GESTA FRANCORUM
LIBER IX

[xxi] Curbaram princeps militiae soldani Persiae dum adhuc esset Corrozanum, quantocius Cassianus ammiralius Antiochiae legationem ei misit, quo sibi succurreret in tempore oportuno, quoniam gens fortissima Francorum eum impeditum grauiter obsidebat in Antiochia; et si adiutorium ei impenderet, urbem Antiochenam illi traderet, aut eum maximo munere ditaret; cumque iam habuisset maximum exercitum Turcorum, ex longo collectum tempore, et licentiam Christianos occidendi accepisset a Calipha illorum apostolico, ilico inchoauit iter longae uiae Antiochiae. Hierosolimitanus ammiralius in adiutorium cum suo exercitu uenit. Rex Damasci illuc uenit, cum maxima gente. Idem uero Curbaram congregauit innumeras gentes paganorum, uidelicet Turcos, Arabas, Saracenos, Publicanos, Azimitas, Curtos, Persas, Agulanos, et alias multas gentes innumerabiles. Et Agulani fuerunt numero tria milia; qui neque lanceas neque sagittas neque ulla arma timebant, quia omnes erant undique cooperti ferro et equi eorum, ipsique nolebant in bellum ferre arma nisi solummodo gladios.

Isti omnes uenerunt in obsidionem Antiochiae, ad dispergendum Francorum collegium. Et cum appropinquassent urbi, uenit obuiam illis Sensadolus filius Cassiani ammiralii Antiochiae, et continuo cucurrit ad Curbaram lacrimabiliter rogans eum et dicens: "Inuictissime princeps te supplex precor, quatinus modo mihi succurras, quoniam Franci undique obsident me in Antiocheno oppido, urbemque in suo tenent imperio; nosque alienare a regione Romaniae siue Syriae, adhuc autem et Corrozani, cupiunt. Omnia patrauere quae uoluerunt, patrem occidere meum, nichil aliud superest nisi ut me et te et omnes alios ex genere nostro interficiant. Ego namque iamdudum tuum exspecto auxilium, ut mihi succurras in hoc periculo." Cui ait ille: "Si uis ut ex toto corde in tuo sim proficuo, tibique fideliter in hoc succurram periculo, illud oppidum in meam trade manum; et tunc uidebis qualiter in tuo ero proficuo, idque faciam custodire meos homines." Ait illi Sensadolus: "Si potes omnes Francos occidere, michique capita eorum tradere, tibi dabo oppidum tibique faciam hominium, et in tua fidelitate custodiam illud oppidum." Cui Curbaram: "Non ita" inquit "erit; sed continuo in meam manum committe castrum." Tandem uolens siue nolens commisit illi castrum.

Tertia uero die postquam intrauimus ciuitatem, eorum precursores ante urbem precurrerunt. Exercitus autem illorum ad pontem Farreum castrametatus est; et expugauerunt turrim, et occiderunt omnes quos illic inuenerunt; et nemo euasit uiuus nisi dominus illorum quem inuenimus ligatum in uinculis ferreis, facto maiore bello. Crastina uero die moto exercitu paganorum appropinquauerunt urbi, et castrametati sunt inter duo flumina, steteruntque ibi per duos dies. Recepto itaque castro, Curbaram conuocauit unum ammiralium ex suis, quem sciebat ueracem, mitem et pacificum, et ait ulli: "Volo ut intres in fidelitatem meam custodire hoc castrum, quoniam ex longissimo tempore scio te fidelissimum, ideoque precor te ut summa cautela hoc serues oppidum." Cui ait ammiralius: "Tibi unquam de tali nollem obedire officio. Sed tamen hoc faciam, illo tenore, ut si Franci eiecerint uos de mortali prelio et uicerint, eis continuo tradam hoc castrum." Dixitque illi Curbaram: "Tam honestum et prudentem te cognosco, ut omne quicquid boni uis agere ego consentiam."

Reuersus est itaque Curbaram ad suum exercitum; et protinus Turci deludentes Francorum collegium, detulerunt ante conspectum Curbaram quemdam uilissimum ensem rubigine tectum, et deterrimum arcum ligneum, et lanceam nimis inutilem, quae abstulerant nuper pauperibus peregrinis; dixeruntque: "Ecce arma, quae attulerunt Franci obuiam nobis ad pugnam." Tunc Curbaram coepit surridere, palam dicens omnibus: "Haec sunt arma bellica et nitida, quae attulerunt Christiani super nos in Asiam, quibus putant nos et confidunt expellere ultra confinia Corrozanae, et delere omnia nostra ultra Amazonia flumina; qui propulerunt omnes parentes nostros a Romania, et Antiochia urbe regia quae est honorabile caput totius Syriae?" Mox conuocauit suum notarium, et ait: "Scribe cito plures cartas quae in Corrozania sint legendae; uidelicet Caliphae nostro apostolico, ac nostri regi domino Soldano militi fortissimo, atque omnibus prudentissimis Corrozanae militibus, salus et immensus honor. Satis sint leti et gauisi iocunda concordia, et satisfaciant uentribus, imperent et sermocinent per uniuersam regionem illam, ut omnino dent sese ad petulantiam et luxuriam, multosque filios patrare congaudeant, qui contra Christianos fortiter pugnare preualeant; et libenter suscipiant haec tria arma, quae olim abstulimus a Francorum turma, et discant modo quae arma attulerunt super nos gens Francigena. Adhuc quoque sciant omnes, quoniam ego cunctos Francos intus in Antiochia conclusos habeo, et castrum in mea libera teneo uoluntate, illi uero deorsum sunt in ciuitate. Habeo etiam omnes illos iam in mea manu, eosque faciam aut capitalem subire sententiam, aut deduci in Corrozanam in captiuitatem nimiam, eo quod minantur nos suis armis propulsare et expellere ab omnibus finibus nostris; ceu eiecerunt omnes parentes nostros a Romania siue Syria. Amodo iuro uobis per Machomet et per omnia deorum nomina, quoniam ante uestram non ero rediturus presentiam, donec regalem urbem Antiochiam et omnem Suriam siue Romaniam atque Bulgariam usque in Apuliam adquisiero mea forti dextera, ad deorum honorem et uestrum, et omnium qui sunt ex genere Turcorum." Sic fecit finem dictis.

[xxii] Mater uero eiusdem Curbaram quae erat in Aleph ciuitate, denuo uenit ad eum, dixitque illi lacrimabiliter: "Fili, suntne uera quae audio?" Cui ait ille: "Quae?" Et dixit illa: "Audiui quia bellum uis committere cum Francorum gente." Ait ille: "Verum omnino scias." Dixit illa: "Contestor te, fili, per omnium deorum nomina, et per tuam magnam bonitatem, ne bellum cum Francis committas, quoniam tu es miles inuictus, et te e campo ab aliquo uictore fugientem quisquam minime inuenit. Diffamata est tua militia ubique, omnesque prudentes milites audito tuo nomine contremiscunt. Satis scimus, fili, quoniam tu es bellipotens et fortis, nullaque gens Christianorum uel paganorum ante tuum conspectum aliquam uirtutem habere potuit; sed fugiebant solummodo audito tuo nomine, sicut oues ante leonis furorem fugiunt, ideoque obsecro te karissime fili ut meis adquiescas consiliis, et ne unquam in tuo hesites animo, aut in tuo inueniatur consilio, ut bellum uelis incipere cum Christianorum gente." Tum Curbaram materna audiens monita feroci respondit sermone: "Quid est hoc mater quod mihi refers? Puto quod insanis, aut furiis es plena. Enimuero mecum habeo plures ammiralios, quam Christiani sint sive maiores sive minores." Respondit ei mater sua: "O dulcissime fili, Christiani nequeunt uobiscum bellare, scio namque quod non ualent uobis pugnam inferre, sed deus eorum pro ipsis cotidie pugnat, eosque die noctuque sua protectione defendit, et uigilat super eos sicut pastor uigilat super gregem suam; et non permittit eos laedi nec conturbari ab ulla gente, et quicumque uolunt eis obsistere, idem eorum deus conturbat illos, sicut ait ipse per os David prophetae: ",Dissipa gentes quae bella uolunt." Et alibi: ",Effunde iram tuam in gentes quae te non nouerunt, et in regna quae nomen tuum non inuocauerunt." Antequam uero preparati sint ad incipiendum bellum, eorum deus omnipotens et bellipotens simul cum sanctis suis omnes inimicos iam habet deuictos; quanto magis modo faciet circa uos qui eius estis inimici, et qui preparastis uos eis obsistere tota uirtute? Hoc autem, karissime, in rei ueritate scias, quoniam isti Christiani filii Christi uocati sunt; et prophetarum ore filii adoptionis et promissionis, et secundum apostolum heredes Christi sunt, quibus Christus hereditates repromissas iam donauit, dicendo per prophetas: ",A solis ortu usque ad occasum erunt termini uestri, et nemo stabit contra uos." Et quis potest his dictis contradicere uel obstare? Certe si hoc bellum contra illos incoeperis, maximum tibi erit dampnum ac dedecus, et multos fideles tuos milites perdes, et uniuersa spolia quae apud te habes amittes, et nimio pauore fugiendo euerteris. Tu autem in hoc bello non morieris modo, sed tamen in hoc anno, quoniam ipse deus non statim iudicat offendentem se exerta ira, sed quando uult punit eum manifesta uindicta, ideoque timeo ne te iudicet poenali tristitia. Non morieris, inquam, modo, uerumtamen perditurus es inpresentiarum habita."

Curbaram denique ualde dolens intimis uisceribus, auditis maternis sermonibus, respondit: íMater karissima, quaeso te quis dixit tibi ista de gente Christiana, quod deus eorum tantum eos amet, et quod ipse pugnandi uirtutem in se retinet maximam, et quod illi Christiani uincent nos in Antiochena prelia, et quod ipsi capturi sunt nostra spolia, nosque persecuturi magna uictoria; et quod in hoc anno moriturus sum morte subitanea?" Tunc respondit ei mater sua dolens: "Fili karissime, ecce sunt plus quam centum annorum tempora, de quibus inuentum est in nostra pagina et in gentilium uoluminibus, quoniam gens Christiana super nos foret uentura, et nos ubique uictura, ac super paganos regnatura; et nostra gens illis ubique erit subdita. Sed ignoro, utrum modo, an in futuro sint haec euentura. Ego utique misera sum te secuta ab Aleph urbe pulcherrima, in qua speculando atque ingeniose rimando respexi in caelorum astra, et sagaciter scrutata sum planetas, et duodecim signa, siue sortes innumeras. In eis omnibus repperi quoniam gens Christiana nos ubique est deuictura, ideoque de te ualde timeo nimis maesta, ne ex te remaneam orbata."

Dixit illi Curbaram: "Mater karissima, dic michi omnia quae in corde meo sunt incredula." Quae ait: "Hoc, karissime, libenter faciam, si sciero ea quae tibi sunt incognita." Cui ille dixit: "Non sunt igitur Boamundus et Tancredus Francorum dii, et non eos liberant de inimicis suis? et quod ipsi manducant in uno quoque prandio duo milia uaccas et quatuor milia porcos?" Respondit mater: "Fili karissime, Boamundus et Tancredus mortales sunt sicut alii omnes, sed deus eorum ualde diligit eos prae omnibus aliis, et uirtutem preliandi dat eis prae ceteris. Nam deus illorum, est Omnipotens nomen eius, qui fecit caelum et terram et fundauit maria et omnia quae in eis sunt; cuius sedes in caelo parata in aeternum, cuius potestas ubique est metuenda." Ait filius: "Si ita est causa, cum eis preliari non desinam." Itaque audiens mater eius quod nullo modo adquiesceret consiliis suis, maestissima recessit retrorsum in Aleph, deferens secum cuncta spolia quae conducere potuit.

[xxiii] Tertia uero die armauit se Curbaram et maxima pars Turcorum cum eo, ueneruntque ad ciuitatem ex illa parte in qua erat castrum. Nos autem putantes resistere posse illis, parauimus bellum contra eos. Sed tam magna fuit uirtus illorum, quod nequiuimus illis resistere, sicque coacti intrauimus in ciuitatem, quibus fuit tam mirabiliter arta et angusta porta, ut illic fuerint multi mortui oppressione aliorum. Interea alii pugnabant extra urbem, alii intus in quinta feria per totum diem usque ad uesperam. Inter haec Willelmus de Grentamenilg, et Albricus frater eius, et Wido Trursellus, et Lambertus Pauper, isti omnes timore perterriti de hesterno bello quod durauerat usque ad uesperam, nocte latenter demissi sunt per murum, fugientes pedibus contra mare, ita ut neque in manibus neque in pedibus remaneret aliquid nisi solummodo ossa. Multique alii fugerunt cum illis, quos nescio. Venientes igitur ad naues qui erant ad Portum Sancti Symeonis, dixerunt nautis: "Quid hic miseri statis? Omnes nostri mortui sunt, et nos mortem uix euasimus, quia exercitus Turcorum undique obsident alios in urbe." At illi audientes talia, stabant stupefacti, ac timore perterriti cucurrerunt ad naues et miserunt se in mare. Deinde superuenientes Turci quos inuenerunt occiderunt, et naues quae in alueo fluminis remanserant, combusserunt igni et apprehenderunt spolia eorum.

Nos denique qui remansimus nequiuimus sufferre pondus armorum illorum, fecimusque murum inter nos et illos, quem custodiebamus diu noctuque. Interea tanta oppressione fuimus oppressi, ut equos et asinos nostros manducaremus.

[xxiiii] Quodam uero die stantibus nostris maioribus sursum ante castellum tristibus ac dolentibus, uenit quidam sacerdos ante eos et dixit: "Seniores, si uobis placet audite rem quamdam, quam in uisione uidi. Cum nocte una iacerem in ecclesia Sanctae Mariae matris Domini nostri Iesu Christi, apparuit mihi Saluator mundi cum sua genitrice et beato Petro apostolorum principe; stetitque ante me et dixit mihi: Agnoscis me? Cui respondi: Non. His dictis, ecce apparuit integra crux in capita eius. Iterum ergo interrogauit me Dominus dicens: Agnoscis me? Cui dixi: Te alio modo non agnosco, nisi quia crucem in capite tui cerno sicut Saluatoris nostri. Qui dixit: Ego sum. Statim cecidi ad pedes eius, rogans humiliter ut subueniret nobis in oppressione illa quae super nos erat. Respondit Dominus: Bene adiuui uos, et amodo adiuuabo. Ego permisi uos habere Niceam ciuitatem, et omnia deuincere bella, et conduxi uos huc usque, et condolui uestrae miseriae quam passi fuistis in obsidione Antiochiae. Ecce in auxilio oportuno, misi uos sanos et incolumes in ciuitatem, et ecce multam prauamque dilectionem operantes cum Christianis et prauis paganis mulieribus, unde immensus foetor ascendit in caelum. Tunc alma Virgo et beatus Petrus ceciderunt ad pedes eius, rogantes eum et deprecantes, ut suum in hac tribulatione adiuuaret populum. Dixitque beatus Petrus: Domine, per tot tempora tenuit paganorum gens domum meam, in qua multa et ineffabilia mala fecerunt. Modo uero expulsis inimicis inde, Domine, letantur angeli in caelis. Dixitque mihi Dominus: Vade ergo et dic populo meo, ut reuertatur ad me, et ego reuertar ad illum, et infra quinque dies mittam ei magnum adiutorium; et cotidie decantet responsorium Congregati sunt, totum cum uersu. Seniores, si hoc non creditis esse uerum, sinite modo me in hanc scandere turrim, mittamque me deorsum; si uero fuero incolumis, credatis hoc esse uerum, sin autem ullam lesionem fuero passus, decollate me, aut in ignem proicite me."

Tunc Podiensis episcopus iussit ut adferentur euangelia et crux, quatinus iuraret ille si hoc esset uerum. Consiliati sunt omnes maiores nostri in illa hora, ut iurarent omnes sacramentum quod nullus illorum fugeret neque pro morte neque pro uita, quamdiu uiui essent. Primus dicitur iurasse Boamundus, deinde comes Sancti Egidii, et Rotbertus Nortmannus, ac dux Godefridus, et comes Flandrensis. Tancredus uero iurauit ac promisit tah modo, quia quamdiu secum quadraginta milites haberet, non solum ex illo bello sed etiam ab Hierosolimitano itinere non esset recessurus. Nimis autem exsultauit Christiana congregatio, hoc audiens sacramentum.

[xxv] Erat autem ibi quidam peregrinus de nostro exercitu cui nomen Petrus, cui antequam ciuitatem intraremus apparuit sanctus Andreas apostolus dicens: "Quid agis, bone uir?" Cui ille respondit: "Tu quis es?" Dixit ei apostolus: Ego sum Andreas apostolus. Agnoscas fili, quia dum uillam intraueris, uadens ad ecclesiam beati Petri ibi inuenies lanceam saluatoris nostri Iesu Christi, ex qua in crucis pendens patibulo uulneratus fuit." Haec omnia dicens apostolus, continuo recessit.

Ipse autem timens reuelare consilium apostoli, noluit indicare nostris peregrinis. Estimabat autem se uisum uidere. Et dixit ad eum: "Domine quis hoc crediderit?" In illa uero hora accepit eum sanctus Andreas, et portauit eum usque ad locum ubi lancea erat recondita in terra.

Iterum cum essemus ita ut superius diximus, uenit sanctus Andreas rursus dicens ei: "Quare non abstulisti lanceam de terra ut ego tibi precepi? Scias reuera, quia quicunque hanc lanceam portauerit in bello, nunquam ab hoste superabitur." Petrus uero continuo reuelauit mysterium apostoli hominibus nostris. Populus autem non credebat, sed prohibebat dicens: "Quomodo possumus hoc credere?" Omnino enim erant pauentes, et protinus mori putabant. Accessit itaque ille, et iurauit hoc totum ueracissimum esse; quoniam ei sanctus Andreas bis in uisione apparuerat, eique dixerat: "Surge, uade, et dic populo Dei ne timeat, sed firmiter toto corde credat in unum uerum Deum; eruntque ubique uicturi, et infra quinque dies mandabit eis Dominus talem rem, unde laeti et gauisi manebunt; et si certare uoluerint, mox ut exierint unanimiter ad bellum, omnes inimici eorum uincentur, et nemo stabit contra illos." Audientes itaque quod inimici eorum ab eis omnino essent uincendi, protinus coeperunt sese uiuificare, et confortabant se adinuicem dicentes: "Expergiscimini, et estote ubique fortes ac prudentes, quoniam in proximo erit nobis Deus in adiutorium, et erit maximum refugium populo suo quem respicit in merore manentem."

[xxvi] Turci denique qui erant seorsum in castello, undique tam mirabiliter coangustabant nos, ut quadam die incluserint tres milites ex nostris in turrim quae erat ante castellum. Exierant namque gentiles et irruerant super illos tam acriter, ut nequirent sufferre pondus eorum. Duo ex militibus exierunt de turri uulnerati, et tertius per totum diem uiriliter defendebat se de Turcorum inuasione, tam prudenter ut in ipsa die duos Turcos strauerit super aditum muri caesis hastis. Nam tres hastae detruncatae sunt illi illa die in manibus suis. Illi uero acceperunt capitalem sententiam. Erat nomen illi Hugo Insanus, de exercitu Gosfredi de Monte Scabioso.

Videns autem uir uenerabilis Boamundus quia nullatenus posset conducere gentes sursum in castellum ad bellum - nam qui erant inclusi in domibus timebant alii fame alii timore Turcorum - iratus est ualde iussitque confestim mitti ignem per urbem, in illa parte in qua erat Cassiani palatium. Quod uidentes illi qui erant in ciuitate, dereliquerunt domos et omnia quae habebant fugiebantque alii in castellum, alii ad portam comitis Sancti Egidii, alii ad portam ducis Godefridi, unusquisque ad suam gentem. Tunc nimia tempestas uenti subito surrexit, ita ut nemo posset se regere rectum. Boamundus itaque uir sapiens contristatus est ualde, timens pro ecclesia sancti Petri et sanctae Mariae aliisque ecclesiis. Haec ira durauit ab hora tertia usque in mediam noctem, fueruntque crematae fere duo milia ecclesiarum et domorum. Veniente autem media nocte, statim omnis feritas ignis cecidit.

Itaque Turci habitantes in castello, intra urbem bellabant nobiscum die noctuque, et nichil aliud disseparabat nos nisi arma. Videntes hoc nostri, quod non possent diu haec pati, quoniam qui habebat panem non licebat ei manducare, et qui habebat aquam non licebat bibere, fecerunt murum inter nos et ipsos petra et calce, et edificauerunt castellum et machinas, ut securi essent. Pars autem Turcorum remansit in castello agendo nobiscum bellum, alia uero pars hospitata erat prope castellum in una ualle.

Nocte quippe superueniente, ignis de caelo apparuit ab occidente ueniens, et appropinquans cecidit intra Turcorum exercitus. Vnde mirati sunt et nostri et Turci. Mane autem facto, tremefacti Turci fugerunt omnes pariter pro ignis timore, ante domini Boamundi portam, illicque hospitati sunt. Pars uero quae erat in castello, agebat bellum cum nostris die noctuque, sagittando, uulnerando, occidendo. Alia autem pars undique obsedit ciuitatem, ita ut nullus nostrorum ciuitatem auderet exire aut intrare, nisi nocte et occulte. Ita uero eramus obsessi et oppressi ab illis, quorum numerus fuit innumerabilis. Isti autem prophani et inimici Dei ita tenebant nos inclusos in urbe Antiochiae, ut multi mortui fuerint fame, quoniam paruus panis uendebatur uno bisantio. De uino non loquar. Equinas namque carnes aut asininas manducabant, et uendebant. Vendebant quoque gallinam quindecim solidis, ouum duobus solidis, unam nucem uno denario; omnia enim ualde erant cara. Folia fici et uitis et cardui, omniumque arborum coquebant et manducabant, tantam famem immensam habebant. Alii coria caballorum et camelorum et asinorum atque boum seu bufalorum sicca decoquebant, et manducabant. Istas et multas anxietates ac angustias quas nominare nequeo passi sumus pro Christi nomine et Sancti Sepulchri uia deliberanda. Tales quoque tribulationes et fames ac timores passi sumus per uiginti sex dies.

[xxvii] Imprudens itaque Stephanus Carnotensis comes quem omnes nostri maiores elegerant ut esset ductor nostrorum, maxima finxit se deprimi infirmitate priusquam Antiochia esset capta, turpiterque recessit in aliud castrum, quod uocatur Alexandreta. Nos itaque cotidie prestolabamur eum quatinus subueniret nobis in adiutorio qui eramus inclusi in urbe, salutifero carentes auxilio. At ille postquam audiuit gentem Turcorum circumcingentem et obsidentem nos, latenter ascendit super proximam montaneam quae stabat prope Antiochiam uiditque innumerabilia tentoria, uehementique captus timore recessit, fugitque festinanter cum suo exercitu. Veniens autem in suum castrum, exspoliauit illud, et celeri cursu retro uertit iter. Postquam uero uenit obuiam imperatori ad Philomenam, seorsum uocauit eum secreto dicens: "Scias reuera quoniam capta est Antiochia, et castrum minime captum est; nostrique omnes graui oppressione obsessi sunt et, ut puto, a Turcis modo interfecti sunt. Reuertere ergo retro quam citius potes, ne et ipsi inueniant te et hanc gentem quam tecum ducis." Tunc imperator timore perterritus, clam uocauit Widonem fratrem Boamundi et quosdem alios, et ait illis: "Seniores, quid faciemus? Ecce omnes nostri districta obsessione impediti sunt, et forsitan in hac hora omnes a Turcorum manibus mortui sunt, aut in captiuitatem ducti, sicut iste infelix comes turpiter fugiens narrat. Si uultis reuertamur retro celeri cursu, ne et nos moriamur repentina morte quemadmodum et illi mortui sunt."

Cum Wido miles honestissimus talia audisset, cum omnibus statim coepit plorare, atque uehementissimo ululatu plangere; unaque uoce omnes dicebant: "O Deus uerus, trinus et unus, quamobrem haec fieri permisisti? Cur populum sequentem te in manibus inimicorum incidere permisisti et uiam tui itineris tuique Sepulchri liberare uolentes tam cito dimisisti? Certe si uerum est hoc uerbum quod ab istis nequissimis audiuimus, nos et alii Christiani derelinquemus te; nec te amplius rememorabimur, et unus ex nobis non audebit ulterius inuocare nomen tuum." Et fuit hic sermo ualde mestissimus in tota militia, ita ut nullus illorum siue episcopus siue abbas, seu clericus seu laicus, auderet inuocare Christi nomen per plures dies. Nemo namque poterat consolari Widonem plorantem et ferientem se manibus suosque frangentem digitos et dicentem: íHeu mihi domine mi Boamunde honor et decus totius mundi, quem omnis mundus timebat et amabat! Heu mihi tristis! Non merui dolens tuam uidere honestissimam speciem, qui nullam rem magis uidere desiderabam. Quis mihi det ut ego moriar pro te, dulcissime amice et domine? Cur ego ex utero matris meae exiens, non statim mortuus fui? Cur ad hanc lugubrem diem perueni? Cur non demersus fui in mare? Cur non ex equo cecidi fracto collo, ut recepissem repentinum interitum? Vtinam tecum recepissem felix martyrium, ut cernerem te gloriosissimum suscepisse finem!" Cumque omnes cucurrissent ad eum quatinus consolarentur eum, ut iam finem daret planctui, in se reuersus ait: "Forsitan creditis huic semicano imprudenti militi. Vnquam uere non audiui loqui de militia aliqua, quam idem fecisset. Sed turpiter et inhoneste recedit, sicut nequissimus et infelix, et quicquid miser nuntiat, sciatis falsum esse."

Interea iussit imperator suis hominibus dicens: "Ite et conducite omnes homines istius terrae in Bulgariam, et explorate et deuastate uniuersa loca, ut cum uenerint Turci, nichil possint hic reperire." Voluissent noluissent nostri reuersi sunt retrorsum, dolentes amarissime usque ad mortem; fueruntque mortui multi ex peregrinis languentes nec ualentes fortiter militiam sequi; remanebantque morientes in uia. Omnes uero alii reuersi sunt Constantinopolim.

[xxviii] Nos igitur auditis sermonibus illius qui nobis Christi reuelationem retulit per uerba apostoli, statim festinantes peruenimus ad locum in sancti Petri ecclesia, quem ille demonstrauerat. Et foderunt ibi tredecim homines a mane usque ad uesperam, sicque homo ille inuenit lanceam sicut indicauerat. Et acceperunt illam cum magno gaudio et timore, fuitque orta immensa laetitia in tota urbe. Ab illa hora accepimus inter nos consilium belli. Porro statuerunt omnes maiores nostri concilium, quatinus nuntium mitterent ad inimicos Christi Turcos, qui per aliquem interpretem interrogaret eos securo eloquio dicens quamobrem superbissime in Christianorum introissent terram, et cur castrametati sint, et quare Christi seruos occidant et conquassent. Cumque iam finis esset dictis, inuenerunt quosdam uiros, Petrum scilicet Heremitam et Herluinum, illisque dixerunt haec omnia: "Ite ad execratum Turcorum exercitum, et diligenter narrate eis haec omnia, interrogantes eos, cur audacter et superbissime introierint terram Christianorum et nostram."

His dictis, recesserunt nuntii, ueneruntque ad prophanum collegium, dicentes omnia missa uerba Curbaram et aliis, ita: "Satis multumque mirantur nostri maiores et seniores, quamobrem temere ac superbissime in Christianorum introistis terram et illorum. Putamus forsitan et credimus, quia ideo huc uenistis, quoniam per omnia uultis effici Christiani; aut propterea igitur huc uenistis, ut per omnia Christianos afficiatis? Rogant uos igitur omnes pariter nostri maiores, ut uelociter recedatis a terra Dei et Christianorum, quam beatus Petrus apostolus iam dudum predicando ad Christi culturam conuertit. At illi permittunt adhuc uobiscum deduci omnia uestra, scilicet equos et mulos, et asinos et camelos; oues quoque et boues, et omnia alia ornamenta permittunt uobiscum quocumque uolueritis ferre."

Tunc Curbaram princeps militiae Soldani Persidis, cum omnibus aliis, pleni superbia feroci responderunt sermone: "Deum uestrum et uestram christianitatem nec optamus nec uolumus, uosque cum illis omnino respuimus. Huc usque iam uenimus eo, quod ualde miramur quamobrem seniores ac maiores quos memoratis, cur terram quam abstulimus effeminatis gentibus illi uocant esse suam. Vultis namque scire quid uobis dicimus? Reuertimini ergo quantocius, et dicite uestris senioribus, quia si per omnia cupiunt effici Turci, et deum uestrum quem uos inclini colitis abnegare uolunt et leges uestras spernere, nos illis hanc et satis plus dabimus de terra, et ciuitates et castella adhuc autem quod nemo uestrorum remanebit pedes, sed erunt omnes milites sicut et nos sumus; et habebimus semper eos in summa amicitia. Sin autem, sciant se per omnia capitalem subire sententiam, aut deducti in uinculis Corrozanam in captiuitate perpetua seruient nobis nostrisque infantibus per sempiterna tempora."

Nuntii uero nostri uelociter reuersi sunt retrorsum, referentes omnia quae respondisset eis gens crudelissima Fertur Herluinus utramque scisse linguam, fuitque interpres Petro Heremitae. Interea exercitus noster in utraque tremefactus parte, ignorabat quid faceret. Ex una enim parte coangustabat eos cruciabilis fames, in alia constringebat timor Turcorum.

[xxix] Tandem triduanis expletis ieiuniis, et processionibus celebratis, ab una ecclesia in aliam, de peccatis suis confessi sunt et absoluti, fideliterque corpori et sanguini Christi communicauerunt, datisque elemo sinis fecerunt celebrari missas. Deinde stabilitae sunt sex acies ex eis, intra ciuitatem. In prima uero acie in primo uidelicet capite fuit Hugo Magnus, cum Francigenis et Flandrensi comite. In secunda dux Godefridus cum suo exercitu. In tertia uero fuit Rotbertus Nortmannus cum suis militibus. In quarta fuit Podiensis episcopus, portans secum lanceam Saluatoris cum sua gente, et cum exercitu Raimundi comitis Sancti Egidii; qui remansit sursum custodire castellum pro timore Turcorum, ne descenderent in ciuitatem. In quinta acie fuit Tancredus, cum sua gente. In sexta fuit Boamundus, cum sua militia. Episcopi nostri et presbyteri et clerici ac monachi, sacris uestibus induti, nobiscum exierunt cum crucibus, orantes et deprecantes Dominum, ut nos saluos faceret et custodiret et ab omnibus malis eriperet. Alii stabant super murum portae, tenentes sacras cruces in manibus suis, signando et benedicendo nos. Ita nos ordinati et signo crucis protecti, exiuimus per portam quae est ante machomariam.

Postquam Curbaram uidit Francorum acies tam pulchre ordinatas exire unam post aliam, dixit: "Sinite eos exire, ut melius eos habeamus in potestate nostra." Postquam uero fuerunt foris de urbe, uiditque Curbaram ingentem Francorum gentem, ualde timuit. Mox mandauit suo ammiralio qui omnia habebat in custodia, ut si ille uideret ignem accensum in capite hostis, protinus preconari faceret, omnem exercitum redire, sciens Turcos amisisse bellum.

Continuo Curbaram coepit paulatim redire retro, contra montaneam; nostrique paulatim persequebantur illos. Denique diuisi sunt Turci; una pars iuit contra mare, et alii steterunt illic, putantes nostros includere inter se. Videntes hoc nostri, fecerunt similiter. Illic fuit ordinata acies septena, ex acie ducis Godefridi et comitis Nortmanniae, et caput illius fuit comes Rainaldus. Hanc miserunt obuiam Turcis, qui ueniebant a mari. Turci autem preliati sunt cum illis, et sagittando multos occiderunt ex nostris. Aliae autem turmae ordinatae sunt a flumine usque ad montaneam, quod distat per duo miliaria. Coeperunt uero turmae ex utraque parte exire, nostrosque undique circumcingere, iaculando, sagittando, uulnerando.

Exibant quoque de montaneis innumerabiles exercitus, habentes equos albos, quorum uexilla omnia erant alba. Videntes itaque nostri hunc exercitum, ignorabant penitus quid hoc esset et qui essent; donec cognouerunt esse adiutorium Christi, cuius ductores fuerunt sancti, Georgius, Mercurius et Demetrius. Hec uerba credenda sunt, quia plures ex nostris uiderunt.

Turci autem qui stabant in parte maris uidentes quod non possent sufferre amplius, miserunt ignem in herbam, ut uidentes illi qui erant in tentoriis fugerent. At illi cognoscentes illud signum, arripuerunt omnia honorabilia spolia, et fugerunt. Nostri uero paulatim militabant ubi maxima uirtus eorum erat, scilicet ad tentoria illorum. Dux Godefridus, et Flandrensis comes, et Hugo Magnus, equitabant iuxta aquam, ubi uirtus illorum erat. Isti primitus signo crucis muniti, unanimiter inuaserunt illos. Videntes hoc aliae acies, simili modo inuaserunt illos. Exclamauerunt autem Persae et Turci. Nos itaque, inuocantes Deum uiuum et uerum, equitauimus contra illos; et in nomine Iesu Christi et Sancti Sepulchri incepimus bellum, et Deo iuuante deuicimus eos.

Turci uero tremefacti arripuerunt fugam, nostrique illos persequebantur iuxta tentoria. Itaque milites Christi magis amabant persequi illos, quam ulla spolia quaerere. Et persecuti sunt eos usque ad pontem Farreum, ac deinde usque ad castellum Tancredi. Illi uero dimiserunt ibi papiliones suos, et aurum, et argentum, multaque ornamenta; oues quoque et boues, equos et mulos, camelos et asinos, frumentum et uinum, farinam et alia multa quae nobis erant necessaria.

Hermenii et Surani qui habitabant in illis partibus, audientes nos superasse Turcos, cucurrerunt ad montaneam obuiantes illis; et quantos comprehenderunt ex illis interfecerunt. Nos autem reuertentes ad ciuitatem cum magno gaudio, laudauimus et benediximus Deum, qui uictoriam dedit populo suo.

Ammiralius itaque qui castellum custodiebat, uidens Curbaram et omnes alios fugientes e campo ante Francorum exercitum, magis timuit. Statim uero cum magna festinatione petebat Francorum uexilla. Comes igitur Sancti Egidii qui illic astabat ante castellum, iussit ei portari suum uexillum. Ille autem accepit illud, et diligenter misit in turrim. Statim dixerunt Longobardi, qui illic stabant: "Hoc uexillum non est Boamundi." Interrogauit ille et dixit: "Cuius est?" Qui dixerunt: "Sancti Egidii comitis." Accessit ille, et apprehenso uexillo reddidit comiti. Ipsa uero hora uenit uir uenerabilis Boamundus, deditque illi suum uexillum. Ille autem illud accepit cum magno gaudio; et iniit pactum cum domino Boamundo, ut pagani qui uellent Christianitatem recipere essent cum eo, et qui uellent abire, sanos et absque ulla laesione abire permitteret. Consensit ille quicquid ei ammiralius postulauit, et continuo misit suos seruientes in castellum. Non post multos dies baptizatus est ammiralins, cum illis qui Christum recognoscere maluerunt. Illos uero qui suas uoluerunt tenere leges, fecit dominus Boamundus conduci in Saracenorum terram.

Hoc bellum factum est in IIII kalendas Iulii, uigilia apostolorum Petri et Pauli; regnante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in sempiterna secula. Amen.

[Explicit liber IX. Incipit liber X.]

Gesta Francorum Medieval Latin The Latin Library The Classics Page