IISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI SENTENTIAE LIBER SECUNDUS

Incipit liber secundus.

I. De sapientia.

1.1. Omnis qui secundum Deum sapiens est beatus est. Beata uita cognitio diuinitatis est. Cognitio diuinitatis uirtus boni operis est. Virtus boni operis fructus aeternitatis est.

1.2. Qui secundum saeculum sapiens est, secundum Deum stultus est. Vnde et propheta: Stultus, inquit, factus est omnis homo ab scientia.

1.3. Primum est scientiae studium quaerere Deum, deinde honestatem uitae cum innocentiae opere.

1.4. Nullus sapientiam Dei plene recipit, nisi qui se ab omni abstrahere actionum cura contendit. Vnde et scriptum est: Sapientiam scribe in tempore otii et qui minoratur actu, ipse percipiet eam.

1.5. Non paruae intellegentiae arcem peruenisse qui scit secreta Dei se penetrare non posse. Tunc autem recte Deum cognoscimus, quando eum perfecte scire nos denegamus.

1.6. Interdum quaedam nescire conuenit. Nullus autem in culpa maior est quam ille qui Deum nescit.

1.7. Inuestigationem ueri multorum est quaerere, sed paucorum est inuenire. Ea autem quae supra hominis intellegentiam sunt, scrutanda non sunt. Quidquid supra hominis intellectum est, quaerendum non est. Consilio autem diuino seruandum est, ut hoc credatur esse iustitia quod diuinae placuerit uoluntati. Non enim poterit esse iniustum quod iusto conplacet iudici.

1.8. Omnis sapientia scientia et opinatione consistit. Melior est autem ex scientia ueniens quam ex opinatione sententia. Nam illa uera est, ista dubia.

1.9. Ad maioris culpae cumulum pertinet scire quemquam quod sequi debeat, et sequi nolle quod sciat. Vnde et Dominus: Seruus, inquit, sciens uoluntatem Domini sui, et non faciens digna, plagis uapulauit multis et Iacobus: Scienti, inquit, bonum et nonfacienti peccatum est.

1.10. Simplicitatem cum ignauia uocari stultitiam, simplicitatem uero cum prudentia uocari sapientiam.

1.11. Vtile est multa scire et recte uiuere. Quod si utrumque non ualemus, melius est ut bene uiuendi studium quam multa sciendi sequamur.

1.12. Non pertinere ad beatitudinem consequendam scientiam rerum, nec esse beatum multa scire, sed esse magnum beate uiuere.

1.13. Nihil prodesse omnem scire prudentiam cum ignorantia Dei, et nihil obesse scientibus Deum ignorantiam mundi. Perfecte autem scit qui Deum prius et ista non pro se, sed pro Deo scit.

1.14. Nihil obesse cuiusquam si per simplicitatem aliqua de elementis indigne sentiat, dum modo de Deo uera pronuntiet. Nam quamuis de incorporeis corporeisque naturis nequeat quisque disputare, beatum tamen illum facit uita recta cum fide.

II. De fide.

2.1. Non posse ad ueram beatitudinem peruenire, nisi per fidem; beatum autem esse qui et recte credendo bene uiuit, et bene uiuendo fidem rectam custodit.

2.2. Deus si creditur, merito inuocatur et quaeritur; ac per hoc tunc perfecte laudatur quando et creditur.

2.3. Non tantum id credendum est quod sensu carnis dinoscimus, sed magis etiam quod intellectu mentis conspicimus, id est Deum: Sine fide nemo potest placere Deo; omne enim quod non est ex fide peccatum est.

2.4. Fides nequaquam ui extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur. Quibus autem exigitur uiolenter, perseuerare in eis non potest: exemplo, ut ait quidam, nouellae arboris cuius si quisque cacumen uiolenter inpresserit, denuo, dum laxatur, in id quod fuerat confestim reuertitur.

2.5. Sicut homo libero arbitrio conditus, sua sponte diuertit a Deo, ita ex propria mentis conuersione credendo recurrit ad Deum, ut et libertas agnoscatur arbitrii per propriam uoluntatem, et beneficium gratiae per acceptam fidei ueritatem.

2.6. In corde respicit Deus fidem, ubi se non possunt homines excusare qui ore simulant ueritatis professionem, et corde retentant erroris impietatem.

2.7. Sicut nihil proficit fides quae ore retinetur, et corde non creditur, ita nihil profutura fides, quae corde tenetur si ore non proferatur. De tali enim fide propheta ita quosdam obiurgat dicens: Periit fides, ablata est de ore eorum. Fides enim quae corde creditur, confessione oris ad salutem profertur.

2.8. Vacuam esse sine operibus fidem, et frustra sibi de sola fide blanditur, qui bonis operibus non ornatur.

2.9. Qui crucem portat, debet mundo mori. Nam ferre crucem, mortificare seipsum est: ferre et non mori, simulatio hypocritarum est.

2.10. Qui per fidem cognitionem Dei habent et operibus obscurantur, exemplum Balaam sequuntur qui cadens opere, apertos oculos habuit per contemplationis fidem.

2.11. Carnales fidem non pro uirtute animi sed pro commodo quaerere temporali. Vnde et Dominus dicit: Quaeritis me, non quia uidistis signa, sed quia manducastis de panibus.

2.12. Christianus malus, dum secundum euangelii doctrinam non uiuit, etiam ipsam fidem quam uerbo colit oborta temptatione facile perdit.

2.13. Multi fide tantum Christiani sunt, opere uero a Christiana doctrina dissentiunt. Multi quoque fidem Christi ex corde non amant, sed humano terrore eandem per hypocrisin tenere se simulant, et qui esse non possunt aperte mali, per terrorem ficte boni noscuntur.

2.14. Amatores mundi pugnant aliquando pro fide, et aliis quidem proficiunt; ipsi uero amore terreno inplicati caelestia non requirunt, sed uerbo tantum fidem defendunt.

2.15. Quidam pro fide etiam hereticos insequuntur, sed per arrogantiam eos qui intra ecclesiam sunt contemnunt. Aduersarios quidem fidei confutant pro infidelitate, sed fideles premunt fasce superbiae.

III. De caritate.

3.1. Quamuis nonnulli fide atque operibus sanctis uideantur esse participes, tamen quia priuantur a caritate fraternae dilectionis, nullum habent incrementum uirtutis. Nam sicut ait apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem non habuero, nihil mihi prodest.

3.2. Sine amore caritatis, quamuis quisque recte credat, ad beatitudinem peruenire non potest, quia tanta est caritatis uirtus, ut etiam prophetia et martyrium sine illa nihil esse credantur.

3.3. Nullum praemium caritati pensatur. Caritas enim uirtutum omnium obtinet principatum. Vnde et uinculum perfectionis caritas ab apostolo dicitur, eo quod uniuersae uirtutes eius uinculo religentur.

3.4. Dilectio Dei morti conparatur, dicente Salomone: Valida est ut mors dilectio, idcirco quia sicut mors uiolenter separat animam a corpore, ita et dilectio Dei uiolenter segregat hominem a mundano et carnali amore.

3.5. Qui Dei praecepta contemnit, Deum non diligit. Neque enim regem diligimus, si odio leges eius habemus.

3.6. Tenenda est cum sanctis uiris unitas caritatis, et quanto se quisque subtrahit mundo, tanto opus est ut se adsociet bonorum consortio.

3.7a. Caritas in dilectione Dei et proximi constat. Seruat autem in se dilectionem Dei, qui a caritate non diuiditur proximi.

3.7b. Qui a fraterna societate secernitur, a diuinae caritatis participatione priuatur. Nec poterit Deum diligere qui noscitur in proximi dilectione errare.

3.7c. Christus Deus et homo: totum ergo Christum non diligit, qui hominem odit.

3.8. Bonorum discretionis est non odire personas sed culpas, et recte dicta pro falsis non spernere, sed probare.

3.9. Qui inperfecti sunt in Dei amore, saepe uitiis separari disponunt; sed pondere uitiorum grauati, rursus ad ea uitia quae optant relinquere reuoluuntur.

IIII. De spe.

4.1. Qui male agere non desistunt, uana spe indugentiam de Dei pietate requirunt; quam recte quaererent si ab actione praua cessarent.

4.2. Metuendum ualde est ut neque per spem ueniae quam promittit Deus perseueranter peccemus, neque, quia iuste peccata distringit, ueniam desperemus; sed utroque periculo euitato, et a malo declinemus et de pietate Dei ueniam speremus. Omnis quippe iustus spe et formidine nitet, quia nunc illum ad gaudium spes erigit, nunc ad formidinem terror gehennae addicit.

V. De gratia.

5.1. Interdum peccantibus nobis sua Deus dona non retrahit, ut ad spem diuinae propitiationis mens humana consurgat. Nam non possit conuersum spernere, quem peccantem suis beneficiis prouocat ad se redire.

5.2. Confessionem hominis non esse humanae uirtutis; nam si confessionem boni operis non in nobis Deus operatur, cur per prophetam dicitur: Confessio et magnificentia opus eius? Ab illo enim nobis omnia bona, gratia praeueniente, donantur. Nam nihil boni operis dedimus, per quod confessionem fidei accipere mereremur.

5.3. Profectus hominis donum Dei est. Nec a se potest quisquam, sed a Domino corrigi. Non enim quidquam boni habet proprium homo, cuius uia non est eius, testante propheta: Scio, Domine, quia non est hominis uia eius; nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos.

5.4. Sciant liberi arbitrii defensores nihil posse in bonum sua praeualere uirtute, nisi diuinae gratiae sustententur iuuamine. Vnde et per prophetam Dominus dicit: Perditio tua, Israel; tantum in me auxilium tuum, quasi diceret "ut pereas tuo merito; ut salueris meo auxilio".

5.5a. Hominis meritum superna gratia non ut ueniat inuenit, sed postquam uenerit facit, atque ad indignam mentem ueniens, facit in ea meritum quod remuneret, qui solum inuenerat quod puniret. Quid enim ex se ille latro meruit, qui de faucibus crucem ascendit, de cruce paradisum adiit? Reus quidem ille, et fraterno sanguine uenit cruentus, sed diuina gratia in cruce mutatur.

5.5b. Sciendum quod et nostra sit iustitia in his quae recte agimus et Dei gratia eo quod eam mereamur. Haec enim et dantis Dei et accipientis est hominis, sicut et panem nostrum dicimus, quem tamen a Deo accipere postulamus.

5.6. Spiritalis gratia non omnibus distribuitur, sed tantummodo electis donatur: Non enim omnium est fides. Quam licet etsi plurimi suscipiunt, opus tamen fidei non consequuntur.

5.7. In diuisione donorum diuersi percipiunt diuersa Dei munera; non tamen conceduntur unius omnia, ut sit pro humilitatis studio quod alter admiretur in altero. Nam quod in Ezechielo animalium alae altera ad alteram percutiuntur, uirtutes designantur sanctorum mutuo sese affectu prouocantium, atque alterno exemplo inuicem sese erudientium.

5.8. Munera gratiarum alio ista, alio uero donantur illa, nec datur ita habere uni, ut non egeant alteri.

5.9. Posse fieri non est dubium ut hii quos quidam uirtutum excellentia antecedunt, Dei repentina praeuenti gratia quosdam conpendio sanctitatis praeueniant; et dum sint conuersione postremi, subito efficiuntur uirtutis culmine primi.

5.10. Dum quisque aliquod donum accipit, non appetat amplius quam quod meruit, ne, dum alterius membri officium arripere temptat, id quod meruit perdat. Conturbat enim corporis ordinem totum, qui non suo contentus officio subripit alienum.

5.11a. Mali dona ideo ad damnationem accipiunt, quia illa non ad Dei laudem, sed ad suam uanitatem utuntur.

5.11b. Bona male utuntur qui ea quae a Deo illis donata sunt in malos usus adsumunt, sicut ingenium, sicut cetera Dei dona.

5.12. Multa Dei dona gaudemus, quae nos ab eo percepisse cognoscimus. Nam quod sapientes sumus, quod diuites, quod potentes existimus, non alterius, sed potius diuino munere sumus. Vtamur ergo optime diuina beneficia quatenus et Deum non paeniteat dedisse, et nobis accepisse sit utile.

5.13. Auferre Deus dicitur homini donum aliquod, quod homo non habuit, id est quod accipere non meruit. Sic et obdurare dicitur Deus hominem, non eius faciendo duritiam, sed non auferendo eam quam sibi ipse nutriuit. Non aliter et obcaecare dicitur quosdam Deus, non ut in eis eandem ipse caecitatem faciat, sed quod pro eorum inutilibus meritis caecitatem eorum ab eis ipse non auferat.

5.14. Plerisque Dei dona dantur, perseuerantia uero doni non datur. Et inde est quod quidam principia habent conuersionis bona, fine uero malo clauduntur. Electi uero accipiunt et conuersionis donum, accipiunt et perseuerantiam doni. Ea ergo causa est quod quidam et bene incipiunt et bene finiunt.

VI. De praedestinatione.

6.1. Gemina est praedestinatio siue electorum ad requiem, siue reproborum ad mortem. Vtraque diuino agitur iudicio, ut semper electos superna et interiora sequi faciat, semperque reprobos ut infima et exteriora delectentur deserendo permittat.

6.2. Sicut ignorat homo terminum lucis et tenebrarum, uel utriusque rei quis finis sit, ita plenius nescit quis ante suum finem luce iustitiae praeueniatur uel quis peccatorum tenebris usque in suum terminum obscuretur, aut quis post lapsum tenebrarum conuersus resurgat ad lucem. Cuncta haec Deo patent, homini uero latent.

6.3. Quamuis iustorum conuersatio in hac uita probabilis sit, incertum tamen hominibus esse ad quem sint finem praedestinati, sed omnia reseruari futuro examini.

6.4. Mira dispositio est supernae distributionis per quam hic iustus amplius iustificatur, impius amplius sordidatur; malus ad bonum aliquando conuertitur, bonus ad malum aliquando reflectitur. Vult quis esse bonus, et non ualet; uult esse alter malus et non permittitur interire; datur ei qui uult esse bonus; alius nec uult nec ei datur ut sit bonus. Iste nascitur in errore et moritur; ille in bono quo coepit usque in finem perdurat. Tandiu iste stat quousque cadat; ille diu male uiuendo in fine saluatur respectusque conuertitur.

6.5. Vult prodesse in bono iustus, nec praeualet; uult nocere malus, et ualet; iste uult Deo uacare, et saeculo inpeditur; iste negotiis inplicari cupit nec perficit.

6.6. Dominatur malus bono, bonus damnatur pro impio, impius honoratur pro iusto. Et in hac tanta obscuritate non ualet homo diuinam perscrutare dispositionem, et occultum praedestinationis perpendere ordinem.

VII. De conversis.

7.1-2. Non inchoantibus praemium promittitur, sed perseuerantibus datur, sicut scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Tunc enim placet Deo nostra conuersio, quando bonum quod inchoamus perseueranti fine conplemus. Nam sicut scriptum est: uae bis qui sustinentiam perdiderunt, id est opus bonum non consummauerunt.

7.3. Indulgentia peccatorum sciendum ubi, quando uel qualibus datur. Vbi quippe, nisi intra ecclesiam catholicam? quando, nisi ante uenturi exitus diem? quia ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Qualibus, nisi conuersis qui per humilitatem ad paruulorum transeunt imitationem? De quibus dicitur: Talium est regnum caelorum.

7.4-5. Nemo perpendere potest quanti sit ponderis in iustitia, uel quanti fulgoris radio iustitia clareat, nisi quis prius toto mentis nisu conuertatur ad Deum, quatenus ipso lumine quo inlustratur, et suam foeditatem agnoscat, et lumen quod caeco corde non intuebatur intellegat. Tunc autem inadtingibilem intellegi posse iustitiam, dum eam quisque sequi conuersus temptauerit, quia lux non intellegitur nisi cum uidetur.

7.6. Iudicium quod in hominis potestate consistit conuersionis est gratia per quam nosmetipsos iudicamus, quando flentes mala nostra punimus et bono quod ex Deo nobis est solidius inhaeremus.

7.7. Tripertitum describitur esse uniuscuiusque conuersi profectum, id est primum corrigendi a malo, secundum faciendi bonum, tertium consequendi boni operis praemium. Nam quod ait propheta: Solue fasciculos deprimentes, mali est emendatio. Quod uero adiecit: Frange esurienti panem tuum, operis boni est actio. In eo uero quod subiungit: Tunc erumpet matutinum lumen tuum, operis boni est retributio; ergo non proficit facere bonum, nisi correctum fuerit malum, nec poterit quisquam ad contemplationem Dei proficere nisi se prius in bonis studuerit actibus exercere.

7.8. Multis modis terret Deus homines ut uel sero conuertantur, atque exinde magis erubescant quod tandiu expectati sunt ut redirent. Nam nunc minis, nunc plagis, nunc reuelationibus quosdam concutit, ut qui uoluntate conuerti despiciunt commoti terroribus corrigantur.

7.9-10. Plerique ex sola mentis deuotione conuertuntur ad Deum, nonnulli uero coacti plagis conuertuntur qui ex deuotione non conuertebantur iuxta capitulum psalmi dicentis: In freno et camo maxillas eorum constringes, qui non adproximant ad te. Plerique autem, dum deuotione non conuertuntur, plagae stimulis feriuntur; qui tamen nec sub uerbere sentiunt ut aliquatenus corrigantur, sicut Aegyptus qui et poenas dedit et emendare nequiuit. De talibus enim ait propheta: Percussisti eos et non doluerunt; adtriuisti et rennuerunt suscipere disciplinam.

7.11. Nonnulli uiri saeculares elatione mentis tumentes, postmodum conuersi ad Deum, religiosa sequuntur obedientia Christum, et qui antea celsitudine mundiali tumebant, postea ipsam elationem in studio humilitatis commutant.

7.12a. Quidam sunt qui iam secretim conuersi sunt, quorum conuersio, quia non procedit ad publicum, apud aestimationem humanam quales fuerunt, tales adhuc esse putantur; iam tamen in Dei oculis surrexerunt.

7.12b. Item quidam adhuc humano iudicio stare cernuntur, iam tamen in Dei oculis ceciderunt.

7.13. Multi apud homines reprobi sunt, et apud Deum electi; atque item multi apud homines electi putantur, et apud Deum reprobi existunt, Salomone docente: Vidi, inquit, impios sepultos, qui cum aduiuerent, in loco sancto erant, et laudabantur in ciuitate quasi iustorum operum. Nullus ergo se putet electum, ne forte iam apud Deum sit reprobus.

VIII. De primordiis conversorum.

8.1. Trimodum genus est conuersionis ad Deum, inchoationis cum dulcedine, medietatis cum labore, perfectionis cum requie. Sed tamen plerumque alii incipiunt a dulcedine, alii a temptationum amaritudine.

8.2. Omnis conuersus ante ex fletu inchoet peccatorum, et sic transeat ad desiderium supernorum. Prius enim lacrimis purganda sunt uitia quae gessimus, et tunc mundata mentis acie id quod quaerimus contemplemur, ut, dum antea flendo peccati a nobis caligo detergitur, mundatis cordis oculis libere superna inspiciantur.

8.3. Ante necesse est timore conuerti ad Deum, ut metu futurarum poenarum carnales inlecebrae deuincantur. Deinde oportet, abiecto timore, ad amorem uitae aeternae transire. Perfecta enim caritas foris mittit timorem, qui autem timet poenam habet et non est perfectus. Vnde et apostolus: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis, per quo scilicet iam non peccati poena seruos conprimit, sed amor iustitiae liberos reddit.

8.4. Necesse est omni conuerso ut post timorem consurgere ad caritatem Dei debeat quasi filius, ne semper sub timore iaceat quasi seruus. Tunc enim amorem nostrae conuersionis ostendimus si denuo ut patrem diligimus quem prius seruili mente uere ut Dominum formidabamus.

8.5. Primordia conuersorum blandis refouenda sunt modis, ne, si ab asperitate incipiant, exterriti ad priores lapsus recurrant. Qui enim conuersum sine lenitate erudit, exasperare potius quam corrigere nouit.

8.6. Conuersus quisque antea ab opere corrigendus est, postea uero a cogitatione, ut prius refrenet prauum actum, deinde appetitum ac delictum, quod iam in opere non apparet, in cogitatione nequaquam perduret.

8.7. Omnis noua conuersio adhuc pristinae uitae habet commixtionem: propterea nequaquam ea uirtus procedere ad hominum oculos debet, donec conuersatio uetus funditus ab animo extirpetur.

8.8. Quisquis ex deteriore iam melior esse coepit caueat de acceptis extolli uirtutibus, ne grauius per uanam gloriam corruat quam prius per lapsum uitiorum iacebat.

VIIII. De conflictu conversorum.

9.1. Quisque conuersus, si mox omnes carnis stimulos calcare cupiat, et summa uirtutum subire contendat, si forte adhuc aliqua aduersa de carnis molestiis tolerat, non frangatur, quia dispensator bonorum nouit aduersitatis reprimere uitium successione uirtutum.

9.2-3. Tunc magis grauari se quisque inpulsu uitiorum agnoscit, dum ad cognitionem Dei accesserit; sicut populus Israhel grauiore onere ab Aegytio premitur, dum per Moysen diuina illi cognitio aperitur. Vitia enim ante conuersionem quasi pacem in homine habent; quando autem expelluntur, acriore uirtute consurgunt. Fiunt autem inimica conuerso quae peccatori prospere blandiebant; atque item fiunt blanda conuerso quae peccatori aduersa extiterunt.

9.4. Multos habet conflictus Dei seruus ex recordatione operum praeteritorum; multique post conuersionem etiam nolentes motum libidinis sustinent, quod tamen ad damnationem non tolerant, sed ad probationem, scilicet ut semper habeant, pro excutienda inertia, hostem cui resistant, dum modo non consentiant. Vnde et nouerint serui Dei se etiam a peccatis iam esse mundatos, sed tamen cogitationum turpium adhuc interpellatione pulsari.

9.5. Ante conuersionem praecedit turba peccatorum, post conuersionem sequitur turba temptationum; illa se obiciunt ne ad Deum conuertamur, ista se ingerunt ne liberis cordis oculis Deum cernamus: utriusque tumultus insolentiam nobis gignit, intentionemque nostram saepe fraude multimoda intercludit.

9.6. Vtile est Dei seruo post conuersionem temptari, quatenus a torpore neglegentiae sollicitantibus uitiis ad uirtutes animum per exercitium praeparet uitiorum.

X. De remissa conversione.

10.1. Multos remissa conuersio in pristinos errores reducit, ac uiuendi tepore resoluit; horum ergo exempla quisque conuersus euita, ne, dum timorem Dei a tepore incipis, rursus mundanis erroribus inmergaris.

10.2. Tepidus in conuersione otiosa uerba et uanas cogitationes noxias esse non conspicit; quod si a torpore mentis euigilauerit ea quae leuia existimabat, confestim quasi horrenda atque atrocia pertimescit.

10.3. Fraus et desidia in omni bono opere formidanda est. Fraudem facimus Deo quotiens de bono opere nostro nosmetipsos, non Deum laudamus. Desidiam agimus quotiens per torporem languide ea quae Dei sunt operamur.

10.4. Omnis ars saeculi huius strenuos amatores habet, et ad exsequendum promptissimos; et hoc proinde fit quia praesentem habet operis sui remunerationem. Ars uero diuini timoris plerosque habet sectatores languidos, tepidos, pigritiae inertia congelatos; sed hoc proinde quod labor eorum non pro praesenti, sed pro futura remuneratione differtur: ideoque dum eorum laborem mercedis retributio non statim consequitur, spe pene dissoluta languescunt. Vnde et magna illorum gloria praeparatur qui bonae conuersionis uitae principia augmento solidiore consummant, atque eo ad promerendam retributionem clariores praeparantur quo firmius duri itineris labores et inchoant et consummant.

10.5. Quidam primo conuersionis calore ad uirtutes sese accingunt; accedente uero progressu, dum inmoderate terrenis rebus incumbunt, puluere infimi appetitus obscurantur. Vnde et Dominus de bonis seminibus dicit: Quod autem cecidit in spinis, hii sunt qui audiunt uerbum Dei, et sollicitudine saeculi, uel fallacia diuitiarum suffocant uerbum, et sine fructu efficitur.

10.6. Nuper conuersi nequaquam debent in curis exterioribus prouehi. Nam si inplicentur confestim, quasi plantata arbuscula et necdum radice praefixa, concutiuntur pariter et arescunt.

10.7. Valet interdum conuersis pro animae salute mutatio loci. Plerumque enim, dum mutatur locus, mutatur et mentis affectus. Congruum est enim inde etiam corporaliter euelli, ubi quisque inlecebris deseruiuit; nam locus ubi praue quisque uixit, hoc in aspectu mentis opponit quod semper ibi uel cogitauit uel gessit.

XI. De exemplis sanctorum.

11.1-2. Ad conuersionem, seu correctionem mortalium multum prosunt exempla bonorum. Nam [cetera] praeter perfectorum exempla, mores inchoantium non queunt proficere ad bene uiuendum. Reprobi autem non adtendunt documenta bonorum quae imitentur ad melius, sed proponunt sibi exempla malorum quae ad suorum morum peruersitatem utantur in peius.

11.3. Ob hanc utilitatem scribuntur sanctorum ruinae et reparationes, ut spem faciant salutis humanae, ne quisquam post lapsum paenitendo desperet ueniam, dum conspicit sanctorum reparationem fuisse etiam post ruinam.

11.4. Sciant flagitio dediti ad quam utilitatem eorum exempla proponantur sanctorum, scilicet ut aut sint quos imitentur ad reparationem, aut certe ex eorum conparatione durius de inobedientia puniantur.

11.5-7. Propterea uirtutes sanctorum ad exemplum nostrum Deus proposuit ut quanto de imitatione eorum conferri possunt nobis iustitiae praemia, tanto de perseuerantia mali sint grauiora tormenta. Si enim ad boni incitamentum diuina quibus admoneremur praecepta deessent, pro lege nobis sanctorum exempla sufficerent. At contra, dum et Deus nos praeceptis suis admoneat et uitae sanctorum boni operis nobis exempla proponat, nulla est iam de reatu excusatio, quia et lex Dei aures nostras cotidie pulsat et factorum documenta bonorum cordis nostri intima prouocant. Et si prauorum saepe secuti sumus exempla, cur non imitemur sanctorum digna, et Deo placita facta? et si apti fuimus imitari iniquos in malum, cur pigri sumus imitari iustos in bonum?

11.8. Orandus est Deus, ut uirtutes quas sanctis praeparauit ad coronam, nobis ad profectum sint positae, non ad poenam. Proficient autem ad profectum nostrum, si tot exempla uoluerimus imitari uirtutum. Certe si ea potius auersati quam imitati fuerimus, ad damnationem nostram erunt, quia ea legendo implere negleximus.

11.9. Multi uitam sanctorum imitantur et de moribus alterius effigiem uirtutis sumunt, tanquam si imago quaelibet intendatur, et de eius similitudine species picta formetur; sicque fit ad imaginem similis ille qui ad similitudinem uiuit imaginis.

11.10. Qui sanctum uirum imitatur, quasi exemplar aliquod intuetur, seseque in illo, quasi in speculo, praespicit, ut adiciat quod deesse uirtutis agnoscit. Minus enim seipsum homo ex semetipso considerat, sed dum alterum intendit, id quod minus est luminis adicit.

11.11. Perfectorum est iam uirorum non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam ueritatem intuendo, ad cuius imaginem facti sunt, iustitiam operare. Hoc indicat quod scribitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quia ipsam intellegendo imitatur diuinitatem ad cuius factus est similitudinem. Iste ergo tantus est ut non egeat hominem demonstratorem iustitiae, sed ipsam contemplando imitetur iustitiam.

11.12. Exempla sanctorum quibus aedificatur homo, uarias consectare uirtutes: humilitatis ex Christo, deuotionis ex Petro, caritatis ex Iohanne, obedientiae de Abraham, patientiae de Isaac, tolerantiae de Iacob, castimoniae de Ioseph, mansuetudinis de Moyse, constantiae de Iosue, benignitatis de Samuhel, misericordiae de Dauid, abstinentiae de Danihel, sic et cetera facta priorum quo labore, quo moderamine, quaue intentione uel conpunctione gerantur, uir sanctus imitando considerat.

XII. De compunctione cordis.

12.1. Conpunctio cordis est humilitas mentis cum lacrimis, exoriens de recordatione peccati et timore iudicii.

12.2. Illa est conuersis perfectior conpunctionis affectio, quae omnes a se carnalium desideriorum affectus repellit, et intentionem suam toto mentis studio in Dei contemplationem defigit.

12.3. Geminam esse conpunctionem qua propter Deum anima cuique electi afficitur, id est uel dum operum suorum mala considerat, uel dum desiderio aeternae uitae suspirat.

12.4. Quattuor esse qualitates affectionum quibus mens iusti taedio salubri conpungitur, hoc est memoria praeteritorum facinorum, recordatio futurarum poenarum, consideratio peregrinationis suae in huius uitae longinquitate, desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius ualeat peruenire.

12.5. Quisque peccatorum memoria conpungitur ad lamenta, tunc Dei se uisitari sciat praesentia, quando ex id quod se admisisse recolit interius erubescit, suoque iudicio paenitendo iam punit. Nam tunc Petrus fleuit, quando in eum Christus respexit. Vnde et psalmus: Respexit, inquit, et commota est, et contremuit terra.

12.6. Gressus Dei sunt, in cor hominis, interior uis, qua bona desideria surgunt ut calcentur mala. Quando ergo ista in corde hominis fiunt, sciendum est tunc esse Deum per gratiam cordi humano praesentem; unde se tunc magis homo acuere ad conpunctionem debet quando sentit et Deum interius operantem.

12.7. Quo mens hominis iusti ex uera conpunctione rapiatur, et qualiter infirmata reuertatur degustatae lucis magnitudine, illum nosse posse qui iam aliquid exinde gustauit.

12.8. Sunt qui non ex uera cordis conpunctione sui accusatores fiunt, sed tantum ad hoc esse se peccatores adsignant, ut ex ficta humilitate confessionis locum inueniant sanctitatis.

XIII. De confessione peccatorum et paenitentia.

13.1. Ex eo unusquisque iustus esse incipit, ex quo sui accusator extiterit. Multi autem e contra semetipsos peccatores fatentur, et tamen semetipsos a peccato non subtrahunt.

13.2. Magna iam iustitiae pars est seipsum nosse homo quod prauus est, ut ex eo diuinae uirtuti subdatur humilius, ex quo suam infirmitatem agnoscit.

13.3. Bene se iudicat iustus in hac uita, ne iudicetur a Deo damnatione perpetua. Tunc autem iudicium de se quisque sumit, quando per dignam paenitentiam sua praua facta condemnat.

13.4. Amaritudo paenitentiae facit animum et sua facta subtilius discutere et dona Dei quae contempsit flendo commemorare. Nihil autem peius quam culpam agnoscere, nec deflere.

13.5. Duplicem habere debet fletum in paenitentia omnis peccator, siue quia per neglegentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetrauit. Quod enim oportuit non gessit, et gessit quod agere non oportuit.

13.6. Ille paenitentiam digne agit, qui reatum suum satisfactione legitima plangit, condemnando scilicet ac deflendo quae gessit, tanto in deplorando profusius, quanto extitit in peccando procliuius.

13.7. Ille paenitentiam digne agit, qui sic praeterita mala deplorat ut futura iterum non committat. Nam qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum, quasi si quis lauet laterem crudum, quem quanto magis elauerit, tanto amplius lutum facit.

13.8-9. Quamuis quisque sit peccator et impius, si ad paenitentiam conuertatur, consequi posse ueniam creditur. Nullus enim de bonitate Dei dubitet, sed sola accipientium prauitas conferri sibi indulgentiam abnegat.

13.10. In hac uita tantundem paenitentiae patet libertas; post mortem uero nullam correctionis esse licentiam. Vnde et Dominus dicit: Me oportet operare opera eius qui me misit donec dies est; ueniet autem nox quando nemo potest operare. Hinc et propheta: date, inquit, Domino Deo uestro gloriam antequam contenebrescat; id est: antequam mors aeterna praeueniat, in hac uita dum estis, Deum per paenitentiam glorificate.

13.11. Adhuc in hoc saeculo paenitentiam operantibus Dei misericordia subuenit. In futuro autem iam non operamur, sed rationem nostrorum operum ponimus.

13.12. Per id deteriorantur plerumque iniqui, per quo per patientiam Dei spatium accipiunt emendandi; quam illi moram uiuendi non utuntur ad paenitentiam, sed ad peccandi usurpant audaciam. A malo autem in deterius uadit, qui tempus sibi ad paenitentiam indultum ad libertatem praui operis utitur.

13.13. Festinare debet ad Deum paenitendo unusquisque dum potest, ne si dum potest noluerit, cum tarde uoluerit omnino non possit. Proinde propheta ait: Quaerite Dominum dum inueniri potest; inuocate eum dum prope est. Et ubi inueniri potest, nisi in hac uita in qua etiam et prope est omnibus inuocantibus se? Nam tunc iam longe erit, quando dixerit: ite in ignem aeternum. Modo enim non uidetur, et prope est; tunc uidebitur, et prope non erit, quia et uideri poterit, et non poterit inueniri.

13.14-15. Si, quando quisque peccare potest, paenitet uitamque suam uiuens ab omni crimine corrigit, non dubium quod moriens ad aeternam transeat requiem. Qui autem praue uiuendo paenitentiam in mortis agit periculo, sicut eius damnatio incerta est, sic remissio dubia. Qui ergo cupit certus esse in morte de indulgentia, sanus paeniteat, sanusque perpetrata facinora deleat.

13.16-17. Sunt qui paenitentibus securitatem cito polliceantur. Quibus bene per prophetam dicitur: Curant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes "pax" et non est pax. Cum ignominia igitur curat contritionem qui peccanti et non legitime paenitenti promittit securitatem. Vnde et sequitur: Confusi sunt qui abominationem fecerunt, id est, confusi sunt non paenitendo, sed poenas luendo. Aliter enim confunditur coram iudice reus dum plectitur, atque aliter qui de malo opere erubescens corrigitur. Ille enim quia reprehensus est, confunditur; iste, quia se malum fecisse memoratur.

13.18. Quamuis per paenitentiam propitiatio peccatorum sit, sine metu tamen homo esse non debet, quia paenitentiae satisfactio diuino tantum pensatur iudicio, non humano. Proinde, quia miseratio Dei occulta est, sine intermissione flere necesse est. Neque enim unquam oportet paenitentem habere de peccatis securitatem. Nam securitas neglegentiam parit, neglegentia autem saepe incautum ad uitia transacta reducit.

13.19. Dum per paenitentiam expulsa fuerint ab homine uitia, si forte post haec, intercedente securitate, quaelibet culpa subrepserit confestim delectationes pristinae uitiorum mentem auidius inrepunt, pulsantesque hominem in consuetis operibus grauius pertrahunt, ita ut sint nouissima illius peiora prioribus.

XIIII. De desperatione peccantium.

14.1. Non per locorum spatia, sed per affectum bonum uel malum itur recediturue a Deo. Neque enim gressu pedum, sed gressu morum elongamus uel propinquamus ad Deum.

14.2. Perpetrare flagitium aliquod mors animae est; contemnere paenitentiam et permanere in culpam descendere in infernum post mortem est. Ergo peccare ad mortem pertinet, desperare uero in infernum descendere. Vnde et scriptura ait: Impius, dum in profundum malorum uenerit, contemnit.

14.3. Saepe diabolus eos quos conuerti ad paenitentiam aspicit, inmanitate scelerum perculsos ad desperationem deducit, ut, subtracta spe ueniae, trahat in diffidentiam quos non potuit retinere perseueranter in culpam. Sed paenitens praeuidere debet callidas contra se hostis insidias; sicque Dei iustitiam metuat ut tamen, quamuis in magnis sceleribus, de misericordia eius confidat.

14.4-5. Amplius laetatur Deus de anima desperata et aliquando conuersa, quam de ea quae nunquam extitit perdita. Sicut de prodigo filio, qui mortuus fuerat, et reuixit, perierat et inuentus est, de cuius regressu magnum fit gaudium patris. Non aliter coram Deo et angelis copiosiorem esse gaudium de eo qui a periculo liberatur, quam de eo qui nunquam nouit peccati periculum. Quanto enim contristat res perdita, tanto magis, si fuerit inuenta, laetificat. Sicut in euangelio pastor ille exultat qui perditam ouem inuentam humeris suis gaudens reportat.

14.6. Nullus desperare debet ueniam etiamsi circa finem uitae ad paenitentiam conuertatur. Vnumquemque enim Deus de suo fine, non uita praeterita iudicat. Hoc quippe et legis testimonio edocetur quod homo de suo extreme iustificetur, quando Deus pro asini primogenita ouem iussit offerri, hoc est inmunditiam uitae prioris mutandam in innocentiam boni finis. Vnde et cauda iubetur offerri in hostiam, id est uitae extrema in paenitentiam.

14.7. Multi superna respecti gratia in extremis suis ad Deum reuertuntur per paenitentiam et quaecumque mala gesserunt cotidianis fletibus purgant, atque in bonis factis male gesta commutant, quibus iuste totum quod deliquerant ignoscitur, quia ipsi quod male gesserunt paenitendo cognoscunt.

14.8. In uita hominis finis quaerendus est, quoniam Deus non respicit quales antea uiximus, sed quales circa uitae finem erimus.

XV. De his qui a Deo deseruntur.

15.1. Deo deserente, nullum paenitere; Deo respiciente sua unumquemque facta uidere et plangere, et unde ceciderit cogitare. Nonnulli autem ita despiciuntur a Deo, ut deplorare mala sua non possint, etiam si uelint.

15.2. Consilii inmundorum spirituum hoc est, ut quia ipsis negatum est post praeuaricationem regredi ad iustitiam,obserare aditum paenitentiae hominibus cupiant, ne uel ipsi reuertantur ad Deum, eosque socios in perditione habere contendunt, quibuscumque fraudibus insistentes ut aut deserantur a Deo, aut flagelli inmanitate desperent.

15.3. Ingemiscendum est iugiter, et postposita securitate, lugendum ne Dei secreto et iusto iudicio deseratur homo, et perdendus in potestate daemonum relinquatur. Nam reuera, quem Deus deserit, daemones suscipiunt.

15.4. Dominici contemptores praecepti, statim ut auertuntur a Deo, a malignis spiritibus occupantur, a quibus etiam ut mala faciant persuadentur. Hinc est illud propheticum: Inimicos Dei persequuntur tenebrae, qui intelleguntur daemones. Vnde et in psalmo legitur: Inmissiones per angelos malos.

15.5. Quidam reproborum in potestate daemonum occulto Dei iudicio et iustissimo rediguntur, Esaia testante: Ipse misit eis sortem et manus eius diuisit eis eam in mensuram, usque in aeternum possidebunt eam.

15.6-7. Quidam electorum dimittuntur diuina iustitia incedere in errorem peccati, sed tamen miseratione eius reducti denuo conuertuntur. De talibus enim per prophetam Dominus loquitur: Et dimisi eum, et reduxi eum, et reddidi consolationem. Nonnunquam etiam reuertens Deus hominem quem deseruerat rursus adfligens uisitat, et per lamenta lacrimarum ac paenitentiae adflictionem a peccatis expurgat, dicente Iob ad Deum: Propter superbiam, inquit, quasi leenam capies me, reuersusque mirabiliter me crucias. Reuertens enim Deus hominem cruciat quando quem peccantem deseruerat flagellando iterum uisitat.

15.8. Malis actibus contra nos amplius caelestem iracundiam nequaquam prouocare debemus; quin potius, si paenitendo digna Deo acta gesserimus, seueritatem eius in clementiam commutabimus. Nam ille qui nos malos tolerat, non dubium est quod conuersis clementer ignoscat. Nam quod seruatur nobis tempus paenitentiae, ut non simul morte obruamur praecipiti, sed detur nobis locus satisfactionis, hoc totum de Dei procedit clementia, ut nos non damnet crudeliter, sed expectet ad paenitentiam patienter.

XVI. De his qui ad delictum post lacrimas revertuntur.

16.1. Inrisor est, non paenitens, qui adhuc agit quod paenitet, nec uidetur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus.

16.2. Canis reuersus ad uomitum et paenitens ad peccatum. Multi enim lacrimas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam accipere lacrimas ad paenitentiam et effectum paenitentiae non habere, quia inconstantia mentis nunc recordatione peccati lacrimas fundunt, nunc uero, reuiuiscente usu, ea quae fleuerunt iterando committunt.

16.3. Qui et praeterita uult plangere, et actionibus saecularibus incubare, iste mundationem non habet. quoniam adhuc agit quae paenitendo deflere possit.

16.4a. Esaias peccatoribus dicit: Lauamini, mundi estote; lauatur itaque et mundus est qui et praeterita plangit et flenda iterum non admittit. Lauatur et non est mundus qui plangit quae gessit nec deserit, et post lacrimas ea quae fleuerat repetit. Sic denique et alibi animam paenitentem atque iterum delinquentem sermo diuinus increpat dicens: Quam uilis es facta nimis, iterans uias tuas. Quisquis ergo culpas praeteritas plorat, hunc necesse est modum teneat, ut sic admissa defleat, ne iterum flenda com?mittat.

16.4b. Vae mihi, misero Isidoro, qui et paenitere retro acta neglego, et adhuc paenitenda committo!

XVII. De peccato.

17.1. Duobus modis peccatum committitur, id est aut ui cupiditatis, aut metu timoris, dum uel quisque uult adipisci quod cupit, uel timet ne incurrat quod metuit.

17.2. Quattuor modis committitur peccatum in corde, quattuor perpetratur et opere. Admittitur in corde suggestione daemonum, delectatione carnis, consensione mentis, defensione elationis; committitur opere nunc latenter, nunc palam, nunc consuetudine, nunc desperatione. Istis ergo gradibus et corde delinquitur, et opere malitia perpetratur.

17.3. Tribus modis peccatum geritur, hoc est ignorantia, infirmitate, industria, periculo autem poenarum diuerso. Ignorantiae namque modo peccauit in paradiso Eua, sicut apostolus ait: Vir non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuit. Ergo Eua peccauit ignorantia, Adam uero industria, quia non seductus, sed sciens prudensque peccauit; qui uero seducitur quid consentiat euidenter ignorat. De infirmitate autem Petrus deliquit, quando ad metum interrogantis ancillae Christum negauit; unde et post peccatum amarissime fleuit.

17.4-5. Grauius est infirmitate quam ignorantia quemquam delinquere; grauiusque industria quam infirmitate peccare. Industria namque peccat qui studio ac deliberatione mentis malum agit; infirmitate autem qui casu uel praecipitatione delinquit. Nequius autem et de industria peccant qui non solum non bene uiuunt, sed adhuc et bene uiuentes, si possunt, a ueritate diuertunt. Sunt enim qui ignoranter peccant et sunt qui scienter. Sunt etiam et qui pro ignorantiae excusatione scire nolunt ut minus culpabiles habeantur; qui tamen seipsos non muniunt, sed magis decipiunt.

17.6. Nescire simpliciter ad ignorantiam pertinet; noluisse uero scire ad contumacem superbiam. Voluntatem quippe proprii Domini uelle nescire, quid aliud est quam uelle Dominum superbiendo contemnere? Nemo igitur de ignorantia se excuset quia Deus non solum eos iudicat qui a cognitione sua reuertuntur, sed etiam et illos qui nescierunt, testante eodem Domino per prophetam: Disperdam, inquit, homines a facie terrae, et eos qui auertuntur post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec inuestigauerunt eum. Et psalmus: Effunde, inquit, iram tuam in gentes quae te non nouerunt.

XVIII. De levioribus peccatis.

18.1. Multi uitam sine crimine habere possunt, sine peccato non possunt. Nam quamuis in hoc saeculo magna iustitiae quisque claritate resplendeat, nunquam tamen ad purum peccatorum sordibus caret, Iohanne apostolo adtestante qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est.

18.2. Quaedam sunt facta peccatis similia, sed si bono animo fiant, non sunt peccata: utpote potestas, si non se ulciscendi cupiditate, sed magis corrigendi studio ulciscatur in reum.

18.3. Item sunt peccata leuia quae ab incipientibus cotidiana satisfactione purgantur, quae tamen a perfectis uiris, uelut magna crimina euitantur. Quid autem homines de magnis sceleribus agere debent, quando etiam perfecti leuia quaeque delicta quasi grauissima lugent?

18.4. Non solum grauia, sed leuia sunt cauenda peccata. Multa enim leuia unum grande efficiunt, sicut solent paruis et minimis guttis inmensa flumina crescere. Numerositas enim in unum coacta exundantem efficit copiam.

18.5-6. Peccata quae incipientibus leuia sunt, perfectis uiris grauia deputantur. Tanto enim maius cognoscitur esse peccatum, quanto maior qui peccat habetur. Crescit enim delicti cumulum iuxta ordinem meritorum, et saepe quod minoribus ignoscitur, maioribus inputatur.

XVIIII. De gravioribus peccatis.

19.1. Experimento minorum peccatorum maiora committi peccata, ut durius feriantur pro magnis sceleribus qui de paruis corrigi noluerunt. Iudicio autem diuino in reatu nequiore labuntur qui distringere minora sua facta contemnunt.

19.2. Multi a crimine in crimine corruunt, qui, Dei cognitionem habentes, timorem eius neglegunt, et quem nouerunt per scientiam, per actionem non uenerantur. Ideoque caecantur diuino iudicio punienda committere, et in poenam commissi facinoris facinus detenus addere.

19.3-4. Saepe peccatum alterius peccati causa est; quod cum committitur, aliud ex ipso quasi sua suboles oritur, sicut fieri solet nasci libidinem ex nimia uentris ingluuie. Poena uero peccati peccatum admittitur, quando pro merito cuiusque peccati, Deo deserente, in aliud peccatum deterius itur, de quo amplius qui admiserit sordidetur. Ergo praecedens peccatum causa est sequentis peccati, sequens uero peccatum poena est praecedentis delicti. Praecedentia itaque peccata sequentium sunt criminum causa, ut illa quae sequuntur sint praecedentium poena.

19.5. Praecedentium peccatorum poena ipsa uocatur induratio ueniens de diuina iustitia. Hinc est quod ait propheta: Indurasti cor nostrum, ne timeremus te; neque enim dum quicumque iusti sunt, a Deo inpelluntur, ut mali fiant; sed dum mali iam sunt, indurantur ut deteriores existant, sicut et apostolus dicit: Quoniam ueritatem Dei non receperunt, ut salui fierent, inmisit illis Deus spiritum erroris. Facit ergo Deus quosdam peccare, sed in quibus iam talia peccata praecesserint, ut iusto iudicio eius mereantur in detenus ire. Talia quippe peccata praecedentibus aliis peccatis prolabuntur in poenam quam peccata merentur.

19.6-7. Quaedam de ira Dei ueniunt peccata, quae pro merito aliorum conpensantur peccatorum. Vnde et propheta: Ecce, inquit, tu iratus es et nos peccauimus, in ipsis fuimus semper, tamquam si diceret: quia semper in peccatis fuimus, iratus es ut deterius peccaremus. Quid enim sit iram Dei mereri, quid uero prouocare, prudens lector debet scire. Grauius namque est ira quae prouocatur quam ea quae meretur. Nam meremur, quando ignorando peccamus; prouocamus, quando scimus bonum facere, nec uolumus.

19.8. Nunc iram Dei, dum uiuimus, uitare possumus. Timeamus ergo ne ueniente illo terrore iudicii, sentiri possit, uitari non possit.

XX. De manifestis occultisque peccatis.

20.1-3. Maioris est culpae manifeste quam occulte peccare. Dupliciter enim reus est qui aperte delinquit, quia et agit et docet. De talibus Esaias dicit: Et peccata sua, quasi Sodoma praedicauerunt, nec absconderunt. Multi enim publice delinquentes, sine ullo pudore sua flagitia praedicant, nec ullam utuntur sceleris uerecundiam. Quaedam enim iam iustitiae portio est iniquitatem suam homini abscondere, et in semetipso de peccatis propriis erubescere.

20.4. Peccatum perpetrare crimen est, peccatum praedicare clamor est de quo etiam dicit apostolus: Et clamor auferatur a uobis cum omni malitia, id est cum ipsis peccatis.

20.5. Ex eo ipso quo quisque peccatum quod agit abscondit, iudicii iam esse indicium, quia non erubescitur nisi de conscientiae reatu. Ergo ex hoc ipsud quod quisque de facto suo erubescit ipse sibi iam iudex fit.

XXI. De peccati amore.

21.1. Aliud est non peccare amore dilectionis Dei, aliud timore supplicii. Qui enim amore caritatis Dei non peccat, horrescit omne malum, amplectendo iustitiae bonum, nec eum delectat peccatum, etiam si sceleris inpunitas promittatur. Qui uero sola poena supplicii in se uitia reprimit, quamuis non expleat opus peccati, uiuit tamen in eo uoluntas peccandi; doletque sibi inlicitum, quod lex prohibere dinoscitur. Ille ergo mercedem boni operis percipit, qui amando iustitiam facit, non is qui eam solo metu poenarum inuitus custodit.

21.2-3. Quidam et diligunt peccatum, et faciunt; quidam diligunt tantum, et non faciunt; plerique uero faciunt tantum, et non diligunt. Nonnulli peccatum non faciunt et tamen iustitiam odiunt. Grauius autem peccat qui non solum peccatum diligit, sed et facit, quam qui non facit, et diligit; grauiusque interdum qui diligit et non facit, quam qui facit et odit; grauissimum est non solum facere, sed et diligere peccatum. Nam sunt quidam qui confestim peracto flagitio confunduntur et sunt qui non solum non dolent gessisse malum, sed etiam de ipso malo opere gloriantur. Sicque ad conparationem mali fit deterius dum de uitiis gratulantes extolluntur in peius. De talibus ait Salomon: Qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.

XXII. De peccandi necessitate.

22.1a. Interdum mali quod sumus, necessitate potius, non uoluntate existimus. Vertenda est autem necessitas mali in uoluntatem boni.

22.1b. Plerique non uoluntate, sed sola necessitate peccant, pertimescentes temporalem inopiam; et, dum praesentis saeculi necessitatem refugiunt, a futuris bonis priuantur.

22.2. Item nonnulli peccatum uoluntate, non necessitate committunt, nullaque coacti inopia existunt iniqui; sed tantum gratis cupiunt esse mali. Neque enim ipsam rem amant quam appetunt, sed ipsam tantum peccati malitiam delectantur.

XXIII. De peccandi consuetudine.

23.1. Melius est peccatum cauere quam emendare. Facilius enim resistimus hosti a quo nondum uicti sumus, quam ei a quo iam superati ac deuicti cognoscimur.

23.2. Omne peccatum, antequam admittatur, amplius pertimescitur. Quamuis autem graue sit, dum in usum uenerit, leue existimatur, et sine ullo metu committitur.

23.3. Istis fomitibus, quasi quibusdam gradibus, coalescit omne peccatum: cogitatio namque praua delectationem parit; delectatio consensionem, consensio actionem, actio consuetudinem, consuetude necessitatem. Sicque his uinculis homo inplicatus, quadam catena uitiorum tenetur adstrictus, ita ut ab ea euelli nequaquam ualeat, nisi diuina gratia manum iacentis adprehendat.

23.4. Peccatum admittere cadere est in puteum; consuetudinem uero peccandi facere, os putei est coangustare, ne is qui cecidit ualeat exire. Sed interdum etiam tales Deus liberat, dum eorum desperationem ad conuersionem libertatis commutat. Ipso enim miserante, peccata dimittuntur; quo protegente fit ne in deterius peccando eatur.

23.5. Nequissimum est peccare, peius est peccandi consuetudinem facere. Ab illud facile, ab hoc cum labore resurgitur, dum malae consuetudini repugnatur.

23.6. Male agendi consuetudinem recessum esse propheta adserit in profundum, cuius usu quasi quadam lege homo tenetur adstrictus, ut etiam quando non uult, peccatum admittat. A lapsu uero cito resurgere, non est in profundum ire.

23.7. Apostolus legem peccati dicit in membris nostris; quae lex consuetude est, quam peccando concipimus et non ab ea, cum uolumus, discedimus, quia iam necessitatis uinculo per consuetudinem retinemur.

23.8. Multum ueri amor agit in homine, sed resultat caro malae consuetudinis lege. Bene autem audacter pro bona conscientia exultat, qui ualenter in se reprimit quod insolenter inpugnat.

23.9. Frequenter peccare cauendum est; nam hoc ipsud quod de malo nostro plerumque Deus nobis salutem operatur, quanto mirabile est, tanto perrarum est. Propterea metuendum est confidere ita saluari, ne forte, dum expectamus a uitiis sanari, et uitia multiplicemus et salutem non adipiscamur. Ergo studeamus aut non cadere, aut cito conuersi a lapsu consurgere.

23.10. Omnino peccare cauendum est; quod si humana fragilitate peccatum subrepserit, confestim erit corrigendum quod nequiter sentitur commissum. Cito enim corrigitur culpa quae cito cognoscitur; tardius autem sanatur uulnus quod, iam putrescentibus membris, longo post tempore curationibus adhibetur.

23.11. [Iteratio peccati grauior est, sicut si morbus super morbum ueniat, sicut si imber super imbrem occurrat.]

23.12. Mora peccandi inmanitatem facit sceleris, unde et propheta: Vae inquit, qui trahitis iniquitatem infuniculis uanitatis, et quasi uinculum plaustri peccatum. Trahit enim iniquitatem ut funiculum, qui tardat conuerti ad Deum. Trahere est enim iniquitatem moram facere iniquitati. Vnde et psalmus: Prolongauerunt iniquitates suas; Dominus iustus concidet ceruices peccatorum.

XXIIII. De peccati recordatione.

24.1. Bonum est homini semper ante oculos propria adhibere delicta, secundum psalmi sententiam: Et peccatum meum contra me est semper. Sicut enim non oportet reminiscere peccati affectum, sic semper necesse est unumquemque suum in deflendo commemorare peccatum.

24.2. Apud iustum recordatio peccati facit taedium animi. Qui autem luxuriae et cupiditati subditi sunt, contumaci superbia etiam de ipso peccati opere gloriantur.

24.3. Serui Dei tanta recordatio esse debet peccati, ut ea quae gessit semper lacrimans confiteatur. Vnde et psalmus dicit: Conuersus sum in aerumna, dum confringitur spina, peccatum meum cognitum feci, et dixi: pronuntiabo aduersum me iniustitias meas Domino. Supra enim dixerat: Quoniam tacui, hoc est non sum confessus, inueterauerunt omnia ossa mea, dum clamarem tota die. Quid ergo tacuisse se paenitet, nisi confessionem peccatorum? Quid clamasse se dolet, nisi defensionem malorum? Qui ergo peccatorum suorum defensor extitit, necesse est ut paenitendo accuset quod superbiens praue admisit.

XXV. De cogitatione.

25.1-2a. Bipertita est causa peccandi, id est operis et cogitationis, quorum unum iniquitas dicitur quod opere geritur, aliud iniustitia quod cogitatione admittitur. Prius autem actio resecanda est, postea cogitatio; prius praua opera, postmodum desideria. Vicissim autem et a cogitatione opera procedunt, et ab opere cogitatio nascitur.

25.2b-3. Quamuis etsi ab opere malo quisque uacet, pro solius tamen prauae cogitationis malitia non erit innocens. Vnde et Dominus per Esaiam: Auferte, inquit, malum cogitationum uestrarum ab oculis meis. Non enim solum factis, sed et cogitationibus delinquimus, si eis inlicite occurrentibus delectemur.

25.4. Sicut uipera a filiis in utero positis lacerata perimitur, ita nos cogitationes nostrae intra nos enutritae occidunt et conceptae interius uipereo ueneno consumunt, animamque nostram crudeli uulnere perimunt.

25.5. Non est arbitrii nostri cogitationis prauae suggestionibus praeuenire; iacere autem in animo cogitationem nostrae adtinet uoluntati. Illud ergo ad culpam non redigitur, istud culpae propriae inputatur. Nam cogitationes inlicitas occurrere, daemonum est; cogitationibus oblectare peruersis, nostrum est.

25.6. Plerumque fieri solet ut inmundae corporalium rerum species, quas didicimus, nostris mentibus opponantur, et nolentes eas cogitemus; quantumque ab eis aciem mentis auertere nitimur, tanto illae se magis animo ingerunt, obscenisque in nobis motibus obrepunt. Sed fit hoc pro conditione mortali quam meruit primus homo in poenam sui peccati.

25.7. Dum unusquisque diuina inluminatione praeuenitur, statim molestiis turpium cogitationum pulsatur. Sed Dei seruus iudicio timoris Dei earum temptamenta a semetipso reicit, bonisque contra obiectis cogitationibus, turpes a se repellit.

25.8. Magna obseruantia circa cordis est custodiam adhibenda, quia aut bonae aut malae rei ibi consistit origo; nam, sicut scriptum est: Ex corde exeunt cogitationes malae. Ideoque si prius prauae cogitationi resistimus, in lapsum operis non incurrimus.

25.9. Non est timendum si bona malaque in cogitationem ueniant; sed magis gloriandum est si mens mala a bonis intellectu rationis discernat.

25.10. Item nihil iuuat quod inter bonum et malum sensu prudentiore discernimus, nisi opere aut mala cognita caueamus, aut bona intellecta faciamus.

XXVI. De conscientia.

26.1. Humana conditio dum diuersis uitiositatibus mentem conturbat, etiam ante poenas gehennae per inconditum animae appetitum iam poenas conscientiae patitur.

26.2. Omnia fugire poterit homo praeter cor suum. Non enim potest a se quisque recedere. Vbicumque enim abierit reatus sui conscientia illum non derelinquit.

26.3-4. Quamuis humana iudicia subterfugiat omnis qui male agit, iudicium tamen conscientiae suae effugire non potest. Nam etsi aliis celat quod egit, sibi tamen celare non potest, qui plene nouit malum esse quod gessit. Duplex fit ergo in eo iudicium, quia et hic suae conscientiae reatu punitur, et illuc perpetuali poena damnatur. Hoc enim significat: Abyssus abyssum inuocat in uoce cataractarum. Abyssus enim abyssum inuocare est de iudicio suae conscientiae ire ad iudicium damnationis perpetuae. In uoce cataractarum, id est in praedicatione sanctorum.

XXVII. De intentione mentis.

27.1. Oculus hominis intentio operis eius est. Si ergo intentio eius bona est, et opus intentionis ipsius bonum est. Alioquin malae intentionis etiamsi bonum in factis opus appareat, bonum iam non est, quoniam ex sua intentione aut probatur bonum, aut reprobatur indignum. Bona est ergo intentio quae propter Deum est; mala uero quae pro terreno lucro aut uana gloria est.

27.2. Qui opus bonum bona intentione non faciunt, per hoc magis caecantur opere per quod inluminari potuerunt.

27.3. Vnusquisque bonum opus quod agit intentione bona agat, quoniam pro mala intentione plerumque opus bonum quod agimus perdimus, et minus a culpa uacamus.

27.4. Saepe quae apud hominum iudicium bona patent, apud examen diligentissimi et acutissimi iudicis reproba deteguntur. Ideoque omnis sanctus ueretur ne forte bonum quod agit pro aliqua animi intentione in oculis Dei reprobum sit.

XXVIII. De sensibus carnis.

28.1-2. Per sensus carnis morbus inrepit mentis. Vnde et per prophetam Dominus dicit: Omnes cognationes terrae ab aquilone uenient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem. Regna aquilonis uitia sunt, quae sedes suas in portis ponunt quando per sensus carnis labem animae ingerunt; ideoque in ipsis portis, id est in ipsis sensibus regnant. Neque enim aliunde peccamus nisi uidendo, audiendo, adtractando, gustando atque tangendo. Vnde et alias dicitur: Intrauit mors per fenestras nostras; et alibi: Et extranei ingrediebantur per portas eius, et super Hierusalem mittebant sortem. Extraneos quippe inmundos esse spiritus, qui tanquam per portas ita per sensus carnis animam inrepunt et eam inlecebrando deuincunt.

XXVIIII. De sermone.

29.1. Dum quaedam parua uitiorum uerba non euitamus, in magno linguae prolabimur crimine et dum facta quaedam non grauia libere ac sine metu committimus, ad potiora scelera et horrenda peccandi consuetudine labimur.

29.2. Sicut plerumque multiloquiorum stultitia reprehenditur, ita rursum nimis tacentium uitia denotantur. Illi enim satis laxando linguam in leuitatis uitio defluunt, isti nimis reticendo ab utilitate torpescunt.

29.3. Inperiti, sicut loqui nesciunt, ita tacere non possunt. Mente enim ineruditi, ore loquaces, uerbis perstrepunt, sensu nihil dicunt.

29.4. Sicut falsitatis crimen a proficientibus pertimescitur, ita otiosa uerba a perfectis uiris uitantur. Nam sicut ait quidam: Pro otioso uerbo ratio ponitur, pro sermone iniusto poena exsoluitur.

29.5. Vani sermones in ore christiani esse non debent. Nam sicut malos mores bona conloquia corrigunt, ita praua conloquia bonos mores corrumpunt.

29.6. Custodia ori ponitur dum quisque non se iustum, sed quod magis uerum est, peccatorem fatetur.

29.7. Manum super os ponit, qui bonis operibus linguae excessum operit. Manum super os ponit qui malae locutionis culpas bonae actionis uelamine tegit.

29.8. Loquens quae ad Deum pertinent, nec faciens, etsi inutilis sibi est, audientibus tamen prodest.

29.9. Qui de sapientia se laudari affectant, loquentem prophetam adtendant: Vae qui sapientes estis in oculis uestris, et coram uobismetipsis prudentes.

29.10-11. Recte ex sententia dicit, qui ueram sapientiam gustu interni saporis sentit. A sentiendo enim sententia dicitur. Ac per hoc, adrogantes qui sine humilitate dicunt, de sola scientia dicunt, non de sententia. Ille enim sapit qui recte et secundum Deum sapit.

29.12. In suam dicunt contumeliam doctores, si dum sint ab eis dicta sapienter nimium tamen eloquenter. Horret enim sapientia spumeum uerborum ambitum, ac fucum mundialis eloquentiae inflatis sermonibus perornatum.

29.13. Quidam curiosi delectantur audire quoslibet sapientes, non ut ueritatem ab eis quaerant, sed ut facundiam sermonis eorum agnoscant, more poetarum qui magis conpositionem uerborum quam sententiam ueritatis sequuntur.

29.14. Quadrimoda est dicendi ratio, qua praeuidendum est quid, cui, quando uel quomodo aliquid proferatur.

29.15. Item quadrimoda est dicendi ratio, qua aut bene sentiendo quid bene profertur, aut nihil sentiendo nihil dicitur, aut parum sentiendo loquacitas sola ostentatur, aut optime sentiendo non eleganter profertur quod intellegitur.

29.16-17. Item quadripertita est loquendi ratio, qua uel bonum bene, uel malum male, seu bonum male, uel malum bene profertur. Bonum quippe bene loquitur qui ea quae recta sunt humiliter adnuntiare uidetur. Malum male loquitur qui quodlibet flagitium persuadere conatur. Bonum male loquitur qui quodcumque rectum adroganter praedicare sentitur. Malum bene loquitur qui, aliquod narrando uitium, detestatur ut ab eo homines auertantur.

29.18. Corde bene loquitur qui caritatem non simulat. Ore bene loquitur qui ueritatem adnuntiat. Factis bene loquitur qui alios bonis exemplis aedificat.

29.19. Corde male loquitur qui interius cogitationes noxias meditatur et cogitat. Lingua male loquitur qui pro quod male agit flagellatur et murmurat. Factis male loquitur qui male uiuendo exemplis suis alios ad praue agendum informat.

29.20. Semel bene loquitur qui se paenitendo redarguit. Bis bene loquitur qui bene uiuendo et alios instruit.

29.21. Semel male loquitur qui post uitium cito corrigitur. Bis male loquitur qui et male uiuit et male docet. Item bis male loquitur qui et male cogitat et male refert cogitata. Item bis male loquitur qui et bonum quod debuit non egit et malum quod non oportebat admisit.

29.22. Mali mala respondent pro bonis et aduersa pro optimis. Boni bona respondent pro malis, et prospera pro aduersis.

29.23. Aduersus conuicium linguae fortitudo adhibenda est patientiae, ut temptatio uerbi quae foris inpugnat, tolerantiae uirtute deuicta discedat.

29.24. Non omnis qui patitur probra iustus est; sed qui pro ueritate innox patitur, ille tantummodo iustus est.

29.25. Inter uituperationes linguae et obprobria hominum isto se remedio mens iusti corroborat, ut tanto solidius in Deum figatur interius, quanto exterius ab humanis spernitur sensibus.

29.26-27. Qui inlatas sibi contumelias tranquillo animo prodit, dolorem cordis aperit et uirus quod feruet in animo facile reicit. Vulnera enim mentis aperta cito exhalant, clausa nimis exulcerant.

29.28. Qui dolorem iniuriae clauso pectore tegit, quanto amplius silentio linguam premit, tanto acriorem intrinsecus nutrit. Vnde et uere quidam poetarum gentilium dixit: "Quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. " Caecus enim languor uehemens est ac nimius, quia "tacitum uiuit sub pectore uulnus. "

XXX. De mendacio.

30.1. Mendaces faciunt ut nec uera dicentibus credatur. Reddet enim saepe hominem multa falsitas etiam in ueritate suspectum.

30.2. Saepe uera promittit, qui falsa dicturus est, ut, cum primum adquisierit fidem, ad reliqua mendacia audientes credulos faciat.

30.3. Multis uidentur uera esse quae falsa sunt, et ideo non ex Deo, sed ex suo mendacio loquuntur.

30.4. Nonnunquam falsitas ueriloquio adiungitur, et plerumque a ueritate incipit qui falsa confingit.

30.5. Latent saepe uenena circumlita melle uerborum, et tandiu deceptor ueritatem simulat quousque fallendo decipiat.

30.6. Nonnunquam peius est mendacium meditare quam loqui; nam interdum quisque incautus solet ex praecipitatione loqui mendacium; meditare autem non potest, nisi per studium. Grauius ergo ille ex studio mentire perhibetur, quam is qui ex praecipitatione sola mentitur.

30.7. Summopere cauendum est omne mendacium, quamuis nonnunquam sit aliquod mendacii genus culpae leuioris, si quisquam pro salute hominum mentiatur. Sed quia scriptum est: Os quod mentitur occidit animam; et Perdes eos qui loquuntur mendacium, hoc quoque mendacii genus perfecti uiri summopere fugiunt, ut nec uita cuiuslibet per eorum fallaciam defendatur, nec suae animae noceant, dum praestare alienae carni nituntur, quamquam hoc ipsud peccati genus facillime credimus relaxari. Nam si quaelibet culpa sequenti mercede purgatur, quanto magis haec facile abstergitur, quam merces ipsa comitatur.

30.8. Multa mentiuntur multaque fingunt homines propter hominum laudem; sicque fit ut et isti mentiendo pereant, et eos quos laudant ad uanae gloriae ruinam perducant.

30.9-10. Sicut bene sibi conscius non metuit alienae linguae conuicium, ita et qui laudatur ab alio non debet errorem alienae laudis adtendere; sed magis unusquisque testimonium conscientiae suae quaerat, cui plus ipse praesens est quam ille qui eum laudat. Opus enim suum unusquisque probet, ut ait apostolus, et tunc in seipso quisque gloriam habebit, id est occulte in sua conscientia, non palam in aliena lingua.

30.11. Perfecti, qui alta radice fundati sunt, etsi flamine laudis ac uituperationis utcumque quasi uentorum interdum curuentur inpulsu, funditus tamen non deiciuntur, sed protinus firmitate radicis ad se redeunt.

30.12. Bona mens ad malum nec praemiis nec terroribus uincitur. Nam iniqui terrorem blanditiis miscent, ut aut oblectatione quemquam decipiant, aut terroribus frangant.

30.13. Qui laudatur, in auditorum amore inseritur, sed si ueraciter et non ficte laudetur, hoc est si uera sunt quae de illo dicuntur.

XXXI. De iuramento.

31.1. Sicut mentiri non potest qui non loquitur, sic periurare non poterit qui iurare non appetit. Cauendam igitur esse iurationem, nec eam utendam nisi in sola necessitate.

31.2. Non est contra Dei praeceptum iurare, sed dum usum iurandi facimus, periurii crimen incurrimus. Nunquam ergo iuret qui periurare timet.

31.3. Multi, dum loquuntur, iurare semper delectantur, dum oporteat hoc tantum esse in ore: "Est, est; non, non". Amplius enim quam "est" et "non est" a malo est.

31.4. Multi, ut fallant, periurant, ut per fidem sacramenti fidem faciant uerbi, sicque fallendo, dum periurant et mentiuntur, hominem incautum decipiunt.

31.5. Interdum et falsis lacrimis seducti decipimur, et creditur dum plorant, quibus credendum non erat.

31.6. Plerumque sine iuramento loqui disponimus, sed incredulitate eorum qui non credunt quod dicimus iurare conpellimur, talique necessitate iurandi consuetudinem fa?cimus.

31.7. Sunt multi ad credendum pigri, qui non mouentur ad fidem uerbi. Grauiter autem delinquunt qui sibi loquentes iurare cogunt.

31.8. Quacumque arte uerborum quisque iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit sicut ille cui iuratur intellegit. Dupliciter autem reus fit qui et Dei nomen in uanum adsumit, et proximum dolo capit.

31.9. Non est conseruandum sacramentum quo malum incaute promittitur, ueluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur. Tolerabilius est enim non implere sacramentum quam permanere in stupri flagitium.

31.10. Iurare est Dei illa prouidentia quae statuit non conuellere statuta. Paenitentia autem Dei rerum mutatio est; non paenitere autem statuta non reuocare, ut est illud: Iurauit Dominus et non paenitebit eum, id est quae iurauit, non mutauit.

XXXII. De vitiis.

32.1-2. Recedens homo a Deo statim uitiorum traditur potestati, ut dum patitur infesta uitia reuertendo unde cecidit resipiscat. Et si sancti toto annisu contendunt superare uitia nec extinguunt, quid agunt hii qui non solum non odiunt uitia, sed toto ea amore sectantur?

32.3. Satis delicate se palpat qui uult sine labore uitia superare, dum peccati legem quam sibi deseruiendo uitiis fecit, sine uiolentia doloris resecare non possit.

32.4. Perfecte renuntiat uitio, qui occasionem euitat in perpetrando peccato. Nam si uelis tantundem non peccare, et data occasione peccaueris, tu tibi et reus et iudex es, qui et conmissa damnas et damnata committis. Se autem iudice reus est, qui uitia et accusat et perpetrat.

32.5. Quaedam uitia dum non perfecte uitantur, suos in se faciunt relabi auctores. Nam si unum uitium districte uitetur et alia neglegantur, inanis labor est. Non enim potest in unius obseruatione uirtutis fortiter perdurare, cuius alia uitia dominantur in corde.

32.6. Nonnunquam hominem sua uitia persequuntur quia nimirum qui prius uolendo ea sibi fecit socia, postea sentit etiam nolens stimulosa.

32.7. Nonnulli non antea in errorem uitiorum labuntur, nisi prius interioris rationis perdiderint oculos, sicuti Samson non antea ab Allophilis ad erroris ligatus est machinam, nisi postquam ei sunt lumina oculorum extincta.

32.8. Quidam, uegetante mentis ratione, uitiorum superantur incursu, sicque deinde intentionem bonorum operum perdunt, sicut rex Babylonis in oculis Sedeciae prius filios ipsius interfecit, et sic postea oculos eius euulsit; ac per hoc, post multorum operum consuetudinem et interemptionem bonorum, perit quorundam et ratio.

XXXIII. Quod ex vitiis vitia, ex virtutibus virtutes oriuntur.

33.1. Sic gignuntur ex peccato peccata, ut dum non euitantur parua, incedatur in maximis; et dum defenduntur admissa nec lamentantur, ex flagitio ad superbiam itur. Vnde fit ut duplicati sit criminis reus qui et admittit scelera per uoluntatem et defendit ea per contumaciae tumorem.

33.2. Sic uitio uitium gignitur, sicut uirtus uirtute concipitur. Ex uitio enim gignitur uitium, sicuti Dauid qui, dum non euitat adulterium perpetrauit et homicidium.

33.3. Item uirtus uirtute concipitur, sicut per uirtutem euangelicae praedicationis, uirtutem martyrii apostoli meruerunt.

33.4. In cordibus saeculariter uiuentium inuicem sibi succedunt uitia, ut, dum unum abierit, succedat aliud, iuxta Iohel prophetae testimonium qui ait: Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit brucus, et residuum bruci comedit rubigo. Pro id ergo ista sub uitiorum allegoria colliguntur, quia sequitur: Expergiscimini ebrii et flete.

33.5. Aliquando utiliter peccatur in minimis uitiis ut maiora utilius caueantur. Lege Paulum apostolum minora permittentem peccata, ne maiora perpetrentur. Veraciter autem sanantur uitia quae uirtutibus non uitiis excluduntur. Quorundam autem quaedam latentia uitia tunc apparent quando ab aliis uitiis desinent.

XXXIIII. De male usis virtutibus.

34.1. Interdum et male usae uirtutes ex se uitia gignunt; quod fit per inmoderatum animi appetitum, cui non sufficit donum quod meruit, nisi inde aut laudes aut lucra damnanda quaesierit.

34.2-3. Interdum uirtutes uitia gignunt dum aliquando pro tempore opportune minime relaxantur. Sicque fit ut quae congruo loco uirtutes sunt, incongruo uitia deputentur, ueluti si pro fratris aduentum canonicum non soluatur ieiunium. Virtutum igitur discretionem a Paulo apostolo sume, qui ad tempus egit quod agendum esse omnino prohibuit.

34.4-5. Item quaedam uirtutes dum discretioni non seruiunt, in uitiis transeunt. Nam saepe iustitia dum suum modum excedit, crudelitatis saeuitiam gignit; et nimia pietas dissolutionem disciplinae parturit, et zeli studium, dum plus est quam oportet, in iracundiae uitium transit, et multa mansuetudo torporis segnitiem gignit. Prudentis autem uiri discretio sollerter prospicit, ne bonum intemperanter agat et de uirtute in uitium transeat.

34.6. Item apud quosdam ex uirtute uitium gignitur, dum quisque de castitatis et abstinentiae meritis gloriatur. Nam et qui elemosinam uanae gloriae causa inpertit, ex uirtute uitium facit; sed et is qui de sapientia adrogantiam habet, et qui pro iustitia praemium appetit, et qui aliquod donum Dei quod meruit in suam laudem conuertit, aut in malos usus adsumit, procul dubio uirtutem in uitium transfert.

34.7. Homines de uirtutibus uitia nutriunt, ex quibus pereant. Iterum Deus arte potentissima ex nostro uitio uirtutes format, quibus nos ab iniquitate reformet.

XXXV. De simulatis virtutibus.

35.1-2. Quaedam uitia species uirtutum praeferunt, ideoque perniciosius suos sectatores decipiunt quia se sub uelamine uirtutum tegunt. Nam uitia quae statim uirtutum contraria apparent, cito dum in palam uenerint, emendantur, propter quod sequaces eorum de talibus criminibus erubescunt. Carnales autem plerumque per insensualitatem mentis non agnoscunt uitium esse culpabile quod dignum uidetur damnatione.

35.3. Item quaedam uitia species uirtutum esse uidentur, sed tamen uirtutes non sunt. Nam interdum sub praetextu iustitiae crudelitas agitur, et putatur esse uirtus quod nimirum est uitium, sicut remissa segnities mansuetudo esse creditur, et quod agit torpens neglegentia, putatur agere indulgentia pietatis. Nonnunquam etiam uirtutem largitatis imitatur uitium prodigae effusionis, et uirtutem parcitatis tristis tenacitas imitatur, et uitium pertinaciae absconditur sub uirtute constantiae. Item timor sub specie obedientiae occultatur, et dicitur uirtus humilitatis, quod tamen uitium est timoris. Sed et procacitas uocis pro ueritatis libertate accipitur, et uitium pigritiae quietis uirtutem imitatur. Porro uitium inquietudinis uirtutem se uult uocari sollicitudinis, et praecipitationis facilitas feruor boni studii creditur, et bene agendi tarditas consilii mora esse uidetur, dum tamen ista sit uirtus, illa uitium. Tali igitur exemplo uitia species uirtutum imitantur, et inde se nonnulli esse iustos confidunt, unde maxime reprobantur.

35.4. Aptum exemplum uitiorum de latronis specie sumitur; nam sicut ex insidiis latro prodit, seque iter agentibus iungit, fingens se socium donec decipiat inprouisum et, dum subito eruperit, ad exitium latro manifestus ostenditur, ita se miscunt interdum periculose uirtutibus uitia quousque omnem boni operis efficaciam in suis usibus rapiant, ut anima quae sibi erat placens de uirtutibus, deceptam se conspiciat uitiis damnabilibus.

XXXVI. De appetitu virtutum.

36.1. Ad uirtutes difficile consurgimus, ad uitia sine labore dilabimur. Ista enim prona, illa ardua sunt. Grandes enim sudores perpetimur ut ad caelum conscendere ualeamus.

36.2. Quemadmodum ad uirtutum tendentes culmen, non a summis inchoant, sed a modicis, ut sensim ad altiora pertingant, ita et qui dilabuntur ad uitia, non statim a magnis criminibus incipiunt, sed a modicis adsuescunt, et sic in maximis proruunt.

36.3-4. Sicut paulatim homo a minimis uitiis in maximis proruit, ita a modicis uirtutibus gradatim ad ea quae sunt excelsa contendit. Qui autem inordinate uirtutes conprehendre nititur, cito periclitatur. Haec est causa in rerum natura, ut quaecumque uelociter ad profectum tendunt, sine dubio celeriter finiantur, sicut herbae, quae tanto festinius pereunt, quanto celerius crescunt. At uero contra, arbores alta radice fundatae, ideo perdurant diutius, quia gradatim ad profectum perueniunt.

36.5. Nihil prodest, admixto malo, agere aliquid bonum, sed prius est cohibendum a malo, deinde exercendum bonum. Hoc enim indicat propheta, cum dicit: Quiescite agere peruerse, discite benefacere.

36.6. Prius uitia extirpanda sunt in homine, deinde inserendae uirtutes. Nam cohaerere et coniungi non potest ueritas cum mendacio, pudor cum petulantia, fides cum perfidia, castitas cum luxuria.

36.7. Quaedam sunt summae uirtutes, quaedam uero mediae. Fides, spes et caritas summae uirtutes sunt. Nam a quibus habentur utique ueraciter habentur. Aliae uero uirtutes mediae sunt, quia et ad utilitatem et ad perniciem possunt haberi, si de his adroganter quisque tumuerit, utputa doctrina, ieiunium, castitas, scientia siue temporales diuitiae, de quibus scilicet et bene operare possumus, et male.

36.8. Quisquis e deteriore iam melior esse coepit, caueat de acceptis extolli uirtutibus, ne grauius per uirtutes corruat quam prius ex lapsu uitiorum iacebat.

36.9. Quem Deus iustificat, ne iterum se de uirtutibus erigat, quaedam illi uirtutum dona tribuit, quaedam retrahit, ut dum mens de id quod habet erigitur, iterum de id quod nequaquam habere cognoscitur humilietur.

36.10. Quisquis dono caelestis gratiae inspiratus ad uirtutes erigitur, si forte moderantis Dei manu aliqua aduersitate reprimitur, ne de acceptis uirtutibus adtollatur, frangi non debet, quia et hoc ipsud quod plagis humiliatur aequanimiter ferre procul dubio uirtutis est magnae.

XXXVII. De pugna virtutum adversus vitia.

37.1. Tunc se uiri sancti ueracius a uitiorum conluuione detergunt, dum ab eis contra singula uitia uirtutes singulae opponuntur. Interdum uitia cum uirtutibus ad utilitatem confligunt, ut ipso certamine uel mens exerceatur, uel ab elatione concussus animus restringatur.

37.2. Aduersus impetus uitiorum contrariis uirtutibus est pugnandum. Contra luxuriam enim cordis est adhibenda munditia; contra odium dilectio praeparanda; contra iracundiam patientia proponenda est. Porro contra timorem fiduciae adhibenda est uirtus, contra torporem zeli proelium; tristitiae quoque gaudium, acidiae fortitudo, auaritiae largitas, superbiae humilitas opponenda est. Sicque singulae uirtutes nascentia contra se uitia reprimunt, ac temptationum motus uirtute diuinae caritatis extinguunt.

37.3. Libidinem abstinentia domat. Nam quantum corpus inedia frangitur, tanto mens ab inlicito appetitu reuocatur.

37.4. Aduersus iram tolerantia dimicat; ira autem semetipsam necat, sustinendo autem patientia uictoriam portat.

37.5. Tristitiae maerorem spes aeterni gaudii superat, et quem turbata mens de exterioribus afficit, dulcedo interioris tranquillitatis lenit.

37.6. Aduersus inuidiam praeparatur caritas, et aduersus irae incendia mansuetudinis adhibetur tranquillitas.

37.7. Superbiam diaboli imitantur superbi, aduersus quem opponitur humilitas Christi qua humiliantur elati.

37.8. Principalium septem uitiorum regina et mater superbia est, eademque septem principalia multa de se parturiunt uitia, quia ita sibimet quadam cognatione iunguntur ut ex altero alterum oriatur.

37.9. Sicut princeps septem uitiorum superbia nos eorum potestatibus subdit, ita Christus, septiformi gratia plenus, a dominatu uitiorum nos eruit, et quos illa addicit septemplici uitio, iste liberat septiformis gratiae dono.

XXXVIII. De superbia.

38.1. Omni uitio deteriorem esse superbiam, seu propter quod a summis personis et primis adsumitur, seu quod de opere iustitiae et uirtutis exoritur, minusque culpa eius sentitur. Luxuria uero carnis ideo notabilis omnibus est, quoniam statim per se turpis est. Et tamen pensante Deo, superbiae minor est, sed qui detinetur superbia, et non sentit, labitur carnis luxuria, ut per hac humiliatus et a confusione surgat et a superbia.

38.2. Omnis peccans superbus est eo quod faciendo uetita contemptui habeat diuina praecepta. Recte ergo initium omnis peccati superbia, quia nisi praecesserit mandatorum Dei inobedientia, transgressionis non sequitur culpa.

38.3. Omnis superbia tanto in imo iacet, quanto in alto se erigit, tantoque profundius labitur, quanto excelsius eleuatur. Qui enim per propriam superbiam adtollitur, per Dei iustitiam inclinatur.

38.4. Qui inflantur superbia, uento pascuntur; unde et propheta: Omnes, inquit, pastores tuos pascit uentus, hoc est superbiae spiritus.

38.5. Qui de suis uirtutibus superbiunt, ex ipsis iudicandi sunt operibus quae pro uirtutibus utuntur, quia rem bonam non bona uoluntate faciunt. Nam reuera sine humilitate uirtus quaelibet et sine caritate in uitio deputatur.

38.6. Merito superbiae diabolus a superna beatitudine corruit. Qui ergo de uirtutibus adtolluntur, diabolum imitantur; et exinde grauius corruunt, quia de excelsis labuntur.

38.7. Superbia, sicut origo est omnium criminum, ita ruina cunctarum uirtutum. Ipsa est enim in peccato prima, ipsa in conflictu postrema. Haec enim aut in exordio mentem per peccatum prosternit, aut nouissime de uirtutibus deicit. Inde et omnium peccatorum est maxima, quia tam per uirtutes quam per uitia humanam mentem exterminat.

38.8. Ibi cadere superbiam, ubi et nasci, ut non sit superbis aliud culpa, aliud poena, sed ipsa culpa sit illis et poena.

38.9. De superbia nasci adrogantiam, non de adrogantia nasci superbiam. Nam nisi praecesserit occulta elatio mentis, non sequitur aperta iactantia laudis. Ita ergo in culpa praeponitur superbia adrogantiae, sicut praefertur origine.

38.10. Plerumque ad elationis emendationem prouidentia Dei aliquo casu nonnulli cadunt, per quo lapsu reprehensi a semetipsis, humiliter sapiant, et de muneribus Dei laudari non appetant, sed laudent Deum a quo acceperunt unde laudari se uolunt.

38.11. Vtilius est adrogantium quocumque uitio labi, et humiles post casum Deo fieri, quam per elationem superbire, grauioremque ruinae damnationem per superbiam sumere.

XXXVIIII. De fornicatione.

39.1. Ex culpa superbiae plerumque in abominanda carnis inmunditia itur. Nam alterum pendet ex altero, sed sicut per superbiam mentis itur in prostitutionem libidinis, ita per humilitatem mentis salua fit castitas carnis. Deus autem nonnunquam deicit occultam mentis superbiam per carnis manifestam ruinam.

39.2. Libidinis nasci inmunditiam de animi occulta superbia, exemplo primi hominis, qui mox per superbiam contra Deum tumuit, statim carnis libidinem sensit, et pudenda operuit. Quapropter unusquisque suae deputet culpae quod cecidit, quotiens libidine uincitur, quia nisi praecessisset latens superbia, non sequeretur libidinis manifesta ruina.

39.3. Nonnunquam gemino uitio christianus a diabolo appetitur, et occulto per elationem, et publico per libidinem. Sed dum euitat quis libidinem, cadit in elationem. Item dum incaute declinat elationem cadit segniter in libidinem; sicque ex occulto uitio elationis itur in aperto libidinis, et de aperto libidinis, itur in occulto elationis. Sed Dei seruus discrete utrumque pensans, sic cauet libidinem ut non incurrat elationem, et sic premit elationem ut non resoluat animum ad libidinem.

39.4. Luxuriosis atque superbis daemones plus fautores existunt, dumque in ceteris uitiis spiritus maligni deseruiant, his tamen maiori familiaritate iunguntur, eisque amplius iuxta desiderium famulantur.

39.5. Principaliter his duobus uitiis diabolus humano generi dominatur, id est per superbiam mentis et luxuriam carnis. Vnde et Dominus ad Iob loquitur de diabolo dicens: Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Per calamum enim inanis superbia, per loca uero humentia carnis demonstratur luxuria. Per haec enim duo uitia diabolus humanum possidet genus, uel dum mentem in superbiam erigit, uel dum per luxuriam carnem corrumpit.

39.6. Multi luxuriae subditi sunt, et contumaci superbia de ipso luxuriae opere gloriantur, et inde magis elati sunt unde humiliari debuerunt.

39.7. Ad conparationem mali fit deterius, quando non solum flagitia committuntur, sed etiam de ipsis flagitiis uanitate laudis perditi extolluntur, sicut scriptum est: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae. Quid enim peius quam in flagitiis miseros gaudere, de quibus iam debent copiosius deplorare?

39.8. Libido tunc magis quaeritur, dum uidetur. Nam sicut quidam sapiens ait: "Prima fornicationis oculorum tela sunt, secunda uerborum. " Sed qui non capitur oculis, potest uerbis resistere. Sufficit natura ubi adhuc liber affectus est.

39.9. Qui delectationem refrenat libidinosae suggestionis, non transit ad consensum libidinis. Cito enim resistit operi, qui titillanti non accommodat delectationi.

39.10. Durius inpugnatur qui usque ad consensionem etsi non usque ad perpetrationem temptatur, quam is qui sola suggestione, pro conditione carnis, temptamentis sollicitatur.

39.11. Stimuli carnis qui in Paulo excitante Satanae angelo inerant, ex lege peccati erant, quae in membris hominum de necessitate libidinis habitant. Quam reluctantem dum in se expugnat perficitur, et de infirmitate libidinosae titillationis uirtutem suscipit gloriosi certaminis.

39.12. Seruorum Dei multa certamina de sua carne mouentur; nam quamuis in amore Dei eorum sit inconcussa intentio, mens tamen de carne, quam exterius gestat, interna proelia tolerat. Deus autem, qui haec ad probationem permittit, gratia protegente, suos non deserit.

39.13. Ideo nonnunquam electi lapsu carnali corruunt, ut a uitio superbiae, qua de uirtutibus tument, sanentur; et qui de uirtutum effectibus existunt superbi ut cadant, carnis uitio humiliantur ut surgant.

39.14. Antequam perficiatur adulterium in opere, iam adulterium extat in cogitatione. Ex corde enim primum fornicationes sunt auferendae, et non praerumpunt in opere. Hinc est quod per prophetam dicitur: Accingite lumbos uestros super ubera uestra, hoc est in corde libidines resecate, quae ad lumbos pertinent, nam cor super ubera est, non in lumbis.

39.15. Libidinis inmoderata licentia nescit habere modum. Nam dum se uitiosus animus in explenda fornicatione carne luxuriante laxauerit, nihilominus ad alia nefanda scelera suadentibus daemonibus transit, dumque inmoderate metas pudoris excesserit, crimen criminibus adicit, paulatimque ad deteriora procedit.

39.16. Non ita suauis est amantium, immo amentium, incerta carnis libido, sicut experta; nec ita delectat fornicatio, dum primum committitur, nam repetita maiorem delectationem ingerit. Iam uero si in usum uenerit, tanto perditis dulcior fit, ut superari difficile sit. Vnde et saepe ex consuetudine delinquendi quasi captiui ad peccandum cum quadam uiolentia trahimur, sensusque nostros contra rectam uoluntatem in nobis rebellare sentimus.

39.17. Si plus oblectat mentem delectatio fornicationis quam amor castitatis, adhuc in homine peccatum regnat. Certe si amplius delectat pulchritudo intimae castitatis, iam non regnant peccata, sed regnat iustitia. Nam non solum de commissa fornicatione peccatum regnat in homine; sed si adhuc delectatur, atque animum teneat, procul dubio regnat.

39.18. Fornicatio carnis adulterium est, fornicatio animi seruitus idolorum est. Est autem et spiritalis fornicatio secundum quod Dominus ait: Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.

39.19. Omnis inmunda pollutio fornicatio dicitur, quamuis quisque diuersa turpitudinis uoluptate prostituatur. Ex delectatione enim fornicandi uaria gignuntur flagitia, quibus regnum Dei clauditur, et homo a Deo separatur.

39.20. Inter cetera septem uitia fornicatio maximi est sceleris, quia per carnis inmunditiam templum Dei uiolat, et tollens membra Christi, facit membra meretricis.

39.21. Maxime per carnis luxuriam humanum genus subditur diabolo quam per cetera uitia. Cum enim ille uariis temptamentis inlectos homines conetur peruertere, magis autem moechandi desiderium suggerit, quia utrumque sexum in hoc uitio amplius aegrotare intendit.

39.22. Daemones, scientes pulchritudinem esse animae castitatem et per hanc hominem angelicis meritis e quibus illi lapsi sunt coaequari, liuore perculsi inuidiae, iniciunt per sensus corporis opus desideriumque libidinis quatenus a caelestibus deorsum deiectam aninam pertrahant, secumque, quod uicerint gloriantes, ad tartara ducant.

39.23. Quando inpulsu daemonum mens ad delectationem fornicationis inpellitur, diuini iudicii metus et aeterni tormenta incendii ante oculos proponantur, quia nimirum omnis poena grauioris supplicii formidine superatur. Sicut enim clauus clauum expellit, ita saepe recordatio ardoris gehennae ardorem excludit luxuriae.

39.24. Quidam in iuuentute luxuriose uiuentes, in senectute continentes fieri delectantur, et tunc eligunt seruire castitati quando eos libido seruos habere contemnit.

39.25. Nequaquam in senectute continentes uocandi sunt, qui in iuuentute luxuriose uixerunt. Tales non habent praemium quia laboris certamen non habuerunt. Eos enim expectat gloria, in quibus fuerint laboriosa certamina.

XL. De continentia.

40.1. A Deo datur continentia, sed petite et accipietis. Tunc autem tribuitur quando Deus gemitu interno pulsatur.

40.2a. Praelatam esse uirginitatem nuptiarum. Illud enim bonum, hoc optimum.

40.2b. Coniugium concessum est, uirginitas admonita tantum, non iussa. Sed ideo tantum admonita quia nimis excelsa.

40.3. Geminum est bonum uirginitas, quia et in hoc mundo sollicitudinem saeculi amittit, et in futuro aeternum castitatis praemium percipit.

40.4. Virgines feliciores esse in uita aeterna, Esaia testante: Haec dicit Dominus eunuchis: dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. Nec dubium quod qui casti perseuerant et uirgines angelis Dei efficiantur aequales.

40.5. Amanda est pulchritudo castitatis. Cuius degustata delectatio dulcior inuenitur quam carnis. Castitas enim fructus suauitatis est, pulchritudo inuiolata sanctorum. Castitas securitas mentis, sanitas corporis; unde et aliquos gentilium gimnicos perpetuam ueneris abstinentiam exercuisse, ne uirtutem libidine frangerent. Luxuriosa namque uita carnem cito debilitat, fractamque celeriter ducit ad senectutem.

40.6. Omne peccatum per paenitentiam recipit uulneris sanitatem; uirginitas autem si labitur, nullatenus reparatur. Nam quamuis paenitendo ueniae fructum percipiat, incorruptionem tamen nullatenus recipit pristinam.

40.7. Virgo carne non mente nullum praemium habet in repromissione. Vnde et insipientibus uirginibus Saluator in iudicio ueniens dicit: Amen dico uobis, nescio uos. Vbi enim iudicans mentem corruptam inuenerit, carnis procul dubio incorruptionem damnabit.

40.8. Nihil prodest incorruptio carnis, ubi non est integritas mentis, nihilque ualet mundum esse corpore eum qui pollutus est mente.

40.9. Multi sunt reproborum qui carnalis corruptelae contagium nesciunt; qui, sicut infecundi sunt corpore, ita steriles manent et mente operis boni fecunditate. Qui recte de uirginitate gauderent, si aliis prauis operibus non inseruirent.

40.10. Qui se continentem profitetur et ab aliis terrenis desideriis non subtrahitur, quamuis hunc luxuria carnis non polluat, diuersa tamen mundanae conuersationis operatio maculat.

40.11. Virgines de suis meritis gloriantes hypocritis conparantur qui gloriam boni operis foris appetunt quam intra conscientiam humiles habere debuerunt. Tales igitur ad promissa caelestia non perueniunt, quia ipsi sibi uirginitatis praemium per elationis uitium auferunt. Hoc est enim in euangelio non habere uirgines in uasis oleum, id est non seruare intra conscientiam boni operis testimonium, sed in facie gloriari apud homines, non in corde apud Deum.

40.12. Ruina adulterii excipitur destina matrimonii, meliusque est uxorem ducere quam per libidinis ardorem perire.

40.13. Quidam coniugale decus non pro gignendis filiis delectantur, sed hoc pro turbulenta carnis et libidinosa consuetudine appetunt, sicque bonum male utuntur.

40.14. Vitia per se mala sunt, coniugia uero et potestates per se quidem bona sunt, per ea uero quae circa ea sunt mala existunt. Coniugia enim per id mala sunt per quod dicit apostolus: Qui autem cum uxore est, cogitat quae sunt mundi; etpropter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat. Sic et potestates per elationem, per oppressionem, per iustitiae quoque praeuaricationem, malae existunt. Nocent enim nuptiae, nocent et potestates, sed per id quod eis iuxta ponitur, non per se, exemplo itineris recti, iuxta quod spinae nascuntur, quae surgentes e latere nocent eis qui recto itinere gradiuntur.

XLI. De cupiditate.

41.1. Non posse quempiam spiritalia bella suscipere, nisi prius carnis edomuerit cupiditates.

41.2. Non potest ad contemplandum Deum mens esse libera, quae desideriis huius mundi et cupiditatibus inhiat. Neque enim alta conspicere poterit oculus quem puluis claudit.

41.3. Omni peccato peior est auaritia et amor pecuniarum. Vnde et per Salomonem dicitur: Nihil est scelestius quam amare pecuniam; haec enim animam suam uenalem facit, quoniam in uita sua proiecit intima sua.

41.4. Cupiditas omnium criminum materia est. Vnde et apostolus ait: Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes errauerunt a fide. Si ergo succiditur radix criminum, non pullulant ceterae suboles peccatorum.

41.5. Multi causa cupiditatis terrenae etiam ipsam fidem renuntiauerunt. Cupiditas enim Christum uendidit. Nam et plerisque tantum in rebus alienis est desiderium, ut etiam homicidium perpetrare non uereantur, sicut Achab qui appetitu cupiditatis suae sanguinis expleuit effusionem.

41.6. Saepe iniqui mala quae concupiscunt, et adsequuntur, quatenus de effectu mali desiderii fortius puniantur. Electos autem suos Deus non dimittit ire in desideriorum malorum perfectionem, sed in dolorem mentem conuertit eorum, pro id quod in saeculo nequiter appetunt, ut hac experientia resipiscant reuerti ad Deum, quod his mente cesserunt. Deum ergo sibi propitium aduersari, qui quod temporaliter concupiscit non permittitur adimplere. Secreto autem Dei iudicio fieri ut durius pereant hii quorum cupiditatem effectus statim sequitur actionis.

41.7. Nunquam satiari nouit cupiditas. "Semper enim auarus eget", quantoque magis adquirit, tanto amplius quaerit; nec solum desiderio augendi excruciatur, sed etiam amittendi metu afficitur.

41.8. Inopes nascimur in hac uita, inopes recessuri a uita. Si bona mundi huius peritura credimus, cur peritura tanto amore cupimus?

41.9. Plerumque potentes tanta cupiditatis rabie inflammantur, ut de confiniis suis pauperes excludant, nec habitare permittant. Quibus recte per prophetam dicitur: Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum ad agrum copulatis usque ad terminum loci. Numquid soli uos habitabitis in medio terrae? Tales quippe homines infernum, id est diabolum, rapere ad perditionem, idem propheta sequenter adnuntiat dicens: Propterea dilatauit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et sublimes, gloriosique eius ad eum. Nec mirum quod morientes inferni ignibus deputentur, qui uiuentes flammam cupiditatis suae minime extinxerunt.

41.10. Qui desiderio cupiditatis exaestuant, flatu diabolicae inspirationis uruntur. Accendit enim mentem Euae superbia, ut de ligno uetito manducaret. Accendit Cain mentem inuidia, ut fratrem occideret. Accendit Salomonem luxuriae facibus, ut, per amorem libidinis, idola adoraret. Accendit Achab cupiditate, ut homicidium auaritiae adnecteret. His ergo inspirationibus diabolus corda hominum occultis deprauat cupiditatibus.

XLII. De gula.

42.1. Prima concupiscentiae suggestio panis est, cui si minime ceditur, diuersa edacitatis desideria conprimuntur. Vnde et Danihel: Panem, inquit, desiderii non comedi, hoc est, eius concupiscentiam non inpleui.

42.2. Prima est luxuriae materies saturitas panis. Vnde et propheta Sodomam de panis satietate accusat dicens: Haec fuit iniquitas sodomorum: superbia, saturitas panis et abundantia. Panem quippe sodomitae inmoderate sumentes, in turpitudines defluxere flagitiorum, atque inde meruerunt, comitante superbia, caelestibus aduri incendiis, ex quo modum non tenuerunt edacitatis.

42.3. Vtile est cauere gulam ciborumque concupiscentiam. Quid enim tam noxium quam ut animus seruiat uentri et escae, quae sunt destruenda, testante apostolo ac dicente: Deus autem et hunc et hanc destruet?

42.4. Proxima est uentri libido, sicut loco, sic uitio. Vbi enim uentris cura, ibi et eorum quae circa uentrem sunt proxima. In ordine namque membrorum genitalia uentri iunguntur, dumque unum ex his inmoderate reficitur, aliud ad luxuriam excitatur.

42.5. Non ad luxuriam uel ad satietatem, sed tantummodo ut corpus sustentetur epulis est utendum. Nam, ut philosophi disserunt, cibos inuentos esse ut contineant animam, non ut corrumpant.

42.6. Qui nimium cibis utuntur, quanto magis uentrem pascunt, tanto amplius sensum mentis obtundunt. Nam graeci dixerunt ex crasso uentre subtilem sensum gigni non posse. Nam gulae saturitas nimia aciem mentis obtundit, ingeniumque hebescere facit.

42.7. Libidinis ignes ciborum fomentis increscunt; corpus autem quod abstinentia frangit, temptatio non exurit. Vnde et tres pueros abstinentes flamma Babylonii incendii, etsi tetigit, non conbussit, quia nimirum etsi desideriorum carnalium ignis abstinentium mentes inflammet, usque ad consensum tamen concupiscentiae uel operis non exurit.

42.8. Cuius abundantia est epularum, ardentis diuitis intendat supplicium, cuius tanta in inferno inter ignes erat inopia, quanta hic epularum fuerat copia. In hoc enim saeculo esurire et sitire noluit, propterea illuc inter flammas sitiens stillam aquae quaesiuit nec meruit.

42.9. Considerandum quam uehementer arguantur comessatio et sumptuosa conuiuia per prophetam, ita ut comminetur Dominus se non hanc relaxare iniquitatem his qui eam libenter ambiunt. Dicit enim per Esaiam: Ecce gaudium et laetitia occidere uitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere uinum; si dimittetur iniquitas haec uobis, donec moriamini!

42.10. Sicut omnes carnales cupiditates abstinentia resecantur, ita omnes animae uirtutes edacitatis uitio destruuntur. Inde est quod et princeps coquorum muros Hierusalem subuertit, quia et uenter, cui seruitur a coquis, uirtutes animae destruit. Neque enim posse quempiam uirtutum perfectionem adtingere, nisi prius uentris edomuerit ingluuiem.

42.11. Nemo potest dominare ceteris uitiis, nisi prius ingluuiem uentris restrinxerit. Nec quisquam facile poterit a semetipso spiritus inmundos expellere, nisi per abstinentiam gulae. Tunc enim hostes qui extra nos sunt a nobis fortius superantur, quando prius quae intra nos sunt uitia extinguntur. Nam frustra foris agit bellum, qui intus habet periculum.

42.12. Non qualitatem ciborum, sed eorum cupiditatem cauendam. Nam saepe accuratius praeparata sine gulae concupiscentia degustantur et saepe abiecta et uilia edendi cupiditate sumuntur. Sicque fit ut non sit in culpa ciborum qualitas, sed illud reputetur in uitium quod cum desiderio degustatur.

42.13. Quattuor sunt genera distinctionum in gulae appetitu, id est, quid, quando, quantum et quomodo appetatur. Quid, ad rem ipsam pertinet quae adpetitur. Quando, si ante legitimum tempus quid adpetatur. Quantum uero, ad inmoderationem refertur. Quomodo, ad inpatientiam festinationis adscribitur.

42.14. Nullus homini tam inportunus exactor quam uenter, qui quotidianam refectionem quotidiana famis exactione adimplet. Cum ceteris enim uitiis etsi interdum nascimur, interdum tamen cum eis non morimur; cum isto autem et nascimur, cum isto et morimur.

42.15. Plerumque uoluptas uescendi ita sub obtentu necessitatis subrepit, ut dum putatur seruire necessitati, uoluptatis desiderio seruiatur; nec facile discernitur utrum quod accipitur gulae an indigentiae deputetur.

XLIII. De ebrietate.

43.1. Esca crapulam, potus ebrietatem generat. Ebrietas autem perturbationem gignit mentis, furorem cordis, flammam libidinis.

43.2. Ebrietas ita mentem alienat, ut ubi sit nesciat. Vnde etiam et malum non sentitur quod per ebrietatem committitur.

43.3a. Verum est quod, iuxta prophetam, fornicatio et ebrietas auferat cor. Fornicatio enim, sicut ait Salomon, infatuat sapientem. Ebrietas, sicut in Loth sensus rationem captiuat. Vnde et in Prouerbiis: Potentes, inquit, qui iracundi sunt uinum non bibant, ne cum biberint obliuiscantur sapientiam.

43.3b. Plerisque laus est multum bibere, et non inebriari. Audiant hii aduersum se dicentem prophetam: Vae qui potentes estis ad bibendum uinum, et uiri fortes ad miscendam ebrietatem.

43.4-5. Vino multo deditos et luxuriose uiuentes Esaias sic arguit dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad uesperum, ut uino aestuetis. De talibus et alio loco dicitur: Vae tibi ciuitas cuius rex iuuenis est, et cuius principes mane comedent. Multi enim a mane usque ad solis occubitum ebrietati et gulae uoluptatibus seruiunt nec intellegunt cur nati sunt; sed consuetudine beluina detenti, luxuriae tantum tota die epulisque inseruiunt.

43.6. Clamat Iohel propheta his qui ebrietati deseruiunt, dicens: Expergiscimini ebrii et flete, et ululate omnes qui bibitis uinum in dulcedinem. Quo testimonio non ait tantumflete omnes qui bibitis uinum, ut bibere omnino non liceat, sed adiecit in dulcedinem, quod ad uoluptuosam pertinet et prodigam effusionem. Nam quantum satis est necessitati, edocet Timotheo bibere apostolus, dicens: Vino modico utere.

43.7. Non solum ex uino inebriantur homines, sed etiam ex ceteris potandi generibus, quae uario modo conficiuntur. Vnde et nazaraeis, qui se sanctificabant Domino, praeceptum est uinum et siceram non bibere. Vtraque enim statum mentis euertunt, et ebrios faciunt; luxuriam quoque carnis utraque aequaliter gignunt.

43.8. Quidam continentes, sicut panem cum pondere edunt, ita et aquam cum mensura sumunt, adserentes ad castimoniam carnis etiam aquae abstinentiam conuenire.

XLIIII. De abstinentia.

44.1a. Hoc est perfectum et rationabile ieiunium, quando noster homo exterior ieiunat, interior orat.

44.1b. Facilius per ieiunium oratio penetrat caelum. Tunc enim homo, spiritalis effectus, angelis coniungitur, Deoque liberius copulatur.

44.2. Per ieiunium etiam occulta mysteriorum caelestium reuelantur diuinique sacramenti arcana panduntur. Sic namque Danihel, angelo reuelante, mysteriorum sacramenta cognoscere meruit. Haec enim uirtus et angelorum manifestationes et eorum adnuntiationes ostendit.

44.3. Ieiunia fortia tela sunt aduersus temptamenta daemoniorum. Cito enim per abstinentiam deuincuntur. Vnde etiam Dominus et Saluator noster eorum incursus ieiuniis et orationibus praemonet superare dicens: Hoc genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. Inmundi enim spiritus ibi sese magis iniciunt ubi plus uiderint escam et potum.

44.4a. Sancti, quandiu in huius saeculi uita inhabitant, desiderio superni roris corpus suum aridum portant. Vnde et psalmus: Sitiuit, inquit, in te anima mea quam multipliciter et caro mea. Caro enim tunc Deum sitit, quando per ieiunium abstinet et arescit.

44.4b. Abstinentia et uiuificat et occidit; uiuificat animam, corpus necat.

44.5. Saepe abstinentia simulate agitur, ieiunia per hypocrisin exercentur. Quidam enim mira inedia corpus suum laniant, exterminantes, sicut ait euangelium, facies suas ut appareant hominibus ieiunantes. Ore namque pallescunt, corpore adteruntur, cordis alta suspiria ducunt, ante mortem quoque mortiferis se suppliciis tradunt, tantumque miseri laboris exercitium non pro Dei amore, sed pro sola humanae laudis admiratione sectantur.

44.6. Quidam incredibiliter abstinent, ut hominibus curiosis sancti appareant; sed hoc bonum abstinentiae talibus non est uirtus reputanda sed uitium, quia bona male utuntur.

44.7. Ieiunium et elemosina in abscondito sese amant, ut solus Deus qui inspicit omnia meritum operum bonorum rependat. Nam qui ea sub populari manifestatione faciunt nequaquam a Deo iustificantur, quia, iuxta sermonem euangelicum, mercedem suam ab hominibus receperunt.

44.8. Ieiunia cum bonis operibus Deo acceptabilia sunt. Qui autem cibis abstinent et praue agunt, daemones imitantur, quibus esca non est, et nequitia semper est. Ille enim bene abstinet cibis, qui et a malitiae actibus, et a mundi ieiunat ambitionibus.

44.9. Qui execrationis studio non abstinentiae uoto ab escis carnium se suspendunt, hii potius execrandi sunt, quia Dei creaturam usibus humanis concessam reiciunt. Nihil enim fidelibus inquinatum, nihilque esse iudicatur inmundum, Paulo adtestante apostolo: Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.

44.10. Spernitur ieiunium quod in uesperum repletione ciborum reficitur. Neque enim reputanda est abstinentia, ubi fuerit uentris saturitas subsecuta.

44.11-12. Spernitur ieiunium quod in uesperum deliciis conpensatur, dicente Esaia propheta: Ecce in die ieiunii uestri inuenitur uoluptas. Voluptas enim deliciae intelleguntur. Sicut enim repetitio debiti et lites, et contentio, et percussio, ita et deliciae inprobantur a propheta in ieiunio. Tota enim die epulas in cogitatione ruminat qui ad explendam gulam uespere sibi delicias praeparat.

44.13. Non est corporis adhibenda inmoderata abstinentia, ne, dum amplius grauatur caro pondere inediae, nec malum agat postea, nec bene facere incipiat, et quae addicitur ut usum mali careat, simul et boni officium, dum plus premitur perdat. Sollicita igitur discretione carnis est moderanda materies, scilicet ne aut integre extinguatur, aut inmoderate laxetur.

44.14. Infirmitate carnis nimia praeualente, ad perfectionem pertingere nemo potest, nam quamuis sanctitatis amorem quisque habeat, exequi tamen non ualet operis meritum, cuius intentione cordis deseruire conatur.

44.15. Corporis debilitas nimia etiam uires animae frangit, mentis quoque facit ingenium marcescere, nec ualet quicquam boni per inbecillitatem perficere.

44.16. "Ne quid nimis," nam quicquid cum modo et temperamento fit, salutare est; quicquid autem nimis et ultra modum est, perniciosum fit studiumque suum in contrarium uertit. In omni ergo opere modum et temperamentum oportet habere. Nam omne quod excedit periculosum est, sicut aqua quae si nimios imbres praebeat, non solum nullum usum adhibet, sed etiam periculum exhibet.

Explicit Liber Secundus.

Isidore of Seville Christian Latin The Latin Library The Classics Page