Q. HORATI FLACCI CARMINVM LIBER QVARTVS

I

     Intermissa, Venus, diu
rursus bella moves? Parce precor, precor.
     Non sum qualis eram bonae
sub regno Cinarae. Desine, dulcium
     mater saeva Cupidinum,               5
circa lustra decem flectere mollibus
     iam durum imperiis: abi,
quo blandae iuvenum te revocant preces.
     Tempestiuius in domum
Pauli purpureis ales oloribus               10
     comissabere Maximi,
si torrere iecur quaeris idoneum;
     namque et nobilis et decens
et pro sollicitis non tacitus reis
     et centum puer artium               15
late signa feret militiae tuae,
     et, quandoque potentior
largi muneribus riserit aemuli,
     Albanos prope te lacus
ponet marmoream sub trabe citrea.               20
     Illic plurima naribus
duces tura, lyraque et Berecyntia
     delectabere tibia
mixtis carminibus non sine fistula;
     illic bis pueri die
numen cum teneris virginibus tuum               25
     laudantes pede candido
in morem Salium ter quatient humum.
     Me nec femina nec puer
iam nec spes animi credula mutui               30
     nec certare iuvat mero
nec vincire novis tempora floribus.
     Sed cur heu, Ligurine, cur
manat rara meas lacrima per genas?
     Cur facunda parvm decoro               35
inter verba cadit lingua silentio?
     Nocturnis ego somniis
iam captum teneo, iam volucrem sequor
     te per gramina Martii
campi, te per aquas, dure, volubilis.               40

II

Pindarum quisquis studet aemulari,
Iulle, ceratis ope Daedalea
nititur pinnis, vitreo daturus
     nomina ponto.

Monte decurrens velut amnis, imbres               5
quem super notas aluere ripas,
fervet inmensusque ruit profundo
     Pindarus ore,

laurea donandus Apollinari,
seu per audacis nova dithyrambos               10
verba devoluit numerisque fertur
     lege solutis,

seu deos regesque canit, deorum
sanguinem, per quos cecidere iusta
morte Centauri, cecidit tremendae               15
     flamma Chimaerae,

sive quos Elea domum reducit
palma caelestis pugilemve equomve
dicit et centum potiore signis
     munere donat,               20

flebili sponsae iuvenemue raptum
plorat et viris animumque moresque
aureos educit in astra nigroque
     invidet Orco.

Multa Dircaeum levat aura cycnum,               25
tendit, Antoni, quotiens in altos
nubium tractus; ego apis Matinae
     more modoque

grata carpentis thyma per laborem
plurimum circa nemus uvidique               30
Tiburis ripas operosa parvus
     carmina fingo.

Concines maiore poeta plectro
Caesarem, quandoque trahet ferocis
per sacrum clivum merita decorus               35
     fronde Sygambros;

quo nihil maius meliusve terris
fata donavere bonique divi
nec dabunt, quamvis redeant in aurum
     tempora priscum.               40

Concines laetosque dies et urbis
publicum ludum super impetrato
fortis Augusti reditu forumque
     litibus orbum.

Tum meae, si quid loquar audiendum,               45
vocis accedet bona pars, et: 'O sol
pulcher, o laudande!' canam recepto
     Caesare felix;

teque, dum procedis, io Triumphe!
non semel dicemus, io Triumphe!               50
civitas omnis, dabimusque divis
     tura benignis.

Te decem tauri totidemque vaccae,
me tener soluet vitulus, relicta
matre qui largis iuvenescit herbis               55
     in mea vota,

fronte curuatos imitatus ignis
tertius lunae referentis ortum,
qua notam duxit niveus videri,
     cetera fuluus.               60

III

     Quem tu, Melpomene, semel
nascentem placido lumine videris,
     illum non labor Isthmius
clarabit pugilem, non equus impiger
     curru ducet Achaico               5
victorem, neque res bellica Deliis
     ornatum foliis ducem,
quod regum tumidas contuderit minas,
     ostendet Capitolio;
sed quae Tibur aquae fertile praefluunt               10
     et spissae nemorum comae
fingent Aeolio carmine nobilem.
     Romae principis urbium
dignatur suboles inter amabilis
     vatum ponere me choros,               15
et iam dente minus mordeor invido.
     O testudinis aureae
dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
     o mutis quoque piscibus
donatura cycni, si libeat, sonum,               20
     totum muneris hoc tui est,
quod monstror digito praetereuntium
     Romanae fidicen lyrae;
quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

IV

Qualem ministrum fulminis alitem,
cui rex deorum regnum in avis vagas
     permisit expertus fidelem
     Iuppiter in Ganymede flavo,

olim iuventas et patrius vigor               5
nido laborum protulit inscium
     vernique iam nimbis remotis
     insolitos docuere nisus

venti paventem, mox in ovilia
demisit hostem vividus impetus,               10
     nunc in reluctantis dracones
     egit amor dapis atque pugnae;

qualemue laetis caprea pascuis
intenta fulvae matris ab ubere
     iam lacte depulsum leonem15
     dente novo peritura vidit:

videre Raeti bella sub Alpibus
Drusum gerentem; Vindelici - quibus
     mos unde deductus per omne
     tempus Amazonia securi               20

dextras obarmet, quaerere distuli,
nec scire fas est omnia - sed diu
     lateque victrices catervae
     consiliis iuvenis revictae

sensere, quid mens rite, quid indoles               25
nutrita faustis sub penetralibus
     posset, quid Augusti paternus
     in pueros animus Nerones.

Fortes creantur fortibus et bonis;
est in iuvencis, est in equis patrum               30
     virtus neque inbellem feroces
     progenerant aquilae columbam;

doctrina sed vim promovet insitam
rectique cultus pectora roborant;
     utcumque defecere mores,               35
     indecorant bene nata culpae.

Quid debeas, o Roma, Neronibus,
testis Metaurum flumen et Hasdrubal
     devictus et pulcher fugatis
     ille dies Latio tenebris,               40

qui primus alma risit adorea,
dirus per urbes Afer ut Italas
     ceu flamma per taedas vel Eurus
     per Siculas equitavit undas.

Post hoc secundis usque laboribus               45
Romana pubes crevit et impio
     vastata Poenorum tumultu
     fana deos habuere rectos;

dixitque tandem perfidus Hannibal:
'Cerui, luporum praeda rapacium,               50
     sectamur ultro, quos opimus
     fallere et effugere est triumphus.

Gens, quae cremato fortis ab Ilio
iactata Tuscis aequoribus sacra
     natosque maturosque patres               55
     pertulit Ausonias ad urbes,

duris ut ilex tonsa bipennibus
nigrae feraci frondis in Algido,
     per damna, per caedes ab ipso
     ducit opes animumque ferro.               60

Non hydra secto corpore firmior
vinci dolentem crevit in Herculem,
     monstrumue submisere Colchi
     maius Echioniaeve Thebae.

Merses profundo, pulchrior evenit;               65
luctere, multa proruet integrum
     cum laude victorem geretque
     proelia coniugibus loquenda.

Carthagini iam non ego nuntios
mittam superbos; occidit, occidit               70
     spes omnis et fortuna nostri
     nominis Hasdrubale interempto.

Nil Claudiae non perficient manus,
quas et benigno numine Iuppiter
     defendit et curae sagaces               75
     expediunt per acuta belli'.

V

Divis orte bonis, optume Romulae
custos gentis, abes iam nimium diu;
maturum reditum pollicitus patrum
     sancto consilio redi.

Lucem redde tuae, dux bone, patriae;               5
instar veris enim voltus ubi tuus
adfulsit populo, gratior it dies
     et soles melius nitent.

Ut mater iuvenem, quem Notus invido
flatu Carpathii trans maris aequora               10
cunctantem spatio longius annuo
     dulci distinet a domo,

votis ominibusque et precibus vocat,
curvo nec faciem litore dimovet,
sic desideriis icta fedelibus               15
     quaerit patria Caesarem.

Tutus bos etenim rura perambulat,
nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
pacatum volitant per mare navitae,
     culpari metuit fides,               20

nullis polluitur casta domus stupris,
mos et lex maculosum edomuit nefas,
laudantur simili prole puerperae,
     culpam poena premit comes.

Quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen,               25
quis Germania quos horrida parturit
fetus incolumi Caesare? Quis ferae
     bellum curet Hiberiae?

Condit quisque diem collibus in suis
et vitem viduas ducit ad arbores;               30
hinc ad vina redit laetus et alteris
     te mensis adhibet deum;

te multa prece, te prosequitur mero
defuso pateris et Laribus tuum
miscet numen, uti Graecia Castoris               35
     et magni memor Herculis.

'Longas o utinam, dux bone, ferias
praestes Hesperiae!' dicimus integro
sicco mane die, dicimus uvidi,
     cum sol Oceano subest.               40

VI

Dive, quem proles Niobea magnae
vindicem linguae Tityosque raptor
sensit et Troiae prope victor altae
     Pthius Achilles,

ceteris maior, tibi miles impar,               5
filius quamvis Thetidis marinae
Dardanas turris quateret tremenda
     cuspide pugnax.

Ille mordaci velut icta ferro
pinus aut inpulsa cupressus Euro               10
procidit late posuitque collum in
     pulvere Teucro;

ille non inclusus equo Minervae
sacra mentito male feriatos
troas et laetam Priami choreis               15
     falletet aulam;

sed palam captis gravis, heu nefas, heu!
nescios fari pueros Achiuis
ureret flammis, etiam latentem
     matris in alvo,               20

ni tuis flexus Venerisque gratae
vocibus divom pater adnuisset
rebus Aeneae potiore ductos
     alite muros.

Doctor argutae fidicen Thaliae,               25
Phoebe, qui Xantho lavis amne crinis,
Dauniae defende decus Camenae,
     levis Agyieu.

Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem
carminis nomenque dedit poetae.               30
Virginum primae puerique claris
     patribus orti,

Deliae tutela deae, fugacis
lyncas et ceruos cohibentis arcu,
Lesbium servate pedem meique               35
     pollicis ictum,

rite Latonae puerum canentes,
rite crescentem face Noctilucam,
prosperam frugum celeremque pronos
     voluere mensis.               40

Nupta iam dices: 'Ego dis amicum,
saeculo festas referente luces,
reddidi carmen docilis modorum
     vatis Horati.'

VII

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis
     arboribus comae;
mutat terra vices et decrescentia ripas
     flumina praetereunt;
Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet               5
     ducere nuda chorus.
Inmortalia ne speres, monet annus et almum
     quae rapit hora diem.
Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas,
     interitura simul               10
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
     bruma recurrit iners.
Damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
     nos ubi decidimus
quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,               15
     puluis et umbra sumus.
Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
     tempora di superi?
Cuncta manus avidas fugient heredis, amico
     quae dederis animo.               20
Cum semel occideris et de te splendida Minos
     fecerit arbitria,
non, Torquate, genus, non te facundia, non te
     restituet pietas;
infernis neque enim tenebris Diana pudicum               25
     liberat Hippolytum,
nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
     vincula Pirithoo.

VIII

Donarem pateras grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus,
donarem tripodas, praemia fortium
Graiorum neque tu pessuma munerum
ferres, divite me scilicet artium               5
quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
hic saxo, liquidis ille coloribus
sollers nunc hominem ponere, nunc deum.
Sed non haec mihi vis, non tibi talium
res est aut animus deliciarum egens.               10
Gaudes carminibus; carmina possumus
donare et pretium dicere muneri.
Non incisa notis marmora publicis,
per quae spiritus et vita redit bonis
post mortem ducibus, non celeres fugae               15
reiectaeque retrorsum Hannibalis minae,
non incendia Carthaginis impiae
eius, qui domita nomen ab Africa
lucratus rediit, clarius indicant
laudes quam Calabrae Pierides, neque,               20
si chartae sileant quod bene feceris,
mercedem tuleris. Quid foret Iliae
Mauortisque puer, si taciturnitas
obstaret meritis invida Romuli?
Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum               25
virtus et favor et lingua potentium
vatum divitibus consecrat insulis.
Dignum laude virum Musa vetat mori,
caelo Musa beat. Sic Iovis interest
optatis epulis impiger Hercules,               30
clarum Tyndaridae sidus ab infimis
quassas eripiunt aequoribus rates,
ornatus viridi tempora pampino
Liber vota bonos ducit ad exitus.

IX

Ne forte credas interitura quae
longe sonantem natus ad Aufidum
     non ante volgatas per artis
     verba loquor socianda chordis:

non, si priores Maeonius tenet               5
sedes Homerus, Pindaricae latent
     Ceaeque et Alcaei minaces
     Stesichoriue graves Camenae;

nec siquid olim lusit Anacreon,
delevit aetas; spirat adhuc amor               10
     vivuntque commissi calores
     Aeoliae fidibus puellae.

Non sola comptos arsit adulteri.
crines et aurum uestibus inlitum
     mirata regalisque cultus               15
     et comites Helene Lacaena

primusve Teucer tela Cydonio
direxit arcu; non semel Ilios
     vexata; non pugnavit ingens
     Idomeneus Sthenelusue solus               20

dicenda Musis proelia; non ferox
Hector vel acer Deiphobus gravis
     excepit ictus pro pudicis
     coniugibus puerisque primus.

Vixere fortes ante Agamemnona               25
multi; sed omnes inlacrimabiles
     urgentur ignotique longa
     nocte, carent quia vate sacro.

Paulum sepultae distat inertiae
celata virtus. Non ego te meis               30
     chartis inornatum silebo
     totve tuos patiar labores

impune, Lolli, carpere lividas
obliviones. Est animus tibi
     rerumque prudens et secundis               35
     temporibus dubiisque rectus,

vindex avarae fraudis et abstinens
ducentis ad se cuncta pecuniae,
     consulque non unius anni,
     sed quotiens bonus atque fidus               40

iudex honestum praetulit utili,
reiecit alto dona nocentium
     voltu, per obstantis catervas
     explicuit sua victor arma.

Non possidentem multa vocaveris               45
recte beatum; rectius occupat
     nomen beati, qui deorum
     muneribus sapienter uti

duramque callet pauperiem pati
peiusque leto flagitium timet,               50
     non ille pro caris amicis
     aut patria timidus perire.

X

O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens,
insperata tuae cum veniet pluma superbiae
et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae,
nunc et qui color est puniceae flore prior rosae
mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam,               5
dices, heu, quotiens te speculo videris alterum:
'Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,
vel cur his animis incolumes non redeunt genae?'

XI

Est mihi nonum superantis annum
plenus Albani cadus, est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis,
     est hederae vis

multa, qua crinis religata fulges,               5
ridet argento domus, ara castis
vincta verbenis avet immolato
     spargier agno;

cuncta festinat manus, huc et illuc
cursitant mixtae pueris puellae,               10
sordidum flammae trepidant rotantes
     vertice fumum.

Ut tamen noris quibus advoceris
gaudiis, Idus tibi sunt agendae,
qui dies mensem Veneris marinae               15
     findit Aprilem,

iure sollemnis mihi sanctiorque
paene natali proprio, quod ex hac
luce Maecenas meus affluentis
     ordinat annos.               20

Telephum, quem tu petis, occupavit
non tuae sortis iuvenem puella
dives et lasciva tenetque grata
     compede vinctum.

Terret ambustus Phaethon avaras               25
spes et exemplum grave praebet ales
Pegasus terrenum equitem gravatus
     Bellerophontem,

semper ut te digna sequare et ultra
quam licet sperare nefas putando               30
disparem vites. Age iam, meorum
     finis amorum

(non enim posthac alia calebo
femina), condisce modos, amanda
voce quos reddas; minuentur atrae               35
     carmine curae.

XII

Iam veris comites, quae mare temperant,
impellunt animae lintea Thraciae,
iam nec prata rigent, nec fluvii strepunt
     hiberna nive turgidi.

Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,               5
infelix avis et Cecropiae domus
aeternum obprobrium, quod male barbaras
     regum est ulta libidines.

Dicunt in tenero gramine pinguium
custodes ovium carmina fistula               10
delectantque deum, cui pecus et nigri
     colles Arcadiae placent.

Adduxere sitim tempora, Vergili;
sed pressum Calibus ducere Liberum
si gestis, iuvenum nobilium cliens,               15
     nardo vina merebere.

Nardi parvus onyx eliciet cadum,
qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
spes donare novas largus amaraque
     curarum eluere efficax.               20

Ad quae si properas gaudia, cum tua
velox merce veni; non ego te meis
inmunem meditor tinguere poculis,
     plena dives ut in domo.

Verum pone moras et studium lucri,               25
nigrorumque memor, dum licet, ignium
misce stultitiam consiliis brevem:
     dulce est desipere in loco.

XIII

Audivere, Lyce, di mea vota, di
audivere, Lyce: fis anus, et tamen
     vis formosa videri
     ludisque et bibis impudens

et cantu tremulo pota Cupidinem               5
lentum sollicitas. Ille virentis et
     doctae psallere Chiae
     pulchris excubat in genis.

Importunus enim transvolat aridas
quercus et refugit te quia luridi               10
     dentes, te quia rugae
     turpant et capitis nives.

Nec Coae referunt iam tibi purpurae
nec cari lapides tempora, quae semel
     notis condita fastis               15
     inclusit volucris dies.

Quo fugit Venus, heu, quoue color, decens
quo motus? Quid habes illius, illius,
     quae spirabat amores,
     quae me surpuerat mihi,               20

felix post Cinaram notaque et artium
gratarum facies? Sed Cinarae brevis
     annos fata dederunt,
     servatura diu parem

cornicis vetulae temporibus Lycen,               25
possent ut iuvenes visere fervidi
     multo non sine risu
     dilapsam in cineres facem.

XIV

Quae cura patrum quaeve Quiritium
plenis honorum muneribus tuas,
     Auguste, virtutes in aevum
     per titulos memoresque fastus

aeternet, o qua sol habitabilis               5
inlustrat oras maxime principum?
     quem legis expertes Latinae
     Vindelici didicere nuper

quid Marte posses. Milite nam tuo
Drusus Genaunos, inplacidum genus,               10
     Breunosque velocis et arces
     Alpibus impositas tremendis

deiecit acer plus vice simplici.
Maior Neronum mox grave proelium
     commisit immanisque Raetos               15
     auspiciis pepulit secundis,

spectandus in certamine Martio,
devota morti pectora liberae
     quanti fatigaret ruinis,
     indomitas prope qualis undas               20

exercet Auster Pleiadum choro
scindente nubes, impiger hostium
     vexare turmas et frementem
     mittere equum medios per ignis.

Sic tauriformis volvitur Aufidus,               25
qui regna Dauni praefluit Apuli,
     cum saevit horrendamque cultis
     diluviem meditatur agris,

ut barbarorum Claudius agmina
ferrata vasto diruit impetu               30
     primosque et extremos metendo
     stravit humum sine clade victor,

te copias, te consilium et tuos
praebente divos. Nam tibi quo die
     portus Alexandrea supplex               35
     et vacuam patefecit aulam,

Fortuna lustro prospera tertio
belli secundos reddidit exitus
     laudemque et optatum peractis
     imperiis decus arrogavit.               40

Te Cantaber non ante domabilis
Medusque et Indus, te profugus Scythes
     miratur, o tutela praesens
     Italiae dominaeque Romae;

te fontium qui celat origines               45
Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,
     te beluosus qui remotis
     obstrepit Oceanus Britannis,

te non paventis funera Galliae
duraeque tellus audit Hiberiae,               50
     te caede gaudentes Sygambri
     compositis venerantur armis.

XV

Phoebus volentem proelia me loqui
victas et urbes increpuit lyra,
     ne parva Tyrrhenum per aequor
     vela darem. Tua, Caesar, aetas

fruges et agris rettulit uberes               5
et signa nostro restituit Iovi
     derepta Parthorum superbis
     postibus et vacuum duellis

Ianum Quirini clausit et ordinem
rectum evaganti frena licentiae               10
     iniecit emovitque culpas
     et veteres revocavit artes

per quas Latinum nomen et Italae
crevere vires famaque et imperi
     porrecta maiestas ad ortus               15
     solis ab Hesperio cubili.

Custode rerum Caesare non furor
civilis aut vis exiget otium,
     non ira, quae procudit enses
     et miseras inimicat urbes.               20

Non qui profundum Danuvium bibunt
edicta rumpent Iulia, non Getae,
     non Seres infidique Persae,
     non Tanain prope flumen orti.

Nosque et profestis lucibus et sacris               25
inter iocosi munera Liberi
     cum prole matronisque nostris
     rite deos prius adprecati,

virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis               30
     Troiamque et Anchisen et almae
     progeniem Veneris canemus.

CARMEN SAECVLARE

Phoebe silvarumque potens Diana,
lucidum caeli decus, o colendi
semper et culti, date quae precamur
     tempore sacro,

quo Sibyllini monuere versus               5
virgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
     dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
promis et celas aliusque et idem               10
nasceris, possis nihil urbe Roma
     visere maius.

Rite maturos aperire partus
lenis, Ilithyia, tuere matres,
sive tu Lucina probas vocari               15
     seu Genitalis:

diva, producas subolem patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis prolisque novae feraci
     lege marita,               20

certus undenos deciens per annos
orbis ut cantus referatque ludos
ter die claro totiensque grata
     nocte frequentis.

Vosque veraces cecinisse, Parcae,               25
quod semel dictum est stabilisque rerum
terminus servet, bona iam peractis
     iungite fata.

Fertilis frugum pecorisque Tellus
spicea donet Cererem corona;               30
nutriant fetus et aquae salubres
     et Iovis aurae.

Condito mitis placidusque telo
supplices audi pueros, Apollo;
siderum regina bicornis, audi,               35
     Luna, puellas.

Roma si vestrum est opus Iliaque
litus Etruscum tenuere turmae,
iussa pars mutare Lares et urbem
     sospite cursu,               40

cui per ardentem sine fraude Troiam
castus Aeneas patriae superstes
liberum munivit iter, daturus
     plura relictis:

di, probos mores docili iuventae,               45
di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
     et decus omne;

quaeque uos bobus veneratur albis
clarus Anchisae Venerisque sanguis,               50
impetret, bellante prior, iacentem
     lenis in hostem.

Iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis;
iam Scythae responsa petunt, superbi               55
     nuper et Indi;

iam Fides et Pax et Honor Pudorque
priscus et neglecta redire Virtus
audet apparetque beata pleno
     Copia cornu;               60

augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
qui salutari levat arte fessos
     corporis artus,

si Palatinas videt aequus arces,               65
remque Romanam Latiumque felix
alterum in lustrum meliusque semper
     prorogat aevum;

quaeque Aventinum tenet Algidumque,
quidecim Diana preces virorum               70
curat et votis puerorum amicas
     applicat auris.

Haec Iovem sentire deosque cunctos
spem bonam certamque domum reporto,
doctus et Phoebi chorus et Dianae               75
     dicere laudes.