OMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM
Dig. 38.1.0. De operis libertorum.
Dig. 38.2.0. De bonis libertorum.
Dig. 38.3.0. De libertis universitatium.
Dig. 38.4.0. De adsignandis libertis.
Dig. 38.5.0. Si quid in fraudem patroni factum sit.
Dig. 38.6.0. Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.
Dig. 38.7.0. Unde legitimi.
Dig. 38.8.0. Unde cognati.
Dig. 38.9.0. De successorio edicto.
Dig. 38.10.0. De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.
Dig. 38.11.0. Unde vir et uxor.
Dig. 38.12.0. De veteranorum et militum successione.
Dig. 38.13.0. Quibus non competit bonorum possessio.
Dig. 38.14.0. Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.
Dig. 38.15.0. Quis ordo in possessionibus servetur.
Dig. 38.16.0. De suis et legitimis heredibus.
Dig. 38.17.0. Ad senatus consultum tertullianum et orphitianum.
Dig. 38.1.0. De operis libertorum.
Dig. 38.1.1
Paulus l.S. de var. lect.
Operae sunt diurnum officium.
Dig. 38.1.2pr.
Ulpianus 38 ad ed.
Hoc edictum praetor proponit coartandae persecutionis libertatis causa impositorum: animadvertit enim rem istam libertatis causa impositorum praestationem ultra excrevisse, ut premeret atque oneraret libertinas personas.
Dig. 38.1.2.1
Ulpianus 38 ad ed.
Initio igitur praetor pollicetur se iudicium operarum daturum in libertos et libertas.
Dig. 38.1.3pr.
Pomponius 6 ad sab.
Operas stipulatus ante peractum diem operam eius diei petere non potest.
Dig. 38.1.3.1
Pomponius 6 ad sab.
Nec pars operae per horas solvi potest, quia id est officii diurni. itaque nec ei liberto, qui sex horis dumtaxat antemeridianis praesto fuisset, liberatio eius diei contingit.
Dig. 38.1.4
Pomponius 4 ad sab.
A duobus manumissus utrique operas promiserat: altero ex his mortuo nihil est, quare non filio eius, quamvis superstite altero, operarum detur petitio. nec hoc quicquam commune habet cum hereditate aut bonorum possessione: perinde enim operae a libertis ac pecunia credita petitur. haec ita aristo scripsit, cuius sententiam puto veram: nam etiam praeteritarum operarum actionem dari heredi extraneo sine metu exceptionis placet. dabitur igitur et vivo altero patrono.
Dig. 38.1.5
Ulpianus 15 ad sab.
Si quis operas sit stipulatus sibi liberisque suis, etiam ad postumos pervenit stipulatio.
Dig. 38.1.6
Ulpianus 26 ad sab.
Fabriles operae ceteraeque, quae quasi in pecuniae praestatione consistunt, ad heredem transeunt, officiales vero non transeunt.
Dig. 38.1.7pr.
Ulpianus 28 ad sab.
Ut iurisiurandi obligatio contrahatur, libertum esse oportet qui iuret et libertatis causa iurare.
Dig. 38.1.7.1
Ulpianus 28 ad sab.
Plane quaeritur, si quis liberto suo legaverit, si filio suo iuraverit se decem operarum nomine praestaturum, an obligetur iurando. et celsus iuventius obligari eum ait parvique referre, quam ob causam de operis libertus iuraverit: et ego celso adquiesco.
Dig. 38.1.7.2
Ulpianus 28 ad sab.
Iurare autem debet post manumissionem, ut obligetur: et sive statim sive post tempus iuraverit, obligatur.
Dig. 38.1.7.3
Ulpianus 28 ad sab.
Iurare autem debet operas donum munus se praestaturum, operas qualescumque, quae modo probe iure licito imponuntur.
Dig. 38.1.7.4
Ulpianus 28 ad sab.
Rescriptum est a divo hadriano et deinceps cessare operarum persecutionem adversus eum, qui ex causa fideicommissi ad libertatem perductus est.
Dig. 38.1.7.5
Ulpianus 28 ad sab.
Dabitur et in impuberem, cum adoleverit, operarum actio: sed interdum et quamdiu impubes est: nam huius quoque est ministerium, si forte vel librarius vel nomenculator vel calculator sit vel histrio vel alterius voluptatis artifex.
Dig. 38.1.7.6
Ulpianus 28 ad sab.
Si liberi patroni ex inaequalibus partibus essent instituti, utrum pro parte dimidia an pro hereditariis habeant operarum actionem? et puto verius liberos pro aequalibus habituros actionem.
Dig. 38.1.7.7
Ulpianus 28 ad sab.
Parvi autem refert, in potestate fuerint liberi an vero emancipati.
Dig. 38.1.7.8
Ulpianus 28 ad sab.
Sed si in adoptionem datum heredem scripserit patronus, magis est, ut operae ei debeantur.
Dig. 38.1.7.9
Ulpianus 28 ad sab.
Nec patronae liberi summoventur ab operarum petitione.
Dig. 38.1.8pr.
Pomponius 8 ad sab.
Si quando duobus patronis iuraverit libertus operas se daturum, labeoni placet et deberi et peti posse partem operae, cum semper praeterita opera, quae iam dari non possit, petatur. quod contingit, si vel ipsis patronis iuretur vel promittatur vel communi eorum servo vel complures heredes uni patrono existant.
Dig. 38.1.8.1
Pomponius 8 ad sab.
Pro liberto iurante fideiubere quemvis posse placet.
Dig. 38.1.9pr.
Ulpianus 34 ad sab.
Operae in rerum natura non sunt.
Dig. 38.1.9.1
Ulpianus 34 ad sab.
Sed officiales quidem futurae nec cuiquam alii deberi possunt quam patrono, cum proprietas earum et in edentis persona et in eius cui eduntur constitit: fabriles autem aliaeve eius generis sunt, ut a quocumque cuicumque solvi possint. sane enim, si in artificio sint, iubente patrono et alii edi possunt.
Dig. 38.1.10pr.
Pomponius 15 ad sab.
Servus patroni a liberto male ita stipulatur: " operas mihi dare spondes?" itaque patrono dari stipulandum est.
Dig. 38.1.10.1
Pomponius 15 ad sab.
Libertus operarum nomine ita iurando " patrono aut lucio titio" solvere lucio titio non potest, ut a patrono liberetur.
Dig. 38.1.11
Iulianus 22 Dig.
( nihil autem interest, extraneus sit lucius titius an filius),
Dig. 38.1.12
Pomponius 15 ad sab.
Quia aliae operae erunt, quae lucio titio dantur. sed si libertatis causa pecuniam promittat libertus egenti patrono aut titio, omnimodo adiectio titii valet.
Dig. 38.1.13pr.
Ulpianus 38 ad ed.
Si quis hac lege emptus sit, ut manumittatur, et ex constitutione divi marci pervenerit ad libertatem, operae ei impositae nullum effectum habebunt.
Dig. 38.1.13.1
Ulpianus 38 ad ed.
Sed nec cui bona addicta sunt ex constitutione divi marci libertatium conservandarum causa, poterit operas petere neque ab his, qui directas, neque ab his, qui fideicommissarias acceperunt, quamvis fideicommissarias libertates qui acceperunt, ipsius liberti efficiantur: non enim sic fiunt liberti, ut sunt proprii, quos nulla necessitate cogente manumisimus.
Dig. 38.1.13.2
Ulpianus 38 ad ed.
Iudicium de operis tunc locum habet, cum operae praeterierint. praeterire autem non possunt, antequam incipiant cedere, et incipiunt, posteaquam fuerint indictae.
Dig. 38.1.13.3
Ulpianus 38 ad ed.
Etiam si uxorem habeat libertus, non prohibetur patronus operas exigere.
Dig. 38.1.13.4
Ulpianus 38 ad ed.
Si impubes sit patronus, voluntate eius non videtur liberta nupta, nisi tutoris auctoritas voluntati accesserit.
Dig. 38.1.13.5
Ulpianus 38 ad ed.
Rati quoque habitio patrono obest in nuptiis libertae.
Dig. 38.1.14
Clementius 8 ad l. iul. et pap.
Plane cum desierit nupta esse, operas peti posse omnes fere consentiunt.
Dig. 38.1.15pr.
Ulpianus 38 ad ed.
Libertus, qui post indictionem operarum valetudine impeditur, quo minus praestet operas, non tenetur: nec enim potest videri per eum stare, quo minus operas praestet.
Dig. 38.1.15.1
Ulpianus 38 ad ed.
Neque promitti neque solvi nec deberi nec peti pro parte poterit opera. ideo papinianus subicit: si non una, sed plures operae sint et plures heredes existant patrono qui operas stipulatus est, verum est obligationem operarum numero dividi. denique celsus libro duodecimo scribit, si communis libertus patronis duobus operas mille daturum se iuraverit aut communi eorum servo promiserit, quingenas potius deberi, quam singularum operarum dimidias.
Dig. 38.1.16pr.
Paulus 40 ad ed.
Eius artificii, quod post manumissionem didicerit libertus, operas debebit praestare, si haec sint, quae quandoque honeste et sine periculo vitae praestantur, nec semper hae, quae manumissionis tempore praestari debuerunt. sed si turpes operas postea exercere coeperit, praestare debebit eas, quas manumissionis tempore praestabat.
Dig. 38.1.16.1
Paulus 40 ad ed.
Tales patrono operae dantur, quales ex aetate dignitate valetudine necessitate proposito ceterisque eius generis in utraque persona aestimari debent:
Dig. 38.1.17
Paulus l.S. de iure patronatus.
Nec audiendus est patronus, si poscit operas, quas vel aetas recusat vel infirmitas corporis non patiatur vel quibus institutum vel propositum vitae minuitur.
Dig. 38.1.18
Paulus 40 ad ed.
Suo victu vestituque operas praestare debere libertum sabinus ad edictum praetoris urbani libro quinto scribit: quod si alere se non possit, praestanda ei a patrono alimenta:
Dig. 38.1.19
Gaius 14 ad ed. provinc.
Aut certe ita exigendae sunt ab eo operae, ut his quoque diebus, quibus operas edat, satis tempus ad quaestum faciendum, unde ali possit, habeat:
Dig. 38.1.20pr.
Paulus 40 ad ed.
Quod nisi fiat, praetorem ipsam patrono denegaturum operarum praestationem: idque est verum, quia unusquisque, quod spopondit, suo impendio dare debet, quamdiu id quod debet in rerum natura est.
Dig. 38.1.20.1
Paulus 40 ad ed.
Ex provincia libertum romam venire debere ad reddendas operas proculus ait: sed qui dies interea cesserint, dum romam venit, patrono perire, dummodo patronus tamquam vir bonus et diligens pater familias romae moraretur vel in provinciam proficiscatur: ceterum si vagari per orbem terrarum velit, non esse iniungendam necessitatem liberto ubique eum sequi.
Dig. 38.1.21
Iavolenus 6 ex cass.
Operae enim loco edi debent ubi patronus moratur, sumptu scilicet et vectura patroni.
Dig. 38.1.22pr.
Gaius 14 ad ed. provinc.
Cum patronus operas stipulatus sit, tunc scilicet committitur stipulatio, cum poposcerit nec libertus praestiterit. nec interest, adiecta sint haec verba " cum poposcero" an non sint adiecta: aliud enim est de operis, aliud de ceteris rebus. cum enim operarum editio nihil aliud sit quam officii praestatio, absurdum est credere alio die deberi officium, quam quo is vellet, cui praestandum est.
Dig. 38.1.22.1
Gaius 14 ad ed. provinc.
Cum libertus promiserit patrono operas se daturum neque adiecerit " liberisque eius", constat liberis eius ita demum deberi, si patri heredes extiterint. heredes tamen extitisse liberos parenti ita demum prodesse ad operarum petitionem iuliano placet, si non per alium heredes extiterunt. itaque si quis exheredato emancipato filio servum eius heredem instituerit et per eum servum heres extiterit filius, repelli eum ab operarum petitione debere, perinde ac repelleretur patronus, qui operas non imposuisset vel quas imposuit revendidisset.
Dig. 38.1.22.2
Gaius 14 ad ed. provinc.
In omnibus operis praecipue observandum est, ut temporis spatia, quae ad curam corporis necessaria sunt, liberto relinquantur.
Dig. 38.1.23pr.
Iulianus 22 Dig.
Hae operae, quas libertus promittit, multum distant a fabrilibus vel pictoriis operis. denique si libertus faber aut pictor fuerit, quamdiu id artificium exercebit, has operas patrono praestare cogitur. quare sicut fabriles operas quis potest sibi aut titio stipulari, ita patronus a liberto operas sibi aut sempronio recte stipulatur: et libertus obligatione solvetur, si tales operas extraneo dederit, quales patrono praestando liberaretur.
Dig. 38.1.23.1
Iulianus 22 Dig.
Si patroni plures consulto in diversas regiones discesserint et liberto simul operas indixerint, potest dici diem operarum cedere, sed libertum non obligari, quia non per eum, sed per patronos staret, quo minus operae dentur, sicut accidit, cum aegrotanti liberto operae indicuntur. quod si diversarum civitatium patroni sint et in sua quisque moretur, consentire debent in operis ab eo accipiendis: durum alioquin est eum, qui se liberare potest decem diebus operando, simul operis indictis, si in accipiendis non consentiant, compelli ad praestandam alteri quinque operarum aestimationem.
Dig. 38.1.24
Iulianus 52 Dig.
Quotiens certa species operarum in stipulationem deducitur, veluti pictoriae fabriles, peti quidem non possunt nisi praeteritae, quia etsi non verbis, at re ipsa inest obligationi tractus temporis, sicuti cum ephesi dari stipulemur, dies continetur. et ideo inutilis est haec stipulatio: " operas tuas pictorias centum hodie dare spondes?" cedunt tamen operae ex die interpositae stipulationis. sed operae, quas patronus a liberto postulat, confestim non cedunt, quia id agi inter eos videtur, ne ante cederent quam indictae fuissent, scilicet quia ex commodo patroni libertus operas edere debet: quod in fabro vel pictore dici non convenit.
Dig. 38.1.25pr.
Iulianus 65 Dig.
Patronus, qui operas liberti sui locat, non statim intellegendus est mercedem ab eo capere: sed hoc ex genere operarum, ex persona patroni atque liberti colligi debet.
Dig. 38.1.25.1
Iulianus 65 Dig.
Nam si quis pantomimum vel archimimum libertum habeat et eius mediocris patrimonii sit, ut non aliter operis eius uti possit quam locaverit eas, exigere magis operas quam mercedem capere existimandus est.
Dig. 38.1.25.2
Iulianus 65 Dig.
Item plerumque medici servos eiusdem artis libertos perducunt, quorum operis perpetuo uti non aliter possunt, quam ut eas locent. ea et in ceteris artificibus dici possunt.
Dig. 38.1.25.3
Iulianus 65 Dig.
Sed qui operis liberti sui uti potest et locando pretium earum consequi mallet, is existimandus est mercedem ex operis liberti sui capere.
Dig. 38.1.25.4
Iulianus 65 Dig.
Nonnumquam autem ipsis libertis postulantibus patroni operas locant: quo facto pretium magis operarum quam mercedem capere existimandi sunt.
Dig. 38.1.26pr.
Alfenus 7 Dig.
Medicus libertus, quod putaret, si liberti sui medicinam non facerent, multo plures imperantes sibi habiturum, postulabat, ut sequerentur se neque opus facerent: id ius est nec ne? respondit ius esse, dummodo liberas operas ab eis exigeret, hoc est ut adquiescere eos meridiano tempore et valetudinis et honestatis suae rationem habere sineret.
Dig. 38.1.26.1
Alfenus 7 Dig.
Item rogavi, si has operas liberti dare nollent, quanti oporteret aestimari. respondit, quantum ex illorum operis fructus, non quantum ex incommodo dando illis, si prohiberet eos medicinam facere, commodi patronus consecuturus esset.
Dig. 38.1.27
Iulianus 1 ex minic.
Si libertus artem pantomimi exerceat, verum est debere eum non solum ipsi patrono, sed etiam amicorum ludis gratuitam operam praebere: sicut eum quoque libertum, qui medicinam exercet, verum est voluntate patroni curaturum gratis amicos eius. neque enim oportet patronum, ut operis liberti sui utatur, aut ludos semper facere aut aegrotare.
Dig. 38.1.28
Paulus l.S. de iure patronatus.
Si duorum pluriumve communis liberta unius patroni voluntate nupserit, alteri patrono ius operarum manet.
Dig. 38.1.29
Ulpianus 64 ad ed.
Si operarum iudicio actum fuerit cum liberto et patronus decesserit, convenit translationem heredi extraneo non esse dandam: filio autem et si heres non extat et si lis contestata non fuerat, tamen omnimodo competit, nisi exheredatus sit.
Dig. 38.1.30pr.
Celsus 12 Dig.
Si libertus ita iuraverit dare se, quot operas patronus arbitratus sit, non aliter ratum fore arbitrium patroni, quam si aequum arbitratus sit. et fere ea mens est personam arbitrio substituentium, ut, quia sperent eum recte arbitraturum, id faciant, non quia vel immodice obligari velint.
Dig. 38.1.30.1
Celsus 12 Dig.
In libertam, quae voluntate patroni nupsit, praeteritarum ante nuptias operarum actio datur.
Dig. 38.1.31
Modestinus 1 reg.
Operis non impositis manumissus, etiamsi ex sua voluntate aliquo tempore praestiterit, compelli ad praestandas, quas non promisit, non potest.
Dig. 38.1.32
Modestinus 6 pand.
Is qui onerandae libertatis causa pecuniam patrono repromiserit, non tenetur: vel patronus, si pecuniam exegerit, bonorum possessionem contra tabulas eius non potest petere.
Dig. 38.1.33
Iavolenus 6 ex cass.
Imponi operae ita, ut ipse libertus se alat, non possunt.
Dig. 38.1.34
Pomponius 22 ad q. muc.
Interdum et deminutionem et augmentum et mutationem recipere obligationes operarum sciendum est. nam dum languet libertus, patrono operae, quae iam cedere coeperunt, pereunt. sed si liberta, quae operas promisit, ad eam dignitatem perveniat, ut inconveniens sit praestare patrono operas, ipso iure hae intercident.
Dig. 38.1.35
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
Liberta maior quinquaginta annis operas praestare patrono non cogitur.
Dig. 38.1.36
Ulpianus 11 ad l. iul. et pap.
Labeo ait libertatis causa societatem inter libertum et patronum factam ipso iure nihil valere palam esse.
Dig. 38.1.37pr.
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
" qui libertinus duos pluresve a se genitos natasve in sua potestate habebit praeter eum, qui artem ludicram fecerit quive operas suas ut cum bestiis pugnaret locaverit: ne quis eorum operas doni muneris aliudve quicquam libertatis causa patrono patronae liberisve eorum, de quibus iuraverit vel promiserit obligatusve erit, dare facere praestare debeto".
Dig. 38.1.37.1
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
Et si non eodem tempore duo in potestate habuerit vel unum quinquennem, liberabitur operarum obligatione.
Dig. 38.1.37.1a
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
Amissi antea liberi ad eas operas, quae postea imponuntur, prosunt, ut iulianus ait.
Dig. 38.1.37.2
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
Sed et si uno amisso obliget se, deinde alter nascatur, multo magis pomponius ait amissum huic iungi, uti liberetur.
Dig. 38.1.37.3
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
Nihil autem interest, utrum ipsi promittat patrono an eis qui in potestate eius sint.
Dig. 38.1.37.4
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
Sed si creditori suo libertum patronus delegaverit, non potest idem dici: solutionis enim vicem continet haec delegatio. potest tamen dici, si in id, quod patrono promisit, alii postea delegatus sit, posse eum liberari ex hac lege: nam verum est patrono eum expromisisse, quamvis patrono nunc non debeat: quod si ab initio delegante patrono libertus promiserit, non liberari eum.
Dig. 38.1.37.5
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
Non solum futurarum, sed etiam praeteritarum operarum liberatio fit.
Dig. 38.1.37.6
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
Iulianus etiam si iam petitae sunt operae, liberis sublatis absolutionem faciendam. sed si iam operarum nomine condemnatus est, non potest liberari, quoniam iam pecuniam debere coepit.
Dig. 38.1.37.7
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
Postumus liberti heredes patris sui non liberat, quod proficisci liberatio a liberto debet nec quisquam post mortem liberari intellegi potest. ex lege autem nati liberi prosunt.
Dig. 38.1.37.8
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
Etiamsi in personam liberti collata liberatio est, fideiussores quoque liberabuntur ex sententia legis: quod si libertus expromissorem dederit, nihil hoc caput ei proderit.
Dig. 38.1.38pr.
Callistratus 3 ed. monit.
Hae demum impositae operae intelleguntur, quae sine turpitudine praestari possunt et sine periculo vitae. nec enim si meretrix manumissa fuerit, easdem operas patrono praestare debet, quamvis adhuc corpore quaestum faciat: nec harenarius manumissus tales operas, quia istae sine periculo vitae praestari non possunt.
Dig. 38.1.38.1
Callistratus 3 ed. monit.
Si tamen libertus artificium exerceat, eius quoque operas patrono praestare debebit, etsi post manumissionem id didicerit. quod si artificium exercere desierit, tales operas edere debebit, quae non contra dignitatem eius fuerint, veluti ut cum patrono moretur, peregre proficiscatur, negotium eius exerceat.
Dig. 38.1.39pr.
Paulus 7 ad plaut.
Si ita stipulatio a patrono facta sit: " si decem dierum operas non dederis, viginti nummos dare spondes?" videndum est, an nec viginti actio danda sit, quasi onerandae libertatis gratia promissi sint, nec operarum, quae promissae non sint? an vero operae dumtaxat promissae fingi debeant, ne patronus omnimodo excludatur? et hoc praetor quoque sentit operas dumtaxat promissas.
Dig. 38.1.39.1
Paulus 7 ad plaut.
Sequens illa quaestio est, an libertus impetrare debeat, ne maioris summae quam viginti condemnetur, quia videtur quodammodo patronus tanti operas aestimasse ideoque non deberet egredi taxationem viginti. sed iniquum est nec oportet liberto hoc indulgere, quia non debet ex parte obligationem comprobare, ex parte tamquam de iniqua queri.
Dig. 38.1.40
Papinianus 20 quaest.
Si bona patroni venierint, operarum, quae post venditionem praeterierint, actio patrono dabitur, etsi alere se possit: ante venditionem praeteritarum non dabitur, quoniam ex ante gesto agit.
Dig. 38.1.41
Papinianus 5 resp.
Libertus, qui operarum obligatione dimissus est atque ita liberam testamenti factionem adsecutus est, nihilo minus obsequi verecundiae tenetur. alimentorum diversa causa est, cum inopia patroni per invidiam libertum convenit.
Dig. 38.1.42
Papinianus 9 resp.
" cerdonem servum meum manumitti volo ita, ut operas heredi promittat". non cogitur manumissus promittere: sed etsi promiserit, in eum actio non dabitur: nam iuri publico derogare non potuit, qui fideicommissariam libertatem dedit.
Dig. 38.1.43
Papinianus 19 resp.
Operis obligatus militiae nomen non sine iniuria patroni dabit.
Dig. 38.1.44
Scaevola 4 quaest.
Si libertus moram in operis fecerit, fideiussor tenetur: mora fideiussoris nulla est. at in homine debito fideiussor etiam ex sua mora in obligatione retinetur.
Dig. 38.1.45
Scaevola 2 resp.
Libertus negotiatoris vestiarii an eandem negotiationem in eadem civitate et eodem loco invito patrono exercere possit ? respondit nihil proponi, cur non possit, si nullam laesionem ex hoc sentiet patronus.
Dig. 38.1.46
Valens 5 fideic.
Liberta si in concubinatu patroni esset, perinde ac si nupta eidem esset, operarum petitionem in eam dari non oportere constat.
Dig. 38.1.47
Valens 6 fideic.
Campanus scribit non debere praetorem pati donum munus operas imponi ei, qui ex fideicommissi causa manumittatur. sed si, cum sciret posse se id recusare, obligari se passus sit, non inhibendam operarum petitionem, quia donasse videtur.
Dig. 38.1.48pr.
Hermogenianus 2 iuris epit.
Sicut patronus, ita etiam patroni filius et nepos et pronepos, qui libertae nuptiis consensit, operarum exactionem amittit: nam haec, cuius matrimonio consensit, in officio mariti esse debet.
Dig. 38.1.48.1
Hermogenianus 2 iuris epit.
Si autem nuptiae, quibus patronus consensit, nullas habeant vires, operas exigere patronus non prohibetur.
Dig. 38.1.48.2
Hermogenianus 2 iuris epit.
Patronae, item filiae et nepti et pronepti patroni, quae libertae nuptiis consensit, operarum exactio non denegatur, quia his nec ab ea quae nupta est indecore praestantur.
Dig. 38.1.49
Gaius l.S. de cas.
Duorum libertus potest aliquo casu singulis diversas operas uno tempore in solidum edere, veluti si librarius sit et alii patrono librorum scribendorum operas edat, alter vero peregre cum suis proficiscens operas custodiae domus ei indixerit: nihil enim vetat, dum custodit domum, libros scribere. hoc ita neratius libris membranarum scripsit.
Dig. 38.1.50pr.
Nerva 1 resp.
Operarum editionem pendere ex existimatione edentis: nam dignitati facultatibus consuetudini artificio eius convenientes edendas.
Dig. 38.1.50.1
Nerva 1 resp.
Non solum autem libertum, sed etiam alium quemlibet operas edentem alendum aut satis temporis ad quaestum alimentorum relinquendum et in omnibus tempora ad curam corporis necessariam relinquenda.
Dig. 38.1.51
Paulus 2 manual.
Interdum operarum manet petitio, etiamsi ius patroni non sit: ut evenit in fratribus eius, cui adsignatus est libertus, aut nepote alterius patroni extante alterius patroni filio.
Dig. 38.2.0. De bonis libertorum.
Dig. 38.2.1pr.
Ulpianus 42 ad ed.
Hoc edictum a praetore propositum est honoris, quem liberti patronis habere debent, moderandi gratia. namque ut servius scribit, antea soliti fuerunt a libertis durissimas res exigere, scilicet ad remunerandum tam grande beneficium, quod in libertos confertur, cum ex servitute ad civitatem romanam perducuntur.
Dig. 38.2.1.1
Ulpianus 42 ad ed.
Et quidem primus praetor rutilius edixit se amplius non daturum patrono quam operarum et societatis actionem, videlicet si hoc pepigisset, ut, nisi ei obsequium praestaret libertus, in societatem admitteretur patronus.
Dig. 38.2.1.2
Ulpianus 42 ad ed.
Posteriores praetores certae partis bonorum possessionem pollicebantur: videlicet enim imago societatis induxit eiusdem partis praestationem, ut, quod vivus solebat societatis nomine praestare, id post mortem praestaret.
Dig. 38.2.2pr.
Pomponius 4 ad sab.
Si patronus a liberto praeteritus bonorum possessionem petere potuerit contra tabulas et antequam peteret decesserit vel dies ei bonorum possessionis agnoscendae praeterierit, liberi eius vel alterius patroni petere poterunt ex illa parte edicti, qua, primis non petentibus aut etiam nolentibus ad se pertinere, sequentibus datur, atque si priores ex eo numero non essent.
Dig. 38.2.2.1
Pomponius 4 ad sab.
Sed si patronus heres institutus vivo liberto decessisset superstitibus liberis, quaesitum est, an illi contra tabulas testamenti bonorum possessionem petere possint: et eo decursum est, ut mortis tempus, quo defertur bonorum possessio, spectari debeat, an patronus non sit, ut, si sit, ex prima parte edicti liberi eius bonorum possessionem petere non possint.
Dig. 38.2.2.2
Pomponius 4 ad sab.
Si filius emancipatus nepotem in potestate avi reliquisset, bonorum possessionem partis dimidiae dandam ei filio intestati liberti, quamvis iure ipso legitima hereditas ad nepotem pertineat, quia et contra tabulas eius liberti filio potius bonorum possessio partis debitae daretur.
Dig. 38.2.3pr.
Ulpianus 41 ad ed.
Etiamsi ius anulorum consecutus sit libertus a principe, adversus huius tabulas venit patronus, ut multis rescriptis continetur: hic enim vivit quasi ingenuus, moritur quasi libertus.
Dig. 38.2.3.1
Ulpianus 41 ad ed.
Plane si natalibus redditus sit, cessat contra tabulas bonorum possessio:
Dig. 38.2.3.2
Ulpianus 41 ad ed.
Idem et si a principe liberam testamenti factionem impetravit.
Dig. 38.2.3.3
Ulpianus 41 ad ed.
Sed si hac lege emit quis, ut manumittat, ad hanc partem edicti pertinebit.
Dig. 38.2.3.4
Ulpianus 41 ad ed.
Si quis nummos accepit, ut manumitteret, non habet contra tabulas bonorum possessionem.
Dig. 38.2.3.5
Ulpianus 41 ad ed.
Ut patronus contra tabulas bonorum possessionem accipere possit, oportet hereditatem aditam esse aut bonorum possessionem petitam: sufficit autem vel unum ex heredibus adisse hereditatem bonorumve possessionem petisse.
Dig. 38.2.3.6
Ulpianus 41 ad ed.
Patronus contra ea bona liberti omnino non admittitur, quae in castris sunt quaesita.
Dig. 38.2.3.7
Ulpianus 41 ad ed.
Si deportatus patronus restitutus sit, liberti contra tabulas bonorum possessionem accipere potest. idemque et in liberto deportato et restituto dicendum est.
Dig. 38.2.3.8
Ulpianus 41 ad ed.
Si quis filius familias servum de castrensi peculio manumiserit, ex constitutione divi hadriani patronus est admittique poterit ad contra tabulas bonorum possessionem ut patronus.
Dig. 38.2.3.9
Ulpianus 41 ad ed.
Si capitis libertum accusaverit is, cui adsignatus est, non potest is petere contra tabulas bonorum possessionem fratribusque suis non obstabit: sed hi contra tabulas bonorum possessionem petent, quemadmodum peterent, si ex altero filio nepotes essent: libertus enim, qui alteri ex filiis adsignatur, non desinit alterius filii libertus esse. amplius dicendum est: etiamsi omiserit frater bonorum possessionem, alter frater, cui adsignatus non est, potest succedere et contra tabulas bonorum possessionem petere.
Dig. 38.2.3.10
Ulpianus 41 ad ed.
Totiens ad bonorum possessionem contra tabulas invitatur patronus, quotiens non est heres ex debita portione institutus.
Dig. 38.2.3.11
Ulpianus 41 ad ed.
Si patronus sub condicione sit institutus eaque condicio vivo testatore extitit, contra tabulas bonorum possessionem accipere non potest.
Dig. 38.2.3.12
Ulpianus 41 ad ed.
Quid ergo, si mortis tempore pependit, extitit tamen, antequam patrono deferatur bonorum possessio, hoc est ante aditam hereditatem, an invitetur ex hac parte edicti? et magis est, ut aditae hereditatis tempus spectetur: hoc enim iure utimur.
Dig. 38.2.3.13
Ulpianus 41 ad ed.
Si tamen in praeteritum collata sit condicio vel ad praesens, non videtur sub condicione institutus: aut enim impleta est et pure institutus est, aut non est et nec heres institutus est.
Dig. 38.2.3.14
Ulpianus 41 ad ed.
Si libertus patronum suum ita heredem scripserit: " si filius meus me vivo morietur, patronus heres esto", non male videtur testatus: nam si decesserit filius, poterit hic existente condicione accipere bonorum possessionem.
Dig. 38.2.3.15
Ulpianus 41 ad ed.
Si debita patrono portio legata sit, etsi scriptus heres non fuerit, satis ei factum est.
Dig. 38.2.3.16
Ulpianus 41 ad ed.
Sed et si institutus sit ex parte minore quam ei debetur, residua vero pars suppleta est ei legatis sive fideicommissis, et ita satisfactum ei videtur.
Dig. 38.2.3.17
Ulpianus 41 ad ed.
Sed et mortis causa donationibus poterit patrono debita portio suppleri: nam mortis causa donationes vice legatorum funguntur.
Dig. 38.2.3.18
Ulpianus 41 ad ed.
Sed et si non mortis causa donavit libertus patrono, contemplatione tamen debitae portionis donata sunt, idem erit dicendum: tunc enim vel quasi mortis causa imputabuntur vel quasi adgnita repellent patronum a contra tabulas bonorum possessione.
Dig. 38.2.3.19
Ulpianus 41 ad ed.
Si patrono condicionis implendae causa quid datum sit, in portionem debitam imputari debet, si tamen de bonis sit liberti profectum.
Dig. 38.2.3.20
Ulpianus 41 ad ed.
Debitam autem partem eorum, quae cum moritur libertus habuit, patrono damus: mortis enim tempus spectamus. sed et si dolo malo fecit, quo minus haberet, hoc quoque voluit praetor pro eo haberi, atque si in bonis esset.
Dig. 38.2.4pr.
Paulus 42 ad ed.
Si necem domini detexerit servus, praetor statuere solet, ut liber sit: et constat eum quasi ex senatus consulto libertatem consecutum nullius esse libertum.
Dig. 38.2.4.1
Paulus 42 ad ed.
Si libertus captus ab hostibus ibi decesserit, quamvis liberti appellatio eum non tangat, tamen propter legem corneliam, quae testamentum sic confirmat atque si in civitate decesserit, patrono quoque bonorum possessio danda erit.
Dig. 38.2.4.2
Paulus 42 ad ed.
Si deportatus patronus sit, filio eius competit bonorum possessio in bonis liberti nec impedimento est ei talis patronus, qui mortui loco habetur. et dissimile est, si patronus apud hostes sit: nam propter spem postliminii obstat liberis suis.
Dig. 38.2.4.3
Paulus 42 ad ed.
Si extraneus a liberto heres institutus rogatus sit filio hereditatem restituere, cum ex senatus consulto trebelliano restituta hereditate heredis loco filius habetur, patronus summovendus est.
Dig. 38.2.5pr.
Gaius 15 ad ed. provinc.
Libertinus, qui patronum patronique liberos habet, si patronum ex parte debita heredem instituit, liberos eius in eandem portionem substituere debet, ut, licet patronus vivo liberto mortuus fuerit, satisfactum videatur liberis eius.
Dig. 38.2.5.1
Gaius 15 ad ed. provinc.
Si patroni filium emancipatum et nepotem ex eo, qui in avi familia remansit, libertus habeat, filio tantum, non etiam nepoti satisfacere debebit libertus: nec ad rem pertinet, quod ad parentis bona pariter vocantur.
Dig. 38.2.6pr.
Ulpianus 43 ad ed.
Etsi ex modica parte instituti sint liberi liberti, bonorum possessionem contra tabulas patronus petere non potest: nam et Marcellus libro nono digestorum scripsit quantulacumque ex parte heredem institutum liberti filium patronum expellere.
Dig. 38.2.6.1
Ulpianus 43 ad ed.
Cum patroni filia heres instituta esset a liberto falsumque testamentum dictum esset, in quo scripta erat, et appellatione interposita et pendente diem suum obisset: heredibus eius divus marcus subvenit, ut id haberent, quod haberet patroni filia, si viveret.
Dig. 38.2.6.2
Ulpianus 43 ad ed.
Si filius liberti heres ab eo institutus abstinuerit, quamvis nomine sit heres, patronus admittitur.
Dig. 38.2.6.3
Ulpianus 43 ad ed.
Sed et si per in integrum restitutionem is, qui mixtus est paternae hereditati vel qui adit hereditatem, abstinuerit se, poterit quis patronum admittere.
Dig. 38.2.6.4
Ulpianus 43 ad ed.
Patronus patronique liberi si secundum voluntatem mortui liberti hereditatem adierint legatumve aut fideicommissum petere maluerint, ad contra tabulas bonorum possessionem non admittuntur.
Dig. 38.2.7
Gaius 15 ad ed. provinc.
Nam absurdum videtur licere eidem partim comprobare iudicium defuncti, partim evertere.
Dig. 38.2.8pr.
Ulpianus 43 ad ed.
Si vero non habuit effectum petitio eius, dico non impediri, quo minus adiuvetur. quin immo et si sic adit quasi ex debita portione institutus, mox apparuit eum minorem partem quam speravit accepisse, aequissimum est admitti eum ad suum auxilium. sed et si testato convenisset heredem, ut sibi legatum solveretur, mox paenituisset, puto eum posse adiuvari.
Dig. 38.2.8.1
Ulpianus 43 ad ed.
Si patronus legatum sibi relictum adgnoverit idque fuerit evictum, competit ei legitimum auxilium, quia id, quod speravit se habiturum, non habet. sed et si non totum evictum sit, verum aliquo minus habet quam putavit, erit ei subveniendum.
Dig. 38.2.8.2
Ulpianus 43 ad ed.
Si servo vel filio suo aliquid relictum patronus adgnoverit, perinde a contra tabulas bonorum possessione repelletur atque si adgnovisset sibi relictum.
Dig. 38.2.8.3
Ulpianus 43 ad ed.
Sed et si mortis causa donationem adgnoverit, dicendum est repelli eum a contra tabulas bonorum possessione, sic tamen, si post mortem liberti adgnovit. ceterum si ei vivus libertus donavit, ille accepit, non idcirco erit repulsus a contra tabulas bonorum possessione, quia potest dicere sperasse quod in testamento quoque gratus circa eum fieret, remittique ei debet ab eis decedere vel ea compensare in portionem pro rata.
Dig. 38.2.8.4
Ulpianus 43 ad ed.
Quare dicitur et si condicionis implendae causa quid fuerit datum patrono post mortem liberti, repelli eum a contra tabulas bonorum possessione, quasi adgnoverit iudicium.
Dig. 38.2.8.5
Ulpianus 43 ad ed.
Si patronus minor annis viginti quinque liberti iudicium adgnoverit, in integrum restitui eum oportere existimamus, ut possit contra tabulas accipere.
Dig. 38.2.9
Paulus 42 ad ed.
Qui in servitutem libertum paternum petierit, nec nomine liberorum bonorum possessionem accipere potest.
Dig. 38.2.10pr.
Ulpianus 44 ad ed.
Si ex patronis alicui satisfactum non erit ita, ut alii amplius sua portione ex bonis liberti relinquatur: ei, cui satisfactum non erit, ita actio dabitur, ut eius portio suppleatur ex eo, quod extraneo heredi et quod patrono supra suam portionem relictum est. eadem ratio et in pluribus patronis servabitur.
Dig. 38.2.10.1
Ulpianus 44 ad ed.
Iulianus ait eum, qui ab avo suo exheredatus est, a bonis libertorum eius summoveri, a patris vero sui libertorum bonis non excludi: quod si a patre sit exheredatus, ab avo non sit, non solum a libertorum paternorum bonis, verum etiam ab avi quoque excludi debere, quia per patrem avitos libertos consequitur: quod si pater eius sit ab avo exheredatus, ipse non sit, posse nepotem avitorum libertorum contra tabulas bonorum possessionem petere. idem ait, si pater me exheredavit, avus meus patrem meum et prior avus decesserit, ab utriusque libertis me repelli: sed si ante pater decessisset, postea avus, dicendum erit nihil mihi nocere patris exheredationem ad avitorum libertorum bona.
Dig. 38.2.11
Iulianus 26 Dig.
Quod si pater meus a patre suo sit exheredatus, ego neque a patre meo neque ab avo, mortuo quidem patre et adversus avitos et adversus paternos libertos ius habebo, vivente patre, quamdiu in potestate eius ero, non petam contra tabulas avitorum libertorum bonorum possessionem, emancipatus non summovebor.
Dig. 38.2.12pr.
Ulpianus 44 ad ed.
Si patronus testamento iure militari facto filium silentio exheredaverit, debebit nocere ei exheredatio: verum est enim hunc exheredatum esse.
Dig. 38.2.12.1
Ulpianus 44 ad ed.
Si quis libertum filio suo adsignaverit eumque exheredaverit, admitti potest ad bonorum liberti possessionem.
Dig. 38.2.12.2
Ulpianus 44 ad ed.
Si quis non mala mente parentis exheredatus sit, sed alia ex causa, exheredatio ipsi non nocet: ut puta pone furoris causa exheredatum eum vel ideo, quia impubes erat, heredemque institutum rogatum ei restituere hereditatem.
Dig. 38.2.12.3
Ulpianus 44 ad ed.
Si quis, cum esset exheredatus, pronuntiatus vel perperam sit exheredatus non esse, non repellitur: rebus enim iudicatis standum est.
Dig. 38.2.12.4
Ulpianus 44 ad ed.
Si filius patroni exheredatus in partem optinuerit de inofficioso, in partem victus sit, videamus, an noceat ei exheredatio. et nocere arbitror, quia testamentum valet, a quo exheredatus est.
Dig. 38.2.12.5
Ulpianus 44 ad ed.
Ex testamento autem, ex quo neque adita hereditas est neque petita bonorum possessio, liberis exheredatio non nocet: absurdum est enim in hoc tantum valere testamentum, ut exheredatio vigeat, cum alias non valeat.
Dig. 38.2.12.6
Ulpianus 44 ad ed.
Si patroni filius priore gradu sit heres scriptus, secundo exheredatus, huic non nocet exheredatio, cum voluntate patris vel extiterit heres vel existere potuerit: neque enim debet videri pater indignum existimasse filium bonis libertorum, quem ad hereditatem suam primum vocaverit. ac ne eum quidem existimandum est summoveri a bonis liberti, qui a primo gradu exheredatus et idem substitutus est. ergo is, qui institutus sit heres vel primo gradu vel sequenti vel alio quo gradu, licet exheres sit eodem testamento, non est summovendus a liberti bonis.
Dig. 38.2.12.7
Ulpianus 44 ad ed.
Si patroni filius emancipatus noluerit adire hereditatem vel qui in potestate est retinere, nihilo minus liberti bonorum possessionem habebit.
Dig. 38.2.13
Iulianus 26 Dig.
Filius patroni exheredatus, quamvis nepos ex eo heres scriptus fuerit, bonorum possessionem contra tabulas paternorum libertorum accipere non potest: licet enim necessarius existat patri suo, non per semetipsum, sed per alium ad hereditatem admittitur. et certe constat: si emancipatus filius exheredatus fuerit et servus eius heres scriptus, etsi iusserit servo hereditatem adire et ita patri suo heres extiterit, non habebit contra tabulas paternorum libertorum bonorum possessionem.
Dig. 38.2.14pr.
Ulpianus 45 ad ed.
Qui, cum maior natu esset quam viginti quinque annis, libertum capitis accusaverit aut in servitutem petierit, removetur a contra tabulas bonorum possessione.
Dig. 38.2.14.1
Ulpianus 45 ad ed.
Si vero accusaverit minor, dicendum est hunc non excludi, sive ipse sive tutor eius vel curator accusaverit.
Dig. 38.2.14.2
Ulpianus 45 ad ed.
Sed si minor quidem instituerit accusationem, maior autem factus sententiam acceperit, benigne erit dicendum ignosci ei debere, quia minor coepit. neque enim imputare ei possumus, cur non deseruit accusationem vel cur abolitionem non petierit, cum, alterum si fecisset, in turpillianum incideret, alterum non facile impetretur. certe si abolitione publice data repetit iamiam maior, dicendum est hunc esse removendum: maior enim factus potuit sine timore deserere abolitam accusationem.
Dig. 38.2.14.3
Ulpianus 45 ad ed.
Is demum videtur capitis accusasse, qui tali iudicio appetit, cuius poena aut supplicium habuit aut exilium, quod sit vice deportationis, ubi civitas amittitur.
Dig. 38.2.14.4
Ulpianus 45 ad ed.
Si tamen quis libertum eo crimine accusaverit, cuius poena non est capitis, verumtamen iudicanti placuit augere poenam, non obest hoc patroni filio: neque enim imperitia aut severitas iudicantis obesse debet patroni filio, qui crimen levius importavit.
Dig. 38.2.14.5
Ulpianus 45 ad ed.
Sed si non accusaverit, sed testimonium in caput liberti dixit aut subiecit accusatorem, puto eum a contra tabulas removeri.
Dig. 38.2.14.6
Ulpianus 45 ad ed.
Si libertus maiestatis patroni filium accusavit et patroni filius calumniae eum capitis puniri desideravit, non debet repelli hoc edicto. idem puto et si ab eo petitus retorsit in eum crimina: ignoscendum enim est ei, si voluit se ulcisci provocatus.
Dig. 38.2.14.7
Ulpianus 45 ad ed.
Si patris mortem defendere necesse habuerit, an dicendum sit hic quoque ei succurrendum, si libertum paternum propter hoc accusavit, medicum forte patris aut cubicularium aut quem alium, qui circa patrem fuerat? et puto succurrendum, si affectione et periculo paternae substantiae ducente necesse habuit accusationem vel calumniosam instituere.
Dig. 38.2.14.8
Ulpianus 45 ad ed.
Accusasse autem eum dicimus, qui crimina obiecit et causam perorari usque ad sententiam effecit: ceterum si ante quievit, non accusavit: et hoc iure utimur. sed si appellatione interposita desiit, benigne dicetur non pertulisse accusationem. si igitur pendente appellatione decessit libertus, patroni filius admittetur ad bonorum possessionem, quia sententiae libertus morte subtractus est.
Dig. 38.2.14.9
Ulpianus 45 ad ed.
Si patroni filius advocationem accusatori liberti praestitit, non est repellendus: neque enim advocatus accusat.
Dig. 38.2.14.10
Ulpianus 45 ad ed.
Si pater testamento caverit, ut accusaretur libertus, quasi venenum sibi parasset aut quid aliud in se admisisset: magis est, ut ignosci liberis deberet, qui non sponte accusaverunt.
Dig. 38.2.14.11
Ulpianus 45 ad ed.
Sed et si accusaverit libertum et probaverit crimen patroni filius posteaque hic libertus sit restitutus, non erit repellendus: crimen enim quod intendit etiam perfecit.
Dig. 38.2.15
Tryphonus 17 disp.
Idem est et si crimen quidem, quod in liberto probatum est, meruerat capitis poenam, benignius autem punitus est libertus, veluti tantum relegatus: de calumniatore enim sensit praetor.
Dig. 38.2.16pr.
Ulpianus 45 ad ed.
In servitutem petisse non is videtur, qui ei, qui in possessione erat servitutis, petenti se in libertatem contradixit, verum is, qui ex libertate petit in servitutem.
Dig. 38.2.16.1
Ulpianus 45 ad ed.
Sed et si quis non totum suum, sed pro parte vel usum fructum in eo suum dicat vel quid aliud, quod habere non potest in eo, nisi servus sit, an repellatur quasi in servitutem petierit? quod est verius.
Dig. 38.2.16.2
Ulpianus 45 ad ed.
Si petierit in servitutem et optinuerit, mox cognita veritate passus sit in libertate morari, non debet ei obesse, maxime si habuit iustam causam errandi.
Dig. 38.2.16.3
Ulpianus 45 ad ed.
Petisse in servitutem non videtur, qui ante litem contestatam destitit: sed et si post litem contestatam, dicendum est nec id nocere debere, quia non usque ad sententiam duravit.
Dig. 38.2.16.4
Ulpianus 45 ad ed.
Si patroni filius sit vel exheredatus vel si in servitutem libertum paternum petiit vel capitis accusaverit libertum, non nocet hoc liberis eius, qui in potestate non sunt: et hoc divi fratres quintilliis rescripserunt.
Dig. 38.2.16.5
Ulpianus 45 ad ed.
Si quis bonorum possessionem contra tabulas liberti acceperit, ab omni liberti iudicio repellitur, nec tantum si ipsi liberto heres fuerit scriptus, verum etiam si impuberi filio substitutus. nam et iulianus scripsit, si post petitam bonorum possessionem adierit impuberis filii liberti hereditatem patronus, denegari ei debere actiones.
Dig. 38.2.16.6
Ulpianus 45 ad ed.
Sed et si quid codicillis fuerit patrono relictum vel mortis causa donatum, simili modo horum quoque persecutio denegabitur.
Dig. 38.2.16.7
Ulpianus 45 ad ed.
Nonnumquam plane post petitam bonorum possessionem dabitur patrono legati persecutio, si nihil ad emolumentum eius perventurum sit, quia forte rogatus est alii restituere.
Dig. 38.2.16.8
Ulpianus 45 ad ed.
Praeterea non tantum quod ipsis nominatim datum est, id se praetor denegaturum ait, verum etiam si quid proponas ad ipsos per alios perventurum, ut puta per subiectas personas, quod quidem sunt habituri, non restituturi.
Dig. 38.2.16.9
Ulpianus 45 ad ed.
Dabimus legati petitionem patrono, si servo patroni dederit libertatem pretio eius patrono praelegato.
Dig. 38.2.16.10
Ulpianus 45 ad ed.
Ei, qui substitutus erit patrono, qui contra tabulas possessionem petierit, actio eius partis, cuius patrono possessio data erit, non datur.
Dig. 38.2.16.11
Ulpianus 45 ad ed.
Si patronus sit substitutus et patronus vivo testatore decesserit, filium patroni petentem contra tabulas bonorum possessionem non solius substituti partem occupare, verum omnibus heredibus pro parte aliquid auferre constat.
Dig. 38.2.17
Ulpianus 47 ad ed.
Liberto sine liberis mortuo in primis patronus et patrona bonorum possessionem accipere possunt et quidem simul. sed et si patrono et patronae proximi sunt aliqui, simul admittentur.
Dig. 38.2.18
Paulus 43 ad ed.
Patronae quidem liberi etiam volgo quaesiti accipient materni liberti bonorum possessionem, patroni autem non nisi iure quaesiti.
Dig. 38.2.19pr.
Ulpianus 4 disp.
Si patronus ex minore parte quam legitima heres institutus falsum testamentum dixisset nec optinuisset, non est ambiguum contra tabulas ei non deferri bonorum possessionem, eo quod facto suo perdidit hereditatem, cum temere falsum dixit.
Dig. 38.2.19.1
Ulpianus 4 disp.
Quod si ex debita parte fuerit institutus, sive adiit sive non, a contra tabulas bonorum possessione repellitur, quasi debitam sibi portionem acceperit. nec poterit contra tabulas bonorum possessionem petere.
Dig. 38.2.20pr.
Iulianus 25 Dig.
Libertus sub condicione iurisiurandi, quam praetor remittere solet, patronum instituit heredem: non puto dubitandum, quin a bonorum possessione submoveatur: verum est enim eum heredem factum.
Dig. 38.2.20.1
Iulianus 25 Dig.
Si titio legatum fuisset eiusque fidei commissum, ut patrono restitueret, denegatur legatorum actio titio, si patrono pro debita parte a scripto herede fuerit satisfactum.
Dig. 38.2.20.2
Iulianus 25 Dig.
Libertus patronum et extraneum coniunctim ex parte dimidia heredem scripsit: quadrans, ex quo institutus erat patronus, totus ipsi imputari debebit, residuum ex debita sibi parte omnibus heredibus pro portione cuiusque aufert.
Dig. 38.2.20.3
Iulianus 25 Dig.
Idem servari conveniet in legato, quod patrono coniunctim et titio datum fuerit, ut pars legati in portionem debitam patrono imputetur, ex reliqua parte tantum titio detrahatur, quantum ab herede, pro rata portione.
Dig. 38.2.20.4
Iulianus 25 Dig.
Si libertinus filium emancipatum sub condicione heredem instituerit et deficiente condicione substitutus adierit, quaero, utrum patrono adversus substitutum in partem debitam praetor an emancipato filio in totam hereditatem succurrere debeat. respondi, cum pater filium sub condicione primo gradu heredem instituit, si deficiente condicione, sub qua filius heres institutus est, ad secundum gradum hereditas pertinet vel adhuc pendente condicione filius decesserit, patrono partis debitae bonorum possessionem adversus substitutum competere. idemque est et si filius vel non petierit bonorum possessionem tempore exclusus vel repudiaverit. si vero deficiente condicione hereditas ad filium pertineat, emancipatum potius tuebitur praetor adversus substitutum. existimo autem, quotiens sub condicione heres filius scribitur, alias necessariam esse exheredationem a substitutis, alias supervacuam: nam si id genus condicionis fuerit, quae in potestate filii esset, veluti " cum testamentum fecerit", puto etiam omissa condicione filium locum substitutis facere: si vero condicio non fuerit in potestate filii, veluti " si titius consul factus fuerit", tunc substitutus non admittitur, nisi filius ab eo nominatim exheredatus fuerit.
Dig. 38.2.20.5
Iulianus 25 Dig.
Si libertus filium emancipatum heredem instituerit eiusque fidei commiserit, ut totam hereditatem sempronio restitueret, et filius, cum suspectam sibi hereditatem diceret, iussu praetoris adierit eam et sempronio restituerit: non inique patrono bonorum possessio partis debitae dabitur, perinde ac si non filius, sed is cui hereditas restituta est liberto heres exstitisset.
Dig. 38.2.20.6
Iulianus 25 Dig.
Item cum filius hereditatem liberti patris omiserit et coheres eius totius hereditatis onus susceperit, danda erit patrono bonorum possessio. utroque enim casu non filio, sed extraneo pars eripitur.
Dig. 38.2.21
Iulianus 26 Dig.
Ex tribus patronis uno cessante bonorum possessionem petere duo aequas partes habebunt.
Dig. 38.2.22
Marcianus 1 inst.
Si filius familias miles manumittat, secundum iuliani quidem sententiam, quam libro vicensimo septimo digestorum probat, patris libertum faciet: sed quamdiu, inquit, vivit, praefertur filius in bona eius patri. sed divus hadrianus flavio apro rescripsit suum libertum eum facere, non patris.
Dig. 38.2.23pr.
Iulianus 27 Dig.
Si libertus praeterito patrono extraneum instituerit heredem et patronus, antequam contra tabulas bonorum possessionem petierit, in adoptionem se dederit, deinde scriptus omiserit hereditatem: patronus totorum bonorum liberti possessionem ut legitimus petere potest.
Dig. 38.2.23.1
Iulianus 27 Dig.
Si libertus intestato decesserit relictis patroni filio et ex altero filio duobus nepotibus, nepotes non admittentur, quamdiu filius esset, quia proximum quemque ad hereditatem liberti vocari manifestum est.
Dig. 38.2.23.2
Iulianus 27 Dig.
Si autem ex duobus patronis alter unum filium, alter duos reliquisset, dixi viriles inter eos partes fieri.
Dig. 38.2.24
Iulianus 65 Dig.
Communi liberto si ex duobus patronis alter iusiurandum exegerit ne uxorem ducat, vel vivo liberto decesserit: is qui extra hanc culpam fuerit vel supervixerit partis utrique debitae bonorum possessionem solus habebit.
Dig. 38.2.25
Iulianus 1 ad urs. ferocem.
Quamdiu patrono bonorum possessio partis debitae dari potest, exceptio debitoribus datur adversus heredem petentem: " si non in ea causa sit patronus, ut bonorum possessionem pro parte debita contra tabulas petere possit".
Dig. 38.2.26
Africanus 2 quaest.
Liberto octoginta habenti fundus quadraginta legatus est: is die cedente legati decessit extraneo herede instituto. respondit posse patronum partem debitam vindicare: nam videri defunctum mortis tempore ampliorem habuisse rem centum, cum hereditas eius propter computationem legati pluris venire possit. neque referre, heres institutus repudiet legatum liberto relictum nec ne: nam et si de lege falcidia quaeratur, tale legatum quamvis repudiatum in quadrantem hereditatis imputatur legatariis.
Dig. 38.2.27
Africanus 4 quaest.
Vivo filio si nepos exheredatur, nocebit ei exheredatio ad bona libertorum avitorum.
Dig. 38.2.28pr.
Florus 10 inst.
Si in libertinum animadversum erit, patronis eius ius, quod in bonis eius habituri essent, si is in quem animadversum est sua morte decessisset, eripiendum non est. sed reliquam partem bonorum, quae ad manumissorem iure civili non pertineat, fisco esse vindicandam placet.
Dig. 38.2.28.1
Florus 10 inst.
Eadem servantur in bonis eorum qui metu accusationis mortem sibi consciverint aut fugerint, quae in damnatorum bonis constituta sunt.
Dig. 38.2.29pr.
Marcianus 9 inst.
Qui ex causa fideicommissi manumittitur, est quidem libertus manumissoris et tam contra tabulas quam ab intestato ad bona eius venire potest quasi patronus: sed operas ei imponere non potest nec impositas ab eo petere.
Dig. 38.2.29.1
Marcianus 9 inst.
Sed si defunctus filio suo legavit servum et rogavit, ut eum manumittat, ea mente, ut plenum ius patroni habeat, defendendum est posse eum operas iure imponere.
Dig. 38.2.30
Gaius 2 ad ed. pu. de liberali c.
Si quis libertum paternum in servitutem ea voluntate petierit, ut causam evictionis sibi conservet, non amittit beneficium bonorum possessionis.
Dig. 38.2.31
Marcellus 9 Dig.
Patrono libertus fundum, quem ab eo alienum emerat, legavit et constituit patronus ad se pertinere legatum: contra tabulas bonorum possessionem accipere non potest, etsi nihil profecit ei legatum, quia alienam rem legaverit ei libertus, quia patronus ipse eum liberto vendiderat.
Dig. 38.2.32
Marcellus 10 Dig.
Si libertus meus in servitutem redactus postea ab alio liberatus est et eius coeperit esse libertus, praefertur mihi in contra tabulas bonorum possessione qui eum manumisit.
Dig. 38.2.33
Modestinus l.S. de manumiss.
Si patronus non aluerit libertum, lex aelia sentia adimit eius libertatis causa imposita tam ei, quam ipsi ad quem ea res pertinet, item hereditatem ipsi et liberis eius, nisi heres institutus sit, et bonorum possessionem praeterquam secundum tabulas.
Dig. 38.2.34
Iavolenus 3 ex cass.
Si libertus, cum duos patronos haberet, alterum praeteriit, alterum ex semisse fecit heredem et alteri extraneo semissem dereliquit, scriptus quidem patronus debitam sibi partem immunem habet: de cetera autem parte patroni, quae supra debitum ei relicta est, et de semisse extraneo relicto alteri patrono pro rata portione satisfieri oportet.
Dig. 38.2.35
Iavolenus 3 epist.
A liberto suo herede seius usum fructum fundi maevio legavit: is libertus maevio herede relicto decessit: quaero, cum contra tabulas testamenti petierit filius seii adversus maevium, utrum deducto usu fructu pars debita ei fundi restituenda sit an solida, quia eorum bonorum acceperit possessionem, quae liberti cum moreretur fuerunt. respondit: usum fructum in causam pristinam restituendum puto. optimum itaque erit arbitrum postulare, ut arbitrio eius usus fructus in integrum restituatur.
Dig. 38.2.36
Iavolenus 8 epist.
Libertus, qui solvendo non erat, praeterito patrono extrarios relinquit heredes: quaero, an possit patronus petere contra tabulas bonorum possessionem. respondit: cum a scriptis heredibus adita est hereditas, patronus contra tabulas bonorum possessionem petere potest, quia solvendo hereditas est, quae inveniat heredem. et sane absurdum est ius patroni in petenda bonorum possessione contra tabulas aliorum computatione, non iudicio ipsius patroni aestimari auferrique patrono, quod modicum vindicaturus est. multi enim casus intervenire possunt, quibus expediat patrono petere bonorum possessionem, quamvis aeris alieni magnitudo, quam libertus reliquerit, facultates patrimonii eius excedat, veluti si praedia sunt aliqua ex bonis liberti, in quibus maiorum patroni sepulchra sint et magni aestimat patronus bonorum possessione iura pro parte ea ad se pertinere, vel aliquid mancipium, quod non pretio, sed affectu sit aestimandum. non ergo ideo minus habere debet ius petendae bonorum possessionis, qui animo potius quam aliorum computatione bona liberti aestimat, cum eo ipso sufficere patrimonium videri possit, quod et heredem habeat et bonorum possessorem.
Dig. 38.2.37pr.
Ulpianus 11 ad l. iul. et pap.
Iulianus ait, si patronus libertatis causa imposita libertae revendiderit, filium eius a bonorum possessione summoveri, scilicet quia nec contra tabulas testamenti liberti bonorum possessionem accipiat, quotiens pater eius donum munus operas liberto revendiderit. plane si patroni filius libertatis causa imposita revendiderit, nihilo minus familiam bonorum possessionem contra tabulas liberti accipere ait, quia filius revendendo libertatis causa imposita fratrem suum non summovet.
Dig. 38.2.37.1
Ulpianus 11 ad l. iul. et pap.
Si libertus heredem scripserit isque prius, quam de familia quaestionem haberet, adierit hereditatem, patronum ad contra tabulas bonorum possessionem non admitti iulianus ait: debuit enim et patronus liberti necem vindicare. quod et in patrona erit dicendum.
Dig. 38.2.38pr.
Clementius 9 ad l. iul. et pap.
Quaeritur, an filio exheredato etiam nepotes ex eo a bonorum possessione liberti excludantur. quod utique sic dirimendum est, ut vivo filio, donec in potestate eius liberi manent, non admittantur ad bonorum possessionem, ne qui suo nomine a bonorum possessione summoventur per alios eam consequantur, sin autem emancipati a patre fuerint vel alio modo sui iuris effecti, sine aliquo impedimento ad bonorum possessionem admittantur.
Dig. 38.2.38.1
Clementius 9 ad l. iul. et pap.
Si filius liberti omiserit patris sui hereditatem, hoc patrono proficiet.
Dig. 38.2.39
Clementius 10 ad l. iul. et pap.
Patroni filia si in adoptiva familia sit, ad bona libertorum paternorum admittitur.
Dig. 38.2.40
Clementius 12 ad l. iul. et pap.
Si pater exheredato filio ita cavit, ut ius in libertum salvum ei esset, nihil ei ad hanc rem nocet exheredatio.
Dig. 38.2.41
Papinianus 12 quaest.
Si libertus patrono, quod ad debitam portionem attinet, satisfaciat, invito tamen aliquid extorquere conetur, quid statuendum est, quaeritur. quid enim, si ex parte debita instituto decem praeterea legentur et rogetur servum proprium, qui sit decem vel minoris pretii, manumittere? iniquum est et legatum velle percipere et libertatem servo non dare: sed parte debita accepta et legato temperare et libertatem imponere non cogi, ne servum ( forte de se male meritum) cogatur manumittere. quid ergo si solo eodem herede instituto idem libertus petierit? si substitutum habebit, aeque decreti remedium poterit procedere, ut accepta debita portione cetera pars ad substitutum perveniat ita, ut, si forte servus redimi potuisset, praestaretur libertas: cessante vero substitutione patronum hereditatem liberti amplectentem praetor, qui de fideicommisso cognoscit, libertatem servo eum imponere cogat.
Dig. 38.2.42pr.
Papinianus 13 quaest.
Filius, qui patri heres exstitit, fratrem exheredatum adrogavit atque ita herede eo relicto defunctus est: bonorum possessionem libertum patris naturalis exheredatus non habebit: nam cui non exheredato talis adoptio noceret, nocere debet exheredato, quoniam poena, quae legibus aut edicto irrogaretur, adoptionis remedio non obliteraretur. paulus notat: ei, qui alio iure venit quam eo, quod amisit, non nocet id quod perdidit, sed prodest quod habet: sic dictum est patrono eodemque patronae filio non obesse, quod quasi patronus deliquit, si ut patronae filius venire possit. papinianus.
Dig. 38.2.42.1
Papinianus 13 quaest.
Castrensium bonorum titium libertus fecit heredem, ceterorum alium: adita est a titio hereditas: magis nobis placebat nondum patronum possessionem contra tabulas petere posse. verum illa quaestio intervenit, an omittente eo qui reliqua bona accepit perinde titio adcrescant, ac si partes eiusdem hereditatis accepissent. verius mihi videtur intestati iure deferri bona cetera. titius igitur heres non poterit invitare manumissorem, cum titio nihil auferatur, nec bonis ceteris, quae nondum ad causam testamenti pertinent.
Dig. 38.2.42.2
Papinianus 13 quaest.
Cum filius liberti impubes, qui subiectus dicitur, ex prima parte bonorum possessionem accipiat, an patronus defuncti possessionem accipere possit, quaesitum est. et sine dubio qui sequentis gradus sunt, non admittuntur interim: cum enim praecedit alia possessio, qui sequitur accipere non potest. plane si contra eum qui subiectus dicitur fuerit iudicatum, data non intellegitur. sed et in patrono pendente controversia idem erit dicendum. plane quod ad patroni quoque personam pertinet, differri controversia debebit.
Dig. 38.2.42.3
Papinianus 13 quaest.
Si falsum liberti testamentum ab aliis in provincia dictum atque ita res per appellationem extracta esset, defuncta medio tempore patroni filia, quam libertus heredem instituerat, filio mulieris servavit divus marcus eam partem bonorum, quam filia patroni vel iure intestati, si vixisset, habere potuit.
Dig. 38.2.43
Papinianus 14 quaest.
Iulianus putat patronum, qui titio pro parte dimidia heredi instituto substitutus eo deliberante bonorum possessionem contra tabulas accepit, si postea titius non adierit hereditatem, nihil ei, qui adit hereditatem, abstulisse, non magis quam si sub condicione fuisset institutus. igitur titio deliberante res in incerto erit, utrumne semis ex substitutione in possessionem convertatur an titio adeunte singulis heredibus partes debitae auferantur.
Dig. 38.2.44pr.
Paulus 5 quaest.
Si patronum ex debita portione heredem instituas et pure roges fundum dare eique sub condicione tantundem leges, in condicionem fideicommissum redigitur. erit tamen et hic quod moveat: onerabitur enim patronus satisdatione fideicommissi. sed dicendum est ab eo fideicommissario cavendum, a quo patrono legatum est, ut undique patronus suum ius habeat imminutum.
Dig. 38.2.44.1
Paulus 5 quaest.
Patronus heres institutus legato ei servo, per quem suppleretur debita ei portio, non petet contra tabulas bonorum possessionem, quamvis servus clusis tabulis decessit.
Dig. 38.2.44.2
Paulus 5 quaest.
Si ex bonis, quae mortis tempore fuerunt, debitam partem dedit libertus in hereditate vel legato, servus tamen post mortem liberti reversus ab hostibus augeat patrimonium: non potest patronus propterea queri, quod minus habeat in servo, quam haberet, si ex debita portione esset institutus. idem est et in alluvione, cum sit satisfactum ex his bonis, quae mortis tempore fuerunt. idem est et si pars legati liberto relicti ab eo, cui simul datum erat, vel hereditatis nunc illis abstinentibus adcrescat.
Dig. 38.2.45
Paulus 9 quaest.
Si patronus ex sexta et servus eius ex reliqua parte sit heres institutus, nec ex servi portione fideicommissum debetur: at si servus dumtaxat heres institutus est, puto nec hic ex debita portione praestandum.
Dig. 38.2.46
Paulus 3 resp.
Paulus respondit: patronus, qui deceptus falsum iudicium testatoris secutus est, bonorum possessionem contra tabulas testamenti liberti petere non prohibetur.
Dig. 38.2.47pr.
Paulus 11 resp.
Paulus respondit exheredationem nepotis, quae non notae gratia, sed alio consilio adiecta est, nocere ei non oportere, quo minus contra tabulas libertorum avi bonorum possessionem petere possit.
Dig. 38.2.47.1
Paulus 11 resp.
Quaero, an, si titia patroni filia iactat titium patrem suum, priusquam moreretur, litteras ad se fecisse, quibus adiceret per libertos suos maleficiis appetitum easque litteras se secutam post mortem patris libertos accusare, an ^ ad^ aliquid ei prodesse possit haec excusatio. paulus respondit eam, quae ex voluntate patris accusavit, non debere repelli a bonorum possessione contra tabulas, quoniam non suum iudicium, sed alienum exsecuta est.
Dig. 38.2.47.2
Paulus 11 resp.
Patroni filius epistulam talem liberto emisit: " sempronius zoilo liberto suo salutem. ob merita tua fidemque tuam, quam mihi semper exhibuisti, concedo tibi liberam testamenti factionem". quaero, an patroni filio nihil relinquere debeat. paulus respondit eum libertum, de quo quaeritur, liberam testamenti factionem consecutum non videri.
Dig. 38.2.47.3
Paulus 11 resp.
Paulus respondit nepotem etiam post mortem avi conceptum superstite liberto bonorum possessionem contra tabulas liberti aviti petere posse et ad hereditatem legitimam eius admitti: responsum enim iuliani tantum ad hereditatem legitimam, item bonorum possessionem avi petendam pertinere.
Dig. 38.2.47.4
Paulus 11 resp.
Paulus respondit, quamvis filii a patre milite praeteriti pro exheredatis habeantur, tamen non eo usque silentium patris eis nocere debere, ut et a bonis libertorum avitorum repelli debeant. idem responsum est etiam de bonis libertorum paternorum.
Dig. 38.2.48
Scaevola 2 resp.
Quaero de eo, qui libertum effracturae crimine accusavit. respondit, si eiusmodi effracturae crimine accusatus sit, ex quo, si probaretur, in metallum datus esset, denegandam bonorum possessionem.
Dig. 38.2.49
Paulus 3 sent.
Liberto per obreptionem adrogato ius suum patronus non amittit.
Dig. 38.2.50pr.
Tryphonus 17 disp.
Nihil interest, ipse patronus scriptus heres ex minore parte adierit hereditatem an servum suum scriptum iusserit adire hereditatem, quam retinet: nihilo minus enim repulsus erit a contra tabulas bonorum possessione.
Dig. 38.2.50.1
Tryphonus 17 disp.
Si tamen antequam iuberet liberti hereditatem adire, servum vendiderit aut manumiserit et ita ipse novus libertus aut emptor heredes extiterint, verbis edicti non prohibetur patronus accipere contra tabulas bonorum possessionem.
Dig. 38.2.50.2
Tryphonus 17 disp.
Sed numquid praetor ei denegare possessorias actiones debeat, si fraudem edicto eius facere voluit, ut pretio uberiore percepto vel tacita pactione etiam hereditatis ex institutione delatae commodum et bonorum possessionis contra tabulas haberet? faciliorque suspicio per filium scriptum heredem quamvis emancipatum adeuntem liberti hereditatem ipsum patronum habere, cum omnia, quae nostra sunt, liberis nostris ex voto paremus.
Dig. 38.2.50.3
Tryphonus 17 disp.
Si tamen clusis adhuc tabulis testamenti liberti, cum ignoraret iudicium eius patronus, eorum quid, quae supra scripta sunt, circa institutum subiectum iuri suo fecit, amota fraudis suspicione suo iure in bonorum possessione contra tabulas utetur.
Dig. 38.2.50.4
Tryphonus 17 disp.
Si patronus ex debita portione a liberto scriptus rogatusque hereditatem restituere suspectam dixit et compulsus adire, cum retinere posset, restituerit, non poterit accipere contra tabulas bonorum possessionem, et quia adgnovit iudicium liberti et quia sprevit et quasi damnavit eam possessionem.
Dig. 38.2.50.5
Tryphonus 17 disp.
Longe distat ab hoc patroni filius, quem libertus adrogavit et ex minore parte heredem scripsit, cum nemo ex familia patroni alius esset: quamquam enim hic ipso iure, quippe suus, heres deprehendatur, si tamen se non immiscuit hereditati ut patris, sed abstinuit, quasi patroni tamen filius admittendus est ad contra tabulas bonorum possessionem.
Dig. 38.2.50.6
Tryphonus 17 disp.
Si debenti patrono certam pecuniam liberationem libertus reliquisset isque usus est adversus heredem petentem debitum doli exceptione aut acceptilatione liberatus est debito propter legatum, dicendum est eum non posse accipere contra tabulas bonorum possessionem.
Dig. 38.2.51
Labeo 1 pith. a paulo epit.
Si eundem libertum et tu capitis accusasti et pater tuus manumisit, non poterit tibi eius liberti bonorum possessio ex edicto praetoris dari. paulus: immo contra accidet, si quem servum accusaveris, deinde is patris tui fuerit factus et is postea eum manumisit.
Dig. 38.3.0. De libertis universitatium.
Dig. 38.3.1pr.
Ulpianus 49 ad ed.
Municipibus plenum ius in bonis libertorum libertarum defertur, hoc est id ius quod etiam patrono.
Dig. 38.3.1.1
Ulpianus 49 ad ed.
Sed an omnino petere bonorum possessionem possint, dubitatur: movet enim, quod consentire non possunt, sed per alium possunt petita bonorum possessione ipsi adquirere. sed qua ratione senatus censuit, ut restitui eis ex trebelliano hereditas possit: qua ratione alio senatus consulto heredibus eis institutis a liberto adquirere hereditatem permissum est: ita bonorum quoque possessionem petere dicendum est.
Dig. 38.3.1.2
Ulpianus 49 ad ed.
Temporaque bonorum possessionis petendae cedere municipibus exinde, ex quo decernere de petenda potuerunt. quod et papinianus respondit.
Dig. 38.4.0. De adsignandis libertis.
Dig. 38.4.1pr.
Ulpianus 14 ad sab.
Senatus consulto quod factum est claudianis temporibus velleo rufo et osterio scapula consulibus de adsignandis libertis in haec verba cavetur: " si, qui duos pluresve liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate haberet, de liberto libertave sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum eamve libertam esse vellet, is eave, quandoque is, qui eum eamve manumisit inter vivos vel testamento, in civitate esse desisset, solus ei patronus solave patrona esset, perinde atque si ab eo eave libertatem consecutus consecutave est. utique, si ex liberis quis in civitate esse desisset neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis qui manumisit perinde omnia iura serventur, ac si nihil de eo liberto eave liberta is parens significasset".
Dig. 38.4.1.1
Ulpianus 14 ad sab.
Quamvis singulari sermone senatus consultum scriptum est, tamen et pluribus liberis et plures libertos libertasve posse adsignari certum est.
Dig. 38.4.1.2
Ulpianus 14 ad sab.
Is quoque libertus, qui apud hostes est, adsignari potest.
Dig. 38.4.1.3
Ulpianus 14 ad sab.
Adsignare autem quis potest quibuscumque verbis vel nutu, vel testamento vel codicillis vel vivus.
Dig. 38.4.1.4
Ulpianus 14 ad sab.
Adimere adsignationem etiam nuda voluntate poterit.
Dig. 38.4.1.5
Ulpianus 14 ad sab.
Sed et si exheredato filio libertum quis adsignaverit, valet adsignatio, nec nocet ei nota exheredationis quantum ad ius patronatus.
Dig. 38.4.1.6
Ulpianus 14 ad sab.
Sed si post adsignationem fuerit exheredatus, non semper exheredatio adimet adsignationem, nisi hoc animo facta sit.
Dig. 38.4.1.7
Ulpianus 14 ad sab.
Sed si is cui adsignatus est repudiaverit, puto verius, quod et Marcellus scripsit, posse admitti fratres eius.
Dig. 38.4.1.8
Ulpianus 14 ad sab.
Si sit ex patrono filius unus, ex altero duo et uni eorum libertus adsignatus est, videndum, quot partes fiant hereditatis liberti, utrum tres, ut duas habeat is cui adsignatus est, id est suam et fratris, an vero aequales partes fiant, quoniam per adsignationem alius excluditur. et iulianus libro septuagensimo quinto scripsit magis esse, ut bessem hic habeat, qui fratrem excludit: quod verum est, quamdiu frater eius vivat vel admitti potuit ad legitimam hereditatem: ceterum si fuerit capite minutus, aequales partes habebunt.
Dig. 38.4.2
Pomponius 4 sen. consult.
Sed si is, cui adsignassem, decessisset relicto filio et fratre et alterius patroni filio, semissem habiturum eum nepotem, quem esset filius meus is qui vivit habiturus, si ego eum libertum non adsignassem.
Dig. 38.4.3pr.
Ulpianus 14 ad sab.
Idem erit dicendum et si is, qui filium et nepotem habebat, nepoti libertum adsignaverit: admittetur nepos ad legitimam hereditatem, licet sit alterius patroni filius, et hoc contingit patrui vita: ceterum si ille non esset, nihil ei prodesset adsignatio ad deminuendum ius alterius patroni filii.
Dig. 38.4.3.1
Ulpianus 14 ad sab.
Posse autem et nepoti adsignari certum est et praeferri filio nepotem adsignatoris constat.
Dig. 38.4.3.2
Ulpianus 14 ad sab.
Unde quaeri poterit, an, si filium habeat et ex eo nepotem, possit, quasi duos habeat in potestate, ius senatus consulti inducere. in qua specie cum placeat etiam ei, qui in potestatem recasurus est, adsignari quare non admittimus, cum utrumque esse in potestate negare non possumus?
Dig. 38.4.3.3
Ulpianus 14 ad sab.
An autem ad legitimam hereditatem admitti possit hic qui est in potestate, tractari poterit. et cum multi sint casus, quibus et libertum habere qui in potestate est possit, cur non hoc quoque admittendum sit, ut per eum pater ad legitimae hereditatis admittatur emolumentum? quod et pomponio recte videtur. habent autem libertos etiam filii familias, ut puta si castrensem servum eorum quis manumiserit.
Dig. 38.4.3.4
Ulpianus 14 ad sab.
Emancipatos quoque filios eius, cui adsignatus est libertus, habere commodum senatus consulti puto, non ut ad legitimam hereditatem admittantur, sed ad ea quae possunt.
Dig. 38.4.3.5
Ulpianus 14 ad sab.
Secundum quod liberto intestato defuncto, quoniam ad legitimam hereditatem admitti non possunt, videndum, ne admittatur filius adsignatoris in familia remanens an non? et putem emancipatos per praetorem praeferendos.
Dig. 38.4.3.6
Ulpianus 14 ad sab.
Liberos autem eius, cui adsignatus est, accipere debemus non solum filios, verum etiam nepotes et neptes et deinceps descendentes.
Dig. 38.4.3.7
Ulpianus 14 ad sab.
Si quis duobus adsignaverit libertum et alter in civitate esse sine liberis desierit, alter non,
Dig. 38.4.4
Pomponius 4 sen. consult.
Vel vivus noluerit ad se hereditatem liberti pertinere,
Dig. 38.4.5pr.
Ulpianus 14 ad sab.
Utrum portio eius, qui in civitate esse desiit vel repudiavit, in familiam redeat? an vero ei potius adcrescat, in cuius persona durat adsignatio? et iulianus libro septuagensimo quinto scripsit adsignationem in huius solius persona locum habere et solum admittendum, quod est verum.
Dig. 38.4.5.1
Ulpianus 14 ad sab.
Quod si non sine liberis decesserit, an cum vivo admittantur? et putat adhuc solum admittendum, defuncto autem eo liberos alterius succedere, non in familiam libertum redire.
Dig. 38.4.5.2
Ulpianus 14 ad sab.
Sed si ex duobus istis alter filios, alter nepotes reliquerit, an simul ad legitimam hereditatem admittantur? et puto ordinem inter eos faciendum.
Dig. 38.4.6
Marcianus 7 inst.
Si servus liber esse iussus fuerit et filio legatus, deinde vivus testator eum manumiserit, ad filium libertus quasi adsignatus pertinet. hoc ita est, sive expressum est vel certe intellexit non quasi servum eum legasse, sed quasi libertum adsignasse.
Dig. 38.4.7
Scaevola 2 reg.
Adsignare et pure et sub condicione, et per epistulam vel testationem vel chirographum possumus, quia adsignatio liberti neque quasi legatum neque quasi fideicommissum percipitur: denique nec fideicommisso onerari potest.
Dig. 38.4.8
Modestinus 7 diff.
Liberi patroni quamquam et ipsi in plerisque causis manumissoris iure censentur, tamen paternum libertum liberis suis adsignare non potuerunt, etiamsi eis a parente fuerit adsignatus: idque et iulianus et Marcellus probant.
Dig. 38.4.9
Modestinus 9 pand.
Utrum ei tantum qui in potestate sit an etiam emancipato filio adsignare libertum patronus possit, si modo non pauciores quam duos praeterea in potestate habeat, dubitari solet: et magis est posse.
Dig. 38.4.10pr.
Clementius 12 ad l. iul. et pap.
Sub condicione vel in diem liberto adsignato interim pendente die vel condicione omnia perinde observabuntur, ac si adsignatus non esset: itaque mortuo eo interim ad omnes liberos hereditas et bonorum possessio pertinebit.
Dig. 38.4.10.1
Clementius 12 ad l. iul. et pap.
Si uni pure, alii sub condicione libertus adsignatus sit, eum, cui pure adsignatus sit, pendente condicione solum patroni ius habere dicendum est.
Dig. 38.4.11
Papinianus 14 resp.
Alimentorum causa libertos filiis adtributos filiis adsignatos non videri respondi, cum ea ratione libertis consuli patronus voluerit, quo facilius voluntatis emolumentum consequantur, salvo iure communi.
Dig. 38.4.12
Pomponius 12 epist.
Si ex duobus patronis alter eorum filio suo libertum adsignaverit, non obstat, quo minus alter patronus ius solidum suum haberet.
Dig. 38.4.13pr.
Pomponius 4 sen. consult.
Testamento potest quis et servum manumittere et eundem ut libertum adsignare.
Dig. 38.4.13.1
Pomponius 4 sen. consult.
De liberis, qui sunt in potestate, senatus locutus est: ergo de postumis nihil hoc senatus consulto provisum est: magis tamen puto etiam postumos contineri.
Dig. 38.4.13.2
Pomponius 4 sen. consult.
Quod inquit senatus " si ex liberis quis in civitate esse desisset", eum significat, qui in perpetuum in civitate esse desierit, non etiam si quis ab hostibus captus reverti possit.
Dig. 38.4.13.3
Pomponius 4 sen. consult.
Ex die quoque certa adsignari potest, sed usque in diem certum vix potest: nam ipse senatus huic negotio finem praeposuit.
Dig. 38.5.0. Si quid in fraudem patroni factum sit.
Dig. 38.5.1pr.
Ulpianus 44 ad ed.
Si quid dolo malo liberti factum esse dicetur, sive testamento facto sive intestato libertus decesserit, quo minus quam pars debita bonorum ad eorum quem perveniat, qui contra tabulas bonorum possessionem accipere possunt: cognoscit praetor et operam dat, ne ea res ei fraudi sit.
Dig. 38.5.1.1
Ulpianus 44 ad ed.
Si alienatio dolo malo facta sit, non quaerimus, utrum mortis causa facta sit an non sit: omni enim modo revocatur. si vero non sit dolo malo facta, sed alias, tunc actori probandum erit mortis causa factam alienationem. si enim proponas mortis causa factam alienationem, non requirimus, utrum dolo malo facta sit an non sit: sufficit enim docere mortis causa factam, nec immerito: mortis causa enim donationes comparantur legatis et sicut in legatis non quaerimus, dolo malo factum sit an non sit, ita nec in mortis causa donationibus.
Dig. 38.5.1.2
Ulpianus 44 ad ed.
Quod autem mortis causa filio donatum est, non revocatur: nam cui liberum fuit legare filio quantumquantum vellet, is donando non videtur fraudasse patronum.
Dig. 38.5.1.3
Ulpianus 44 ad ed.
Omne autem, quodcumque in fraudem patroni gestum est, revocatur.
Dig. 38.5.1.4
Ulpianus 44 ad ed.
Dolum accipere nos oportet eius qui alienavit, non eius cui alienatum est: et ita evenit, ut qui fraudis vel doli conscius non fuit, carere debeat re in fraudem patroni alienata, etsi putavit ingenuum nec credidit libertinum.
Dig. 38.5.1.5
Ulpianus 44 ad ed.
Adversus conpatronum, qui contra tabulas bonorum possessionem omisit, faviana non competit, si non plus sit in eo quod donatum est quam pars debita patrono. quare si mortis causa ei donatum sit, partem faciet conpatrono, quemadmodum legatarius patronus facit.
Dig. 38.5.1.6
Ulpianus 44 ad ed.
Utrum autem ad ea sola revocanda faviana pertinet, quae quis libertus de bonis deminuit, an etiam ad ea, quae non adquisiit, videndum est. et ait iulianus libro vicensimo sexto digestorum, si hereditatem libertus non adierit fraudandi patroni causa vel legatum reppulerit, favianam cessare: quod mihi videtur verum. quamvis enim legatum retro nostrum sit, nisi repudietur, attamen cum repudiatur, retro nostrum non fuisse palam est. in ceteris quoque liberalitatibus, quas non admisit is libertus cui quis donatum voluit, idem erit probandum fabianam cessare: sufficit enim patrono, si nihil de suo in necem eius libertus alienavit, non si non adquisiit: proinde et si, cum sub condicione ei legatum esset, id egit, ne condicio existeret, vel, si sub condicione stipulatus fuerit, maluit deficere condicionem, dicendum est favianam cessare.
Dig. 38.5.1.7
Ulpianus 44 ad ed.
Quid si in lite vinci voluit? si quidem condemnatus est data opera vel in iure confessus, dicendum erit favianam locum habere: quod si noluit optinere, cum peteret, hic videndum. et puto hunc deminuisse de patrimonio: actionem enim de bonis deminuit, quemadmodum si passus esset actionis diem abire.
Dig. 38.5.1.8
Ulpianus 44 ad ed.
Sed si puta querellam inofficiosi, quam potuit, vel quam aliam, forte iniuriarum vel similem instituere noluit, non potest patronus ob eam rem faviana experiri.
Dig. 38.5.1.9
Ulpianus 44 ad ed.
At si transegit in fraudem patroni, poterit patronus faviana uti.
Dig. 38.5.1.10
Ulpianus 44 ad ed.
Sed si libertus filiam dotavit, hoc ipso, quod dotavit, non videtur fraudare patronum, quia pietas patris non est reprehendenda.
Dig. 38.5.1.11
Ulpianus 44 ad ed.
Si pluribus in fraudem libertus donaverit vel pluribus mortis causa, aequaliter patronus adversus omnes in partem sibi debitam sive faviana sive calvisiana experietur.
Dig. 38.5.1.12
Ulpianus 44 ad ed.
Si quis in fraudem patronorum rem vendiderit vel locaverit vel permutaverit, quale sit arbitrium iudicis, videamus. et in re quidem distracta deferri condicio debet emptori, utrum malit rem emptam habere iusto pretio an vero a re discedere pretio recepto: neque omnimodo rescindere debemus venditionem, quasi libertus ius vendendi non habuerit, nec fraudemus pretio emptorem, maxime cum de dolo eius non disputetur, sed de dolo liberti.
Dig. 38.5.1.13
Ulpianus 44 ad ed.
Sed si emerit in fraudem patroni libertus, aeque dicendum, si magno emit, in pretio relevandum patronum, condicione non ipsi delata, an velit ab emptione discedere, sed venditori, utrum malit de pretio remittere an potius rem quam vendidit recipere persoluto pretio. et in permutatione et in locatione et conductione similiter idem observabimus.
Dig. 38.5.1.14
Ulpianus 44 ad ed.
Sed si rem quidem bona fide vendiderit et sine ulla gratia libertus, pretium autem acceptum alii donavit, videndum erit, quis faviana inquietetur, utrum qui rem emit an vero is qui pretium dono accepit? et pomponius libro octagensimo tertio recte scripsit emptorem non esse inquietandum: fraus enim patrono in pretio facta est: eum igitur qui pretium dono accepit faviana conveniendum.
Dig. 38.5.1.15
Ulpianus 44 ad ed.
Et alias videamus, si dicat patronus rem quidem iusto pretio venisse, verumtamen hoc interesse sua non esse venumdatam inque hoc esse fraudem, quod venierit possessio, in quam habet patronus affectionem vel opportunitatis vel vicinitatis vel caeli vel quod illic educatus sit vel parentes sepulti, an debeat audiri volens revocare. sed nullo pacto erit audiendus: fraus enim in damno accipitur pecuniario.
Dig. 38.5.1.16
Ulpianus 44 ad ed.
Sed si forte et res vilius distracta sit et pretium alii donatum, uterque faviano iudicio convenietur et qui vili emit et qui pecuniam accepit muneri. is tamen qui emit si malit rem restituere, non alias restituet, quam si pretium quod numeravit recipiat. quid ergo, si delegatus emptor solvit ei cui donabat libertus, an nihilo minus reciperaret? et magis est, ut reciperare debeat, licet pretium ad alium pervenit, qui solvendo non est: nam et si acceptum pretium libertus prodegisset, diceremus nihilo minus eum qui dedit recipere debere, si velit ab emptione discedere.
Dig. 38.5.1.17
Ulpianus 44 ad ed.
Si mutuam pecuniam libertus in fraudem patroni acceperit, an faviana locum habeat, videamus. et quod remedium in hoc est? accepit mutuam: si quod accepit donavit, convenit eum patronus cui donavit libertus: sed accepit et prodegit: non debet perdere qui mutuum dedit, nec ei imputari, cur dedit.
Dig. 38.5.1.18
Ulpianus 44 ad ed.
Plane si non accepit et spopondit stipulanti, erit favianae locus.
Dig. 38.5.1.19
Ulpianus 44 ad ed.
Si fideiussit apud me libertus vel rem suam pro alio pignori dedit in necem patroni, an faviana locum habeat, videamus, et numquid cum damno meo non debeat patrono subveniri: neque enim donavit aliquid mihi, si pro aliquo intervenit, qui non fuit solvendo: eoque iure utimur. igitur creditor non poterit faviana conveniri: debitor poterit quidem, sed potest et mandati: plane si deficiat mandati actio, quia donationis causa intervenit, erit favianae locus.
Dig. 38.5.1.20
Ulpianus 44 ad ed.
Sed et si mandator extitit pro aliquo libertus, idem erit probandum.
Dig. 38.5.1.21
Ulpianus 44 ad ed.
Quamvis autem in partem faviana competat, attamen in his quae dividi non possunt in solidum competit, ut puta in servitute.
Dig. 38.5.1.22
Ulpianus 44 ad ed.
Si servo meo vel filio familias libertus in fraudem patroni quid dederit, an adversus me iudicium favianum competat, videamus. et mihi videtur sufficere adversus me patremque arbitrioque iudicis contineri tam id, quod in rem versum est, condemnandi, quam id quod in peculio.
Dig. 38.5.1.23
Ulpianus 44 ad ed.
Sed si iussu patris contractum cum filio est, pater utique tenebitur.
Dig. 38.5.1.24
Ulpianus 44 ad ed.
Si cum servo in fraudem patroni libertus contraxerit isque fuerit manumissus, an faviana teneatur, quaeritur. et cum dixerimus dolum tantum liberti spectandum, non etiam eius cum quo contraxit, potest manumissus iste fabiana non teneri.
Dig. 38.5.1.25
Ulpianus 44 ad ed.
Item quaeri potest, manumisso vel mortuo vel alienato servo an intra annum agendum sit. et ait pomponius agendum.
Dig. 38.5.1.26
Ulpianus 44 ad ed.
Haec actio in personam est, non in rem, et in heredem competit et in ceteros successores, et heredi et ceteris successoribus patroni, et non est hereditaria, id est ex bonis liberti, sed propria patroni.
Dig. 38.5.1.27
Ulpianus 44 ad ed.
Si libertus in fraudem patroni aliquid dederit, deinde, defuncto patrono vivo liberto, filius patroni acceperit bonorum possessionem contra tabulas liberti, an fabiana uti possit ad revocanda ea quae sunt alienata? et est verum, quod et pomponius probat libro octagensimo tertio, item papinianus libro quarto decimo quaestionum, competere ei favianam: sufficere enim, quod in fraudem patronatus factum sit: magis enim fraudem rei, non personae accipimus.
Dig. 38.5.1.28
Ulpianus 44 ad ed.
In hanc actionem etiam fructus veniunt, qui sunt post litem contestatam percepti.
Dig. 38.5.2
Marcianus 3 reg.
In faviana et calvisiana actione recte dicetur etiam praeteritos fructus venire, quatenus praetor omnem fraudem libertorum vult rescindere.
Dig. 38.5.3pr.
Ulpianus 44 ad ed.
Si patronus heres institutus ex debita parte adierit hereditatem, dum ignorat aliqua libertum in fraudem suam alienasse, videamus, an succurri ignorantiae eius debeat, ne decipiatur liberti fraudibus. et papinianus libro quarto decimo quaestionum respondit in eadem causa manere ea, quae alienata sunt, idcircoque patronum sibi imputare debere, qui, cum posset bonorum possessionem accipere contra tabulas propter ea quae alienata vel mortis causa donata sunt, non fecit.
Dig. 38.5.3.1
Ulpianus 44 ad ed.
Haec actio in perpetuum datur, quia habet rei persecutionem.
Dig. 38.5.3.2
Ulpianus 44 ad ed.
Patronum ex asse heredem institutum volentem faviana actione uti praetor admittit, quia erat iniquum excludi eum a faviana, qui non sponte adiit hereditatem, sed quia bonorum possessionem contra tabulas petere non potuit.
Dig. 38.5.3.3
Ulpianus 44 ad ed.
Si intestatus libertus decesserit, patronus adeundo hereditatem eius revocat per calvisianam actionem ea, quae alienata sunt dolo malo, quo minus pars ex testamento debita bonorum liberti ad patronum liberosve eius perveniret: idque est, sive petita sit a patrono ab intestato bonorum possessio sive non sit.
Dig. 38.5.3.4
Ulpianus 44 ad ed.
Si plures sint patronae et patroni, singuli virilem tantum revocabunt vel calvisiana.
Dig. 38.5.3.5
Ulpianus 44 ad ed.
Si libertus intestatus decesserit relicta patrono debita portione aut aliquo amplius, aliquid etiam alienaverit, papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit nihil esse revocandum: nam qui potuit alicui relinquere quid testamento, si debitam portionem patrono relinquat praeterea, donando nihil videtur in fraudem facere.
Dig. 38.5.4pr.
Ulpianus 43 ad ed.
Quodcumque dolo malo liberti alienatum est, faviana actione revocatur.
Dig. 38.5.4.1
Ulpianus 43 ad ed.
Etsi plures patroni sint, omnes unam partem habebunt: sed si viriles non petent, portio ceteris adcrescet. quod in patronis dixi, et in liberis patronorum est: sed non simul venient, sed patronis deficientibus.
Dig. 38.5.5pr.
Paulus 42 ad ed.
Tenetur fabiana actione tam is qui accepit ipse, quam qui iussit alii dari id quod ipsi donabatur.
Dig. 38.5.5.1
Paulus 42 ad ed.
In actione faviana si res non restituatur, tanti damnabitur reus, quanti actor in litem iuraverit.
Dig. 38.5.6
Iulianus 26 Dig.
Si libertus, cum fraudare patronum vellet, filio familias contra senatus consultum pecuniam crediderit, non erit inhibenda actio faviana, quia libertus donasse magis in hunc casum intellegendus est in fraudem patroni quam contra senatus consultum credidisse.
Dig. 38.5.7
Scaevola 5 quaest.
Ergo si senatus consultum locum non habet, cessat faviana, cum exigi possit.
Dig. 38.5.8
Iulianus 26 Dig.
Sed si minori quam viginti quinque annis natu filio familias crediderit, causa cognita ei succurri debet.
Dig. 38.5.9
Iulianus 64 Dig.
Vivus libertus donare bene merentibus amicis potest: legare vero nec bene merentibus amicis potest, quo patroni partem minuat.
Dig. 38.5.10
Africanus 1 quaest.
Si id, quod a liberto in fraudem alienatum est, non extet, actio patroni cessat, quemadmodum si pecuniam in fraudem abiecisset aut etiam si is, qui mortis causa a liberto accepisset, eam rem vendidisset et bonae fidei emptor eam usu cepisset.
Dig. 38.5.11
Paulus 3 ad l. ael. sent.
Non videtur patronus fraudari eo quod consentit: sic et quod volente patrono libertus donaverit, non poterit faviana revocari.
Dig. 38.5.12
Iavolenus 3 epist.
Libertus cum fraudandi patroni causa fundum seio tradere vellet, seius titio mandavit, ut eum accipiat, ita ut inter seium et titium mandatum contrahatur. quaero, post mortem liberti patronus utrum cum seio dumtaxat qui mandavit actionem habet, an cum titio qui fundum retinet, an cum quo velit agere possit? respondit: in eum, cui donatio quaesita est, ita tamen si ad illum res pervenerit, actio datur, cum omne negotium, quod eius voluntate gestum sit, in condemnationem eius conferatur. nec potest videri id praestaturus quod alius possidet, cum actione mandati consequi rem possit, ita ut aut ipse patrono restituat aut eum cum quo mandatum contraxit restituere cogat. quid enim dicemus, si is, qui in re interpositus est, nihil dolo fecit? non dubitabimus, quin omnimodo cum eo agi non possit. quid enim non potest videri dolo fecisse, qui fidem suam amico commodavit quam alii quam sibi ex liberti fraude adquisiit.
Dig. 38.5.13
Paulus 10 ad l. iul. et pap.
Constitutione divi pii cavetur de impubere adoptando, ut ex bonis, quae mortis tempore illius qui adoptavit fuerunt, pars quarta ad eum pertineat, qui adoptatus est: sed et bona ei, quae adquisiit patri, restitui iussit: si causa cognita emancipatus fuerit, quartam perdit. si quid itaque in fraudem eius alienatum fuerit, quasi per calvisianam vel favianam actionem revocandum est.
Dig. 38.6.0. Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.
Dig. 38.6.1pr.
Ulpianus 44 ad ed.
Posteaquam praetor locutus est de bonorum possessione eius qui testatus est, transitum fecit ad intestatos, eum ordinem secutus, quem et lex duodecim tabularum secuta est: fuit enim ordinarium ante de iudiciis testantium, dein sic de successione ab intestato loqui.
Dig. 38.6.1.1
Ulpianus 44 ad ed.
Sed successionem ab intestato in plures partes divisit: fecit enim gradus varios, primum liberorum, secundum legitimorum, tertium cognatorum, deinde viri et uxoris.
Dig. 38.6.1.2
Ulpianus 44 ad ed.
Ita autem ab intestato potest competere bonorum possessio, si neque secundum tabulas neque contra tabulas bonorum possessio agnita sit.
Dig. 38.6.1.3
Ulpianus 44 ad ed.
Plane si tempora quidem petendae bonorum possessionis ex testamento largiebantur, verumtamen repudiata est bonorum possessio, dicendum erit ab intestato bonorum possessionem iam incipere: cum enim is qui repudiavit petere bonorum possessionem non potest post repudiationem, consequens erit, ut ab intestato posse peti incipiat.
Dig. 38.6.1.4
Ulpianus 44 ad ed.
Sed et si ex carboniano edicto bonorum possessio data sit, magis est, ut dicere debeamus ab intestato nihilo minus posse peti: ut enim suo loco ostendimus, non impedit bonorum possessionem edictalem carboniana bonorum possessio.
Dig. 38.6.1.5
Ulpianus 44 ad ed.
Recte autem praetor a liberis initium fecit ab intestato successionis, ut, sicuti contra tabulas ipsis defert, ita et ab intestato ipsos vocet.
Dig. 38.6.1.6
Ulpianus 44 ad ed.
Liberos autem accipere debemus quos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos diximus, tam naturales quam adoptivos. sed adoptivos hactenus admittimus, si fuerint in potestate: ceterum si sui iuris fuerint, ad bonorum possessionem non invitantur, quia adoptionis iura dissoluta sunt emancipatione.
Dig. 38.6.1.7
Ulpianus 44 ad ed.
Si quis filium suum emancipatum in locum nepotis adoptavit et emancipavit, cum haberet et nepotem ex eo, quaesitum est apud Marcellum, an adoptio rescissa impediat nepotem. sed cum soleat emancipato patri iungi nepos, quis non dicat, etsi adoptatus sit et quasi filius, nihilo minus filio suo eum non obstare, quia quasi filius adoptivus est in potestate, non quasi naturalis?
Dig. 38.6.1.8
Ulpianus 44 ad ed.
Si heres institutus non habeat voluntatem, vel quia incisae sunt tabulae vel quia cancellatae vel quia alia ratione voluntatem testator mutavit voluitque intestato decedere, dicendum est ab intestato rem habituros eos, qui bonorum possessionem acceperunt.
Dig. 38.6.1.9
Ulpianus 44 ad ed.
Si emancipatus filius exheres fuerit, is autem qui in potestate fuerat praeteritus, emancipatum petentem ab intestato bonorum possessionem unde liberi tueri debet praetor usque ad partem dimidiam, perinde atque si nullas tabulas pater reliquisset.
Dig. 38.6.2
Iulianus 27 Dig.
Emancipatus praeteritus si contra tabulas bonorum possessionem non acceperit et scripti heredes adierint hereditatem, sua culpa amittit paternam hereditatem: nam quamvis secundum tabulas bonorum possessio petita non fuerit, non tamen eum praetor tuetur, ut bonorum possessionem accipiat unde liberi. nam et patronum praeteritum, si non petat contra tabulas bonorum possessionem, ex illa parte edicti, unde legitimi vocantur, non solet tueri praetor adversus scriptos heredes.
Dig. 38.6.3
Ulpianus 8 ad sab.
Bonorum possessio potest peti ab intestato, si certum sit tabulas non extare septem testium signis signatas.
Dig. 38.6.4
Paulus 2 ad sab.
Liberi et capite minuti per edictum praetoris ad bonorum possessionem vocantur parentium, nisi si adoptivi fuerint: hi enim et liberorum nomen amittunt post emancipationem. sed si naturales emancipati et adoptati iterum emancipati sint, habent ius naturale liberorum.
Dig. 38.6.5pr.
Pomponius 4 ad sab.
Si quis ex his, quibus bonorum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, de cuius bonis agitur, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque, quos in eiusdem familia habebit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque nominatim exheredes scripti erunt, bonorum possessio eius partis datur, quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita, ut ex ea parte dimidiam habeat, reliquum liberi eius, hisque dumtaxat bona sua conferat.
Dig. 38.6.5.1
Pomponius 4 ad sab.
Sed et si filium et nepotem ex eo pater emancipaverit, filius solus veniet ad bonorum possessionem, quamvis capitis deminutio per edictum nulli obstet. quin etiam hi quoque, qui in potestate numquam fuerunt nec sui heredis locum optinuerunt, vocantur ad bonorum possessionem parentium. nam si filius emancipatus reliquerit in potestate avi nepotem, dabitur ei, qui in potestate relictus sit, patris emancipati bonorum possessio: et si post emancipationem procreaverit, ita nato dabitur avi bonorum possessio, scilicet non obstante ei patre suo.
Dig. 38.6.5.2
Pomponius 4 ad sab.
Si filius emancipatus non petierit bonorum possessionem, ita integra sunt omnia nepotibus, atque si filius non fuisset, ut quod filius habiturus esset petita bonorum possessione, hoc nepotibus ex eo solis, non etiam reliquis adcrescat.
Dig. 38.6.6
Ulpianus 39 ad ed.
Si pater filium emancipaverit, nepotem retinuerit, deinde filius decesserit: et rei aequitas et causa edicti, quo de bonorum possessione liberis danda cavetur, efficit, ut eius ratio habeatur et bonorum possessio intestato patris detur, ut tamen bona sorori, quae necessaria heres patri extitit, conferre cogatur avus, qui per eum bonorum possessionis emolumentum adquisiturus est: nisi forte avus iste nullum ex his fructum adquirere vult paratusque est de potestate nepotem demittere, ut ad emancipatum emolumentum omne bonorum possessionis perveniat. nec idcirco soror, quae patri heres extitit, iuste queri poterit, quod eo facto a collationis commodo excluditur, cum avo quandoque intestato defuncto ad bona eius simul cum fratre possit venire.
Dig. 38.6.7pr.
Papinianus 29 quaest.
Scripto herede deliberante filius exheredatus mortem obit atque ita scriptus heres omisit hereditatem. nepos ex illo filio susceptus avo suus heres erit neque pater videbitur obstitisse, cuius post mortem legitima defertur hereditas. nec dici potest heredem, sed non suum nepotem fore, quod proximum gradum numquam tenuerit, cum et ipse fuerit in potestate neque pater eum in hac successione praevenerit. et alioquin si non suus heres est, quo iure heres erit, qui sine dubio non est adgnatus? ceterum et si non sit exheredatus nepos, adiri poterit ex testamento hereditas a scripto herede filio mortuo: quare qui non obstat iure intestati, iure testati videbitur obstitisse.
Dig. 38.6.7.1
Papinianus 29 quaest.
Non sic parentibus liberorum, ut liberis parentium debetur hereditas: parentes ad bona liberorum ratio miserationis admittit, liberos naturae, simul et parentium commune votum.
Dig. 38.6.8
Papinianus 6 resp.
Filius familias ut proximus cognatus patre consentiente possessionem adgnovit: quamvis per condicionem testamento datam, quod in patris potestate manserit, ab hereditate sit exclusus, tamen utiliter possessionem adgnovisse videbitur nec in edicti sententiam incidet, quoniam possessionem secundum tabulas non adgnovit, cum inde rem habere non poterit nec in filii potestate condicio fuerit nec facile pater emancipare filium cogi poterit.
Dig. 38.6.9
Paulus 11 resp.
Si postea, quam filius emancipatus bonorum possessionem patris petit, statum suum mutavit, nihil obesse ei, quo minus id quod adquisiit retineat: quod si prius condicionem suam mutavit, bonorum possessionem eum petere non posse.
Dig. 38.7.0. Unde legitimi.
Dig. 38.7.1
Iulianus 27 Dig.
Haec verba edicti " tum quem ei heredem esse oporteret, si intestatus mortuus esset" paratatikws et cum quodam temporis spatio accipiuntur: non ad mortis testatoris tempus referuntur, sed ad id, quo bonorum possessio peteretur. et ideo legitimum heredem, si capite deminutus esset, ab hac bonorum possessione summoveri palam est.
Dig. 38.7.2pr.
Ulpianus 46 ad ed.
Si repudiaverint sui ab intestato bonorum possessionem, adhuc dicemus obstare eos legitimis, hoc est his, quibus legitima potuit deferri hereditas, idcirco, quia repudiando quasi liberi bonorum possessionem hanc incipiunt habere quasi legitimi.
Dig. 38.7.2.1
Ulpianus 46 ad ed.
Haec autem bonorum possessio non tantum masculorum defertur, verum etiam feminarum, nec tantum ingenuorum, verum etiam libertinorum. communis est igitur pluribus. nam et feminae possunt vel consanguineos vel adgnatos habere, item libertini possunt patronos patronasque habere.
Dig. 38.7.2.2
Ulpianus 46 ad ed.
Nec tantum masculi hanc bonorum possessionem accipere possunt, verum etiam feminae.
Dig. 38.7.2.3
Ulpianus 46 ad ed.
Si quis decesserit, de quo incertum est, utrum pater familias an filius familias sit, quia pater eius ab hostibus captus adhuc vivat vel quod alia causa suspendebat eius statum, magis est, ne possit peti bonorum eius possessio, quia nondum intestatum eum esse apparet, cum incertum sit, an testari possit. cum igitur coeperit certi status esse, tunc demum petenda est bonorum possessio: non cum certum esse coeperit intestatum esse, sed cum certum esse coeperit patrem familias esse.
Dig. 38.7.2.4
Ulpianus 46 ad ed.
Haec autem bonorum possessio omnem vocat, qui ab intestato potuit esse heres, sive lex duodecim tabularum eum legitimum heredem faciat sive alia lex senatusve consultum. denique mater, quae ex senatus consulto venit tertulliano, item qui ex orphitiano ad legitimam hereditatem admittuntur, hanc bonorum possessionem petere possunt.
Dig. 38.7.3
Paulus 43 ad ed.
Generaliter igitur sciendum est, quotienscumque vel lex vel senatus defert hereditatem, non etiam bonorum possessionem, ex hac parte eam peti oportere: cum vero etiam bonorum possessionem dari iubet, tum ex illa parte, qua ex legibus, peti debere: sed et ex hac parte poterit.
Dig. 38.7.4
Iulianus 27 Dig.
Si ex duobus fratribus alter decesserit testamento iure facto, dein deliberante herede alter quoque intestato decesserit et scriptus heres omiserit hereditatem, patruus legitimam hereditatem habebit: nam haec bonorum possessio " tum quem heredem esse oportet" ad id tempus refertur, quo primum ab intestato bonorum possessio peti potuisset.
Dig. 38.7.5pr.
Modestinus 3 pand.
Inter adgnatos et cognatos hoc interest, quod in adgnatis et cognati continentur, in cognatis non utique et adgnati. verbi gratia patris frater, id est patruus, et adgnatus est et cognatus, matris autem frater, id est avunculus, cognatus est, adgnatus non est.
Dig. 38.7.5.1
Modestinus 3 pand.
Quamdiu spes est suum heredem aliquem defuncto existere, tamdiu consanguineis locus non est: puta si defuncti uxor praegnas sit aut defuncti filius apud hostes sit.
Dig. 38.7.6
Hermogenianus 3 iuris epit.
Nati post mortem patris vel post captivitatem sive deportationem, sed et hi, qui tempore, quo capiebatur vel deportabatur pater, in potestate fuerunt, ius inter se consanguinitatis habent, etsi heredes patri non extiterint, sicuti exheredati.
Dig. 38.8.0. Unde cognati.
Dig. 38.8.1pr.
Ulpianus 46 ad ed.
Haec bonorum possessio nudam habet praetoris indulgentiam neque ex iure civili orginem habet: nam eos invitat ad bonorum possessionem, qui iure civili ad successionem admitti non possunt, id est cognatos.
Dig. 38.8.1.1
Ulpianus 46 ad ed.
Cognati autem appellati sunt quasi ex uno nati, aut, ut labeo ait, quasi commune nascendi initium habuerint.
Dig. 38.8.1.2
Ulpianus 46 ad ed.
Pertinet autem haec lex ad cognationes non serviles: nec enim facile ulla servilis videtur esse cognatio.
Dig. 38.8.1.3
Ulpianus 46 ad ed.
Haec autem bonorum possessio, quae ex hac parte edicti datur, cognatorum gradus sex complectitur et ex septimo duas personas sobrino et sobrina natum et natam.
Dig. 38.8.1.4
Ulpianus 46 ad ed.
Cognationem facit etiam adoptio: etenim quibus fiet adgnatus hic qui adoptatus est, isdem etiam cognatus fiet: nam ubicumque de cognatis agitur, ibi sic accipiemus, ut etiam adoptione cognati facti contineantur. evenit igitur, ut is qui in adoptionem datus est tam in familia naturalis patris iura cognationis retineat quam in familia adoptiva nanciscatur: sed eorum tantum cognationem in adoptiva familia nanciscetur, quibus fit adgnatus, in naturali autem omnium retinebit.
Dig. 38.8.1.5
Ulpianus 46 ad ed.
Proximus autem accipietur etiam is qui solus est, quamvis proprie proximus ex pluribus dicitur.
Dig. 38.8.1.6
Ulpianus 46 ad ed.
Proximum accipere nos oportet eo tempore, quo bonorum possessio defertur.
Dig. 38.8.1.7
Ulpianus 46 ad ed.
Si quis igitur proximus cognatus, dum heredes scripti deliberant, diem suum obierit, sequens quasi proximus admittetur, hoc est quicumque fuerit tum deprehensus proximum locum optinens.
Dig. 38.8.1.8
Ulpianus 46 ad ed.
Si quis proximior cognatus nasci speretur, in ea condicione est, ut dici debeat obstare eum sequentibus: sed ubi natus non est, admittemus eum, qui post ventrem proximus videbatur. sed hoc ita demum erit accipiendum, si hic qui in utero esse dicitur vivo eo de cuius bonorum possessione agitur fuit conceptus, nam si post mortem, neque obstabit alii neque ipse admittetur, quia non fuit proximus cognatus ei, quo vivo nondum animax fuerit.
Dig. 38.8.1.9
Ulpianus 46 ad ed.
Si qua praegnas decesserit et utero exsecto partus sit editus, in ea condicione est partus iste, ut matris suae accipere bonorum possessionem possit " unde proximi cognati". sed post senatus consultum orphitianum et " unde legitimi" petere poterit, quia mortis tempore in utero fuit.
Dig. 38.8.1.10
Ulpianus 46 ad ed.
Gradatim autem admittuntur cognati ad bonorum possessionem: ut qui sunt primo gradu, omnes simul admittuntur.
Dig. 38.8.1.11
Ulpianus 46 ad ed.
Si quis apud hostes fuerit mortis tempore eius, de cuius bonorum possessione quaeritur, dicendum est bonorum possessionem peti ab eo posse.
Dig. 38.8.2
Gaius 16 ad ed. provinc.
Hac parte proconsul naturali aequitate motus omnibus cognatis promittit bonorum possessionem, quos sanguinis ratio vocat ad hereditatem, licet iure civili deficiant. itaque etiam vulgo quaesiti liberi matris et mater talium liberorum, item ipsi fratres inter se ex hac parte bonorum possessionem petere possunt, quia sunt invicem sibi cognati, usque adeo ut praegnas quoque manumissa si pepererit, et is qui natus est matri et mater ipsi et inter se quoque qui nascuntur cognati sint.
Dig. 38.8.3
Iulianus 27 Dig.
Capitis deminutione peremuntur cognationes, quae per adoptionem adquisitae sunt. igitur si post mortem verbi gratia fratris adoptivi intra centensimum diem adoptivus frater capite deminutus fuerit, bonorum possessionem accipere non poterit, quae proximitatis nomine fratris defertur: praetorem enim non solum mortis tempus, sed etiam id, quo bonorum possessio petitur, intueri palam est.
Dig. 38.8.4
Ulpianus 6 reg.
Si spurius intestato decesserit, iure consanguinitatis aut adgnationis hereditas eius ad nullum pertinet, quia consanguinitatis itemque adgnationis iura a patre oriuntur: proximitatis autem nomine mater eius aut frater eadem matre natus bonorum possessionem eius ex edicto petere potest.
Dig. 38.8.5
Pomponius 4 ad sab.
Legitimis capite deminutis non datur bonorum possessio iure heredis legitimi, quia non eadem causa eorum est, quae liberorum: sed gradu cognatorum rursus vocantur.
Dig. 38.8.6
Ulpianus 45 ad ed.
Cognatis accusatio nihil obest ad successionem, si accusaverint cognatos suos.
Dig. 38.8.7
Modestinus 6 reg.
Is, qui aliqua ratione servus factus est, manumissione nulla ratione recipit cognationem.
Dig. 38.8.8
Modestinus 14 resp.
Modestinus respondit non ideo minus ad aviae maternae bona ab intestato nepotes admitti, quod vulgo quaesiti proponuntur.
Dig. 38.8.9pr.
Papinianus 6 resp.
Octavi gradus adgnato iure legitimi heredis, etsi non extiterit heres, possessio defertur: ut proximo autem cognato, quamvis extiterit heres, non defertur.
Dig. 38.8.9.1
Papinianus 6 resp.
Fratris filius pro parte heres institutus, cum patruum surdum esse contenderet atque ideo testamentum facere non potuisse, possessionem ut proximus cognatus accepit. ex die mortis temporis haberi rationem placuit, quia verisimile non videbatur tam coniunctum sanguine defuncti valetudinem ignorasse.
Dig. 38.8.10
Scaevola 2 resp.
Intestata reliquit sororem septiciam diverso patre natam et praegnatem matrem ex alio marito: quaero, si mater hereditatem repudiaverit, dum adhuc praegnas est, posteaque enixa fuerit semproniam, an etiam sempronia bonorum titiae possessionem accipere possit. respondit, si mater hereditate exclusa est, eam quae, ut proponeretur, postea nata est, accipere posse.
Dig. 38.9.0. De successorio edicto.
Dig. 38.9.1pr.
Ulpianus 49 ad ed.
Successorium edictum idcirco propositum est, ne bona hereditaria vacua sine domino diutius iacerent et creditoribus longior mora fieret. e re igitur praetor putavit praestituere tempus his, quibus bonorum possessionem detulit, et dare inter eos successionem, ut maturius possint creditores scire, utrum habeant, cum quo congrediantur, an vero bona vacantia fisco sint delata, an potius ad possessionem bonorum procedere debeant, quasi sine successore defuncto.
Dig. 38.9.1.1
Ulpianus 49 ad ed.
Unus enim quisque suam bonorum possessionem repudiare potest, alienam non potest.
Dig. 38.9.1.2
Ulpianus 49 ad ed.
Proinde procurator meus sine mea voluntate meam bonorum possessionem repudiare non potest.
Dig. 38.9.1.3
Ulpianus 49 ad ed.
Per servum delatam bonorum possessionem dominus repudiare potest.
Dig. 38.9.1.4
Ulpianus 49 ad ed.
Tutor impuberis an repudiare possit bonorum possessionem, videamus. et magis est, ne possit: sed ille ex auctoritate tutoris repudiare potest.
Dig. 38.9.1.5
Ulpianus 49 ad ed.
Furiosi curator nequaquam poterit repudiare, quia necdum delata est.
Dig. 38.9.1.6
Ulpianus 49 ad ed.
Qui semel noluit bonorum possessionem petere, perdidit ius eius, etsi tempora largiantur: ubi enim noluit, iam coepit ad alios pertinere bonorum possessio aut fiscum invitare.
Dig. 38.9.1.7
Ulpianus 49 ad ed.
Decretalis bonorum possessio an repudiari possit, videamus. et quidem diebus finiri potest: sed repudiari eam non posse verius est, quia nondum delata est, nisi cum fuerit decreta: rursum posteaquam decreta est, sera repudiatio est, quia quod adquisitum est repudiari non potest.
Dig. 38.9.1.8
Ulpianus 49 ad ed.
Si intra centensimum diem mortuus sit prior, statim sequens admitti potest.
Dig. 38.9.1.9
Ulpianus 49 ad ed.
Quod dicimus " intra dies centum bonorum possessionem peti posse", ita intellegendum est, ut et ipso die centensimo bonorum possessio peti possit, quemadmodum intra kalendas etiam ipsae kalendae sunt. idem est et si " in diebus centum" dicatur.
Dig. 38.9.1.10
Ulpianus 49 ad ed.
Quibus ex edicto bonorum possessio dari potest, si quis eorum aut dari sibi noluerit aut in diebus statutis non admiserit, tunc ceteris bonorum possessio perinde competit, ac si prior ex eo numero non fuerit.
Dig. 38.9.1.11
Ulpianus 49 ad ed.
Sed videndum est, an inter ceteros ipse quoque qui exclusus est admittatur. ut puta filius est in potestate: delata est ei bonorum possessio ex prima parte, unde liberis defertur: exclusus est tempore aut repudiatione: ceteris defertur: sed ipse sibi succedat ex hac successoria parte? et magis est, ut succedat, ut unde legitimi possit petere et post hos suo ordine ex illa parte, unde proximi cognati vocantur. et hoc iure utimur, ut admittatur: poterit igitur ex sequenti parte succedere ipse sibi. item hoc dici poterit et in secundum tabulas bonorum possessione, ut, si secundum tabulas non petierit bonorum possessionem is qui potuit et ab intestato succedere, ipse sibi succedat.
Dig. 38.9.1.12
Ulpianus 49 ad ed.
Largius tempus parentibus liberisque petendae bonorum possessionis tribuitur, in honorem sanguinis videlicet, quia artandi non erant, qui paene ad propria bona veniunt. ideoque placuit eis praestitui annum, scilicet ita moderate, ut neque ipsi urguerentur ad bonorum possessionis petitionem neque bona diu iacerent. sane nonnumquam urguentibus creditoribus interrogandi sunt in iure, an sibi bonorum possessionem admittant, ut, si repudiare se dicant, sciant creditores, quid sibi agendum esset: si deliberare se adhuc dicant, praecipitandi non sunt.
Dig. 38.9.1.13
Ulpianus 49 ad ed.
Si quis autem a patre suo impuberi filio sit substitutus, non intra annum, sed intra diem centensimum bonorum possessionem petere poterit.
Dig. 38.9.1.14
Ulpianus 49 ad ed.
Non solum autem cum suo nomine veniunt liberi parentesque, hoc eis tribuitur, verum etiam si servus eius, qui ex liberis patentibusque est, heres institutus est, intra annum competit bonorum possessio: persona enim ea est, quae meruit hoc beneficium, quae petat.
Dig. 38.9.1.15
Ulpianus 49 ad ed.
Sed et si pater emancipati filii bonorum possessionem contra tabulas accipere velit, anni tempus ei competere constat.
Dig. 38.9.1.16
Ulpianus 49 ad ed.
Et generaliter ait iulianus ex omnibus causis liberis parentibusque intra annum bonorum possessionem competere.
Dig. 38.9.2
Papinianus 6 resp.
Inferioris gradus cognatus beneficium edicti successorii non habuit, cum prior ex propria parte possessionem accepisset: nec ad rem pertinuit, quod abstinendi facultatem ob auxilium aetatis prior cognatus acceperat. igitur fisco vacantia bona recte deferri placuit.
Dig. 38.10.0. De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.
Dig. 38.10.1pr.
Gaius 8 ad ed. provinc.
Gradus cognationis alii superioris ordinis sunt, alii inferioris, alii ex transverso sive a latere. superioris ordinis sunt parentes. inferioris liberi. ex transverso sive a latere fratres et sorores liberique eorum.
Dig. 38.10.1.1
Gaius 8 ad ed. provinc.
Sed superior quidem et inferior cognatio a primo gradu incipit, ex transverso sive a latere nullus est primus gradus et ideo incipit a secundo. itaque in primo gradu cognationis superioris quidem et inferioris ordinis cognati possunt concurrere, ex transverso vero numquam eo gradu quisquam concurrere potest. at in secundo et tertio et deinceps in ceteris possunt etiam ex transverso quidam concurrere et cum superioris ordinis cognatis.
Dig. 38.10.1.2
Gaius 8 ad ed. provinc.
Sed admonendi sumus, si quando de hereditate vel bonorum possessione quaeramus, non semper eos, qui eiusdem gradus sint, concurrere.
Dig. 38.10.1.3
Gaius 8 ad ed. provinc.
Primo gradu sunt supra pater mater. infra filius filia.
Dig. 38.10.1.4
Gaius 8 ad ed. provinc.
Secundo gradu sunt supra avus avia. infra nepos neptis. ex transverso frater soror.
Dig. 38.10.1.5
Gaius 8 ad ed. provinc.
Tertio gradu sunt supra proavus proavia. infra pronepos proneptis. ex transverso fratris sororisque filius filia: et convenienter patruus amita, avunculus matertera.
Dig. 38.10.1.6
Gaius 8 ad ed. provinc.
Quarto gradu sunt supra abavus abavia. infra abnepos abneptis. ex transverso fratris sororisque nepos neptis: et convenienter patruus magnus amita magna ( id est avi frater et soror), avunculus magnus matertera magna ( id est aviae frater et soror): item fratres patrueles sorores patrueles ( id est qui quaeve ex duobus fratribus progenerantur), item consobrini consobrinaeque ( id est qui quaeve ex duabus sororibus nascuntur, quasi consororini), item amitini amitinae ( id est qui quaeve ex fratre et sorore propagantur). sed fere vulgus omnes istos communi appellatione consobrinos vocant.
Dig. 38.10.1.7
Gaius 8 ad ed. provinc.
Quinto gradu sunt supra atavus atavia. infra adnepos adneptis. ex transverso fratris et sororis pronepos proneptis: et convenienter propatruus et proamita ( id est proavi frater et soror), proavunculus et promatertera ( id est proaviae frater et soror): item fratris patruelis sororis patruelis filius filia, et similiter consobrini consobrinae, item amitini amitinae filius filia: propior sobrino propior sobrina ( isti sunt patrui magni amitae magnae, avunculi magni materterae magnae filius filia),
Dig. 38.10.2
Ulpianus 46 ad ed.
Hoc est patris eius, de cuius cognatione quaeritur, consobrinus consobrina sive frater patruelis.
Dig. 38.10.3pr.
Gaius 8 ad ed. provinc.
Sexto gradu sunt supra triavus triavia. infra trinepos trineptis. ex transverso fratris et sororis abnepos abneptis: et convenienter abpatruus abamita ( id est abavi frater et soror), abavunculus abmatertera ( id est abaviae frater et soror): item patrui magni amitae magnae, avunculi magni materterae magnae nepos neptis: item fratris patruelis sororis patruelis, consobrini consobrinae, amitini amitinae nepos neptis: propatrui proamitae, proavunculi promaterterae filius filia. item qui ex fratribus patruelibus aut consobrinis aut amitinis undique propagantur, quae proprie sobrini vocantur.
Dig. 38.10.3.1
Gaius 8 ad ed. provinc.
In septimo gradu quam multae esse possint personae, ex his quae diximus satis apparet.
Dig. 38.10.3.2
Gaius 8 ad ed. provinc.
Admonendi tamen sumus parentium liberorumque personas semper duplari: avum enim et aviam tam maternos quam paternos intellegemus, item nepotes neptesque tam ex filio quam ex filia: quam rationem scilicet in omnibus deinceps gradibus supra infraque sequemur.
Dig. 38.10.4pr.
Modestinus 12 pand.
Non facile autem, quod ad nostrum ius attinet, cum de naturale cognatione quaeritur, septimum gradum quis excedit, quatenus ultra eum fere gradum rerum natura cognatorum vitam consistere non patitur.
Dig. 38.10.4.1
Modestinus 12 pand.
Cognati ab eo dici putantur, quod quasi una communiterve nati vel ab eodem orti progenitive sint.
Dig. 38.10.4.2
Modestinus 12 pand.
Cognationis substantia bifariam apud romanos intellegitur: nam quaedam cognationes iure civili, quaedam naturali conectuntur, nonnumquam utroque iure concurrente et naturali et civili copulatur cognatio. et quidem naturalis cognatio per se sine civili cognatione intellegitur quae per feminas descendit, quae vulgo liberos peperit. civilis autem per se, quae etiam legitima dicitur, sine iure naturali cognatio consistit per adoptionem. utroque iure consistit cognatio, cum iustis nuptiis contractis copulatur. sed naturalis quidem cognatio hoc ipso nomine appellatur: civilis autem cognatio licet ipsa quoque per se plenissime hoc nomine vocetur, proprie tamen adgnatio vocatur, videlicet quae per mares contingit.
Dig. 38.10.4.3
Modestinus 12 pand.
Sed quoniam quaedam iura inter adfines quoque versantur, non alienum est hoc loco de adfinibus quoque breviter disserere. adfines sunt viri et uxoris cognati, dicti ab eo, quod duae cognationes, quae diversae inter se sunt, per nuptias copulantur et altera ad alterius cognationis finem accedit: namque coniugendae adfinitatis causa fit ex nuptiis.
Dig. 38.10.4.4
Modestinus 12 pand.
Nomina vero eorum haec sunt: socer socrus, gener nurus, noverca vitricus, privignus privigna.
Dig. 38.10.4.5
Modestinus 12 pand.
Gradus autem adfinitati nulli sunt.
Dig. 38.10.4.6
Modestinus 12 pand.
Et quidem viri pater uxorisque socer, mater autem eorum socrus appellatur, cum apud graecos proprie viri pater hekuros, mater vero hekura vocitetur, uxoris autem pater penveros et mater penvera vocatur. filii autem uxor nurus, filiae vero vir gener appellatur. uxor liberis ex alia uxore natis noverca dicitur, matris vir ex alio viro natis vitricus appellatur: eorum uterque natos aliunde privignos privignasque vocant. potest etiam sic definiri. socer est uxoris meae pater, ego illius sum gener: socer magnus dicitur uxoris meae avus, ego illius sum progener: et retro pater meus uxoris meae socer est, haec illi nurus: et avus meus uxoris meae socer magnus est, illa illi pronurus. item prosocrus mihi uxoris meae avia est, ego illius sum progener: et retro mater mea uxoris meae socrus est, illa huic nurus: et avia mea uxoris meae socrus magna est et uxor mea illi pronurus est. privignus est uxoris meae filius ex alio viro natus, ego illi sum vitricus: et in contrarium uxor mea liberis, quos ex alia uxore habeo, noverca dicitur, liberi mei illi privigni. viri frater levir. is apud graecos dayr appellatur, ut est apud homerum relatum: sic enim helena ad hectorem dicit: daer emeio kunos kakomyxanou okruoessys. viri soror glos dicitur, apud graecos galws. duorum fratrum uxores ianitrices dicuntur, apud graecos einateres. quod uno versu idem homerus significat: ye tines galown y einaterwn eupeplwn.
Dig. 38.10.4.7
Modestinus 12 pand.
Hos itaque inter se, quod adfinitatis causa parentium liberorumque loco habentur, matrimonio copulari nefas est.
Dig. 38.10.4.8
Modestinus 12 pand.
Sciendum est neque cognationem neque adfinitatem esse posse, nisi nuptiae non interdictae sint, ex quibus adfinitas coniungitur.
Dig. 38.10.4.9
Modestinus 12 pand.
Libertini libertinaeque inter se adfines esse possunt.
Dig. 38.10.4.10
Modestinus 12 pand.
In adoptionem datus aut emancipatus quascumque cognationes adfinitatesque habuit, retinet, adgnationis iura perdit. sed in eam familiam, ad quam per adoptionem venit, nemo est illi cognatus praeter patrem eosve, quibus adgnascitur: adfinis autem ei omnino in ea familia nemo est.
Dig. 38.10.4.11
Modestinus 12 pand.
Is cui aqua et igni interdictum est aut aliquo modo capite deminutus est ita, ut libertatem et civitatem amitteret, et cognationes et adfinitates omnes, quas ante habuit, amittit.
Dig. 38.10.5
Paulus 6 ad plaut.
Si filium naturalem emancipavero et alium adoptavero, non esse eos fratres: si filio meo mortuo titium adoptavero, videri eum defuncti fratrem fuisse arrianus ait.
Dig. 38.10.6pr.
Ulpianus 5 ad l. iul. et pap.
Labeo scribit nepotis ex filia mea nati uxorem nurum mihi esse.
Dig. 38.10.6.1
Ulpianus 5 ad l. iul. et pap.
Generi et nurus appellatione sponsus quoque et sponsa continetur: item socri et socrus appellatione sponsorum parentes contineri videntur.
Dig. 38.10.7
Scaevola 4 reg.
Privignus etiam is est, qui volgo conceptus ex ea natus est quae postea mihi nupsit, aeque et is qui, cum in concubinatu erat mater eius, natus ex ea est eaque postea alii nupta sit.
Dig. 38.10.8
Pomponius 1 enchir.
Servius recte dicebat socri et socrus et generi et nurus appellationem etiam ex sponsalibus adquiri.
Dig. 38.10.9
Paulus 4 sent.
Stemmata cognationum directo limite in duas lineas separantur, quarum altera superior, altera inferior: ex superiore autem et secundo gradu transversae lineae pendent, quas omnes latiore tractatu habito in librum singularem conteximus.
Dig. 38.10.10pr.
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Iuris consultus cognatorum gradus et adfinium nosse debet, quia legibus hereditates et tutelae ad proximum quemque adgnatum redire consuerunt: sed et edicto praetor proximo cuique cognato dat bonorum possessionem: praeterea lege iudiciorum publicorum contra adfines et cognatos testimonium inviti dicere non cogimur.
Dig. 38.10.10.1
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Nomen cognationis a graeca voce dictum videtur: suggeneis enim illi vocant, quos nos cognatos appellamus.
Dig. 38.10.10.2
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Cognati sunt et quos adgnatos lex duodecim tabularum appellat, sed hi sunt per patrem cognati ex eadem familia: qui autem per feminas coniunguntur, cognati tantum nominantur.
Dig. 38.10.10.3
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Proximiores ex adgnatis sui dicuntur.
Dig. 38.10.10.4
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Inter adgnatos igitur et cognatos hoc interest quod inter genus et speciem: nam qui est adgnatus, et cognatus est, non utique autem qui cognatus est, et adgnatus est: alterum enim civile, alterum naturale nomen est.
Dig. 38.10.10.5
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Non parcimus his nominibus, id est cognatorum, etiam in servis: itaque parentes et filios fratresque etiam servorum dicimus: sed ad leges serviles cognationes non pertinent.
Dig. 38.10.10.6
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Cognationis origo et per feminas solas contingit: frater enim est et qui ex eadem matre tantum natus est: nam qui eundem patrem habent, licet diversas matres, etiam adgnati sunt.
Dig. 38.10.10.7
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Parentes usque ad tritavum apud romanos proprio vocabulo nominantur: ulteriores qui non habent speciale nomen maiores appellantur: item liberi usque ad trinepotem: ultra hos posteriores vocantur.
Dig. 38.10.10.8
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Sunt et ex lateribus cognati, ut fratres sororesque et ex his prognati: item patrui amitae et avunculi et materterae.
Dig. 38.10.10.9
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Nam quotiens quaeritur, quanto gradu quaeque persona sit, ab eo incipiendum est cuius de cognatione quaerimus: et si ex inferioribus aut superioribus gradibus est, recta linea susum versum vel deorsum tendentium facile inveniemus gradus, si per singulos gradus proximum quemque numeramus: nam qui ei, qui mihi proximo gradu est, proximus est, secundo gradu est mihi: similiter enim accedentibus singulis crescit numerus. idem faciendum in transversis gradibus: sic frater secundo gradu est, quoniam patris vel matris persona, per quos coniungitur, prior numeratur.
Dig. 38.10.10.10
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Gradus autem dicti sunt a similitudine scalarum locorumve proclivium, quos ita ingredimur, ut a proximo in proximum, id est in eum, qui quasi ex eo nascitur, transeamus.
Dig. 38.10.10.11
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Nunc singulos gradus numeramus.
Dig. 38.10.10.12
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Primo gradu cognationis sunt susum versum duo pater et mater. deorsum versum duo filius et filia: qui tamen et plures esse possunt.
Dig. 38.10.10.13
Paulus l.S. de grad. et adfin.
Secundo gradu duodecim personae continentur hae. avus, hoc est patris et matris pater. item avia, similiter tam paterna quam materna. frater quoque per utrumque parentem accipitur, id est aut per matrem tantum aut per patrem aut per utrumque, id est ex utroque parente eodem. sed hic numerum non auget, quod nihil differt hic ab eo, qui eundem patrem habet tantum, nisi quod is eosdem cognatos t