Q. HORATI FLACCI CARMINVM LIBER SECVNDVS

I

Motum ex Metello consule ciuicum
bellique causas et uitia et modos
     ludumque Fortunae grauisque
     principum amicitias et arma

nondum expiatis uncta cruoribus,               5
periculosae plenum opus aleae,
     tractas et incedis per ignis
     suppositos cineri doloso.

Paulum seuerae Musa tragoediae
desit theatris; mox, ubi publicas               10
     res ordinaris, grande munus
     Cecropio repetes coturno,

insigne maestis praesidium reis
et consulenti, Pollio, curiae,
     cui laurus aeternos honores
     Delmatico peperit triumpho.               15

Iam nunc minaci murmure cornuum
perstringis auris, iam litui strepunt,
     iam fulgor armorum fugacis
     terret equos equitumque uoltus.               20

Audire magnos iam uideor duces
non indecoro puluere sordidos
     et cuncta terrarum subacta
     praeter atrocem animum Catonis.

Iuno et deorum quisquis amicior               25
Afris inulta cesserat impotens
     tellure, uictorum nepotes
     rettulit inferias Iugurthae.

Quis non Latino sanguine pinguior
campus sepulcris impia proelia               30
     testatur auditumque Medis
     Hesperiae sonitum ruinae?

Qui gurges aut quae flumina lugubris
ignara belli? Quod mare Dauniae
     non decolorauere caedes?
     Quae caret ora cruore nostro?               35

Sed ne relictis, Musa procax, iocis
Ceae retractes munera Neniae,
     mecum Dionaeo sub antro
     quaere modos leuiore plectro.               40

II

Nullus argento color est auaris
abdito terris, inimice lamnae
Crispe Sallusti, nisi temperato
     splendeat usu.

Viuet extento Proculeius aeuo,               5
notus in fratres animi paterni;
illum aget pinna metuente solui
     Fama superstes.

Latius regnes auidum domando
spiritum quam si Libyam remotis               10
Gadibus iungas et uterque Poenus
     seruiat uni.

Crescit indulgens sibi dirus hydrops
nec sitim pellit, nisi causa morbi
fugerit uenis et aquosus albo               15
     corpore languor.

Redditum Cyri solio Prahaten
dissidens plebi numero beatorum
eximit Virtus populumque falsis
     dedocet uti               20

uocibus, regnum et diadema tutum
deferens uni propriamque laurum
quisquis ingentis oculo inretorto
     spectat aceruos.

III

Aequam memento rebus in arduis
seruare mentem, non secus in bonis
     ab insolenti temperatam
     laetitia, moriture Delli,

seu maestus omni tempore uixeris               5
seu te in remoto gramine per dies
     festos reclinatum bearis
     interiore nota Falerni.

Quo pinus ingens albaque populus
umbram hospitalem consociare amant               10
     ramis? Quid obliquo laborat
     lympha fugax trepidare riuo?

Huc uina et unguenta et nimium breuis
flores amoenae ferre iube rosae,
     dum res et aetas et Sororum
     fila trium patiuntur atra.               15

Cedes coemptis saltibus et domo
uillaque, flauus quam Tiberis lauit,
     cedes, et exstructis in altum
     diuitiis potietur heres.               20

Diuesne prisco natus ab Inacho
nil interest an pauper et infima
     de gente sub diuo moreris,
     uictima nil miserantis Orci;

omnes eodem cogimur, omnium               25
uersatur urna serius ocius
     sors exitura et nos in aeternum
     exilium impositura cumbae.

IV

Ne sit ancillae tibi amor pudori,
Xanthia Phoceu: prius insolentem
serua Briseis niueo colore
     mouit Anchillem;

mouit Aiacem Telamone natum               5
forma captiuae dominum Tecmessae;
arsit Atrides medio in triumpho
     uirgine rapta,

barbarae postquam cecidere turmae
Thessalo uictore et ademptus Hector               10
tradidit fessis leuiora tolli
     Pergama Grais.

Nescias an te generum beati
Phyllidis flauae decorent parentes;
regium certe genus et penatis               15
     maeret iniquos.

Crede non illam tibi de scelesta
plebe delectam, neque sic fidelem,
sic lucro auersam potuisse nasci
     matre pudenda.               20

Bracchia et uoltum teretisque suras
integer laudo: fuge suspicari
cuius octauum trepidauit aetas
     claudere lustrum.

V

Nondum subacta ferre iugum ualet
ceruice, nondum munia comparis
     aequare nec tauri ruentis
     in uenerem tolerare pondus.

Circa uirentis est animus tuae               5
campos iuuencae, nunc fluuiis grauem
     solantis aestum, nunc in udo
     ludere cum uitulis salicto

praegestientis. Tolle cupidinem
immitis uuae: iam tibi liuidos               10
     distinguet autumnus racemos
     purpureo uarius colore;

iam te sequetur; currit enim ferox
aetas et illi quos tibi dempserit
     adponet annos; iam proterua
     fronte petet Lalage maritum,               15

dilecta, quantum non Pholoe fugax,
non Chloris albo sic umero nitens
     ut pura nocturno renidet
     luna mari Cnidiusue Gyges,               20

quem si puellarum insereres choro,
mire sagacis falleret hospites
     discrimen obscurum solutis
     crinibus ambiguoque uoltu.

VI

Septimi, Gadis aditure mecum et
Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et
barbaras Syrtis, ubi Maura semper
     aestuat unda,

Tibur Argeo positum colono               5
sit meae sedes utinam senectae,
sit modus lasso maris et uiarum
     militiaeque.

Vnde si Parcae prohibent iniquae,
dulce pellitis ouibus Galaesi               10
flumen et regnata petam Laconi
     rura Phalantho.

Ille terrarum mihi praeter omnis
angulus ridet, ubi non Hymetto
mella decedunt uiridique certat               15
     baca Venafro,

uer ubi longum tepidasque praebet
Iuppiter brumas et amicus Aulon
fertili Baccho minimum Falernis
     inuidet uuis.               20

Ille te mecum locus et beatae
postulant arces; ibi tu calentem
debita sparges lacrima fauillam
     uatis amici.

VII

O saepe mecum tempus in ultimum
deducte Bruto militiae duce,
     quis te redonauit Quiritem
     dis patriis Italoque caelo,

Pompei, meorum prime sodalium,               5
cum quo morantem saepe diem mero
     fregi, coronatus nitentis
     malobathro Syrio capillos?

Tecum Philippos et celerem fugam
sensi relicta non bene parmula,               10
     cum fracta uirtus et minaces
     turpe solum tetigere mento;

sed me per hostis Mercurius celer
denso pauentem sustulit aere,
     te rursus in bellum resorbens               15
     unda fretis tulit aestuosis.

Ergo obligatam redde Ioui dapem
longaque fessum militia latus
     depone sub lauru mea, nec
     parce cadis tibi destinatis.               20

Obliuioso leuia Massico
ciboria exple, funde capacibus
     unguenta de conchis. Quis udo
     deproperare apio coronas

curatue myrto? Quem Venus arbitrum               25
dicet bibendi? Non ego sanius
     bacchabor Edonis: recepto
     dulce mihi furere est amico.

VIII

Vlla si iuris tibi peierati
poena, Barine, nocuisset umquam,
dente si nigro fieres uel uno
     turpior ungui,

crederem; sed tu simul obligasti               5
perfidum uotis caput, enitescis
pulchrior multo iuuenumque prodis
     publica cura.

Expedit matris cineres opertos
fallere et toto taciturna noctis               10
signa cum caelo gelidaque diuos
     morte carentis.

Ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident
simplices Nymphae, ferus et Cupido
semper ardentis acuens sagittas               15
     cote cruenta.

Adde quod pubes tibi crescit omnis,
seruitus crescit noua nec priores
impiae tectum dominae relinquont
     saepe minati.               20

Te suis matres metuunt iuuencis,
te senes parci miseraeque nuper
uirgines nuptae, tua ne retardet
     aura maritos.

IX

Non semper imbres nubibus hispidos
manant in agros aut mare Caspium
     uexant inaequales procellae
     usque, nec Armeniis in oris,

amice Valgi, stat glacies iners                5
mensis per omnis aut Aquilonibus
     querqueta Gargani laborant
     et foliis uiduantur orni:

tu semper urges flebilibus modis
Mysten ademptum, nec tibi Vespero               10
     surgente decedunt amores
     nec rapidum fugiente solem.

At non ter aeuo functus amabilem
plorauit omnis Antilochum senex
     annos nec inpubem parentes               15
     Troilon aut Phrygiae sorores

fleuere semper. Desine mollium
tandem querellarum et potius noua
     cantemus Augusti tropaea
     Caesaris et rigidum Niphaten               20

Medumque flumen gentibus additum
uictis minores uoluere uertices
     intraque praescriptum Gelonos
     exiguis equitare campis.

X

Rectius uiues, Licini, neque altum
semper urgendo neque, dum procellas
cautus horrescis, nimium premendo
     litus iniquom.

Auream quisquis mediocritatem               5
diligit, tutus caret obsoleti
sordibus tecti, caret inuidenda
     sobrius aula.

Saepius uentis agitatur ingens
pinus et celsae grauiore casu               10
decidunt turres feriuntque summos
     fulgura montis.

Sperat infestis, metuit secundis
alteram sortem bene praeparatum
pectus. Informis hiemes reducit               15
     Iuppiter, idem

summouet. Non, si male nunc, et olim
sic erit: quondam cithara tacentem
suscitat Musam neque semper arcum
     tendit Apollo.               20

Rebus angustis animosus atque
fortis appare; sapienter idem
contrahes uento nimium secundo
     turgida uela.

XI

Quid bellicosus Cantaber et Scythes,
Hirpine Quincti, cogitet Hadria
     diuisus obiecto, remittas
     quaerere nec trepides in usum

poscentis aeui pauca: fugit retro               5
leuis iuuentas et decor, arida
     pellente lasciuos amores
     canitie facilemque somnum.

Non semper idem floribus est honor
uernis neque uno luna rubens nitet               10
     uoltu: quid aeternis minorem
     consiliis animum fatigas?

Cur non sub alta uel platano uel hac
pinu iacentes sic temere et rosa
     canos odorati capillos,               15
     dum licet, Assyriaque nardo

potamus uncti? dissipat Euhius
curas edacis. Quis puer ocius
     restinguet ardentis Falerni
     pocula praetereunte lympha?               20

Quis deuium scortum eliciet domo
Lyden? Eburna dic, age, cum lyra
     maturet, in comptum Lacaenae
     more comas religata nodum.

XII

Nolis longa ferae bella Numantiae,
nec durum Hannibalem nec Siculum mare
Poeno purpureum sanguine mollibus
     aptari citharae modis,

nec saeuos Lapithas et nimium mero               5
Hylaeum domitosque Herculea manu
Telluris iuuenes, unde periculum
     fulgens contremuit domus

Saturni ueteris; tuque pedestribus
dices historiis proelia Caesaris,               10
Maecenas, melius ductaque per uias
     regum colla minacium.

Me dulcis dominae Musa Licymniae
cantus, me uoluit dicere lucidum
fulgentis oculos et bene mutuis               15
     fidum pectus amoribus;

quam nec ferre pedem dedecuit choris
nec certare ioco nec dare bracchia
ludentem nitidis uirginibus sacro
     Dianae celebris die.               20

Num tu quae tenuit diues Achaemenes
aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
permutare uelis crine Licymniae,
     plenas aut Arabum domos

cum flagrantia detorquet ad oscula               25
ceruicem aut facili saeuitia negat
quae poscente magis gaudeat eripi,
     interdum rapere occupet?

XIII

Ille et nefasto te posuit die,
quicumque primum, et sacrilega manu
     produxit, arbos, in nepotum
     perniciem obprobriumque pagi;

illum et parentis crediderim sui               5
fregisse ceruicem et penetralia
     sparsisse nocturno cruore
     hospitis, ille uenena Colcha

et quidquid usquam concipitur nefas
tractauit, agro qui statuit meo               10
     te, triste lignum, te, caducum
     in domini caput inmerentis.

Quid quisque uitet, nunquam homini satis
cautum est in horas: nauita Bosphorum
     Poenus perhorrescit neque ultra               15
     caeca timet aliunde fata,

miles sagittas et celerem fugam
Parthi, catenas Parthus et Italum
     robur; sed inprouisa leti
     uis rapuit rapietque gentis.               20

Quam paene furuae regna Proserpinae
et iudicantem uidimus Aeacum
     sedesque discriptas piorum et
     Aeoliis fidibus querentem

Sappho puellis de popularibus               25
et te sonantem plenius aureo,
     Alcaee, plectro dura nauis,
     dura fugae mala, dura belli.

Vtrumque sacro digna silentio
mirantur umbrae dicere, sed magis               30
     pugnas et exactos tyrannos
     densum umeris bibit aure uolgus.

Quid mirum, ubi illis carminibus stupens
demittit atras belua centiceps
     auris et intorti capillis               35
     Eumenidum recreantur angues?

Quin et Prometheus et Pelopis parens
dulci laborum decipitur sono
     nec curat Orion leones
     aut timidos agitare lyncas.               40

XIV

Eheu fugaces, Postume, Postume,
labuntur anni nec pietas moram
     rugis et instanti senectae
     adferet indomitaeque morti,

non, si trecenis quotquot eunt dies,               5
amice, places inlacrimabilem
     Plutona tauris, qui ter amplum
     Geryonen Tityonque tristi

compescit unda, scilicet omnibus
quicumque terrae munere uescimur               10
     enauiganda, siue reges
     siue inopes erimus coloni.

Frustra cruento Marte carebimus
fractisque rauci fluctibus Hadriae,
     frustra per autumnos nocentem               15
     corporibus metuemus Austrum:

uisendus ater flumine languido
Cocytos errans et Danai genus
     infame damnatusque longi
     Sisyphus Aeolides laboris.               20

Linquenda tellus et domus et placens
uxor, neque harum quas colis arborum
     te praeter inuisas cupressos
     ulla breuem dominum sequetur;

absumet heres Caecuba dignior               25
seruata centum clauibus et mero
     tinguet pauimentum superbo,
     pontificum potiore cenis.

XV

Iam pauca aratro iugera regiae
moles relinquent, undique latius
     extenta uisentur Lucrino
     stagna lacu platanusque caelebs

euincet ulmos; tum uiolaria et               5
myrtus et omnis copia narium
     spargent oliuetis odorem
     fertilibus domino priori;

tum spissa ramis laurea feruidos
excludet ictus. Non ita Romuli               10
     praescriptum et intonsi Catonis
     auspiciis ueterumque norma.

Priuatus illis census erat breuis,
commune magnum; nulla decempedis
     metata priuatis opacam               15
     porticus excipiebat Arcton,

nec fortuitum spernere caespitem
leges sinebant, oppida publico
     sumptu iubentes et deorum
     templa nouo decorare saxo.               20

XVI

Otium diuos rogat in patenti
prensus Aegaeo, simul atra nubes
condidit lunam neque certa fulgent
     sidera nautis;

otium bello furiosa Thrace,               5
otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura
     uenale neque auro.

Non enim gazae neque consularis
summouet lictor miseros tumultus               10
mentis et curas laqueata circum
     tecta uolantis.

Viuitur paruo bene, cui paternum
splendet in mensa tenui salinum
nec leuis somnos timor aut cupido               15
     sordidus aufert.

Quid breui fortes iaculamur aeuo
multa? Quid terras alio calentis
sole mutamus? Patriae quis exul
     se quoque fugit?               20

Scandit aeratas uitiosa nauis
cura nec turmas equitum relinquit,
ocior ceruis et agente nimbos
     ocior Euro.

Laetus in praesens animus quod ultra est               25
oderit curare et amara lento
temperet risu: nihil est ab omni
     parte beatum.

Abstulit clarum cita mors Achillem,
longa Tithonum minuit senectus,               30
et mihi forsan, tibi quod negarit,
     porriget hora.

Te greges centum Siculaeque circum
mugiunt uaccae, tibi tollit hinnitum
apta quadrigis equa, te bis Afro               35
     murice tinctae

uestiunt lanae; mihi parua rura et
spiritum Graiae tenuem Camenae
Parca non mendax dedit et malignum
     spernere uolgus.               40

XVII

Cur me querellis exanimas tuis?
Nec dis amicum est nec mihi te prius
     obire, Maecenas, mearum
     grande decus columenque rerum.

A! te meae si partem animae rapit               5
maturior uis, quid moror altera,
     nec carus aeque nec superstes
     integer? Ille dies utramque

ducet ruinam. Non ego perfidum
dixi sacramentum: ibimus, ibimus,               10
     utcumque praecedes, supremum
     carpere iter comites parati.

Me nec Chimaerae spiritus igneae
nec, si resurgat centimanus gigas,
     diuellet umquam: sic potenti               15
     Iustitiae placitumque Parcis.

Seu Libra seu me Scorpios aspicit
formidolosus, pars uiolentior
     natalis horae, seu tyrannus
     Hesperiae Capricornus undae,               20

utrumque nostrum incredibili modo
consentit astrum; te Iouis impio
     tutela Saturno refulgens
     eripuit uolucrisque Fati

tardauit alas, cum populus frequens               25
laetum theatris ter crepuit sonum;
     me truncus inlapsus cerebro
     sustulerat, nisi Faunus ictum

dextra leuasset, Mercurialium
custos uirorum. Reddere uictimas               30
     aedemque uotiuam memento;
     nos humilem feriemus agnam.

XVIII

     Non ebur neque aureum
mea renidet in domo lacunar;
     non trabes Hymettiae
premunt columnas ultima recisas
     Africa, neque Attali               5
ignotus heres regiam occupaui,
     nec Laconicas mihi
trahunt honestae purpuras clientae.
     At fides et ingeni
benigna uena est pauperemque diues               10
     me petit; nihil supra
deos lacesso nec potentem amicum
     largiora flagito,
satis beatus unicis Sabinis.
     Truditur dies die               15
nouaeque pergunt interire lunae;
     tu secanda marmora
locas sub ipsum funus et sepulcri
     inmemor struis domos
marisque Bais obstrepentis urges               20
     summouere litora,
parum locuples continente ripa.
     Quid quod usque proximos
reuellis agri terminos et ultra
     limites clientium               25
salis auarus? Pellitur paternos
     in sinu ferens deos
et uxor et uir sordidosque natos.
     Nulla certior tamen
rapacis Orci fine destinata               30
     aula diuitem manet
erum. Quid ultra tendis? Aequa tellus
     pauperi recluditur
regumque pueris, nec satelles Orci
     callidum Promethea               35
reuexit auro captus. Hic superbum
     Tantalum atque Tantali
genus coercet, hic leuare functum
     pauperem laboribus
uocatus atque non uocatus audit.               40

XIX

Bacchum in remotis carmina rupibus
uidi docentem, credite posteri,
     Nymphasque discentis et auris
     capripedum Satyrorum acutas.

Euhoe, recenti mens trepidat metu               5
plenoque Bacchi pectore turbidum
     laetatur. Euhoe, parce Liber,
     parce, graui metuende thyrso.

Fas peruicacis est mihi Thyiadas
uinique fontem lactis et uberes               10
     cantare riuos atque truncis
     lapsa cauis iterare mella;

fas et beatae coniugis additum
stellis honorem tectaque Penthei
     disiecta non leni ruina,               15
     Thracis et exitium Lycurgi.

Tu flectis amnes, tu mare barbarum,
tu separatis uuidus in iugis
     nodo coerces uiperino
     Bistonidum sine fraude crinis.               20

Tu, cum parentis regna per arduum
cohors Gigantum scanderet inpia,
     Rhoetum retorsisti leonis
     unguibus horribilique mala;

quamquam, choreis aptior et iocis               25
ludoque dictus, non sat idoneus
     pugnae ferebaris; sed idem
     pacis eras mediusque belli.

Te uidit insons Cerberus aureo
cornu decorum leniter atterens               30
     caudam et recedentis trilingui
     ore pedes tetigitque crura.

XX

Non usitata nec tenui ferar
penna biformis per liquidum aethera
     uates neque in terris morabor
     longius inuidiaque maior

urbis relinquam. Non ego pauperum               5
sanguis parentum, non ego quem uocas,
     dilecte Maecenas, obibo
     nec Stygia cohibebor unda.

Iam iam residunt cruribus asperae
pelles et album mutor in alitem               10
     superne nascunturque leues
     per digitos umerosque plumae.

Iam Daedaleo ocior Icaro
uisam gementis litora Bosphori
     Syrtisque Gaetulas canorus               15
     ales Hyperboreosque campos.

Me Colchus et qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus et ultimi
     noscent Geloni, me peritus
     discet Hiber Rhodanique potor.               20

Absint inani funere neniae
luctusque turpes et querimoniae;
     conpesce clamorem ac sepulcri
     mitte superuacuos honores.