ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBER XIV

DE TERRA ET PARTIBVS

I. DE TERRA. [1] Terra est in media mundi regione posita, omnibus partibus caeli in modum centri aequali intervallo consistens; quae singulari numero totum orbem significat, plurali vero singulas partes. Cuius nomina diversa dat ratio; nam terra dicta a superiori parte, qua teritur; humus ab inferiori vel humida terra, ut sub mari; tellus autem, quia fructus eius tollimus; haec et Ops dicta, eo quod opem fert frugibus; eadem et arva, ab arando et colendo vocata. [2] Proprie autem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur, sicut Scriptura ait (Genes.1,10): 'Quod vocaverit Deus terram aridam.' Naturalis enim proprietas siccitas est terris; nam ut humida sit, hoc aquarum affinitate sortitur. Cuius motum alii dicunt ventum esse in concavis eius, qui motus eam movet. Sallustius (Hist.2, fr. 28): 'Venti per cava terrae citatu rupti aliquot montes tumulique sedere.' [3] Alii aquam dicunt genetalem in terris moveri, et eas simul concutere, sicut vas, ut dicit Lucretius (6,555). Alii SPOGGOEIDE terram volunt, cuius plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. Terrae quoque hiatus aut motu aquae inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concavis terrae erumpentibus ventis.

II. DE ORBE. [1] Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est; unde brevis etiam rotella orbiculus appellatur. Vndique enim Oceanus circumfluens eius in circulo ambit fines. Divisus est autem trifarie: e quibus una pars Asia, altera Europa, tertia Africa nuncupatur. [2] Quas tres partes orbis veteres non aequaliter diviserunt. Nam Asia a meridie per orientem usque ad septentrionem pervenit; Europa vero a septentrione usque ad occidentem; atque inde Africa ab occidente usque ad meridiem. [3] Vnde evidenter orbem dimidium duae tenent, Europa et Africa, alium vero dimidium sola Asia; sed ideo istae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat. Quapropter si in duas partes orientis et occidentis orbem dividas, Asia erit in una, in altera vero Europa et Africa.

III. DE ASIA. [1] Asia ex nomine cuiusdam mulieris est appelata, quae apud antiquos imperium tenuit orientis. Haec in tertia orbis parte disposita, ab oriente ortu solis, a meridie Oceano, ab occiduo nostro mare finitur, a septentrione Maeotide lacu et Tanai fluvio terminatur. Habet autem provincias multas et regiones, quarum breviter nomina et situs expediam, sumpto initio a Paradiso. [2] Paradisus est locus in orientis partibus constitutus, cuius vocabularum ex Graeco in Latinum vertitur hortus: porro Hebraice Eden dicitur, quod in nostra lingua deliciae interpretatur. Quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum; est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et lignum vitae: non ibi frigus, non aestus, sed perpetua aeris temperies. [3] E cuius medio fons prorumpens totum nemus inrigat, dividiturque in quattuor nascentia flumina. Cuius loci post peccatum hominis aditus interclusus est; septus est enim undique romphea flammea, id est muro igneo accinctus, ita ut eius cum caelo pene iungat incendium. [4] Cherubin quoque, id est angelorum praesidium, arcendis spiritibus malis super rompheae flagrantiam ordinatum est, ut homines flammae, angelos vero malos angeli submoveant, ne cui carni vel spiritui transgressionis aditus Paradisi pateat. [5] India vocata ab Indo flumine, quo ex parte occidentali clauditur. Haec a meridiano mari porrecta usque ad ortum Solis, et ab septentrione usque ad montem Caucasum pervenit; habens gentes multas et oppida, insulam quoque Taprobanen gemmis et elephantis refertam, Chrysam et Argyren auro argentoque fecundas, Tilen quoque arboribus foliam numquam carentem. [6] Habet et fluvios Gangen et Indum et Hypanem inlustrantes Indos. Terra Indiae Favonii spiritu saluberrima in anno bis metit fruges: vice hiemis Etesias patitur. Gignit autem tincti coloris homines, elephantos ingentes, monoceron bestiam, psittacum avem, ebenum quoque lignum, et cinnamum et piper et calamum aromaticum. [7] Mittit et ebur, lapides quoque pretiosos: beryllos, chrysoprasos et adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio. Ibi sunt et montes aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum hominum monstra inpossible est. [8] Parthia ab Indiae finibus usque ad Mesopotamiam generaliter nominatur. Propter invictam enim Parthorum virtutem et Assyria et reliquae proximae regiones in eius nomen transierunt. Sunt enim in ea Aracusia, Parthia, Assyria, Media et Persida, quae regiones invicem sibi coniunctae initium ab Indo flumine sumunt, Tigri clauduntur, locis montuosis et asperioribus sitae, habentes fluvios Hydaspem et Arbem. Sunt enim inter se finibus suis discretae, nomina a propriis auctoribus ita trahentes. [9] Aracusia ab oppido suo nuncupata. Parthiam Parthi ab Scythia venientes occupaverunt, eamque ex suo nomine vocaverunt. Huius a meridie Rubrum mare est, a septentrione Hyrcanum salum, ab occidui solis plaga Media. Regna in ea decem et octo sunt, porrecta a Caspio litore usque ad terras Scytharum. [10] Assyria vocata ab Assur filio Sem, qui cam regionem post diluvium primus incoluit. Haec ab ortu Indiam, a meridie Mediam tangit, ab occiduo Tigrim, a septentrione montem Caucasum, ubi portae Caspiae sunt. In hac regione primus usus inventus est purpurae, inde primum crinium et corporum unguenta venerunt et odores, quibus Romanorum atque Graecorum effluxit luxuria. [11] Media et Persida a regibus Medo et Perso cognominatae, qui eas provincias bellando adgressi sunt. Ex quibus Media ab occasu transversa Parthia regna amplectitur, a septentrione Armenia circumdatur, ab ortu Caspios videt, a meridie Persidam. Huius terra Medicam arborem gignit, quam alia regio minime parturit. Sunt autem Mediae duae, maior et minor. [12] Persida tendens ab ortu usque ad Indos, ab occasu Rubrum mare habet, ab aquilone vero Mediam tangit, ab austro Carmaniam, quae Persidae adnectitur, quibus est Susa oppidum nobilissimum. In Persida primum orta est ars magica, ad quam Nebroth gigans post confusionem linguarum abiit, ibique Persas ignem colere docuit. Nam omnes in illis partibus solem colunt, qui ipsorum lingua El dicitur. [13] Mesopotamia Graecam etymologiam possidet, quod duobus fluviis ambiatur; nam ab oriente Tigrim habet, ab occiduo Euphraten. Incipit autem a septentrione inter montem Taurum et Caucasum; cuius a meridie sequitur Babylonia, deinde Chaldaea, novissime Arabia EUDUIMON. [14] Babyloniae regionis caput Babylon urbs est, a qua et nuncupata, tam nobilis ut Chaldaea et Assyria et Mesopotamia in eius nomen aliquando transierint. [15] Arabia appellata, id est sacra; hoc enim significare interpretatur; eo quod sit regio turifera, odores creans: hinc eam Graeci EUDAIMON, nostri beatam nominaverunt. In cuius saltibus et myrrha et cinnamum provenit: ibi nascitur avis phoenix, sardonyx gemma, et iris, molochites et paederota ibi invenitur. Ipsa est et Saba, appellata a filio Chus, qui nuncupatus est Saba. Haec autem angusto terrae tractu ad orientem versus ad Persicum sinum extenditur, cuius septentrionalia Chaldaea claudit, occasum sinus Arabicus. [16] Syriam Syrus quidam perhibetur indigena a suo vocabulo nuncupasse. Haec ab oriente fluvio Euphrate, ab occasu mari nostro et Aegypto terminatur, tangens a septentrione Armeniam et Cappadociam, a meridie sinum Arabicum. Situs eius porrectus in inmensam longitudinem, in lato angustior. [17] Habet autem in se provincias Commagenam, Phoeniciam et Palaestinam, cuius pars est Iudaea absque Sarracenos et Nabatheos. Commagena prima provincia Syriae a vocabulo Commagae urbis nuncupata, quae quondam ibi metropolis habebatur. Huius est a septentrione Armenia, ab ortu Mesopotamia, a meridie Syria, ab occasu mare Magnum. [18] Phoenix Cadmi frater de Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus apud Sidonem regnavit, eamque provinciam ex suo nomine Phoeniciam appellavit. Ipsa est ubi est Tyrus, ad quem Esaias (23) loquitur. Habet autem ab oriente Arabiam, a meridie mare Rubrum. [19] Palaestina provincia Philistim urbem metropolim habuit, quae nunc dicitur Ascalon, ex qua civitate omnis circa eam regio Palaestina est nuncupata. Huius ab oriente mare Rubrum occurrit, a meridiano latere Iudae excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus clauditur, ab occasu Aegyptio limite terminatur. [20] Iudaea regio Palaestinaeex nomine Iudae appellata, ex cuius tribu reges habuit. Haec prius Chanaan dicta a filio Cham, sive a decem Chananaeorum gentibus, quibus expulsis eandem terram Iudaei possiderunt. Initium longitudinis eius a vico Arfa usque ad vicum Iuliadem porrigitur, in quo Iudaeorum pariter ac Tyriorum communis habitatio est. Latitudo autem eius a monte Libani usque ad Tiberiadis lacum extenditur. [21] In medio autem Iudaeae civitas Hierosolyma est, quasi umbilicus regionis totius. Terra variarum opum dives, frugibus fertilis, aquis inlustris, opima balsamis. Vnde secundum elementorum gratiam existimaverunt Iudaei eam promissam patribus terram fluentem mel et lac, cum hic illis Deus resurrectionis praerogativam polliceretur. [22] Samaria regio Palaestinae ab oppido quodam nomen accepit qui vocabatur Samaria, civitas quondam regalis in Israel, quae nunc ab Augusti nomine Sebastia nuncupatur. Haec regio inter Iudaeam et Galilaeam media iacet, incipiens a vico cui nomen est Eleas, deficiens in terra Agrabath. Situs eius natura consimili nec ullo differens a Iudaea. [23] Galilaea regio Palaestinae vocata quod gignat candidiores homines quam Palaestina. Haec autem duplex est, superior et inferior, sibi tamen conexae, Syriae et Phoeniciae adhaerentes. Terra earum opima et ferax et fructibus satis fecunda. [24] Pentapolis regio in confinio Arabiae et Palaestinae sita, dicta a quinque civitatibus inpiorum quae caelesti igne consumptae sunt. Terra amplius ab Hierosolymis olim uberrima, nunc autem deserta atque exusta; nam pro scelere incolarum de caelo descendit ignis, qui regionem illam in cineres aeternos dissolvit. [25] Cuius umbra quaedam et species in favillis et arboribus ipsis etiam adhuc videtur. Nascuntur enim ibi poma virentia sub tanta specie maturitatis, ut edendi desiderium gignant; si carpas fatiscunt ac resolvuntur in cinerem, fumumque exhalant quasi adhuc ardeant. [26] Nabathea regio a Nabeth filio Ismael nuncupata. Iacet autem inter Iudaeam et Arabiam, et surgens ab Euphrate in mare Rubrum porrigitur, et est pars Arabiae. [27] Aegyptus, qui prius Aeria dicebatur, ab Aegypto Danai fratre postea ibi regnante nomen accepit. Haec ab oriente Syriae ac Rubro mari coniuncta, ab occasu Libyam habet, a septentrione mare Magnum, a meridie vero introrsus recedit, pertendens usque ad Aethiopas; regio caeli imbribus insueta et pluviarum ignara. [28] Nilus solus eam circumfluens inrigat, et inundatione sua fecundat; unde et ferax frugibus multam partem terrarum frumento alit; ceterorum quoque negotiorum adeo copiosa ut inpleat necessariis mercibus etiam orbem terrarum. Finis Aegypti Canopea a Canope Menelai gubernatore, sepulto in ea insula quae Libyae principium et ostium Nili facit. [29] Seres oppidum orientis, a quo et genus Sericum et regio nuncupata [est]. Haec ab Scythico Oceano et mari Caspio ad Oceanum orientalem inflectitur, nobilibus frondibus fertilis, e quibus vellera decerpuntur, quae ceterarum gentium Seres ad usum vestium vendunt. [30] Bactriae regionis proprius amnis Bactros vocabulum dedit. Partes huius quae pone sunt Propanisi iugis ambiuntur, quae adversae sunt Indi fluvii fontibus terminantur; reliqua includit Ochus fluvius. Mittit Bactria fortissimos camelos numquam adterentes pedes. [31] Scythia sicut et Gothia a Magog filio Iaphet fertur cognominata. Cuius terra olim ingens fuit; nam ab oriente India, a septentrione per paludes Maeotides inter Danubium et Oceanum usque ad Germaniae fines porrigebatur. Postea vero minor effecta, a dextra orientis parte, qua Oceanus Sericus tenditur, usque ad mare Caspium, quod est ad occasum; dehinc a meridie usque ad Caucasi iugum deducta est, cui subiacet Hyrcania ab occasu habens pariter gentes multas, propter terrarum infecunditatem late vagantes. [32] Ex quibus quaedam agros incolunt, quaedam portentuosae ac truces carnibus humanis et eorum sanguine vivunt. Scythiae plures terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen plures; nam dum in plerisque locis auro et gemmis affluant, gryphorum inmanitate accessus hominum rarus est. Smaragdis autem optimis haec patria est: cyaneus quoque lapis et crystallus purissimus Scythiae est. Habet et flumina magna Moschorum, Phasiden atque Araxen. [33] Hyrcania dicta a silva Hyrcana, quae Scythiae subiacet, habens ab oriente mare Caspium, a meridie Armeniam, a septentrione Albaniam, ab occasu Iberiam. Est autem silvis aspera, copiosa inmanibus feris, tigribus pantherisque et pardis. De qua Vergilius (Aen. 4,367):

Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.

[34] Albania a colore populi nuncupata, eo quod alba crine nascantur. Haec ab oriente sub mare Caspium surgens, per ora Oceani septentrionalis usque ad Maeotides paludes per deserta et inculta extenditur. Huic terrae canes ingentes sunt, tantaeque feritatis ut tauros premant, leones perimant. [35] Armenia nuncupata ab Armeno Iasonis Thessali comite, qui amisso rege Iasone collecta multitudine eius, quae passim vagabatur, Armeniam cepit, et ex suo nomine nuncupavit. Sita est autem inter Taurum et Caucasum a Cappadocia usque ad Caspium mare protensa, habens a septentrione Ceraunios montes, ex cuius collibus Tigris fluvius nascitur, et in cuius montibus arca post diluvium sedisse perhibetur. Duplex est autem Armenia, superior et inferior, sicut duae Pannoniae. [36] Hiberia regio Asiae est, prope Pontum Armeniae iuncta. In hac herbae tincturae utiles nascuntur. Cappadociam urbs propria nominavit. [37] Haec in capite Syriae sita ab oriente Armeniam tangit, ab occasu Asiam minorem, ab aquilone mare Cimmericum et Themiscyrios campos, quos habuere Amazones; a meridie vero Taurum montem, cui subiacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicium sinum, qui spectat contra insulam Cyprum. Terra eius ante alias nutrix equorum. Halys amnis per eam fluit, qui quondam Lydiae regna disiunxit a Persis. [38] Asia minor ab oriente Cappadocia cingitur, ab aliis partibus undique mare circumdatur; nam a septentrione pontum Euxinum habet, ab occasu Propontidem, a meridie Aegyptium mare. Habet provincias Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphyliam, Isauriam, Lyciam atque Ciliciam. [39] Prima Asiae minoris Bithynia in Ponti exordio ad partem solis orientis adversa Thraciae iacet, multis antea nominibus appellata. Nam prius Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia nuncupata. Ipsa est et maior Phrygia. Nicomedia urbs in ea est, ubi Hannibal fugiens veneni haustu animam exspiravit. [40] Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus, a quibus extitit occupata. Nam Galli in auxilium a rege Bithyniae evocati, regnum cum eo parta victoria diviserunt, sicque deinde Graecis admixti primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae dicuntur; et eorum regio Galatia nuncupatur. [41] Phrygia dicta a Phrygia Europis filia. Haec et Dardania a Dardano Iovis filio dicta. De quo Homerus ait (cf. Il. 20,215):

Quem primum genuit caelesti Iuppiter arce.

Hic enim profectus de Corytho civitate primus venit in Phrygiam. Est autem regio Troadi superiecta ab Aquilonis parte Galatiae; a meridiana vicina est Lycaoniae; ab oriente Lydiae adhaeret; ab occidente Hellesponto mari terminatur. Huius regio Troia est, quam ex suo nomine appellavit Tros, Troianorum rex, Ganymedis pater. Duae sunt autem Phrygiae: maior et minor. Maior Phrygia Smyrnam habet, minor vero Ilium. [42] Lycaonia Š Cariam Hermus fluvius discernit a Phrygia. [43] Lydia sedes antiqua regnorum, quam Pactoli unda extulit in divitias torrentibus aureis. Haec antea Maeonia dicebatur, quae dum pro brevitate duos fratres reges Lydum et Tyrrhenum ferre non posset, hinc ex sorte Tyrrhenus cum ingenti multitudine profectus loca Galliae occupavit, et Tyrrheniam nominavit. Lydia autem a Lydo regis fratre, qui in provincia remanserat, cognominata est. Coniungitur autem ab occidente minori Phrygiae, ab ortu Smyrnam urbem habet, quam Helles fluvius cingit; cuius campos Pactolus et Hermus circumfluunt, arenis aureis ditissimi. Pamphylia. [44] Isauria ex situ loci perhibetur cognominata, quod undique aperta aurarum flatibus pateat. Metropolim urbem Seleuciam habet. [45] Cilicia a Cilice quodam nomen traxit, quem ortum Phoenice dicunt, antiquioremque Iove fuisse adserunt. Plurima iacet campis, recipiens ab occiduo Lyciam, a meridie mare Issicum, a tergo montis Tauri iuga. Hanc Cydnus amnis intersecat. Matrem urbium habet Tarsum. In ea et Corycus oppidum est, unde crocum plurimum et optimum venit, spiramine fraglantiori et colore plus aureo. [46] Lycia nuncupata quod ab oriente adiuncta Ciliciae sit. Nam habet ab ortu Ciliciam, ab occasu et meridie mare, a septentrione Cariam. Ibi est mons Chimaera, qui nocturnis aestibus ignem exhalat: sicut in Sicilia Aetna et Vesuvius in Campania.

IV. DE EVROPA. [1] Post Asiam ad Europam stilum vertendum. Europa quippe Agenoris regis Libyae filia fuit, quam Iovis ab Africa raptam Cretam advexit, et partem tertiam orbis ex eius nomine appellavit. Iste est autem Agenor Libyae filius, ex qua et Libya, id est Africa, fertur cognominata; unde apparet prius Libyam accepisse vocabulum, postea Europam. [2] Europa autem in tertiam partem orbis divisa incipit a flumine Tanai, descendens ad occasum per septentrionalem Oceanum usque in fines Hispaniae; cuius pars orientalis et meridiana a Ponto consurgens, tota mari Magno coniungitur, et in insulas Gades finitur. [3] Prima Europae regio Scythia inferior, quae a Maeotidis paludibus incipiens inter Danubium et Oceanum septentrionalem usque ad Germaniam porrigitur; quae terra generaliter propter barbaras gentes, quibus inhabitatur, Barbarica dicitur. Huius pars prima Alania est, quae ad Maeotidis paludes pertingit; post hanc Dacia, ubi et Gothia; deinde Germania, ubi plurimam partem Suevi incoluerunt. [4] Germania post Scythiam inferiorem a Danubio inter Rhenum fluvium Oceanumque conclusa cingitur a septentrione et occasu Oceano, ab ortu vero Danubio, a meridie Rheno flumine dirimitur. Terra dives virum ac populis numerosis et inmanibus; unde et propter fecunditatem gignendorum populorum Germania dicta est. Gignit aves Hyrcanias, quarum pinnae nocte perlucent; bisontes quoque feras et uros atque alces parturit. Mittit et gemmas, crystallum et sucinum, callaicum quoque viridem, et ceraunium candidum. Duae sunt autem Germaniae: superior iuxta septentrionalem Oceanum, inferior circa Rhenum. [5] Provincias autem quas Danubius a Barbarico ad Mediterraneum mare secludit: prima est Moesia, a messium proventu vocata; unde et eam veteres Cereris horreum nuncupabant. Haec autem ab oriente ostiis Danubii iungitur, ab Euro vero Thraciae, a meridie Macedoniae, ab occasu Histriae copulatur. Post Moesiam autem Pannonia est. Inde Noricus ager frigidus et parcius fructuosus. Post quem Raeticus frugibus ferax, qui excipit Galliam Belgicam. [6] Thraciae Thiras Iaphet filius veniens nomen dedisse perhibetur: alii a saevitia incolarum Thraciam appellatam dixerunt. Huic ab oriente Propontis et urbs Constantinopolis opposita est, a septentrione vero Ister obtenditur, a meridie vero Aegeo mari adhaeret, ab occasu Macedonia illi subiacet. Cuius regionem olim Bessorum populus Massagetae, Sarmatae, Scythae et aliae plurimae nationes incoluerunt; ampla est enim, ideoque plurimas continuit gentes. Ebrum fluvium Thracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit. [7] Graecia a Graeco rege vocata, qui cunctam eam regionem regno incoluit. Sunt autem provinciae Graeciae septem: quarum prima ab occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Hellas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duae in mari, Creta et Cyclades. Illyricus autem generaliter omnis Graecia. [8] Dalmatia a Delmi maxima eiusdem provinciae civitate traxisse nomen existimatur. Adhaeret autem ab oriente Macedoniae, a septentrione Moesiae, ab occasu Histria terminatur, a meridie vero Adriatico sinu clauditur. Epirus a Pyrrho Achillis filio cognominata. [9] Cuius pars Chaonia, quae antea Molosia dicta est, a Moloso filio Pyrrhi quem de Andromacha habuit. Sed postquam occisus est Pyrrhus Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit tenuitque regnum privigni qui successerat patri; a quo Molosia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solacium fratris extincti. [10] Hellas dicta a rege Hellene, Deucalionis et Pyrrhae filio, a quo et prius Graeci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est et Attica terra Acte prius dicta. Nam Granus quidam Graeciae indigena fuit, ex cuius filia Attis nomine Attica terra vocata est. Haec inter Macedoniam et Achaiam media iacet, Arcadiae a septentrionali parte coniuncta. Ipsa est et vera Graecia, ubi fuit Athenae civitas, mater liberalium litterarum et philosophorum nutrix, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius. In ea est et Marathonius campus opinione quondam proelii cruentissimus. [11] Helladis autem duae sunt provinciae: Boeotia et Peloponnensis. Boeotia autem dicta hac ex causa. Dum Cadmus Agenoris filius Europam sororem a Iove raptam ex praecepto genitoris quaereret nec reperiret, patris iram formidans confirmato animo elegit exilium. Nam bovis forte conspectae secutus vestigia amplexus est sedem, ubi illa recubaverat, sicque locum de nomine bovis Boeotiam nominavit; ubi et Thebas urbem construxit, in qua olim civilia bella detonuerunt, et ubi nati sunt Apollo et Hercules maior ille Thebanus. Eadem est Aonia vocata, a fonte quodam Apollini et Musis consecrato, qui in eadem Boeotia est. Peloponnensis secunda pars Helladis a Pelope regnata atque vocata. [12] Thessalia a Thessalo rege cognominata, quae ad meridianam plagam Macedoniae coniuncta est, cuius a tergo Pieria est. Multa in Thessalia flumina [et civitates] et oppida, inter quae praecipue Thessalonica: ibi est et mons Parnasus quondam Apollini consecratus. Thessalia patria Achillis et origo Lapitharum fuit, de quibus fertur quod hi primo equos frenis domuerunt, unde et Centauri dicti sunt. In Thessalia primum solidi aurei facti sunt, domandorum quoque equorum usus primum repertus est. [13] Macedoniae in exordio ab Emathio rege Emathiae nomen erat, sed Macedo Deucalionis maternus nepos, postquam ibi accepit principatum, mutavit vocabulum Macedoniamque a suo nomine dixit. Est autem confinis ab oriente Aegeo mari, a meridie Achaiae, ab occasu Dalmatiae, a septentrione Moesiae; patria Alexandri Magni, et regio aureis venis argentique opima. Lapidem quem paeaniten vocant ista gignit. Mons Olympus in ea est, qui excellenti vertice tantus adtollitur ut in cacumine eius nec nubes nec venti sentiantur. [14] Achaia ab Achaeo rege et urbs et provincia appellata. Haec pene insula est; nam absque septentrionali parte, qua Macedoniae iungitur, undique septa est mari. Ab oriente enim habet Myrteum mare, ab Euro Creticum, a meridie Ionium, ab Africo et occasu Cassiopas insulas, a sola septentrionali parte Macedoniae vel Atticae terrae adiungitur. Huius caput est urbs Corinthus Graeciae decus. Inachus est Achaiae fluvius. [15] Arcadia vero sinus Achaiae est, ut platani folium inter Ionium et Aegeum mare exposita, quam Arcas, Iovis et Callisto filius, Pelasgis in dicionem redactis, ex suo nomine Arcadiam nuncupavit. Ipsa est et Sicyonia, a Sicyone rege, a quo et regnum Sicyoniorum est dictum. Habet autem Arcadia fluvium magnum Erimanthum; asbeston quoque lapidem, qui semel accensus numquam extinguitur: candidissimae etiam merulae ibi nascuntur. [16] Lacedaemonia Š Pannonia ab Alpibus Appenninis est nuncupata, quibus ab Italia secernitur, regio viro fortis et solo laeta, duobus satis acribus fluviis, Dravo Savoque, vallata. Coniungitur autem cum Norico et Raetia; habentes ab oriente Moesiam, ab Euro Istriam; ab Africo vero Alpes Appenninos habent, ab occasu Galliam Belgicam, a septentrione Danubii fontem, vel limitem qui Germaniam Galliamque secernit. [17] Istriam Ister amnis vocavit, qui eius terram influit. Ipse est Danubius. Habet autem Istria a septentrione Pannoniam. [18] Italia olim a Graecis populis occupata Magna Graecia appellata est, deinde a regis nomine Saturnia; mox et Latium dicta eo quod idem Saturnus a Iove sedibus suis pulsus ibi latuerit; postremo ab Italo Siculorum rege ibi regnante Italia nuncupata est. Cuius situs longitudine amplius quam latitudine a Circio in Eurum extenditur, a meridie Tyrrheno mare, ab Aquilone Adriatico clauditur, ab occiduo Alpium iugis finitur, terra omnibus in rebus pulcherrima, soli fertilitate, pabuli ubertate gratissima. [19] Habet lacus Benacum, Avernum atque Lucrinum; fluvios Eridanum et Tiberim; et tepentes fontibus Baias. Gignit gemmas syrtitem, lyncurium et corallium; boam quoque serpentem, lyncem feram et Diomedias aves. Italia autem et Hispania idcirco Hesperiae dictae quod Graeci Hespero stella navigent et in Italia et in Hispania. Quae hac ratione discernuntur; aut enim Hesperiam solam dicis et significas Italiam, aut addis ultimam et significas Hispaniam, quia in occidentis est fine. [20] Tuscia pars Italiae; Vmbria vero pars Tusciae. Tuscia autem a frequentia sacrorum et turis vocata, APO TOU THUAKSEIN. [21] Vmbria vero, historiae narrant, eo quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerit, et ob hoc OMBRIA Graece cognominata. Est enim in iugis Appennini montis sita, in parte Italiae iuxta meridiem. [22] Etruria pars Italiae dicta quod eius fines tendebantur usque ad ripam Tiberis, quasi ETEROURIA. Nam ETERON significat alterum, OROS finis vocatur. Romae enim fines antea unam tantum Tiberis ripam tenebant. Alii Etruriam dictam ab Etrusco principe putant. Item et Tyrrhenia a Tyrrheno Lydi fratre, qui ex sorte cum populi parte de Maeonia venit ad Italiam. Haec est et Tuscia; sed Tusciam dicere non debemus; quia nusquam legimus. Tuscia autem a frequentia sacrificii et turis dicta, APO TOU THUSAI. Illic et aruspicinam dicunt esse repertam. [23] Apulia [ubi Brundusium, quam Aetoli secuti Diomedem ducem condiderunt]. [24] Campania [habet terras hieme anni atque aestate vernantes. Sol ibi mitis, grata temperies, aer purus et blandus]. [25] Gallia a candore populi nuncupata est; GALA enim Graece lac dicitur. Montes enim et rigor caeli ab ea parte solis ardorem excludunt, quo fit ut candor corporum non coloretur. Hanc ab oriente Alpium iuga tuentur, ab occasu Oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta atque Germania; cuius initium Belgica, finis Aquitania est; regio gleba uberi ac pabulosa et ad usum animantium apta, fluminibus quoque et fontibus rigua, perfusa duobus magnis Rheno et Rhodano fluviis. [26] Belgis autem civitas est Galliae, a quo Belgica provincia dicta [est]. Cisalpina, quia citra Alpes. Transalpina, id est trans Alpes, contra septentrionem. [27] Raetia vero, quod sit iuxta Rhenum. Aquitania autem ab obliquis aquis Ligeris fluminis appellata, qui ex plurima parte terminus eius est, eamque pene in orbem cingit. [28] Hispania prius ab Ibero amne Iberia nuncupata, postea ab Hispalo Hispania cognominata est. Ipsa est et vera Hesperia, ab Hespero stella occidentali dicta. Sita est autem inter Africam et Galliam, a septentrione Pyrenaeis montibus clausa, a reliquis partibus undique mare conclusa, salubritate caeli aequalis, omnium frugum generibus fecunda, gemmarum metallorumque copiis ditissima. [29] Interfluunt eam flumina magna: Baetis, Mineus, Iberus et Tagus aurum trahens, ut Pactolus. Habet provincias sex: Tarraconensem, Cartaginensem, Lusitaniam, Galliciam, Baeticam, et trans freta in regione Africae Tingitaniam. [30] Duae sunt autem Hispaniae: Citerior, quae in septentrionis plagam a Pyrenaeo usque ad Cartaginem porrigitur; Vlterior, quae in meridiem a Celtiberis usque ad Gaditanum fretum extenditur. Citerior autem et Vlterior dicta quasi citra et ultra; sed citra quasi circa terras, et ultra vel quod ultima vel quod non sit post hanc ulla, hoc est alia, terra.

V. DE LIBYA. [1] Libya dicta quod inde Libs flat, hoc est Africus. Alii aiunt Epaphum Iovis filium, qui Memphin in Aegypto condidit, ex Cassiopa uxore procreasse filiam Libyam, quae postea in Africa regnum possedit. Cuius ex nomine terra Libya est appellata. [2] Africam autem nominatam quidam inde existimant, quasi apricam, quod sit aperta caelo vel soli et sine horrore frigoris. Alii dicunt Africam appellari ab uno ex posteris Abrahae de Cethura, qui vocatus est Afer, de quo supra (9,2,115) meminimus. [3] Incipit autem a finibus Aegypti pergens iuxta meridiem per Aethiopiam usque Athlantem montem. A septentrionali vero parte Mediterraneo mari coniuncta clauditur, et in Gaditano freto finitur, habens provincias Libyam Cyrenensem, Pentapolim, Tripolim, Byzacium, Carthaginem, Numidiam, Mauretaniam Sitifensem, Mauretaniam Tingitanam, et circa solis ardorem Aethiopiam. [4] Libya Cyrenensis in parte Africae prima est, a Cyrene urbe metropoli, quae est in eius finibus, nuncupata. Huic ab oriente Aegyptus est, ab occasu Syrtes maiores et Trogodytae, a septentrione mare Libycum, a meridie Aethiopia et barbarorum variae nationes et solitudines inaccessibiles, quae etiam basiliscos serpentes creant. [5] Pentapolis Graeca lingua a quinque urbibus nuncupata: id est Berenice, Ceutria, Apollonia, Ptolomais, Cyrene; ex quibus Ptolomais et Berenice a regibus nominatae sunt. Est autem Pentapolis Libyae Cyrenensi adiuncta, et [in] eius finibus deputata. [6] Tripolitanam quoque provinciam Graeci lingua sua signant de numero trium magnarum urbium; Oeae, Sabratae, Leptis magnae. Haec habet ab oriente Syrtes maiores et Trogodytas, a septentrione mare Adriaticum, ab occasu Byzacium, a meridie Gaetulos et Garamantas usque ad Oceanum Aethiopicum pertendentes. [7] Byzacena regio ex duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est, ex quibus una Hadrumetum vocatur. Haec sub Tripoli est, patens passuum ducenta vel amplius milia, fecunda oleis, et glebis ita praepinguis ut iacta ibi semina incremento pene centesimae frugis renascantur. [8] Zeugis, ubi Carthago magna. Ipsa est et vera Africa inter Byzacium et Numidiam sita, a septentrione mari Siculo iuncta, et a meridie usque ad Gaetulorum regionem porrecta; cuius proxima quaeque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis et serpentibus plena, atque onagris magnisin deserto vagantibus. Gaetulia autem Africae pars mediterranea est. [9] Numidia ab incolis passim vagantibus sic vocata, quod nullam certam haberent sedem. Nam lingua eorum incertae sedes et vagae 'numidia' dicuntur. Incipit autem a flumine Amsiga,inZeugitanum limitem definit, habens ab ortu Syrtes minores, a septentrione mare quod intendit Sardiniam, ab occasu Mauretaniam Sitifensem, a meridie Aethiopum gentes: regio campis praepinguis. Vbi autem silvestris est, feras educat; ubi iugis ardua, equos et onagros procreat; eximio etiam marmore praedicatur, quod Numidicum dicitur. Habet autem urbes praecipuas: Hipponem, Regium et Rusicadam. [10] Mauretania vocata a colore populorum; Graeci enim nigrum MAURON vocant. Sicut enim Gallia a candore populi, ita Mauretania a nigrore nomen sortita est. Cuius prima provincia Mauretania Sitifensis est, quae Sitifi habuit oppidum; a quo et vocabulum traxisse regio perhibetur. [11] Mauretania vero Caesariensis: coloniae Caesareae civitas fuit, et nomen provinciae ex ea datum. Vtraeque igitur provinciae sibi coniunctae ab oriente Numidiam habent, a septentrione mare Magnum, ab occasu flumen Malvam, a meridie montem Astrixin, qui discernit inter fecundam terram et harenas iacentes usque ad Oceanum. [12] Mauretania Tingitania a Tingi metropolitana huius provinciae civitate vocata est. Haec ultima Africae exsurgit a montibus septem, habens ab oriente flumen Malvam, a septentrione fretum Gaditanum, ab occiduo Oceanum Athlanticum, a meridie Gaulalum gentes usque ad Oceanum Hesperium pererrantes: regio gignens feras, simias, dracones et struthiones. Olim etiam et elephantis plena fuit, quos sola nunc India parturit. [13] Garamantis regionis caput Garama oppidum fuit. Est autem inter Cyrenensem et Aethiopiam, ubi est fons qui friget calore diei et calet frigore noctis. [14] Aethiopia dicta a colore populorum, quos solis vicinitas torret. Denique vim sideris prodit hominum color; est enim ibi iugis aestus; nam quidquid eius est, sub meridiano cardine est. Circa occiduum autem montuosa est, arenosa in medio, ad orientalem vero plagam deserta: cuius situs ab occiduo Athlantis montis ad orientem usque in Aegypti fines porrigitur, a meridie Oceano, a septentrione Nilo flumine clauditur; plurimas habens gentes, diverso vultu et monstruosa specie horribiles. [15] Ferarum quoque et serpentium referta est multitudine. Illic quippe rhinoceros bestia et camelopardus, basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmae extrahuntur. Iacynthus quoque et chrysoprasus ibi reperiuntur; cinnamonium ibi colligitur. [16] Duae sunt autem Aethiopiae: una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauretania. [17] Extra tres autem partes orbis quarta pars trans Oceanum interior est in meridie, quae solis ardore incognita nobis est; in cuius finibus Antipodes fabulose inhabitare produntur. Proxima autem Hispaniae Mauretania est, deinde Numidia, inde regio Carthaginensis, post quae Gaetuliam accipimus, post eam Aethiopiam, inde loca exusta solis ardoribus. [18] Sciendum sane quod quaedam provinciae primum de nomine auctoris appellatae sunt; postea a provincia gentis nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursus ab Italia Italus; et sic utimur ipsa nomina gentis, quomodo fuit ipsud nomen auctoris, unde derivatum est nomen provinciae. Ex quo accidit ex uno nomine nominari et civitatem et regionem et gentem. [19] Provinciae autem ex causa vocabulum acceperunt. Principatus namque gentium, qui ad reges alios pertinebat, eum in ius suum Romani vincendo redigerent, procul positas regiones provincias appellaverunt. Patria autem vocata quod communis sit omnium, qui in ea nati sunt. [20] Terra autem significari, ut praediximus (13,3,1), elementum: terras vero singulas partes, ut Africa, Italia. Eadem et loca; nam loca et terrae spatia in orbe terrarum multas in se continent provincias, sicut in corpore locus est pars una, multa in se continens membra; sicut et domus, multa in se habens cubicula: sic terrae et loca dicuntur terrarum spatia, quorum partes sunt provinciae; sicut in Asia Phrygia, in Gallia Raetia, in Hispania Baetica. [21] Nam Asia locus est, provincia Asiae Phrygia, Troia regio Phrygiae, Ilium civitas Troiae. Item regiones partes sunt provinciarum, quas vulgus conventus vocat, sicut in Phrygia Troia; sicut in Gallicia Cantabria, Asturia. A rectoribus autem regio nuncupata est, cuius partes territoria sunt. [22] Territorium autem vocatum quasi tauritorium, tritum bubus et aratro. Antiqui enim sulco ducto et possessionum et territoriorum limites designabant.

VI. DE INSVLIS. [1] Insulae dictae quod in salo sint, id est in mari. Ex his quoque notissimae et maximae, quas plurimi veterum sollerti studio indagaverunt, notandae sunt. [2] Brittania Oceani insula interfuso mari toto orbe divisa, a vocabulo suae gentis cognominita. Haec adversa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sita est; circuitus eius quadragies octies septuaginta quinque milia; multa et magna flumina in ea, fontes calidi, metallorum larga et varia copia: gagates lapis ibi plurimus et margaritae. [3] Tanatos insula Oceani freto Gallico, a Brittania aestuario tenui separata, frumentariis campis et gleba uberi. Dicta autem Tanatos a morte serpentum, quos dum ipsa nesciat, asportata inde terra quoquo gentium vecta sit, angues ilico perimit. [4] Thyle ultima insula Oceani inter septentrionalem et occidentalem plagam ultra Brittaniam, a sole nomen habens, quia in ea aestivum solstitium sol facit, et nullus ultra eam dies est. Vnde et pigrum et concretum est eius mare. [5] Orcades insulae Oceani intra Britanniam positae numero triginta tres, quarum viginti desertae sunt, tredecim coluntur. [6] Scotia idem et Hibernia proxima Brittaniae insula, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior. Haec ab Africo in Boream porrigitur. Cuius partes priores Hiberiam et Cantabricum Oceanum intendunt, unde et Hibernia dicta: Scotia autem, quod ab Scotorum gentibus colitur, appellata. Illic nulla anguis, avis rara, apis nulla, adeo ut advectos inde pulveres seu lapillos si quis alibi sparserit inter alvaria, examina favos deserant. [7] Gadis insula in fine Baeticae provinciae sita, quae dirimit Europam ab Africa, in qua Herculis columnae visuntur, et unde Tyrrheni maris faucibus Oceani aestus inmittitur. Est autem a continenti terra centum viginti passibus divisa, quam Tyrii a Rubro profecti mare occupantes [in] lingua sua Gadir, id est septam, nominaverunt, pro eo quod circumsepta sit mari. Nascitur in ea arbor similis palmae, cuius gummis infectum vitrum ceraunium gemmam reddit. [8] Fortunatarum insulae vocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices et beatae fructuum ubertate. Sua enim aptae natura pretiosarum poma silvarum parturiunt; fortuitis vitibus iuga collium vestiuntur; ad herbarum vicem messis et holus vulgo est. Vnde gentilium error et saecularium carmina poetarum propter soli fecunditatem easdem esse Paradisum putaverunt. Sitae sunt autem in Oceano contra laevam Mauretaniae, occiduo proximae, et inter se interiecto mari discretae. [9] Gorgades insulae Oceani obversae promontorio, quod vocatur Hesperu Ceras, quas incoluerunt Gorgones feminae aliti pernicitate, hirsuto et aspero corpore; et ex his insulae cognominatae. Distant autem a continenti terra bidui navigatione. [10] Hesperidum insulae vocatae a civitate Hesperide, quae fuit in fines Mauretaniae. Sunt enim ultra Gorgadas sitae sub Athlanteum litus in intimos maris sinus; in quarum hortis fingunt fabulae draconem pervigilem aurea mala servantem. Fertur enim ibi e mari aestuarium adeo sinuosis lateribus tortuosum ut visentibus procul lapsus angueos imitetur. [11] Chryse et Argyre insulae in Indico Oceano sitae, adeo fecundae copia metallorum ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint; unde et vocabula sortitae sunt. [12] Taprobane insula Indiae subiacens ad Eurum, ex qua Oceanus Indicus incipit, patens in longitudine octingentis septuaginta quinque milibus passuum, in latitudine sescenta viginti quinque milia stadiorum. Scinditur amni interfluo; tota margaritis repleta et gemmis: pars eius bestiis et elephantis repleta est, partem vero homines tenent. In hac insula dicunt in uno anno duas esse aestates et duas hiemes, et bis floribus vernare locum. [13] Tiles insula Indiae, virens omni tempore folia. Hucusque Oceani insulae. [14] Item insulae quae Hellesponto usque ad Gades in mare Magno sunt constitutae. Cypros insula a civitate Cypro, quae in ea est, nomen accepit; ipsa est et Paphos Veneri consecrata in Carpathio mari, vicina Austro, famosa quondam divitiis, et maxime aeris. Ibi enim prima huius metalli inventio et utilitas fuit. [15] Creta Graeciae pars est iungens contra Peloponnensem. Haec primum a temperie caeli Macaronnesos appellata est; deinde Creta dicta a Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a quibus Iuppiter ibi absconditus est et enutritus. Est autem insula Graeciae inter ortum et occasum longissimo tractu porrecta, a septentrione Graeciae aestibus, ab Austro Aegyptiis undis perfusa. Fuit autem quondam centum urbibus nobilis; unde et Hecatompolis dicta est. [16] Prima etiam remis et sagittis claruit, prima litteris iura finxit, equestres turmas prima docuit; studium musicum ab Idaeis dactylis in ea coeptum. Capris copiosa, cervos eget; lupos et vulpes aliaque ferarum noxia nusquam gignit; serpens nulla ibi, nulla noctua, et si inveniatur, statim emoritur. Larga est autem vitibus et arboribus: dyctamnos herba in Creta nascitur et alimos, quae admorsa diurnam famem prohibet. Phalangos autem venenatos gignit et lapidem qui Idaeus dactylus dicitur. [17] Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et periculoso mari separata, et ABUDOS Graece dicta quod sit introitus Hellesponti maris, in quo Xerxes pontem ex navibus fecit, et in Graeciam transiit. [18] Coos insula adiacens provinciae Atticae, in qua Hippocrates medicus natus est; quae, ut Varro testis est, arte lanificii prima in ornamento feminarum inclaruit. [19] Cyclades insulae antiquitus Graeciae fuerunt, quas inde Cyclades autumant dictas quod, licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sint; nam orbem KUKLON Graii loquuntur. Quidam vero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos qui circa eadem sunt, dictas putant Cyclades. [20] Haec in Hellesponto inter Aegeum et Maleum mare constitutae circumdantur etiam pelago Myrtoo. Sunt autem numero quinquaginta tres, tenentes a septentrione in meridiem milia quingenta, ab oriente in occasum milia ducenta. Metropolis earum Rhodos. [21] Delos insula in medio Cycladum sita. Et dicta Delos fertur, quod post diluvium, quod Ogygi temporibus notatur, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante omnes terras radiis solis inluminata est; sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata fuisset visibus; nam DELON Graeci manifestum dicunt. Ipsa est et Ortygia, eo quod primum ibi visae sunt coturnices aves, quas Graeci ORTUGAS vocant. In hac insula Latona enixa est Apollinem et Dianam. Delos autem et civitas dicitur et insula. [22] Rhodos Cycladum prima ab oriente, in qua rosae capitulum dicitur esse inventum, dum ibi civitas conderetur, ex quo et urbs et insula Rhodos est appellata. In hac urbe Solis colossus fuit aereus septuaginta cubitorum altitudine; fuerunt et alii centum numero in eadem insula colossi minores. [23] Tenedos una ex Cycladibus a septentrione sita, in qua olim civitas a Tene quodam condita est. Vnde nomen urbis illius vel potius insulae fuit; nam Tenes iste infamatus quod cum noverca sua concubuisset, [et] fugiens hanc insulam vacuam cultoribus obtinuit; unde et Tenedos dicta est. Sic Cicero (2 Verr. 1,49): 'Tenen ipsum, cuius ex nomine Tenedos nominatum.' [24] Carpathos unaex Cycladibus a meridie posita contra Aegyptum; a qua Carpathium mare appellatum est, vocata propter celerem fructuum maturitatem. Est enim inter Aegyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et carpasiae naves, magnae et spatiosae. [25] Cytherea insula una ex Cycladibus a parte occidua sita, cuius Porphyris antea nomen fuit. Cytherea autem vocata quod ibi Venus sit orta. [26] Icaria insula una de Cycladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibus portuosa. Dicitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interisse, et de exitu hominis inpositum nomen loco. [27] Naxos insula a Dionysio dicta, quasi Dionaxos, quod fertilitate vitium vincat ceteras. Est autem a Delo decem et octo milia passuum separata, ex qua olim Iovis fertur adversus Titanas fuisse profectus. [28] Melos ex numero Cycladum, una omnium insularum rotundissima; unde et nuncupata. [29] Historia dicit ex Ias(i)one natum fuisse Philomelum et Plutum, ex Philomelo Pareantum genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum appellavit: prius autem Minoia, deinde Paros dicta. De qua Vergilius (Aen. 3,126):

Niveamque Paron.

Gignit enim marmor candidissimum, quod Parium dicunt. Mittit et sardam lapidem marmoribus quidem praestantiorem, et inter gemmas vilissimum. [30] Chios insula Syra lingua appellatur eo quod ibi mastix gignitur; Syri enim masticem 'chio' vocant. [31] Samos insula est in mari Aegeo, ubi nata est Iuno; ex qua fuit Sibylla Samia et Pythagoras Samius, a quo philosophiae nomen inventum est. In hac insula reperta prius fictilia vasa traduntur; unde et vasa Samia appellata sunt. [32] Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est, deinde a Siculo Itali fratre Sicilia. Prius autem Trinacria dicta propter tria AKRA, id est promontoria: Pelorum, Pachinum et Lilybaeum. Trinacria enim Graecum est, quod Latine triquetra dicitur, quasi in tres quadras divisa. Haec ab Italia exiguo fretu discreta, Africum mare prospectans, terris frugifera, auro abundans, cavernis tamen et fistulis penetrabilis, ventisque et sulphure plena; unde et ibi Aethnae montis extant incendia.In cuius fretu Scylla est et Charybdis, quibus navigia aut absorbuntur aut conliduntur. [33] Fuit autem quondam patria Cyclopum, et postea nutrix tyrannorum; frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa. Principem urbium Syracusas habet, fontem Arethusam et Alpheum fluvium 'magnorum generatorem equorum' (cf. Virg. Aen. 3,704). In ea insula primum est inventa comoedia. [34] Achaten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit. Parturit et mare eius corallium; gignit et sales Agrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis. Omnis ambitus eius clauditur stadiorum tribus milibus. Sallustius (Hist. 4,26) autem dicit Italiae coniunctam fuisse Siciliam sed medium spatium impetu maris divisum et per angustiam scissum. [35] Thapsus insula stadiis decem a Sicilia remota iacens et planior, unde et nuncupata. De qua Vergilius (Aen. 3,689):

Thapsumque iacentem.

[36] Aeoliae insulae Siciliae appellatae ab Aeolo Hippotae filio, quem poetae finxerunt regem fuisse ventorum: sed ut Varro dicit, rector fuit istarum insularum, et quia ex earum nebulis et fumo futuros praedicebat flatus ventorum, ab inperitis visus est ventos sua potestate retinuisse. Eaedem insulae et Vulcaniae vocantur, quod et ipsae sicut Aethna ardeant. [37] Sunt autem novem habentes propria nomina. Quarum primam Liparus quidam Liparen vocavit, qui eam ante Aeolum rexit; altera Hiera vocatur, quod sit collibus eminentissimis; reliquae vero, id est Strongyle, Didyme, Eriphusa, Hephaestia, Phaenicusa, Euonymos, Tripodes, Sonores, quoniam nocte ardent, Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur. Ex his quaedam ab initio non fuerunt; postea mare editae usque [ad] nunc permanent. [38] Stoechades insulae Massiliensium sexaginta milium spatio a continenti in fronte Narbonensis provinciae, qua Rhodanus fluvius in mare exit. Dictae autem Graece STOICHADES, quasi opere in ordinem sint positae. [39] Sardus Hercule procreatus cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupavit, et ex suo vocabulo insulae nomen dedit. Haec in Africo mari facie vestigii humani, in orientem quam in occidentem latior prominet, ferme paribus lateribus quae in meridiem et septentrionem vertunt; ex quo ante commercium a navigantibus Graecorum ICHNOS appellata est. [40] Terra patet in longitudine milia centum quadraginta, in latitudine quadraginta. In ea neque serpens gignitur neque lupus, sed solifuga tantum, animal exiguum hominibus perniciosum. Venenum quoque ibi non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata, apiastro similis, quae hominibus rictus contrahit et quasi ridentes interimit. Fontes habet Sardinia calidos, infirmis medellam praebentes, furibus caecitatem, si sacramento dato oculos aquis eius tetigerint. [41] Corsicae insulae exordium incolae Ligures dederunt appellantes eam ex nomine ducis. Nam quaedam Corsa nomine Ligus mulier, cum taurum ex grege, quem prope litora regebat, transnatare solitum atque per intervallum corpore aucto remeare videret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a ceteris digredientem usque ad insulam navigio prosecuta est. Cuius regressu insulae fertilitatem cognoscentes Ligures ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellaverunt. [42] Haec autem insula Graece KURNE dicitur, a Cyrno Herculis filio habitata. De qua Vergilius (Ecl. 9,30):

Cyrnea taxos.

Dividitur autem a Sardinia viginti milium freto, cincta Ligustici aequoris sinu ad prospectum Italiae. Est autem multis promuntoriis angulosa, gignens laetissima pabula et lapidem quem catochiten Graeci vocant. [43] Ebosus insula Hispaniae dicta quod a Zanio non procul sit, quasi abozus; nam septuaginta stadiis ab ea distat. Cuius terram serpentes fugiunt. Huic contraria est Colubraria, quae feta est anguibus. [44] Baleares insulae Hispaniae duae sunt: Aphrosiades et Gymnaside, maior et minor; unde et eas vulgus Maioricam et Minoricam nuncupant. In his primum insulis inventa est funda qua lapides emittuntur, unde et Baleares dictae; BALLEIN enim Graece mittere dicitur; unde et ballista, quasi missa, et fundibalum. Vergilius (Georg. 1,309):

Balearis verbera fundae.

VII. DE PROMVNTORIIS. [1] Commune est insulis ut promineant. Inde et loca earum promuntoria dicitur. Sic Sallustius de Sardinia (Hist. 2, fr. 2): 'In Orientem quam in Occidentem latior prominet.' [2] Sigeum promuntorium Asiae, ubi Hellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigeum propter Herculis taciturnitatem, quia prohibitus hospitio a Laumedonte Troianorum rege, simulavit abscessum, et inde contra Troiam cum silentio venit, quod dicitur SIGE. [3] Maleum promuntorium Graeciae, quod intrat mare, et per milia quinquaginta protenditur; ubi unda ita saeva est ut persequi navigantes videatur. Hoc autem promuntorium a Maleo rege Argivorum nomen accepit. [4] Pelorum promuntorium Siciliae respiciens Aquilonem, secundum Sallustium (Hist. 4,39) dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto. [5] Pachynum promuntorium Siciliae Austrum spectans, ab aeris crassitudine dictum, nam PACHUS est pinguis et crassus: Austro enim perflatur. [6] Lilybaeum promuntorium Siciliae, solis occasum intendens, vocatum ab eiusdem nominis civitate, quae ibi est sita. [7] Borion promuntorium Numidiae, vocatum ita quod Aquilonem intendat. Hoc Hipponem Regium postea dictum, pro eo quod sit aequore interruptum. Calpis Hispaniae promuntorium.

VIII. DE MONTIBVS CETERISQVE TERRAE VOCABVLIS. [1] Montessunt tumores terrarum altissimi, dicti quod sint eminentes. Quidam autem propriis ex causis vocati sunt, ex quibus notandi sunt qui opinione maximi celebrantur. [2] Mons Caucasus ab India usque ad Taurum porrectus, pro gentium ac linguarum varietate quoquo versum vadit, diversis nominibus nuncupatur. Vbi autem ad orientem in excelsiorem consurgit sublimitatem, pro nivium candore Caucasus nuncupatur. Nam orientali lingua 'caucasum' significat candidum, id est nivibus densissimis candicantem. Vnde et eum Scythae, qui eidem monti iunguntur, Croacasim vocaverunt. 'Casim' enim apud eos candor sive nix dicitur. [3] Mons Taurus a plerisque idem vocatur et Caucasus. [4] Libanus mons Phoenicum altissimus, cuius meminerunt prophetae; dictus a ture, quia ibi colligitur. Cuius ea pars, quae est super eum ad orientalem plagam respiciens, Antilibanus appellatur, id est contra Libanum. [5] Ararat mons Armeniae, in quo arcam historici post diluvium sedisse testantur. Vnde et usque hodie ibidem lignorum eius videntur vestigia. [6] Acroceraunii montes propter altitudinem et fulminum iactus vocati sunt; Graece enim fulmen KERAUNOS dicitur. Sunt autem inter Armeniam et Iberiam, incipientes a portis Caspiis usque ad fontem Tigridis fluvii. [7] Hyperborei montes Scythiae, dicti quod supra, id est ultra, eos flat Boreas. [8] Riphaei montes in capite Germaniae sunt, a perpetuo ventorum flatu nominati; nam RIFE Graece impetus et ORME dicitur, APO TOU RIPTEIN. [9]Olympus mons Macedoniae nimium praecelsus, ita ut sub illo nubes esse dicantur. De quo Vergilius (Lucan. 2,271):

Nubes excessit Olympus.

Dictus autem Olympus quasi Ololampus, id est quasi caelum. [10] Hic mons Macedoniam dividit a Thracia. Athos mons Macedoniae, et ipse altior nubibus, tantoque sublimis ut in Lemnum umbra eius pertendat, quae ab eo septuaginta sex milibus separatur. [11] Parnasus mons Thessaliae iuxta Boeotiam, qui gemino vertice est erectus in caelum. Hic in duo finditur iuga: Cyrrham et Nissam; unde et nuncupatus; eo quod in singulis iugis colebantur Apollo et Liber. Haec iuga a duobus fratribus Cithaeron et Helicon appellantur. Nam Helicon dictus ab Helicone fratre Cythaeronis. [12] Item Ceraunii sunt montes Epiri, a crebris dicti fulminibus. Graece enim fulmen KERAUNOS dicitur. [13] Appenninus mons appellatus quasi Alpes Poeninae, quia Hannibal veniens ad Italiam easdem Alpes aperuit. Vnde et Vergilius (Aen. 10,13):

Alpes inmittit apertas;

has enim Hannibal post bella Hispaniae aceto rupit; Iuvenalis (10,153):

Et montem rupit aceto.

Et inde loca ipsa, quae rupit, Appenninae Alpes vocantur. [14] Mons Aethna ex igne et sulphure dictus; unde et Gehenna. Constat autem hunc ab ea parte, qua Eurus vel Africus flat, habere speluncas plenas sulphuris et usque ad mare deductas, quae speluncae recipientes in se fluctus ventum creant, qui agitatus ignem gignit ex sulphure; unde est quod videtur incendium. [15] Pyrenaeus et ipse a crebris fulminum ignibus nuncupatus; Graece enim ignis PUR vocatur. Iste est qui inter Galliam atque Hispaniam quasi de industria munimentum interiacet. [16] Solurius a singularitate dicitur, quod omnibus Hispaniae montibus solus altior videatur [sive quod oriente sole ante radius eius quam ipse cernatur]. [17] Calpes mons in ultimis finibus Oceani, qui dirimit Europam ab Africa, quem Athlantis finem esse dicunt. De quo Lucanus (1,555):

Hesperiam Calpem, summumque implevit Athlantem.

Athlans frater Promethei fuit et rex Africae, a quo astrologiae artem prius dicunt excogitatam; ideoque dictus est sustinuisse caelum. Ob eruditionem igitur disciplinae et scientiam caeli nomen eius in montem Africae derivatum est, qui nunc Athlans cognominatur: qui propter altitudinem suam quasi caeli machinam atque astra sustentare videtur. [18] Alpes autem proprie montes Galliae sunt. De quibus Vergilius (Georg. 3,474):

Aerias Alpes;

et dicendo aerias verbum expressit a verbo. Nam Gallorum lingua 'alpes' montes alti vocantur. Haec sunt enim quae Italiae murorum exhibent vicem. [19] Colles sunt praeminentiora iuga montium, quasi colla. [20] Iuga autem montium ex eo appellata sunt quod propinquitate sui iungantur. [21] Tumulus est mons brevis, quasi tumens tellus. Item tumulus terra congesta, ubi nulla memoria est. [22] Valles sunt humilia loca, quasi vulsa. Hinc et convalles depressa loca terrarum inter montes. [23] Campus est terrarum planities. Dictus autem campus quod brevis sit pedibus, nec erectus, ut montes, sed patens et spatio suo porrectus et iacens; unde et Graece PEDION dicitur. Sumpsit autem nomen ex Graeca etymologia; CHAMAI enim Graeci breve dicunt. [24] Solum est omne quod sustinet, a soliditate dictum scilicet. Vnde et de mari Vergilius ait (Aen. 5,199):

Subtrahiturque solum.

[25] Saltus sunt vasta et silvestria loca, ubi arbores exiliunt in altum. [26] Fauces sunt aditus angustorum locorum inter arduos montes, loca angusta et brevia, dicta a faucium similitudine, quasi foces. [27] Confrages loca in qua undique venti currunt ac sese frangunt. Vt Naevius ait (trag. 58):

In montes ubi venti frangebant locum.

[28] Scabra sunt loca situ aspera. Vnde et scabies dicitur, a corporis asperitate. [29] Lustra obscura latibula ferarum et luporum cubilia sunt. Vnde et lupanaria lustra dicuntur, per contrarium videlicet, quia parum inlustrantur. [30] Lucus est locus densis arboribus septus, solo lucem detrahens. Potest et a conlucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter religionem gentilium cultumque fiebant. [31] Deserta vocata quia non seruntur et ideo quasi deseruntur; ut sunt loca silvarum et montium, contraria uberrimarum terrarum, quae sunt uberrimae glebae. [32] Devia sunt loca secreta et abdita, quasi extra viam. Ipsa sunt et invia. Inde et aviaria secreta loca et a via remota, aut tantum adibilia avibus. Vnde est illud (Virg. Georg. 2,430):

Inculta rubent aviaria bacis.

[33] Amoena loca Varro dicta ait eo quod solum amorem praestant et ad se amanda adliciant. Verrius Flaccus, quod sine munere sint nec quicquam his officia, quasi amunia, hoc est sine fructu, unde nullus fructus exsolvitur. Inde etiam nihil praestantes inmunes vocantur. [34] Aprica loca quae sole gaudent, quasi ANEUFRIKES, id est sine frigore; sive quod sint aperto caelo. [35] Opaca vero loca, quasi operto caelo, aprico contraria. [36] Lubricum dici locum ab eo quod ibi quis labitur; et lubricum dicitur non quod labitur, sed in quo labitur. [37] Aestiva sunt loca umbrosa, quibus per aestatem vitant pecora solis ardorem. Statius (Theb. 1,363):

Et umbrosi patuere aestiva Lycaei.

[38] Navalia sunt loca ubi naves fabricantur. Hoc et textrinum vocatur. [39] Statio est ubi ad tempus stant naves; portus, ubi hiemant; inportunum autem, in quo nullum refugium, quasi nullus portus. [40] Portus autem locus est ab accessu ventorum remotus, ubi hiberna opponere solent: et portus dictus a deportandis commerciis. Hunc veteres a baiolandis mercibus baias vocabant, illa declinatione a baia baias, ut a familia familias. [41] Litus est terra aquae et mari vicina: et dictum litus quia fluctu eliditur, vel quod aqua adluitur. Cicero in Topicis (32): 'Litus est qua fluctus eludit.' [42] Circumluvium locus quem aqua circumluit; adluvium consumptio riparum ex aquis. Margo est pars cuiuslibet loci, utputa maris; unde et nomen accepit. Maritima quasi maris intima. [43] Ostia ab ingressu et exitu fluminis dicta in mari. Continens perpetua terra nec ullo mari discreta, quem Graeci EPEIRON vocant.

IX. DE INFERIORIBVS. [1] Specus est fossa sub terra qua prospici potest; SPELAIA Graece, speluncae Latine. [2] Spiracula appellata omnia loca pestiferi spiritus, quae Graeci CHARONEIA appellant vel 'ACHERONTEIA. Etiam Varro spiraculum dicit huiuscemodi locum; et spiracula ex eo dicuntur loca qua terra spiritum edit. [3] Hiatus praeruptio terrae profunda, quasi itus. Proprie autem hiatus est hominis oris apertio, translata a feris quarum aviditas oris adapertione monstratur. [4] Profundum proprie quasi cuius porro sit fundus. Abusive autem profundum vel sursum vel deorsum dicitur, ut (Virg. Aen. 1,58):

Maria ac terras caelumque profundum.

[5] Baratrum nimiae altitudinis nomen est: et dictum baratrum quasi vorago atra, scilicet a profunditate. [6] Erebus inferorum profunditas atque recessus. Styx APO TOUSTUGEROS, id est a tristitia, dicta, eo quod tristes faciat vel quod tristitiam gignat. [7] Cocytus locus inferi, de quo Iob ita loquitur Š Cocytus autem nomen accepit Graeca interpretatione, a luctu et gemitu. [8] Tartarus vel quia omnia illic turbata sunt, APO TOUTARTARIKSEIN, aut, quod est verius, APO TESTARACHES, id est a tremore frigoris, quod est algere et rigere, scilicet quia lucem solemque caret; quia neque illic vapores sunt, qui ex solis luce gignuntur, neque flatus, qui eiusdem motibus incitatur, sed perpetuus stupor; TARTARIKSEIN enim horrere et tremere apud Graecos legitur. Illic enim 'fletus et stridor dentium' (cf. Matth. 8,12). [9] Gehenna est locus ignis et sulphuris, quem appellari putant a valle idolis consecrata, quae est iuxta murum Hierusalem, repleta olim cadaveribus mortuorum; ibi enim Hebraei filios suos inmolabant daemonibus, et appellabatur locus ipse Gehennon. Futuri ergo supplicii locus, ubi peccatores cruciandi sunt, huius loci vocabulo designatur. Duplicem autem esse Gehennam et ignis et frigoris. [10] Inferus appellatur eo quod infra sit. Sicut autem secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora; unde et in Graeca lingua origo nominis, quo appellatur inferus, ex eo quod nihil suave habeat resonare perhibetur. [11] Sicut autem cor animalis in medio est, ita et inferus in medio terrae esse perhibetur. Vnde et in Evangelio legimus (Matth. 12,40): 'In corde terrae.' Philosophi autem dicunt quod inferi pro eo dicantur quod animae hinc ibi ferantur.

Isidore of Seville Christian Latin The Latin Library The Classics Page