ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBER X

DE VOCABVLIS

[1] ORIGO quorundam nominum, id est unde veniant, non pene omnibus patet. Proinde quaedam noscendi gratia huic operi interiecimus.

DE QVIBVSDAM VOCABVLIS HOMINVM. Licet origo nominum, unde veniant, a philosophis eam teneat rationem, ut per denominationem homo ab humanitate, sapiens a sapientia nominetur, quia prius sapientia, deinde sapiens; tamen claret alia specialis in origine quorundam nominum causa, sicut homo ab humo, unde proprie homo est appellatus. Ex quibus exempli gratia quaedam in hoc opere posuimus.

A

[2] Aeros, vir fortis et sapiens. Auctor ab augendo dictus. Auctorem autem feminino genere dici non posse. Nam quaedam sunt quae in feminino flecti non possunt, ut cursor. Actor, ab agendo. [3] Alumnus ab alendo vocatus, licet et qui alit et qui alitur alumnus dici potest; id est et qui nutrit et qui nutritur; sed melius tamen qui nutritur. [4] Amicus, per derivationem, quasi animi custos. [5] Dictus autem proprie: amator turpitudinis, quia amore torquetur libidinis: amicus ab hamo, id est, a catena caritatis; unde et hami quod teneant. Amabilis autem, quod sit amore dignus. Amasius, eo quod sit pronus ad amorem. [6] Astutus ab astu vocatus, quod est callidi et cauti nominis, qui possit sine periculo fortiter aliquid facere. Argutus, quia argumentum cito invenit in loquendo. Acer, in unamquamque formam vegetus ac nimius. Alacer, a velocitate et cursu, quasi diceret aliger. Armiger, quod arma gerat. Alacris, laetus: alacer, gestiens et [nullius] rei novitate turbatus. Agilis, ab agendo aliquid celeriter, sicut docilis. [7] Aemulus, eiusdem rei studiosus, quasi imitator et amabilis. Alias inimicus invenitur. Aequus est secundum naturam iustus dictus, ab aequitate, hoc est ab eo quad sit aequalis; unde et aequitas appellata, ab aequalitate quadam scilicet. Aequaevus, ab eo quod sit alteri aequalis aevo, id est coaetaneus. Adrogans, eo quod multum rogetur, et ille fastidiosus sit. Audax proprie pro adrogante ponitur. Animosus, quod sit animis et viribus plenus. Animatus, quasi animo auctus, quasi animo firmatus. [8] Aelatus, pro eo quod se ipsum super mensuram suam elevet, dum magnus sibi videtur de his quae agit. Adtollens, quod se elevet et erigat. Ambitiosus, quod honores ambiat. [9] Avidus dictus ab avendo; avere enim cupere est. Hinc et avarus. Nam quid est avarum esse? progredi ultra quam sufficit. Avarus ex eo dictus, quod sit avidus auri, et numquam opibus expleatur, et quantum plus habuerit tantum plus cupiat, Flacci super hoc concordante sententia, qui ait (Epp. 1,2,56):

Semper avarus eget.

Et Sallustius (Cat. 11,3): 'quod neque avaritia e copia, neque inopia minuatur' [10] Amarus a sapore translatum nomen habet. Est enim insuavis, nec novit quemquam ad consortium suum aliqua invitare dulcedine. Adulter, violator maritalis pudoris, eo quod alterius torum polluat. [11] Anceps, huc et illuc fluctuans ac dubius istud an illud capiat, et in qua parte declinet anxius. Atrox, quod sit tetris moribus. Abstemius, a temeto, id est vino, quasi abstinens a vino. [Adfinis.] Ablactatus, quod sit a lacte ablatus. [12] Aeger, quod agatur infirmitate vel tristitia ad tempus. Aegrotus, quod sit aeger frequentius, sicut iratus et iracundus. Aerumnosus a rumine dictus, quod per inopiam miser factus esuriat et sitiat. [13] Auspex, eo quod avium auspicia intendat, sicut auceps quod aves capiat. Astrosus ab astro dictus, quasi malo sidere natus. [14] Aenormis, eo quod normam et mensuram excedat. Abactor est fur iumentorum et pecorum, quem vulgo abigeium vocant, ab abigendo scilicet. [15] Atratus et albatus: ille a veste nigra, iste ab alba. Advena, eo quod aliunde adveniat. Alienigena, quod alieni generis sit, et non eius ubi est. [Item] Alienigena, qui ex alia gente genitus est, et non ex ea ubi est. [16] Accola, eo quod adveniens terram colat. Agricola, a colendo agro, sicut silvicola. Adsecula, eo quod sequatur aliquem lucri causa. [17] Assiduus dicebatur apud antiquos qui assibus ad aerarium expensum conferendis erat, et in negotiis quoque publicis frequens; unde et per S, non per D scribendus est. [18] Adparitor nominatus, quod appareat et videatur et praesto sit ad obsequium. Adtentus, ut aliquid audiens teneat. [19] Adtonitus, veluti furore quodam instinctus atque stupefactus; dictus autem adtonitus a tonitruum strepitu, quasi tonitru obstupefactus et vicino fulgori aut tactu proximus. [20] Adlectus, quod sit palam electus. Abactus, quod sit ab actu remotus. Abortivus, eo quod non oriatur, sed aboriatur et excidat. Adoptivus, quia est optatus palam in filium. [21] Ambo, ab eo quod est AMFO, nomen de Graeco Latinum factum, littera tertia demutata. Alius [e multis dicitur]. Alter [vero e duobus]. Aequimanus appellatur utraque manu gladium tenens.

B

[22] Beatus dictus quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod vellet et nihil patiendo quod nollet. Ille autem vere beatus est qui et habet omnia quae vult bona, et nihil vult male. Ex his enim duobus beatus homo efficitur. [23] Bonus a venustate corporis creditur dictus: postea et ad aninium translatum nomen. Eum autem dicimus bonum cui non praevalet malum: eumque optimum qui peccat minimum. [24] Benignus est vir sponte ad benefaciendum paratus et dulcis adloquio. Non autem multum distat benignus a bono, quia et ipse ad benefaciendum videtur expositus. Sed in eo differt quia potest bonus esse et tristior, et bene quidem facere et praestare quod poscitur, non tamen suavis esse novit consortio; benignus autem sua cunctos novit invitare dulcedine. [25] Beneficus a benefaciendo alteri dictus; unde et beneficientia vocatur, quae proximo prode est. [26] Benivolus, quia bene vult. Non tamen dicimus benevolus, sicut nec malevolus. Saepe enim ex duabus partibus conpositum nomen aut priorem aut sequentem litteram corrumpit. Nam benevolentia absurdum sonat. [27] Blandus, dulcis et invitans ad familiaritatem sui. [28] Brutus, quasi obrutus, quia sensu caret. Est enim sine ratione, sine prudentia. Vnde et ille Iunius Brutus ex sorore Tarquinii Superbi genitus, cum eundem casum timeret quem frater inciderat, qui ob divitias et prudentiam ab avunculo fuerat occisus, utilem temporis stultitiam simulavit. Vnde etiam Brutus est cognominatus, dum vocaretur Iunius. [29] [Burrus.] Balbus a balando potius quam loquendo dictus. Verba enim non explicat. Inde et blaesus, quia verba frangit. [30] Bucco, garrulus, quod ceteros oris loquacitate, non sensu exsuperet. Biliosus, quod sit semper tristis, ab humore nigro qui bilis vocatur. [31] Baburrus, stultus, ineptus. Biothanatus, quod sit bis mortuus. THANATOS enim Graeco sermone mors dicitur.

C

[32] Clarus, a caelo, quod splendeat. Vnde et clara dies pro splendore caeli. Celsus a caelo dictus, quod sit sublimis et altus, quasi caelestis. [33] Castus primum a castratione nuncupatus: postea placuit veteribus etiam eos sic nominari qui perpetuam libidinis abstinentiam pollicebantur. [34] Caeles dictus, quia iter sibi facit ad caelum. Caelebs, conubii expers, qualia sunt numina in caelo, quae absque coniugiis sunt. Et caelebs dictus quasi caelo beatus. Caelicola, eo quod caelum colat; est enim angelus. [35] Continens non solum in castitate dicitur, sed et in cibo et potu, in ira quoque et vexatione mentis et detrahendi libidine. Et continens, quod se a multis malis abstineat. [36] Clemens, misericors, ab eo quod cluat, id est protegat et tueatur, sicut solet patronus clientem. [37] Concors a coniunctione cordis est appellatus. Nam sicut consors dicitur qui sortem iungit, ita ille concors dicitur qui corde iungitur. [38] Contionator. Consolator, adlocutor. Et inde dictus consolator, quod soli se adplicat cui loquitur, et solitudinem levat adloquio suo. Hinc et solacium. [39] Consultus est qui consulitur; cui contrarius est inconsultus, qui non accipit consilium. [40] Constans dictus quod undique stat, nec in aliquam partem declinari potest. Confidens, quod sit in cunctis fiducia plenus. Vnde et Caecilius (246):

Si confidentiam adhibes, confide omnia.

[41] Cautus a cavendo dictus. Callidus, fraudulentus, quia celare novit, et male peritus. Callidum autem veteres non pro astuto tantum, sed etiam pro astute docto ponebant. Hunc et versutum, ab eo quod animum cito vertat. [42] Cupidus a capiendo multum, id est accipiendo, vocatus. Clamosus, quasi calamosus, a calamo; scilicet quod sonet. Calumniator, falsi criminis accusator; a calvendo, id est frustrando et decipiendo, dictus. [43] Calculator, a calculis, id est lapillis minutis, quos antiqui in manu tenentes numeros conponebant. [44] Conpilator, qui aliena dicta suis praemiscet, sicut solent pigmentarii in pila diversa mixta contundere. Hoc scelere quondam accusabatur Mantuanus ille vates, cum quosdam versus Homeri transferens suis permiscuisset et conpilator veterum ab aemulis diceretur: Ille respondit: 'Magnarum esse virium clavam Herculi extorquere de manu' [45] Contumax, ab eo quod contemnat. Chromaticus, quia non confunditur nec colorem mutat. Graece enim CHROMA color vocatur. [46] Contumeliosus, quia velox est et tumet verbis iniuriae. Contentiosus ab intentione vocatus, qui non ratione aliquid, sed sola pertinacia vindicat. [47] Contemptibilis, vel quia contemptui habilis, vel quia contemptus et vilis, id est sine honore. [48] Crudelis, hoc est crudus, quem Graeci OMON appellant per translationem, quasi non coctus nec esui habilis. Est enim asper et durus. [49] Carnifex, quod carnem afficiat. Cruciarius, eo quod sit cruce dignus. Collega a conligatione societatis et amicitiae conplexu dictus. [50] Coaetaneus, quasi conpar aetatis. Conplex, quia uno peccato vel crimine alteri est adplicatus ad malum; ad bonum vero numquam dicimus conplicem. [51] Consors, eo quod ad eum pars pertinet bonorum. Nam sortem veteres pro parte ponebant. Consors ergo, quod sit communis sorte, sicut dissors dissimilis sorte. [52] Celer appellatus a celeritate, quia quod usus exigit velocius facit. Confinalis, ab eo quod sit genere vel loco adfinis. [53] Colonus a colonia vel ab agro colendo dictus. Cognitor a cognoscendo causam dictus.

Curator, quod curam ferat pueris, qui adhuc eius aetatis sunt ut negotia sua satis administrare non possint. Clientes prius colientes dicebantur, a colendis patronis. [54] [Captus.] Captivus dicitur quasi capite deminutus; ingenuitatis enim fortuna ab eo excidit, unde et ab iuris peritis capite deminutus dicitur. [55] Colomis a columna vocatus, eo quod erectus et firmissimus sit. [56] Comtus a coma dictus, quod sit formosus capillis, vel quia comam nutrit. [57] Calamistratus, a calamistro, id est aco ferreo in calami similitudine facto, in quo crines obtorquentur, ut crispi sint: quem in cinere calefacere solent qui capillos crispant, ut calamistrati sint. [58] Corpulentus, quod sit corpore validus et lentis carnibus. Crassus, a sagina corporis, a creando carnes. Comesor, a comedendo satis. Est enim gulae ac ventri inmoderate deditus. [59] Caupo, pessimus de vino aquam faciens. Candidus [bonus, candens].

Canus dictus a candido; et candidus quasi candor datus. Studio enim accedit candor. Nam album vocari natura est. [60] Crispus. Clodus. Curvus. Caecus appellatus, quod careat visum. Est enim luminibus amissis. Caecus est qui utroque oculo non videt. [61] Caducus a cadendo dictus. Idem lunaticus eo quod [certo lunae tempore patiatur]. Confusus a confessione sceleris appellatus. Inde et confusio. [62] Convulsus dicitur, cui sua vi aliqua adimuntur. Vnde et convulsa navis, cui eminentia vi tempestatis adimuntur, ut Vergilius (Aen. 1,383):

Vix septem convulsae undis,

quasi mutilatae. [63] Consumptus, totus sumptus et devoratus. Conciliatrix ob societatem flagitiosae consensionis dicta, eo quod intercurrat alienumque nundinet corpus. Hanc etiam et lenonem vocant. [64] Circumforanus, qui advocationum causa circum fora et conventus vagatur. Collegiatus. Carpentarius.

D

[65] Dominus per derivationem dictus, quod domui praesit. Disertus, doctus, a disserendo dictus: disposite enim disserit. Doctus, a dicendo. Inde et dictor. [66] Docilis, non quod sit doctus, sed quia doceri potest: est enim ingeniosus et ad discendum aptus. [67] Discipulus a disciplina dictus: disciplina autem a discendo vocata. Dispensator vocatur, cui creditur administratio pecuniarum. Et ideo dispensator quia prius qui dabant pecuniam non numerabant eam, sed adpendebant. [68] Dives ab aere vocatus. Decorus, perfectus, a decem. [Dulcis.] Decens, conpositus, a numero decem dictus. Hinc et decorus et decibilis. [69] Directus, eo quod in rectum vadit. Dilectus a diligentia. Haec sunt enim signa diligendi. [70] Delibutus, de oleo unctus, ut athletae solent, vel in cereumate pueri. Hinc et (Ter. Phorm. 856) 'delibutum gaudio,' id est perfusum vel plenum. Delicatus, quod sit deliciis pastus, vivens in epulis et nitore corporis. [71] Defessus, semper infirmus, quasi diu fessus. Debilis, quod per bilem factus sit fragilis. Bilis enim humor est afficiens corpus. Decolor, quod desit illi color. [72] Desperatus vulgo vocatur malus ac perditus nec iam ullius prosperae spei. Dicitur autem per similitudinem aegrorum qui affecti et sine spe deponuntur. Consuetudo autem erat apud veteres ut desperati ante ianuas suas conlocarentur, vel ut extremum spiritum redderent terrae, vel ut possent a transeuntibus forte curari, qui aliquando simili laboraverant morbo. [73] Degener, aut ignobilis, aut quod sit inpari genere, aut si dum sit genere optimo natus, inhoneste tamen vivit. [74] Decrepitus, quod morti propior quasi ad mortis tenebras vertat, sicut crepusculum tempus noctis. Alii dicunt decrepitum non qui senectute avulsus est, sed qui iam crepare desierit, id est loqui cessaverit. [75] Depretiatus, ab eo quod sit vilis nec aliquo pretio dignus. Dirus, praeparcus et teter, quasi divina ira in id actus. Nam dirum dicitur quod divina infertur ira. Alias dirus, magnus. [76] Dehiscens, valde hiscens. Hic enim 'de' augentis est, ut (Ter. Heaut. 825): 'deamo te, Syre' Despiciens, eo quod deorsum aspiciat vel contemptui habeat. Dolosus, insidiosus vel malignus, ab eo quod deludat. Vt enim decipiat, occultam malitiam blandis sermonibus ornat. [77] Dubius, incertus; quasi duarum viarum. Delator dictus eo quod detegit quod latebat. Dilator, quia differt ad proferendum. Desidiosus, tardus, piger, a desidendo vocatus, id est valde sedendo. Idem et resides a residendo. 'De' enim hic augentis est. [78] Delerus, mente defectus per aetatem, APO TOU LEREIN, vel quod a recto ordine et quasi a lira aberret. Lira est enim arationis genus, cum agricolae facta semente dirigunt sulcos, in quos omnis seges decurrit. [79] Demens, idem qui amens; id est sine mente, vel quod diminutionem habeat mentis. Desipiens, eo quod minus sapere incipit quam quod solebat. [80] Damnatus et damnabilis: quorum prior iam addictus est, sequens potest addici. Degulator, quod gulae sit deditus.

E

[81] Eloquens, profusus eloquio. Exertus, in loquendo expeditus. Exerere enim proferre vel expedire est. Eruditus, quia non rudis, sed iam doctus. [82] Expertus, multum peritus. 'Ex' enim hic pro valde ponitur. Expers vero, qui est extra peritiam et intellectum. Exornatus, valde ornatus. 'Ex' enim pro valde ponitur, sicut excelsus, quasi valde celsus, et eximius, quasi valde eminens. [83] Efficax dictus, quia nullam difficultatem habet in qualibet re facienda. Hinc et efficiens a faciendo dictus. Exspes, quod sit sine spe. Expers, quia extra partem; caruit enim partem. [84] Exsors, quia extra sortem est. Exul, quia extra solum suum est; quasi trans solum missus, aut extra solum vagus. Nam exulare dicuntur, qui extra solum eunt. [85] Extorris, quia extra terram suam est; quasi exterris. Sed proprie extorris, cum vi expulsus et cum terrore solo patrio eiectus; et extorris, ex terra sua pulsus. [86] Extorris, extra terram, aut extra terminos suos, quia exterretur. [87] Exterminator, non ille qui vulgo dicitur AFANISTHENAI, sed qui deicit et expellit a terminis civitatis. Exterminatus, ab eo quod sit extra terminos suos eiectus. [Sic et] Externus, eo quod sit alienae terrae. [88] Egens et egenus, sine gente et sine genere indigentes. [Egenus.] Exiguus, multum egens. 'Ex' enim pro valde ponitur. Exilis, tenuis, quod possit quamvis per angustum exire. [89] Exesus, quia percomesus; est enim aridus, tenuis, exilis. Exhaustus, quia consumptus est et inanis effectus. Exsanguis, quod sit extra sanguinem. [90] Exanimis est mortuus. Exanimis autem et exanimus dicimus, sicut unanimus et unanimis, inermus et inermis, et hoc nostro arbitrio subiacet. [91] Exustus dicitur de quo nihil superest; quasi valde ustus. 'Ex' enim pro valde ponitur. Exosus ab odio dictus. Nam antiqui et odi dicebant et osus sum. Hinc est exosus, quo utimur, licet iam osus non dicimus. Exitiosus, eo quod multis exitio sit. Executor, ab exequendo. Idem et exactor. [92] Effractor, quod sit expugnator claustrorum. Efferatus, mente ferina effectus et ultra humanum modum excedens. Effrenatus, ab eo quod sit praeceps et pronus et sine freno rationis. [93] Eunuchus Graecum nomen est, quod est spado. Horum quidam coeunt, sed tamen virtus in semine nulla est. Liquorem enim habent et emittunt, sed ad gignendum inanem atque invalidum. [94] Effeta ab eo, quod sit frequenti fetu exhausta. Partus enim eam adsiduus debilem reddit.

F

[95] Facundus dictus, quia facile fari possit. Facetus, qui iocos et lusus gestis et factis conmendat, a faciendo dictus. Frugalis a fruge nominatus, id est a fructu vel parsimonia, sive, ut alii volunt, a modestia et temperantia. [96] Fenerator, qui pecuniam deponit apud debitorem, quasi fenoris actor: nam fenus pecunia est. Fenerator autem Latine dicitur et qui dat mutuum et qui accipit. [97] Flamines, pontifices idolorum. Felix dicitur qui felicitatem dat, felix, qui accipit: et felix, per quem datur felicitas, ut felix tempus, felix locus. [98] Fidelis, pro eo quod fit ab eo id quod dicit vel promittit bonum. Facilis, a faciendo, nec tardus. Firmus, unde et formosus. Fortis, quia fert adversa vel quaecumque acciderint: sive a ferro, quod sit durus nec molliatur. [99] Formosus a forma dictus. Formum enim veteres calidum et fervens dixerunt. Fervor enim sanguinem movet, [et] sanguis pulchritudinem. [100] Foedus nomen habet ab hirco et haedo, F littera addita. Hunc veteres in gravi significatione ponebant, ut (Virg. Aen. 2,502):

Sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes.

[101] Fragilis dictus eo quod facile frangi potest. Fessus, quasi fissus, nec iam integer salute: est autem generate. Dicimus enim fessus animo, ut (Virg. Aen. 8,232):

Ter fessus valle resedit;

et fessus corpore, quod magis est proprium; et fessus rerum a casu venientium. [102] Fatigatus, quasi fatis agitatus. Formidolosus a formo, id est sanguine, dictus, cum se a cute vel a praecordia fugiens contrahit sanguis. Nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit formidinem, unde est illud (Virg. Aen. 3,30):

Gelidusque coit formidine sanguis.

Formidolosus autem cum sit timidus, et timendum significat. [103] Fatuus ideo existimatur dictus, quia neque quod fatur ipse, neque quod alii dicunt intellegit. Fatuos origine duci quidam putant a miratoribus Fatuae, Fauni uxoris fatidicae, eosque primum fatuos appellatos, quod praeter modum obstupefacti sunt vaticiniis illius usque ad amentiam. [104] Fautor, ab eo quod faveat et consentiat. Fictor appellatus a fingendo et conponendo aliquid, sicut capillos mulierum lenit et pertractat, unguit et nitidat. [105] Fallax, quod fando, id est loquendo, decipiat. Fervidus, iracundus. Ira enim inflammat. Frendens, quod minando frangat dentes et conprimat. Fremens. Ferox, ab eo quod feritatem exerceat, ut bestia. [106] Fur a furvo dictus est, id est a fusco. Nam noctis utitur tempore. Factiosus, inter opprobria, cum seditiosum accipi volumus: cum vero gratiosum ac potentem et quasi magnae factionis. [107] Facinorosus a facti commisso nominatus: facit enim quod alteri noceat. [Femellarius, feminis deditus, quem antiqui mulierariun appellabant]. Flagitiosus, eo quod frequentius flagitet atque adpetat libidinem. [108] Furcifer dicebatur olim qui ob levi delicto cogebatur ad hominis ignominiam, magis quam supplicii causa, furcam circa viam ferre, praedicans peccatum suum, et monere ceteros ne qui simile peccarent. [109] Futilis, vanus, superfluus, loquax. Et est metaphora a vasis fictilibus, quae cassa et rimosa non tenent quae inieceris. [110] Fornicarius. Fornicatrix est cuius corpus publicum et vulgare est. Haec sub arcuatis prostrabantur, quae loca fornices dicuntur, unde et fornicariae. Vergilius (Aen. 6,631):

Atque adverso fornice.

[111] Fecunda a fetu dicta, quasi fetunda. Est enim partu frequens. Feta. Flens, quasi lacrimas fluens. Fugitivus nemo recte dicitur nisi qui dominum fugit. Nam si parvulus puer a nutrice aut ab schola discessit, fugitivus non est.

G

[112] Gloriosus a frequentia claritatis dictus, pro C G littera conmutata. Gloriosus a laurea dictus quae datur victoribus. Gnarus, sciens; cui contrarius ignarus, nesciens. Gravis, venerabilis. Vnde et contemptibiles leves dicimus. Gravis pro consilio et constantia dictus, quia non levi motu dissilit, sed fixa constantiae gravitate consistit. [113] [Grandis. Gracilis.] Grandaevus, quod sit grandis aevo. Gratus, gratiam servans. Sed gratus tantum animo: gratissimus et animo et corpore dicitur. Gratificus, ab eo quod gratis faciat bonum. Gratiosus, quod plus unicuique quam meretur tribuit. [114] Garrulus proprie dicitur, qui vulgo verbosus appellatur. Accedente laetitia nec valentes nec volentes tacere. Sumtum nomen a graculis avibus, qui inportuna loquacitate semper strepunt nec usquam quiescunt. Ganeo, luxuriosus, et quamquam in occultis locis et subterraneis, quae GANEIA Graeci vocant. Glutto, a gula, id est gulosus.

H

[115] Humilis, quasi humo adclinis. Honorabilis, quasi honore habilis, hoc est aptus. [116] Honestus, quod nihil habeat turpitudinis. Nam quid est honestas nisi honor perpetuus, id est quasi honoris status? Humanus, quod habeat circa homines amorem et miserationis affectum. Vnde et humanitas dicta, qua nos invicem tuemur. [117] Habilis, quod sit ad habendum commodus atque aptus. Honerosus plus est quam honeratus, sicut scelerosus quam sceleratus. Hirsutus, ab eo quod sit hirtus et pilis horridus. [118] Hypocrita Graeco sermone in Latino simulator interpretatur. Qui dum intus malus sit, bonum se palam ostendit. UPO enini falsum, KRISIS iudicium interpretatur. [119] Nomen autem hypocritae tractum est specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes vultum caeruleo minioque colore et ceteris pigmentis, habentes simulacra oris lintea gipsata et vario colore distincta, nonnumquam et colla et manus creta perungentes, ut ad personae colorem pervenirent et populum, dum [in] ludis agerent, fallerent; modo in specie viri, modo in feminae, modo tonsi, modo criniti, anuli et virginali ceteraque specie, aetate sexuque diverso, ut fallant populum, dum in ludis agunt. [120] Quae species argumenti translata est in his qui falso vultu incedunt et simulant quod non sunt. Nam hypocritae dici non possunt, ex quo foras exierint. [121] Humatus, quod sit humo tectus, id est sepultus.

I

[122] Ingeniosus, quod intus vim habeat gignendi quamlibet artem. Inventor dictus [eo] quod in ea quae quaerit invenit. Vnde et ipsa quae appellatur inventio, si verbi originem retractemus, quid aliud resonat nisi quia invenire est in id venire quod quaeritur? [123] Interpres, quod inter partes medius sit duarum linguarum, dum transferet. Sed et qui Deum [quem] interpretatur et hominum quibus divina indicat mysteria, interpres vocatur [quia inter eam quam transferet]. [124] Iuridicus [quia legum iura dicit]. Indoles proprie est imago quaedam futurae virtutis. Iustus dictus quia iura custodit et secundum legem vivit. [125] Innox, quod non noceat: innocuus, cui nocitum non sit. Sed apud veteres utrumque indifferens est. Ilaris Graecum nomen est. Iocundus, eo quod sit semper iocis aptus et hilaritati; a frequentia, sicut iracundus. Iocosus, iocis usus. [126] Inclitus Graecum nomen est. Nam KLUTON Graeci gloriosum dicunt. Inlustris nomen notitiae est, quod clareat multis splendore generis, vel sapientiae, vel virtutis; cuius contrarius est obscure natus. [127] [Idoneus.] Incolomis a columna nomen habet, quasi erectus, fortis et stabilis. Inmarcescibilis, incorruptus et sempiternus; quod sit sine marcore atque languore. Intemeratus, incorruptus et nulla temeritate violatus. Infirmus, quia sine forma. [128] Inbecillus, quasi sine baculo fragilis et inconstans. Inanis, levis. Inconstans, quia non est stabilis, sed quod placet et rursus displicet. [129] Iactans vel arrogans est, quia maiorum institutis non adquiescit, sed propriam quandam viam iustitiae et sanctitatis inquirit. Iracundus dictus quia accenso sanguine in furorem conpellitur; "ur" enim flamma dicitur, et ira inflammat. [130] Incentor, ab eo quod incendat atque inflammet. Incentor, quia prava suggestione ad vitia cor aliorum succendit, et persuadendo inflammat. [131] Inexpiabilis, quod numquam expiatur, numquam purgetur. Inlaudabilis, non quia laudatus non sit, sed quia laudari non meruit. Iratus, ira actus. [132] Impius, quia sine pietate religionis est. Iniquus proprie dictus quia non est aequus, sed inaequalis est. Inter impium autem et iniquum hoc distare nonnumquam solet, quia omnis impius iniquus, non tamen omnis iniquus est impius. Impius namque pro infideli ponitur: et dictus impius quod sit a pietate religionis alienus. Iniquus vero dicitur pro eo quod non est aequus sed pravis operibus maculatur, vel [si] Christianitatis nomine censeatur. [133] Inimicus, quia non amicus, sed adversarius. Duae autem res inimicos faciunt: fraus et terror. Terror, quod timent. Fraudes, malum quod passi sunt. [134] Invidus dictus ab intuendo felicitatem alterius. Invidiosus est qui ab alio patitur invidiam. Invisus, odiosus, ob invidia et zelo dictus. [135] Intestabilis, cuius testimonium non valet et quod dixerit inritum inprobatumque sit. Infamis, non bonae famae. Inprobus dictus quod instat etiam prohibenti. [136] Inportunus, inquietus; quia non habet portum, id est quietem. Vnde et inportuni quasi in naufragium cito feruntur. Infrenis, hoc est qui frenis non regitur, ut (Virg. Aen. 4,41):

Numidae infreni.

[137] Infrendens proprie est inter se conprimens dentes. Nam et frendere significat dentibus frangere, unde nefrendes infantes, qui necdum dentes habent. Ingluviosus a gula et voracitate dictus. [138] Ingloriosus, quod sit sine gloria, id est sine triumphis. Item inglorius inmemor gloriae. Informis, ingens, non quod non habeat formam, sed quod ultra formam magnitudinem habeat. [139] Inveterator, eo quod sit multi veterisque usus in malitia. Inmanis, quia non bonus sed crudelis, [atque] terribilis. Manum enim bonum dicitur. Vnde et KAT ANTIFRASIN dii Manes, minime boni. [140] Inmunis, minime munificus, ut est in proverbio veteri: 'Inmunem cives odere sui' Item inmunis, qui non facit munia, id est officio non fungitur. Est enim omni privilegio vacuus. [141] Indemnis, eo quod sine damno vivat, et sine ulla culpa atque periculo. Iners, sine arte, et ob hoc ne operis quidem ullius. Inermis, vel sine arma, vel sine viribus. Nam semper arma pro viribus [accipiuntur]. [142] Ignavus, ignarus viae, id est rationis et vitae. Ignarus, non gnarus, id est inscius, id est sine naribus. Olfecisse enim veteres scisse dicebant. Ignarus autem duo significat, vel qui ignorat, vel qui ignoratur. Ignarus qui ignorat. [143] Inmemor, qui oblitus est: perdidit enim memoriam. Inscius, quia sine scientia est. [144] Idiota, inperitus, Graecum est. Inperitus, sine peritia. Inconsultus, ab eo quod non accipiat consilium. Inconsultus, quia est sine consilio et inscius rerum atque ignarus. Ineptus, apto contrarius est, quasi inaptus. [145] Inops, qui sine terra est: opem enim terram intellegimus, quia opem fert fructificando. Alii inopem intellegunt non sepultum, inhumatum, cui nec inane absenti surrexit tumulum. [146] Ignobilis, eo quod sit ignotus et vilis et obscuri generis, cuius nec nomen quidem scitur. Ircosus, quia sudore corporis foetido putet. Ignotus, ignobilis, vel ex inproviso veniens. [147] Inprovisus dictus eo quod subito sit et non porro ante visus. Index, proditor ab indicando. Indigena vocatus quod inde sit genitus, id est in eodem loco natus. [148] Inpudens, eo quod ab eo pudor et pudicitia procul abest. Inpudicus a podice vocatus. Putorem enim foetorem dicit. Incestus, propter inlicitam conmixtionem vocatus, quasi incastus; sicut qui virginem sacram, vel adfinitatis suae proximam stupraverit. [149] Internicida est qui falsum testamentum fecit et ob id hominem occidit. Infitiator, negator, quia non fatetur sed contra veritatem mendacio nititur. [150] [Inpostor.] Interceptor proprie dicitur qui inter duos de medio tollitur. [151] Insidiosus, quod insidiat. Nam proprie insidere est dolose aliquem expectare. Vnde et insidiae nominatae sunt. Incincta, id est sine cinctu; quia praecingi fortiter uterus non permittit. [152] Investis, id est sine veste; nondum enim habet stolam; quod est signum maritalis virginitatis. Iscurra vocatur quia causa escae quempiam consectatur.

K

[153] Katholicus, universalis: Graecum enim est. Karus Graecum nomen est, sicut et caritas, unde et caristia.

L

[154] Luculentus, ab eo quod sit lingua clarus et sermone splendidus. Lector dicitur a legendo, id est percurrendo. Vnde et navis dicitur legere quicquid transit. Nam 'legit,' transit, praeterit, ut (Virg. Aen. 3,127):

Crebris legimus freta concita terris.

Item lector, a colligendo animo quae legit, quasi collector: sicut illud (Virg. Ecl. 3,92):

Qui legitis flores.

[155] Loquax non est eloquens. Laetus [a latitudine]. Locuples, quasi locis plenus, et possessionum plurimarum possessor, quemadmodum docet Tullius de Republica in libro secundo (16): 'multaque editione ovium et boum, quod tunc erat res in pecore et in locorum possessionibus: ex quo pecuniosi et locupletes vocabantur' [156] Liberalis dictus ab eo quod libenter donet nec murmuret. Largus. Longus a linea dictus, propter quod sit porrectus. Longaevus, quasi longi aevi et longi temporis. [157] Longanimis, sive magnanimis, eo quod nullis passionibus perturbatur sed ad universa sustinenda patiens est. Cui contrarius est pusillanimis, angustus et in nulla tribulatione subsistens, de quo scribitur (Proverb. 14,17): 'Pusillanimis vehementer insipiens' [158] Levis ob inconstantiam vagationis appellatus, quia levi motu mentis nunc ista, nunc illa desiderat. Lubricus, ab eo quod labitur. Labens, interdum velox, ut (Virg. Aen. 11,588):

Labere, nympha, polo,

et (Virg. Aen. 4,223):

Labere pinnis.

[159] Cursu enim lapsus celerior est. Latro, insessor viarum, a latendo dictus: Aelius autem 'latro est,' inquit, 'latero ob latere, insidiator viae' Lanista, gladiator, id est carnifex, Tusca lingua appellatus, a laniando scilicet corpora. [160] Lacessitor per translationem dictus a canibus vel a feris, quae solent lacerando provocare. Leno, conciliator stupri, eo quod mentes miserorum blandiat et deliniendo seducat. Libidinosus, ab eo quod facit quod libet. Libidinosus a Libero, qui puellarum [corpore pingitur]. Luxuriosus, quasi solutus in voluptate: unde et membra loco mota luxa dicuntur. Lascivus, quod sit laxus, id est solutus et vanus. [161] Lymphaticus, quod aquam timeat, quem Graeci UDROFOBEN dicunt. Lymphaticus proprie dicitur qui vitium ex aqua contrahit, cuius vitium est huc atque illuc cursare, aut a fluore aquae sumpto vitio. [162] Sed poetae iam hoc genus nominis pro furiosis usurpant. [Languidus.] Luridus, quod sit pallidus, a loro dictus, quod huiusmodi habeat cutem. Leprosus a pruritu nimio ipsius scabiae dictus, unde et per P scribi debet. [163] Luscus, quod lucem ex parte sciat, sicut luscitiosus, qui vesperi nihil videt. Luscos coclites dixerunt antiqui, unde et Cyclopas Coclites legimus dictos, quod unum oculum habuisse perhibentur. Lotus, lautus, id est mundus. Lupa, meretrix, a rapacitate vocata, quod ad se rapiat miseros et adprehendat.

M

[164] Misericors a conpatiendo alienae miseriae vocabulum est sortitus: et hinc appellata misericordia, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Non autem occurrit ubique haec etymologia; nam est in Deo misericordia sine ulla cordis miseria. [165] Mactus, magis auctus gloria; et est nomen tractum a sacris. Quotiens enim tus aut vinum super victimam fundebatur dicebant: 'Mactus est taurus vino vel ture'; hoc est cumulata est hostia et magis aucta. [166] Munificus dicitur vel quia alicui multa munera dat, vel quia munus suum, id est officium quod debet, adinplet: sic et munifex, quia munera fert. [167] Magnanimis, ab eo quod sit magni animi et magnae virtutis. Cui contrarius est pusillanimis. Magnificus a magna faciendo vocabulum traxit. [168] Mansuetus, mitis vel domitus, quasi manu adsuetus. Modestus dictus a modo et temperie, nec plus quicquam nec minus agens. Mitis, lenis et mansuetus et cedens inprobitatibus et ad sustinendam iniuriam tacens, quasi mutus. [169] Mutus, quia vox eius non est sermo, nisi mugitus: vocalem enim spiritum per nares quasi mugiens emittit. Memor, vel qui memoria tenet, vel quia memoria tenetur. [170] Magister, maior in statione: nam "steron" Graece statio dicitur. Minister, minor in statione, sive quia officium debitum manibus exequitur. [171] Maximus, aut meritis, aut aetate, aut honore, aut facundia, aut virtute, aut omnibus magis eximius. Maior. Minor, minimus, a numero monadis, quod post eum non sit alter. [172] Modicus, parvus, sed abusive; ceterum rationabilis. Moderatus, a modo scilicet et temperamento. Mediocris, quod modicum illi sufficiat. [173] Miser proprie [dicitur] eo quod omnem felicitatem amiserit. Secundum autem Ciceronem proprie mortuus, qui in Tusculanis (1,5) miseros mortuos vocat, propter quod iam amiserunt vitam. Miserabilis, quod sit miseriae habilis. [174] Mestus, naturaliter tristis, non casu. Est enim a natura animi et mentis, unde et mestus. [175] Mendicus dictus quia minus habet unde vitam degat: sive quia mos erat apud antiquos os claudere egenum et manum extendere, quasi manu dicere. Mendax, quod mentem alterius fallat. [176] Malignus, quia malitiae votum vel opus peragit. Malus appellatus a nigro felle, quod Graeci MELAN dicunt: unde et melancholici appellantur homines qui et conversationem humanam refugiunt et amicorum carorum suspecti sunt. Malitiosus, deterior malo, quia frequenter malus. A malo autem peior dicitur: a bono deterior. [177] Melior dictus quasi mollior: non durus aut ferreus: nam melius quasi mollius. Minax, a facie oculorum, quando furiose ardescunt, ut amplius videns pertimescat. Minator et monitor. Sed monitor dicitur cum praenuntiat bona: minator, cum nuntiat adversa. [178] Mulcator, eo quod blandis verbis mulceat ad declinandum animum: translatio a mulso, id est quod acceptum lenire solet fauces dolentis aut oppletum sordibus stomachum. [179] Metatores appellantur qui castra designant, a metiendo scilicet. Lucanus (1,382):

Hesperios audax veniat metator in agros.

Mollis, quod vigorem sexus enerviati corpore dedecoret, et quasi mulier emolliatur. [180] Macer, a macie: et macies a moechia, eo quod inmoderata libido macros faciat. Mancus, manu ancus. [181] Moribundus, morientis similis: sicut vitabundus, viventi similis. Quando enim dicimus moriturus est, vere moriturus est: moribundus autem non vere, sed veri similis morientis est. [182] Meretrix dicta eo quod pretium libidinis mereatur. Inde et meritoriae tabernae: nam et milites, cum stipendia accipiunt, mereri dicuntur. [183] Morio [a morte vocatus, eo quod non vigeat intellectu]. Mulio dictus a mulis, eo quod praesidet isdem vehiculis.

N

[184] Nobilis, non vilis, cuius et nomen et genus scitur. Nubilis, ad nubendum habilis. Nemo ab homine tractum, id est ne homo, quod est pro nullo; nullus autem quasi ne ullus. Nullus, ne ullus. [185] Nihili conpositum est ex nil et hilo. Hilum autem Varro ait significare medullam eius ferulae quam Graeci ASFODELON vocant; et sic dici apud nos nihilum quomodo apud Graecos OUDE GRU. [186] Nequam a malo plerique distingunt, alium perniciosum, alium nugam existimantes; ut ait Munatius: 'Hic adulescens nequam, non malus,' id est nugax, non perniciosus. Alii confundunt, quasi utrumque unum idemque significent. [187] Nequam ex eo quod nec quicquam sit, id est ex eo quod nihil sit, veteres dictum [esse] voluerunt. Neuter, neque ille neque iste; quasi diceret ne uterque. [188] Nefarius, non dignus farre, quo primo cibi genere vita hominum sustentabatur. [Alias nefarius nec dicendus.] [Nutritor, quasi nutu eruditor.] Nefandus, id est nec nominandus quidem. [189] Nuntius est [et] qui nuntiat et quod nuntiatur, id est AGGELOS KAI AGGELIA. Sed nuntius ipse homo genere masculino: id vero, quod nuntiat, genere neutro, ut hoc nuntium et haec nuntia. [190] Nazaraeus, id est sanctus Dei. Nazaraeus olim dicebatur qui sanctam comam nutriebat et nihil contaminatum conspiciebat, abstinens se a vino omnique sicera, quae mentem ab integra sanitate pervertit. [191] Nugas autem Hebraeum nomen est. Ita enim in Prophetis est expositum, ubi dicit Sophonias (3,4): 'Nugas, qui a lege recesserunt,' ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum esse matrem. [192] Nugigerulus appellatus ab eo quod sit turpis nuntius. [193] Neglegens, [quasi] nec legens. Nepos dictus a genere quodam scorpionum qui natos suos consumit, excepto eum, qui dorso eius insiderit; nam rursus ipse qui servatus fuerit consumit patrem: unde homines qui bona parentum per luxuriam consumunt nepotes dicuntur. Hinc quoque nepotatio pro luxuria ponitur, qua certe quaeque res consumuntur. [194] Niger, quasi nubiger: quia non serenus, sed fusco opertus. Vnde et nubilum diem tetrum dicimus.

O

[195] Orthodoxus, rectae gloriae. Orator ab ore vocatus, a perorando nominatus, id est dicendo; nam orare dicere est. [196] Obaudiens, ab aure, eo quod audiat inperantem. Ospes, quod inferat ostio pedem. Ospes, facilis, aptus et ostio patens: unde et ospitalis homo dicitur. [197] Osor, inimicus, ab odio dictus, sicut amator ab amore; et est generis communis. Odibilis, odio aptus. Obsitus, obsessus, id est undique insidiis convallatus. [198] Obscenus, inpurae libidinis, a vitio Obscorum dictus. Obtunsus, hebetior et obclusior, quasi ex omni parte tunsus. Obnixus, contranisus et conabundus. Obnexus, quia obligatus est nexibus culpae. [199] Oblectator, quasi cum lacte, cum fraude, ut Terentius (Andr. 648):

Nisi me lactasses amantem.

Vnde et oblectare dictum est. Obtrectator, malignus et qui obstringillando officiendoque non sinat quempiam progredi et augescere. [200] Orbus, quod liberos non habet; quasi oculis amissis. Opifex, quod opus faciat aliquod. Opilio [custos ovium] [ovium pastor quasi ovilio].

P

[201] Prudens, quasi porro videns. Praespicax est enim et incertorum praevidet casus. Patiens dictus a pavendo. Pavere enim ferire est. Percutitur enim et tolerat. [202] Perfectus, cui nihil iam adici potest. Huic nomini apud Grammaticos conparatio non adicitur, quia si dixeris: 'Ille perfectior est,' iste perfectus non erit. [203] Pulcer ab specie cutis dictus, quod est pellis: postea transiit hoc nomen in genus. Nam pulchritudo hominis aut in vultu est, ut (Virg. Aen. 1,589):

Os humerosque deo similis.

aut in capillis, ut (Virg. Aen. 1,589):

Namque ipse decoram
caesariem.

aut in oculis, ut (Virg. Aen. 1,591):

Laetos oculis adflarat honores.

aut in candore, ut (Virg. Aen. 1,592):

Quale manus addunt ebori decus.

aut in lineamentis, ut (Cic. Verr. 2,36): 'Te multo plus figura et lineamenta hospitis delectabant,' aut in proceritate, ut Turnus (Virg. Aen. 11,683):

Vertitur in mediis, et tota vertice supra est.

[204] Pellax a perliciendo. Perspicax, splendidus, eo quod perluceat. [205] [Perpetuus]. Perennis, ab eo quod sit perpetuus annis. Praesul vocatus quia praeest sollicitudine. Praepositus appellatus eo quod sit subiectorum ac famulantium ordinator vel rector. Patroni a patribus dicti sunt, quod huiusmodi affectum clientibus exhibeant ut quasi patres illos regant. [206] Paedagogus est cui parvuli adsignantur. Graecum nomen est; et est conpositum ab eo quod pueros agat, id est ductet et lascivientem refrenet aetatem. [207] Praesens dictus quod sit prae sensibus, id est coram oculis, qui sensus sunt corporis. Prior, quod primus sit ordine: et primus quasi praeminens. [Primus. Postremus.] [208] Potens, rebus late patens: unde et potestas, quod pateat illi quaqua velit, et nemo intercludat, nullus obsistere valeat. Praeopimus, prae ceteris opibus copiosus. [209] Pecuniosus: Tullius primum eos dictos refert qui plurimam habuissent pecuniam, id est pecora. Ita enim et antiqui eos appellabant; paulatim autem per abusionem nomen aliud devolutum est. [210] Pervicax proprie dicitur qui in proposito suo ad victoriam perseverat. Antiqui enim vicam dicebant quam nos victoriam. Credo quod inde dicatur herba vicia, id est victorialis. [211] Pernix a pernitendo tractum est: id est in conatibus perseverando. Alii pernicem velocem intellegunt pedibus. Nam pernicitas pedum est, ut (Virg. Aen. 11,718):

Pernicibus ignea plantis:

sicut celeritas pinnarum est, ut (Virg. Aen. 3,243):

Celerique fuga sub sidera lapsae.

[212] Piger, quasi pedibus aeger. Est enim tardus ad incedendum: quod nomen per usum transiit ad animum. Pernox, pervigilans nocte. [Perseverans.] Pertinax, inpudenter tenens, quasi pertinens. [213] Petulans nunc quidem pro audace et inprobo ponitur: olim autem acerbi flagitatores et proprie argentariorum [coactorum] pueri, quod pretia rerum crebrius et asperius exigebant, a petendo petulantes vocati. [214] Procax, proprie idem quod petax. Nam procare est petere; unde et petitores nuptiarum proci dicuntur. [215] Prodigus, sumtuosus atque consumtor, qui omnia porro agit et quasi proicit. Profugus proprie dicitur qui procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus. Peregrinus, longe a patria positus, sicut alienigena. [216] Proiectus, quasi longe et procul iactatus; sicut et produxit, quasi porro illum duxit; et provocavit, quasi porro illum vocavit. Proiectus, porro eiectus ac proiactatus, unde et (Virg. Aen. 3,699):

Proiectaque saxa;

id est porro iactata. [217] Proscriptus, cuius bona palam et aperte scribuntur. Praescriptus ordinem significat, sicut et praescriptiones apud iurisconsultos. [218] Procinctus, expeditus et armatus; unde et 'in procinctu', id est cum belli causa arma sumebant. Praecinctus, eo quod ante se ponat aliquid, quo praecingitur. Vnde et de Domino dictum est (Iohann. 13,5): 'Praecinctus est linteo, et lavit pedes discipulorum suorum' [219] Praedo est qui populando alienam provinciam invadit: praedo ab abigendo praedas dictus; et praedo qui praedam habet. Praedator, hoc est cui de praeda debetur ahiquid. [220] Plagiator, APO TOU PLAGIOU, id est oblico, quod non certa via grassatur sed pelliciendo dolis. Piratae sunt praedones maritimi, ab incendio navium transeuntium quas capiebant dicti. Nam PURA ignis est. [221] Pugillator, qui de manu in manu nummorum aliquid subtrahit. Peculator, pro eo quod sit pecuniae publicae defraudator. Proditor, pro eo quod detegit. Item proditor perditor, ut (Virg. Aen. 1,252):

Vnius ob iram
prodimur.

[222] Perfidus, quia fraudulentus est et sine fide, quasi perdens fidem. Periurus, quia perpere iurat, id est male iurat. Periurus autem in verbo R non habet. Nam peiuro et deiero dicimus. [223] Praevaricator, malae fidei advocatus, et qui vel in accusando nocitura, vel in defendendo profutura praetereat aut inutiliter dubieque ponat mercedis gratia licet corruptus. Cicero: 'Quid enim tam praevarum?' id est valde varum. [224] Pellax, dolosus et fallax, a pelle, id est vultu. Foris enim, ut fallat, arridet, sed nequitiam intus gerit. Profanus, quasi porro a fano. Sacris enim illi non licet interesse. [225] Parricida proprie dicitur interfector parentis, quamvis quidam veteres hunc parenticidam dixerunt, quoniam parricidium et homicidium quocumque intellegi possit, cum sint homines hominibus pares. [226] Persecutor non semper pro malo intellegitur; unde et persecutus, perfecte secutus. [227] Publicanus est qui vectigalia publica exigit. Vel qui per publica negotia saeculi lucra sectantur, unde et cognominati sunt. [228] Peccator a pelice, id est meretrice vocatus, quasi pelicator; quod nomen apud antiquos tantum flagitiosum significabat, postea transiit hoc vocabulum in appellationem omnium iniquorum. [229] Prostitutae, meretrices a prosedendo in meritoriis vel fornicibus. Pelex apud Graecos proprie dicitur, a Latinis concuba. Dicta autem a fallacia, id est versutia, subdolositate vel mendacio. [230] Procurvus, quasi per longum curvus. Pavidus est quem vexat trepidatio mentis. Habet cordis pulsationem, cordis motum. Nam pavere ferire est, unde et pavimentum. [231] Petro autem et rupex a duritia saxorum nominantur. Pusillanimis, pusillo animo. Petulcus dictus ab adpetendo; unde etiam et meretrices petulcas vocamus. [Productus.] [Pisinnus.]

Q

[232] Quaestor a quaerendo dictus, quasi quaesitor. Quaestuosus. Querimoniosus. Querulus, quia querellam infert. [233] Quietus, quod sit ipse sibi animo securus, neminem tangens.

R

[234] Religiosus ait Cicero (Deor. Nat. 2,72) a relegendo appellatus; qui retractat et tamquam relegit ea quae ad cultum divinum pertineant. Hi sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam ex elegendo elegentes, ex diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes. [235] Rationator dictus vir magnus; quia de omnibus rebus, quas esse mirabiles constat, possunt reddere rationem. Retractator, repetitor; nam retractare est repetere quod omiseras. [236] Resipiscens, eo quod mentem quasi post insaniam recipit, aut quia resapit qui sapere desierat. Castigat enim se ipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius vivendum, cavens ne iterum corruat. [237] Repentinus, a repente. Repens autem et adverbium et nomen potest esse. Robustus, fortis, validus; a fortitudine roboreae arboris appellatus. Rapidus, velox pedibus. Raptor, eo quod corruptor. Inde et rapta eo quod corrupta. [238] Reus a re, de qua obnoxius est, et reatum a reo [est] nuncupatum. Reus maiestatis primum dictus qui adversus rempublicam aliquid egisset, aut quicumque hostibus consensisset. Dictus autem reus maiestatis, quia maius est laedere patriam quam civem unum. Postea etiam et ii rei maiestatis dicti sunt qui adversus maiestatem principis egisse viderentur, vel qui leges inutiles reipublicae detulerant, vel utiles abrogaverant. [239] Rixosus a rictu canino dictus. Semper enim ad contradicendum paratus est, et iurgio delectatur, et provocat contendentem. Rusticus dictus quod rus operetur, id est terram.

S

[240] Sapiens dictus a sapore; quia sicut gustus aptus est ad discretionem saporis ciborum, sic sapiens ad dinoscentiam rerum atque causarum; quod unumquodque dinoscat, atque sensu veritatis discernat. Cuius contrarius est insipiens, quod sit sine sapore, nec alicuius discretionis vel sensus. [241] Studiosus. Sanctus a veteri consuetudine appellatus eo quod hi, qui purificari volebant, sanguine hostiae tangebantur, et ex hoc sancti nomen acceperunt. [242] Sincerus, quasi sine corruptione, cui contrarius insincerus, vitiatus, corruptus. Supremus, summus, ab eo quod superemineat. Vnde et 'Supreme Pater' dicimus. [Suavis.] Sublimis ab altitudine vocatus honoris. Nam proprie sublime dicitur quod in alto est, ut (Virg. Aen. 1,259):

Sublimemque feres ad sidera caeli.

[243] Speciosus, ab specie vel aspectu; sicut formosus a forma. Sollers, quod sit sollicitus in arte et utilis. Sollers enim apud antiquos dicebatur, qui erat omni bona arte instructus. Terentius (Eun. 478):

Adulescentem sollertem dabo.

[244] Superstitiosos ait Cicero (Nat. Deor. 2,72) appellatos 'qui totos dies precabantur et inmolabant, ut sibi sui liberi superstites essent' Sollicitus, quia sollers et citus atque inrequietus. Sedulus familiare verbum Terenti; hoc est sine dolo: alias adsiduus. [245] Sodales dicuntur qui ad symbolum convenire consueverunt, quasi suadentes. Ipsi et socii dicuntur propter periculi aut operis societatem, quasi in una caliga et in uno vestigio manentes. [246] Stultus, hebetior corde, sicut quidam ait (Afran. 416):

Ego me esse stultum existimo: fatuum esse non opino,

id est obtunsis quidem sensibus, non tamen nullis. Stultus est qui per stuporem non movetur iniuria; saevitiam enim perfert nec ultus est, nec ulla ignominia commovetur dolore. [247] Segnis, id est sine igni, ingenio carens. 'Se' autem sine significat, ut sedulus sine dolo. Securus, quasi sine cura; id est frigidus, per quod inutiles accipimus. [248] Stupidus, saepius stupens. Superbus dictus quia super vult videri quam est; qui enim vult supergredi quod est, superbus est. [249] Susurro de sono locutionis appellatus, quia non in facie alicuius, sed in aure loquitur de altero detrahendo. [250] Seditiosus, qui dissensionem animorum facit et discordias gignit, quam Graeci DIASTASIN dicunt. Severus, quasi saevus verus; tenet enim sine pietate iustitiam. [251] Simulator dicitur a simulacro; gestat enim similitudinem eius, quae non est ipse. [252] Suasor [a suadendo quem vult decipere]. [Studiosus.] Scrupulosus, animi minuti et asperi. Scrupo est enim arena durior. Sacrilegus dicitur ab eo quod sacra legit, id est furatur. Sicarius vocatur quia ad perpetrandum scelus telis armatus est. Sica enim gladius est, a secando vocatus. [253] Scaevus, sinister atque perversus, APO TOU SKAIOU. Est enim pessimi et crudelis animi. Scenicus, qui in theatro agit. Theatrum enim scena est. Scorta, quod a Graecis quoque SKUTE vocabantur: quo defricantur pelles quibus corruptela fit. [254] Spurcus, quod sit inpurus. Scelerosus, sceleribus plenus; ut lapidosus locus et arenosus. Plus est autem scelerosus quam sceleratus. [255] Sator, seminator vel pater, a semine. Scurra, qui sectari quempiam solet cibi gratia. A sequendo igitur inde scurras appellatos. Idem assecla, a sequendo. Satelles, quod adhaereat alteri, sive a lateris custodia. [256] Suffectus, in loco alterius soppositus, quasi suffactus. Vnde et consulem suffectum dicimus eum qui pro alio substituitur. [257] Secundus, quia secus pedes: et tractus est sermo a sequentibus servis pedisequis. Vnde et secunda fortuna dicitur, quod secundum nos est, id est prope nos. Inde et res secundae, id est prosperae. Secundae autem a sequendo sunt dictae. [258] Stipulator, promissor. Stipulare enim promittere est, ex verbis iurisperitorum. [259] Sanus, a sanguine, quia sine pallore est. [260] [Sospes.] Subtilis ab extenuatione dictus. Sequester dicitur qui certantibus medius intervenit, qui apud Graecos O MESOS dicitur, apud quem pignera deponi solent. Quod vocabulum ob sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. [261] Sessilis, quod non videtur stare, sed sedere. Surdus, a sordibus humoris aure conceptis; et quamvis multis casibus accidat, nomen tamen aeger ex praedicto vitio retinet. [262] Siccus, quod sit exsucatus; sive per antiphrasin, quod sit sine suco. Sepultus dictus est eo quod sit sine palpatione, vel sine pulsu, id est sine motu. [263] Saio ab exigendo dictus. Sutor a suendis pellibus nominatus. Subulcus, porcorum pastor; sicut bubulcus, a cura boum.

T

[264] Tutor, qui pupillum tuetur, hoc est intuetur; de quo in consuetudine vulgari dicitur: 'Quid me mones? Et tutorem et paedagogum olim obrui' [265] Testes dici quod testamento adhiberi solent; sicut signatores, quod testamentum signent. [266] Tetricus, mons in Sabinis asperrimus. Vnde et tristes homines tetricos dicimus. Taciturnus, in tacendo diuturnus. [267] Trutinator, examinator, ex iudicii libra perpendens recta; translatione a trutina, quae est gemina ponderum lances. Tristis. [268] Tenax, nummi cupidior, quod teneat. Interdum et pertinax. [269] [Truculentus.] Torvus, terribilis, eo quod sit torto vultu et turbulento aspectu, ut: 'torva leaena,' et (Virg. Aen. 3,677):

Cernimus adstantes nequiquam lumine torvo.

[270] Turbidus, terribilis. Teter, ob obscura tenebrosaque vita. Teterrimus, pro fero nimium. Tetrum enim veteres pro fero dixerunt, ut Ennius (Ann. 607): 'tetros elephantos' Terribilis, quia terrorem habet et timetur. [271] Tergiversator, quod animum quasi tergum vertat huc et illuc, nec [facile] qualis sit intellegitur. [272] Temulentus a temeto, id est vino, dictus. Timidus, quod timeat diu, id est sanguine; nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit timorem. [273] Turpis, quod sit informis et torpeat.

V

[274] Vir, a virtute. Vtilis, ab utendo bene sua, vel quod bene quid utere possit; sicut docilis, quod doceri possit. [275] Verus, a veritate; hinc et verax. Maior est veritas quam verus, quia non veritas a vero, sed verus a veritate descendit. [276] Veridicus, quia verum dicit et veritatis adsertor est. Verecundus, quia verum factum erubescit. [277] Venustus, pulcher, a venis, id est sanguine. [Viridis, vi et suco plenus, quasi vi rudis.] [Vivens, vivus.] Varius, quasi non unius viae, sed incertae mixtaeque sententiae. Versutus, eo quod eius mens in quolibet actu ad quamlibet fraudem facile vertitur; unde et versutia dicitur contorta sententia. [278] Plautus (Epid. 371):

Versutior [est] quam rota figularis.

[279] [Vilis, a villa; nullius enim urbanitatis est.] Versipellis, eo quod in diversa vultum et mentem vertat. Inde et versutus et callidus. Violentus, quia vim infert. Vecors, mali cordis et malae conscientiae. [280] Vagus, quia sine via. Vanus a Venere etymologiam trahit. Item vanus inanis, falsus, eo quod memoria evanescat. [281] Vesanus, non probe sanus. Vinolentus, qui et satis bibit et difficile inebriatur. Vexatus, id est portatus; ab eo quod est veho, vecto, vexo, ut vexasse sit portasse. Veneficus, eo quod venenum mortis causa paravit, aut praestitit, aut vendidit. [282] Vector, quasi vehitor. Est autem vector et qui vehit et qui vehitur. Venator, quasi venabulator, a venatione scilicet, quo bestias premit. Quattuor autem sunt venatorum officia: vestigatores, indagatores, alatores, pressores.

Isidore of Seville Christian Latin The Latin Library The Classics Page