JANVS SECVNDVS
EPITHALAMIUM

[1] Hora suauicula, et uoluptuosa,
Hora blanditiis, lepore, risu,
Hora deliciis, iocis, susurris,
Hora suauiolis, parique magnis

[5] Cum Diis et Ioue transigenda forte;
Hora qua poterat beatiorem
Nec Gnydi Dea sancta polliceri;
Nec qui cum pharetra pererrat orbem,
Curis gaudia delicata iniscens,

[10] Penna splendidus aurea Cupido;
Magni pronuba nec soror Tonantis;
Nec qui floridulas Hymen puellas
Raptas e gremio tenace matrum
Inuoluit cupidis uiri lacertis

[15] Rupis incola floriger canorx,
Aduecta est, serie rotante caeli.
O felix iuuenis, puella felix!
Felix sponse, cul cupita flamma
Iam nunc in geminis quiescet ulnis,

[20] Puella aetheria beata forma,
Qualem magna Venus, uelitque Iuno,
Et quae casside Martia refulget
Sancto uertice procreata Pallas,
Si iunctae statuant adire ualles

[25] Umbrosas iterum uirentis Idae,
Qua spectanda uel haec, uel húc, uel illa,
Quouis iudicio superba malum
Victrix aureolum reportet astris.
O felix iuuenis, puella felix!

[30] Felix sponsa, cui cupitus ardor
Affusus modo lectulo in beato,
Stringet colla tenacibus lacertis,
Insigni iuuenis uenustus ore,
Istis qui roseis tuis labellis,

[35] Istis qui niueis tuis papillis,
Isto qui rutilante crine tactus,
Isto lumine qui loquace uictus,
Iampridem tacito uoratur igni,
Lentumque increpat usque et usque solem,

[40] Tardamque inuocat usque et usque lunam.
O felix iuuenis, puella felix I
Votis feruide sponse, parce uotis,
Et suspiria mitte, mitte questus,
Tempus accelerat suaue : mitis

[45] Exaudit gemitus Venus suorum ;
Condit Cynthius ora, condit ora,
Seque gurgite perluens Ibero
Cedit noctiuag locum Sorori.
Et quo gratior haud relucet ignis

[50] Coniunctis animis amore dulci,
Producit caput, emicatque caelo
Ductor Hesperus aureae cateruie.
O felix iuuenis, puella felix
Iam uirgo thalamum subibit, unde

[55] Ne uirgo redeat, marite, cura.
Iam uirgo niueis locata fulcris
Aduentum cupiet tuum, tremetque,
Perfusa ingenuo rubore malas
Forsan et lacrymis genx madebunt,

[60] Et suspiria fundet, et querelas.
At tu nil remoratus, et querelas,
Et suspiria, lacrymasque tolles,
Abstergens oculos tuo ore, dulce
Murmur pro querimoniis reponens.

[65] O felix iuuenis, puella felix!
Ergo, membra ubi uirginis decorae
Felix candida lectulus fouebit,
Membra languidulo parata somno,
Et molli quoque te toro locatum,

[70] Supra purpureos beata reges,
Supra constituet Iouem Dione;
Mox te blandidicis parare rixis,
Mox te molliculae parare pugnae,
Motus occipies calore iusto

[75] Belli prospera signa non cruenti
Figens mille proteruus hic et illic,
Collo basia multa, multa malis,
Labris basia plura, plura ocellis.
Repugnabit, et improbum uocabit,

[80] Et dicet : « Satis est » tremente uote,
Arcebitque manu proterua labra,
Propelletque manu manum proteruam.
O noctem ter, et amplius beatam!
Pugnet strenua, pugnet illa! pasci

[85] Pugnando teneri uolunt Amores.
Pugnando tibi duplicatus ardor
Vires sufficiet nouas in arma;
Tune per candida colla, tune per illud
Quod certat ebori nitore pectus,

[90] Tune per crura tenella, perque uentrem,
Et quae proxima sunt et huit et illis,
Saltu uolue agili manum salacem,
Et tot millia iunge basiorum,
Quod caelum rutilos tenebit ignes.

[95] O noctem quater et quater beatam!
Nec desint tibi blandulaeque uotes,
Et quzecunque iuuant perita uerba
Nec cum murmure sibili suaues,
Quales dant Zephyro sonante blandum

[100] Frondes; quale columba, quale cycnus
Annosus moriente spirat ore,
Donec uicta potentibus sagittis,
Et cco Pueri uolantis igne,
Paulatim minus et minus seuera,

[105] Ponet purpureum toro pudorem,
Collum in brachia nexuosa dedens,
Collo brachia nexuosa stringens.
O noctem quater, o quater beatam!
Tune, tune oscula delicata sumes,

[110] Nullis contemerata quae rapinis
Haerebunt uario morata nexu.
Tune lusus similes, paresque uirgo
Reddet delicias, et os hiulcum
Iampridem patulo licenter ori

[115] Committens. animae libidinoso
Fragrantis cupidum beabit haustu.
Mox Insu quoque molliore ludens,
Dicet blanditias suauiores,
Emittet digitos licentiores,

[120] Finget nequitiam salaciorem.
O noctem nimis et nimis beatam!
Tune arma expedienda, tune ad arma
Et Venus uocat, et uocat Cupido.
Tune in uulnera grata proruendum.

[125] Huc, illuc agilis feratur hasta,
Quam crebro furibunda uerset ictu
Non Martis soror, ast amica Martis,
Semper laeta nouo cruore, Cypris.
Nec quies lateri laborioso

[130] Detur, mobilibus nec ulla coxis,
Donec deficiente uoce anhela,
Donec deficientibus medullis,
Membris languidulis, madens uterque
Sudabit uarii liquoris undas.

[135] O noctem nimis, o nimis beatam!
Sudate ut libet, et diesque longas,
Noctesque exigite impotente lusu ;
Et breui date liberosque dulces,
Et longo ordine blandulos nepotes,

[140] Qua uobis senii minuta turba
Olim sollicitos leuabit annos,
Arcebit querulos toro dolores,
Languentum tremulos fouebit artus,
Componet tumulo pios parentes.

[145] O felix iuuenis, puella felix!

Neo-Latin The Latin Library The Classics Page