Q. HORATI FLACCI CARMINVM LIBER PRIMVS

I

Maecenas atauis edite regibus,
o et praesidium et dulce decus meum,
sunt quos curriculo puluerem Olympicum
collegisse iuuat metaque feruidis
euitata rotis palmaque nobilis               5
terrarum dominos euehit ad deos;
hunc, si mobilium turba Quiritium
certat tergeminis tollere honoribus;
illum, si proprio condidit horreo
quicquid de Libycis uerritur areis.               10
Gaudentem patrios findere sarculo
agros Attalicis condicionibus
numquam demoueas, ut trabe Cypria
Myrtoum pauidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum               15
mercator metuens otium et oppidi
laudat rura sui; mox reficit rates
quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec ueteris pocula Massici
nec partem solido demere de die               20
spernit, nunc uiridi membra sub arbuto
stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra iuuant et lituo tubae
permixtus sonitus bellaque matribus
detestata. Manet sub Ioue frigido               25
uenator tenerae coniugis inmemor,
seu uisa est catulis cerua fidelibus,
seu rupit teretis Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium
dis miscent superis, me gelidum nemus               30
Nympharumque leues cum Satyris chori
secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me lyricis uatibus inseres,               35
sublimi feriam sidera uertice.

II

Iam satis terris niuis atque dirae
grandinis misit Pater et rubente
dextera sacras iaculatus arces
     terruit Vrbem,

terruit gentis, graue ne rediret               5
saeculum Pyrrhae noua monstra questae,
omne cum Proteus pecus egit altos
     uisere montis,

piscium et summa genus haesit ulmo,
nota quae sedes fuerat columbis,               10
et superiecto pauidae natarunt
      aequore dammae.

Vidimus flauom Tiberim retortis
litore Etrusco uiolenter undis
ire deiectum monumenta regis               15
     templaque Vestae,

Iliae dum se nimium querenti
iactat ultorem, uagus et sinistra
labitur ripa Ioue non probante
     uxorius amnis.                                       20

Audiet ciuis acuisse ferrum,
quo graues Persae melius perirent,
audiet pugnas uitio parentum
     rara iuuentus.

Quem uocet diuum populus ruentis               25
imperi rebus? Prece qua fatigent
uirgines sanctae minus audientem
     carmina Vestam?

Cui dabit partis scelus expiandi
Iuppiter? Tandem uenias precamur,               30
nube candentis umeros amictus,
     augur Apollo,

siue tu mauis, Erycina ridens,
quam Iocus circumuolat et Cupido,
siue neglectum genus et nepotes               35
     respicis, auctor,

heu nimis longo satiate ludo,
quem iuuat clamor galeaeque leues,
acer et Mauri peditis cruentum
      uoltus in hostem,                                       40

siue mutata iuuenem figura
ales in terris imitaris, almae
filius Maiae, patiens uocari
     Caesaris ultor.

Serus in caelum redeas diuque               45
laetus intersis populo Quirini,
neue te nostris vitiis iniquum
     ocior aura

tollat; hic magnos potius triumphos,
hic ames dici pater atque princeps,               50
neu sinas Medos equitare inultos
     te duce, Caesar.

III

     Sic te diua potens Cypri,
sic fratres Helenae, lucida sidera,
     uentorumque regat pater
obstrictis aliis praeter Iapyga,
      nauis, quae tibi creditum               5
debes Vergilium; finibus Atticis
     reddas incolumem precor
et serues animae dimidium meae.
     Illi robur et aes triplex
circa pectus erat, qui fragilem truci               10
     commisit pelago ratem
primus, nec timuit praecipitem Africum
     decertantem Aquilonibus
nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,
      quo non arbiter Hadriae               15
maior, tollere seu ponere uolt freta.
     Quem mortis timuit gradum
qui siccis oculis monstra natantia,
     qui uidit mare turbidum et
infamis scopulos Acroceraunia?               20
     Nequicquam deus abscidit
prudens Oceano dissociabili
     terras, si tamen impiae
non tangenda rates transiliunt uada.
      Audax omnia perpeti               25
gens humana ruit per uetitum nefas;
     audax Iapeti genus
ignem fraude mala gentibus intulit;
     post ignem aetheria domo
subductum macies et noua febrium               30
     terris incubuit cohors
semotique prius tarda necessitas
     leti corripuit gradum.
Expertus uacuum Daedalus aera
      pennis non homini datis;               35
perrupit Acheronta Herculeus labor.
     Nil mortalibus ardui est;
caelum ipsum petimus stultitia neque
     per nostrum patimur scelus
iracunda Iouem ponere fulmina.               40

IV

Soluitur acris hiems grata uice ueris et Fauoni
     trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
     nec prata canis albicant pruinis.
Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna               5
     iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
alterno terram quatiunt pede, dum grauis Cyclopum
     Volcanus ardens uisit officinas.
Nunc decet aut uiridi nitidum caput impedire myrto
      aut flore, terrae quem ferunt solutae;               10
nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
     seu poscat agna siue malit haedo.
Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
     regumque turris. O beate Sesti,
uitae summa breuis spem nos uetat inchoare longam.               15
     Iam te premet nox fabulaeque Manes
et domus exilis Plutonia, quo simul mearis,
     nec regna uini sortiere talis
nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuuentus
      nunc omnis et mox uirgines tepebunt.               20

V

Quis multa gracilis te puer in rosa
perfusus liquidis urget odoribus
     grato, Pyrrha, sub antro?
     cui flauam religas comam,

simplex munditiis? Heu quotiens fidem               5
mutatosque deos flebit et aspera
     nigris aequora uentis
     emirabitur insolens,

qui nunc te fruitur credulus aurea,
qui semper uacuam, semper amabilem               10
     sperat, nescius aurae
     fallacis. Miseri, quibus

intemptata nites. Me tabula sacer
uotiua paries indicat uuida
      suspendisse potenti
     uestimenta maris deo.               15

VI

Scriberis Vario fortis et hostium
uictor, Maeonii carminis alite,
quam rem cumque ferox nauibus aut equis
     miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque haec dicere nec grauem               5
Pelidae stomachum cedere nescii,
nec cursus duplicis per mare Vlixei
     nec saeuam Pelopis domum

conamur, tenues grandia, dum pudor
inbellisque lyrae Musa potens uetat               10
laudes egregii Caesaris et tuas
     culpa deterere ingeni.

Quis Martem tunica tectum adamantina
digne scripserit aut puluere Troico
nigrum Merionen aut ope Palladis               15
     Tydiden superis parem?

Nos conuiuia, nos proelia uirginum
sectis in iuuenes unguibus acrium
cantamus, uacui siue quid urimur
      non praeter solitum leues.               20

VII

Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen
     aut Ephesum bimarisue Corinthi
moenia uel Baccho Thebas uel Apolline Delphos
     insignis aut Thessala Tempe;
sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem               5
     carmine perpetuo celebrare et
undique decerptam fronti praeponere oliuam;
     plurimus in Iunonis honorem
aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas:
      me nec tam patiens Lacedaemon               10
nec tam Larisae percussit campus opimae
     quam domus Albuneae resonantis
et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
     mobilibus pomaria riuis.
Albus ut obscuro deterget nubila caelo               15
     saepe Notus neque parturit imbris
perpetuo, sic tu sapiens finire memento
     tristitiam uitaeque labores
molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
      castra tenent seu densa tenebit               20
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
     cum fugeret, tamen uda Lyaeo
tempora populea fertur uinxisse corona,
     sic tristis affatus amicos:
'Quo nos cumque feret melior fortuna parente,               25
     ibimus, o socii comitesque.
Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:
     certus enim promisit Apollo
ambiguam tellure noua Salamina futuram.
      O fortes peioraque passi
mecum saepe uiri, nunc uino pellite curas;               30
     cras ingens iterabimus aequor.'

VIII

     Lydia, dic, per omnis
te deos oro, Sybarin cur properes amando
     perdere, cur apricum
oderit Campum, patiens pulueris atque solis,
      cur neque militaris               5
inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis
     temperet ora frenis.
Cur timet flauum Tiberim tangere? Cur oliuum
     sanguine uiperino
cautius uitat neque iam liuida gestat armis               10
     bracchia, saepe disco
saepe trans finem iaculo nobilis expedito?
     quid latet, ut marinae
filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troia
      funera, ne uirilis               15
cultus in caedem et Lycias proriperet cateruas?

IX

Vides ut alta stet niue candidum
Soracte nec iam sustineant onus
     siluae laborantes geluque
     flumina constiterint acuto?

Dissolue frigus ligna super foco               5
large reponens atque benignius
     deprome quadrimum Sabina,
     o Thaliarche, merum diota.

Permitte diuis cetera, qui simul
strauere uentos aequore feruido               10
     deproeliantis, nec cupressi
     nec ueteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, fuge quaerere, et
quem fors dierum cumque dabit, lucro
      adpone nec dulcis amores
     sperne, puer, neque tu choreas,               15

donec uirenti canities abest
morosa. Nunc et Campus et areae
     lenesque sub noctem susurri
      composita repetantur hora,

nunc et latentis proditor intumo               20
gratus puellae risus ab angulo
     pignusque dereptum lacertis
     aut digito male pertinaci.

X

Mercuri, facunde nepos Atlantis,
qui feros cultus hominum recentum
uoce formasti catus et decorae
     more palaestrae,

te canam, magni Iouis et deorum               5
nuntium curuaeque lyrae parentem,
callidum quicquid placuit iocoso
     condere furto.

Te, boues olim nisi reddidisses
per dolum amotas, puerum minaci               10
uoce dum terret, uiduus pharetra
     risit Apollo.

Quin et Atridas duce te superbos
Ilio diues Priamus relicto
Thessalosque ignis et iniqua Troiae               15
     castra fefellit.

Tu pias laetis animas reponis
sedibus uirgaque leuem coerces
aurea turbam, superis deorum
      gratus et imis.               20

XI

Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Vt melius quicquid erit pati!
Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare               5
Tyrrhenum, sapias, uina liques et spatio breui
spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit inuida
aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.

XII

Quem uirum aut heroa lyra uel acri
tibia sumis celebrare, Clio?
Quem deum? Cuius recinet iocosa
     nomen imago

aut in umbrosis Heliconis oris               5
aut super Pindo gelidoue in Haemo?
Vnde uocalem temere insecutae
     Orphea siluae

arte materna rapidos morantem
fluminum lapsus celerisque uentos,               10
blandum et auritas fidibus canoris
     ducere quercus.

Quid prius dicam solitis parentis
laudibus, qui res hominum ac deorum,
qui mare ac terras uariisque mundum               15
     temperat horis?

Vnde nil maius generatur ipso
nec uiget quicquam simile aut secundum;
proximos illi tamen occupabit
      Pallas honores.               20

Proeliis audax, neque te silebo,
Liber, et saeuis inimica uirgo
beluis, nec te, metuende certa
     Phoebe sagitta.

Dicam et Alciden puerosque Ledae,               25
hunc equis, illum superare pugnis
nobilem; quorum simul alba nautis
     stella refulsit,

defluit saxis agitatus umor,
concidunt uenti fugiuntque nubes               30
et minax, quod sic uoluere, ponto
     unda recumbit.

Romulum post hos prius an quietum
Pompili regnum memorem, an superbos
Tarquini fasces, dubito, an Catonis               35
     nobile letum.

Regulum et Scauros animaeque magnae
prodigum Paulum superante Poeno
gratus insigni referam Camena
      Fabriciumque.               40

Hunc et incomptis Curium capillis
utilem bello tulit et Camillum
saeua paupertas et auitus apto
     cum lare fundus.

Crescit occulto uelut arbor aeuo               45
fama Marcelli; micat inter omnis
Iulium sidus, uelut inter ignis
     luna minores.

Gentis humanae pater atque custos,
orte Saturno, tibi cura magni               50
Caesaris fatis data: tu secundo
     Caesare regnes.

Ille seu Parthos Latio imminentis
egerit iusto domitos triumpho
siue subiectos Orientis orae               55
     Seras et Indos,

te minor laetum reget aequus orbem:
tu graui curru quaties Olympum,
tu parum castis inimica mittes
      fulmina lucis.               60

XIII

     Cum tu, Lydia, Telephi
ceruicem roseam, cerea Telephi
     laudas bracchia, uae, meum
feruens difficili bile tumet iecur.
      Tunc nec mens mihi nec color
certa sede manet, umor et in genas               5
     furtim labitur, arguens
quam lentis penitus macerer ignibus.
     Vror, seu tibi candidos
turparunt umeros inmodicae mero               10
     rixae, siue puer furens
inpressit memorem dente labris notam.
     Non, si me satis audias,
speres perpetuum dulcia barbare
      laedentem oscula, quae Venus               15
quinta parte sui nectaris imbuit.
     Felices ter et amplius
quos inrupta tenet copula nec malis
     diuolsus querimoniis
suprema citius soluet amor die.               20

XIV

O nauis, referent in mare te noui
fluctus. O quid agis? Fortiter occupa
     portum. Nonne uides ut
     nudum remigio latus,

et malus celeri saucius Africo               5
antemnaque gemant ac sine funibus
     uix durare carinae
     possint imperiosius

aequor? Non tibi sunt integra lintea,
non di, quos iterum pressa uoces malo.               10
     Quamuis Pontica pinus,
     siluae filia nobilis,

iactes et genus et nomen inutile:
nil pictis timidus nauita puppibus
      fidit. Tu, nisi uentis               15
     debes ludibrium, caue.

Nuper sollicitum quae mihi taedium,
nunc desiderium curaque non leuis,
     interfusa nitentis
      uites aequora Cycladas.               20

XV

Pastor cum traheret per freta nauibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam,
ingrato celeris obruit otio
     uentos ut caneret fera

Nereus fata: 'Mala ducis aui domum               5
quam multo repetet Graecia milite,
coniurata tuas rumpere nuptias
     et regnum Priami uetus.

Heu, heu, quantus equis, quantus adest uiris
sudor! Quanta moues funera Dardanae               10
genti! Iam galeam Pallas et aegida
     currusque et rabiem parat.

Nequicquam Veneris praesidio ferox
pectes caesariem grataque feminis
inbelli cithara carmina diuides;               15
     nequicquam thalamo grauis

hastas et calami spicula Cnosii
uitabis strepitumque et celerem sequi
Aiacem: tamen, heu serus, adulteros
      crines puluere collines.

Non Laertiaden, exitium tuae               20
gentis, non Pylium Nestora respicis?
Vrgent inpauidi te Salaminius
     Teucer, te Sthenelus sciens

pugnae, siue opus est imperitare equis,               25
non auriga piger; Merionen quoque
nosces. Ecce furit te reperire atrox
     Tydides melior patre,

quem tu, ceruus uti uallis in altera
uisum parte lupum graminis inmemor,               30
sublimi fugies mollis anhelitu,
     non hoc pollicitus tuae.

Iracunda diem proferet Ilio
matronisque Phrygum classis Achillei;
post certas hiemes uret Achaicus               35
     ignis Iliacas domos.'

XVI

O matre pulchra filia pulchrior,
quem criminosis cumque uoles modum
     pones iambis, siue flamma
     siue mari libet Hadriano.

Non Dindymene, non adytis quatit               5
mentem sacerdotum incola Pythius,
     non Liber aeque, non acuta
     sic geminant Corybantes aera,

tristes ut irae, quas neque Noricus
deterret ensis nec mare naufragum               10
     nec saeuus ignis nec tremendo
     Iuppiter ipse ruens tumultu.

Fertur Prometheus addere principi
limo coactus particulam undique
      desectam et insani leonis
     uim stomacho apposuisse nostro.               15

Irae Thyesten exitio graui
strauere et altis urbibus ultimae
     stetere causae, cur perirent
      funditus inprimeretque muris               20

hostile aratrum exercitus insolens.
Conpesce mentem: me quoque pectoris
     temptauit in dulci iuuenta
     feruor et in celeres iambos

misit furentem. Nunc ego mitibus               25
mutare quaero tristia, dum mihi
     fias recantatis amica
     opprobriis animumque reddas.

XVII

Velox amoenum saepe Lucretilem
mutat Lycaeo Faunus et igneam
     defendit aestatem capellis
     usque meis pluuiosque uentos.

Inpune tutum per nemus arbutos               5
quaerunt latentis et thyma deuiae
     olentis uxores mariti
     nec uiridis metuunt colubras

nec Martialis haediliae lupos,
utcumque dulci, Tyndari, fistula               10
     ualles et Vsticae cubantis
     leuia personuere saxa.

Di me tuentur, dis pietas mea
et Musa cordi est. Hic tibi copia
      manabit ad plenum benigno
     ruris honorum opulenta cornu;               15

hic in reducta ualle Caniculae
uitabis aestus et fide Teia
     dices laborantis in uno
      Penelopen uitreamque Circen;               20

hic innocentis pocula Lesbii
duces sub umbra nec Semeleius
     cum Marte confundet Thyoneus
     proelia nec metues proteruum

suspecta Cyrum, ne male dispari               25
incontinentis iniciat manus
     et scindat haerentem coronam
     crinibus inmeritamque uestem.

XVIII

Nullam, Vare, sacra uite prius seueris arborem
circa mite solum Tiburis et moenia Catili;
siccis omnia nam dura deus proposuit neque
mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
Quis post uina grauem militiam aut pauperiem crepat?               5
Quis non te potius, Bacche pater, teque decens Venus?
Ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
debellata, monet Sithoniis non leuis Euhius,
cum fas atque nefas exiguo fine libidinum               10
discernunt auidi. Non ego te, candide Bassareu,
inuitum quatiam nec uariis obsita frondibus
sub diuum rapiam. Saeua tene cum Berecyntio
cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui
et tollens uacuum plus nimio gloria uerticem               15
arcanique fides prodiga, perlucidior uitro.

XIX

     Mater saeua Cupidinum
Thebanaeque iubet me Semelae puer
     et lasciua Licentia
finitis animum reddere amoribus.
      Vrit me Glycerae nitor               5
splendentis Pario marmore purius;
     urit grata proteruitas
et uoltus nimium lubricus aspici.
     In me tota ruens Venus
Cyprum deseruit, nec patitur Scythas               10
     aut uersis animosum equis
Parthum dicere nec quae nihil attinent.
     Hic uiuum mihi caespitem, hic
uerbenas, pueri, ponite turaque
      bimi cum patera meri:
mactata ueniet lenior hostia.               15

XX

Vile potabis modicis Sabinum
cantharis, Graeca quod ego ipse testa
conditum leui, datus in theatro
     cum tibi plausus,

care Maecenas eques, ut paterni               5
fluminis ripae simul et iocosa
redderet laudes tibi Vaticani
     montis imago.

Caecubum et prelo domitam Caleno
tu bibes uuam; mea nec Falernae               10
temperant uites neque Formiani
     pocula colles.

XXI

Dianam tenerae dicite uirgines,
intonsum, pueri, dicite Cynthium
     Latonamque supremo
     dilectam penitus Ioui;

uos laetam fluuiis et nemorum coma,               5
quaecumque aut gelido prominet Algido,
     nigris aut Erymanthi
     siluis aut uiridis Gragi;

uos Tempe totidem tollite laudibus
natalemque, mares, Delon Apollinis               10
     insignemque pharetra
     fraternaque umerum lyra.

Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
pestemque a populo et principe Caesare in
      Persas atque Britannos
     uestra motus aget prece.               15

XXII

Integer uitae scelerisque purus
non eget Mauris iaculis neque arcu
nec uenenatis grauida sagittis,
     Fusce, pharetra,

siue per Syrtis iter aestuosas               5
siue facturus per inhospitalem
Caucasum uel quae loca fabulosus
     lambit Hydaspes.

Namque me silua lupus in Sabina,
dum meam canto Lalagem et ultra               10
terminum curis uagor expeditis,
     fugit inermem,

quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis
nec Iubae tellus generat, leonum               15
     arida nutrix.

Pone me pigris ubi nulla campis
arbor aestiua recreatur aura,
quod latus mundi nebulae malusque
      Iuppiter urget;               20

pone sub curru nimium propinqui
solis in terra domibus negata:
dulce ridentem Lalagen amabo,
     dulce loquentem.

XXIII

Vitas inuleo me similis, Chloe,
quaerenti pauidam montibus auiis
     matrem non sine uano
     aurarum et siluae metu.

Nam seu mobilibus ueris inhorruit               5
aduentus folliis, seu uirides rubum
     dimouere lacertae,
     et corde et genibus tremit.

Atqui non ego te, tigris ut aspera
Gaetulusue leo, frangere persequor:               10
     tandem desine matrem
     tempestiua sequi uiro.

XXIV

Quis desiderio sit pudor aut modus
tam cari capitis? Praecipe lugubris
cantus, Melpomene, cui liquidam pater
     uocem cum cithara dedit.

Ergo Quintilium perpetuus sopor               5
urget? Cui Pudor et Iustitiae soror,
incorrupta Fides, nudaque Veritas
     quando ullum inueniet parem?

Multis ille bonis flebilis occidit,
nulli flebilior quam tibi, Vergili.               10
Tu frustra pius, heu, non ita creditum
     poscis Quintilium deos.

Quid si Threicio blandius Orpheo
auditam moderere arboribus fidem?
Num uanae redeat sanguis imagini,               15
     quam uirga semel horrida,

non lenis precibus fata recludere,
nigro compulerit Mercurius gregi?
durum: sed leuius fit patientia
      quicquid corrigere est nefas.               20

XXV

Parcius iunctas quatiunt fenestras
iactibus crebris iuuenes proterui
nec tibi somnos adimunt amatque
     ianua limen,

quae prius multum facilis mouebat               5
cardines. Audis minus et minus iam:
'Me tuo longas pereunte noctes,
     Lydia, dormis?'

Inuicem moechos anus arrogantis
flebis in solo leuis angiportu               10
Thracio bacchante magis sub
     interlunia uento,

cum tibi flagrans amor et libido,
quae solet matres furiare equorum,
saeuiet circa iecur ulcerosum               15
     non sine questu,

laeta quod pubes hedera uirenti
gaudeat pulla magis atque myrto,
aridas frondes hiemis sodali
      dedicet Euro.               20

XXVI

Musis amicus tristitiam et metus
tradam proteruis in mare Creticum
     portare uentis, quis sub Arcto
     rex gelidae metuatur orae,

quid Tiridaten terreat, unice               5
securus. O quae fontibus integris
     gaudes, apricos necte flores,
     necte meo Lamiae coronam,

Piplea dulcis. Nil sine te mei
prosunt honores; hunc fidibus nouis,               10
     hunc Lesbio sacrare plectro
     teque tuasque decet sorores.

XXVII

Natis in usum laetitiae scyphis
pugnare Thracum est; tollite barbarum
     morem uerecundumque Bacchum
     sanguineis prohibete rixis.

Vino et lucernis Medus acinaces               5
immane quantum discrepat; impium
     lenite clamorem, sodales,
     et cubito remanete presso.

Voltis seueri me quoque sumere
partem Falerni? Dicat Opuntiae               10
     frater Megyllae quo beatus
     uolnere, qua pereat sagitta.

Cessat uoluntas? Non alia bibam
mercede. Quae te cumque domat Venus
      non erubescendis adurit
     ignibus ingenuoque semper               15

amore peccas. Quicquid habes, age,
depone tutis auribus. A! miser,
     quanta laborabas Charybdi,
      digne puer meliore flamma.               20

Quae saga, quis te soluere Thessalis
magus uenenis, quis poterit deus?
     uix inligatum te triformi
     Pegasus expediet Chimaera.

XXVIII

Te maris et terrae numeroque carentis harenae
     mensorem cohibent, Archyta,
pulueris exigui prope latum parua Matinum
     munera nec quicquam tibi prodest
aerias temptasse domos animoque rotundum               5
     percurrisse polum morituro.
Occidit et Pelopis genitor, conuiua deorum,
     Tithonusque remotus in auras
et Iouis arcanis Minos admissus habentque
      Tartara Panthoiden iterum Orco               10
demissum, quamuis clipeo Troiana refixo
     tempora testatus nihil ultra
neruos atque cutem morti concesserat atrae,
     iudice te non sordidus auctor
naturae uerique. Sed omnis una manet nox               15
     et calcanda semel uia leti.
Dant alios Furiae toruo spectacula Marti,
     exitio est auidum mare nautis;
mixta senum ac iuuenum densentur funera, nullum
      saeua caput Proserpina fugit.               20
Me quoque deuexi rapidus comes Orionis
     Illyricis Notus obruit undis.
At tu, nauta, uagae ne parce malignus harenae
     ossibus et capiti inhumato
particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus               25
     fluctibus Hesperiis, Venusinae
plectantur siluae te sospite multaque merces,
     unde potest, tibi defluat aequo
ab Ioue Neptunoque sacri custode Tarenti.
      Neglegis inmeritis nocituram
postmodo te natis fraudem committere? Fors et               30
     debita iura uicesque superbae
te maneant ipsum: precibus non linquar inultis
     teque piacula nulla resoluent.
Quamquam festinas, non est mora longa; licebit               35
     iniecto ter puluere curras.

XXIX

Icci, beatis nunc Arabum inuides
gazis et acrem militiam paras
     non ante deuictis Sabaeae
     regibus horribilique Medo

nectis catenas? Quae tibi uirginum               5
sponso necato barbara seruiet?
     puer quis ex aula capillis
     ad cyathum statuetur unctis,

doctus sagittas tendere Sericas
arcu paterno? Quis neget arduis               10
     pronos relabi posse riuos
     montibus et Tiberim reuerti,

cum tu coemptos undique nobilis
libros Panaeti Socraticam et domum
      mutare loricis Hiberis,
     pollicitus meliora, tendis?               15

XXX

O Venus regina Cnidi Paphique,
sperne dilectam Cypron et uocantis
ture te multo Glycerae decoram
     transfer in aedem.

Feruidus tecum puer et solutis               5
Gratiae zonis properentque Nymphae
et parum comis sine te Iuuentas
     Mercuriusque.

XXXI

Quid dedicatum poscit Apollinem
uates? Quid orat, de patera nouum
     fundens liquorem? Non opimae
     Sardiniae segetes feraces,

non aestuosae grata Calabriae               5
armenta, non aurum aut ebur Indicum,
     non rura, quae Liris quieta
     mordet aqua taciturnus amnis.

Premant Calena falce quibus dedit
Fortuna uitem, diues et aureis               10
     mercator exsiccet culillis
     uina Syra reparata merce,

dis carus ipsis, quippe ter et quater
anno reuisens aequor Atlanticum
      inpune: me pascust oliuae,
     me cichorea leuesque maluae.               15

Frui paratis et ualido mihi,
Latoe, dones, at, precor, integra
     cum mente, nec turpem senectam
      degere nec cithara carentem.               20

XXXII

Poscimur. Si quid uacui sub umbra
lusimus tecum, quod et hunc in annum
uiuat et pluris, age, dic Latinum,
     barbite, carmen,

Lesbio primum modulate ciui,               5
qui, ferox bello, tamen inter arma,
siue iactatam religarat udo
     litore nauem,

Liberum et Musas Veneremque et illi
semper haerentem puerum canebat               10
et Lycum nigris oculis nigroque
     crine decorum.

O decus Phoebi et dapibus supremi
grata testudo Iouis, o laborum
dulce lenimen, mihi cumque salue               15
     rite uocanti.

XXXIII

Albi, ne doleas plus nimio memor
inmitis Glycerae neu miserabilis
descantes elegos, cur tibi iunior
     laesa praeniteat fide.

Insignem tenui fronte Lycorida               5
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
declinat Pholoen: sed prius Apulis
     iungentur capreae lupis

quam turpi Pholoe peccet adultero.
Sic uisum Veneri, cui placet imparis               10
formas atque animos sub iuga aenea
     saeuo mittere cum ioco.

Ipsum me melior cum peteret Venus,
grata detinuit compede Myrtale
libertina, fretis acrior Hadriae               15
     curuantis Calabros sinus.

XXXIV

Parcus deorum cultor et infrequens,
insanientis dum sapientiae
     consultus erro, nunc retrorsum
     uela dare atque iterare cursus

cogor relictos: namque Diespiter               5
igni corusco nubila diuidens
     plerumque, per purum tonantis
     egit equos uolucremque currum,

quo bruta tellus et uaga flumina,
quo Styx et inuisi horrida Taenari               10
     sedes Atlanteusque finis
     concutitur. Valet ima summis

mutare et insignem attenuat deus,
obscura promens; hinc apicem rapax
      Fortuna cum stridore acuto
     sustulit, hic posuisse gaudet.               15

XXXV

O diua, gratum quae regis Antium,
praesens uel imo tollere de gradu
     mortale corpus uel superbos
     uertere funeribus triumphos,

te pauper ambit sollicita prece               5
ruris colonus, te dominam aequoris
     quicumque Bythyna lacessit
     Carpathium pelagus carina.

Te Dacus asper, te profugi Scythae,
urbesque gentesque et Latium ferox               10
     regumque matres barbarorum et
     purpurei metuunt tyranni,

iniurioso ne pede proruas
stantem columnam, neu populus frequens
      ad arma cessantis, ad arma
     concitet imperiumque frangat.               15

Te semper anteit serua Necessitas,
clauos trabalis et cuneos manu
     gestans aena nec seuerus
      uncus abest liquidumque plumbum;               20

te Spes et albo rara Fides colit
uelata panno nec comitem abnegat,
     utcumque mutata potentis
     ueste domos inimica linquis;

at uolgus infidum et meretrix retro               25
periura cedit, diffugiunt cadis
     cum faece siccatis amici,
     ferre iugum pariter dolosi.

Serues iturum Caesarem in ultimos
orbis Britannos et iuuenum recens               30
     examen Eois timendum
     partibus Oceanoque rubro.

Heu heu, cicatricum et sceleris pudet
fratrumque. Quid nos dura refugimus
      aetas, quid intactum nefasti
     liquimus? Vnde manum iuuentus               35

metu deorum continuit? Quibus
pepercit aris? O utinam noua
     incude diffingas retusum in
      Massagetas Arabasque ferrum!               40

XXXVI

     Et ture et fidibus iuuat
placare et uituli sanguini debito
     custodes Numidae deos,
qui nunc Hesperia sospes ab ultima
      caris multa sodalibus,               5
nulli plura tamen diuidit oscula
     quam dulci Lamiae, memor
actae non alio rege puertiae
     mutataeque simul togae.
Cressa ne careat pulchra dies nota               10
     neu promptae modus amphorae
neu morem in Salium sit requies pedum
     neu multi Damalis meri
Bassum Threicia uincat amystide
      neu desint epulis rosae               15
neu uiuax apium neu breue lilium.
     Omnes in Damalin putres
deponent oculos nec Damalis nouo
     diuelletur adultero
lasciuis hederis ambitiosior.               20

XXXVII

Nunc est bibendum, nunc pede libero
pulsanda tellus, nunc Saliaribus
     ornare puluinar deorum
     tempus erat dapibus, sodales.

Antehac nefas depromere Caecubum               5
cellis auitis, dum Capitolio
     regina dementis ruinas
     funus et imperio parabat

contaminato cum grege turpium
morbo uirorum, quidlibet impotens               10
     sperare fortunaque dulci
     ebria. Sed minuit furorem

uix una sospes nauis ab ignibus,
mentemque lymphatam Mareotico
redegit in ueros timores               15
     Caesar, ab Italia uolantem

remis adurgens, accipiter uelut
mollis columbas aut leporem citus
     uenator in campis niualis
      Haemoniae, daret ut catenis               20

fatale monstrum. Quae generosius
perire quaerens nec muliebriter
     expauit ensem nec latentis
     classe cita reparauit oras,

ausa et iacentem uisere regiam               25
uoltu sereno, fortis et asperas
     tractare serpentes, ut atrum
     corpore conbiberet uenenum,

deliberata morte ferocior:
saeuis Liburnis scilicet inuidens               30
     priuata deduci superbo,
     non humilis mulier, triumpho.

XXXVIII

Persicos odi, puer, apparatus,
displicent nexae philyra coronae,
mitte sectari, rosa quo locorum
     sera moretur.

Simplici myrto nihil adlabores               5
sedulus, curo: neque te ministrum
dedecet myrtus neque me sub arta
     uite bibentem.