.4

Papinianus 3 resp.

Cum inter fideiussores actione divisa quidam post litem contestatam solvendo esse desierunt, ea res ad onus eius qui solvendo est non pertinet, nec auxilio defendetur aetatis actor: non enim deceptus videtur iure communi usus.

Dig. 46.1.51.5

Papinianus 3 resp.

Bonis damnati fideiussoris fisco vindicatis inter fideiussores actio postea si dividi coeperit, ut heredis, ita fisci rationem haberi oportet.

Dig. 46.1.52pr.

Papinianus 11 resp.

Amissi ruina pignoris damnum tam fideiussoris quam rei promittendi periculum spectat, nec ad rem pertinebit, si fideiussor ita sit acceptus: " quanto minus ex pretio pignoris distracti servari potuerit": istis enim verbis etiam totum contineri convenit.

Dig. 46.1.52.1

Papinianus 11 resp.

Inter fideiussores actione divisa condemnatus si desierit esse solvendo, fraus vel segnitia tutoribus, qui iudicatum persequi potuerunt, damnum dabit: quod si divisam actionem inter eos, qui non erant solvendo, constabit, pupilli nomine restitutionis auxilium implorabitur.

Dig. 46.1.52.2

Papinianus 11 resp.

Fideiussores a colonis datos etiam ob pecuniam dotis praediorum teneri convenit, cum ea quoque species locationis vinculum ad se trahat: nec mutat, confestim an interiecto tempore fidem suam adstrinxerunt.

Dig. 46.1.52.3

Papinianus 11 resp.

Plures eiusdem pecuniae credendae mandatores, si unus iudicio eligatur, absolutione quoque secuta non liberantur, sed omnes liberantur pecunia soluta.

Dig. 46.1.53

Papinianus 15 resp.

Capitis postulati fideiussores ex contractu citra ullam praescriptionem a creditore, qui reum postulavit, recte conveniuntur.

Dig. 46.1.54

Paulus 3 quaest.

Si in pignore contrahendo deceptus sit creditor, qui fideiussorem pro mutuo accepit, agit contraria pigneraticia actione, in quam actionem veniet quod interest creditoris. sed ea actio fideiussorem onerare non poterit: non enim pro pignore, sed pro pecunia mutua fidem suam obligat.

Dig. 46.1.55

Paulus 11 quaest.

Si ita stipulatus a seio fuero: " quantam pecuniam titio quandoque credidero, dare spondes?" et fideiussores accepero, deinde titio saepius credidero: nempe seius in omnes summas obligatus est et per hoc fideiussores quoque, et id, quod ex bonis eius servari potest, omnibus aequo iure proficere debet.

Dig. 46.1.56pr.

Paulus 15 quaest.

Si quis pro eo, qui libertus non esset et operas praestaturum se iurasset, fideiussor erit, non tenebitur.

Dig. 46.1.56.1

Paulus 15 quaest.

Item si filius a patre vel servus a domino stipuletur, nec fideiussor acceptus tenetur, quia non potest pro eodem et eidem esse obligatus. ex diverso ergo patre a filio vel domino a servo stipulato fideiussor acceptus tenetur.

Dig. 46.1.56.2

Paulus 15 quaest.

Si nummos alienos quasi tuos mutuos dederis sine stipulatione, nec fideiussorem teneri pomponius ait. quid ergo, si consumptis nummis nascatur condictio? puto fideiussorem obligatum fore: in omnem enim causam acceptus videtur, quae ex ea numeratione nasci potest.

Dig. 46.1.56.3

Paulus 15 quaest.

Pro furti actione fideiussor accipi potest: item pro eo qui in legem aquiliam commisit. diversa causa est popularium actionum.

Dig. 46.1.57

Scaevola 18 quaest.

Fideiussor, antequam reus debeat, conveniri non potest.

Dig. 46.1.58pr.

Paulus 22 quaest.

Si a colono stipulatus fideiussorem accepi, una stipulatio est plurium pensionum, et ideo in universis pensionibus fideiussor tenetur.

Dig. 46.1.58.1

Paulus 22 quaest.

Cum facto suo reus principalis obligationem perpetuat, etiam fideiussoris durat obligatio, veluti si moram fecit in sticho solvendo et is decessit.

Dig. 46.1.59

Paulus 4 resp.

Paulus respondit fideiussorem, in quem pignora a confideiussoribus data translata sunt, non emptoris loco substitutum videri, sed eius qui pignora accepit, et ideo rationem fructuum et usurarum haberi oportere.

Dig. 46.1.60

Scaevola 1 resp.

Ubicumque reus ita liberatur a creditore, ut natura debitum maneat, teneri fideiussorem respondit: cum vero genere novationis transeat obligatio, fideiussorem aut iure aut exceptione liberandum.

Dig. 46.1.61

Paulus 15 resp.

Si, ut proponitur, cum pecunia mutua daretur, ita convenit, ut in italia solveretur, intellegendum mandatorem quoque simili modo contraxisse.

Dig. 46.1.62

Scaevola 5 resp.

Si fideiussor creditori denuntiaverit, ut debitorem ad solvendam pecuniam compelleret vel pignus distraheret, isque cessaverit, an possit eum fideiussor doli mali exceptione summovere? respondit non posse.

Dig. 46.1.63

Scaevola 6 resp.

Inter creditricem et debitorem pactum intercesserat, ut, si centum, quae mutua dederit, ubi primum petita fuissent, non solverentur, ornamenta pignori data intra certum tempus liceret ei vendere et si quo minoris venissent, quodque sortis vel usurarum nomine deberetur, id creditrici redderetur, et fideiussor acceptus est: quaesitum est, an fideiussor in universam summam obligari potuerit. respondit secundum ea quae proponerentur teneri fideiussorem in id, quod minus ex pignoribus venditis redactum esset.

Dig. 46.1.64

Hermogenianus 2 iuris epit.

Fideiussor, qui minori viginti quinque annis pecuniam optulit et in publico loco metu in integrum restitutionis consignatam deposuit, confestim experiri mandati poterit.

Dig. 46.1.65

Hermogenianus 6 iuris epit.

Sicut reus principalis non alias, quam si de sua persona promittat, obligatur, ita fideiussores non alias tenentur, quam si se quid daturos vel facturos promittant: nam reum principalem daturum vel facturum aliquid frustra promittunt, quia factum alienum inutiliter promittitur.

Dig. 46.1.66

Paulus 1 ad ner.

Si servus alienus pro titio fideiussit et solvit, liberatur titius, si dominus mandati contra eum agere instituit: nam qui mandati agit, ratam habere solutionem videtur.

Dig. 46.1.67

Paulus 3 ad ner.

Exceptione, quae tibi prodesse debebat, usus iniuria iudicis damnatus es: nihil tibi praestabitur iure mandati, quia iniuriam, quae tibi facta est, penes te manere quam ad alium transferri aequius est, scilicet si culpa tua iniustae damnationis causam praebuisti.

Dig. 46.1.68pr.

Paulus 3 decr.

Fideiussores magistratuum in poenam vel multam, quam non spopondissent, non debere conveniri decrevit.

Dig. 46.1.68.1

Paulus 3 decr.

Pro aurelio romulo conductore vectigalis centum annua petronius thallus et alii fideiusserant: bona romuli fiscus ut obligata sibi occupaverat et conveniebat fideiussores tam in sortem quam in usuras: qui deprecabantur. lecta subscriptione fideiussionis, quoniam in sola centum annua se obligaverant, non in omnem conductionem, decrevit fideiussores in usuras non teneri, sed quidquid ex bonis fuisset redactum, prius in usuras cedere, reliquum in sortem, et ita in id quod defuisset fideiussores conveniendos exemplo pignorum a creditore distractorum.

Dig. 46.1.68.2

Paulus 3 decr.

Non possunt conveniri fideiussores liberato reo transactione.

Dig. 46.1.69

Tryphonus 9 disp.

Tutor datus eius filio, cui ex fideiussoria causa obligatus erat, a semet ipso exigere debet, et quamvis tempore liberatus erit, tamen tutelae iudicio eo nomine tenebitur, item heres eius, quia cum eo ob tutelam, non ex fideiussione agitur. et quamvis non quasi fideiussor, sed quasi tutor solverit, etiamsi tempore liberatus est, mandati actionem eum habere adversus reum promittendi dixi. haeret enim in utraque causa adhuc illius debiti persecutio, nam eius solutione liberavit reum promittendi obligatione, in quam pro eo fideiusserat, et non titulus actionis, sed debiti causa respicienda est. licet enim is tutor, qui fideiussor apud pupillum pro reo est obligatus, solvit se auctore pupillo, quia reo promittendi liberato et ipse tutor idemque fideiussor liberabitur, quod sua auctoritate efficere non potest, tamen et si non pro se solvendi animo, sed pro titio fecit, ut maxime eum liberet, habebit cum eo mandati actionem.

Dig. 46.1.70pr.

Gaius 1 de verb. oblig.

Si a reo sub condicione fuero stipulatus, potero fideiussorem et in hanc et in aliam condicionem obligare, si modo eas coniungam: nisi enim utraque exstiterit, non tenebitur, cum reus ex una condicione teneatur. quod si eas disiungam, durior fit condicio fideiussoris nec ob id obligatur: quippe sive communis utriusque condicio extiterit sive alterutra, videatur adprehendi, cum reus non aliter teneatur, quam si communis exstiterit: aut igitur nullo modo tenebitur fideiussor, aut, quod magis est, tenebitur, si prius extiterit communis.

Dig. 46.1.70.1

Gaius 1 de verb. oblig.

Sub diversis quoque condicionibus si fuerint interrogati, interest, utra eorum prior extiterit. si reo iniuncta, tenebitur etiam fideiussor, cum condicio eius exstiterit, tamquam si statim ab initio reus pure, fideiussor sub condicione acceptus esset. ex diverso autem, si fideiussoris condicio prior extiterit, non tenetur, perinde ac si statim ab initio pure acceptus esset reo sub condicione obligato.

Dig. 46.1.70.2

Gaius 1 de verb. oblig.

Si reo in fundum obligato fideiussor in usum fructum accipiatur, quaesitum est, utrum obligetur fideiussor quasi in minus, an non obligetur quasi in aliud. nobis in eo videtur dubitatio esse, usus fructus pars rei sit an proprium quiddam: sed cum usus fructus fundi ius est, incivile est fideiussorem ex sua promissione non teneri.

Dig. 46.1.70.3

Gaius 1 de verb. oblig.

Adeo a servo potest fideiussor accipi, ut ipse quoque dominus in id, quod sibi debetur, fideiussorem ab eo recte accipiat: quem fideiussorem etiam ab eo ipso servo interrogari nihil impedit.

Dig. 46.1.70.4

Gaius 1 de verb. oblig.

Si a furioso stipulatus fueris, non posse te fideiussorem accipere certum est, quia non solum ipsa stipulatio nulla intercessisset, sed ne negotium quidem ullum gestum intellegitur. quod si pro furioso iure obligato fideiussorem accepero, tenetur fideiussor.

Dig. 46.1.70.5

Gaius 1 de verb. oblig.

Id quod volgo dictum est maleficiorum fideiussorem accipi non posse non sic intellegi debet, ut in poenam furti is, cui furtum factum est, fideiussorem accipere non possit ( nam poenas ob maleficia solvi magna ratio suadet), sed ita potius, ut qui cum alio cum quo furtum admisit, in partem, quam ex furto sibi restitui desiderat, fideiussorem obligare non possit, et qui alieno hortatu ad furtum faciendum provectus est, ne in furti poena ab eo qui hortatus est fideiussorem accipere possit. in quibus casibus illa ratio impedit fideiussorem obligari, quia scilicet in nullam rationem adhibetur fideiussor, cum flagitiosae rei societas coita nullam vim habet.

Dig. 46.1.71pr.

Paulus 4 quaest.

Granius antoninus pro iulio pollione et iulio rufo pecuniam mutuam accipientibus, ita ut duo rei eiusdem debiti fuerint, apud aurelium palmam mandator exstitit: iulii bona ad fiscum venerunt: similiter et creditori fiscus successerat. mandator allegabat se liberatum iure confusionis, quia fiscus tam creditori quam debitori successerat. et quidem si unus debitor fuisset, non dubitabam sicut fideiussorem, ita et mandatorem liberatum esse: quamvis enim iudicio convento principali debitore mandator non liberetur, tamen ubi successit creditor debitori, veluti solutionis iure sublata obligatione etiam mandator liberatur, vel quia non potest pro eodem apud eundem quis mandator esse. sed cum duo rei promittendi sint et alteri heres extitit ^ exstitit^ creditor, iusta dubitatio est, utrum alter quoque liberatus est, ac si soluta fuisset pecunia, an persona tantum exempta confusa obligatione. et puto aditione hereditatis confusione obligationis eximi personam: sed et accessiones ex eius persona liberari propter illam rationem, quia non possunt pro eodem apud eundem obligati esse, ut quemadmodum incipere alias non possunt, ita nec remaneant. igitur alterum reum eiusdem pecuniae non liberari et per hoc nec fideiussorem vel mandatorem eius. plane quia is mandati iudicio eligere potest vel creditorem, competituram ei exceptionem doli mali, si coeperit conveniri. cum altero autem reo vel in solidum, si non fuerit societas, vel in partem, si socii fuerunt, posse creditorem agere. quod si creditor fideiussori heres fuerit vel fideiussor creditori, puto convenire confusione obligationis non liberari reum.

Dig. 46.1.71.1

Paulus 4 quaest.

Si ponamus unum ex reis promittendi pactum esse, ne a se peteretur, deinde mandatorem solvisse: mandati iudicio convenire potuit etiam eum, cum quo pactum est: non enim pactum creditoris tollit alienam actionem.

Dig. 46.1.71.2

Paulus 4 quaest.

Placet mandatorem teneri etiam si faeneraturo creditori mandet pecuniam credere.

Dig. 46.1.72

Gaius 3 de verb. oblig.

Si fideiussori sub condicione obligato " si navis ex asia venerit", quem sub hoc modo accepi, ut usque ad tempus vitae suae dumtaxat obligaretur, pendente condicione acceptum latum fuerit et is fideiussor adhuc pendente condicione mortuus fuerit: confestim a reo petere possum, quia existens condicio neque obligationem in personam iam mortui efficere neque acceptilationem confirmare possit.

Dig. 46.1.73

Paulus 76 ad ed.

Cum procurator in rem agebat, cautionem dederat ratam rem dominum habiturum: postea victo eo dominus reversus iterum de eadem re agitabat, et cum reus haberet possessionem, et noluit eam restituere et ideo magno condemnatus est: in amplius fideiussores non tenentur: hoc enim non debet imputari fideiussoribus, quod ille propter suam poenam praestitit.

Dig. 46.2.0. De novationibus et delegationibus.

Dig. 46.2.1pr.

Ulpianus 46 ad sab.

Novatio est prioris debiti in aliam obligationem vel civilem vel naturalem transfusio atque translatio, hoc est cum ex praecedenti causa ita nova constituatur, ut prior perematur. novatio enim a novo nomen accepit et a nova obligatione.

Dig. 46.2.1.1

Ulpianus 46 ad sab.

Illud non interest, qualis processit obligatio, utrum naturalis an civilis an honoraria, et utrum verbis an re an consensu: qualiscumque igitur obligatio sit, quae praecessit, novari verbis potest, dummodo sequens obligatio aut civiliter teneat aut naturaliter: ut puta si pupillus sine tutoris auctoritate promiserit.

Dig. 46.2.2

Ulpianus 48 ad sab.

Omnes res transire in novationem possunt: quodcumque enim sive verbis contractum est sive non verbis, novari potest et transire in verborum obligationem ex quacumque obligatione, dummodo sciamus novationem ita demum fieri, si hoc agatur, ut novetur obligatio: ceterum si non hoc agatur, duae erunt obligationes.

Dig. 46.2.3

Pomponius 1 ad sab.

Cui bonis interdictum est, novare obligationem suam non potest, nisi meliorem suam condicionem fecerit.

Dig. 46.2.4

Ulpianus 5 ad sab.

Si usus fructus debitorem meum delegavero tibi, non novatur obligatio mea: quamvis exceptione doli vel in factum tutus debeat esse adversus me is qui delegatus fuerit, et non solum donec manet ei usus fructus cui delegavi, sed etiam post interitum eius: videbimus quia etiam hoc incommodum sentit, si post mortem meam maneat ei usus fructus. et haec eadem dicenda sunt in qualibet obligatione personae cohaerenti.

Dig. 46.2.5

Ulpianus 34 ad sab.

In diem obligatio novari potest et prius quam dies advenerit. et generaliter constat et stipulatione in diem facta novationem contingere, sed non statim ex ea stipulatione agi posse, antequam dies venerit.

Dig. 46.2.6pr.

Ulpianus 46 ad sab.

Si ita fuero stipulatus: " quanto minus a titio debitore exegissem, tantum fideiubes?", non fit novatio, quia non hoc agitur, ut novetur.

Dig. 46.2.6.1

Ulpianus 46 ad sab.

Cum pecuniam mutuam dedit quis sine stipulatione et ex continenti fecit stipulationem, unus contractus est. idem erit dicendum et si ante stipulatio facta est, mox pecunia numerata sit.

Dig. 46.2.7

Pomponius 24 ad sab.

Cum enim pecunia mutua data stipulamur, non puto obligationem numeratione nasci et deinde eam stipulatione novari, quia id agitur, ut sola stipulatio teneat, et magis implendae stipulationis gratia numeratio intellegenda est fieri.

Dig. 46.2.8pr.

Ulpianus 46 ad sab.

Si stichum dari stipulatus fuerim et, cum in mora promissor esset, quo minus daret, rursus eundem stipulatus fuero, desinit periculum ad promissorem pertinere quasi mora purgata.

Dig. 46.2.8.1

Ulpianus 46 ad sab.

Legata vel fideicommissa si in stipulationem fuerint deducta et hoc actum, ut novetur, fiet novatio, si quidem pure vel in diem fuerint relicta, statim, si vero sub condicione, non statim, sed ubi condicio extiterit. nam et alias qui in diem stipulatur, statim novat, si hoc actum est, cum certum sit diem quandoque venturum: at qui sub condicione stipulatur, non statim novat, nisi condicio extiterit.

Dig. 46.2.8.2

Ulpianus 46 ad sab.

Si quis ita stipulatus a seio sit: " quod a titio stipulatus fuero, dare spondes?", an, si postea a titio stipulatus sim, fiat novatio solusque teneatur seius? et ait celsus novationem fieri, si modo id actum sit, ut novetur, id est ut seius debeat quod titius promisit: nam eodem tempore et impleri prioris stipulationis condicionem et novari ait, eoque iure utimur.

Dig. 46.2.8.3

Ulpianus 46 ad sab.

Idem celsus ait iudicatum solvi stipulatione actionem iudicati non novari, merito, quia hoc solum agitur ea stipulatione, ut fideiussoribus cautum sit, non ut ab obligatione iudicati discedatur.

Dig. 46.2.8.4

Ulpianus 46 ad sab.

Si decem, quae mihi titius debet, aut decem, quae seius debet, a tertio stipulatus fuero, putat Marcellus neutrum liberari, sed tertium eligere posse, pro quo decem solvere velit.

Dig. 46.2.8.5

Ulpianus 46 ad sab.

Si ab alio promissam sibi dotem maritus ab uxore dotis nomine stipulatus sit, non duplari dotem, sed fieri novationem placet, si hoc actum est: quid enim interest, ipsa an alius quilibet promittat? quod enim ego debeo si alius promittat, liberare me potest, si novationis causa hoc fiat: si autem non novandi animo hoc intervenit, uterque quidem tenetur, sed altero solvente alter liberatur. non tamen si quis stipuletur quod mihi debetur, aufert mihi actionem, nisi ex voluntate mea stipuletur: liberat autem me is qui quod debeo promittit, etiamsi nolim.

Dig. 46.2.9pr.

Ulpianus 47 ad sab.

Si pupillus sine tutoris auctoritate rem salvam fore stipulatus pubes factus ratam stipulationem habuerit novandi causa, tollitur tutelae actio. si non habuerit ratum, licet tutelae egisset, habet tamen adhuc ex stipulatu actionem: sed iudex tutelae non aliter condemnare debet, quam si ex stipulatione liberatio fieret.

Dig. 46.2.9.1

Ulpianus 47 ad sab.

Qui sub condicione stipulatur, quae omnimodo exstatura est, pure videtur stipulari.

Dig. 46.2.9.2

Ulpianus 47 ad sab.

Qui actum stipulatur, deinde iter, nihil agit: item usum fructum stipulatus si usum stipuletur, nihil agit. sed qui iter stipulatus actum postea stipuletur, aliud magis stipulatur: aliud est enim iter, aliud actus.

Dig. 46.2.10

Paulus 11 ad sab.

Cui recte solvitur, is etiam novare potest, excepto eo, si mihi aut titio stipulatus sim: nam titius novare non potest, licet recte ei solvitur.

Dig. 46.2.11pr.

Ulpianus 27 ad ed.

Delegare est vice sua alium reum dare creditori vel cui iusserit.

Dig. 46.2.11.1

Ulpianus 27 ad ed.

Fit autem delegatio vel per stipulationem vel per litis contestationem.

Dig. 46.2.12

Paulus 31 ad ed.

Si quis delegaverit debitorem, qui doli mali exceptione tueri se posse sciebat, similis videbitur ei qui donat, quoniam remittere exceptionem videtur. sed si per ignorantiam promiserit creditori, nulla quidem exceptione adversus creditorem uti poterit, quia ille suum recepit: sed is qui delegavit tenetur condictione vel incerti, si non pecunia soluta esset, vel certi, si soluta esset, et ideo, cum ipse praestiterit pecuniam, aget mandati iudicio.

Dig. 46.2.13

Ulpianus 38 ad ed.

Si non debitorem quasi debitorem delegavero creditori meo, exceptio locum non habebit, sed condictio adversus eum qui delegavit competit.

Dig. 46.2.14pr.

Ulpianus 7 disp.

Quotiens quod pure debetur, novandi causa sub condicione promittitur, non statim fit novatio, sed tunc demum, cum condicio extiterit. et ideo si forte stichus fuerit in obligatione et pendente condicione decesserit, nec novatio continget, quia non subest res eo tempore, quo condicio impletur. unde Marcellus et si post moram stichus in condicionalem obligationem deductus sit, purgari moram nec in sequentem deduci obligationem putat.

Dig. 46.2.14.1

Ulpianus 7 disp.

Sed si quod sub condicione debetur, pure quis novandi causa stipuletur, nec nunc quidem statim novat, licet pura stipulatio aliquid egisse videatur, sed tunc novabit, cum exstiterit condicio: etenim existens condicio primam stipulationem committit commissamque in secundam transfert. et ideo si forte persona promissoris pendente condicione fuerit deportata, Marcellus scribit ne quidem existente condicione ullam contingere novationem, quoniam nunc, cum extitit condicio, non est persona quae obligetur.

Dig. 46.2.15

Iulianus 13 Dig.

Si creditor poenam stipulatus fuerat, si ad diem pecunia soluta non esset, novatione facta non committitur stipulatio.

Dig. 46.2.16

Florus 8 inst.

Servus nec peculiarem quidem obligationem citra voluntatem domini novare potest, sed adicit potius obligationem quam pristinam novat.

Dig. 46.2.17

Ulpianus 8 ad ed.

Delegare scriptura vel nutu, ubi fari non potest, debitorem suum quis potest.

Dig. 46.2.18

Paulus 57 ad ed.

Novatione legitime facta liberantur hypothecae et pignus, usurae non currunt.

Dig. 46.2.19

Paulus 69 ad ed.

Doli exceptio, quae poterat deleganti opponi, cessat in persona creditoris, cui quis delegatus est. idemque est et in ceteris similibus exceptionibus, immo et in ea, quae ex senatus consulto filio familias datur: nam adversus creditorem, cui delegatus est ab eo, qui mutuam pecuniam contra senatus consultum dederat, non utetur exceptione, quia nihil in ea promissione contra senatus consultum fit: tanto magis, quod hic nec solutum repetere potest. diversum est in muliere, quae contra senatus consultum promisit: nam et in secunda promissione intercessio est. idemque est in minore, qui circumscriptus delegatur, quia, si etiamnunc minor est, rursum circumvenitur: diversum, si iam excessit aetatem viginti quinque annorum, quamvis adhuc possit restitui adversus priorem creditorem. ideo autem denegantur exceptiones adversus secundum creditorem, quia in privatis contractibus et pactionibus non facile scire petitor potest, quid inter eum qui delegatus est et debitorem actum est aut, etiamsi sciat, dissimulare debet, ne curiosus videatur: et ideo merito denegandum est adversus eum exceptionem ex persona debitoris.

Dig. 46.2.20pr.

Paulus 72 ad ed.

Novare possumus aut ipsi, si sui iuris sumus, aut per alios, qui voluntate nostra stipulantur.

Dig. 46.2.20.1

Paulus 72 ad ed.

Pupillus sine tutoris auctoritate non potest novare: tutor potest, si hoc pupillo expediat: item procurator omnium bonorum.

Dig. 46.2.21

Pomponius 1 ex plaut.

Si debitorem meum iussero tibi solvere, non statim tu etiam stipulando id novare possis, quamvis debitor solvendo tibi liberaretur.

Dig. 46.2.22

Paulus 14 ad plaut.

Si quis absente me a debitore meo stipulatus est novandi animo, ego postea ratum habuero, novo obligationem.

Dig. 46.2.23

Pomponius 3 ex plaut.

Filius patris actionem ignorante eo novare non potest.

Dig. 46.2.24

Pomponius 5 ex plaut.

Novatio non potest contingere ea stipulatione, quae non committitur. nec huic contrarium est, quod, si stipulatus a titio fuero novandi animo sub condicione, quod mihi sempronius debet, et pendente condicione titius decesserit, quamvis ante aditam hereditatem condicio exstiterit, novatio fieret: hic enim morte promissoris non extinguitur stipulatio, sed transit ad heredem cuius personam interim hereditas sustinet.

Dig. 46.2.25

Celsus 1 Dig.

Non ideo novare veterem obligationem quisquam recte potest, quod interdum recte ei solvitur: nam et his, qui in nostra potestate sunt, quod ab his creditum est recte interdum solvitur, cum nemo eorum per se novare priorem obligationem iure possit.

Dig. 46.2.26

Celsus 3 Dig.

Si is, cui decem titius, quindecim seius debebat, ab attio stipulatus est quod ille aut quod ille debeat, dari sibi, novatum utrumque non est, sed in potestate attii est, pro quo velit solvere et eum liberare. fingamus autem ita actum, ut alterutrum daret: nam alioquin utrumque stipulatus videtur et utrumque novatum, si novandi animo hoc fiat.

Dig. 46.2.27

Papinianus 3 resp.

Emptor cum delegante venditore pecuniam ita promittit: " quidquid ex vendito dare facere oportet", novatione secuta usuras neutri post insecuti temporis debet.

Dig. 46.2.28

Papinianus 2 def.

Fundum cornelianum stipulatus quanti fundus est postea stipulor: si non novandi animo secunda stipulatio facta est, cessat novatio: secunda vero stipulatio tenet, ex qua non fundus, sed pecunia debetur. itaque si reus promittendi fundum solvat, secunda stipulatio iure non tollitur, nec si litem actor ex prima contestetur. denique meliore vel deteriore facto sine culpa debitoris postea fundo praesens aestimatio fundo petito recte consideretur, in altera vero ea aestimatio venit, quae secundae stipulationis tempore fuit.

Dig. 46.2.29

Paulus 24 quaest.

Aliam causam esse novationis voluntariae, aliam iudicii accepti multa exempla ostendunt. perit privilegium dotis et tutelae, si post divortium dos in stipulationem deducatur vel post pubertatem tutelae actio novetur, si id specialiter actum est: quod nemo dixit lite contestata: neque enim deteriorem causam nostram facimus actionem exercentes, sed meliorem, ut solet dici in his actionibus, quae tempore vel morte finiri possunt.

Dig. 46.2.30

Paulus 5 resp.

Paulus respondit, si creditor a sempronio novandi animo stipulatus esset ita, ut a prima obligatione in universum discederetur, rursum easdem res a posteriore debitore sine consensu prioris obligari non posse.

Dig. 46.2.31pr.

Venonius 3 stipul.

Si rem aliquam dari stipulatus sum, deinde eandem sub condicione novandi animo ab eodem stipuler, manere oportet rem in rebus humanis, ut novationi locus sit, nisi si per promissorem steterit, quo minus daret. ideoque si hominem mihi dare te oporteat et in mora fueris, quo minus dares, etiam defuncto eo teneris: et si, priusquam decederet, cum iam mora facta sit, eundem a te sub condicione stipulatus fuero et servus postea decesserit, deinde condicio exstiterit, cum iam ex stipulatu obligatus es mihi, novatio quoque fiet.

Dig. 46.2.31.1

Venonius 3 stipul.

Si duo rei stipulandi sint, an alter ius novandi habeat, quaeritur et quid iuris unusquisque sibi adquisierit. fere autem convenit et uni recte solvi et unum iudicium petentem totam rem in litem deducere, item unius acceptilatione peremi utrisque obligationem: ex quibus colligitur unumquemque perinde sibi adquisisse, ac si solus stipulatus esset, excepto eo quod etiam facto eius, cum quo commune ius stipulantis est, amittere debitorem potest. secundum quae si unus ab aliquo stipuletur, novatione quoque liberare eum ab altero poterit, cum id specialiter agit, eo magis cum eam stipulationem similem esse solutioni existimemus. alioquin quid dicemus, si unus delegaverit creditori suo communem debitorem isque ab eo stipulatus fuerit? aut mulier fundum iusserit doti promittere viro, vel nuptura ipsi doti eum promiserit? nam debitor ab utroque liberabitur.

Dig. 46.2.32

Paulus 1 ad ner.

Te hominem et seium decem mihi dare oportet: stipulor ab altero novandi causa ita: " quod te aut seium dare oportet " : utrumque novatur. paulus: merito, quia utrumque in posteriorem deducitur stipulationem.

Dig. 46.2.33

Tryphonus 7 disp.

Si titius donare mihi volens delegatus a me creditori meo stipulanti spopondit, non habebit adversus eum illam exceptionem, ut quatenus facere potest condemnetur: nam adversus me tali defensione merito utebatur, quia donatum ab eo petebam, creditor autem debitum persequitur.

Dig. 46.2.34pr.

Gaius 3 de verb. oblig.

Dubitari non debet, quin filius servusve, cui administratio peculii permissa est, novandi quoque peculiaria debita ius habeat, utique si ipsi stipulentur, maxime si etiam meliorem suam condicionem eo modo faciunt. nam si alium iubeant stipulari, interest, utrum donandi animo alium iubeant stipulari an ut ipsi filio servove negotium gerat: quo nomine etiam mandati actio peculio adquiritur.

Dig. 46.2.34.1

Gaius 3 de verb. oblig.

Adgnatum furiosi aut prodigi curatorem novandi ius habere minime dubitandum est, si hoc furioso vel prodigo expediat.

Dig. 46.2.34.2

Gaius 3 de verb. oblig.

In summa admonendi sumus nihil vetare una stipulatione plures obligationes novari, veluti si ita stipulemur: " quod titium et seium mihi dare oportet, id dari spondes?" licet enim ex diversis causis singuli fuerant obligati, utrique tamen novationis iure liberantur, cum utriusque obligatio in huius personam, a quo nunc stipulemur, confluat.

Dig. 46.3.0. De solutionibus et liberationibus.

Dig. 46.3.1

Ulpianus 43 ad sab.

Quotiens quis debitor ex pluribus causis unum debitum solvit, est in arbitrio solventis dicere, quod potius debitum voluerit solutum, et quod dixerit, id erit solutum: possumus enim certam legem dicere ei quod solvimus. quotiens vero non dicimus, in quod solutum sit, in arbitrio est accipientis, cui potius debito acceptum ferat, dummodo in id constituat solutum, in quod ipse, si deberet, esset soluturus quoque debito se exoneraturus esset, si deberet, id est in id debitum, quod non est in controversia, aut in illud, quod pro alio quis fideiusserat, aut cuius dies nondum venerat: aequissimum enim visum est creditorem ita agere rem debitoris, ut suam ageret. permittitur ergo creditor constituere, in quod velit solutum, dummodo sic constituamus, ut in re sua constitueret, sed constituere in re praesenti, hoc est statim atque solutum est:

Dig. 46.3.2

Florus 8 inst.

Dum in re agenda hoc fiat, ut vel creditori liberum sit non accipere vel debitori non dare, si alio nomine exsolutum quis eorum velit:

Dig. 46.3.3pr.

Ulpianus 43 ad sab.

Ceterum postea non permittitur. haec res efficiet, ut in duriorem causam semper videatur sibi debere accepto ferre: ita enim et in suo constitueret nomine.

Dig. 46.3.3.1

Ulpianus 43 ad sab.

Quod si forte a neutro dictum sit, in his quidem nominibus, quae diem habuerunt, id videtur solutum, cuius dies venit:

Dig. 46.3.4

Pomponius 13 ad q. muc.

Et magis quod meo nomine, quam quod pro alio fideiussorio nomine debeo: et potius quod cum poena, quam quod sine poena debetur: et potius quod satisdato, quam quod sine satisdatione debeo.

Dig. 46.3.5pr.

Ulpianus 43 ad sab.

In his vero, quae praesenti die debentur, constat, quotiens indistincte quid solvitur, in graviorem causam videri solutum, si autem nulla praegravet, id est si omnia nomina similia fuerint, in antiquiorem. gravior videtur, quae et sub satisdatione videtur, quam ea quae pura est.

Dig. 46.3.5.1

Ulpianus 43 ad sab.

Si duos quis dederit fideiussores, potest ita solvere, ut unum liberet.

Dig. 46.3.5.2

Ulpianus 43 ad sab.

Imperator antoninus cum divo patre suo rescripsit, cum distractis pignoribus creditor pecuniam redigit: si sint usurae debitae et aliae indebitae, quod solvitur in usuras, ad utramque causam usurarum tam debitarum quam indebitarum pertinere: puta quaedam earum ex stipulatione, quaedam ex pacto naturaliter debebantur. si vero summa usurarum debitarum et non debitarum non eadem sit, aequaliter ad utramque causam proficit quod solutum est, non pro rata, ut verba rescripti ostendunt. sed si forte usurae non sint debitae et quis simpliciter solverit, quas omnino non erat stipulatus, imperator antoninus cum divo patre suo rescripsit, ut in sortem cedant. eidem autem rescripto ita subicitur: " quod generaliter constitutum est prius in usuras nummum solutum accepto ferendum, ad eas usuras videtur pertinere, quas debitor exsolvere cogitur: et sicut ex pacti conventione datae repeti non possunt, ita proprio titulo non numeratae pro solutis ex arbitrio percipientis non habebuntur".

Dig. 46.3.5.3

Ulpianus 43 ad sab.

Apud Marcellum libro vicensimo digestorum quaeritur, si quis ita caverit debitori " in sortem et usuras se accipere", utrum pro rata et sorti et usuris decedat an vero prius in usuras et, si quid superest, in sortem. sed ego non dubito, quin haec cautio " in sortem et in usuras" prius usuras admittat, tunc deinde, si quid superfuerit, in sortem cedat.

Dig. 46.3.6

Paulus 4 ad plaut.

Nec enim ordo scripturae spectatur, sed potius ex iure sumitur id quod agi videtur.

Dig. 46.3.7

Ulpianus 43 ad sab.

Si quid ex famosa causa et non famosa debeatur, id solutum videtur, quod ex famosa causa debetur. proinde si quid ex causa iudicati et non iudicati debeatur, id putem solutum, quod ex causa iudicati debetur, et ita pomponius probat. ergo si ex causa quae infitiatione crescit vel poenali debetur, dicendum est id solutum videri, quod poenae habet liberationem.

Dig. 46.3.8

Paulus 10 ad sab.

Illud non ineleganter scriptum esse pomponius ait, si par et dierum et contractuum causa sit, ex omnibus summis pro portione videri solutum.

Dig. 46.3.9pr.

Ulpianus 24 ad sab.

Stipulatus sum mihi aut sticho servo sempronii solvi: sempronio solvi non potest, quamvis dominus servi sit.

Dig. 46.3.9.1

Ulpianus 24 ad sab.

Qui decem debet, partem solvendo in parte obligationis liberatur et reliqua quinque sola in obligatione remanent: item qui stichum debet, parte stichi data in reliquam partem tenetur. qui autem hominem debet, partem stichi dando nihilo minus hominem debere non desinit: denique homo adhuc ab eo peti potest. sed si debitor reliquam partem stichi solverit vel per actorem steterit, quo minus accipiat, liberatur.

Dig. 46.3.10

Paulus 4 ad sab.

Quod stipulatus ita sum " mihi aut titio " , titius nec petere nec novare nec acceptum facere potest, tantumque ei solvi potest.

Dig. 46.3.11

Pomponius 8 ad sab.

Si stipulatus fuero " mihi aut pupillo dare ?", promissor, sine tutoris auctoritate solvendo pupillo, liberabitur a me.

Dig. 46.3.12pr.

Ulpianus 30 ad sab.

Vero procuratori recte solvitur. verum autem accipere debemus eum, cui mandatum est vel specialiter vel cui omnium negotiorum administratio mandata est.

Dig. 46.3.12.1

Ulpianus 30 ad sab.

Interdum tamen et non procuratori recte solvitur: ut puta cuius stipulationi nomen insertum est, si quis stipuletur sibi aut titio.

Dig. 46.3.12.2

Ulpianus 30 ad sab.

Sed et si quis mandaverit, ut titio solvam, deinde vetuerit eum accipere: si ignorans prohibitum eum accipere solvam, liberabor, sed si sciero, non liberabor.

Dig. 46.3.12.3

Ulpianus 30 ad sab.

Alia causa est, si mihi proponas stipulatum aliquem sibi aut titio: hic enim etsi prohibeat me titio solvere, solvendo tamen liberabor, quia certam condicionem habuit stipulatio, quam immutare non potuit stipulator.

Dig. 46.3.12.4

Ulpianus 30 ad sab.

Sed et si non vero procuratori solvam, ratum autem habeat dominus quod solutum est, liberatio contingit: rati enim habitio mandato comparatur.

Dig. 46.3.13

Iulianus 54 Dig.

Ratum autem habere dominus debet, cum primum certior factus est. sed hoc en platei et cum quodam spatio temporis accipi debet, sicut in legato, cum de repellendo quaereretur, spatium quoddam temporis adsumitur nec minimum nec maximum et quod magis intellectu percipi quam ex locutione exprimi possit.

Dig. 46.3.14pr.

Ulpianus 30 ad sab.

Quod si forte quis ita solvat, ut, nisi ratum habeatur, condicat: si dominus solutionem ratam non habuerit, condictio ei qui solvit competit.

Dig. 46.3.14.1

Ulpianus 30 ad sab.

Sunt quidam tutores, qui honorarii appellantur: sunt qui rei notitiae gratia dantur: sunt qui ad hoc dantur, ut gerant, et hoc vel pater adicit, ut unus puta gerat, vel voluntate tutorum uni committitur gestus, vel praetor ita decernit. dico igitur, cuicumque ex tutoribus fuerat solutum etsi honorariis ( nam et ad hos periculum pertinet), recte solvi, nisi interdicta eis fuerit a praetore administratio: nam si interdicta est, non recte solvitur. idem dico et si quis sciens suspectis postulatis solvat: nam iis interim videtur interdicta administratio.

Dig. 46.3.14.2

Ulpianus 30 ad sab.

Quod si remoto solvit, ei solvit, qui tutor esse desierat, et ideo non liberabitur.

Dig. 46.3.14.3

Ulpianus 30 ad sab.

Quid ergo, si ei solvit, in cuius locum curator erat constituendus, ut puta relegato in perpetuum vel ad tempus? dico, si ante solvit, quam substitueretur curator, oportere liberari.

Dig. 46.3.14.4

Ulpianus 30 ad sab.

Sed et si afuturo rei publicae causa solvit, recte solvit: quin immo et si absenti, si modo non est alius in locum eius substitutus.

Dig. 46.3.14.5

Ulpianus 30 ad sab.

Sive autem legitimi sunt sive testamentarii sive ex inquisitione dati, recte vel uni solvitur.

Dig. 46.3.14.6

Ulpianus 30 ad sab.

Ei, qui notitiae gratia datus est an recte solvatur, videndum est, quia ad instruendos contutores datur. sed cum tutor sit, nisi prohibitum fuerit ei solvi, puto liberationem contingere.

Dig. 46.3.14.7

Ulpianus 30 ad sab.

Curatori quoque furiosi recte solvitur, item curatori sibi non sufficientis vel per aetatem vel per aliam iustam causam. sed et pupilli curatori recte solvi constat.

Dig. 46.3.14.8

Ulpianus 30 ad sab.

Pupillum sine tutoris auctoritate nec solvere posse palam est: sed si dederit nummos, non fient accipientis vindicarique poterunt. plane si fuerint consumpti, liberabitur.

Dig. 46.3.15

Paulus 6 ad sab.

Pupillo solvi sine tutoris auctoritate non potest: sed nec delegare potest, quia nec alienare ullam rem potest. si tamen solverit ei debitor et nummi salvi sint, petentem pupillum doli mali exceptione debitor summovebit.

Dig. 46.3.16

Pomponius 15 ad sab.

Sub condicione debitori si acceptum feratur, postea condicione existente intellegitur iam olim liberatus. et hoc etiam si solutio re fiat, accidere aristo dicebat. scripsit enim, si quis, qui sub condicione pecuniam promisit, dedit eam ea condicione, ut, si condicio exstitisset, in solutum cederet, existente condicione liberari eum nec obstare, quod ante eius pecunia facta est.

Dig. 46.3.17

Pomponius 19 ad sab.

Cassius ait, si cui pecuniam dedi, ut eam creditori meo solveret, si suo nomine dederit, neutrum liberari, me, quia non meo nomine data sit, illum, quia alienam dederit: ceterum mandati eum teneri. sed si creditor eos nummos sine dolo malo consumpsisset, is, qui suo nomine eos solvisset, liberatur, ne, si aliter observaretur, creditor in lucro versaretur.

Dig. 46.3.18

Ulpianus 41 ad sab.

Si quis servo pecuniis exigendis praeposito solvisset post manumissionem, si quidem ex contractu domini, sufficiet, quod ignoraverit manumissum: quod si ex causa peculiari, quamvis scierit manumissum, si tamen ignoraverit ademptum ei peculium, liberatus erit. utroque autem casu manumissus si intervertendi causa id fecerit, furtum domino facit: nam et si debitori meo mandavero, ut titio pecuniam solveret, deinde titium vetuero accipere idque ignorans debitor titio simulanti se procuratorem solverit, et debitor liberabitur et titius furti actione tenebitur.

Dig. 46.3.19

Pomponius 21 ad sab.

Fugitivus meus, cum pro libero se gereret, nummos mihi subreptos credidit tibi: obligari te mihi labeo ait et, si eum liberum existimans solveris ei, liberari te a me, sed si alii solvisses iussu eius vel is ratum habuisset, non liberari, quia priore casu mei nummi facti essent et quasi mihi solutum intellegeretur. et ideo servus meus quod peculiari nomine crediderit, exigendo liberabit debitorem, delegando autem vel novando non idem consequeretur.

Dig. 46.3.20

Pomponius 22 ad sab.

Si rem meam, quae pignoris nomine alii esset obligata, debitam tibi solvero, non liberabor, quia avocari tibi res possit ab eo, qui pignori accepisset.

Dig. 46.3.21

Paulus 10 ad sab.

Si decem stipulatus a titio deinde stipuleris a seio, quanto minus ab illo consecutus sis: etsi decem petieris a titio, non tamen absolvitur seius: quid enim, si condemnatus titius nihil facere potest? sed et si cum seio prius egeris, titius in nullam partem liberatur: incertum quippe est, an omnino seius debiturus sit: denique si totum titius solverit, nec debitor fuisse videbitur seius, quia condicio eius deficit.

Dig. 46.3.22

Ulpianus 45 ad sab.

Filius familias patre invito debitorem eius liberare non potest: adquirere enim obligationem potest, deminuere non potest.

Dig. 46.3.23

Pomponius 24 ad sab.

Solutione vel iudicium pro nobis accipiendo et inviti et ignorantes liberari possumus.

Dig. 46.3.24

Ulpianus 47 ad sab.

Ubi fideiussor pro duobus dena fideiussit, obligatus est in viginti, et sive viginti sive dena solverit, utrumque reum liberabit. sed si quinque solverit, videamus, quem ex reis relevet in quinque? erit ille relevatus, de quo actum est aut, si non appareat, antiquius debitum erit inspiciendum. idem et si quindecim sint soluta: si quidem appareat, quid actum sit, inde decem et aliunde quinque erunt relevata, si vero non apparet, ex antiquiore contractu decem, ex alio quinque erunt relevata.

Dig. 46.3.25

Pomponius 31 ad sab.

Ex parte heres institutus si decem, quae defunctus promiserat, tota solvit, pro parte quidem qua heres est liberabitur, pro parte autem reliqua ea condicet. sed si antequam condicat, ei adcreverit reliqua pars hereditatis, etiam pro ea parte erit obligatus et ideo condicenti indebitum doli mali exceptionem obstare existimo.

Dig. 46.3.26

Pomponius 35 ad sab.

Si creditor fundum pigneraticium vendiderit et quantum ei debebatur, receperit, debitor liberabitur. sed et si acceptum emptori pretium tulisset creditor vel ab eo stipulatus esset, debitor nihilo minus liberatur. sed si servus pigneratus a creditore venierit, quamdiu redhiberi possit, non liberabitur debitor, sicut in quolibet pignore vendito, quamdiu res inempta fieri possit.

Dig. 46.3.27

Ulpianus 28 ad ed.

Etiam circa stipulationem et ex testamento actionem, si res tradita fuerit quae debebatur, quamdiu aliquid iuri rei deest, adhuc tamen ipsa res petenda est: ut puta possum fundum petere, licet mihi traditus sit, si ius quoddam cautionis supererit.

Dig. 46.3.28

Paulus 38 ad ed.

Debitores solvendo ei, qui pro tutore negotia gerit, liberantur, si pecunia in rem pupilli pervenit.

Dig. 46.3.29

Ulpianus 38 ad ed.

Cum stichus et pamphilus communi servo promissi sunt, alteri stichus, alteri pamphilus solvi non potest, sed dimidiae singulorum partes debentur. idemque est, si quis aut duos stichos aut duos pamphilos dari promisit aut communi duorum servo homines decem dare promisit: nam ambigua vox est decem homines, quemadmodum decem denarii: atque utriusque rei dimidium duobus modis intellegi potest. sed in nummis et oleo ac frumento et similibus, quae communi specie continentur, apparet hoc actum, ut numero dividatur obligatio, quatenus et commodius promissori stipulatoribusque est.

Dig. 46.3.30

Ulpianus 51 ad ed.

Si debitor offerret pecuniam, quae peteretur, creditor nollet accipere, praetor ei denegat actiones.

Dig. 46.3.31

Ulpianus 7 disp.

Inter artifices longa differentia est et ingenii et naturae et doctrinae et institutionis. ideo si navem a se fabricandam quis promiserit vel insulam aedificandam fossamve faciendam et hoc specialiter actum est, ut suis operis id perficiat, fideiussor ipse aedificans vel fossam fodiens non consentiente stipulatore non liberabit reum. quare etiam si illis stipulationibus fideiussor accesserit: " per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat?", prohibens ire fideiussor stipulationem non committit et, si patientiam praestet, non efficiet, quo minus committatur stipulatio.

Dig. 46.3.32

Iulianus 13 Dig.

Si servus peculiari nomine crediderit eique debitor, cum ignoraret dominum mortuum esse, ante aditam hereditatem solverit, liberabitur. idem iuris erit et si manumisso servo debitor pecuniam solverit, cum ignoraret ei peculium concessum non esse. neque intererit, vivo an mortuo domino pecunia numerata sit: nam hoc quoque casu debitor liberatur, sicut is, qui iussus est a creditore pecuniam titio solvere, quamvis creditor mortuus fuerit, nihilo minus recte titio solvit, si modo ignoraverit creditorem mortuum esse.

Dig. 46.3.33pr.

Iulianus 52 Dig.

Qui sibi aut titio fundum dari stipulatus est, quamvis fundus titio datus fuerit, tamen, si postea evictus est, habet actionem, quemadmodum si hominem stipulatus esset et promissor statuliberum titio dedisset isque ad libertatem pervenisset.

Dig. 46.3.33.1

Iulianus 52 Dig.

Qui stichum aut pamphilum dari promisit, si stichum vulneraverat, non magis eum dando liberatur, quam si solum stichum promisisset et a se vulneratum daret. item qui hominem dari promisit et vulneratum a se offert, non liberatur. iudicio quoque accepto si hominem is cum quo agetur vulneratum a se offert, condemnari debebit. sed et ab alio vulneratum si det, condemnandus erit, cum possit alium dare.

Dig. 46.3.34pr.

Iulianus 54 Dig.

Qui hominem aut decem tibi aut titio dari promisit, si titio partem hominis tradiderit, mox tibi decem numeraverit, non titio, sed tibi partem hominis condicet, quasi indebitum tua voluntate titio solveret. idemque iuris erit etiam, si mortuo titio decem solverit, ut tibi potius quam heredi titii partem hominis condicat.

Dig. 46.3.34.1

Iulianus 54 Dig.

Si duo rei stipulandi hominem dari stipulati fuerint et promissor utrique partes diversorum hominum dederit, dubium non est, quin non liberetur. sed si eiusdem hominis partes utrique dederit, liberatio contingit, quia obligatio communis efficiet, ut quod duobus solutum est, uni solutum esse videatur. nam ex contrario cum duo fideiussores hominem dari spoponderint, diversorum quidem hominum partes dantes non liberantur: at si eiusdem hominis partes dederint, liberantur.

Dig. 46.3.34.2

Iulianus 54 Dig.

Stipulatus sum decem mihi aut hominem titio dari: si homo titio datus fuisset, promissor a me liberatur et, antequam homo daretur, ego decem petere possum.

Dig. 46.3.34.3

Iulianus 54 Dig.

Si titium omnibus negotiis meis praeposuero, deinde vetuero eum ignorantibus debitoribus administrare negotia mea, debitores ei solvendo liberabuntur: nam is, qui omnibus negotiis suis aliquem proponit, intellegitur etiam debitoribus mandare, ut procuratori solvant.

Dig. 46.3.34.4

Iulianus 54 Dig.

Si nullo mandato intercedente debitor falso existimaverit voluntate mea pecuniam se numerare, non liberabitur. et ideo procuratori, qui se ultro alienis negotiis offert, solvendo nemo liberabitur:

Dig. 46.3.34.5

Iulianus 54 Dig.

Et cum fugitivus, qui pro libero se gerebat, rem vendidisset, responsum est emptores fugitivo solventes a domino liberatos non esse.

Dig. 46.3.34.6

Iulianus 54 Dig.

Si gener socero, ignorante filia, dotem solvisset, non est liberatus, sed condicere socero potest, nisi ratum filia habuisset. et propemodum similis est gener ei, qui absentis procuratori solveret, quia in causam dotis particeps et quasi socia obligationis patri filia esset.

Dig. 46.3.34.7

Iulianus 54 Dig.

Si debitorem meum iussero pecuniam titio dare donaturus ei, quamvis titius ea mente acceperit, ut meos nummos faceret, nihilo minus debitor liberabitur: sed si postea titius eandem pecuniam mihi dedisset, nummi mei fient.

Dig. 46.3.34.8

Iulianus 54 Dig.

Quidam filium familias, a quo fideiussorem acceperat, heredem instituerat: quaesitum est, si iussu patris adisset hereditatem, an pater cum fideiussore agere posset. dixi, quotiens reus satisdandi reo satis accipiendi heres existeret, fideiussores ideo liberari, quia pro eodem apud eundem debere non possent.

Dig. 46.3.34.9

Iulianus 54 Dig.

Si praedo id, quod a debitoribus hereditariis exegerat, petenti hereditatem restituerit, debitores liberabuntur.

Dig. 46.3.34.10

Iulianus 54 Dig.

Si decem aut hominem dari stipulatus fuero et duos fideiussores accepero titium et maevium et titius quinque solverit, non liberabitur, priusquam maevius quoque quinque solvat: quod si maevius partem hominis solverit, uterque obligatus remanebit.

Dig. 46.3.34.11

Iulianus 54 Dig.

Qui perpetua exceptione se tueri potest, solutum repetit et ideo non liberatur. quare si ex duobus reis promittendi alter pepigerit, ne ab eo peteretur, quamvis solverit, nihilo minus alter obligatus manebit.

Dig. 46.3.35

Alfenus 2 Dig. a paulo epit.

Quod servus ex peculio suo credidisset aut deposuisset, id ei, sive venisset sive manumissus esset, recte solvi potest, nisi aliqua causa interciderit, ex qua intellegi possit invito eo, cuius tum is servus fuisset, ei solvi. sed et si quis dominicam pecuniam ab eo faeneratus esset, si permissu domini servus negotium dominicum gessisset, idem iuris est: videtur enim voluntate domini qui cum servo negotium contraheret et ab eo accipere et ei solvere.

Dig. 46.3.36

Iulianus 1 ad urs. ferocem.

Si pater meus praegnate uxore relicta decesserit et ex causa hereditaria totum hoc, quod patri meo debitum fuisset, petissem, nihil me consumpsisse quidam existimant: si nemo natus sit, recte me egisse, quia in rerum natura verum fuisset me solum heredem fuisse. iulianus notat: verius est me eam partem perdidisse, pro qua heres fuissem, antequam certum fuisset neminem nasci, aut quartam partem, quia tres nasci potuerunt, aut sextam, quia quinque: nam et aristoteles scripsit quinque nasci posse, quia vulvae mulierum totidem receptacula habere possunt: et esse mulierem romae alexandrinam ab aegypto, quae quinque simul peperit et tum habebat incolumes, et hoc et in aegypto adfirmatum est mihi.

Dig. 46.3.37

Iulianus 2 ad urs. ferocem.

Quotiens unus ex fideiussoribus suam partem solvisset, tamquam negotium reo gessisset, perinde habendum est, ac si reus ipse unius fideiussoris partem solvisset: sed tamen ut non ex sorte decedat, sed is fideiussor solus liberatur, cuius nomine solutio facta fuerit.

Dig. 46.3.38pr.

Africanus 7 quaest.

Cum quis sibi aut titio dari stipulatus sit, magis esse ait, ut ita demum recte titio solvi dicendum sit, si in eodem statu maneat, quo fuit, cum stipulatio interponeretur: ceterum sive in adoptionem sive in exilium ierit vel aqua et igni ei interdictum vel servus factus sit, non recte ei solvi dicendum: tacite enim inesse haec conventio stipulationi videtur " si in eadem causa maneat".

Dig. 46.3.38.1

Africanus 7 quaest.

Si debitorem meum iusserim titio solvere, deinde titium vetuerim accipere et debitor ignorans solverit, ita eum liberari existimavit, si non ea mente titius nummos acceperit, ut eos lucretur. alioquin, quoniam furtum eorum sit facturus, mansuros eos debitoris et ideo liberationem quidem ipso iure non posse contingere debitori, exceptione tamen ei succurri aequum esse, si paratus sit condictionem furtivam, quam adversus titium habet, mihi praestare: sicuti servatur, cum maritus uxori donaturus debitorem suum iubeat solvere: nam ibi quoque, quia nummi mulieris non fiunt, debitorem non liberari, sed exceptione eum adversus maritum tuendum esse, si condictionem, quam adversus mulierem habet, praestet. furti tamen actionem in proposito mihi post divortium competituram, quando mea intersit interceptos nummos non esse.

Dig. 46.3.38.2

Africanus 7 quaest.

De peculio cum domino actum est: is damnatus solvit. et fideiussores pro servo acceptos liberari respondit: eandem enim pecuniam in plures causas solvi posse argumentum esse, quod, cum iudicatum solvi satisdatum est et damnatus reus solvat, non solum actione iudicati, sed etiam ex stipulatu et ipse et fideiussores liberentur. et magis simile esse, quod, cum possessor hereditatis existimans se heredem esse solverit, heres non liberetur: tunc enim propterea id evenire, quod ille suo nomine indebitam pecuniam dando repetitionem eius haberet.

Dig. 46.3.38.3

Africanus 7 quaest.

Qui hominem promisit si statuliberum solvat, magis puto non esse exspectandam condicionem: sed et creditorem agere posse et illi condictionem competere. quod si interim condicio defecerit, liberatur, perinde atque si quis pendente condicione solvit per errorem et antequam condiceret, condicio exstiterit. illud nullo modo dici conveniet, si mortuo sticho condicio deficiat, liberari debitorem, quamvis, si vivente eo defecerit, liberaretur, quando isto casu nullo tempore perfecte hominem meum feceris: alioquin prope erit, ut etiam, si eum servum, in quo usus fructus alienus est, mihi solveris isque usu fructu manente decesserit, ea solutione liberatus videaris: quod nullo modo probandum est, sicuti si communem solvisses isque decessisset.

Dig. 46.3.38.4

Africanus 7 quaest.

Si quis pro eo reverso fideiusserit, qui, cum rei publicae causa abesset, actione qua liberatus sit, deinde annus praeterierit, an fideiussor liberetur? quod iuliano non placebat, et quidem si cum fideiussore experiundi potestas non fuit: sed hoc casu in ipsum fideiussorem ex edicto actionem restitui debere, quemadmodum in eum fideiussorem, qui hominem promissum occidit.

Dig. 46.3.38.5

Africanus 7 quaest.

Qui pro te apud titium fideiusserat, pignus in suam obligationem dedit: post idem heredem te instituit. quamvis ex fideiussoria causa non tenearis, nihilo minus tamen pignus obligatum manebit. at si idem alium fideiussorem dederit atque ita heredem te instituerit, rectius existimari ait sublata obligatione eius, pro quo fideiussum sit, eum quoque qui fideiusserit liberari.

Dig. 46.3.39

Africanus 8 quaest.

Si, soluturus pecuniam tibi, iussu tuo signatam eam apud nummularium, quoad probaretur, deposuerim, tui periculi eam fore mela libro decimo scribit. quod verum est, cum eo tamen, ut illud maxime spectetur, an per te steterit, quo minus in continenti probaretur: nam tunc perinde habendum erit, ac si parato me solvere tu ex aliqua causa accipere nolles. in qua specie non utique semper tuum periculum erit: quid enim, si inopportuno tempore vel loco optulerim? his consequens esse puto, ut etiam, si et emptor nummos et venditor mercem, quod invicem parum fidei haberent, deposuerint, et nummi emptoris periculo sint ( utique si ipse eum, apud quem deponerentur, elegerit) et nihilo minus merx quoque, quia emptio perfecta sit.

Dig. 46.3.40

Marcianus 3 inst.

Si pro me quis solverit creditori meo, licet ignorante me, adquiritur mihi actio pigneraticia. item si quis solverit legata, debent discedere legatarii de possessione: alioquin nascitur heredi interdictum, ut eos deicere possit.

Dig. 46.3.41

Papinianus 1 de adult.

Reo criminis postulato interim nihil prohibet recte pecuniam a debitoribus solvi: alioquin plerique innocentium necessario sumptu egebunt.

Dig. 46.3.42

Paulus 3 de adult.

Sed nec illud prohibitum videtur, ne a reo creditori solvatur.

Dig. 46.3.43

Ulpianus 2 reg.

In omnibus speciebus liberationum etiam accessiones liberantur, puta adpromissores hypothecae pignora, praeterquam quod inter creditorem et adpromissores confusione facta reus non liberatur.

Dig. 46.3.44

Marcianus 2 reg.

In numerationibus aliquando evenit, ut una numeratione duae obligationes tollantur uno momento: veluti si quis pignus pro debito vendiderit creditori: evenit enim, ut et ex vendito tollatur obligatio et debiti. item si pupillo, qui sine tutoris auctoritate mutuam pecuniam accepit, legatum a creditore fuerit sub ea condicione, si eam pecuniam numeraverit, in duas causas videri eum numerasse, et in debitum suum, ut in falcidiam heredi imputetur, et condicionis gratia, ut legatum consequatur. item si usus fructus pecuniae numeratae legatus fuerit, evenit, ut una numeratione et liberetur heres ex testamento et obliget sibi legatarium. tantundem est et si damnatus fuerit alicui vendere vel locare: nam vendendo vel locando et liberatur ex testamento heres et obligat sibi legatarium.

Dig. 46.3.45pr.

Ulpianus 1 resp.

Callippo respondit, quamvis stipulanti uxori vir spoponderit dirempto matrimonio praedia, quae doti erant obligata, in solutum dare, tamen satis esse offerri dotis quantitatem.

Dig. 46.3.45.1

Ulpianus 1 resp.

Idem frontoni respondit perseveranti tutori in tutelae administratione, licet capitis reo, potuisse id, quod pupillo bona fide debetur, exsolvi.

Dig. 46.3.46pr.

Marcianus 3 reg.

Si quis aliam rem pro alia volenti solverit et evicta fuerit res, manet pristina obligatio. etsi pro parte fuerit evicta, tamen pro solido obligatio durat: nam non accepisset re integra creditor, nisi pro solido eius fieret.

Dig. 46.3.46.1

Marcianus 3 reg.

Sed et si duos fundos verbi gratia pro debito dederit, evicto altero fundo remanet integra obligatio. tunc ergo res pro re soluta liberationem praestat, cum pro solido facta est suscipientis.

Dig. 46.3.46.2

Marcianus 3 reg.

Sed et si quis per dolum pluris aestimatum fundum in solutum dederit, non liberatur, nisi id quod deest repleatur.

Dig. 46.3.47pr.

Marcianus 4 reg.

In pupillo, cui sine tutoris auctoritate solutum est, si quaeratur, quo tempore sit locupletior, tempus quo agitur inspicitur: et ut exceptio doli mali posita ei noceat, tempus quo agitur spectatur.

Dig. 46.3.47.1

Marcianus 4 reg.

Plane, ut scaevola aiebat, etiamsi perierit res ante litem contestatam, interdum quasi locupletior factus intellegitur, id est si necessariam sibi rem emit, quam necessario de suo erat empturus: nam hoc ipso, quo non est pauperior factus, locupletior est. sic et in filio familias putabat macedonianum cessare, si in necessarias causas filius mutuam pecuniam acceperit et eam perdiderit.

Dig. 46.3.48

Marcellus l.S. resp.

Titia cum propter dotem bona mariti possideret, omnia pro domina egit, reditus exegit et moventia distraxit: quaero, an ea, quae ex re mariti percepit, in dotem ei reputari debeant. Marcellus respondit reputationem eius quod proponeretur non iniquam videri: pro soluto enim magis habendum est, quod ex ea causa mulier percepit. sed si forte usurarum quoque rationem arbiter dotis reciperandae habere debuerit, ita est computandum, ut, prout quidque ad mulierem pervenit, non ex universa summa decedat, sed prius in eam quantitatem, quam usurarum nomine mulierem consequi oportebat: quod non est iniquum.

Dig. 46.3.49

Marcianus l.S. ad hypoth. form.

Solutam pecuniam intellegimus utique naturaliter, si numerata sit creditori. sed et si iussu eius alii solvatur, vel creditori eius vel futuro debitori vel etiam ei cui donaturus erat, absolvi debet. ratam quoque solutionem si creditor habuerit, idem erit. tutori quoque si soluta sit pecunia vel curatori vel procuratori vel cuilibet successori vel servo actori, proficiet ei solutio. quod si acceptum latum sit, quod stipulationis nomine hypotheca erat obligata vel sine stipulatione accepta sit, solutionis quidem verbum non proficiet, sed satisdationis sufficit.

Dig. 46.3.50

Paulus 10 ad sab.

Si, cum aurum tibi promisissem, ignoranti quasi aurum aes solverim, non liberabor: sed nec repetam hoc quasi indebitum solutum, quod sciens feci. petentem tamen te aurum exceptione summovebo, si non reddas aes quod accepisti.

Dig. 46.3.51

Paulus 9 ad ed.

Dispensatori, qui ignorante debitore remotus est ab actu, recte solvitur: ex voluntate enim domini ei solvitur, quam si nescit mutatam qui solvit liberatur.

Dig. 46.3.52

Ulpianus 14 ad ed.

Satisfactio pro solutione est.

Dig. 46.3.53

Gaius 5 ad ed. provinc.

Solvere pro ignorante et invito cuique licet, cum sit iure civili constitutum licere etiam ignorantis invitique meliorem condicionem facere.

Dig. 46.3.54

Paulus 56 ad ed.

Solutionis verbum pertinet ad omnem liberationem quoquo modo factam magisque ad substantiam obligationis refertur, quam ad nummorum solutionem.

Dig. 46.3.55

Ulpianus 61 ad ed.

Qui sic solvit, ut reciperet, non liberatur, quemadmodum non alienantur nummi, qui sic dantur, ut recipiantur.

Dig. 46.3.56

Paulus 62 ad ed.

Qui mandat solvi, ipse videtur solvere.

Dig. 46.3.57pr.

Ulpianus 77 ad ed.

Si quis stipulatus fuerit " decem in melle", solvi quidem mel potest, antequam ex stipulatu agatur: sed si semel actum sit et petita decem fuerint, amplius mel solvi non potest.

Dig. 46.3.57.1

Ulpianus 77 ad ed.

Item si mihi aut titio stipulatus fuero dari, deinde petam, amplius titio solvi non potest, quamvis ante litem contestatam posset.

Dig. 46.3.58pr.

Ulpianus 80 ad ed.

Si quis offerenti se negotiis alienis bona fide solverit, quando liberetur? et ait iulianus, cum dominus ratum habuerit, tunc liberari. idem ait, antequam dominus haberet ratum, an condici ex ea causa possit? et ait interesse, qua mente solutio facta esset, utrum ut statim debitor liberetur an vero cum dominus ratum habuisset: priore casu confestim posse condici procuratori et tunc demum extingui condictionem, cum dominus ratum habuisset, posteriore tunc demum nasci condictionem, cum dominus ratum non habuisset.

Dig. 46.3.58.1

Ulpianus 80 ad ed.

Si creditor, cuius ignorantis procuratori solutum est, adrogandum se dederit, sive ratum habuit pater, rata solutio est, sive non habuit, repetere debitor potest.

Dig. 46.3.58.2

Ulpianus 80 ad ed.

Et si duo rei stipulandi sunt, quorum alterius absentis procuratori datum, antequam is ratum haberet, interim alteri solutum est, in pendenti est posterior solutio ac prior: quippe incertum est, debitum an indebitum exegerit.

Dig. 46.3.59

Paulus 2 ad plaut.

Si ita stipulatus sim: " mihi aut titio dare spondes?" et debitor constituerit se mihi soluturum, quamvis mihi competat de constituta actio, potest adhuc adiecto solvere. et si a filio familias mihi aut titio stipulatus sim, patrem posse titio solvere quod in peculio est, scilicet si suo, non filii nomine solvere velit: dum enim adiecto solvitur, mihi solvi videtur: et ideo si indebitum adiecto solutum sit, stipulatori posse condici iulianus putat: ut nihil intersit, iubeam te titio solvere an ab initio stipulatio ita concepta sit.

Dig. 46.3.60

Paulus 4 ad plaut.

Is, qui alienum hominem in solutum dedit, usucapto homine liberatur.

Dig. 46.3.61

Paulus 5 ad plaut.

In perpetuum quotiens id, quod tibi debeam, ad te pervenit et tibi nihil absit nec quod solutum est repeti possit, competit liberatio.

Dig. 46.3.62

Paulus 8 ad plaut.

Dispensatorem meum testamento liberum esse iussi et peculium ei legavi: is post mortem meam a debitoribus pecunias exegit: an heres meus retinere ex peculio eius quod exegit possit, quaeritur. et si quidem post aditam hereditatem exegerit pecuniam, dubitari non debet, quin de peculio eo nomine retineri nihil debeat, quia liber factus incipit debere, si liberantur solutione debitores. cum vero ante aditam hereditatem pecuniam accepit dispensator, si quidem liberantur debitores ipsa solutione, non est dubium, quin de peculio id retinendum sit, quia incipit debere hic heredi quasi negotiorum gestorum vel mandati actione. si vero non liberantur, illa quaestio est: cum negotium meum gerens a debitoribus meis acceperis, deinde ego ratum non habuero et mox agere velim negotiorum gestorum actione, an utiliter agam, si caveam te indemnem futurum. quod quidem ego non puto: nam sublata est negotiorum gestorum actio eo, quod ratum non habui: et per hoc debitor mihi constituitur.

Dig. 46.3.63

Paulus 9 ad plaut.

Si debitor sit servi fructuarius, potest is servus per acceptilationem liberare eum: videbitur enim ex re eius adquirere. idem in pacto dicemus.

Dig. 46.3.64

Paulus 14 ad plaut.

Cum iussu meo id, quod mihi debes, solvis creditori meo, et tu a me et ego a creditore meo liberor.

Dig. 46.3.65

Pomponius 1 ex plaut.

Si filia furiosi a viro divorterit, dictum est vel adgnato curatori voluntate filiae vel filiae consentiente adgnato solvi dotem.

Dig. 46.3.66

Pomponius 6 ex plaut.

Si pupilli debitor iubente eo sine tutoris auctoritate pecuniam creditori eius numeravit, pupillum quidem a creditore liberat, sed ipse manet obligatus: sed exceptione se tueri potest. si autem debitor pupilli non fuerat, nec pupillo condicere potest, qui sine tutoris auctoritate non obligatur, nec creditori, cum quo alterius iussu contraxit: sed pupillus in quantum locupletior factus est, utpote debito liberatus, utili actione tenebitur.

Dig. 46.3.67

Marcellus 13 Dig.

Si quis duos homines promiserit et stichum solverit, poterit eiusdem stichi dominium postea consecutus dando liberari. in nummis minor vel prope nulla dubitatio est: nam et apud alfenum servius eum, qui minus a debitore suo accipere et liberare eum vellet, respondit posse saepius aliquos nummos accipiendo ab eo eique retro dando ac rursus accipiendo id efficere: veluti, si centum debitorem decem acceptis liberare creditor velit, ut, cum decem acceperit, eadem ei retro reddat, mox ab eo accipiat ac novissime retineat: etsi in dubitationem a quibusdam hoc male deducatur, quod non possit videri is qui ita accepit, ut ei a quo accepit retro reddat, solvisse potius quam decessisse.

Dig. 46.3.68

Marcellus 16 Dig.

Servus decem dare iussus pupillo et liber esse, si heres sit pupillus sive tantum condicio in eum collata sit, an absente quoque tutore pupillo dando libertatem consequatur? moveris comparatione condicionis, quae constitit in facto, veluti " si pupillo servierit", quae potest impleri citra interventum quoque tutoris. et quid, inquis, si curatorem habeat et si furioso dare iussus sit, an curatori dando liberetur? et finge alicui fundum legatum, si dedisset pupillo furiosove. et sciendum est in omnibus istis casibus tutori quidem vel curatori utiliter dependi, ipsis autem, id est furioso vel pupillo, non recte persolvi, ne datio ex illorum inbecillitate pereat: nec enim hoc egit testator, ut, quoquo modo esset datum, expleta videretur condicio.

Dig. 46.3.69

Celsus 24 Dig.

Si hominem, in quo usus fructus alienus est vel qui erat pignori titio obligatus, noxae dedisti, poterit is, cui condemnatus es, tecum agere iudicati, nec exspectabimus, ut creditor evincat. sed si usus fructus interierit vel dissoluta fuerit pignoris obligatio, existimo processuram liberationem.

Dig. 46.3.70

Celsus 26 Dig.

Quod certa die promissum est, vel statim dari potest: totum enim medium tempus ad solvendum promissori liberum relinqui intellegitur.

Dig. 46.3.71pr.

Celsus 27 Dig.

Cum decem mihi aut titio dari stipulatus quinque accipiam, reliquum promissor recte titio dabit.

Dig. 46.3.71.1

Celsus 27 Dig.

Si fideiussor procuratori creditoris solvit et creditor post tempus, quo liberari fideiussor poterit, ratum habuit, tamen quia fideiussor, cum adhuc ex causa fideiussionis teneretur, solvit, nec repetere potest nec minus agere adversus reum mandati potest, quam si tum praesenti dedisset.

Dig. 46.3.71.2

Celsus 27 Dig.

Item si ignorans creditor procuratori suo solutum servo debitoris filiove acceptum fecerit, postea autem rescierit et ratum habuerit, confirmatur solutio et quod acceptum latum sit, nullius momenti est: et contra, si ratum non habuerit, quod acceptum fecerit, confirmatur.

Dig. 46.3.71.3

Celsus 27 Dig.

Sed si ignorans solutum litem contestatus est, si pendente iudicio ratum habuit, absolvi oportet illum, cum quo actum est, si ratum non habuit, condemnari.

Dig. 46.3.72pr.

Marcellus 20 Dig.

Qui decem debet, si ea optulerit creditori et ille sine iusta causa ea accipere recusavit, deinde debitor ea sine sua culpa perdiderit, doli mali exceptione potest se tueri, quamquam aliquando interpellatus non solverit: etenim non est aequum teneri pecunia amissa, quia non teneretur, si creditor accipere voluisset. quare pro soluto id, in quo creditor accipiendo moram fecit, oportet esse. et sane si servus erat in dote eumque optulit maritus et is servus decessit, aut nummos optulit eosque non accipiente muliere perdiderit, ipso iure desinet teneri.

Dig. 46.3.72.1

Marcellus 20 Dig.

Cum stichum mihi deberes et in solvendo moram fecisses, sub condicione eum promisisti: pendente ea stichus decessit: videamus, an, quia novari prior obligatio non potest, petitio servi competat ea, quae competeret, si non intercessisset stipulatio. sed in promptu contradictio est debitorem, cum stipulanti creditori sub condicione promisit, non videri in solutione hominis cessasse: nam verum est eum, qui interpellatus dare noluit, offerentem postea periculo liberari.

Dig. 46.3.72.2

Marcellus 20 Dig.

Sed quid si ignorante debitore ab alio creditor eum stipulatus est? hic quoque existimandus est periculo debitor liberatus, quemadmodum si quolibet nomine eius servum offerente stipulator accipere noluisset.

Dig. 46.3.72.3

Marcellus 20 Dig.

Idem responsum est, si quis, cum subreptus sibi servus esset, sub condicione stipulatus fuerit quidquid furem dare facere oportet: nam et fur condictione liberatur, si dominus oblatum sibi accipere noluit. si tamen, cum in provincia forte servus esset, intercesserit stipulatio ( et finge prius quam facultatem eius nancisceretur fur vel promissor, decessisse servum), non poterit rationi, quam supra reddidimus, locus esse: non enim optulisse eum propter absentiam intellegi potest.

Dig. 46.3.72.4

Marcellus 20 Dig.

Stichum aut pamphilum stipulatus sum, cum esset meus pamphilus: nec si meus esse desierit, liberabitur promissor pamphilum dando: neutrum enim videtur in pamphilo homine constitisse nec obligatio nec solutio. sed ei, qui hominem dari stipulatus est, unum etiam ex his, qui tunc stipulatoris servi erant, dando promissor liberatur: vi quidem ipsa et hic ex his dari stipulatus est, qui eius non erant. fingamus ita stipulatum: " hominem ex his, quos sempronius reliquit, dare spondes?", cum tres sempronius reliquisset, eorumque aliquem stipulatoris fuisse: num mortuis duobus, qui alterius erant, supererit ulla obligatio, videamus. et magis est deficere stipulationem, nisi ante mortem duorum desierit esse reliquus servus stipulatoris.

Dig. 46.3.72.5

Marcellus 20 Dig.

Qui hominem debebat, stichum, cui libertas ex causa fideicommissi praestanda est, solvit: non videtur liberatus: nam vel minus hic servum dedit quam ille, qui servum dedit nondum noxa solutum. num ergo et si vispellionem aut alias turpem dederit hominem, idem sit? et sane datum negare non possumus et differt haec species a prioribus: habet enim servum, qui ei auferri non possit.

Dig. d.46.3.72.6

Marcellus 20 Dig.

Promissor servi eum debet hominem solvere, quem, si velit stipulator, possit ad libertatem perducere.

Dig. 46.3.73

Marcellus 31 Dig.

Ob triginta nummos pecuniae creditae fideiussorem in viginti dedi et pignus: ex venditione autem pignoris creditor decem consecutus est: utrum ex universitate id decedit, ut quidam putant, si in solvendis decem nihil debitor dixisset, an sicut ego puto, in totis decem fideiussori contingit liberatio? quia hoc dicendo potuit hoc efficere debitor, ut, ubi non dixit, id potius soluturum existimetur, quod satisdato debeatur? magis tamen existimo licuisse creditori in id, quod solus debebat reus, accepto referre.

Dig. 46.3.74

Modestinus 3 reg.

Id, quod poenae nomine a debitore exactum est, lucro debet cedere creditoris.

Dig. 46.3.75

Modestinus 8 reg.

Sicut acceptilatio in eum diem praecedentes peremit actiones, ita et confusio: nam si debitor heres creditori exstiterit, confusio hereditatis peremit petitionis actionem.

Dig. 46.3.76

Modestinus 6 resp.

Modestinus respondit, si post solutum sine ullo pacto omne, quod ex causa tutelae debeatur, actiones post aliquod intervallum cessae sint, nihil ea cessione actum, cum nulla actio superfuerit: quod si ante solutionem hoc factum est vel, cum convenisset, ut mandarentur actiones, tunc solutio facta esset mandatum subsecutum est, salvas esse mandatas actiones, cum novissimo quoque casu pretium magis mandatarum actionum solutum quam actio quae fuit perempta videatur.

Dig. 46.3.77

Modestinus 7 pand.

In liberto antiquior contractus operarum esse non potest, sine quo libertas ei data non esset.

Dig. 46.3.78

Iavolenus 11 ex cass.

Si alieni nummi inscio vel invito domino soluti sunt, manent eius cuius fuerunt: si mixti essent, ita ut discerni non possent, eius fieri qui accepit in libris gaii scriptum est, ita ut actio domino cum eo, qui dedisset, furti competeret.

Dig. 46.3.79

Iavolenus 10 epist.

Pecuniam, quam mihi debes, aut aliam rem si in conspectu meo ponere te iubeam, efficitur, ut et tu statim libereris et mea esse incipiat: nam tum, quod a nullo corporaliter eius rei possessio detinetur, adquisita mihi et quodammodo manu longa tradita existimanda est.

Dig. 46.3.80

Pomponius 4 ad q. muc.

Prout quidque contractum est, ita et solvi debet: ut, cum re contraxerimus, re solvi debet: veluti cum mutuum dedimus, ut retro pecuniae tantundem solvi debeat. et cum verbis aliquid contraximus, vel re vel verbis obligatio solvi debet, verbis, veluti cum acceptum promissori fit, re, veluti cum solvit quod promisit. aeque cum emptio vel venditio vel locatio contracta est, quoniam consensu nudo contrahi potest, etiam dissensu contrario dissolvi potest.

Dig. 46.3.81pr.

Pomponius 6 ad q. muc.

Si stipulatus sim mihi aut titio dari, si titius decesserit, heredi eius solvere non poteris.

Dig. 46.3.81.1

Pomponius 6 ad q. muc.

Si lancem deposuerit apud me titius et pluribus heredibus relictis decesserit: si pars heredum me interpellet, optimum quidem esse, si praetor aditus iussisset me parti heredum eam lancem tradere, quo casu depositi me reliquis coheredibus non teneri. sed et si sine praetore sine dolo malo hoc fecero, liberabor aut ( quod verius est) non incidam in obligationem. optimum autem est id per magistratum facere.

Dig. 46.3.82

Proculus 5 epist.

Si, cum cornelius fundum suum nomine seiae viro eius doti dedisset nec de eo reddendo quicquam cavisset, fecit, ut inter se vir et seia paciscerentur, ut divortio facto is fundus cornelio redderetur: non puto divortio facto virum vetante seia eum fundum cornelio tuto redditurum esse, sicuti si, cum pactum conventum nullum intercessisset, divortio facto mulier iussit eum fundum cornelio reddi, deinde antequam redderetur, vetuisset, non tuto redderetur. sed si antequam seia vetaret, cornelio eum fundum reddidisset nec causam habuisset existimandi id invita seia facturum esse, nec melius nec aequius esse existimarem eum fundum seiae reddi.

Dig. 46.3.83

Pomponius 14 ex var. lect.

Si tuo servo credidero eumque redemero et is manumissus mihi solverit, non repetet.

Dig. 46.3.84

Proculus 7 epist.

Egisti de peculio servi nomine cum domino: non esse liberatos fideiussores eius respondit. at si idem servus ex peculio suo permissa administratione peculii nummos solvisset, liberatos esse fideiussores eius recte legisti.

Dig. 46.3.85

Callistratus 1 ed. monit.

Solidum non solvitur non minus quantitate quam die.

Dig. 46.3.86

Paulus 8 ad ed.

Hoc iure utimur, ut litis procuratori non recte solvatur: nam et absurdum est, cui iudicati actio non datur, ei ante rem iudicatam solvi posse. si tamen ad hoc datus sit, ut et solvi possit, solvendo eo liberabitur.

Dig. 46.3.87

Celsus 20 Dig.

Quodlibet debitum solutum a procuratore meo non repeto, quoniam, cum quis procuratorem omnium rerum suarum constituit, id quoque mandare videtur, ut creditoribus suis pecuniam solvat neque post ea exspectandum est, ut ratum habeat.

Dig. 46.3.88

Scaevola 5 Dig.

Filiae intestato patri heredis negotia mater gessit et res vendendas per argentarios dedit idque ipsum codice conscriptum est: argentarii universum redactum venditionis solverunt et post solutionem novem fere annis, quidquid agendum erat, nomine pupillae mater egit eamque marito nuptum collocavit et res ei tradidit. quaesitum est, an puella cum argentariis aliquam actionem habet, quando non ipsa stipulata sit pretium rerum, quae in venditionem datae sunt, sed mater. respondit, si de eo quaereretur, an iure ea solutione argentarii liberati essent, responderi iure liberatos. claudius: subest enim illa ex iurisdictione pendens quaestio, an pretia rerum, quae sciebant esse pupillae, bona fide solvisse videantur matri, quae ius administrationis non habebat: ideoque si hoc sciebant, non liberantur, scilicet si mater solvendo non sit.

Dig. 46.3.89pr.

Scaevola 29 Dig.

Ex pluribus causis et chirographis creditor ita cavit: " titius maevius dico me accepisse et habere et accepto tulisse a gaio titio reliquum omne ratione posita eius pecuniae, quam mihi stichus gaii titii servus caverat". quaesitum est, an ex ceteris chirographis, quae non stichus cavit, sed ipse debitor, integra manet actio ex reliquis chirographis per ipsum debitorem cautis. respondit eam solam obligationem dissolutam, ex qua solutum proponeretur.

Dig. 46.3.89.1

Scaevola 29 Dig.

Lucius titius ex duobus chirographis, quibus quadringenta ei a seio debebantur, altero centum, altero trecentum, scripsit seio, ut unius chirographi centum per maevium et septicium sibi mitterentur: quaero, an seius, si maevio et septicio ex trecentum quoque solvisse se dicat, liberatus sit. respondit, si nec mandavit, ut ex trecentum solveretur, nec solutum ratum habuit, non esse liberatum.

Dig. 46.3.89.2

Scaevola 29 Dig.

Lucius titius duabus stipulationibus, una quindecim sub usuris maioribus, altera viginti sub usuris levioribus seium eadem die obligavit, ita ut viginti prius solverentur, id est idibus septembribus: debitor post diem utriusque stipulationis cedentem solvit viginti sex neque dictum est ab altero, pro qua stipulatione solveretur. quaero, an quod solutum est eam stipulationem exoneraverit, cuius dies ante cessit, id est ut viginti sortis videantur et in usuras eorum sex data. respondit magis id accipi ex usu esse.

Dig. 46.3.90

Scaevola 26 Dig.

Filius, qui administrabat ut heres paterna bona, pecuniam ex his sempronio mutuam dedit et eandem particulatim recepit, deinde se abstinuit, quia minor annis erat, ab ea hereditate: quaesitum est, curator bonorum patris constitutus an adversus sempronium utilem actionem habet. respondit nihil proponi, cur non is, qui solvisset id quod mutuum ita acceperat, liberatus esset.

Dig. 46.3.91

Labeo 6 pith. a paulo epit.

Si debitor tuus non vult a te liberari et praesens est, non potest invitus a te solvi. paulus: immo debitorem tuum etiam praesentem etiam invitum liberare ita poteris supponendo, a quo debitum novandi causa stipuleris: quod etiamsi acceptum non feceris, tamen statim, quod ad te attinet, res peribit: nam et petentem te doli mali praescriptio excludet.

Dig. 46.3.92pr.

Pomponius 9 epist.

Si mihi alienum servum dari promiseris aut testamento dare iussus fueris isque servus, antequam per te staret quo minus dares, a domino manumissus sit, haec manumissio morti similis sit: si autem decessisset, non tenearis.

Dig. 46.3.92.1

Pomponius 9 epist.

Sed et si quis servum, quem dari promisit, heres a domino scriptus statuliberum dederit, liberatur.

Dig. 46.3.93pr.

Scaevola l.S. quaest. publ. tract.

Si duo rei sint stipulandi et alter alterum heredem scripsit, videndum, an confundatur obligatio. placet non confundi. quo bonum est hoc dicere? quod, si intendat dari sibi oportere, vel ideo dari oportet ipsi, quod heres exstitit, vel ideo, quod proprio nomine ei deberetur. atquin magna est huius rei differentia: nam si alter ex reis pacti conventi temporali exceptione summoveri poterit, intererit, is qui heres exstitit utrumne suo nomine an hereditario experiatur, ut ita possis animadvertere, exceptioni locus sit nec ne.

Dig. 46.3.93.1

Scaevola l.S. quaest. publ. tract.

Item si duo rei sint promittendi et alter alterum heredem scripsit, confunditur obligatio.

Dig. 46.3.93.2

Scaevola l.S. quaest. publ. tract.

Sed et si reus heredem fideiussorem scripserit, confunditur obligatio. et quasi generale quid retinendum est, ut, ubi ei obligationi, quae sequellae locum optinet, principalis accedit, confusa sit obligatio: quotiens duae sint principales, altera alteri potius adicitur ad actionem, quam confusionem parere.

Dig. 46.3.93.3

Scaevola l.S. quaest. publ. tract.

Quid ergo, si fideiussor reum heredem scripserit ? confundetur obligatio secundum sabini sententiam, licet proculus dissentiat.

Dig. 46.3.94pr.

Papinianus 8 quaest.

Si is, cui nummos debitor solvit alienos, nummis integris pergat petere quod sibi debeatur, nec offerat quod accepit, exceptione doli summovebitur.

Dig. 46.3.94.1

Papinianus 8 quaest.

Sin autem communes nummos credam aut solvam, confestim pro parte mea nascetur et actio et liberatio, sive in singulis nummis communionem pro indiviso quis esse intellegat sive in pecunia non corpora cogitet, sed quantitatem.

Dig. 46.3.94.2

Papinianus 8 quaest.

Sed et si fideiussor alienos nummos in causam fideiussionis dedit, consumptis his mandati agere potest: et ideo si eam pecuniam solvat, quam subripuerat, mandati aget, postquam furti vel ex causa condictionis praestiterit.

Dig. 46.3.94.3

Papinianus 8 quaest.

Fabius ianuarius papiniano salutem. cum titius gaio seio deberet ex causa fideicommissi certam quantitatem et tantundem eidem ex alia causa, quae peti quidem non poterat, ex solutione autem petitionem non praestat, titii servus actor absente domino solvit eam summam, quae efficeret ad quantitatem unius debiti, cautumque est ei solutum ex universo credito: quaero, id quod solutum est in quam causam acceptum videtur. respondi, si quidem titio seius ita cavisset, ut sibi solutum ex universo credito significaret, crediti appellatio solam fideicommissi pecuniam demonstrare videtur, non eam, quae petitionem quidem non habet, solutione autem facta repeti pecunia non potest. cum vero servus titii actor absente domino pecuniam solverit, ne dominium quidem nummorum in eam speciem obligationis, quae habuit auxilium exceptionis, translatum foret, si ex ea causa solutio facta proponeretur, quia non est vero simile dominum ad eam speciem solvendis pecuniis servum praeposuisse, quae solvi non debuerunt, non magis quam ut nummos peculiares ex causa fideiussionis, quam servus non ex utilitate peculii suscepit, solveret.

Dig. 46.3.95pr.

Papinianus 28 quaest.

" stichum aut pamphilum, utrum ego velim, dare spondes?" altero mortuo qui vivit solus petetur, nisi si mora facta sit in eo mortuo, quem petitor elegit: tunc enim perinde solus ille qui decessit praebetur, ac si solus in obligationem deductus fuisset.

Dig. 46.3.95.1

Papinianus 28 quaest.

Quod si promissoris fuerit electio, defuncto altero qui superest aeque peti poterit. enimvero si facto debitoris alter sit mortuus, cum debitoris esset electio, quamvis interim non alius peti possit, quam qui solvi etiam potest, neque defuncti offerri aestimatio potest, si forte longe fuit vilior, quoniam id pro petitore in poenam promissoris constitutum est, tamen, si et alter servus postea sine culpa debitoris moriatur, nullo modo ex stipulatu agi poterit, cum illo in tempore, quo moriebatur, non commiserit stipulationem. sane quoniam impunita non debent esse admissa, doli actio non immerito desiderabitur: aliter quam in persona fideiussoris, qui promissum hominem interfecit, quia tenetur ex stipulatu actione fideiussor, quemadmodum tenebatur, si debitor sine herede decessisset.

Dig. 46.3.95.2

Papinianus 28 quaest.

Aditio hereditatis nonnumquam iure confundit obligationem, veluti si creditor debitoris vel contra debitor creditoris adierit hereditatem. aliquando pro solutione cedit, si forte creditor, qui pupillo sine tutoris auctoritate nummos crediderat, heres ei extitit: non enim quanto locupletior pupillus factus est, consequeretur, sed in solidum creditum suum ex hereditate retinet. aliquando evenit, ut inanis obligatio aditione hereditatis confirmetur. nam si heres, qui restituerit ex trebelliano hereditatem, fideicommissario heres exstiterit, vel mulier, quae pro titio intercesserat, eidem heres extiterit, incipit obligatio civilis propter hereditatem eius, qui iure tenebatur, auxilium exceptionis amittere: etenim inconditum est subvenire sexui mulieris, quae suo nomine periclitetur.

Dig. 46.3.95.3

Papinianus 28 quaest.

Quod volgo iactatur fideiussorem, qui debitori heres extitit, ex causa fideiussionis liberari, totiens verum est, quotiens rei plenior promittendi obligatio invenitur. nam si reus dumtaxat fuit obligatus, fideiussor liberabitur. e contrario non potest dici non tolli fideiussoris obligationem, si debitor propriam et personalem habuit defensionem: nam si minori viginti quinque annis bonae fidei pecuniam credidit isque nummos acceptos perdidit et intra tempora in integrum restitutionis decessit herede fideiussore, difficile est dicere causam iuris honorarii, quae potuit auxilio minori esse, retinere fideiussoris obligationem, quae principalis fuit et cui fideiussoris accessit sine contemplatione iuris praetorii. auxilium igitur restitutionis fideiussoris qui adulescenti heres extitit, intra constitutum tempus salvum erit.

Dig. 46.3.95.4

Papinianus 28 quaest.

Naturalis obligatio ut pecuniae numeratione, ita iusto pacto vel iureiurando ipso iure tollitur, quod vinculum aequitatis, quo solo sustinebatur, conventionis aequitate dissolvitur: ideoque fideiussor, quem pupillus dedit, ex istis causis liberari dicitur.

Dig. 46.3.95.5

Papinianus 28 quaest.

Quaesitum est, an ita stipulari quis possit: " mihi aut filio meo decem dari?" vel ita: " mihi aut patri?" sed non incommode potest adhiberi distinctio, ut filio quidem stipulante patris tunc adiciatur persona, cum stipulatio ei adquiri non possit: e contrario autem nihil prohibeat patre stipulante filii personam adici, cum totiens, quod pater filio stipulatur, sibi stipulatus intellegitur, cum ipsi sibi stipulatus non est, et in proposito manifestum est non obligationis, sed solutionis gratia filii personam adiectam.

Dig. 46.3.95.6

Papinianus 28 quaest.

Usum fructum mihi aut titio dari stipulatus sum: titio capite deminuto, facultas solvendi titio non intercidit, quia et sic stipulari possumus: " mihi aut titio, cum capite minutus erit, dari?"

Dig. 46.3.95.7

Papinianus 28 quaest.

Nam si furiosi vel pupilli persona adiecta sit, ita tutori vel curatori pecunia recte dabitur, si condicionis quoque implendae causa recte pecunia tutori vel curatori datur. quod quidem labeo et pegasus putaverunt utilitatis causa recipiendum: idque ita recipi potest, si pecunia in rem vel pupilli vel furiosi versa est, quomodo si domino iussus dare servo dedisset, ut domino daret. ceterum qui servo dare iussus est, domino dando non aliter implesse condicionem intellegendus est, quam si ex voluntate servi dedit. idem respondendum est in solutione, si stipulato sempronio sibi aut sticho maevii servo decem dari debitor maevio domino pecuniam solverit.

Dig. 46.3.95.8

Papinianus 28 quaest.

Si creditor debitoris hereditatem ad se non pertinentem possedit et tantum ad eum pervenit, quantum, si quilibet alius bonorum possessor ei solveret, liberaret heredem, non potest dici fideiussores liberari: neque enim ipsum sibi solvisse pecuniam credendum est, a quo hereditas evincitur.

Dig. 46.3.95.9

Papinianus 28 quaest.

Dolo fecisti, quo minus possideres quod ex hereditate ad alium pertinente adprehenderas: si possessor corpus aut litis aestimationem praestitit, ea res tibi proderit, quia nihil petitoris interest: ceterum si tu ante conventus ex praeterito dolo praestiteris, nihil ea res possessori proderit.

Dig. 46.3.95.10

Papinianus 28 quaest.

Si mandatu meo titio pecuniam credidisses, eiusmodi contractus similis est tutori et debitori pupilli: et ideo mandatore convento et damnato, quamquam pecunia soluta sit, non liberari debitorem ratio suadet, sed et praestare debet creditor actiones mandatori adversus debitorem, ut ei satisfiat. et hoc pertinet tutoris et pupilli debitoris non fecisse comparationem: nam cum tutor pupillo tenetur ob id, quod debitorem eius non convenit, neque iudicio cum altero accepto liberatur alter nec, si damnatus tutor solverit, ea res proderit debitori: quin etiam dici solet tutelae contraria actione agendum, ut ei pupillus adversus debitores actionibus cedat.

Dig. 46.3.95.11

Papinianus 28 quaest.

Si creditor a debitore culpa sua causa ceciderit, prope est, ut actione mandati nihil a mandatore consequi debeat, cum ipsius vitio acciderit, ne mandatori possit actionibus cedere.

Dig. 46.3.95.12

Papinianus 28 quaest.

Si inter emptorem et venditorem convenerit, priusquam aliquid ex alterutra parte solveretur, ut ab emptione discedatur, fideiussor eo nomine acceptus soluto contractu liberabitur.

Dig. 46.3.96pr.

Papinianus 11 resp.

Pupilli debitor tutore delegante pecuniam creditori tutoris solvit: liberatio contigit, si non malo consilio cum tutore habito hoc factum esse probetur. sed et interdicto fraudatorio tutoris creditor pupillo tenetur, si eum consilium fraudis participasse constabit.

Dig. 46.3.96.1

Papinianus 11 resp.

Cum pupilla magistratui, qui per fraudem pupillo tutorem dedit, heres extitisset, tutores eius cum adulescente transegerunt: eam transactionem pupilla ratam habere noluit: nihilo minus erit tutorum pecunia liberata nec tutores contra adulescentem actionem nec utilem habebunt, qui suum reciperavit. plane si adulescens pecuniam restituere tutori pupillae maluerit, rescisso quod gestum est actionem utilem in pupillam heredem magistratus accipiet.

Dig. 46.3.96.2

Papinianus 11 resp.

Soror, cui legatum ab herede fratre debebatur, post motam legati quaestionem transegit, ut nomine debitoris contenta legatum non peteret. placuit, quamvis nulla delegatio facta neque liberatio secuta esset, tamen nominis periculum ad eam pertinere itaque, si legatum contra placitum peteret, exceptionem pacti non inutiliter opponi.

Dig. 46.3.96.3

Papinianus 11 resp.

Cum eodem tempore pignora duobus contractibus obligantur, pretium eorum pro modo pecuniae cuiusque contractus creditor accepto facere debet nec in arbitrio eius electio erit, cum debitor pretium pignoris consortioni subiecerit: quod si temporibus discretis superfluum pignorum obligari placuit, prius debitum pretio pignorum iure solvetur, secundum superfluo compensabitur.

Dig. 46.3.96.4

Papinianus 11 resp.

Cum institutus deliberaret, substituto pecunia per errorem soluta est: ad eum hereditate postea devoluta causa condictionis evanescit: quae ratio facit, ut obligatio debiti solvatur.

Dig. 46.3.97

Papinianus 2 def.

Cum ex pluribus causis debitor pecuniam solvit, utriusque demonstratione cessante potior habebitur causa eius pecuniae, quae sub infamia debetur: mox eius, quae poenam continet: tertio quae sub hypotheca vel pignore contracta est: post hunc ordinem potior habebitur propria quam aliena causa, veluti fideiussoris. quod veteres ideo definierunt, quod verisimile videretur diligentem debitorem admonitum ita negotium suum gesturum fuisse. si nihil eorum interveniat, vetustior contractus ante solvetur. si maior pecunia numerata sit, quam ratio singulorum exposcit, nihilo minus primo contractu soluto, qui potior erit, superfluum ordini secundo vel in totum vel pro parte minuendo videbitur datum.

Dig. 46.3.98pr.

Paulus 15 quaest.

Qui res suas obligavit, postea aliquam possessionem ex his pro filia sua dotem promittendo obligavit et solvit. si ea res a creditore evicta est, dicendum est maritum ex dotis promissione agere posse, ac si statuliberum remve sub condicione legatam dotis nomine pro filia pater solvisset: harum enim rerum solutio non potest nisi ex eventu liberare, scilicet quo casu certum erit remanere eas.

Dig. 46.3.98.1

Paulus 15 quaest.

Diversum respondetur in ea pecunia sive re, quam patronus post mortem liberti per fabianam aufert: haec enim actio cum sit nova, partam liberationem non potest revocare.

Dig. 46.3.98.2

Paulus 15 quaest.

Huic applicatur minor viginti quinque annis, qui a creditore circumscriptus in rem ex causa debiti solutam restituitur.

Dig. 46.3.98.3

Paulus 15 quaest.

Rem autem castrensis peculii solventem patrem perinde accipere debemus, ac si alienam dedisset, quamvis possit residere apud eum, cui soluta est, prius mortuo intestato filio: sed tunc adquisita creditur, cum filius decesserit: et utique cuius fuerit, eventus declaret sitque et hoc ex his, quae post factis, in praeteritum quid fuerit, declarent.

Dig. 46.3.98.4

Paulus 15 quaest.

Mihi dare decem pure aut titio kalendis vel sub condicione, aut mihi kalendis ianuariis, titio februariis utiliter stipulor: quod si mihi kalendis februariis, titio kalendis ianuariis, potest dubitari. sed rectius dicitur utiliter stipulatum: nam cum in diem sit ea quoque obligatio, etiam mihi solvi potest ante februarias: igitur et illi solvi poterit.

Dig. 46.3.98.5

Paulus 15 quaest.

Qui stipulatus " sibi aut titio" si hoc dicit " si titio non solveris" dari sibi, videtur condicionaliter stipulari. et ideo etiam sic facta stipulatione: " mihi decem aut quinque titio dari?" quinque titio solutis liberabitur reus a stipulatore. quod ita potest admitti, si hoc ipsum expressim agebatur, ut quasi poena adiecta sit in persona stipulantis, si titio solutum non esset. at ubi simpliciter " sibi aut titio" stipulatur, solutionis tantum causa adhibetur titius et ideo quinque ei solutis remanebunt reliqua quinque in obligatione. contra si mihi quinque, illi decem stipulatus sim, quinque titio solutis non facit conceptio stipulationis, ut a me liberetur: porro si decem solverit, non quinque repetet, sed mihi per mandati actionem decem debebuntur.

Dig. 46.3.98.6

Paulus 15 quaest.

Mihi romae aut ephesi titio dari stipulor: an solvendo titio ephesi a me liberetur, videamus: nam si diversa facta sunt, ut iulianus putat, diversa res est. sed cum praevalet causa dandi, liberatur: liberaretur enim et si mihi stichum, illi pamphilum dari stipulatus essem et titio pamphilum solvisset. at ubi merum factum stipulor, puta insulam in meo solo aedificari aut in titii loco, numquid, si in titii loco aedificet, non contingat liberatio? nemo enim dixit facto pro facto soluto liberationem contingere. sed verius est liberationem contingere, quia non factum pro facto solvere videtur, sed electio promissoris completur.

Dig. 46.3.98.7

Paulus 15 quaest.

Si servus fructuarius ex re fructuarii domino proprietatis aut fructuario stipuletur, inutilis est stipulatio: at ex re proprietarii si ipsi domino aut fructuario stipuletur, recte stipulatur: tantum enim solutionis capax est fructuarius hoc casu, non etiam obligationis.

Dig. 46.3.98.8

Paulus 15 quaest.

Aream promisi alienam: in ea dominus insulam aedificavit: an stipulatio extincta sit, quaesitum est. respondi, si alienum hominem promisi et is a domino manumissus est, liberor. nec admissum est, quod celsus ait, si idem rursus lege aliqua servus effectus sit, peti eum posse: in perpetuum enim sublata obligatio restitui non potest, et si servus effectus sit, alius videtur esse. nec simili argumento usus est, ut, si navem, quam tu promisisti, dominus dissolverit, deinde isdem tabulis compegerit, teneri te: hic enim eadem navis est, quam te daturum spopondisti, ut videatur magis obligatio cessare quam extincta esse. homini autem manumisso simile fiet, si ea mente dissolutam esse navem posueris, ut in alios usus converterentur tabulae, deinde mutato consilio easdem compositas: alia enim videbitur esse posterior navis, sicut ille alius homo est. non est his similis area, in qua aedificium positum est: non enim desiit in rerum natura esse. immo et peti potest area et aestimatio eius solvi debebit: pars enim insulae area est et quidem maxima, cui etiam superficies cedit. diversum dicemus, si servus promissus ab hostibus captus sit: hic interim peti non potest quasi ante diem, sed si redierit postliminio, recte tunc petetur: cessavit enim hic obligatio. area autem extat, sicut cetera, ex quibus aedificium constitit. denique lex duodecim tabularum tignum aedibus iunctum vindicari posse scit, sed interim id solvi prohibuit pretiumque eius dari voluit.

Dig. 46.3.99

Paulus 4 resp.

Respondit debitorem non esse cogendum in aliam formam nummos accipere, si ex ea re damnum aliquid passurus sit.

Dig. 46.3.100

Paulus 10 resp.

Quaero, an curatoribus vel tutoribus in provincia datis romae pecunia solvi possit, quae in provincia ita ab his faenerata esset, ut romae solveretur, cum idem curatores vel tutores rerum italicarum administrationem non sustinent, an, si solverit debitor, liberetur. paulus respondit his tutoribus vel curatoribus recte pupillo pecuniam debitam solvi, qui negotia eius administrant: eos autem, qui provincialium rerum curatores vel tutores sunt, italica negotia administrare non solere, nisi specialiter tutores provincialium rerum, ut sibi romae redderetur, promitti curaverunt.

Dig. 46.3.101pr.

Paulus 15 resp.

Paulus respondit non ideo eos, qui virilem portionem ex causa fideicommissi inferre debuerant, liberatos videri, quoniam quidam ex collegis per errorem plus debito intulerunt.

Dig. 46.3.101.1

Paulus 15 resp.

Paulus respondit aliam causam esse debitoris solventis, aliam creditoris pignus distrahentis: nam cum debitor solvit pecuniam, in potestate eius esse commemorare, in quam causam solveret: cum autem creditor pignus distraheret, licere ei pretium in acceptum referre etiam in eam quantitatem, quae natura tantum debebatur, et ideo deducto eo debitum peti posse.

Dig. 46.3.102pr.

Scaevola 5 resp.

Creditor oblatam a debitore pecuniam ut alia die accepturus distulit: mox pecunia, qua illa res publica utebatur, quasi aerosa iussu praesidis sublata est: item pupillaris pecunia, ut possit idoneis nominibus credi servata, ita interempta est: quaesitum est, cuius detrimentum esset. respondi secundum ea quae proponerentur nec creditoris nec tutoris detrimentum esse.

Dig. 46.3.102.1

Scaevola 5 resp.

Cum de sorte debita constaret, de usura litigatum esset, novissime ex appellatione pronuntiatum est solutas quidem usuras non repeti, in futurum vero non deberi: quaero, pecunia data utrum usuris cedere deberet, quod petitor defenderet, an vero sorti proficeret. respondi, si qui dabat, in sortem se dare dixisset, usuris non debere proficere.

Dig. 46.3.102.2

Scaevola 5 resp.

Valerius lucii titii servus scripsit: " accepi a mario marino ex summa maiore tot aureos": quaero, an haec summa in proximum annum ei accepto ferri debeat, cum superioris anni sit reliquator. respondi videri in primam quamque summam liberationem proficere.

Dig. 46.3.102.3

Scaevola 5 resp.

Titius mutuam pecuniam accepit et quincunces usuras spopondit easque paucis annis solvit: postea nullo pacto interveniente per errorem et ignorantiam semisses usuras solvit: quaero, an patefacto errore id, quod amplius usurarum nomine solutum esset quam in stipulatum deductum, sortem minueret. respondit, si errore plus in usuris solvisset quam deberet, habendam rationem in sortem eius quod amplius solutum est.

Dig. 46.3.103

Maecenatus 2 fideic.

Cum ex pluribus causis debitor pecuniam solvit, iulianus elegantissime putat ex ea causa eum solvisse videri debere, ex qua tunc, cum solvebat, compelli poterit ad solutionem.

Dig. 46.3.104

Maecenatus 8 fideic.

Ante restitutam hereditatem solutiones et liberationes factae ab herede ratae habebuntur.

Dig. 46.3.105

Paulus l.S. ad l. falcid.

Quod dicimus in eo herede, qui fideiussori testatoris id, quod ante aditam hereditatem ab eo solutum est, debere statim solvere, cum aliquo scilicet temperamento temporis intellegendum est: nec enim cum sacco adire debet.

Dig. 46.3.106

Gaius 2 de verb. oblig.

Aliud est iure stipulationis titio solvi posse, aliud postea permissu meo id contingere. nam cui iure stipulationis recte solvitur, ei etiam prohibente me recte solvi potest: cui vero alias permisero solvi, ei non recte solvitur, si, priusquam solveretur, denuntiaverim promissori, ne ei solveretur.

Dig. 46.3.107

Pomponius 2 enchir.

Verborum obligatio aut naturaliter resolvitur aut civiliter: naturaliter veluti solutione aut cum res in stipulationem deducta sine culpa promissoris in rebus humanis esse desiit: civiliter veluti acceptilatione vel cum in eandem personam ius stipulantis promittentisque devenit.

Dig. 46.3.108

Paulus 2 manual.

Ei, qui mandatu meo post mortem meam stipulatus est, recte solvitur, quia talis est lex obligationis: ideoque etiam invito me recte ei solvitur. ei autem, cui iussi debitorem meum post mortem meam solvere, non recte solvitur, quia mandatum morte dissolvitur.

Dig. 46.4.0. De acceptilatione.

Dig. 46.4.1

Modestinus 2 reg.

Acceptilatio est liberatio per mutuam interrogationem, qua utriusque contingit ab eodem nexu absolutio.

Dig. 46.4.2

Ulpianus 24 ad sab.

Pupillum per acceptilationem etiam sine tutoris auctoritate liberari posse placet.

Dig. 46.4.3

Paulus 4 ad sab.

Per procuratorem nec liberari nec liberare quisquam acceptilatione sine mandato potest.

Dig. 46.4.4

Pomponius 9 ad sab.

Acceptilatio sub condicione fieri non potest.

Dig. 46.4.5

Ulpianus 34 ad sab.

In diem acceptilatio facta nullius est momenti: nam solutionis exemplo acceptilatio solet liberare.

Dig. 46.4.6

Ulpianus 47 ad sab.

Pluribus stipulationibus factis si promissor ita accepto rogasset: " quod ego tibi promisi, habesne acceptum?", si quidem apparet, quid actum est, id solum per acceptilationem sublatum est: si non apparet, omnes stipulationes solutae sunt: dummodo illud sciamus, si ego aliud accepto tuli, aliud tu rogasti, nihil valere acceptilationem.

Dig. 46.4.7

Ulpianus 50 ad sab.

Sane et sic acceptilatio fieri potest: " accepta facis decem?" ille respondit " facio".

Dig. 46.4.8pr.

Ulpianus 48 ad sab.

An inutilis acceptilatio utile habeat pactum, quaeritur: et nisi in hoc quoque contra sensum est, habet pactum. dicet aliquis: potest ergo non esse consensus? cur non possit? fingamus eum, qui accepto ferebat, scientem prudentemque nullius esse momenti acceptilationem sic accepto tulisse: quis dubitat non esse pactum, cum consensum paciscendi non habuerit?

Dig. 46.4.8.1

Ulpianus 48 ad sab.

Servus communis sicut uni ex dominis stipulari potest, ita etiam acceptum rogare uni ex dominis potest eumque in solidum liberat: et ita octavenus putat.

Dig. 46.4.8.2

Ulpianus 48 ad sab.

Accepto liberare servus communis alterum ex dominis etiam ab altero domino potest: id enim et labeoni placuit. denique libro pithanon scripsit, si a primo domino secundo socio domino suo stipulatus fuerit, posse secundum accepto rogare et per acceptilationem primum liberare, quem ipse obligaverat: sic fieri, ut per unum atque eundem servum et constituatur et tollatur obligatio.

Dig. 46.4.8.3

Ulpianus 48 ad sab.

Acceptum fieri non potest, nisi quod verbis colligatum est: acceptilatio enim verborum obligationem tollit, quia et ipsa verbis fit: neque enim potest verbis tolli, quod non verbis contractum est.

Dig. 46.4.8.4

Ulpianus 48 ad sab.

Filius familias promittendo patrem civiliter non obligat, sed se obligat: propter quod accepto rogare filius familias potest, ut se liberet, quia ipse obligatus est, pater autem acceptum rogando nihil agit, cum non sit ipse obligatus, sed filius. idem erit et in servo dicendum: nam et servus accepto liberari potest, et tolluntur etiam honorariae obligationes, si quae sunt adversus dominum. quia hoc iure utimur, ut iuris gentium sit acceptilatio: et ideo puto et graece posse acceptum fieri, dummodo sic fiat, ut latinis verbis solet: exeis labwn dynaria tosa; exo labwn.

Dig. 46.4.9

Paulus 12 ad sab.

Pars stipulationis accepto fieri potest non tantum, si sic dicat: " ex nummis decem, quos tibi promisi, quinque habesne acceptos ?", sed et si sic: " quod ego tibi promisi, id pro parte dimidia habesne acceptum ?"

Dig. 46.4.10

Pomponius 26 ad sab.

Sed et si non numerata pecunia, sed certum corpus, veluti homo in stipulationem deductus est, potest ex parte acceptilatio fieri: quo modo et uni ex heredibus acceptum fieri potest.

Dig. 46.4.11pr.

Paulus 12 ad sab.

Species adquirendi est liberare dominum obligatione: et ideo fructuarius quoque servus liberare acceptum rogando fructuarium potest, quia ex re eius videtur ei adquirere. sed et si usum tantum habemus, idem fiet. idemque dicemus et in eo, qui bona fide nobis servit, et in ceteris, qui nostro iuri subiecti sunt.

Dig. 46.4.11.1

Paulus 12 ad sab.

Sed et si servo quod ipse mihi promisit acceptum fecero, inutiles mihi erunt adversus dominum honorariae actiones, quae de peculio vel in rem verso dantur.

Dig. 46.4.11.2

Paulus 12 ad sab.

Si servus hereditarius ante aditam hereditatem acceptum roget, quod defunctus promisit, verius puto contingere liberationem, ut per hoc hereditas ipsa liberetur.

Dig. 46.4.11.3

Paulus 12 ad sab.

Sed et si dominus apud hostes sit, dicendum est iure postliminii confirmari acceptilationem: nam et stipulari ei, qui apud hostes est, servus potest.

Dig. 46.4.12

Pomponius 26 ad sab.

Quod in diem vel sub condicione debetur, acceptilatione tolli potest: sed ita id factum apparebit, si condicio stipulationis extiterit vel dies venerit.

Dig. 46.4.13pr.

Ulpianus 50 ad sab.

Et per iusiurandum liberti interpositam operarum obligationem per acceptilationem tolli verius est.

Dig. 46.4.13.1

Ulpianus 50 ad sab.

Si id, quod in stipulationem deductum est, divisionem non recipiat, acceptilatio in partem nullius erit momenti, ut puta si servitus fuit praedii rustici vel urbani. plane si usus fructus sit in stipulatum deductus, puta fundi titiani, poterit pro parte acceptilatio fieri et erit residuae partis fundi usus fructus. si tamen viam quis stipulatus accepto iter vel actum fecerit, acceptilatio nullius erit momenti: hoc idem est probandum, si actus accepto fuerit latus. si autem iter et actus accepto fuerit latus, consequens erit dicere liberatum eum, qui viam promisit.

Dig. 46.4.13.2

Ulpianus 50 ad sab.

Illud certum est eum, qui fundum stipulatus usum fructum vel viam accepto facit, in ea esse causa, ut acceptilatio non valeat: qui enim accepto facit, vel totum vel partem eius, quod stipulatus est, debet accepto facere, hae autem partes non sunt, non magis quam si quis domum stipulatus accepto ferat cementa vel fenestras vel parietem vel diaetam.

Dig. 46.4.13.3

Ulpianus 50 ad sab.

Si quis usum fructum stipulatus usum accepto tulerit, si quidem sic tulerit acceptum quasi usu debito, liberatio non continget: si vero quasi ex usu fructu, cum possit usus sine fructu constitui, dicendum est acceptilationem valere.

Dig. 46.4.13.4

Ulpianus 50 ad sab.

Si is, qui hominem stipulatus est, stichum accepto tulerit, iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum scripsit acceptilationem aliquid egisse tolisseque totam obligationem: quod enim invito stipulatori promissor solvere potest, id et acceptum latum liberationem pariet.

Dig. 46.4.13.5

Ulpianus 50 ad sab.

Eum, qui fundum stipulatus est, non posse de dolo malo clausulam acceptum ferre constat: non enim in partem debiti id constitit, et aliud est quod debetur, aliud quod accepto fertur.

Dig. 46.4.13.6

Ulpianus 50 ad sab.

Si stichum aut decem sub condicione stipulatus stichum acceptum fecerit et pendente condicione stichus decesserit, decem in obligatione manebunt, perinde ac si acceptilatio interposita non fuisset.

Dig. 46.4.13.7

Ulpianus 50 ad sab.

Si fideiussori accepto fuerit latum, cum reus re, non verbis fuisset obligatus, an reus quoque liberetur? et hoc iure utimur, ut, licet reus non sit verbis obligatus, tamen acceptilatione per fideiussorem liberetur.

Dig. 46.4.13.8

Ulpianus 50 ad sab.

Si legatorum sub condicione relictorum fideiussori dato accepto latum sit, legata debebuntur postea condicione eorum existente.

Dig. 46.4.13.9

Ulpianus 50 ad sab.

Qui ita stipulatur a fideiussore: " quod titio credidero, fide tua esse iubes?", deinde, antequam crederet, acceptum fecit fideiussori, reus non liberabitur, sed quandoque ei creditum fuerit, tenetur: nam et si fideiussorem non ante liberatum esse credimus, quam cum fuerit creditum reo, non tamen reus antiquiore acceptilatione, quam obligatio eius est, liberari potuit.

Dig. 46.4.13.10

Ulpianus 50 ad sab.

Tutor, curator furiosi acceptum ferre non potuit, nec procurator quidem potest facere acceptum: sed hi omnes debent novare ( possunt enim) et sic accepto facere. ne his quidem accepto fieri potest, sed novatione facta potuerunt liberari per acceptilationem. nam et in absentium persona hoc remedio uti solemus: stipulamur ab aliquo id novandi causa, quod nobis absens debet, et ita accepto liberamus, a quo stipulati sumus: ita fiet, ut absens novatione, praesens acceptilatione liberetur.

Dig. 46.4.13.11

Ulpianus 50 ad sab.

Heres quoque et liberare et liberari accepto potest et honorarii successores.

Dig. 46.4.13.12

Ulpianus 50 ad sab.

Ex pluribus reis stipulandi si unus acceptum fecerit, liberatio contingit in solidum.

Dig. 46.4.14

Paulus 12 ad sab.

Nisi consentiat acceptilatio cum obligatione et nisi verum est, quod in acceptilatione demonstratur, imperfecta est liberatio, quia verbis verba ea demum resolvi possunt, quae inter se congruunt.

Dig. 46.4.15

Pomponius 27 ad sab.

Si is qui stichum promisit ita interroget: " quod stichum promisi, stichum et pamphilum habesne acceptos?", puto recte accepto latum et pro supervacuo pamphili mentionem factam, quemadmodum si is qui decem promisit ita interroget: " quod tibi decem promisi, viginti habesne accepta?", etiam decem nomine erit liberatus.

Dig. 46.4.16pr.

Ulpianus 7 disp.

Si ex pluribus obligatis uni accepto feratur, non ipse solus liberatur, sed et hi, qui secum obligantur: nam cum ex duobus pluribusque eiusdem obligationis participibus uni accepto fertur, ceteri quoque liberantur, non quoniam ipsis accepto latum est, sed quoniam velut solvisse videtur is, qui acceptilatione solutus est.

Dig. 46.4.16.1

Ulpianus 7 disp.

Si iudicati fideiussor sit datus acceptus eique accepto latum sit, liberabitur et iudicatus.

Dig. 46.4.17

Iulianus 54 Dig.

Qui hominem aut decem stipulatus est, si quinque accepto fecerit, partem stipulationis peremit et petere quinque aut partem hominis potest.

Dig. 46.4.18pr.

Florus 8 inst.

Et uno ex pluribus contractibus vel certis vel incertis vel, quibusdam exceptis, ceteris et omnibus ex causis una acceptilatio et liberatio fieri potest.

Dig. 46.4.18.1

Florus 8 inst.

Eius rei stipulatio, quam acceptio sequatur, a gallo aquilio talis exposita est: " quidquid te mihi ex quacumque causa dare facere oportet oportebit praesens in diemve, quarumque rerum mihi tecum actio quaeque adversus te petitio vel adversus te persecutio est eritve, quodve tu meum habes tenes possides: quanti quaeque earum rerum res erit, tantam pecuniam dari stipulatus est aulus agerius, spopondit numerius negidius". " quod numerius negidius aulo agerio promisit spopondit, id haberetne a se acceptum, numerius negidius aulum agerium rogavit, aulus agerius numerio negidio acceptum fecit " .

Dig. 46.4.19pr.

Ulpianus 2 reg.

Si accepto latum fuerit ei, qui non verbis, sed re obligatus est, non liberatur quidem, sed exceptione doli mali vel pacti conventi se tueri potest.

Dig. 46.4.19.1

Ulpianus 2 reg.

Inter acceptilationem et apocham hoc interest, quod acceptilatione omni modo liberatio contingit, licet pecunia soluta non sit, apocha non alias, quam si pecunia soluta sit.

Dig. 46.4.20

Ulpianus 77 ad ed.

Si accepto fuerit lata ob rem iudicatam clausula, Marcellus ait ceteras partes stipulationis evanuisse: propter hoc enim tantum interponuntur, ut res iudicari possit.

Dig. 46.4.21

Venonius 11 stipul.

Si sub condicione legatum mihi datum novandi causa stipulatus sum et ante existentem condicionem acceptum fecero, nerva filius ait, etiamsi condicio extiterit, neque ex testamento competituram actionem, quia novatio facta sit, neque ex stipulatu, quae acceptilatione soluta sit.

Dig. 46.4.22

Gaius 3 de verb. oblig.

Servus nec iussu domini acceptum facere potest.

Dig. 46.4.23

Labeo 5 pith. a paulo epit.

Si ego tibi acceptum feci, nihilo magis ego a te liberatus sum. paulus: immo cum locatio conductio, emptio venditio conventione facta est et nondum res intercessit, utrimque per acceptilationem, tametsi ab alterutra parte dumtaxat intercessit, liberantur obligatione.

Dig. 46.5.0. De stipulationibus praetoriis.

Dig. 46.5.1pr.

Ulpianus 70 ad ed.

Praetoriarum stipulationum tres videntur esse species, iudiciales cautionales communes.

Dig. 46.5.1.1

Ulpianus 70 ad ed.

Iudiciales eas dicimus, quae propter iudicium interponuntur ut ratum fiat, ut iudicatum solvi et ex operis novi nuntiatione.

Dig. 46.5.1.2

Ulpianus 70 ad ed.

Cautionales sunt autem, quae instar actionis habent et, ut sit nova actio, intercedunt, ut de legatis stipulationes et de tutela et ratam rem haberi et damni infecti.

Dig. 46.5.1.3

Ulpianus 70 ad ed.

Communes sunt stipulationes, quae fiunt iudicio sistendi causa.

Dig. 46.5.1.4

Ulpianus 70 ad ed.

Et sciendum est omnes stipulationes natura sui cautionales esse: hoc enim agitur in stipulationibus, ut quis cautior sit et securior interposita stipulatione.

Dig. 46.5.1.5

Ulpianus 70 ad ed.

Stipulationum istarum praetoriarum quaedam sunt, quae satisdationem exigunt, quaedam nudam repromissionem: sed perpaucae sunt, quae nudam promissionem habent, quibus enumeratis apparebit ceteras non esse repromissiones, sed satisdationes.

Dig. 46.5.1.6

Ulpianus 70 ad ed.

Stipulatio itaque ex operis novi nuntiatione alias satisdationem, alias repromissionem habet. ex qua operis novi nuntiatione satisdari oporteat, quemadmodum satisdetur. namque de eo opere, quod in privato factum erit, satisdatio est: de eo, quod in publico, repromitti oportet: sed hi quidem, qui suo nomine cavent, repromittunt, qui alieno, satisdant.

Dig. 46.5.1.7

Ulpianus 70 ad ed.

Item ex causa damni infecti interdum repromittitur, interdum satisdatur: nam si quid in flumine publico fiat, satisdatur, de aedibus autem repromittitur.

Dig. 46.5.1.8

Ulpianus 70 ad ed.

Stipulatio duplae repromissio est, nisi si convenerit, ut satisdetur.

Dig. 46.5.1.9

Ulpianus 70 ad ed.

Quod si sit aliqua controversia, ut puta si dicatur per calumniam desiderari, ut stipulatio interponatur, ipse praetor debet super ea re summatim cognoscere et cautum iubere aut denegare.

Dig. 46.5.1.10

Ulpianus 70 ad ed.

Sed et si quid vel addi vel detrahi vel immutari in stipulatione oporteat, praetoriae erit iurisdictionis.

Dig. 46.5.2pr.

Paulus 73 ad ed.

Praetoriae stipulationes aut rei restitutionem continent aut incertam quantitatem.

Dig. 46.5.2.1

Paulus 73 ad ed.

Sicuti stipulatio ex operis novi nuntiatione, qua cavetur, ut opus restituatur: ideoque sive actor sive reus decesserit pluribus heredibus relictis, uno vincente vel victo totum opus restitui debebit: quamdiu enim aliquid superest, tamdiu non potest videri opus restitutum.

Dig. 46.5.2.2

Paulus 73 ad ed.

Incertam quantitatem continet stipulatio iudicatum solvi et rem ratam dominum habiturum et damni infecti et his similes, in quibus respondetur scindi eas in personas heredum, quamvis possit dici ex persona heredum promissoris non posse descendentem a defuncto stipulationem diversam condicionem cuiusque facere. at in contrarium summa ratione fit, ut uno ex heredibus stipulatoris vincente in partem eius committatur stipulatio: hoc enim facere verba stipulationis " quanti ea res est". sed si unus ex heredibus promissoris totam rem possideat, in solidum eum damnandum iulianus scribit: in quantum autem ipse ea stipulatione vel fideiussores an omnino teneantur, dubitari potest: et videndum ait, ne non committatur. sed si lite contestata possessor decesserit, unum ex heredibus non maiore ex parte damnandum, licet totum fundum possideat, quam ex qua heres est.

Dig. 46.5.3

Ulpianus 79 ad ed.

Generaliter in omnibus praetoriis stipulationibus et procuratoribus satisdatur.

Dig. 46.5.4

Paulus 75 ad ed.

Praetoriae stipulationes saepius interponuntur, cum sine culpa stipulatoris cautum esse desiit.

Dig. 46.5.5

Paulus 48 ad ed.

In omnibus praetoriis stipulationibus hoc servandum est, ut, si procurator meus stipuletur, mihi causa cognita ex ea stipulatione actio competat. idem est et cum institor in ea causa esse coepit, ut interposita persona eius dominus mercis rem amissurus sit, veluti bonis eius venditis: succurrere enim domino praetor debet.

Dig. 46.5.6

Paulus 14 ad plaut.

In omnibus praetoriis stipulationibus, in quibus primo fieri aliquid, deinde, si factum non sit, poenam inferimus, poenae nomine stipulatio committitur.

Dig. 46.5.7

Ulpianus 14 ad ed.

Praetoriae satisdationes personas desiderant pro se intervenientium et neque pignoribus quis neque pecuniae vel auri vel argenti depositione in vicem satisdationis fungitur.

Dig. 46.5.8pr.

Papinianus 5 quaest.

Paulus notat: qui sub condicione institutus est, adgnita bonorum possessione cogitur substituto in diem cavere longiorem: praetor enim beneficium suum nemini vult esse captiosum et potest videri calumniose satis petere, quem alius antecedit.

Dig. 46.5.8.1

Papinianus 5 quaest.

Cum sub contrariis condicionibus titio et maevio legatum sit, utrique cavetur, quia uterque ex voluntate defuncti sperat legatum.

Dig. 46.5.9

Venonius 1 stipul.

In praetoriis stipulationibus si ambiguus sermo acciderit, praetoris erit interpretatio: eius enim mens aestimanda est.

Dig. 46.5.10

Ulpianus 1 resp.

Valeriano respondit: si praeses, qui ante in triennium caveri iusserat, postea in longum tempus caveri praecepit: quia a prima stipulatione prorsus discedi voluerat, exceptionem primae stipulationi obligatis peperisse videtur.

Dig. 46.5.11

Venonius 8 act.

In eiusmodi stipulationibus, quae " quanti ea res est" promissionem habent, commodius est certam summam comprehendere, quoniam plerumque difficilis probatio est, quanti cuiusque intersit, et ad exiguam summam deducitur.

Dig. 46.6.0. Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.

Dig. 46.6.1

Paulus 24 ad ed.

Cum pupillo rem salvam fore satisdatum sit, agi ex ea tunc potest, cum et tutelae potest.

Dig. 46.6.2

Ulpianus 79 ad ed.

Si pupillus absens sit vel fari non possit, servus eius stipulabitur: si servum non habeat, emendus ei servus est: sed si non sit unde ematur aut non sit expedita emptio, profecto dicemus servum publicum apud praetorem stipulari debere:

Dig. 46.6.3

Ulpianus 35 ad ed.

( aut dare aliquem praetor debet, cui caveatur):

Dig. 46.6.4pr.

Ulpianus 79 ad ed.

Non quasi ipso iure pupillo adquirat ( neque enim adquirit), sed ut utilis actio ex stipulatu pupillo detur.

Dig. 46.6.4.1

Ulpianus 79 ad ed.

Cavetur autem pupillo hac stipulatione per satisdationem.

Dig. 46.6.4.2

Ulpianus 79 ad ed.

Illud sciendum est hac stipulatione teneri tam eum, qui tutor est, quam eum, qui pro tutore negotia gessit vel gerat, et fideiussores eorum.

Dig. 46.6.4.3

Ulpianus 79 ad ed.

Sed enim qui non gessit, omnino non tenebitur: nam nec actio tutelae eum qui non gessit tenet, sed utili actione conveniendus est, quia suo periculo cessavit: et tamen ex stipulatu actione neque ipse neque fideiussores eius tenebuntur. compellendus igitur erit ad administrationem propterea, ut stipulatione quoque ista possit teneri.

Dig. 46.6.4.4

Ulpianus 79 ad ed.

Hanc stipulationem placet finita demum tutela committi et fideiussoribus diem exinde incipere cedere. in curatore aliud est: sed et in eo, qui pro tutore negotia gessit, aliud dicendum est. itaque istae stipulationes, si quidem quis tutor fuit, finita demum tutela committentur: si vero pro tutore negotia gessit, conveniens est dicere, statim atque quaeque res salva non esse coepisset, committi stipulationem.

Dig. 46.6.4.5

Ulpianus 79 ad ed.

Si tutor ab hostibus captus sit, an committatur stipulatio, videamus. movet, quia finita tutela est, licet reciperari speretur: et puto posse agi.

Dig. 46.6.4.6

Ulpianus 79 ad ed.

Generaliter sciendum est: ex quibus causis diximus tutelae agi non posse, ex isdem causis ne ex stipulatu rem salvam fore agi posse dicendum est.

Dig. 46.6.4.7

Ulpianus 79 ad ed.

Si quis curator datus non gesserit curam, consequens erit dicere stipulationem non committi: sed eadem hic erunt dicenda, quae in tutore diximus, illo secus, quod haec stipulatio statim, atque quid salvum esse desinit, committitur et fideiussoribus dies cedit: sed in se revolvitur.

Dig. 46.6.4.8

Ulpianus 79 ad ed.

Pertinet autem haec stipulatio ad omnes curatores sive puberibus sive impuberibus datos propter aetatis infirmitatem, sive prodigis vel furiosis vel quibusdam aliis ( ut fieri adsolet) dati sint.

Dig. 46.6.5

Paulus 76 ad ed.

Si filius, qui in potestate furiosi erit, rem salvam fore stipuletur, adquirit patri obligationes.

Dig. 46.6.6

Gaius 27 ad ed. provinc.

Servum pupilli stipulari ita necesse est, si pupillus abest aut fari non potest: nam si praesens sit et fari potest, etiamsi eius aetatis erit, ut non intellegat quid agat, tamen propter utilitatem receptum est recte eum stipulari.

Dig. 46.6.7

Modestinus 6 reg.

Dativus vel testamentarius tutor sive curator non petet satis a collega suo, sed offerre ei poterit, utrum satis accipere velit an dare.

Dig. 46.6.8

Ulpianus 2 ad ed.

Et si ad species curator datus sit, rem salvam fore stipulatio interponetur.

Dig. 46.6.9

Pomponius 15 ad sab.

Cum pupillus a tutore stipulatur rem salvam fore, non solum quae in patrimonio habet, sed etiam quae in nominibus sunt ea stipulatione videntur contineri: quod enim in tutelae iudicium venit, hoc et ea stipulatione continetur.

Dig. 46.6.10

Africanus 3 quaest.

Si, posteaquam pupillus ad pubertatem pervenerit, tutor in restituenda tutela aliquamdiu moram fecerit, certum est et fructuum nomine et usurarum medii temporis tam fideiussores eius quam ipsum teneri.

Dig. 46.6.11

Nerva 4 membr.

Cum rem salvam fore pupillo cavetur, committitur stipulatio, si, quod ex tutela dari fieri oportet, non praestetur: nam et si salva ei res sit, ob id non est, quia, quod ex tutela dari fieri oportet, non solvitur.

Dig. 46.6.12

Papinianus 12 quaest.

Si plures fideiussores a tutore pupillo dati sunt, non esse eum distringendum, sed in unum dandam actionem ita, ut ei, qui conveniretur, actiones praestarentur. nec quisquam putaverit ab iure discessum, postquam pro ea parte placuit tutores condemnari, quam administraverunt, et ita demum in solidum, si res a ceteris non servetur et idonea culpa detegatur, quod suspectum facere supersederit: nam aequitas arbitri atque officium viri boni videtur eam formam iuris desiderasse. ceterum fideiussores civiliter in solidum obligati ceteris quidem agentibus, ut dividatur actio, impetrare possunt: pupillo vero agente, qui non ipse contraxit, sed in tutorem incidit et ignorat omnia, beneficium dividendae actionis iniuriam habere visum est, ne ex una tutelae causa plures ac variae quaestiones apud diversos iudices constituerentur.

Dig. 46.7.0. Iudicatum solvi.

Dig. 46.7.1

Paulus 24 ad ed.

In stipulatione iudicatum solvi post rem iudicatam statim dies cedit, sed exactio in tempus reo principali indultum differtur.

Dig. 46.7.2

Paulus 71 ad ed.

Cum lite mortua nulla res sit, ideo constat fideiussores ex stipulatu iudicatum solvi non teneri.

Dig. 46.7.3pr.

Ulpianus 77 ad ed.

Si quis apud aliquem iudicem iturus stipulatus est iudicatum solvi et agit apud alterum, non committitur stipulatio, quia non huius iudicis sententiae fideiussores se subdiderunt.

Dig. 46.7.3.1

Ulpianus 77 ad ed.

Stipulationem iudicatum solvi et procurator et tutor et curator stipulari possunt.

Dig. 46.7.3.2

Ulpianus 77 ad ed.

Procuratorem eum accipere debemus, cui mandatum est, sive huius rei tantum mandatum susceperit sive etiam universorum bonorum. sed et si ratum fuerit habitum, procurator videtur.

Dig. 46.7.3.3

Ulpianus 77 ad ed.

Sed et si forte ex liberis vel parentibus aliquis interveniat vel vir uxoris nomine, a quibus mandatum non exigitur, an committatur stipulatio, quaeritur: magisque erit, ne committi debeat, nisi fuerit ei mandatum vel ratum habitum: quod enim eis agere permittitur edicto praetoris, non facit eos procuratores. itaque si talis persona interveniat, ex integro erit cavendum.

Dig. 46.7.3.4

Ulpianus 77 ad ed.

Sed et quod de tutore diximus, ita accipiendum est, ut, si is fuerit, qui tutelam administrabat, cum tutor non esset, tutoris appellatione eum non contineri.

Dig. 46.7.3.5

Ulpianus 77 ad ed.

Sed et si quidem tutor sit, non tamen quasi tutor negotia administret ( vel dum ignorat vel alia ex causa), dicendum erit non committi stipulationem: nam edicto praetoris illi tutori agendi facultas datur, cui a parente maioreve parte tutorum eorumve, cuius ea iurisdictio fuit, tutela permissa erit.

Dig. 46.7.3.6

Ulpianus 77 ad ed.

Sed et curatorem accipiemus furiosi furiosae, item pupilli pupillae, ceterorum quoque curatores, puta adulescentis: vel si alterius cuius curator sit, committi puto stipulationem.

Dig. 46.7.3.7

Ulpianus 77 ad ed.

Si tutor esse proponatur regionis alicuius vel provinciae vel rerum italicarum, consequens erit dicere, stipulationem ita demum committi, si ex ea causa egerint, quae ad administrationem eorum pertinebat.

Dig. 46.7.3.8

Ulpianus 77 ad ed.

Si reus, postquam iudicatum solvi promisit, demens factus sit, an stipulatio committatur ob rem non defensam, quaeritur: magisque est, ut committatur, si nemo eum defendat.

Dig. 46.7.3.9

Ulpianus 77 ad ed.

Ob rem non defensam stipulatio non committitur, quamdiu potest existere qui defendat.

Dig. 46.7.3.10

Ulpianus 77 ad ed.

Si plures fuerint fideiussores, posteaquam cum uno lis contestata est ex clausula ob rem non defensam, ipse reus potest suscipere defensionem:

Dig. 46.7.4

Iulianus 55 Dig.

Is autem, cum quo actum fuit, absolvi debet.

Dig. 46.7.5pr.

Ulpianus 77 ad ed.

Tam tamen fideiussore, qui iudicium acceperat, damnato frustra defensionem reus suscipit: ceterum et si solutum fuerit, posteaquam iudicatum est, repetitionem constituerimus eius quod solutum est.

Dig. 46.7.5.1

Ulpianus 77 ad ed.

Unus ex fideiussoribus vel heredibus pluribus alio cessante suscipere defensionem potest.

Dig. 46.7.5.2

Ulpianus 77 ad ed.

In hac stipulatione quia plures causae sunt una quantitate conclusae, si committeretur statim stipulatio ex uno casu, amplius ex alio committi non potest.

Dig. 46.7.5.3

Ulpianus 77 ad ed.

Nunc videamus, qualis defensio exigatur, ne committatur stipulatio, et quarum personarum. et si quidem ex personis enumeratis in defensionem quis succedat, palam est recte rem defendi nec committi stipulationem. si vero exstrinsecus persona defensoris interveniat, aeque stipulatio non committetur, si modo ille paratus sit rem boni viri arbitratu defendere, hoc est satisdare: sic enim videtur defendere, si satisdet: ceterum si simpliciter paratus sit intervenire nec admittatur, committetur ista stipulatio ob rem non defensam. quod si quis eum vel cum satisdatione vel sine satisdatione admiserit, consequens erit dicere, stipulationis istius nullam partem committi, quia sibi imputare debet, qui talem defensorem admisit.

Dig. 46.7.5.4

Ulpianus 77 ad ed.

Si ex fideiussoribus, qui iudicatum solvi caverant, existat defensor, placuit ob rem iudicatam stipulationem non committi ceteraque eadem esse, atque si extraneus defensor existat.

Dig. 46.7.5.5

Ulpianus 77 ad ed.

In hac stipulatione hoc tractatur, an hi qui fideiusserint, si defensionem omiserint, mandati iudicio teneantur. et est verius non teneri: hi enim in quantitatem intervenerunt et hoc illis fuit mandatum, non in defensione.

Dig. 46.7.5.6

Ulpianus 77 ad ed.

Quid tamen, si et hoc sibi adsumpserint, ut defendant, an mandati possint agere? et si quidem victi sunt, utique quod ob rem iudicatam praestiterunt consequentur: sumptus tamen litis minime petent. si autem optinuerunt, poterunt sumptus litis consequi, quasi iuxta mandatum, etsi non mandatum fecerint.

Dig. 46.7.5.7

Ulpianus 77 ad ed.

Si tamen plures fideiussores defendere fuerint parati, videamus, utrum unum defensorem debent dare, an vero sufficiat, ut unusquisque eorum pro parte sua defendat vel defensorem substituat. et magis est, ut, nisi unum dent procuratorem, desiderante scilicet hoc actore, committatur stipulatio ob rem non defensam: nam et plures heredes rei necesse habebunt unum dare procuratorem, ne defensio per plures scissa incommodo aliquo adficiat actorem. aliud est in heredibus actoris, quibus necessitas non imponitur, ut per unum litigent.

Dig. 46.7.5.8

Ulpianus 77 ad ed.

Illud sciendum est ibi rem esse defendendam, ut recte defendatur, ubi debet agi.

Dig. 46.7.6

Ulpianus 78 ad ed.

Iudicatum solvi stipulatio tres clausulas in unum collatas habet: de re iudicata, de re defendenda, de dolo malo.

Dig. 46.7.7

Gaius 27 ad ed. provinc.

Si ante acceptum iudicium prohibitus fuerit procurator a domino et actor ignorans prohibitum eum esse egerit, an stipulatio committatur? et nihil aliud dici potest quam committi. quod si quis sciens prohibitum esse egerit, iulianus non putat stipulationem committi: nam ut committatur, non sufficere ait cum ea persona acceptum esse iudicium, quae stipulationi comprehensa est, sed oportere etiam causam personae eandem esse, quae stipulationis interponendae tempore fuit. et ideo si is, qui procurator datus est, heres exstiterit domino atque ita acceperit iudicium sive etiam prohibitus acceperit, non committitur stipulatio: nam et alias responsum esse, si quis absentem defendens satisdederit, deinde, vel procurator ab eo datus vel postquam heres ei extitit, iudicium acceperit, fideiussores non teneri.

Dig. 46.7.8

Paulus 74 ad ed.

Si petitor post satisdationem ante iudicium acceptum heres possessori exstiterit, extinguitur stipulatio.

Dig. 46.7.9

Ulpianus 14 ad ed.

Iudicatum solvi stipulatio expeditam habet quantitatem: in tantum enim committitur, in quantum iudex pronuntiaverit.

Dig. 46.7.10

Modestinus 4 pand.

Si ad defendendum procurator datus fuerit, satisdare iubetur iudicatum solvi stipulatione, quae non ab ipso procuratore, sed a domino litis interponitur. quod si procurator aliquem defendat, ipse cogitur satisdare iudicatum solvi stipulatione.

Dig. 46.7.11

Paulus 74 ad ed.

Si servus, qui in rem actione petebatur, lite contestata decesserit, deinde possessor litem deseruerit, quidam fideiussores eius pro lite datos non teneri putant, quia mortuo homine nulla iam res sit: quod falsum est, quoniam expedit de evictione actionis conservandae causa, item fructuum nomine rem iudicari.

Dig. 46.7.12

Pomponius 26 ad sab.

Si reus post iudicatum solvi ab eo datum in magistratu sit nec invitus in ius vocari possit, tamen, nisi res boni viri arbitratu defendatur, fideiussores tenentur.

Dig. 46.7.13pr.

Ulpianus 7 disp.

Cum quaerebatur, si interposita iudicatum solvi stipulatione, cum quis rem non defenderet, postea ex eremodicio sententiam esset passus, an ob rem iudicatam clausula committatur: dicebam unam clausulam in stipulatione iudicatum solvi et ob rem non defensam et ob rem iudicatam in se habere: cum igitur iudicatum solvi stipulatio una cludatur clausula, sive res iudicetur sive res non defendatur, merito quaeritur, si altera causa committatur, an ex altera rursum committi possit. ecce enim si quis stipuletur: " si navis ex asia venerit, aut si titius consul fuerit", constat, sive navis prior venerit sive titius consul ante factus sit, committi stipulationem: sed ubi commissa est ex priore causa, ex altera, licet existat condicio, amplius non committitur: altera causa enim, non utraque inerat stipulationi. proinde videndum, stipulatio ob rem non defensam utrum commissa est re non defensa an non prius creditur commissa, nisi ex stipulatione lis fuerit contestata? quod magis est: et ideo nec fideiussoribus videtur statim dies cedere, ubi res coeperat non defendi. proinde si forte lis finita fuerit, ad quam defensio erat necessaria, vel solutione vel transactione vel acceptilatione vel quo alio modo, consequenter placuit evanescere ob rem non defensam clausulam.

Dig. 46.7.13.1

Ulpianus 7 disp.

Si fuero a fideiussore procuratoris stipulatus iudicatum solvi quasi in rem acturus et postea in personam egero, vel alia actione acturus, aliam autem dictavero actionem, non committitur stipulatio, quia de alia actum videtur, de alia stipulatio interposita.

Dig. 46.7.14pr.

Iulianus 55 Dig.

Si ex duobus fideiussoribus, qui iudicatum solvi spoponderant, alter ob rem non defensam partem suam solverit, nihilo minus res defendi poterit. nec tamen is, qui solverit, repetet: stipulatio enim pro parte eius perempta est, perinde ac si acceptum ei factum fuisset.

Dig. 46.7.14.1

Iulianus 55 Dig.

Quotiens ex stipulatione iudicatum solvi ob rem non defensam agitur cum fideiussoribus, non est iniquum caveri dominum priore iudicio absolvi, quia omissa cautione fideiussores mandati iudicio non consequentur aut certe cogantur dominum priore iudicio defendere.

Dig. 46.7.15

Africanus 6 quaest.

Haec stipulatio " quamdiu res non defendatur", simul atque defendi coeperit aut defendi debere desierit, resolvitur.

Dig. 46.7.16

Nerva 3 membr.

Ex iudicatum solvi stipulatione ob rem non defensam cum uno ex fideiussoribus agere volo: is, quod pro parte eius fit, solvere mihi paratus est: non debet mihi in eum dari iudicium. neque enim aequum est aut iudicio destringi aut ad infitiationem compelli eum, qui sine iudice dare paratus est, quo non amplius adversarius eius per iudicem ab eo consecuturus est.

Dig. 46.7.17

Venonius 6 stipul.

Ex clausula re iudicata, dolo malo, ob rem non defensam in solidum committitur stipulatio: non enim videbitur defensa res boni viri arbitratu, quae non in solidum defensa sit.

Dig. 46.7.18

Venonius 7 disp.

Vir bonus non arbitratur indefensam esse rem, de qua praetor iudicium accipere non cogat.

Dig. 46.7.19pr.

Venonius 9 stipul.

Novissima clausula iudicatum solvi stipulationis " dolum malum abesse afuturumque esse" et in futurum tempus permanens factum demonstrat. itaque et si forte decesserit is, qui dolo fecerit, tenebitur heres eius: verbum enim " afuturumque esse" plenissimum est et ad omne tempus refertur, ut, si aliquo tempore non afuerit dolus, quoniam verum sit non afuisse, committatur haec clausula.

Dig. 46.7.19.1

Venonius 9 stipul.

Si autem adiectum sit: " si huius rei dolus malus non aberit, quanti ea res est, dari spondes?", et ob extranei dolum promissor poena tenebitur.

Dig. 46.7.19.2

Venonius 9 stipul.

Doli autem mali clausula, sicut reliquae stipulationes, in quibus tempus nominatim adiectum non est, ad principium stipulationis refertur.

Dig. 46.7.20

Scaevola 20 Dig.

Cum apud sempronium iudicem datum reus defenderetur, stipulatione cautum est, ut, quod sempronius iudex iudicasset, praestaretur: a cuius sententia petitor appellavit et, cum apud competentem appellationi iudicem res ageretur, defensore condemnato quaesitum est, an stipulatio commissa esset. respondit secundum ea quae proponerentur non esse iure commissam. claudius: ideo stipulatione adicitur: " quive in eius locum substitutus erit".

Dig. 46.7.21

Scaevola l.S. quaest. publ. tract.

Si unus ex fideiussoribus ob rem non defensam conventus sit, deinde postea res defendatur, alter fideiussorum ob rem iudicatam conveniri potest. et si reus promittendi duobus heredibus relictis decesserit, alter rem non defendat, alter defendat: is qui non defendat ob rem non defensam conveniri potest, ille qui defendat ob rem iudicatam, quoniam in unius eiusdemque persona non posse committi has duas clausulas creditur et nos dicimus semper praevalere rei iudicatae clausulam eamque solam committi.

Dig. 46.8.0. Ratam rem haberi et de ratihabitione.

Dig. 46.8.1

Papinianus 28 quaest.

Cum quis de rato stipularetur: quamvis non idem, sed alius a domino conveniretur, qui conveniri non posset, si ratum habuisset, committi stipulationem placuit, veluti si cum fideiussor aut alter ex reis promittendi, qui socius est, convenitur.

Dig. 46.8.2

Papinianus 11 resp.

In stipulatione de rato habendo non est cogitandum rei promittendi vel stipulandi compendium, sed quid interfuerit eius qui stipulatus est ratum haberi quod gestum est.

Dig. 46.8.3pr.

Papinianus 12 resp.

Cum minor viginti quinque annis creditor pecuniam reciperare vellet, interpositus procurator debitori de rato habendo cavit: restitutione in integrum data neque indebiti condictionem neque stipulationem committi constabat. idemque eveniret, si falsi procuratoris actum minor annis ratum habuerit. et ideo ita cavendum erit praecedente mandato: " si ille in integrum restitutus fuerit heresve eius aut is, ad quem ea res, qua de agitur, pertinebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dari". mandato vero non interveniente vulgaribus verbis de rato habendo haec quoque prudentius inter consentientes adstruentur: alioquin si non conveniat nec creditor minus consentiat, actionem dari oportebit.

Dig. 46.8.3.1

Papinianus 12 resp.

Falsus procurator de rato habendo cavit atque ita dominus a sententia iudicis procuratore victo provocavit: stipulationis defecisse condicionem apparuit, cum ad auxilium commune superatus confugisset. quod si dominus, qui ratum non habuit, pecuniam exegerit, stipulatio de rato committetur in eam pecuniam, quam dominus accepit, quamvis nihil procurator acceperit.

Dig. 46.8.4

Scaevola 13 quaest.

Procurator quinquaginta petit: si dominus centum petat, tenebuntur fideiussores, qui de ratihabitione caverunt, in quinquaginta et quanti interfuit differri quinquaginta actionem.

Dig. 46.8.5

Scaevola 5 resp.

Respondit non tantum verbis ratum haberi posse, sed etiam actu: denique si eam litem, quam procurator inchoasset, dominus comprobans persequeretur, non esse commissam stipulationem.

Dig. 46.8.6

Hermogenianus 1 iuris epit.

Tutore suspecto postulato defensor si velit respondere, cautionem ratam rem dominum habiturum cavere compellendus est.

Dig. 46.8.7

Paulus 3 sent.

Si is, cui ignoranti petita est bonorum possessio, decesserit, heres eius intra tempora petitionis ratam eam habere non potest.

Dig. 46.8.8pr.

Venonius 15 stipul.

Procurator ad exhibendum egit et adversarius absolutus est, quia non possidebat: at cum possessionem eiusdem rei nanctus esset, agit cum eo dominus ad exhibendum. sabinus ait fideiussores non teneri, quoniam haec alia res sit: nam et si dominus egisset, mox, absoluto adversario quia non possideret, ex integro ageret, non obstaturam rei iudicatae exceptionem.

Dig. 46.8.8.1

Venonius 15 stipul.

Si procurator a debitore pecuniam exegerit et satisdederit dominum ratam rem habere, mox dominus de eadem pecunia egit et litem amiserit, committi stipulationem: et, si procurator eandem pecuniam domino sine iudice solverit, condicturum. sed cum debitor ex stipulatu agere coeperit, potest dici dominum, si defensionem procuratoris suscipiat, non inutiliter doli mali exceptione adversus debitorem uti, quia naturale debitum manet.

Dig. 46.8.8.2

Venonius 15 stipul.

Si quis a procuratore status controversiam patiatur, satis accipere debet a procuratore, ne impune saepius pro suo statu conveniretur et, si dominus venientesque ab eo personae ratum non habuerunt, quod procurator eum in servitutem petierit vel adversus procuratorem ex servitute in libertatem petitus fuerit, quanti ea res est, ei praestetur, scilicet cum de libertate eius constiterit, id est quanti interfuerit eius de statu suo rursus non periclitari et propter impendia, quae in litem fecerit. sed labeo certam summam comprehendendam existimabat, quia aestimatio libertatis ad infinitum extenderetur. ex quo autem dominus ratum non habuerit, committi videtur stipulatio, sed non ante ex ea agi poterit, quam de libertate iudicatum fuerit, quia, si servus sit iudicatus, inutilis fit stipulatio, cum et, si qua sit actio, eam domino adquisisse intellegitur.

Dig. 46.8.9

Ulpianus 9 ad ed.

Actor a tutore datus omnimodo cavet: actor civitatis nec ipse cavet, nec magister universitatis, nec curator bonis consensu creditorum datus.

Dig. 46.8.10

Ulpianus 80 ad ed.

Interdum ex conventione stipulatio ratam rem interponi solet, ut puta si quid procurator aut vendat aut locet aut si ei solvatur.

Dig. 46.8.11

Hermogenianus 6 iuris epit.

Vel paciscitur vel quodlibet aliud nomine absentis gerit:

Dig. 46.8.12pr.

Ulpianus 80 ad ed.

Quo enim tutiore loco sit, qui contrahit de rato solet stipulari.

Dig. 46.8.12.1

Ulpianus 80 ad ed.

Rem haberi ratam hoc est comprobare adgnoscereque quod actum est a falso procuratore.

Dig. 46.8.12.2

Ulpianus 80 ad ed.

Iulianus ait interesse, quando dominus ratam habere deberet solutionem in procuratorem factam, an tunc demum, cum primum certior factus esset. hoc autem en platei accipiendum et cum quodam spatio temporis nec minimo nec maximo et quod magis intellectu percipi, quam elocutione exprimi possit. quid ergo, si, quod primo ratum non habuit, postea habebit ratum? nihilo magis proficere ad impediendam actionem suam et ob id, quod primo non habuit ratum, actionem salvam habere ait. ideoque si, quod procuratori fuerat solutum, exegerit, agi perinde ex ea stipulatione poterit, ac si ratum habere se postea non dixisset. sed ego puto exceptionem doli mali locum habituram.

Dig. 46.8.12.3

Ulpianus 80 ad ed.

Sive quis petat sive compensatione utatur, committitur statim ratam rem dominum habiturum stipulatio: nam qualiterqualiter quis eundem actum retractet, qui a procuratore actus est, committi stipulationem oportet.

Dig. 46.8.13pr.

Paulus 76 ad ed.

Si commissa est stipulatio ratam rem dominum habiturum, in tantum competit, in quantum mea interfuit, id est quantum mihi abest quantumque lucrari potui.

Dig. 46.8.13.1

Paulus 76 ad ed.

Si sine iudice procuratori legatum solvatur, caveri debere pomponius ait.

Dig. 46.8.14

Paulus 3 ad plaut.

Si quis uni ex reis promiserit rem ratam dominum habiturum aut amplius eam non peti, dicendum est stipulationem committi, si ab eo petatur, qui eiusdem obligationis socius est.

Dig. 46.8.15

Paulus 14 ad plaut.

Amplius non peti verbum labeo ita accipiebat, si iudicio petitum esset. si autem in ius eum vocaverit et satis iudicio sistendi causa acceperit, iudicium tamen coeptum non fuerit, ego puto non committi stipulationem amplius non peti: hic enim non petit, sed petere vult. si vero soluta esset pecunia, licet sine iudicio, committitur stipulatio: nam et si quis adversus petentem compensatione deductioneve usus sit, recte dictum est petisse eum videri et stipulationem committi amplius non peti. nam et heres, qui damnatus non petere, si horum quicquam fecisset, ex testamento tenetur.

Dig. 46.8.16pr.

Pomponius 3 ex plaut.

Si indebitum procuratori solutum sit, agi statim ex hac stipulatione adversus procuratorem potest, ut ratum habeat dominus, ut possit dinosci, utrumne domino condici debeat id quod indebitum solutum sit, si is ratum habeat, an vero procuratori condicendum sit, si dominus ratum non habeat.

Dig. 46.8.16.1

Pomponius 3 ex plaut.

Si procurator fundum petisset et cavisset, uti adsolet, ratam rem dominum habiturum, deinde dominus postea eundem fundum vendidisset eumque emptor peteret, stipulationem ratam rem haberi committi iulianus scribit.

Dig. 46.8.17

Marcellus 21 Dig.

Cum debitore decem creditoris nomine titius egit: partem petitionis ratam habuit dominus. dicendum est obligationis partem consumptam, quemadmodum si decem stipulatus esset aut exegisset creditorque non totum, sed partem gestae rei comprobasset. idcirco si ex stipulatu " decem aut stichum, utrum ego voluero" absente me titius domino quinque petisset, insecuta ratihabitione recte actum videri.

Dig. 46.8.18

Pomponius 26 ad sab.

Si procurator ratam rem dominum heredemve eius habiturum caverit et unus ex heredibus domini ratum habeat, alter non habeat, sine dubio committetur stipulatio pro ea parte, pro qua ratum non habebitur, quia in id committitur, quod stipulatoris intersit. nam et si ipse dominus pro parte ratum habuerit, pro parte non habuerit, non ultra quam in partem committetur stipulatio, quia in id committitur, quod intersit agentis. et ideo saepius ex ea stipulatione agi potest, prout intersit agentis, quod litigat, quod consumit, quod advocat, quod damnatus solvit, sicut in stipulatione damni infecti accidere potest, ut is qui stipulatus sit subinde agat: cavet enim " si quid ibi ruet scindetur fodietur aedificabitur". finge ergo subinde damnum dari: non erit dubium, quin agere possit: nam si toto damno computato tunc agendum est, propemodum non ante aget, quam dies stipulationis praeterierit, intra quem si damnum datum sit, stipulatione cautum erit: quod verum non est.

Dig. 46.8.19

Paulus 13 ad sab.

In stipulatione, qua procurator cavet ratam rem dominum habiturum, id continetur, quod intersit stipulatoris. idemque iuris est in clausulis omnibus de dolo malo.

Dig. 46.8.20

Ulpianus 1 disp.

Non solum in actionibus, quas procurator intendit, verum in stipulationibus quoque, quas interponi desiderat, si vicem repraesentant actionum, cavere eum de rato oportet. quare si duplae stipulationem procurator interponat, de rato cavere debet. sed et si damni infecti stipulatio a procuratore interponatur, de rato debet procurator cavere.

Dig. 46.8.21

Ulpianus 1 opin.

Ne satisdatio ratam rem dominum habiturum exigatur in his quae nomine eius ageret, qui eum se fecisse procuratorem libello principi dato professus est, prodest. quod si iudicatum solvi satis ab eo procuratore postuletur, necesse est, ut iuri manifesto pareatur.

Dig. 46.8.22pr.

Iulianus 56 Dig.

Si sine iudice non debitam pecuniam exegerit procurator et dominus ratam solutionem non habuerit, sed eandem pecuniam petere instituerit: fideiussores tenentur et condictio, qua procurator teneretur, si stipulatio interposita non fuisset, peremitur. quotiens enim procuratori pecunia solvitur et dominus eam solutionem ratam non habet, existimo id agi, ut condictio perematur et sola actio ei, qui indebitum solvit, adversus procuratorem ex stipulatu competat. hoc amplius praestant fideiussores impensas, quae in iudicium factae fuissent. quod si dominus ratam habuisset, fideiussores quidem liberantur, sed ab ipso domino eadem pecunia per condictionem peti potest.

Dig. 46.8.22.1

Iulianus 56 Dig.

Quod si procurator debitam domino pecuniam sine iudice exegisset, idem iuris est, hoc secus, quod, si dominus ratam rem habuisset, nulla eius pecuniae repetitio futura est.

Dig. 46.8.22.2

Iulianus 56 Dig.

Quod si procurator per iudicem non debitam pecuniam exegisset, dici potest, sive ratum dominus habuisset sive non habuisset, fideiussores non teneri, vel quia nulla res esset, quam dominus ratam habere possit, vel quia nihil stipulatoris interest ratum haberi: adficietur ergo iniuria is, qui procuratori solvit. magis tamen est, ut, si dominus ratum non habuerit, fideiussores teneantur.

Dig. 46.8.22.3

Iulianus 56 Dig.

Quod si debitam pecuniam procurator per iudicem, cui nihil mandatum fuerit, petierit, magis est, ut in solidum fideiussores teneantur, si dominus ratum non habuerit.

Dig. 46.8.22.4

Iulianus 56 Dig.

Cum autem procurator recte petit, dominus perperam, non debet procurator praestare, ne iniuria iudicis dominus aliquid consequatur: numquam enim propter iniuriam iudicis fideiussores obligantur. verius tamen est hoc casu fideiussores non nisi in impensas litis teneri.

Dig. 46.8.22.5

Iulianus 56 Dig.

Marcellus: si dominus ratam rem non habuerit, sed lite mota rem amiserit, nihil praeter impendia in stipulationem ratam rem deducitur.

Dig. 46.8.22.6

Iulianus 56 Dig.

Iulianus. si procuratori eius, qui mortuus erat, sine iudice soluta fuerint legata, stipulatio committetur, nisi heres ratum habuerit, utique si debita fuerint: tunc enim non dubie interest stipulatoris ratam solutionem ab herede haberi, ne bis eadem praestet.

Dig. 46.8.22.7

Iulianus 56 Dig.

Si in stipulationem ratam rem haberi hactenus comprehensum fuerit " lucium titium ratum habiturum?",cum id aperte ageretur, ut heredis ceterorumque personae, ad quos ea res pertinet, omitterentur, difficile est existimari doli clausulam committi. sane cum per imprudentiam hae personae omittantur, actio ex doli clausula competit.

Dig. 46.8.22.8

Iulianus 56 Dig.

Si procurator iudicium de hereditate ediderit, deinde dominus fundum ex ea hereditate petierit, stipulatio ratam rem haberi committetur, quia, si verus procurator fuisset, exceptio rei iudicatae dominum summoveret. plerumque autem stipulatio ratam rem haberi his casibus committetur, quibus, si verus procurator egisset, domino aut ipso iure aut propter exceptionem actio inutilis esset.

Dig. 46.8.22.9

Iulianus 56 Dig.

Qui patris nomine iniuriarum agit ob eam rem, quod filius eius verberatus pulsatusve sit, in stipulatione cogendus est filii quoque personam comprehendere, praesertim cum fieri possit, ut pater ante decedat, quam sciret procuratorem suum egisse, et ita iniuriarum actio redeat ad filium.

Dig. 46.8.22.10

Iulianus 56 Dig.

Sed et si nepoti iniuria facta fuerit et procurator avi propter hanc causam iniuriarum aget, non solum filii, sed etiam nepotis persona comprehendenda erit in stipulatione: quid enim prohibet et patrem et filium, antequam scirent procuratorem egisse, decedere ? quo casu iniquum est fideiussores non teneri nepote iniuriarum agente.

Dig. 46.8.23

Iulianus 5 ex minic.

Procurator cum peteret pecuniam, satisdedit amplius non peti: post iudicium acceptum extitit, qui et ipse procuratorio nomine eandem pecuniam peteret: quaesitum est, cum is, qui postea peteret, procurator non esset et propter hoc exceptionibus procuratoriis excludi posset, num fideiussores prioris procuratoris tenerentur. iulianus respondit: verius est non obligari fideiussores: nam in stipulatione cavetur non petiturum eum, cuius de ea re actio petitio persecutio sit, et ratum habituros omnes, ad quos ea res pertinebit: hic autem, qui procurator non est, nec actionem nec petitionem habere intellegendus est.

Dig. 46.8.24pr.

Africanus 5 quaest.

Bonorum possessionem ab alio adgnitam ratam haberi oportere eo tempore, quo adhuc in ea causa sit, ut peti possit: itaque post centensimum diem rata haberi non potest.

Dig. 46.8.24.1

Africanus 5 quaest.

An autem et si mortuus fuisset qui petisset vel furere coeperit, ratum haberi possit, videamus: nam si in universum perinde haberi debet, ac si tunc, cum ratum habeat, per eum bonorum possessionem petat, frustra his casibus ratum habetur. sed illud consequens futurum etiam si paeniteat illum petisse, ratum haberi non posse, quod utique sit absurdum. rectius itaque dicitur neutram eorum causam impedire ratihabitionem.

Dig. 46.8.25pr.

Africanus 6 quaest.

Pater dotem a se datam absente filia petit et ratam rem habituram eam cavit: ea prius quam ratum haberet, mortua est. negavit committi stipulationem, quia et si verum sit ratum eam non habuisse, nihil tamen mariti intersit dotem restitui, cum patri etiam mortua filia salva esse dos debeat.

Dig. 46.8.25.1

Africanus 6 quaest.

Procurator cum ab eo aes alienum exegerat, qui tempore liberaretur, ratam rem dominum habiturum cavit: deinde post tempus liberato iam debitore dominus ratam rem habet. posse debitorem agere cum procuratore existimavit, cum iam debitor liberatus sit: argumentum rei, quod, si nulla stipulatio interposita sit, condictio locum adversus procuratorem habitura sit: in locum autem condictionis interponi stipulationem.

Dig. 46.8.26

. . . . . . .

. . . . . . . . . . . . . . . . si indebitum procurator petit litigatumque de eo est tamquam de debito, stipulatio interposita committitur, cum postea is, cuius nomine procurator egit, id petierit.

Ius Romanum Justinian The Latin Library The Classics Page