HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO

LIBER IX

I. In Graeciam Philippus cum venisset, sollicitatus paucarum civitatium direptione et ex praeda modicarum urbium quantae opes universarum essent animo prospiciens, bellum toti Graeciae inferre statuit. 2 In cuius emolumentum egregie pertinere ratus, si Byzantium, nobilem et maritimam urbem, receptaculum terra marique copiis suis futurum, in potestatem redegisset, eandem claudentem sibi portas obsidione cinxit. 3 Haec namque urbs condita primo a Pausania, rege Spartanorum, et per septem annos possessa fuit; dein variante victoria nunc Lacedaemoniorum, nunc Atheniensium iuris habita est, 4 quae incerta possessio effecit, ut nemine quasi suam auxiliis iuvante libertatem constantius tueretur. 5 Igitur Philippus longa obsidionis mora exhaustus pecuniae conmercium de piratica mutuatur. 6 Captis itaque CLXX navibus mercium et distractis anhelantem inopiam paululum recreavit. 7 Deinde, ne unius urbis obpugnatione tantus exercitus teneretur, profectus cum fortissimis multas Chersonensi urbes expugnat, 8 filiumque Alexandrum, decem et octo annos natum, ut sub militia patris tirocinii rudimenta deponeret, ad se arcessit. 9 In Scythiam quoque praedandi causa profectus est, more negotiantium inpensas belli alio bello refecturus.

II. Erat eo tempore rex Scytharum Atheas, qui cum bello Histrianorum premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petit, in successionem eum regni Scythiae adoptaturus; 2 cum interim Histrianorum rex decedens et metu belli et auxiliorum necessitate Scythas solvit. 3 Itaque Atheas remissis Macedonibus nuntiari Philippo iubet, neque auxilium eius se petisse neque adoptionem mandasse; 4 nam neque vindicta Macedonum egere Scythas, quibus meliores forent, neque heredem sibi incolumi filio deesse. 5 His auditis Philippus legatos ad Atheam mittit inpensae obsidionis portionem petentes, ne inopia deserere bellum cogatur; 6 quod eo promptius eum facere debere, quod missis a se in auxilium eius militibus ne sumptum quidem viae, non modo officii pretia dederit. 7 Atheas inclementiam caeli et terrae sterilitatem causatus, quae non patrimoniis ditet Scythas, sed vix alimentis exhibeat, respondit nullas sibi opes esse, quibus tantum regem expleat; 8 et turpius putare parvo defungi quam totum abnuere; 9 Scythas autem virtute animi et duritia corporis, non opibus censeri. 10 Quibus inrisus Philippus soluta obsidione Byzantii Scythica bella adgreditur, praemissis legatis, quo securiores faceret, qui nuntient Atheae: dum Byzantium obsidet, vovisse se statuam Herculi, 11 ad quam in ostio Histri ponendam se venire, pacatum accessum ad religionem dei petens, amicus ipse Scythis venturus. 12 Ille, si voto fungi vellet, statuam sibi mitti iubet; non modo ut ponatur, verum etiam ut inviolata maneat pollicetur; exercitum autem fines ingredi negat se passurum. 13 Ac si invitis Scvthis statuam ponat, eo digresso sublaturum versurumque aes statuae in aculeos sagittarum. 14 His utrimque inritatis animis proelium committitur. Cum virtute et animo praestarent Scythae, astu Philippi vincuntur. 15 XX milia puerorum ac feminarum capta, pecoris magna vis, auri argentique nihil. Ea primum fides inopiae Scythicae fuit. 16 XX milia nobilium equarum ad genus faciendum in Macedoniam missa.

III. Sed revertenti ab Scythia Triballi Philippo occurrunt; negant se transitum daturos, ni portionem praedae accipiant. 2 Hinc iurgium et mox proelium; in quo ita in femore vulneratus est Philippus, ut per corpus eius equus interficeretur. 3 Cum omnes occisum putarent, praeda amissa est. Ita Scythica velut devota spolia paene luctuosa Macedonibus fuere. 4 Vbi vero ex vulnere primum convaluit, diu dissimulatum bellum Atheniensibus infert, 5 quorum causae Thebani se iunxere, metuentes, ne victis Atheniensibus veluti vicinum incendium belli ad se transiret. 6 Facta igitur inter duas paulo ante infestissimas civitates societate legationibus Graeciam fatigant; communem hostem putant communibus viribus submovendum; 7 neque enim cessaturum Philippum, si prospere prima successerint, nisi omnem Graeciam domuerit. 8 Motae quaedam civitates Atheniensibus se iungunt; quasdam autem ad Philippum belli metus traxit. 9 Proelio commisso, cum Athenienses longe maiore militum numero praestarent, adsiduis bellis indurata virtute Macedonum vincuntur. 10 Non tamen inmemores pristinae gloriae cecidere; quippe adversis vulneribus omnes loca, quae tuenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. 11 Hic dies universae Graeciae et gloriam dominationis et vetustissimam libertatem finivit.

IV. Huius victoriae callide dissimulata laetitia. Denique non solita sacra Philippus illa die fecit, non in convivio risit, non ludos inter epulas adhibuit, non coronas aut unguenta sumpsit, et quantum in illo fuit, ita vicit, ut victorem nemo sentiret. 2 Sed nec regem se Graeciae, sed ducem appellari iussit. 3 Atque ita inter tacitam laetitiam et dolorem hostium temperavit, ut neque apud suos exultasse neque apud victos insultasse videretur. 4 Atheniensibus, quos passus infestissimos fuerat, et captivos gratis remisit et bello consumptorum corpora sepulturae reddidit, reliquiasque funerum ut ad sepulcra maiorum deferrent ultro hortatus est. 5 Super haec Alexandrum filium cum amico Antipatro, qui pacem cum his amicitiamque iungeret, Athenas misit. 6 Thebanorum porro non solum captivos, verum etiam interfectorum sepulturam vendidit. 7 Principes civitatis alios securi percussit, alios in exilium redegit, bonaque omnium occupavit. 8 Pulsos deinde per iniuriam in patriamrestituit. Ex horum numero trecentos exules iudices rectoresque civitati dedit. 9 Apud quos cum potentissimi quique rei eius ipsius criminis postularentur, quod per iniuriam se in exilium egissent, huius constantiae fuerant, ut omnes se auctores faterentur meliusque cum re publica actum, cum damnati essent quam cum restituti, contenderent. 10 Mira prorsus audacia: de iudicibus vitae necisque suae, quemadmodum possunt, sententiam ferunt contemnuntque absolutionem, quam dare inimici possunt, et quoniam rebus nequeunt ulcisci, verbis usurpant libertatem.

V. Conpositis in Graecia rebus Philippus omnium civitatum legatos ad firmandum rerum praesentium statum evocari Corinthum iubet. 2 Ibi pacis legem universae Graeciae pro meritis singularum civitatum statuit, consiliumque omnium veluti unum senatum ex omnibus legit. 3 Soli Lacedaemonii et regem et leges contempserunt, servitutem, non pacem rati, quae non ipsis civitatibus conveniret, sed a victore ferretur. 4 Auxilia deinde singularum civitatum describuntur, sive adiuvandus ea manu rex oppugnante aliquo foret seu duce illo bellum inferendum. 5 Neque enim dubium erat imperium Persarum his apparatibus peti. 6 Summa auxiliorum CC milia peditum fuere et equitum XV milia. 7 Extra hanc summam et Macedoniae exercitus erant et confinis domitarum gentium barbaria. 8 Initio veris tres duces in Asiam Persarum iuris praemittit, 9 Parmenionem, Amyntam et Attalum, cuius sororem nuper expulsa Alexandri matre Olympiade propter stupri suspitionem in matrimonium receperat.

VI. Interea, dum auxilia a Graecia coeunt, nuptias Cleopatrae filiae et Alexandri, quem regem Epiri fecerat, celebrat. 2 Dies erat pro magnitudine duorum regum, et conlocantis filiam et uxorem ducentis, apparatibus insignis. 3 Sed nec ludorum magnificentia deerat; ad quorum spectaculum Philippus cum sine custodibus corporis medius inter duos Alexandros, filium generumque, contenderet, 4 Pausanias, nobilis ex Macedonibus adulescens, nemini suspectus, occupatis angustiis Philippum in transitu obtruncat diemque laetitiae destinatum foedum luctu funeris facit. 5 His primis pubertatis annis stuprum per iniuriam passus ab Attalo fuerat, cuius indignitati haec etiam foeditas accesserat. 6 Nam perductum in convivium solutumque mero Attalus non suae tantum, verum et convivarum libidini velut scortorum iure subiecerat ludibriumque omnium inter aequales reddiderat. 7 Hanc rem aegre ferens Pausanias querelam Philippo saepe detulerat. 8 Cum variis frustrationibus non sine risu differretur et honoratum insuper ducatu adversarium cerneret, iram in ipsum Philippum vertit ultionemque, quam ab adversario non poterat, ab iniquo iudice exegit.

VII. Creditum est etiam inmissum ab Olympiade, matre Alexandri, fuisse, nec ipsum Alexandrum ignarum paternae caedis extitisset; 2 quippe non minus Olympiada repudium et praelatam sibi Cleopatram quam stuprum Pausaniam doluisse. 3 Alexandrum quoque regni aemulum fratrem ex noverca susceptum timuisse; eoque factum, ut in convivio antea primum cum Attalo, mox cum ipso patre iurgaret, 4 adeo ut etiam stricto gladio eum Philippus consectatus sit aegreque a filii caede amicorum precibus exoratus. 5 Quamobrem Alexander ad avunculum se in Epirum cum matre, inde ad reges Illyriorum contulerat; 6 vixque revocanti mitigatus est patri precibusque cognatorum aegre redire conpulsus. 7 Olympias quoque fratrem suum Alexandrum, Epiri regem, in bellum subornabat pervicissetque, ni filiae nuptiis pater generum occupasset. 8 His stimulis irarum utrique Pausaniam de inpunitate stupri sui querentem ad tantum facinus inpulisse creduntur. 9 Olympias certe fugienti percussori etiam equos habuit praeparatos. 10 Ipsa deinde audita regis nece cum titulo officii ad exequias cucurrisset, in cruce pendentis Pausaniae capiti eadem nocte, qua venit, coronam auream inposuit, quod nemo alius audere nisi haec superstite Philippi filio potuisset. 11 Paucos deinde post dies refixum corpus interfectoris super reliquias mariti cremavit et tumulum ei e¢dem fecit in loco parentarique eidem quotannis incussa populo superstitione curavit. 12 Post haec Cleopatram, a qua pólsa Philippi matrimonio fuerat, in gremio eius prius filia interfecta, finire vitam suspendio coegit, spectaculoque pendentis ultionem potita est, ad quam per parricidium festinaverat. 13 Novissime gladium illum, quo rex percussus est, Apollini sub nomine Myrtales consecravit, hoc enim nomen ante Olympiadis parvulae fuit. 14 Quae omnia ita palam facta sunt, ut timuisse videatur, ne facinus ab ea commissum non probaretur.

VIII. Decessit Philippus XL et septem annorum, cum annis XXV regnasset. 2 Genuit ex Larissaea saltatrice filium Arridaeum, qui post Alexandrum regnavit. 3 Habuit et multos alios filios ex variis matrimoniis regio more susceptos, qui partim fato, partim ferro periere. 4 Fuit ex armorum quarr. conviviorum apparatibus studiosior, 5 cui maximae opes erant instrumenta bellorum; divitiarum quaestu quam custodia sollertior. 6 Itaque inter cotidianas rapinas semper inops erat. 7 Misericordia in eo et perfidia pari iure dilectae. Nulla apud eum turpis ratio vincendi. 8 Blandus pariter et insidiosus, adloquio qui plura promitteret quam praestaret; in seria et iocos artifex. 9 Amicitias utilitate, non fide colebat. Gratiam fingere in odio, instruere inter concordantes odia, apud utrumque gratiam quaerere sollemnis illi consuetudo. 10 Inter haec eloquentia et insignis oratio, acuminis et sollertiae plena, ut nec ornatui facilitas nec facilitati inventionum deesset ornatus. 11 Huic Alexander filius successit et virtute et vitiis patre maior. 12 Itaque vincendi ratio utrique diversa. Hic aperta, ille artibus bella tractabat. Deceptis ille gaudere hostibus, hic palam fusis. 13 Prudentior ille consilio, hic animo magnificentior. 14 Iram pater dissimulare, plerumque etiam vincere; hic ubi exarsisset, nec dilatio ultionis nec modus erat. 15 Vini nimis uterque avidus, sed ebrietatis diversa vitia. Patri mos erat etiam de convivio in hostem procurrere, manum conserere, periculis se temere offerre; Alexander non in hostem, sed in suos saeviebat. 16 Quam ob rem saepe Philippum vulneratum proelia remisere, hic amicorum interfector convivio frequenter excessit. 17 Regnare ille cum amicis nolebat, hic in amicos regna exercebat. Amari pater malle, hic metui. 18 Litterarum cultus utrique similis. Sollertiae pater maioris, hic fidei. 19 Verbis atque oratione Philippus, hic rebus moderatior. 20 Parcendi victis filio animus et promptior et honestior. Frugalitati pater, luxuriae filius magis deditus erat. 21 Quibus artibus orbis imperii fundamenta pater iecit, operis totius gloriam filius consummavit.

Justin The Latin Library The Classics Page