LOTARIO DE' CONTI DI SEGNI
(c. 1161 - 1216)

DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE

Incipit Liber de Miseria Condicionis Humane Editus a Lothario, Diacono-Cardinali Sanctorum Sergii et Bachii, Qui Postea Innocencius Papa Tercius Appelatus Est.

PREFACIO

Domino Patri karissimo Petro, Portuensi et Sancte Ruffine Episcopo, Lotharius, indignus diaconus-cardinalis, graciam in presenti et gloriam in futuro.

INCIPIT PROLOGUS

Modicum ocii, quod inter multas angustias nuper ea qua nostis occasione captavi, non ex toto michi preteriit ociosum, set ad deprimendam superbiam, que capud est omnium viciorum, vilitatem humane condicionis utcumque descripsi. Titulum autem presentis opusculi nomini vestro dedicavi, rogans et postulans ut si quid in eo vestra discrecio dignum invenerit, divine gracie totum ascribat. Si vero paternitas vestra suggesserit, dignitatem humane nature, Christo favente, describam, quatinus ita per hoc humilietur elatus, ut per illud humilis exaltetur.

[INCIPIT PRIMA PARS]

[1] DE MISERIA HOMINIS

"Quare de vulva matris mee egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei?" Si talia locutus est ille de se quem Deus sanctificavit in utero, qualia loquar ego de me, quem mater mea genuit in peccato? Heu me, dixerim, mater mea, quid me genuisti, filium amaritudinis et doloris? "Quare non in vulva mortuus sum? Egressus de utero, non statim perii? Cur exceptus genibus, lactatus uberibus," natus "in combustionem et cibum ignis"? Utinam interfectus fuissem in utero, "ut fuisset michi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus eternus." "Fuissem enim quasi qui non essem, de utero translatus ad tumulum." Quis det ergo oculis meis fontem lacrimarum, ut fleam miserabilem humane condicionis ingressum, culpabilem humane conversacionis progressum, dampnabilem humane dissolucionis egressum? Consideraverim ergo cum lacrimis de quo factus est homo, quid faciat homo, quid futurus sit homo. Sane formatus est homo de terra, conceptus in culpa, natus ad penam. Agit prava que non licent, turpia que non decent, vana que non expediunt. Fit cibus ignis, esca vermis, massa putredinis. Exponam id planius; edissera plenius. Formatus est homo de pulvere, de luto, de cinere: quodque vilius est, de spurcissimo spermate. Conceptus in pruritu carnis, in fervore libidinis, in fetore luxurie: quodque deterius est, in labe peccati. Natus ad laborem, timorem, dolorem: quodque miserius est, ad mortem. Agit prava quibus offendit Deum, offendit proximum, offendit seipsum; agit vana et turpia quibus polluit famam, polluit personam, polluit conscienciam. Agit vana quibus negligit seria, negligit utilia, negligit necessaria. Fiet cibus ignis qui semper ardet et urit inextinguibilis; esca vermis qui semper rodit et commedit immortalis; massa putredinis qui semper fetet et sordet horribilis.

[2] DE VILITATE MATERIE

"Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terre," que ceteris est indignior elementis. Planetas et stellas fecit ex igne, flatus et ventos fecit ex aere, pisces et volucres fecit ex aqua, homines et iumenta fecit de terra. Considerans igitur aquatiqua, se vilem inveniet; considerans aerea, se viliorem agnoscet; considerans ignea, se vilissimum reputabit. Nec valebit se parificare celestibus nec audebit se preferre terrenis, quia parem se iumentis inveniet, similem recognoscet. "Unus est enim hominum et iumentorum interitus, et equa utriusque condicio, et nichil habet iumento homo amplius. De terra orta sunt et in terram pariter revertentur." Verba sunt ista non cuiuslibet hominis, sed sapientissimi Salomonis. Quid est igitur homo nisi lutum et cinis? Hinc enim dicit homo ad Deum: "Memento, queso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduxisti me." Hinc et Deus inquid ad hominem: "Cinis es, et in cinerem reverteris." "Comparatus sum," ait, "luto et assimilatus sum faville et cineri." Lutum efficitur ex aqua et pulvere, utroque manente; cinis, autem, fit ex igne et ligno, utroque deficiente. Expressum misterium, set alias exprimendum. Quid ergo, lutum, superbis? De quo, pulvis, extolleris? Unde, cinis, gloriaris?

[3] DE VICIO CONCEPCIONIS

An illud forsitan respondebis quod Adam ipse fuit de limo terre formatus, tu autem ex humano semine procreatus. At ille fuit formatus de terra, set virgine; tu vero procreatus de semine, set immundo. "Quis enim potest facere mundum de immundo conceptum semine?" "Quid est homo ut immaculatus sit quod iustus appareat natus de muliere?" "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea." Non in una tantum iniquitate, non in uno tantum delicto, set in multis iniquitatibus et in multis delictis: in delictis et iniquitatibus propriis, in delictis et iniquitatibus alienis. Est enim duplex concepcio, una seminum et alia naturarum. Prima in commissis, secunda fit in contractis. Parentes enim committunt in prima; proles contrahit in secunda. Quis enim nesciat concubitum, eciam coniugalem, nunquam omnino committi sine pruritu carnis, sine fervore libidinis, sine fetore luxurie? Unde semina concepta fedantur, maculantur, et viciantur, ex quibus anima tandem infusa contrahit labem peccati, maculam culpe, sordem iniquitatis, sicut ex vase corrupto liquor infusus corrumpitur, et, pollutum contingens, ex ipso contactu polluitur. Habet enim anima tres naturales potencias sive tres naturales vires: racionalem ut discernat inter bonum et malum, irascibilem ut respuat malum, concupiscibilem ut appetat bonum. Iste tres vires tribus oppositis viciis originaliter corrumpuntur: vis racionabilis per ignoranciam, ut non discernat inter bonum et malum; vis irascibilis per iracundiam, ut respuat bonum; vis concupiscibilis per concupiscenciam, ut appetat malum. Prima gignit delictum, ultima parit peccatum, media delictum generat et peccatum. Est enim delictum non facere faciendum, peccatum agere non agendum. Hec tria vicia contrahuntur ex carne corrupta per tres carnales illecebras. In carnali quippe commercio racionis sopitur intuitus, ut ignorancia seminetur; libidinis irritatur pruritus, ut iracundia propagetur; voluptatis saciatur affectus, ut concupiscencia contrahatur. Hic est tyrannus carnis, lex menbrorum, fomes peccati, languor nature, pabulum mortis, sine quo nemo nascitur, sine quo nullus moritur. Quid si quando transit reatu, semper tamen remanet actu. "Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est." O gravis necessitas et infelix condicio: antequam peccemus, peccato constringimur; et antequam delinquamus, delicto tenemur. "Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum in omnes homines mors pertransit." Annon "patres commederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt"?

[4] QUALI CIBO CONCEPTUS NUTRIATUR IN UTERO

Sed attende quo cibo conceptus nutriatur in utero: profecto sanguine menstruo, qui cessat ex femina post conceptum ut eo conceptus nutriatur in femina. Qui fertur esse tam detestabilis et immundus ut "ex eius contactu fruges non germinent, arescant arbusta, moriantur herbe, amittant arbores fetus; si canes inde commederint, in rabiem efferantur." Concepti fetus vicium seminis contrahant, ita ut leprosi et elefantici ex hac corrupcione nascantur. Unde secundum legem Mosaicam mulier que menstrua patitur ruputatur immunda, et si quis ad menstruatam accesserit, iubetur interfici. Ac propter immundiciam menstruorum precipitur ut mulier si masculum pareret quadraginta, si vero feminam septuaginta diebus a templi cessaret ingressu.

[5] DE INBECILLITATE INFANTIS

"Quare ergo data est misero lux et vita hiis qui sunt in amaritudine anime?" Felices illi qui moriuntur antequam oriantur, prius mortem sencientes quam vitam scientes. Quidam enim tam deformes et prodigiosi nascuntur ut non homines, set abominaciones pocius videantur; quibus forte melius fuisset provisum si nunquam prodiissent ad visum, quoniam ut monstra monstrantur et ostenduntur ostentui. Plurimique vero diminuti menbris et sensibus corrupti nascuntur, amicorum tristicia, parentum infamia, verecundia propinquorum. Quid hoc particulariter dixerim de quibusdam, cum generaliter omnes sine sciencia, sine verbo, sine virtute nascantur? Flebiles, debiles, inbecilles, parum a brutis distantes, immo minus in multis habentes: nam illa ut statim orta sunt gradiuntur; nos autem non solum erecti pedibus non incedimus, verum eciam curvati manibus non reptamus.

[6] DE DOLORE PARTUS ET EIULATU NASCENTIS

Omnes nascimur eiulantes ut nature miseriam exprimamus. Masculus enim recenter natus dicit "A," femina "E." "Dicentes "E" vel "A" quotquot nascuntur ab Eva." Quid est igitur "Eva"? Utrum dolentis est interiectio, doloris exprimens magnitudinem. Hinc enim ante peccatum virago, post peccatum "Eva" meruit appellari, ex quo sibi dictum audivit: "In dolore paries." Non est dolor sicut parturientis: unde Rachel pre nimio dolore partus interiit et, moriens, "vocavit nomen filii sui Bennoni, id est, filius doloris." Uxor Fhinees subitis doloribus irruentibus peperit simul ac periit, et ipso mortis articulo vocavit filium Hichaboth. "Mulier autem, ut naufragus, cum parit tristiciam habet; cum vero peperit masculum, iam non meminit pressure propter gaudium quia natus est homo in mundum." Concipit ergo cum inmundicia et fetore, parit cum tristicia et dolore, nutrit cum angustia et labore, custodit cum instancia et timore.

[7] DE NUDITATE

Nudus egreditur et nudus ingreditur; pauper accedit et pauper recedit. "Nudus," inquid, "egressus sum ex utero matris mee; nudus revertar illuc." "Nichil intulimus in hunc mundum; haut dubium quia nec auferre quid possumus." Si quis, autem, indutus egreditur, attendat quale proferat indumentum. Turpe dictu, turpius auditu, turpissimum visu: fedam pelliculam sanguine cruentatam. Hec est illa macheria de qua Thamar inquit in partu: "Quare divisa est propter te maceria? Et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares."

[8] QUEM FRUCTUM HOMO PRODUCIT

O vilis humane condicionis indignitas, indigna vilitatis humane condicio! Herbas et arbores investiga: ille de se producunt flores, frondes, et fructus, et tu de te lendes et pediculos et lumbricos. Ille de se fundunt oleum, vinum, et balsamum, tu de te sputum, urinam, et stercus. Ille de se spirant suavitatem odoris, et tu de te reddis abominacionem fetoris. Qualis est arbor, talis est fructus, "non enim potest arbor mala fructus bonos facere." Quid est enim homo secundum formam nisi quedam arbor eversa? Cuius radices sunt crines, truncus est capud cum collo, stipes est pectus cum alvo, rami sunt ulne cum tibiis, frondes sunt digiti cum articulis. Hoc est folium quod a vento rapitur et stipula que a sole siccatur.

[9] DE INCOMMODIS SENECTUTIS

In primordio condicionis humane nongentis annis et amplius homines vixisse leguntur. Set paulatim vita hominis declinante, dixit Dominus ad Noe: "Non permanebit spiritus meus in homine in eternum quia caro est, eruntque dies illius centum viginti annorum." Quod intelligi potest tam de termino vite quam de spacio penitendi. Ex tunc enim rarissime leguntur homines plus vixisse, set cum magis ac magis vita recideretur humana, dictum est a psalmista: "Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis íŸÏ si, autem, in potentatibus, octoginta anni; plurimum eorum labor et dolor." "Nunc autem paucitas dierum meorum finitur brevi." "Dies nostri velocius transeunt quam a texente tela succiditur." "Homo natus de muliere, brevi vivens tempore" et cetera. Pauci nunc ad quadraginta, paucissimi ad sexaginta annos perveniunt. Si quis, autem, ad senectutem processerit, statim cor eius affligitur et capud concutitur, languet spiritus et fetet anhelitus, facies rugatur et statura curvatur, caligant oculi et vacillant articuli, nares effluunt et crines defluunt, tremit tactus et deperit actus, dentes putrescunt et aures surdescunt. Senex facile provocatur et difficile revocatur, cito credit et tarde discredit, tenax et cupidus, tristis et querulus, velox ad loquendum et tardus ad audiendum, set non tardus ad iram; laudat antiquos et spernit modernos, vituperat presens et commendat preteritum, suspirat et anxiatur, torquetur et infirmatur. Audi poetam: "Multa senem circumveniunt incommoda" et cetera. Porro nec senes contra iuvenem glorientur, nec insolescant iuvenes contra senem, quia quod sumus iste fuit, erimus quandoque quod hic est.

[10] DE LABORE MORTALIUM

"Avis ergo nascitur ad volatum, et homo nascitur ad laborem." "Cuncti dies eius laboribus et erumpnis pleni sunt, nec per noctem requiescit mens eius. Et hec nonne vanitas?" Non est quicquam sine labore sub sole, non est quicquam sine defectu sub luna, non est quicquam sine vanitate sub tempore. Tempus enim est mora motus rerum mutabilium. "Vanitas vanitatum, dicit Ecclesiastes, et omnia vanitas." O quam varia sunt hominum studia, quam diversa sunt exercicia! Unus est tamen omnium finis et idem effectus: "labor et afflictio spiritus." "Occupacio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulture et matrem omnium."

[11] DE STUDIO SAPIENTUM

Perscrutentur sapientes et investigent alta celi, lata terre, profunda maris. De singulis disputent, de cunctis pertractent, discant semper aut doceant. Et quid ex hac occupacione nisi laborem et dolorem et affliccionem spiritus invenient? Noverat hoc experimento qui dixerat: "Dedi cor meum ut scirem prudenciam atque doctrinam, errores et stulticiam, et agnovi quod hoc esset labor et affliccio spiritus, eo quod in multa sapiencia multa sit indignacio, et qui addit scienciam addit dolorem." Licet enim oporteat indagantem multis insudare vigiliis et invigilare sudoribus, vix tamen est quicquam tam vile, vix est tam facile, quod ad plenum intelligat, comprehendat ad liquidum, nisi forsan illud perfecte sciatur quod nichil scitur perfecte, quamquam ex hoc insolubilis redargucio consequatur. Quid ni? "Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitacio sensum multa cogitantem." Audi quid super hoc senciat Salomon: "Cuncte res difficiles; non potest eas homo explicare sermone." "Est homo, qui diebus ac noctibus sompnum non capit oculis et nullam operum Dei potest invenire racionem, et quanto plus laboraverit ad querendum, tanto minus inveniet." "Deficiunt ergo scrutantes scrutinium, quoniam accedit homo ad cor altum, et exaltabitur Deus." "Perscrutator enim maiestatis opprimetur a gloria." Qui magis intelligit magis dubitat, et ille videtur sibi plus sapere qui plus desipit. Pars, ergo, sciencie est scire quod nescias. Sa "Fecit autem Deus hominem rectum, et ipse se infinitis immiscuit questionibus."

[12] DE VARIIS HOMINUM STUDIIS

Currunt et discurrunt mortales per sepes et semitas, ascendunt montes, transcendunt colles, transvolant rupes, pervolant Alpes, transgrediuntur foveas, in grediuntur cavernas; rimantur viscera terre, profunda maris, incerta fluminis, opaca nemoris, invia solitudinis; exponunt se ventis, ymbribus, tonitruis et fulminibus, fluctibus et procellis, ruinis et precipiciis. Metalla cudunt et conflant, lapides sculpiunt et poliunt, ligna succidunt et dolant, telas ordiuntur et texunt, vestes incidunt et consuunt, edificant domos, plantant ortos, excolunt agros, pastinant vineas, succendunt clibanos, extruunt molendina, piscantur, venantur, et aucupantur. Meditantur et cogitant, consiliantur et ordinant, querelantur et litigant, diripiunt et furantur, decipiunt et mercantur, contendunt et preliantur, et innumera talia operantur ut opes congregent, ut questus multiplicent, ut lucra sectentur, ut honores adquirant, ut dignitates extollant, ut potestates extendant. Et hoc quoque labor et mentis affliccio. Si michi non creditur, Salomoni credatur: "Magnificavi," inquid, "opera mea: edificavi michi domos et plantavi vineas, feci ortos et pomoria et consevi ea cuncti generis arboribus. Extruxi michi piscinas aquarum ut irrigarem silvam lignorum germinancium, possedi servos et ancillas, multamque familiam habui, armenta quoque et magnas ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem. Coacervavi michi argentum et aurum et substancias regum et provinciarum. Feci michi cantores et cantatrices et delicias filiorum hominum, cyphos et urceolos in ministerio ad vina fundenda, et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem. Cumque me convertissem ad universa que fecerant manus mee et ad labores quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et affliccionem animi, et nichil permanere sub sole."

[13] DE DIVERSIS ANXIETATIBUS

O quanta mortales angit anxietas, affligit cura, sollicitudo molestat, metus exterret, tremor concutit, horror abducit, dolor affligit, conturbat tristicia, contristat turbacio! Pauper et dives, servus et dominus, coniugatus et continens, denique bonus et malus íŸÏ omnes mundanis cruciatibus affliguntur et mundanis cruciantur affliccionibus. Experto crede magistro: "Si impius," inquit, "fuero, ve michi est, et si iustus, non levabo capud, saturatus affliccione et miseria.

[14] DE MISERIA PAUPERIS ET DIVITIS

Pauperes enim premuntur inedia, cruciantur erumpna, fame, siti, frigore, nuditate; vilescunt et contabescunt, spernuntur et confunduntur. O miserabilis condicio mendicantis! Et si petit, pudore confunditur, et si non petit, egestate consumitur, set ut mendicet necessitate compellitur. Deum causatur iniquum quod non recte dividat; proximum criminatur malignum quod non plene subveniat; indignatur, murmurat, inprecatur. Adverte super hoc sentenciam sapientis: "Melius est mori quam indigere." "Eciam proximo suo pauper odiosus erit." "Omnes dies pauperis mali." "Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo." "Cum fueris felix, multos numerabis amicos. Tempora si si fuerint nubila, solus eris." Proh pudor! Secundum fortunam estimatur persona, cum pocius secundum personam sit estimanda fortuna. Tam bonus reputatur ut dives, tam malus ut pauper, cum pocius tam dives sit reputandus ut bonus, tam pauper ut malus. Dives, autem, superfluitate resolvitur et iactancia effrenatur, currit ad libitum et corruit in illicitum, et fiunt instrumenta penarum que fuerant oblectamenta culparum. Labor in adquirendo, timor in possidendo, dolor in amittendo mentem eius semper fatigat, sollicitat, et affligit. "Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum." Set de hoc plenius in sequentibus.

[15] DE MISERIA SERVORUM ET DOMINORUM

Servus minis terretur, angariis fatigatur, plagis affligitur, opibus spoliatur. Quod si non habet, habere compellitur, et si habet, cogitur non habere. Culpa domini, servi pena; culpa servi, domini preda. "Quicquid delirant reges, plectuntur Achivi." "Venacio leonis onager in heremo: sic pascua divitum pauperes." O extrema condicio servitutis! Natura liberos genuit, set fortuna servos constituit. Servus cogitur pati et non sinitur compati; dolere compellitur et nemo ei condolere permittitur. Sic ipse non suus est ut nemo sit sibi. Miseri qui castra sequntur, quia miserum est "aliena vivere quadra." Dominus autem si crudelis est, oportet illum vereri propter nequiciam subiectorum; si mitis est, contingit illum contempni propter insolenciam subditorum. Severum ergo metus affligit, et mansuetum vilitas parvipendit; nam crudelitas parit odium, et familiaritas parit contemptum. Familiaris enim eum cura fatigat, et domestica sollicitudo molestat. Oportet eum semper esse paratum, ubique munitum ut possit malignancium insidias precavere, oppugnancium iniurias propulsare, hostes conterere, cives tueri. Nec sufficit diei malicia sua, set dies diei eructuat laborem et nox nocti sollicitudinem indicat. Dies ergo laboriosi ducuntur, et noctes expenduntur insompnes.

[16] DE MISERIA CONTINENTIS ET CONIUGATI

Si potest ignis non urere, potest caro non concupiscere, quia quantumcumque pugnetur, nunquam tamen ex toto Iebuseus ille potest expelli. "Naturam expellas furca, tamen usque recurret." "Non omnes," inquit, "capiunt verbum istud, set qui potest capere capiat." Unde cum Deus ipse de pontificalibus indumentis iussisset ut Moyses Aaron et filios eius vestiret, de solis feminalibus non precepit, set ait ut ipsi feminalibus uterentur cum ingrederentur tabernaculum testimonii. Set Apostolus inquit: "Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis oracioni et iterum revertimini in idipsum, ne tempnet vos Sathanas propter incontinenciam vestram." "Melius est enim nubere quam uri. Pugnat ergo contra continenciam angelus Sathane, qui carnaliter stimulat et graviter colafizat, ignem nature suggestionis flatu succendit, materiam apponit, facultatem tribuit, et oportunitatem ministrat. Pugnat, et species, que, subito visa, facile concupiscitur. Unde cum "David post meridiem deambularet in solario domus regie, videns ex adverso Bersabee se lavantem, erat autem mulier pulcra valde, misit et tulit eam et dormivit cum illa." Porro "qui cum uxore est sollicitus est que sunt mundi et divisus est." Distrahitur enim per multas angustias et in varias sollicitudines dissecatur, ut filiis et uxori, famulis et ancillis necessaria querat et subministret. "Tribulacionem ergo carnis habent huiusmodi." Uxor contendit habere preciosum ornatum et variam superlectilem, ut pluris sit sepe cultus uxoris quam census mariti; alioquin per dies et noctes suspirat et plangit, garrit et murmurat. Tria sunt enim que non sinunt hominem in domo manere: fumus, stillicidium, et mala uxor. "Illa," inquit, "ornacior procedit in publicum, hec ab omnibus honoratur. Ego misera in conventu feminarum sola despicior, a cunctis contempnor." Sola vult diligi, sola laudari. Alterius amorem suum asserit odium; alterius laudem suum dedecus suspicatur. Amandum est omne quod diligit, odiendum est omne quod spernit. Vincere vult si vinci non valet. Famulari non patitur, set dominari molitur. Cuncta vult posse, nulla non posse. Si pulchra fuerit, facile adamatur; si feda, facile concupiscitur. Set difficile custoditur quod a multis diligitur, et molestum est possidere quod nemo dignatur habere. Alius forma, alius ingenio, alius faceciis, alius liberalitate sollicitatur; et sic ex aliqua parte capitur quod undique incessitur. Equus et asinus, bos et canis, vestis et lectulus, calix et urceoli prius probantur et postea comparantur! Sponsa vero vix tantum ostenditur, ne prius displiceat quam ducatur; qualiscumque casus advenerit, necessario est habenda. Si feda, si fetida, si egra, si fatua, si superba, si iracunda, si quamlibet viciosa, propter solam fornicacionem potest uxor a viro dimitti. Set non dimittens aliam potest ducere, nec dimissa alii potest copulari. Nam "quicumque dimiserit uxorem, nisi ob fornicacionem, et aliam duxerit, mechatur; et qui dimissam duxerit mechatur." "Quod si uxor a viro discesserit, manere debet innupta aut viro suo reconciliari; similiter et vir si discesserit ab uxore." Grave nimis est pondus coniugii, nam "stultus et impius est qui tenet adulteram," et patronus est turpitudinis qui celat crimen uxoris. Set et si dimittit adulteram, absque sui culpa punitur, quoniam illa vivente cogitur continere. Propter quod et discipuli Christo dixerunt: "Si ita est causa cum uxore, non expedit nubere." Quis unquam equanimiter potuit sustinere rivalem? Sola suspicio zelotipum vehementer affligit, nam licet scriptum sit, "Erunt duo in carne una," zelus tamen viri duos in una carne non patitur.

[17] DE MISERIA BONORUM ET MALORUM

Non est impiis gaudere, dicit Dominus, quia "per que peccat homo, per hec et torquetur." Veritas enim consciencie nunquam moritur, et ignis racionis nunquam extinguitur. "Vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos flante Deo perisse et spiritu ire eius esse consumptos." Superbia inflat et invidia rodit, avaricia stimulat, ira succendit, angit gula, dissolvit luxuria, ligat mendacium, maculat homicidium. Sic et cetera viciorum portenta, ut que sunt homini oblectamenta peccanti Deo sint instrumenta punienti. "Invidus alterius macrescit rebus opimis." Set "invidia Siculi non invenere tyranni maius tormentum." Vicium enim corrumpit naturam, Apostolo testante, qui ait: "Quia evanuerunt in cogitacionibus suis, obscuratum est insipiens cor eorum. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immundicia, ut contumeliis afficiant corpora sua, et sicut non probaverunt Deum habere in noticia sua, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea que non conveniunt." Set et "qui pie volunt vivere in Christo persecucionem paciuntur." "Sancti vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres; lapidati sunt, secti sunt, temptati sunt, in occisione gladii mortui sunt pro Domino. Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et in montibus et in speluncis et in cavernis terre." "Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in falsis fratribus. In labore et erumpna, in vigiliis multis, in frigore et nuditate, in augustus multis, in fame, in siti, in ieiuniis multis." Iustus enim "abnegat semetipsum," crucifigens menbra sua in viciis et concupiscenciis, ut sibi mundus crucifixus sit et ipse mundo. "Non habet hic manentem civitatem, set futuram inquirit." Sustinet seculum tanquam exilium, clausus in corpore tanquam in carcere. "Incola," inquit, "ego sum in terra," "et peregrinus sicut omnes patres mei. Remitte michi ut refrigerer, priusquam eam et amplius non ero." "Heu me quia incolatus meus prolongatus est; habitavi cum habitantibus Cedar; multum incola fuit anima mea." "Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?" Nam peccata proximorum frixoria sunt iustorum. Hoc est enim irriguum quod Caleph Axe filie sue dedit in dotem.

[18] DE HOSTIBUS HOMINIS

"Milicia est vita hominis super terram." Annon vere milicia cum multiplices hostes insidiaitur undique ut capiant, persequantur ut perimant íŸÏ demon et homo, mundus et caro, demon cum viciis, homo cum bestiis, mundus cum elementis, caro cum sensibus? "Caro namque concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem." Verum "non est nobis colluctacio tantum adversus carnem et sanguinem, set adversus spirituales nequicias in celestibus, adversus rectores tenebrarum harum." "Adversarius enim noster diabolus tanquam leo rugiens circuit querens quem devoret." Accenduntur ignea tela nequissimi. Mors ingreditur per fenestras. Oculus animam depredatur. "Pugnat orbis terrarum contra insensatos." "Gens contra gentem, et regnum adversus regnum, terremotus erunt magni per loca, pestilencie et fames, terroresque de celo et tempestates." Terra producit spinas et tribulos; aqua, procellas et fluctus; aer, tempestates et tonitrua; ignis, choruscaciones et fulgura. "Maledicta," inquit, "terra in opere tuo; spinas et tribulos germinabit tibi. In sudore vultus tui vesceris pane tuo donec vertaris in terram, quia terra es et in terram ibis." "Insidiatur aper de silva, et singularis ferus depascitur." Lupus et ursus, pardus et leo, tigris et onager, corcodrillus et griphes, serpens et coluber, basiliscus et aspis, cerastes et draco, scorpiones et vipere; set et lendes et pulices et pediculi, cyniphes et musce, crabones et wespe, pisces et volucres. Nam qui creati fuimus ut "dominaremur piscibus maris et volatilibus celi et universis animantibus que moventur in terra" nunc damur illis in predam, nunc damur illis in escam. Scriptum est enim: "Dentes bestiarum inmittam in eos, cum furore trahencium super terram" et cetera.

[19] DE CARCERE ANIME

"Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?" Certe non vult exire de carcere qui non vult exire de corpore, nam carcer anime corpus est. De quo dicit psalmista: "Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo." Nusquam est quies et tranquillitas, nusquam pax et securitas; ubique est timor et tremor, ubique labor et dolor. "Card dum vivit dolebit, et anima super semetipsam lugebit."

[20] DE BREVI LETICIA

Quis unquam vel unicam diem duxerit totam in sua delectacione iocundam, quem in aliqua parte diei reatus consciencie vel impetus ire vel motus concupiscencie non turbaverit? Quem livor invidie vel ardor avaricie vel tumor superbie non vexaverit? Quem aliqua iactura vel offensa vel passio non commoverit? Quem denique visus vel auditus vel tactus quilibet non offenderit? "Rara avis in terris nigroque simillima cigno." Audi super hoc sentenciam sapientis: "A mane usque ad vesperam mutabitur tempus." "Cogitaciones vane sibi succedunt, et mens rapitur in diversa." "Tenent tympanum et cytharam et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt."

[21] DE INOPINATO DOLORE

Semper mundane letitie tristicia repentina succedit, et quod incipit a gaudio desinit in merore. Mundana quippe felicitas multis amaritudinibus est respersa. Noverat hoc ille qui dixerat: "Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat." Experti sunt et hoc liberi Iob: qui cum "comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti," "repente vehemens ventus irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, que corruens universos oppressit." Merito pater aiebat: "Versa est in luctum cythara mea et organum meum in vocem flencium." "Melius est igitur ire ad domum luctus quam ad domum convii." Salubre consilium: "In die bonorum ne immemor sis malorum." "Memorare novissima tua, et in eternum non peccabis."

[22] DE VICINITATE MORTIS

Semper ultimus dies primus, et nunquam dies primus dies ultimus reputatur, cum tamen ita semper vivere deceat tanquam mori semper oporteat. Scriptum est enim: "Memor esto quia mors non tardat." Tempus preterit, et mors appropinquat. "Mille anni ante oculos morientis sicut dies hesterna, que preteriit." Semper enim futura nascuntur, semper presencia moriuntur, et quicquit est preteritum totum est mortuum. Morimur ergo semper dum vivimus, et tunc tantum desinimus mori cum desinimus vivere. Melius est mori vite quam vivere morti, quia nichil est vita mortalis nisi mors vivens. Salomon: "Laudavi magis mortuum quam viventem, et utroque feliciorem iudicavi qui necdum natus est." Vita velociter fugit et retineri non potest; mors autem instanter occurrit et impediri non valet. Hoc est illud mirabile, quod quanto plus crescit tanto magis decrescit, quia quanto plus vita procedit tanto magis ad mortem accedit.

[23] DE TERRORE SOMPNIORUM

Tempus quod quieti concessum est non conceditur esse quietum, nam terrent sompnia, visiones conturbant. Et licet non sint in veritate tristia vel terribilia seu laboriosa que sompniant sompniantes, tamen in veritate tristantur, terrentur, et fatigantur, in tantum ut et dormientes aliquando lacrimentur et evigilantes sepissime conturbentur. Si vero iocundum quid viderint, nichilominus evigilantes tristantur tanquam illud amiserint. Adverte quid super hoc dicat Eliphat Themanites: "In horrore visionis nocturne, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me et tremor, et omnia ossia mea perterrita sunt, et cum spiritus, me presente, transiret, inhorruerunt pili carnis mee." Considera Iob dicentem: "Si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebit me per sompnia et per visiones horrore concuciet." Nabugodonosor rex vidit sompnium quod eum valde perterruit, et visiones capitis eius conturbaverunt eum. Multas curas sequuntur sompnia, et ubi multa sompnia, plurime vanitates. Multos errare fescerunt sompnia et exciderunt sperantes in illis. Apparent enim sepe in sompniis turpes ymagines, ex quibus per illusiones nocturnas non solum caro polluitur, set et anima maculatur. Unde Dominus in Levitico: "Si sit," inquit, "inter vos homo qui nocturno polluitur sompnio, egrediatur extra castra et non revertatur priusquam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regrediatur in castra."

[24] DE COMPASSIONE

O quanto dolore turbamur, quanto tremore concutimur, cum amicorum dampna sentimus, cum parentum pericula formidamus! Plus interdum sanus formidine quam infirmus egritudine perturbatur. Plus hic voluntarius affectu doloris quam is invitus effectu languoris affligitur. Verum est enim illud poeticum: "Res est solliciti plena timoris amor." Cuius pectus tam ferreum, cuius cor tam lapideum ut gemitus non exprimat, lacrimas non effundat, cum proximi vel amici morbum vel interitum intuetur, ut pacienti non compaciatur et dolentibus non condoleat? Ipse Iesus, cum vidisset Mariam et Iudeos qui cum ea venerant ad monumentum plorantes, infremuit spiritu, turbavit seipsum, et lacrimatus est, set eo pocius quod mortuum ad vite miserias revocabat. Sciat autem se culpabiliter durum et dure culpabilem, qui corporalem amici sui mortem deplorat et spiritualem anime sue mortem non deflet.

[25] QUOD INNUMERE SUNT SPECIES EGRITUDINUM

Nondum a seculis tot egritudinum genera, tot species passionum phisicalis potuit industria indagare quot humana fragilitas potuit tolerare. Tolerabilem dixerim morborum intoleranciam, aut intolerabilem dixerim toleranciam? Melius utrumque coniunxerim, nam intolerabilis est propter passionis acerbitatem et tolerabilis propter paciendi necessitatem. De die in diem magis ac magis humana natura corrumpitur, ita quod multa fuerunt olim experimenta salubria que propter defectum ipsius hodie sunt mortifera. Senuit iam mundus uterque, megacosmus et microcosmus, et quanto prolixius utriusque senectus producitur, tanto deterius utriusque natura turbatur.

[26] DE SUBITIS INFORTUNIIS

Subito, cum non suspicatur, infortunium accidit, calamitas irruit, morbus invadit, mors intercipit, quam nullus evadit. Ergo "ne glorieris in crastinum; ignoras enim quid superventura pariat dies." "Nescit homo finem suum, set sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit."

[27] DE DIVERSIS GENERIBUS TORMENTORUM

Quid dicam de miseris qui per innumera tormentorum genera perimuntur? Ceduntur fustibus et gladiis iugulantur, cremantur flammis et lapidibus obruuntur, discerpuntur ungulis et patibulis suspenduntur, torquentur unguibus et scorpionibus flagellantur, artantur vinculis et laqueis sugillantur, detruduntur carceribus et ieiuniis macerantur, precipitantur et submerguntur, excoriantur et distrahuntur, secantur et suffodiuntur. "Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem." Crudele iudicium, immane supplicium, triste spectaculum! Dantur in escam volatilibus celi, bestiis terre, piscibus maris. Heu, heu, heu, misere matres, que tam infelices filios genuistis!

[28] DE QUODAM HORRENDO FACINORE

Illud hic horribile facinus libet inserere quod Iosephus de Iudaica obsidione describit. Mulier quedam, facultatibus et genere nobilis, cum cetera multitudine que confluxerat Ierusalem communem cum omnibus obsidionis casum ferebat. Huius reliquas facultates quas de domo in urbem convexerat tyranni penitus invaserunt. Si quid vero relictum ex magnis opibus fuerat quibus victum cotidianum pertenuem duceret, irruentes per momenta, predonum satellites rapiebant. Pro quibus ingens mulierem, ex indignacione, velud quedam insania fatigabat, ita ut interdum predones in necem sui maledictis et conviciis instigaret. Verum, cum nec irritatus quisquam nec miseratus illam perimeret, et si quid forte cibi fuisset ab illa quesitum, id aliis quereretur, nec iam usquam fieret copia perquirendi. Fames autem dira visceribus instaret ac medullis, et ad furorem iam famis inedia perurgeret; pessimis usa consiliis, contra ipsa iam armatur iura nature. Erat enim ei sub uberibus parvulus filius, quem ante oculos ferens, "Infelicis," inquit, "matris o infelicior fili, in bello, et fame, ac direpcione predonum, cui te reservabo? Nam etsi possit vita sperari, iugo tamen Romane servitutis urgebimur. Veni ergo nunc, o mi nate, esto matri cibus, predonibus furor, seculis fabula que sola deerat cladibus Iudeorum." Et cum hec dixisset, protinus filium iugulavit. Tum deinde igni superpositum torret, et medium quidem consumit, medium servat obtectum. Et ecce, predones confestim irruunt, combuste carnis nidore concepto; mortem minantur nisi sine mora cibos quos paratos senserant demonstraret. Tunc illa: "Partem vobis optimam reservavi," et continuo que superfuerant menbra retexit infantis. At illos repente horror ingens invasit, et, immanis quamvis animi diriguere, vox est faucibus interclusa. Illa vero truci vultu et ipsis iam predonibus truculencior: "Meus," inquit, "filius, meus est partus, et meum est facinus. Edite, nam ego prior comedi, que genui; nolite vos effici aut matre religiosiores aut femina molliores. Quod si vos pietas vincit et meos execramini cibos, ego, que iam talibus pasta sum, ego his iterum pascar." Post hec illi territi trementesque discedunt, et hunc solum ex omnibus facultatibus misere matri cibum relinquntit.

[29] DE PENA INNOCENTIS

Nemo se confidat expertem a pena quia se novit immunem a culpa. Qui stat "videat ne cadat." Nam sepe dampnatur innocens et nocens absolvitur, punitur pius et impius honoratur, Iesus crucifigitur et Barrabas liberatur. Hodie vir quietus inutilis, vir religiosus ypocrita, vir simplex fatuus reputatur. "Deridetur enim iusti simplicitas, lampas contentpta apud cogitaciones divitum."

INCIPIT SECUNDA PARS

[1]

Tria maxime solent homines affectare: opes, voluptates, honores. De opibus prava, de voluptatibus turpia, de honoribus vana procedunt. Hinc enim Iohannes apostolus ait: "Nolite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt, quia quicquid est in mundo concupiscencia carnis est et concupiscencia oculorum et superbia vite." Concupiscencia carnis ad voluptatem, concupiscencia oculorum ad opes, superbia vite pertinet ad honores. Opes generant cupiditatem et avariciam, voluptates pariunt gulam et luxuriam, honores nutriunt superbiam et iactanciam.

[2] DE CUPIDITATE

"Nichil est avaro scelestius et nichil iniquius quam amare pecuniam." Verbum est sapientis, quod confirmat Apostolus, dicens: "Qui volunt divites fieri incidunt in temptacionem et laqueum diaboli et desideria multa et inutilia et nociva, que mergunt homines in interitum et perdicionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas." Hec sacrilegia committit et furta, rapinas exercet et predas, bella gerit et homicidia, symoniace vendit et emit, inique petit et recipit, iniuste negociatur et feneratur, instat dolis et imminet fraudibus, dissolvit pactum et violat iuramentum, corrumpit testimonium et pervertit iudicium.

[3] DE INIQUIS MUNERIBUS

Consule prophetam evangelicum Ysaiam: "Omnes," inquit, "diligunt munera, sequuntur retribuciones, pupillo non iudicant; causa vidue non ingreditur ad eos." Non ipsi precedunt retribuciones, quia iudicant amore pecunie. Semper enim sequuntur largicionem vel promissionem vel spem, et ideo pupillo non iudicant, a quo nichil largitur aut promittitur aut speratur. O principes infideles, socii furum qui diligitis munera, sequimini retribuciones! Nunquam excucietis manum a munere nisi prius excludatis cupiditatem a pectore. De vobis inquit propheta: "Principes eius quasi lupi rapientes predam, et avare sectantes lucra." "Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophete eius in pecunia divinabant." E contra per Moysen precepit Dominus in lege: "Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis, ut iudicent populum iusto iudicio, nec in alteram partem declinent. Nec accipiant personam nec munera, quia munera excecant oculos sapientum et mutant verba iustorum. Set iuste quod iustum est persequantur ut vivant." Duo dicit íŸÏ "iustum" et "iuste": quidam enim iuste quod iustum est, alii iniuste quod iniustum est; rursus quidam iniuste quod iustum est, alii iuste quod iniustum est persequuntur.

[4] DE ACCEPCIONE PERSONARUM

Ve vobis qui, corrupti prece vel precio, qui, tracti amore vel odio, "dicitis bonum malum vel malum bonum, ponentes tenebras lucem et lucem tenebras," "mortificantes animas que non moriuntur et vivificantes animas que non vivunt." Vos autem non attenditis merita causarum, set personarum; non iura, set munera; non iusticiam, set pecuniam; non quod racio dictet, set quod voluntas affectet; non quod lex sanctiat, set quod mens cupiat. Non inclinatis animum ad iusticiam, set iusticiam inclinatis ad animum, non ut quod licet hoc libeat, set ut liceat hoc quod libet. Nunquam in vobis ita simplex est oculus ut totum corpus sit lucidum, set semper aliquid admiscetis fermenti quo totam massam corrumpitis. Pauperum causam cum mora negligitis, divitum causam cum instancia promovetis; in illis rigorem ostenditis, cum istis ex mansuetudine dispensatis; illos cum difficultate respicitis, istos cum favore tractatis; illos negligenter auditis, istos subtiliter ascultatis. Clamat pauper et nullus exaudit; loquitur dives et omnis applaudit. "Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes producitur; pauper locutus est, et dicunt: "Quis est hic?", et si offenderit, subvertent illum." "Clamat vim paciens et non est qui exaudiat; vociferatur et non est qui iudicet." Si forte pauperum causam suscipitis, illos remisse fovetis; cum autem divitum causam assumitis, illos pertinaciter adiuvatis. Pauperes despicitis, divites honoratis; istis reverenter assurgitis, illos despicabiliter conculcatis. "Si introierit in conventu vestro vir aureum habens anulum in veste candida, introierit et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste preclara et dixeritis ei: "Sede hic bene", pauperi vero dicatis: "Tu sta illic", aut "Sede sub scabello pedum meorum", nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitacionum iniquarum?" De vobis enim et contra vos dicit propheta: "Magnificati sunt et ditati, incrassati sunt et inpinguati; causam pupilli non dixerunt, iudicium pauperum non iudicaverunt." Set in lege precipitur: "Nulla erit distancia personarum: ita parvum audietis ut magnum. Nec accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est." "Non est enim personarum accepcio apud Deum."

[5] DE VENDICIONE IUSTICIE

Vos autem nec graciam gratis datis nec iusticiam iuste redditis, quia ubi non venit, non provenit, nec datur nisi vendatur. Sepe iusticiam tantum differtis quod litigantibus plusquam totum aufertis, quia maior est sumptus expense quam fructus sentencie. Quid autem illi poteritis in districto iudicio respondere qui precipit: "Gratis accepistis; gratis date"? Lucrum in archa, dampnum in consciencia: pecuniam captatis, set animam captivatis. Verum "quid proficit homini si mundum universum lucretur anime vero sue detrimentum paciatur? Aut quam dabit homo commutacionem pro anima sua?" "Frater non redimet, redimet homo? Non dabit Deo placacionem suam, nec precium redempcionis anime sue; laborabit in eternum et vivet in finem." Audite, divites, quid contra vos Iacobus ait: "Agite nunc, divites; plorate ululantes in miseriis vestris que evenient vobis. Divicie vestre putrefacte sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt; aurum et argentum vestrum eruginavit, et erugo eorum erit vobis in testimonium et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Ecce, merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, que fraudata est a vobis, clamat, et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introivit." Propterea Veritas dicit: "Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur, ubi fures effodiunt et furantur."

[6] DE INSACIABILI DESIDERIO CUPIDORUM

Ignis inextinguibilis cupiditas insaciabilis! Quis unquam cupidus primo fuit voto contentus? Cum adipiscitur quod optaverat, desiderat ampliora semper in habendis et nunquam in habitis finem constituit. "Insaciabilis est oculus cupidi; in partem iniquitatis non saciabitur." "Avarus non inplebitur pecunia, et qui amat pecunias fructus non capiet ex eis." Infernus et perdicio nunquam replentur, similiter et oculi hominum insaciabiles. "Sanguisuge due sunt filie dicentes: "Affer, affer"." Nam "crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit."

[7] QUARE CUPIDUS SACIARI NON POTEST

Vis, o cupide, scire quare semper es vacuus et nunquam impleris? Adverte: non est plena mensura que, quantumcumque contineat, adhuc capax est amplioris. Set humanus animus capax est Dei, quoniam qui adheret Deo unus spiritus est cum eo. Quantumlibet ergo contineat, nunquam est plenus nisi Deum habeat, cuius semper est capax. Si vis ergo, cupide, saciari, desinas esse cupidus, quia dum cupidus fueris saciari non poteris. Non est enim convencio lucis ad tenebras, neque Christi ad Belial, quia nemo potest Deo servire et mammone.

[8] DE FALSO NOMINE DIVICIARUM

O falsa diviciarum felicitas, que divitem veraciter efficit infelicem! Quid enim falsius quam opes mundi? Divicie nuncupantur? Opposita sunt esse divitem et egenum. At opes mundi non auferunt set afferunt egestatem. Magis enim sufficit modicum pauperi quam plurimum diviti, quoniam "ubi multe divicie, multi comedent eas." Quot et quantis magnates indigeant, ipsemet frequenter experior. Opes itaque non faciunt divitem, set egenum.

[9] EXEMPLA CONTRA CUPIDITATEM

Quam multos seduxit cupiditas! Quam plures perdidit avaricia! Balaam asella redarguit et pedes sedentis attrivit quia, captus cupiditate promissorum, disposuerat maledicere Israeli. Achor populus lapidavit quia tulit aurum et argentum de anathemate Iericho. Naboth interemptus est ut Achab vineam possideret. Gyezi lepra perfudit quia peciit et recepit argentum et vestes sub nomine Helysei. Iudas laqueo se suspendit quia vendidit et tradidit Christum. Ananiam et Saphiram subitanea mors extinxit quia de precio agri defraudaverunt apostolum. "Edificavit Tyrus municionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum. Set ecce, Dominus possidebit eam et percuciet in mari fortitudinem eius et hec igni devorabit."

[10] DE INIQUA POSSESSIONE DIVICIARUM

Verum est quod sapiens protestatur: "Multos perdidit aurum et argentum." "Qui aurum diligit non iustificabitur." Ve illis qui sectantur illud: "Ecce, ipsi peccatores, et habundantes in seculo optinuerunt divicias." Hinc Veritas ipsa precipiebat apostolis: "Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris," quia "sicut camelus non potest introire per foramen acus, ita difficile est divitem intrare in regnum celorum." Arta est enim via et angusta porta per quam itur et intratur ad vitam. Apostolus ergo, secutus regulam Veritatis, aiebat: "Argentum et aurum non est michi." "Ve ergo qui coniungitis domum ad domum et agrum ad agrum copulatis usque ad terminum loci." "Repleta est terra auro et argento, et non est finis thesaurorum eius." "Propter iniquitatem avaricie eius iratus sum et percussi eam."

[11] DE LICITIS OPIBUS

Ceterum Abraham dives fuit, Iob locuplex, David opulentus. Et tamen de Abraham inquit scriptura quia "credidit Deo et reputatum est ei ad iusticiam"; et de Iob quia "non erat ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo"; de David autem quia Dominus invenerit virum secundum cor suum. At isti fuerunt "quasi nichil habentes et omnia possidentes," secundum illud prophete: "Divicie si affluant, nolite cor apponere." Nos autem sumus omnia possidentes quasi nichil habentes, secundum illud psalmiste: "Divites eguerunt et esurierunt." Facilius enim invenies qui diligat divicias et non habeat quam qui habeat divicias et non diligat, quia difficile est esse in igne et non ardere, difficilius est possidere divicias et non amare. Audi prophetam: "A minore usque ad maiorem, omnes avaricie student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum."

[12] DE INCERTITUDINE DIVICIARUM

Omnis cupidus et avarus contra naturam nititur et molitur. Natura namque pauperem adducit in mundum; natura pauperem reducit a mundo. Nudum enim terra suscepit, et nudum terra suscipiet. Cupidus autem cupit et curat fieri dives in mundo. "Destruam," inquit, "horrea mea, et maiora faciam, et illuc congregabo omnia que nata sunt michi et omnia bona mea." Set "o stulte, hac nocte repetetur anima tua a te, que autem parasti cuius erunt?" "Thesaurizas, et ignoras cui congreges." "Dormierunt sompnum suum, et nichil invenerunt omnes viri diviciarum in manibus suis." "Dives, cum dormierit, nichil secum afferet; aperiet oculos suos et nichil inveniet." "Ne timueris ergo cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius; non enim, cum morietur, accipiet hec omnia, neque descendet cum eo gloria eius." Set "relinquent alienis divicias suas, et sepulchra eorum domus illorum in eternum." Hinc eciam sapiens attestatur: "Qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat, et in bonis suis alius luxuriabitur." Proh dolor, quem habebat hostem dimittit heredem.

[13] DE SOLLICITUDINE CUPIDORUM

Cur ad congregandum quis instet cum stare non possit ille qui congregat? Nam "quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et nunquam in eodum statu permanet." Cur multa desideret cum pauca sufficiant? "Habentes," inquit, "victum et vestitum, his contenti sitis." Cur necessaria cum multa sollicitudine querat cum ipsa sine magna difficultate se offerant? Audi quid super hoc Veritas dicat: "Nolite solliciti esse, dicentes: "Quid manducabimus" aut "Quid bibemus" aut "Quo operiemur?" Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Querite ergo primum regnum Dei et iusticiam eius, et hec omnia adicientur vobis." "Nunquam enim vidi iustum derelictum nec semen eius querens panem."

[14] DE AVARICIA

"Tantalus sitit in undis, et avarus eget in opibus." Cui tantum est quod habet quantum est quod non habet, quia nunquam utitur adquisitis, set semper inhiat adquirendis. Salomon: "Est quasi dives cum nichil habeat, et est quasi pauper cum in multis diviciis sit." Avarus et infernus uterque comedit et non digerit, recipit et non reddit. Avarus nec pacientibus compatitur nec miseris miseretur, set offendit Deum, offendit proximum, offendit seipsum. Nam Deo retinet debita, proximo denegat necessaria, sibi subtrahit opportuna. Deo ingratus, proximo impius, sibi crudelis. "Viro cupido et tenaci sine racione est substancia, et homini livido ad quid aurum?" "Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Non iocundabitur in bonis suis." "Qui habet substanciam huius mundi et videt fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in ipso?" Non enim proximum suum diligit sicut seipsum íŸÏ quem inedia sinit perimi, egestate consumi; neque Deum diligit super omnia íŸÏ cui prefert aurum, preponit argentum.

[15] QUOD AVARICIA DICATUR YDOLORUM SERVITUS

Recte diffinit Apostolus: "Avaricia est idolorum servitus." Sicut enim ydolatra servit symulachro, sic avarus servit thesauro. Nam ille cultum ydolatrie diligenter amplificat, et iste cumulum pecunie libenter augmentat. Ille cum omni diligencia colit symulachrum, et iste cum omni cura custodit thesaurum. Ille spem ponit in ydolatria, et iste spem constituit in pecunia. Ille timet mutilare symulachrum, et iste timet minuere thesaurum.

[16] DE QUIBUSDAM PROPRIETATIBUS AVARI

Avarus ad petendum promtus, ad dandum tardus, ad negandum frontuosus. Si quid expendit, totum amittit. Tristis, querulus, et morosus, sollicitus, suspirat; dubius, heret; invitus, inpendit. Magnificat datum, set vilificat dandum; dat ut lucretur, set non lucratur ut det. Largus in alieno, set avarus in proprio. Gulam evacuat ut archam adimpleat; corpus extenuat ut lucrum extendat. "Manum habet ad dandum collectam, set ad accipiendum porrectam"; ad dandum clausam, set ad recipiendum apertam. Porro "substancie iniustorum sicut fluvius siccabuntur," quia qui male congregat cito dispergit. Iustum iudicium ut que de malo proveniunt ad malum perveniant, nec accedat ad bonum quod non procedit ex bono. Avarus ergo habet dampnacionem vite que nunc est et future.

[17] DE GULA

"Inicium vite hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem." Nunc autem gulosis non sufficiunt fructus arborum, nec genera leguminum, nec radices herbarum, nec pisces maris, nec bestie terre, nec aves celi, set querunt pigmenta, comparant aromata, nutriunt altilia, capiunt obesa, que studiose coquantur arte cocorum, que laute parentur officio ministrorum. Alius contundit et colat, alius confundit et conficit, substanciam vertit in accidens, naturam mutat in artem, ut saturitas transeat in esuriem, ut fastidium revocet appetitum; ad irritandam gulam, non ad sustentandam naturam; non ad necessitatem supplendam, set ad aviditatem explendam. Ceterum tam breve est gule voluptas ut spacio loci vix sit quatuor digitorum, spacio temporis vix sit totidem momentorum. Contempnitur mediocritas, et superfluitas affectatur. In diversitate ciborum et varietate saporum aviditas nescit modum, et voracitas excedit mensuram. Set inde gravatur stomachus, turbatur sensus, opprimitur intellectus; inde non salus et sanitas, set morbus et mors. Audi super hoc sentenciam sapientis: "Noli avidus esse in omni epulacione, et non te effundas super omnem escam; in multis enim escis erit infirmitas, et propter crapulam multi obierunt." "Esca ventri et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet."

[18] EXEMPLA CONTRA GULAM

Gula carum tributum exigit, set vilissimum reddit, quia quanto sunt delicaciora cibaria, tanto fetidiora sunt stercora. Turpiter egerit quod turpiter ingerit, superius et inferius horribilem flatum exprimens, et abominabilem sonum emittens. Gula paradisum clausit, primogenita vendidit, suspendit pistorem, decollavit Baptistam. Nabuzardan, princeps cocorum, templum incendit et Ierusalem totam evertit. Balthasar in convivio manum contra se scribentem aspexit: "Mane, Thechel, Phares," et eadem nocte interfectus est a Chaldeis. "Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere," set "adhuc esce eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos." "Qui vescebantur voluptuose interierunt in viis." Dives ille qui "epulabatur cotidie splendide" "sepultus est in inferno."

[19] DE EBRIETATE

Quid turpius ebrioso, cui fetor est in ore, tremor in corpore; qui promit stulta, prodit occulta; cui mens alienatur, facies transformatur? "Nullum enim secretum ubi regnat ebrietas." "Fecundi calices quem non fecere disertum?" Porro non sufficit vinum, non sicera, non cervisia, set studiose conficitur mulsum, syropus, claretum labore multo, sollicitudine non modica, sumptu maximo. Set inde contenciones et rixe, lites et iurgia. "Vinum enim multum potatum," ut ait sapiens, "irritacionem et iram et ruinas multas facit." Et Osee: "Fornicacio et vinum et ebrietas auferunt cor." Propterea dicit Apostolus: "Fugite vinum, in quo est luxuria." Et Salomon: "Ebriosa res vinum et tumultuosa ebrietas." Filius Rechab et filius Zacharie vinum et siceram et omne quod inebriare poterat non biberunt.

[20] EXEMPLA CONTRA EBRIETATEM

Ebrietas verenda nudavit, incestum commisit, filium regis occidit, principem exercitus iugulavit. Verum est ergo quod Salomon ait: "Vacantes potibus et dantes symbolum consumentur." Et Ysaias: "Ve qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperum ut vino estuetis. Cythara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris." "Ve qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem." "Ecce gaudium et leticia, occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum. Comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Et revelabitur auribus meis, dicit Dominus Exercituum, "si dimittetur hec iniquitas vobis donec moriamini"." "Ve corone superbie Effraym." "Sacerdos et propheta nescierunt pre ebrietate: absorti sunt a vino, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium." Proh pudor, cum ad pronunciandam evangelicam leccionem a quodam patre benedictio peteretur, hesternam crapulam et nocturnam ebrietatem eructuans, fertur alta voce dixisse: "Potum servorum suorum benedicat Rex Angelorum."

[21] DE LUXURIA

Porro turpis mater filiam generat turpiorem. Iustum est enim ut "qui in sordibus est sordescat adhuc." "Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente. Ceperunt principes furere a vino." "Venter enim opipatus libenter Venerem amplexatur." O extrema libidinis turpitudo, que non solum effeminat, set corpus enervat; non solum maculat animam, set fedat personam. "Omne namque peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus suum est, qui autem fornicatur in corpus suum peccat." Semper illam precedunt ardor et petulancia, semper comitantur fetor et immundicia, semper secuntur dolor et penitencia. "Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius; novissima autem illius amara sicut absinthium et acuta quasi gladius biceps."

[22] DE GENERALITATE LUXURIE

Familiaris est inimicus, habitans non procul, set prope, non exterius, set interius; nam "virtus eius in lumbis est, et fortitudo illius in umbilico ventris eius." Nunquam fugatur nisi cum fugitur, nunquam mactatur nisi cum maceratur. Ad causam exigit libertatem et habundanciam, set reperit ad effectum facultatem et adiacenciam. Hec omnem etatem corrumpit, omnem sexum confundit, omnem ordinem solvit, omnem gradum pervertit. Invadit enim senes et iuvenes, mares et feminas, prudentes et simplices, superiores et inferiores, ad extremum eciam sacerdotes, qui nocte Venerem amplexantur, mane Virginem venerantur. Turpe dictu, set turpissimum actu, dici liceat ut agi non libeat: nocte filium Veneris agitant in cubili, mane Filium Virginis offerunt in altari.

[23] DE DIVERSIS SPECIEBUS LUXURIE

Quis luxurie multiplices species sufficienter valeat explicare? Hec enim Pentapolim cum adiacenti regione subvertit, Sychem cum populo interemit, Her et Onam filios Iude percussit, Iudeum et Madianitidem pugione transfodit, tribum Beniamin pro uxore Levite delevit, filios Hely sacerdotis in bello prostravit; hec Uriam occidit, Amon interfecit, presbiteros lapidavit; hec Ruben maledixit, Sansonem seduxit, Salomonem pervertit. Verum est ergo quod legitur: "Propter speciem mulieris multi perierunt." Nam "vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes." Hec "multos vulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea; ve inferi domus eius, penetrantes in interiora mortis." Hec vires enervat, sensus diminuit, dies consumit, opes effundit.

[24] DE COITU CONTRA NATURAM

Hec ignominiosam morphosym operatur, quam tamen Apostolus non confunditur nominare: "Propterea," inquit, "tradidit illos Deus in passiones ignominie. Nam femine eorum commutaverunt naturalem usum in eum qui est contra naturam. Similiter et masculi, relicto naturali usu femine, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos, turpitudinem operantes." Quid hac turpitudine turpius? Quid hoc crimine criminosius? In lege quasi paria coniunguntur concubitus maris cum masculo et coitus hominis cum iumento. Sic enim legitur in Levitico: "Cum masculo non commisceberis coitu femineo, quia abominacio est. Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo." Utrique par pena subscribitur: "Qui dormierit," inquit, "cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas; morte moriantur. Qui cum iumento coierit, morte moriatur; pecus quoque occidite." Qui habet aures audiendi, audiat; immo, qui desipit, resipiscat.

[25] DE PENA HUIUS SCELERIS

Pena docuit quid hec culpa promeruit: "Pluit enim Dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de celo." Noluit Dominus cuiquam angelorum vel hominum execucionem huius pene committere, set sibi ipsi vindictam huius sceleris reservavit, secundum illud: "Michi vindictam, et ego retribuam." Et ideo pluit Dominus a Domino, videlicet a semetipso, non imbrem vel rorem, sed sulphur et ignem íŸÏ sulphur propter vel super fetorem luxurie, ignem super ardorem libidinis íŸÏ quatinus pena similis esset culpe. Nec "misisse" dicitur, set "pluisse," quatinus ipso verbo magnitudinem et habundanciam pene notaret. Nemini pepercit oculus eius, set omnes simul extinxit. Uxorem quoque Loth, que retro respexit, in statuam salis mutavit; nec solum urbes, set omnem circa regionem in mare mortuum et vallem salinarum convertit. "Horrendum est igitur incidere in manus Dei viventis": qui quanto maiorem sue longanimitatis exhibet pacienciam, tanto duriorem sue severitatis infert vindictam.

[26] DE AMBICIOSO

Opes itaque cupidus congregat et avarus conservat, voluptates gulosus degustat et luxuriosus exercet, honores ambiciosus affectat et superbus extollit. Ambiciosus autem semper est pavidus, semper attentus, ne quid dicat vel faciat quod in oculis hominum valeat displicere. Humilitatem simulat, honestatem mentitur, affabilitatem exhibet, benignitatem ostendit, subsequitur et obsequitur, cunctos honorat, universis inclinat, frequentat curias, visitat optimates, assurgit et amplexatur, applaudit et adulatur. Bene novit illud poeticum: "Et si nullus erit pulvis, tamen excute nullum." Promptus et fervidus ubi placere cognoverit, remissus et tepidus ubi putaverit displicere. Improbat mala, detestatur iniqua, set alia cum aliis probat et improbat ut iudicetur idoneus, ut reputetur acceptus, ut laudetur ab omnibus, ut a singulis approbetur. Et ecce, gravem intra se sustinet pugnam, difficilemque conflictum, dum iniquitas pulsat animum et ambicio continet manum, et quod illa suggerit faciendum, hec fieri non permittit. Colludunt tamen ad invicem mater et filia, iniquitas et ambicio: nam mater in aperto subsistit, et in occulto filia non resistit. Hec vero vendicat sibi publicum, illa secretum. Ambiciosus libenter agit de principatu quem ambit, et dicit: "O quando principabitur ille qui severus sit in iusticia, pius in misericordia, qui non deviet amore vel odio, qui non corrumpatur prece vel precio, qui credat fidelibus et adquiescat supplicibus, qui sit humilis et benignus, largus et mansuetus, constans et patiens, sapiens et astutus?"

[27] DE NIMIA CONCUPISCENCIA

Si forte hac arte non proficit, recurit ad aliam. Advocat Symonem et accedit ad Gyezi; per hunc ab illo nititur emere quod per se non valet optinere. Supplicat et promittit, offert et tribuit. Proh pudor! Graciam quam gratis adipisci non potuit per nephas adipisci nititur. Nec desistit adhuc, set insistit et invadit violenter honorem, et impudenter arripit dignitatem; amicorum suffragio, subsidio propinquorum, tantoque dominacionis inflatur ardore, tanta libidine presidendi, ut scisma non horreat, scandalum non formidet. Set Gyezi lepra percussit, et Symon periit cum pecunia; Chore autem cum complicibus suis ignis absumpsit; Dathan et Abyron terra vivos absorbuit. "Nullus itaque sibi assumat honorem set qui vocatur a Deo, tanquam Aaron."

[28] EXEMPLUM DE AMBICIOSO

Liquidum ambicionis exemplum reperitur in Absalone, qui, cum aspiraret ad regnum, "fecit sibi currum et equites et quinquaginta viros qui precederent eum. Et mane consurgens, Absalon stabat iuxta introitum porte, et omnem virum qui habebat negocium ut veniret ad regis iudicium, vocabat ad se et dicebat: "De qua civitate es tu?" Qui, respondens, aiebat: "Ex una tribu Israel ego servus tuus". Responditque ei Absalon: "Videntur michi sermones tui iusti et boni, set non est qui te audiat constitutus a rege". Dixitque Absalon: "Quis me constituat iudicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negocium et iuste iudicem?" Set cum accederet ad eum homo et salutaret illum, extendebat manum suam et, apprehendens, osculabatur illum. Faciebatque hec omni Israeli qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel." Cumque abisset Absalon in Ebron, "misit exploratores in universas tribus Israel, dicens: "Statim ut audieritis clangorem buccine, dicite: "Regnavit Rex Absalon in Ebron""." Et "facta est coniuracio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalon."

[29] QUAM BREVIS ET MISERA VITA MAGNATUM

Sed esto sullimetur in altum, provehatur ad summum. Cure succrescunt, sollicitudines cumulantur, extenduntur ieiunia, vigilie producuntur. Ex quibus natura corrumpitur, spiritus infirmatur, corripitur sompnus, amittitur appetitus, debilitatur virtus, corpus attenuatur. Et sic in seipso deficiens, non dimidiat dies suos, set miserabilem vitam miserabiliori fine concludit. Unde est illud poeticum: "In se magna ruunt, summisque negatum est stare diu; tolluntur in altum ut lapsu graviore ruant." Verius est autem illud propheticum: "Vidi superexaltatum" et cetera; et "transivi et ecce non erat" et cetera. "Antequam dies eius repleantur peribit; ledetur quasi vinea in primo flore botrus eius et sicut oliva florem proiciens." Audi super hoc sentenciam sapientis: "Omnis potentis brevis vita."

[30] DE DIVERSIS PROPRIETATIBUS SUPERBORUM

Statim autem ut ambiciosus promotus est ad honorem, in superbiam extollitur et in iactanciam effrenatur; nec curat prodesse, set gloriatur preesse; presumit se esse meliorem quia se cernit superiorem. Set bonum non facit gradus, set virtus, non dignitas, set honestas. Priores dedignatur amicos, notos ignorat, extraneos novit, comites contempnit antiquos. Vultum avertit, visum attollit, cervicem erigit, fastum ostendit, grandia loquitur, sullimia meditatur, subesse non patitur, preesse molitur, prelatis infestus, subditis honerosus. Molesta non suffert, concepta non differt; preceps et audax, gloriosus et arrogans, gravis et importunus.

[31] DE SUPERBIA ET CASU LUCIFERI

O superbia, cunctis importabilis, omnibus odiosa, inter omnia vicia tu semper es prima, tu semper es ultima. Nam omne peccatum te accedente committitur, te recedente dimittitur. Scriptum est enim: "Inicium omnis peccati superbia," "primogenita mors." Hec enim inter ipsa primordia rerum creaturam contra Creatorem erexit, angelum contra Deum. Set eum absque mora deiecit quoniam in veritate non stetit; deiecit ab innocencia in peccatum, a deliciis in miserias, a celo empireo in aerem caliginosum. Audi prophetam: "Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Qui dicebas in corde tuo: "In celum conscendam; super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; ascendam super altitudinem nubium; similis ero Altissimo"." "Tu signaculum similitudinis, plenus sapiencia et perfectus in decore; in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis preciosus operimentum tuum: sardius, topazius, iaspis, crisolitus, onix, berillus, saphirus, carbunculus, smaragdus; aurum opus decoris tui. Tu cherub extensus et protegens, et posui te in monte sancto Dei. In medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis a die condicionis tue donec inventa est iniquitas in te. Peccasti, et eieci te de monte Dei. Elevatum est cor tuum in decore tuo, et in terram proieci te." "Cedri non fuerunt alciores illo in paradiso Dei. Abietes non equaverunt ad summitatem eius; platani non fuerunt equales frondibus eius. Omne lignum preciosum paradisi non est assimilatum illi et pulcritudini eius, quoniam speciosum fecit eum Dominus in multis condensis frondibus." "Ipse est rex super omnes filios superbie." Ipse est "draco magnus rufus, habens capita septem et cornua decem, et in capitibus suis septem diademata, cuius cauda trahebat terciam partem stellarum celi et misit illas in terram." "Et proiectus est ille draco magnus, serpens antiquus, qui vocabatur diabolus et Sathanas, qui seducit universum orbem, et proiectus est in terram, et angeli eius cum eo missi sunt." De quo et Veritas ait: "Videbam Sathanam quasi fulgur de celo cadentem." Nam "omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur."

[32] DE ARROGANCIA HOMINUM

O superba presumpcio, presumptuosa superbia, que non solum angelos Deo voluit adequare, set homines presumpsit deificare! Porro, quos erexit depressit, et quos exaltavit humiliavit. Hinc ait Dominus ad prophetam: "Fili hominis, dic principi Tyri: "Hec dicit Dominus Deus: pro eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei et dixisti, "Deus ego sum," cum sis homo et non Deus, iccirco ego adducam super te robustissimos gencium, et interficient te, et morieris in interitu occisorum"." Nabugodonosor, quia potenciam suam superbe iactavit et ait: ""Nonne hec est Babilon, quam ego edificavi michi in domum regni, in robore fortitudinis mee, et in gloria decoris mei?" Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de celo ruit: "Tibi dicitur, Nabugodonosor Rex: regnum transit a te, et ab hominibus te eicient, et cum bestiis et feris erit habitacio tua; fenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod Excelsus dominatur in regno hominum et cuicumque voluerit dat illud". Eadem hora completur sermo super Nabugodonosor." Unde verum est quod legitur: "Homo cum in honore esset non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis." Superbia turrem evertit et linguam confudit, prostravit Goliam et suspendit Amon, interfecit Nichanorem et peremit Antiochum, Pharaonem submersit et Sennacherib interemit. "Sedes ducum superborum destruit Deus et radices gencium superbarum arefacit."

[33] DE ABOMINACIONE SUPERBIE

Quam detestabilis sit superbia Dominus ipse per prophetam testatur: "Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus Exercituum: "Detestor ego superbiam Iacob"." Et "Iuravit Dominus in superbia Iacob: "Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum"." Unde inter "illa sex que Dominus odit, et septimum quod detestatur anima eius," Salomon primum ponit "oculos sullimes," id est, superbiam. Et Ysaias: "Dies Domini Exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur; et super omnes cedros Libani sullimes et erectas, et super omnes quercus Basan, et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos, et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, et incurvabitur sullimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum." "Propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino, et descendunt sullimes gloriosique eius ad eum." "Dominus Exercituum cogitavit hoc ut destrueret superbiam omnis glorie." Iob quoque dicit: "Si ascenderit usque ad celum superbia et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilineum in fine perdetur."

[34] CONTRA ARROGANCIAM SUPERBORUM

Omnis fere viciosus diligit sibi similem, superbus autem odit elatum. Unde Salomon: "Inter superbos semper sunt iurgia," et "ubi fuerit superbia, ibi et contumelia." Superbus insolita gestit, consueta fastidit. Magnum reputat si loqui dignetur, maximum si surgat et amplexetur. Estimat plus dignitatem ab ipso quam ipsum assecutum ex dignitate. Nunquam vult uti paternitatis affectu, set semper dominacionis imperio. Superbia eius et indignacio eius et arrogancia eius plus quam fortitudo eius. Revolvat in animo quod legitur in evangelio: "Facta est contencio inter discipulos Iesu quis eorum videretur esse maior, et ait illis Iesus: "Reges gencium dominantur eorum, et qui potestatem habent inter eos benefici vocantur. Vos autem non sic, set qui maior est inter vos, erit sicut iunior et qui precessor est sicut ministrator"." Et Petrus, apostolorum magister: "Non quasi dominantes in clero, set forma facti gregis ex animo." "Domini est terra et plenitudo eius" et cetera. Unus est ergo Deus, unus Dominus; ceteri non sunt domini, set ministri, quibus interdicitur dominium et indicitur ministerium. Audi super hoc sapientem: "Rectorem te posuerunt, noli extolli, set esto in illis quasi unus ex ipsis."

[35] CONTRA FRAUDEM AMBICIOSORUM

Filii Zebedei, qui per interventum matris honorem postulaverunt a Christo: "Dic," inquit, "ut sedeant hii duo filii mei, unus ad dexteram et alius ad sinistram tuam, in regno tuo," meruerunt audire: "Nescitis quid petatis." Non enim honore, set onere pervenitur ad regnum. Unde Dominus subdit: "Non est meum dare vobis." "Meum" est quidem dare, set non "vobis," id est, ambiciosis, quales vos estis. Licet autem omnis potestas a Deo sit, superbus tamen non regnat ex Deo, secundum illud propheticum: "Ipsi regnaverunt, set non ex me; principes extiterunt, et non cognovi eos."

[36] DE PROPRIETATIBUS ARROGANCIUM

Superbus amat "primas cathedras in synagogis, primos recubitus in cenis, salutaciones in foro, et vocari ab hominibus rabi." Non nomine persone, set nomine fortune vult appellari; non ut homo, set ut Deus vult adorari. Sedet sullimis, incedit excelsus, vult sibi omnes assurgere, singulos inclinare. Porro philosophus quidam, volens cuiusdam regis arroganciam eludere, cum vidisset eum in throno regali sedere sullimem, prostratus in terram suppliciter adoravit et confestim, non invitatus ascendens, iuxta regem consedit. Quod rex, vehementer admirans eo quod nosset eum philosophum, quare hoc egerit inquisivit. Philosophus vero respondit: "Aut deus es aut homo: si deus es, debui te adorare; si homo, potui iuxta te sedere." Rex autem, racionem convertens contra philosophum, intulit: "Immo, si homo sum, non debuisti me adorare; si deus sum, non debuisti iuxta me sedere." Sapienter iste respondit, set ille prudenter elusit.

[37] DE SUPERFLUO CULTU

Primis parentibus fecit Deus perizomata post peccatum, et a Christo dicitur Christianis: ""Non duas tunicas habeatis"." Set iuxta Iohannis consilium: ""Qui habet duas tunicas, det unam non habenti"." Superbus autem, ut magnificus videatur, satagit vestiri duplicibus, indui mollibus, preciosis ornari. Set quid est homo preciosis ornatus nisi sepulchrum foris dealbatum, intus autem plenum spurcicia? Iacinctus et purpura, coccus et bissus in limo putrescunt; aurum et argentum, lapides et gemme in luto sordescunt. Dignitas et potestas male iacent in pulvere; honor et gloria male sedent in cinere. Quid ergo, superbe, philacteria dilatas et magnificas fimbrias? Dives ille "qui induebatur purpura et bisso, sepultus est in inferno." Dina, filia patriarche Iacob, antequam egrederetur, ut ait Iosephus, ut emeret ornamentum mulierum provincialium virgo permansit; cum autem exivit, Sichem, filius Regis Emor, eam violenter oppressit. Olofernes, qui sedebat "in canopeo quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus preciosis intextum," iugulatus est a Iudith, que, cum prius uteretur cilicio, tunc ornatum iocunditatis assumpsit. Audi super hoc consilium sapientis: "In vestitu ne glorieris unquam." Et Apostolus: "Non in veste preciosa." "Non sit extrinsecus capillatura, aut circumdacio auri, aut vestimentorum cultus."

[38] CONTRA SUPERFLUUM ORNATUM

Attende quid contra superfluum ornatum comminetur Dominus per prophetam: "Pro eo quod elevate sunt filie Syon et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant, decalvabit Dominus verticem filiarum Syon et crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum calciamentorum et lunulas et torques et monilia et armillas et discriminalia et perichelidas et murenulas et olfactoriola et pallia et lintheamina et inaures et anulos et gemmas in fronte pendentes et mutatoria et acus et specula et sindones et vittas et theristra. Et erit pro suavi odore fetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvicium, et pro fascia pectorali cilicium." Ecce, iusta redditur pena pro culpa, ut in eo puniantur in quo peccaverant. Adhuc super his audi alium prophetam: "O Tyre, bissus varia de Egypto texta est tibi in velum; iacinctus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. Dentes eburneos commutaverunt in precio suo. Gemmam et purpuram et scutulata et bissum et sericum et coccum proposuerunt in mercato suo. Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum, et repleta es et glorificata es nimis. Set nunc contrita es in mari et in profundis aquarum opes tue; ad nichilum deducta es, et non eris usque in perpetuum."

[39] QUOD PLUS DEFERTUR VESTIBUS QUAM VIRTUTIBUS

Cum quidam philosophus in habitu contemptibili principis aulam adisset et, diu pulsans, non fuisset admissus, set quociens temptasset ingredi, tociens contigisset repelli, mutavit habitum et assumpsit ornatum: tunc ad primam vocem aditus patuit venienti. Qui procedens ad principem, pallium quod gestabat cepit venerabiliter osculari. Super quo princeps, admirans, cur hoc ageret inquisivit. Philosciphus vero respondit: "Honorantem honoro, quia quod virtus non potuit, vestis obtinuit." O vanitas vanitatum, plus honoris defertur vestibus quam virtutibus, plus venustati quam honestati.

[40] DE FUCACIONE COLORUM

Artificialis species superducitur, et facies obducitur naturalis, tanquam hominis artificium artem superet Creatoris. Non sic, non sic. "Considerate," inquit, "lilia agri, quomodo crescunt; non laborant, neque nent. Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis." Absit ut adulterinus color comparabilis sit nativo: quin immo, cum facies adulterino colore fucatur, os abominabili fetore corrumpitur. "Universa vanitas, omnis homo vivens." Quid enim vanius quam pectere crines, planare cesariem, tingere genas, unguere faciem, producere supercilia, quando quidem "fallax sit gracia et vana pulcritudo"? "Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni," "quoniam tanquam fenum velociter arescit et sicut olera herbarum cito cadit." Ut autem ornatum persone preteream ne malignius quam verius videar animos succendere, quid vanius quam ornare mensam mantilibus picturatis, cultellis ebore manicatis, vasis aureis, vasellis argenteis, cuppis et nappis, vocalibus, gradalibus, scutellis, coclearibus, furcinulis, salariis, bacilibus, urceolis, capsulis, et flabellis? Quid prodest pingere cameras, ditare perticas, palliare vestibulum, substernere pavimentum, componere lectum inflatum plumis, opertum sericis, obductum cortinis aut etiam canopeo? Scriptum est enim: "Homo cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius.

[41] QUOD NEMO DE SE GLORIETUR

Non est qui de cordis mundicia valeat gloriari, quoniam "in multis offendimus omnes," et "si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est." Quis est qui vel illud dicere valeat cum Apostolo: "Nichil michi conscius sum, set non in hoc iustificatus sum?" "Quis est hic et laudabimus eum?" "Ecce inter sanctos nemo est immutabilis, celi non sunt mundi in conspectu eius," "et in angelis eius repperit pravitatem." "Quanto magis abominabilis est et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?" "Penituit Deum quod hominem fecisset in terra, eo quod multa esset malicia hominum super terram et cuncta cogitacio hominis omni tempore ad malum est intenta, et ideo, tactus dolore cordis intrinsecus, delevit hominem quem creavit." Porro superhabundavit malicia, et refriguit caritas multorum. "Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt" et cetera. Tota pene vita mortalium mortalibus est plena peccatis, ut vix valeat inveniri qui non deivet ad sinistram, qui non revertatur ad vomitum, qui non computrescat in stercore, cum pocius gloriantur "cum malefecerint et exultant in rebus pessimis." "Repleti omni iniquitate, malicia, fornicacione, avaricia, nequicia, pleni invidia, homicidio, contencione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosi, superbi, elati, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositi, sine affectione, absque federe, sine misericordia." Talibus et multo peioribus mundus iste repletus est; habundat enim hereticis, scismaticis, perfidis, tyrannis, symoniacis, ypocritis, ambiciosis, cupidis, raptoribus, predonibus, violentis, exactoribus, usurariis, falsariis, impiis, sacrilegis, proditoribus; mendacibus, adulatoribus, fallacibus, garrulis, versutis, gulosis, ebriosis, adulteris, incestuosis, mollibus, immundis, pigris, negligentibus, vanis, prodigis, impetuosis, iracundis, impacientibus, inconstantibus, veneficis, auguribus, periuris, excecatis, presumptuosis, arrogantibus, incredulis, desperatis, deinde universis viciis irretitis. Porro "sicut deficit fumus deficient, et sicut fluit cera a facie ignis, sic peccatores peribunt."

TERCIA PARS

[1] DE PUTREDINE CADAVERUM

"Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitaciones eorum." O quot et quanta mortales de mundane provisionis incertitudine cogitant, set sub repentine mortis articulo repente que cogitaverant evanescunt. "Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locusta." Exibit ergo spiritus non voluntarius, set invitus, quia cum dolore dimittet que cum amore possedit, et velit nolit, constitutus est ei terminus qui preteriri non potest, in quo terra revertetur in terram. Scriptum est enim: "Terra es, et in terram ibis." Naturale siquidem est ut materiatum in materiam resolvatur. "Auferet ergo spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur." Cum autem morietur homo, hereditabit bestias, serpentes, et vermes. "Omnes enim in pulvere dormient, et vermes operient eos." "Sicut vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea." "Quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod commeditur a tinea." "Putredini dixi, "Pater meus es; mater mea et soror mea", vermibus." "Homo putredo, filius eius vermis." Quam turpis pater, quam vilis mater, quam abominabilis soror! Conceptus est enim homo de sanguine per ardorem libidinis putrefacto; cuius tandem cadaveri quasi funebres vermes assistent. Vivus, gignit pediculos et lumbricos; mortuus, generabit vermes et muscas. Vivus, producit stercus et vomitum; mortuus, producit putredinem et fetorem. Vivus, hominem unicum inpinguat; mortuus, vermes plurimos inpinguabit. Quid ergo fetidius humano cadavere? Quid horribilius homine mortuo? Cuius gratissimus erat amplexus in vita molestus erit eciam aspectus in morte. Quid, ergo, prosunt divicie? Quid epule? Quid delicie? Non liberabunt a morte, non defendent a verme, non eripient a fetore. Qui modo sedebat gloriosus in throno modo iacet despectus in tumulo; qui modo fulgebat ornatus in aula modo sordet nudus in tumba; qui modo vescebatur deliciis in cenaculo modo consumitur a vermibus in sepulchro.

[2] DE TRISTI MEMORIA DAMPNATORUM

"Vindicta carnis impii vermis et ignis." Uterque duplex: interior qui rodit et urit cor, exterior qui rodit et urit corpus. "Vermis," inquit, "eorum non morietur, et ignis non extinguetur." "Dabit Dominus ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et senciant usque in sempiternum." Vermis consciencie tripliciter lacerabit: affliget memoria, turbabit penitencia, torquebit angustia. "Venient enim in cogitacione peccatorum suorum timidi, et transducent illos ex adverso iniquitates eorum," dicentes: "Quid profuit nobis superbia, et iactancia diviciarum quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, sicut navis que pertransit fluctuantem aquam cuius, cum preterierit, non est invenire vestigium." Sic et nos: nati, continuo desinimus esse; virtutis quidem nullum signum valemus ostendere, set in malignitate nostra consumpti sumus. Cum ingenti turbacione recogitabunt que cum nimia delectacione gesserunt, ut stimulus memorie pungat ad penam quos aculeus nequicie stimulavit ad culpam.

[3] DE INUTILI PENITENCIA REPROBORUM

Dicent intra se, penitenciam agentes: "Erravimus a via veritatis, et iusticie lumen non illuxit nobis." "Tunc incipient dicere montibus: "Cadite super nos"; et collibus: "Operite nos"." Penitebunt ad penam, set non conterentur ad veniam. Iustum est enim ut que noluerunt cum potuerunt cum velint non possint, dedit enim Deus eis locum penitencie et ipsi abusi sunt eo. Propterea dives ille qui cruciabatur in flamma dicebat ad Abraham: ""Rogo te, pater, ut mittas Lazarum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum". Cui cum Abraham respondisset: "Habent Moysen et prophetas; audiant illos", subiunxit: "Non, pater Abraham, set si quis ex mortuis ierit ad eos, penitenciam agent"." Agebat et ipse penitenciam in inferno, set quia cognoscebat illam inutilem, rogabat ut annunciaretur hoc fratribus quatinus agerent penitenciam in hoc seculo fructuosam, quia tune prodest homini penitere cum potest ipse peccare.

[4] DE INEFFABILI ANGUSTIA DAMPNATORUM

"Videntes turbabuntur timore horribili, pre angustia spiritus gementes et dicentes: "Hii sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii; nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est." Supplicium erit malorum intueri gloriam beatorum, licet forte post finem iudicii. Beati quidem visuri sint reprobos in tormentis, secundum illud: "Letabitur iustus cum viderit vindictam impiorum." Reprobi vero visuri non sint beatos in gloria, secundum illud: "Tollatur impius ne videat gloriam Dei." "Talia dicent in inferno peccatores, quoniam spes impii tanquam lanugo est que a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis que a procella dispergitur, et tanquam fumus a vento diffusus, et tanquam memoria hospitis unius diei."

[5] DE IGNE GEHENNALI

Ignis gehenne nec lignis nutritur nec flatu succenditur, set a Deo creatus est inextinguibilis ab origine mundi. Scriptum est: "Devorabit eos ignis qui non succenditur." Creditur, autem, esse sub terris, secundum illud propheticum: "Infernus subter conturbatus est in occursu adventus tui." Set et omnis locus reprobis est penalis, qui semper secum deferunt cruciatum et ubique contra se tormentum incurrunt. "Producam," inquit, "ignem de medio tui, qui comedet te." Ignis autem gehenne semper ardebit et nunquam lucebit, semper uret et nunquam consumet, semper afficiet et nunquam deficiet. Est enim apud inferos summa tenebrarum obscuritas, immensa penarum acerbitas, infinita miseriarum immensitas. "Ligatis," inquit, "manibus et pedibus; mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dencium." Singula menbra pro suis peccatis propria sustinebunt tormenta, ut in eo puniantur in quo peccaverunt. Scriptum est enim: "Per que peccat homo, per hec et torquetur." Unde qui lingua peccaverat in lingua cruciabatur. Propter quod ipse clamabat: "Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma."

[6] DE TENEBRIS INFERNALIBUS

Reprobi vero non solum exterioribus set etiam interioribus tenebris involventur, quia spirituali pariter et corporali luce carebunt. Scriptum est enim: "Tollatur impius ne videat gloriam Dei," qui solus tunc erit "in lucem eternam." Tantam enim in penis reprobi tolerabunt angustiam ut vix aliquid cogitare valeant preter penas, set "illuc dirigent impetum cogitacionis ubi sencient vim doloris." Sane quidam discipulus fertur apparuisse magistro post mortem. Quem cum magister intellexisset esse dampnatum, quesivit ab eo si alique questiones apud inferos verterentur. Qui dicitur respondisse apud inferos queri quid solummodo non sit pena. Set et Salomon ait: "Nec opus nec racio nec sapiencia est apud inferos, quo tu properas." Erit enim in reprobis tanta mentis oblivio, tanta cecitas animi, tanta confusio racionis ut raro vel nunquam ad cogitandum quicquam de Deo possint assurgere, nedum ad confitendum valeant respirare. Nam "a mortuo," tanquam ab eo qui non est, "perit confessio." Scriptum est enim: "Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum." "Nec infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te."

[7] DE CONFUSIONE PENARUM

"Dimitte me," dicit Iob, "ut plangam paululum dolorem meum antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miserie et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, set sempiternus horror inhabitat." Ordo quidem erit in quantitate penarum, quoniam "in qua mensura mensi fueritis, remecietur vobis," ut qui gravius peccaverunt, gravius puniantur. "Potentes enim potenter tormenta patientur." Set ordo non erit in qualitate rerum, quia "de aquis nivium transibunt ad calorem nimium," ut subita contrariorum mutatio graviorem inferat cruciatum. Experimento cognovi quod adustus, si frigidis statim adhibeatur, ardenciorem senciet cruciatum.

[8] DE INDEFICIENCIA TORMENTORUM

"Sicut oves in inferno positi sunt; mors depascet eos." Dictum est autem hoc a simili iumentorum, que non radicitus herbas evellunt, set summitates solummodo carpunt, ut iterum herbe renascantur ad pastum. Sic et impii, quasi morte depasti, reviviscent ad mortem ut eternaliter moriantur. "Sic inconsumptum Ticii semperque renascens non perit, ut possit sepe perire iecur." Tunc erit mors immortalis; tunc vivent morti qui vite sunt mortui. Querent mortem et non invenient qui vitam habuerunt et perdiderunt. Audi Iohannem in Apocalipsi, dicentem: "In diebus illis querent homines mortem et non invenient eam, et desiderabunt mori, et fugiet mors ab illis." O mors, quam dulcis esses quibus tam amara fuisti; te solam desideranter optabunt qui te solam vehementer oderunt.

[9] QUOD REPROBI NUNQUAM LIBERABUNTUR A PENA

Nullus sibi blandiatur et dicat quia "Deus non in finem irascetur, neque in eternum indignabitur," set "miseraciones eius super omnia opera eius," quia cum iratus est, non "obliviscitur misereri," nec quicquam eorum que fecit odit. Assumens in argumentum erroris quod ait Dominus per prophetam: "Congregabuntur in congregacione unius fascis in lacum, et claudentur in carcerem, et post multos dies visitabuntur." Homo namque peccavit ad tempus; non ergo omnes puniet in eternum. O spes inanis, o falsa presumpcio! "Non credat, frustra errore deceptus, quod aliquo precio redimendus sit," "quoniam in inferno nulla est redempcio." Congregabuntur ergo peccatores in lacum et claudentur in carcere, scilicet in inferno, in quo sine corporibus usque ad diem iudicii torquebuntur, et post multos dies, postquam videlicet resurgent cum corporibus in novissimo die, visitabuntur non ad salutem set ad vindictam, quia post diem iudicii gravius punientur. Sic et alibi dicitur: "Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum." Predestinatis ergo Deus irascitur temporaliter, quia "flagellat omnem filium quem recipit." De quibus illud accipitur: "Non in finem irascetur" et cetera. Reprobis autem Deus irascitur eternaliter, quia iustum est ut quod impius in suo prevaricatur eterno Deus ulciscatur in suo. Nam licet peccandi facultas illum dimittat, ipse tamen non dimittit voluntatem peccandi. Scriptum est enim: "Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper." Non humiliabuntur reprobi, iam desperati de venia, set malignitas odii in illis tantum excrescet ut velint illum omnino non esse per quem sciunt se tam infeliciter esse. Maledicent Altissimo et blasphemabunt Excelsum, conquerentes eum esse malignum qui creavit illos ad penam et nunquam inclinatur ad veniam. Audi Iohannem in Apocalipsi, dicentem: "Grando magna descendit de celo in homines, et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer." Voluntas ergo dampnati, licet amiserit potestatis effectum, semper tamen habebit malignitatis affectum, et ipsa erit in inferno supplicium que fuerat in mundo peccatum, licet forsitan et ibi peccatum sit, set non meritum pene. Impius ergo, quia semper habebit in se reatum ex culpa, semper senciet contra se cruciatum ex pena, quia quod ipse per penitenciam non delevit Deus per indulgenciam non remittet. "Ad magnam ergo pertinet iusticiam Iudicantis ut nunquam careant in gehenna supplicio qui nunquam voluerunt in hac vita carere peccato. Voluissent itaque, si potuissent, sine fine vivere ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim quod in peccato semper vivere cupiunt qui nunquam desinunt peccare dum vivunt."

[10] TESTIMONIA DE SUPPLICIIS ETERNALIBUS

"Quis," inquit Ysaias, "poterit habitare de vobis cum ardoribus sempiternis?" "Isti erunt quasi fumus in furore meo, ignis ardens tota die." "Die ac nocte non extinguetur, set ascendet fumus eius in sempiternum." Ieremias: "Dabo vos in obprobrium sempiternum et in ignominiam eternam que nunquam oblivione delebitur." Daniel: "Qui dormient in terre pulvere evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in obprobrium ut videant semper." Salomon: "Mortuo homine impio, nulla spes erit de eo." Huic extemplo veniet perdicio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. Iohannes apostolus: "Si quis adoraverit bestiam et ymaginem eius, hic bibet de vino ire Dei et cruciabitur igne et sulphure; et fumus tormentorum eius ascendet in secula seculorum, nec habebit requiem die ac nocte qui adoravent bestiam et ymaginem eius." Confirmat hoc Veritas, que dampnandos in iudicio sentencialiter reprobabit: "Ite, maledicti, in ignem eternum, qui preparatus est diabolo et angelis eius." Si secundum divinum iudicium "in ore duorum vel trium testium stat omne verbum," quanto magis in ore tot et tantorum virorum de proposita veritate constabit.

[11] DE DIE IUDICII

"Ecce, dies Domini veniet, crudelis et plenus indignacionis et ire et furoris, ad ponendam terram in solitudinem et peccatores eius conterendos de ea, quoniam stelle celi et splendor earum non expandent lumen suum, obtenebrabitur sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Et visitabo super orbem mala et contra impios iniquitatem eorum, et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogancium forcium humiliabo." Dicit Dominus: "Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet et conteretur. Torciones et dolores tenebunt peccatores; quasi parturiens dolebunt. Unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combuste vultus eorum." "Dies illa, dies ire, dies tribulacionis et angustie, dies calamitatis et miserie, dies tenebrarum et caliginis, dies nebule et turbinis, dies tube et clangoris, quia consummacionem cum festinacione faciet Dominus cunctis habitantibus terram." "Et superveniet repentina dies illa tanquam laqueus in omnes qui sedent super faciem terre," quoniam "sicut fulgur exit ab oriente et apparet usque in occidentem, ita erit adventus Filii Hominis." "Dies enim Domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum dixerint "Pax et securitas", tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient."

[12] DE PRECEDENTE TRIBULACIONE

Precedet, autem, "tribulacio magna, qualis nunquam fuit ab inicio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi fuissent breviati illi dies, non fieret salva omnis caro." "Surget enim gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terremotus magni erunt per loca et pestilencie et fames terroresque de celo et tempestates." "Et erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gencium pre confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus pre timore et expectacione que supervenient universo orbi." "Surgent pseudochristi et pseudoprophete, et dabunt signa et prodigia ut in errorem inducantur, si fieri potest, eciam electi." "Tunc revelabitur homo peccati, filius perdicionis, qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur aut colitur Deus, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus," "quem Deus interficiet spiritu oris sui." Mittetur, autem, "Helyas propheta priusquam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet corda patrum in filios et corda filiorum ad patres." Cum quo veniet Enoch, "et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis." "Et cum finierint testimonium suum, bestia que ascendet de abysso faciet adversus illos bellum et vincet illos et occidet. Et corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magne ubi Dominus illorum crucifixus est." "Et post tres dies et dimidium spiritus vite intrabit in eos."

[13] QUOMODO VENIET IUDICATURUS

"Statim autem post tribulacionem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stelle cadent de celo, et virtutes celorum movebuntur; et tunc apparebit signum Filii Hominis in celo. Et plangent se omnes tribus terre." "Reges, principes, et tribuni, divites et fortes et omnis servus et liber abscondent se in speluncis et in petris moncium, et dicent montibus et petris: "Cadite super nos et abscondite nos a facie Sedentis super thronum et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus ire ipsorum, et quis poterit stare?" "Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos suos a quatuor ventis celi, a summis celorum usque ad terminos eorum." Tunc "ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de celo." Et "omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei, et procedent boni in resurrectionem vite, mali vero in resurrectionem iudicii." "Mors et infernus dabunt mortuos suos qui in ipsis erunt," et "videbit omnis oculus, et qui eum pupugerunt," "Filium Hominis venientem in nubibus celi cum virtute magna et maiestate." Veniet, autem, Dominus ad iudicium non solum cum angelis set et cum senatoribus terre populi sui. "Nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terre." Sedebunt etenim et ipsi "super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel." "Aspiciebam," inquit, "donec throni positi sunt et Antiquus Dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda, thronus eius quasi flamme ignis, rote eius ignis accensus. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius. Milia milium ministrabant ei, et decies centena milia assistebant ei." "Deus noster manifeste veniet, Deus noster, et non silebit; ignis in conspectu eius exardescet, et in circuitu eius tempestas valida." "Nubes et caligo in circuitu eius, iusticia et iudicium correctio sedis eius." "Et advocavit celum desursum ut discerneret populum suum." Nam "congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor oves ab hedis; et statuet oves a dextris, hedos autem a sinistris."

[14] DE POTENCIA, SAPIENCIA, ET IUSTICIA IUDICIS

O quantus tunc erit timor et tremor; quantus erit fletus et gemitus! Nam si "columpne celi contremiscunt et pavent adventum eius," et "angeli pacis amare flebunt," peccatores autem quid facient? "Si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?" Propterea clamabat propheta: "Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens." "Si enim iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?" Quis non timeat Iudicem potentissimum, sapientissimum, iustissimum íŸÏ potentissimum quem nemo potest effugere, sapientissimum quem nemo potest latere, iustissimum quem nemo potest corrumpere vel corripere? "Si fortitudo queritur, robustissimus est," sapiens corde et fortis robore; "si equitas iudicii, nemo audet pro me testimonium reddere. Si iustificare me voluero, os meum condempnabit me; pravum me comprobabit etiam si simplex fuero." "Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt." "Qui vocat stellas et dicunt: "Assumus"." "Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem," cuius "voluntati nichil omnino resistit," cui "nullum verbum est impossibile," cui "flectitur omne genu celestium, terrestrium, et infernorum." Hunc ergo nemo potest effugere, sicut dicit propheta: "Si ascendero in celum, tu illuc es; si descendero ad infernum, ades." "Ipse scrutatur renes et corda," cuius "oculis omnia nuda sunt et aperta," qui "pluvie guttas et harenam maris dinumerat," "Deus scienciarum Dominus," prescius omnium et conscius singulorum, occultus occultorum omnium indagator. Hunc ergo nemo potest latere, sicut dicit Apostolus: "Non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius." Ipse est "iudex iustus, fortis et longanimis," qui "nec prece nec precio" nec amore nec odio declinat a semita rectitudinis, set via recta semper incedens, "nullum malum preterit impunitum, nullum bonum irremuneratum relinquit." Hunc ergo nemo potest corripere, iuxta quod ait psalmista: "Tu reddes singulis secundum opera eorum."

[15] DE DIVINO IUDICIO

Quis autem non timeat illud examen in quo idem erit accusator et advocatus et iudex? Accusabit enim cum dicet: "Esurivi, et non dedistis michi manducare; sitivi, et non dedistis michi bibere." Advocabit cum subdet: "Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec michi fecistis." Iudicabit cum inferet: "Discedite a me, maledicti, in ignem eternum." Non erunt testes in illo iudicio necessarii quia tunc manifesta erunt "abscondita tenebrarum." "Nichil enim occultum quod non reveletur." "Tunc libri erunt aperti, et iudicabuntur mortui ex his que scripta sunt in libris secundum opera eorum." Quantus erit pudor in peccatoribus! Quanta confusio cum eorum nefandissima crimina cunctis erunt liquido manifesta! "Beati quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata." Ab illa sentencia nunquam poterit provocari quia "Pater omne iudicium dedit Filio," "qui claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit." "Os enim Domini locutum est."

[16] QUOD NICHIL PRODERIT DAMPNANDIS

Tunc non proderunt opes, nec defendent honores, nec suffragabuntur amici. Scriptum est enim: "Argentum eorum et aurum non valebit liberare eos in die furoris Domini." "Flebunt et plangent reges terre cum viderint fumum incendii," "propter timorem tormentorum eius." "Quid ergo facietis in die visitacionis et calamitatis de longe venientis? Ad cuius fugietis auxilium?" "Unusquisque onus suum portabit." "Anima que peccaverit, ipsa morietur." O districtum iudicium, in quo non solum de factis, set "de omni verbo ocioso quodcumque lucuti fuerint homines, reddituri sunt racionem," in quo usque ad novissimum quadrantem exigetur debitum cum usuris. "Quis ergo poterit fugere a ventura ira?" "Mittet ergo Filius Hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem"; alligabunt in fasciculos ad comburendum "et mittent eos in caminum ignis ardentis. Ibi erit fletus" et gemitus, eiulatus et ululatus, luctus et cruciatus, stridor et clamor, timor et tremor, labor et dolor, ardor et fetor, obscuritas et anxietas, acerbitas et asperitas, calamitas et egestas, angustia et tristicia, oblivio et confusio, torciones et punctiones, amaritudines et terrores, fames et sitis, frigus et cauma, sulphur et ignis ardens in secula seculorum.

Explicit Liber de Miseria Condicionis Humane Editus a Lothario, Diacono-Cardinali Sanctorum Sergii et Bachii, Qui Postea Innocencius Papa Tercius Appellatus Est.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page