JANVS SECVNDVS
BASIA

Basium 1

Cum Venus Ascanium super alta Cythera tulisset,
      sopitum teneris imposuit violis,
albarum nimbos circumfuditque rosarum,
      et totum liquido sparsit odore locum:
mox veteres animo revocavit Adonidis ignes,
      notus et irrepsit ima per ossa calor.
O, quoties voluit circumdare colla nepotis!
      O, quoties, 'Talis,' dixit, 'Adonis erat'!
Sed placidam pueri metuens turbare quietem
      fixit vicinis basia mille rosis.
Ecce calent illae, cupidaeque per ora Diones
      aura susurranti flamine lenta subit.
Quotque rosas tetigit, tot basia nata repente
      gaudia reddebant multiplicata deae.
At Cytherea, natans niveis per nubila cycnis,
      ingentis terrae coepit obire globum.
Triptolemique modo, fecundis oscula glebis
      sparsit, et ignotos ter dedit ore sonos.
Inde seges felix nata est mortalibus aegris,
      inde medela meis unica nata malis.
Salvete aeternum, miserae moderamina flammae,
      Humida de gelidis Basia nata rosis.
En ego sum, vestri quo Vate canentur honores,
      nota Medusaei dum iuga montis erunt,
et memor Aeneadum, stirpisque disertus amatae,
      mollia Romulidum verba loquetur Amor.

Basium 2

Vicina quantum vitis lascivit in ulmo,
      et tortiles per ilicem
bracchia proceram stringunt immensa corymbi,
      tantum, Neaera, si queas
in mea nexilibus proserpere colla lacertis;
      tali, Neaera, si queam
candida perpetuum nexu tua colla ligare,
      iungens perenne basium;
tunc me nec Cereris, nec amici cura Lyaei,
      soporis aut amabilis,
Vita, tuo de purpureo divelleret ore:
      sed mutuis in osculis
defectos, ratis una duos portaret amantes
      ad pallidam Ditis domum.
Mox per odoratos campos, et perpetuum ver,
      produceremur in loca,
semper ubi, antiquis in amoribus, Heroinae
      Heroas inter nobiles,
aut ducunt choreas, alternave carmina laetae
      in valle cantant myrtea;
qua violisque, rosisque, et flavicomis narcissis
      umbraculis trementibus,
illudit lauri nemus, et crepitante susurro
      tepidi suave sibilant
aeternum Zephyri, nec vomere saucia tellus
      fecunda solvit ubera.
Turba beatorum nobis assurgeret omnis;
      inque herbidis sedilibus
inter Maeonidas prima nos sede locarent;
      Nec ulla amatricum Iovis
praerepto cedens indignaretur honore,
      nec nata Tyndaris Iove.

Basium 3

Da mihi suaviolum, dicebam, blanda puella;
      libasti labris mox mea labra tuis.
Inde, velut presso qui territus angue resultat,
      ora repente meo vellis ab ore procul.
Non hoc suaviolum dare, Lux mea, sed dare tantum
      est desiderium flebile suavioli.

Basium 4

Non dat basia, dat Neaera nectar,
dat rores animae suaveolentes,
dat nardumque, thymumque, cinnamumque,
et mel, quale iugis legunt Hymetti,
aut in Cecropiis apes rosetis,
atque hinc virgineis et inde ceris
saeptum vimineo tegunt quasillo.
Quae si multa mihi voranda dentur,
immortalis in iis repente fiam,
magnorumque epulis fruar deorum.
Sed tu munere parce, parce tali,
aut mecum dea fac, Neaera, fias:
non mensas sine te volo deorum:
non si me rutilis praeesse regnis,
excluso Iove, di deaeque cogant.

Basium 5

Dum me mollibus hinc et hinc lacertis
astrictum premis, imminensque toto
collo, pectore, lubricoque vultu,
dependes humeris, Neaera, nostris:
componensque meis labella labris,
et morsu petis, et gemis remorsa,
et linguam tremulam hinc et inde vibras,
et linguam querulam hinc et inde sugis,
aspirans animae suavis auram,
mollem, dulcisonam, humidam, meaeque
altricem miserae, Neaera, vitae:
hauriens animam meam caducam,
flagrantem, nimio vapore coctam,
coctam pectoris impotentis aestu,
eludisque meas, Neaera, flammas
flabro pectoris haurientis aestum;
O, iucunda mei caloris aura:
tunc dico, deus est Amor deorum,
et nullus deus est Amore maior
si quisquam tamen est Amore maior,
tu, tu sola mihi es, Neaera, maior.

Basium 6

De meliore nota bis basia mille paciscens,
      basia mille dedi, basia mille tuli.
Explesti numerum, fateor, iucunda Neaera;
      expleri numero sed nequit ullus amor.
Quis laudet Cererem numeratis surgere aristis?
      Gramen in irrigua quis numeravit humo?
Quis tibi, Bacche, tulit pro centum vota racemis?
      Agricolamve deum mille poposcit apes?
Cum pius irrorat sitientes Iuppiter agros,
      deciduae guttas non numeramus aquae.
Sic quoque, cum ventis concussus inhorruit ar,
      sumpsit et irata Iuppiter arma manu,
grandine confusa terras et caerula pulsat,
      securus sternat quot sata, quotve locis.
Seu bona, seu mala sunt, veniunt uberrima caelo:
      maiestas domui convenit illa Iovis.
Tu quoque cum dea sis, diva formosior illa
      concha per aequoreum quam vaga ducit iter,
basia cur numero caelestia dona corces?
      Nec numeras gemitus, dura puella, meos?
Nec lacrimas numeras, quae per faciemque sinumque
      duxerunt rivos semper euntis aquae?
Si numeras lacrimas, numeres licet oscula, sed si
      non numeras lacrimas, oscula ne numeres;
et mihi da, miseri solatia vana doloris,
      innumera innumeris basia pro lacrimis.

Basium 7

Centum basia centies,
centum basia millies,
mille basia millies,
et tot milia millies,
quot guttae Siculo mari,
      quot sunt sidera caelo,
istis purpureis genis,
istis turgidulis labris,
ocellisque loquaculis,
ferrem continuo impetu,
      o formosa Neaera!
Sed dum totus inhaereo
conchatim roseis genis,
conchatim rutilis labris,
ocellisque loquaculis,
non datur tua cernere
labra, non roseas genas,
ocellosque loquaculos,
      molles nec mihi risus;
qui, velut nigra discutit
caelo nubila Cynthius,
pacatumque per aethera
gemmatis in equis micat,
      flavo lucidus orbe,
sic nutu eminus aureo
et meis lacrimas genis,
et curas animo meo,
      et suspiria pellunt.
Heu, quae sunt oculis meis
nata proelia cum labris?
Ergo ego mihi vel Iovem
rivalem potero pati?
Rivales oculi mei
      non ferunt mea labra.

Basium 8

Quis te furor, Neaera,
inepta, quis iubebat
sic involare nostram,
sic vellicare linguam
ferociente morsu?
An, quas tot unus abs te
pectus per omne gesto
penetrabiles sagittas,
parum videntur; istis
ni dentibus protervis,
exerceas nefandum
membrum nefas in illud,
quo saepe sole primo,
quo saepe sole sero,
quo per diesque longas,
noctesque amarulentas,
laudes tuas canebam?
Haec est, iniqua, nescis?
Haec illa lingua nostra est,
quae tortiles capillos,
quae pactulos ocellos,
quae lacteas papillas,
quae colla mollicella
venustulae Neaerae,
molli per astra versu,
ultra Iovis calores,
caelo incidente, vexit:
quae te meam salutem,
quae te meamque vitam,
animae meaeque florem,
et te meos amores,
et te meos lepores,
et te meam Dionen,
et te meam columbam,
albamque turturillam,
Venere invidente, dixit.
An vero, an est id ipsum
quod te iuvat, superba,
inferre vulnus illi,
quam laesione nulla,
formosa, posse nosti
ira tumere tanta,
quin semper hos ocellos,
quin semper haec labella,
et, qui sibi salaces
malum dedere dentes,
inter suos cruores
balbutiens recantet?
O, vis superba formae!

Basium 9

Non semper udum da mihi basium,
nec iuncta blandis sibila risibus,
      nec semper in meum recumbe
            implicitum moribunda collum.

Mensura rebus est sua dulcibus.
Ut quodque mentes suavius afficit,
      fastidium sic triste secum
            limite proximiore ducit.

Cum te rogabo ter tria basia,
tu deme septem, nec nisi da duo,
      utrumque nec longum nec udum:
            qualia teligero Diana

dat casta fratri, qualia dat patri
experta nullos nata Cupidines;
      mox e meis lasciva ocellis
            curre procul natitante planta.

Et te remotis in penetralibus,
et te latebris, abdito in intimis,
      sequar latebras usque in imas,
            in penetrale sequar repostum;

praedamque victor fervidus in meam
utrimque heriles iniiciens manus,
      raptabo ut imbellem columbam
            unguibus accipiter recurvis.

Tu deprecantes victa dabis manus,
haerensque totis pendula bracchiis,
      placare me septem iocosis
            basiolis cupies inepta.

Errabis; illud crimen ut eluam,
septena iungam basia septies,
      atque hoc catenatis lacertis
            impediam fugitiva collum;

dum, persolutis omnibus osculis,
iurabis omnes per Veneres tuas,
      te saepius poenas easdem
            crimine velle pari subire.

Basium 10

Non sunt certa meam moveant quae basia mentem,
      uda labris udis conseris, uda iuvant;
nec sua basiolis non est quoque gratia siccis,
      fluxit ab his tepidus saepe sub ossa vapor.
Dulce quoque est oculis nutantibus oscula ferre,
      auctoresque sui demeruisse mali:
sive genis totis, totive incumbere collo,
      seu niveis umeris, seu sinui niveo,
et totas livore genas, collumque notare,
      candidulosque humeros, candidulumque sinum;
seu labris querulis titubantem sugere linguam,
      et miscere duas iuncta per ora animas,
inque peregrinum diffundere corpus utramque,
      languet in extremo cum moribundus amor.
Me breve, me longum capiet, laxumque, tenaxque,
      seu mihi das, seu do, lux, tibi basiolum.
Qualia sed sumes, nunquam mihi talia redde:
      diversis varium ludat uterque modis.
At quem deficiet varianda figura priorem,
      legem submissis audiat hanc oculis,
ut, quot utrimque prius data sint, tot basia solus
      dulcia victori det, totidemque modis.

Basium 11

Basia lauta nimis quidam me iungere dicunt,
      qualia rugosi non didicere patres.
Ergo, ego cum cupidis stringo tua colla lacertis,
      Lux mea, basiolis immoriorque tuis,
anxius exquiram quid de me quisque loquatur?
      Ipse quis, aut ubi sim, vix meminisse vacat.
Audiit, et risit formosa Neaera, meumque
      hinc collum nivea cinxit et inde manu;
basiolumque dedit, quo non lascivius umquam
      inseruit Marti Cypria blanda suo;
et, 'quid,' ait, 'metuis turbae decreta severae?
      Causa meo tantum competit ista foro.'

Basium 12

Quid vultus removetis hinc pudicos,
matronaeque, puellulaeque castae?
Non hic furta deum iocosa canto,
monstrosasve libidinum figuras;
nulla hic carmina mentulata, nulla
quae non discipulos ad integellos
hirsutus legat in schola magister.
Inermes cano basiationes,
castus Aonii chori sacerdos.
Sed vultus adhibent modo huc protervos
matronaeque, puellulaeque cunctae,
ignari quia forte mentulatum
verbum diximus, evolante voce.
Ite hinc, ite procul, molesta turba,
matronaeque, puellulaeque turpes;
quanto castior est Neaera nostra,
quae certe sine mentula libellum
mavult, quam sine mentula poetam.

Basium 13

Languidus e dulci certamine, Vita, iacebam
      exanimis, fusa per tua colla manu.
Omnis in arenti consumptus spiritus ore
      flamine non poterat cor recreare novo.
Iam Styx ante oculos, et regna carentia sole,
      luridaque annosi cymba Charontis erat:
cum tu suaviolum educens pulmonis ab imo
      afflasti siccis irriguum labiis:
suaviolum Stygia quod me de valle reduxit,
      et iussit vacua currere nave senem.
Erravi, vacua non remigat ille carina,
      flebilis ad manes iam natat umbra mea.
Pars animae, mea Vita, tuae hoc in corpore vivit,
      et dilapsuros sustinet articulos;
quae tamen impatiens in pristina iura reverti
      saepe per arcanas nititur aegra vias.
Ac, nisi dilecta per te foveatur ab aura,
      iam collabentes deserit articulos.
Ergo age, labra meis innecte tenacia labris,
      assidueque duos spiritus unus alat;
donec, inexpleti post taedia sera furoris,
      unica de gemino corpore vita fluet.

Basium 14

Quid profers mihi flammeum labellum?
Non te, non volo basiare, dura,
duro marmore durior Neaera.
Tanti istas ego ut osculationes
imbelles faciam, superbe, vestras,
ut, nervo toties rigens supino,
pertundam tunicas meas, tuasque;
et, desiderio furens inani,
tabescam, miser, aestuante vena?
Quo fugis? Remane, nec hos ocellos,
nec nega mihi flammeum labellum:
Te iam, te volo basiare, mollis,
molli mollior anseris medulla.

Basium 15

Adducto puer Idalius post tempora nervo
      stabat in exitium, pulchra Neaera, tuum.
Cum frontem, sparsosque videns in fronte capillos,
      luminaque argutis irrequieta notis,
flammeolasque genas, et dignas matre papillas,
      iecit ab ambigua tela remissa manu:
inque tuas cursu effusus pueriliter ulnas,
      mille tibi fixit basia, mille modis,
quae succos tibi myrteolos, Cypriosque liquores
      pectoris afflarunt usque sub ima tui;
iuravitque deos omnes, Veneremque parentem,
      nil tibi post umquam velle movere mali.
Et miremur adhuc cur tam tua basia fragrent?
      Duraque cur miti semper amore vaces?

Basium 16

Latonae niveo sidere blandior,
et stella Veneris pulchrior aurea,
      da mi basia centum,
      da tot basia, quot dedit

vati multivolo Lesbia, quot tulit;
quot blandae veneres, quotque cupidines
      et labella pererrant,
      et genas roseas tuas;

quot vitas oculis, quotque neces geris,
quot spes, quotque metus, quotque perennibus
      mista gaudia curis,
      et suspiria amantium.

Da, quam multa meo spicula pectori
insevit volucris dira manus dei:
      et quam multa pharetra
      conservavit in aurea.

Adde et blanditias, verbaque publica,
et cum suavicrepis murmura sibilis,
      risu non sine grato,
      gratis non sine morsibus.

Quales Chaoniae garrula motibus
alternant tremulis rostra columbulae,
      cum se dura remittit
      primis bruma Favoniis.

Incumbensque meis mentis inops genis,
huc illuc oculos volve natatiles,
      exsanguemque lacertis
      dic te sustineam meis.

Stringam nexilibus te te ego bracchiis,
frigentem calido pectore comprimam
      et vitam tibi longi
      reddam afflamine basii;

Donec succiduum me quoque spiritu
istis roscidulis linquet in osculis,
labentemque lacertis,
dicam, collige me tuis.

Stringes nexilibus me, mea, bracchiis,
mulcebis tepido pectore frigidum,
      et vitam mihi longi af-
      flabis rore suavii.

Sic aevi, mea Lux, tempora floridi
carpamus simul; en iam miserabiles
      curas aegra senectus
      et morbos trahet, et necem.

Basium 17

Qualem purpureo diffundit mane colorem
      quae rosa nocturnis roribus immaduit;
matutina rubent Dominae sic oscula nostrae,
      basiolis, longa nocte, rigata meis:
quae circum facies niveo candore coronat,
      virginis ut violam cum tenet alba manus.
Tale novum seris cerasum sub floribus ardet,
      aestatemque, et ver cum simul arbor habet.
Me miscrum! quare, cum flagrantissima iungis
      oscula, de thalamo cogor abire tuo?
O, saltem labris serva hunc, formosa, ruborem,
      dum tibi me referet noctis opaca quies.
Si tamen interea cuiusquam basia carpent,
      illa meis fiant pallidiora genis.

Basium 18

Cum labra nostrae cerneret puellae,
inclusa circo candidae figurae,
ut si quis ornet, arte curiosa,
corallinis eburna signa baccis,
flevisse fertur Cypris et gemendo
lascivientes convocasse Amores,
et 'quid iuvat,' dixisse, 'purpuratis
vicisse in Ida Palladem labellis,
et pronubam magni Iovis sororem,
sub arbitro pastore; cum Neaera
haec antecellat arbitro Poeta?
At vos furentes ite in hunc poetam,
et dira plenis tela de pharetris
in illius medullulas tenellas,
pectusque per, iecurque per iocosum,
distringite acres perstrepente cornu.
At illa nullo pertepescat igne,
sed tacta pectus plumbea sagitta,
torpescat imas congelata venas.'
Evenit, imis uror in medullis,
et torrido iecur liquescit igne:
tu fulta pectus asperis pruinis
et caute, quales aut maris Sicani,
aut Adriae unda tundit aestuosa,
secura ludis impotentem amantem.
Ingrata! propter ista labra rubra
laudata plector? Heu, misella, nescis
cur oderis: nec ira quid deorum
effrena possit, et furor Diones.
Duros remitte, mollicella, fastus;
istoque dignos ore sume mores;
et, quae meorum causa sunt dolorum,
mellita labris necte labra nostris;
haurire possis ut mei pusillum
praecordiis ex intimis veneni,
et mutuis languere victa flammis.
At nec deos, nec tu time Dionen:
formosa divis imperat puella.

Basium 19

Mellilegae volucres, quid adhuc thyma cana, rosasque,
      et rorem vernae nectareum violae
lingitis; aut florem late spirantis anethi?
      Omnes ad dominae labra venite meae.
Illa rosas spirant omnes, thymaque omnia sola,
      et succum vernae nectareum violae.
Inde procul dulces aurae funduntur anethi,
      narcissi veris illa madent lacrimis,
Oebaliique madent iuvenis fragrante cruore,
      qualis uterque liquor cum cecidisset erat,
Nectareque aetherio medicatus, et are puro,
      impleret fetu versicolore solum.
Sed me, iure meo libantem mellea labra,
      ingratae socium ne prohibete favis.
Non etiam totas avidae distendite cellas,
      arescant dominae ne semel ora meae,
basiaque impressans siccis sitientia labris,
      garrulus indicii triste feram pretium.
Heu, non et stimulis compungite molle labellum:
      ex oculis stimulos vibrat et illa pares.
Credite, non ullum patietur vulnus inultum:
      leniter innocuae mella legatis apes.

Neo-Latin The Latin Library The Classics Page