INTECUMENTA SUPER OVIDIUM METAMORPHOSEOS SECUNDUM MAGISTRUM IOHANNEM ANGLICUM

I. [1-20]

Parvus maiori paret veloxque viator
Quo iubeat dominus previus ire solet.
Sic mea proclivis famulatur harundo poetis
Et pede pentametro cursitat illa levis.
Morphosis Ovidii parva cum clave Johannis
Panditur et presens cartula servit ei.
Nodos secreti denodat, clausa revelat
Rarificat nebulas, integumenta canit.
Mundus ydealis fit mundus materialis
Constituens genesim principiique thesim.
Ars et natura, typus et magus, a genitura
Mutant que pereunt, dant veneunt et emunt.
Dicitur artificis mutatio quando recedit
A silva veteri flamma remota solo.
Mutat natura generans dum defit in esse
Et genitum perdit res variare potens.
Fit tipice, magice mutatio: vir leo factus
Est tipice; magice stat retro currit aqua.
Omnes ficticii partes non discute, summam
Elige, quid sapiat, quid velit illa vide.

[21-52]

Flamma volat, volitat aer, aqua cursitat, heret
Terra, sedent valles, mons tumet, arva iacent.
Ignis acutus amat subtilis mobilis altum,
Obtusum reddit ara terra gravis.
Corpore plena sedet obtusa immobilis illa,
Aer subtilis mobilis igne volat.
Dum movet ignis aquas obtusas corpore plenas
Ex terra, terre porrigit unda fidem.
Nos iuvat hec numeri proporcio mensio terna:
Dic michi bis duo bis ter tria ter tibi sint.
Hos iungat medio numeros proporcio talis:
Dic michi bis duo ter ter tria bis tibi sint.
Sic numeris elementa ligat quo cuncta moventur
Quique iubet stabilis temporis ire vices.
Vernat ver, estas exestuat, auget et escas
Autumnus, canet ispida bruma comis.
Zona rubet media, tristantur frigore bine
Extreme, geminas temperat ignis, hiems.
Sol duodena gradu festino signa pererrat,
Annos et menses luna renata novat.
Aeris in multas partes est fractio, ventus
Frigoris et tonitrus vendicat esse pater.
Eurum sol oriens, Zephirumque cadens, mediusque
Austrum cui Boreas obstrepit ore videt.
Dum Subsolano Vulturno cingitur Eurus,
Hinc Austrum stipat Affricus, inde Nothus.
Circine, te Zephirus deposcit teque, Favoni.
Hinc Aquilo Boream, Chorus et inde tenet.
Quid dicam silvas iuvenes herbasque puellas,
Sidera quid dicam pingere nocte polum?
Quid tellure feras, volucres quid in aere, quidve
Equoribus pisces regna tenere feram?

[53-118]

De terra figulum finxisse Promethea primo
Fabula fert hominem. Res clamidata latet.
Est sermo fictus tibi fabula vel quia celat,
Vel quia delectat, vel quod utrumque facit.
Res est historia magnatibus ordine gesta
Scriptaque venturis commemoranda viris;
Clauditur historico sermo velamine verus,
Ad populi mores allegoria tibi.
Fabula voce tenus tibi palliat integumentum,
Clausa doctrine res tibi vera latet.
Fabula clave patet, tua nam doctrina, Prometheu,
Informasse prius fertur in arte rudes.
Celitus affirmas lucem rationis oriri
Celestesque plagas a ratione peti.
Principio mundi cum floruit inclita vita,
Etas ex auro floruit absque malo.
Saturnus satur est annus, saturatio primi
Temporis. Huic hostis filius eius erat.
Tempus quod sequitur secuisse virilia patris
Dicimus inque maris precipitasse chaos.
Tempus Saturnus, ubertas mentula, proles
Posteritas, venter est mare, spuma Venus.
Iam propter varios effectus asserit error
Plures esse deos, est seges aucta mali.
Non uno contenta deo patet etheris aula,
Sed tot divorum pondere pressa labat.
Primo formavit statuam sibi Belus ut illam
Servus adoraret, paruit ergo timor.
Eiecisse deos mundus sitit. Inde ruinam
Primus habet, virtus mentis ab arce fugit.
Virtutes Superi, viciorum turba Gigantes,
Mens humilis Phlegra, mons tibi fastus erit.
Si lupus est areas, lupus est feritate lupina
Nam lupus esse potes proprietate lupi.
Vir misisse viros et nimphas nimpha refertur
Si plus in coitu seminis alter habet.
Est aqua Deucalion est ignis Pirra, parentes
Sunt lapides lapidum qui pietate carent.
Phebus Phitonem superat, sapiensque malignum,
Fallacemque virum sub ratione premit.
Mentibus hec arbor sapientum virgo virescit
Que quamvis fugiat victa labore viret.
Est virgo Phebi sapientia facta corona
Laurus, quam cupida mente requirit homo.
Fracto teste fagit Yo vaga bos fugitiva
Indiga discurrens fine beata tamen.
Argus ab arguto fertur qui plenus ocellis
Ante retro, plena calliditate sapit.
Cauda pavonis tandem pinguntur ocelli
Quando divicias despicit argus homo.
Dicitur accessus prior ala, sequensque recessus,
Fax ardor, tela sunt duo: velle, fuga.
Mercurius mentes curans deus eloquiorum.
Verbi mobilitas dicitur ala duplex.
Sermonis virga vis est sopire tyrannos,
Fertur, et egrotis mentibus addit opem.
Est instrumentum virge syringa virilis
Cum quo vesicam phisica dextra levat.
Phos lux dicetur et Pheton dicitur inde,
Sic splendor solis filius esse potest.
Philosophi radium generat sapientia cuius
Currum deducit, sed cadit arte rudis.
Est vero Pheton autumpni lucidus ardor
Cum, dempto fructu, terra cremata iacet.
Helios Heliades nomen sumpsere sorores.
Sunt flores teneri sole parente sati.

II. [119-150]

Machina totius est mundi regia Solis
Cuius philosophus stare columpna potest.
Themo gramatica, logice nitet axis, adornat
Hos resis, decus est quadriviale rote.
Solis equi lucis partes sunt quatuor, horum
Hic rubet, hic splendet, urit hie, ille tepet.
Ut Maro testatur quia Cignus philosophatur
Qui canit in cigno delicuisse datur.
Articus ex arcto polus est regione gelata
Stella caret casu vim gerit ursa gelu.
Arcadie domina Calisto dicitur ursa
Nam gravidata Iovis semine turpis erat.
Ursa tibi maior Elice dicetur et Artos,
Sed Cinosura sequens dicitur Ursa minor.
Plaustri languentis hec est auriga Bootes
Et custos matris est Cinosura sue.
Fertur Erictoniuspedibus draco, cur? Quia primus
Curribus insedit quos prius ipse dedit.
Garrulus est corvus et cornix fert quia Naso:
"Inter aves albas non habet illa locum".
Ochiroe Chiron heros epidaurius usum
Corpore mortis habet vivere scire datur.
Pars hominis ratio est, pars sordet equina cadaver.
Pars ratione carens, pars aditura solum.
Floruerat Chiron medicorum maximus, illo
Corpora vivificans maior alumpnus erat.
Eloquio vincit quasi Phebus sepe disertus
Et cum furatur, facta notando mala.
Vir valet invictus et inexorabilis esse
Saxum, nam lapidem pectore durus habet.
Mens domus Invidie, Pallas sapientia, sermo
Aliger, Aglauros invida facta lapis.

III. [151-180]

Iupiter Europam rapuit rate, taurus in illa
Pictus erat, taurus nomine navis erat.
Est serpens sapiens quem Cadmus vincit et illi
Machina plena viris bellica fundit eos.
Ut serpens serpit pauper sed pectore prudens
Invenit hic tandem gramata greca prius.
Acteon cervus pavitat qui gente necatur
In silvis propria, preda cibusque canis.
Deceptam Semelem corpus die esse solutum
Quod gula dissolvit flammaque cara meri.
Sunt gemine matres duplex natura falerni
Cui pater est estas, humida mater hiems.
Narcisus puer est cupidus quem gloria rerum
Fallit que florent que velut umbra fluunt.
Dicitur in silvis Echo regnare quod illic
Aer inclusus verba referre solet.
Vir modo Tiresias modo femina dicitur esse
Quorum natura notificatur ei.
Pentheus sevus aper, oculos quia Bacchus Agaves
Prestigiat, quare dilaceratus obit.
Auditum visumque notat tibi flebilis Ino,
Pars est Autonoe frontis imago prior.
Est intellectus Semele, ratio per Agavem
Signatur, Pentheus est studiosus homo.
Dilacerant et diminuunt auditus ocellus
Et ratio nec non cella suprema virum.
Visus et auditus est Ino, fertur imago
Autonoe, Semele cella suprema venit.
Cella patet logices per Agavem, vir studiosus
Est Pentheus, lacerat previa turba virum.

IV. [181-232]

Alba prius morus nigredine mora colorans
Signat quod dulci mors in amore latet.
Singula discutias ex greco nomina Bacchi
Et discussa potes appropriare mero.
Ver Venus est, estas Vulcanus, captus adulter
Autumpnus nobis dans aliena bona.
Sol accusator fit amator Cipridis ira
Annum retrogrado dum novat ille pede.
Intiba solsequium cichoreaque sponsaque solis
Friget et ad solis lumina versa riget.
Que retinent nomen a vespere sunt scelerate
Gentes que tenebris exseruere scelus.
Cellula matricis fons fertur Salmacis in qua
Infans conceptus hermafroditus erit.
Cerberus est terra que carnes devorat, huius
Tres partes mundi die caput esse triplex.
Alcide mundus oblatrat quem sibi subdit
Virtutis custos intima monstra domans.
Mentes verba manus sordent, Alecto flagellat
Mentes, Thesiphone verba, Megera manus.
Mens Minos, vox est Radamantus et Eacus actus
Tres sunt et torquent crimina trina reis.
Est Ticius sudans circa mundana iecurque
Corrodens vultur cura refertur edax.
Tantalides similis tibi Tantale vivit avarus
Qui sitit in pleno quem fugit id quod habet.
Sisiphus est si quis honerosa negotia curat,
Pronus et imperii pondere stratus humi est.
Volvitur instabilis Ixion institor errat
Transfuga discurrit statque caditque vagus.
Belides aut sumunt aut perdunt flumina, sumunt
Et perdunt fatue que fugitiva petunt.
Ino submersa moritur, dire lapidescunt,
Et volucrum cetus est fugitiva cohors.
Iupiter est aurum cum Danem decipit auro
Cuius custodes munere fallit amans.
Est Athlas doctor, ortus scola, pagina multa
Virgultum pomum, clara sophia nitet,
Ex auro ramus fulget, sapientie sudor
Est dracho quem docti mens superare studet.
Septem germane quarum sunt aurea poma
Sunt artes septem quas rutilare vides.
Fert Athlas celum dispensans dogmata celi
Que fertur Perseus subripuisse sibi.
Unicus est oculus regimen quod tres habuere
Quod sibi submittit bellica dextra viri.
Est Gorgon cultrix terre communeque nomen
Est tribus, hiisque magis ore Medusa nitet.
Conformes lapidi facit esse Medusa stupore
Dum rutilante coma quemque rigere facit.
Gorgona sed Perseus superat, cuius sibi regnum
Subiugat et calcat sub pede dulce malum.

V. [233-276]

Gorgoneum caput est regnum molimine cuius
Vi cuius Perseus victor ab hoste redit.
Gorgoneis te divitiis converterat, Athlas,
In montem quando tu fugitivus eras.
Post bellum Perseus studuit viditque Minerve
Secretum, dulces Palladis hausit aquas.
De cerebro trahit hec ortum, fontem colit, hic est,
Rivos dispergens summa sophia tuos.
Iste poetarum fons est quia fama perhennis
Illos perpetuum nomen habere facit.
Pegasus admissus est fama volatilis. Hostem
Terror prosternens, corda Medusa gelat.
Palladis est hasta pellens obiectio, cassis
Est ratio, clipeus in ratione vigor.
Est Perseus virtus, harpe facundia fertur,
Stenio debilitas que iacet ense suo.
Signat in Euriale vitiorum musa profundum,
Evacuans virtus quod sapientis erat.
Ista Medusa boni vox est oblivio, virtus
Hanc tamquam Perseus subpeditare solet.
Hec tibi succurrit dircei concio fontis:
Historico meditans carmina Clio pede,
Euterpeque tuba clangens, memoransque remota
Melpomene, ridens sponte Talia iocos,
Tersicore cum psalterii modulamine campum
Intrat, adest Eratho res reperire potens,
Verba polire venit edocta Polimnia, stellas
Uranie numerat hiisque futura notat,
Calliopeque movet citharam mellitaque vocis
Organa sollicitat letificatque coros.
Invidus esse tuus, sapientia, iure Pyreneus
Fertur et idcirco pronus ab arce cadit.
Est seges alma Ceres, semen Proserpina, tellus
Pluto, quo sponso sponsa labore parit.
Inferior reliquis est luna planeta planetis
Quare tartarea fingitur esse dea.
Aumento lune Ciane se tollit in altum
Decrescit sicut Cinthia fluxus aque.
Per que fructificat septem dic grana planetas
Ascalaphus vilis philosophator erit.
Diligit Alpheus Arethusam cuius in undam
Descendit libans oscula sicut amans.
Garrulitatis honus Picarum garula lingua
Designat fundens iurgia, probra, minas.

VI. [277-296]

Ne quis maiori certet persuadet Aragne
Que sub pauperie viscera viva trahit.
Athanatos grecum sonat immortalis, Athenas
Nominat hinc Pallas famaque vivit adhuc.
Proprietas saxi Niobe datur hoc quia durum,
Hec quia dura riget firma tenore mali.
Certans cum Phebo satyrus notat insipientis
Impar certamen cum sapiente trahi.
Rusticus infelix est rana loquax lue plena.
Ventris arnica tumens, livida, mersa, minax.
Per Pelopem lacerum signantur tempora quorum
Fertilitas rapitur huic reparata tamem.
Historiam tangit describens Terea de quo
Musa sophocleo carmine grande canit.
Commentatur aves doctrina poetica quippe
Devia poscit avis, devia poscit amor.
Sunt acies ale Zeti Calaisque paterne
Quarum subsidio Iasonis arma valent.
Tres sunt Arpie, cupidi tria crimina: gliscit
Diripit, abscondit; plenior eget inops.

VII. [297-316]

Auratum vellus Medeam dicimus ipsam.
Auro preda fuit hec speciosa magis.
Virginis est custos draco vel bos, virginis arte
Virgine subducta, premia victor habet.
Arte tamen magica fieri custodia fertur
Quod nequeat valeat aurea lana capi.
Esona quid mirum iuvenescere gramine posse
Cum serpens coctus solvere possit idem?
Historico sensu describas Thesea cuius
Virtus predones, moenia, monstra domat.
Tartara Pyrithous poscens activa vocatur
Vita, sed est Theseus celica vita decens.
Dum speculativa descendit preside tuta
Hercule gratatur palmaque fertur ei.
Phisica testatur aconitum cautibus ortum
Herbam mortiferam que quasi virus habet.
Myrmidonum formica genus sua pignora cauta
Esse notat, gentes indicat esse probas.
Aurore raptus carnis denuntiat usus
Per quem contingunt multa pericla viris.

VIII. [317-344]

Nisi purpureus crinis caput esse cruentum
Fine notat, cuius munere vivit homo.
Vertitur in nisum Nisus, contraria Niso
Filia vivit avis facta molesta patri.
Taurus adulter erat regisque notarius idem
Est dictus pueros progenuisse duos.
Hii sunt Mynois, sunt Tauri, sed sapientes
Propter adulterium monstra fuisse volunt.
Efficitur perdix conformi nomine Perdix.
Artis homo perdix iure fit artis avis.
Fax est fatalis Melagri perdere fortis
Rite virum magica qua fuit usa parens.
Germanas velat Meleagri pluma vagantes
Dum volat instabilis et fugitiva cohors.
Stipes fatalis est frater quo Meleager
Occisus mortis tristia fata subit.
Terras vicinas germanas dicimus esse
Quas sibi distinctas dividit unda maris.
Baucidis ostendit timidique Phylemonis alma
Religio superos quod timeas et ames.
Regna tenere Fames lapidosa per arva videtur
Qua se diminuit vir sibi corpus alens.
Filia quam vendit Erisicton nunc equa nunc bos
Nunc ales, pisces nunc capit ere cibo.
Est equa dum subportat honus, bos cultibus agri
Ales dum querit oraque patris alit.
Piscator lucrum piscatur, frondet et arbor
Fructificans, aliis hoc tribuisse potes.

IX. [345-406]

Est Achelous aqua, pars eius quam sibi claudit
Est cornu, pars est fructibus illa ferax.
Hercules est virtute virens activaque vita
Iuno, Stigii mundum signat acerba lues.
Sena Megera datur operis constantia pravi
Vis sed Eristeus est grata statusque boni.
Ydre cunarum vicium puerile figurant
Puro, pure puer quod superare studet.
Busirim domuit dominum Pharaonis in oris.
Anteus Libie rex dominusque fuit.
In grecos pugnat victus Libieque requirens
Auxilium, rediens inde peremptus obit.
Triplex Gerionis caput est in triplice regno
Cuius divicie preda fuere viro.
Cacus latro fuit et predo tutus in umbra
Ignem die iram sed perit ille tamen.
Cerberus est mundus partes illius habentur
Tres tria colla canis, vir premit acer eas.
Contemplativa Theseus activaque vita
Pyrithous, tolerant sepe pericla due.
Vir virtute virens vitam sublimat utramque
Mundi latratus hunc metuisse pudet.
Pugnantes superat vir Amazones absque mamilla
Effrontes calcat indomitasque domat.
Athlantis pomum signat sapientis honorem
Hercules et Perseus hunc habuisse student.
Fulmen mittit aper, ire notat ergo calorem.
Est leo luxuria que superata iacet.
Lerneum stagnum crescens notat Ydra, sed Ydram
Obstruit Alcides, terra negatur aque.
Centauros vincunt Lapite quos Herculis ardor
Prevenit, et victor leta trophea refert.
Bacchatur tortor Dyomedes sed Dyomedem
Alcides torquet in feritate ferum.
Tandem vipereum mulieris virus in illum
Sevit et invictum vincit amara venus.
Sed rursus virus vincit sublatus in astra
Reddita lux anime ditat honore virum.
Iuverat ore suo parientem fida Galantis
Sic est mustela que parit ore suo.
Arbor amena viget fugiens obscena Priapi,
In laudem floret fructificatque suam.
Fertilitas orti dicetur iure Priapus,
Fertile cum membrum sit generare probum.
Dicuciens Thebas titulos legis historiales,
Archanumque tibi fabula nulla tegit.
Biblis in exemplo est ut ament concessa puelle
Que fons est lacrimis humida facta suis.
Dilacerat Tipho fratem quem dicitur Ysis
Quesivisse diu postque salutat eum.
Est Tipho corpus animam dicemus Osyrim.
Corpore que toto ceu lacerata viget.
Te vero, Liber, legimus Ianiasse Gigantes,
Per quod vis anime corpore fusa patet,
In Bachi festis est vannus femina, vanno
Et sacris anima mundificata nitet,
Est Atreus corpus, animam die esse Thiestem.
Prole voluntatem significare potes.
Ambitus est uxor. Coquit exta nefarius Atreus
Dum cupidi labes intima velle necat.
Femina dicetur mollis tamen inde virizat.
Deque viro fieri femina sepe solet.

X. [407-420]

Pratum delicie, coniunx caro, vipera virus,
Vir ratio, Stix est terra, loquela lira.
Morphosis Ovidii conformi nomine facta
Consimilique statu proprietate pari.
Sic tibi Iacinctus flos est Cyparissus et arbor,
Taurus crudelis, bos meretricis amor.
Rem miram mirare novam Mirram per amorem
In mirram verti quam dat amarus amor.
Ex auro poma tria sunt genitalia, fervens
Cum leo luxuries, fertur uterque leo.
Nobilitas, species, sapientia sunt tria poma
Aurea, que triplici pectora dote trahunt.
Flos breviter durans iuvenilis dicitur etas
Que cito discedens ut levis umbra fugit.

XI. [421-438]

Orpheus contemptor mulierum fit muliebris
Preda quibus captus et laceratus obit.
Serpens est livor qui morsu gaudet et umbra,
Ledere cum nequeat ut lapis ille riget.
Aurum qui captat Midas designat avarum
Qui ditatus eget fertilitate miser.
Musica signatur dum tibia dum lira certant
Aures demulcet tibia leta magis.
Dulcior est cithara si sit proporcio nota
Aut aures asini dico fuisse tibi.
Sic quisquis, sensus et non rationis acumen,
Iudicat, attendit, est asininus homo.
Plurima perstringam paucis: avis est fugitivus,
Flens aqua, mons montis incola truxque fera.
Mersus uterque gemit, gemebundaque noscitur ales,
Cum volucres querule per mare semper eant.
Esacus est mergus macilentus, cum sit amantes
Concomitans macies quos male iungit amor.

XII. [439-452]

Vertitur in cignum Cignus quem phisica virtus
In ferrum munit, nomen adoptat avem.
Cenea vis eadem magnumque armavit Achillem,
Virtus empirica talia posse probat.
Segnis homo mollis lascivus femina vivit,
Induit ergo virum quando virile gerit.
Dimidiat populos vir equus quoniam domuisse
Frenis hos primo fama recenset equos.
Piritous duxit uxorem dum caro dum mens,
Dum vicium virtus, mistica bella movent.
Iuppiter in cigno Geminos Helenamque creavit.
Iuppiter est virtus ardua, cignus honor.
Ponderis unius gemini nascuntur ab ovo
Partus enim Ledam letus ovare facit.

XIII. [453-468]

Milicie flos est in florem versus et ya
Flos florere facit, viva querela viret.
Divicias et miliciam pro Cipride spernit
Dum ratio Paridis aurea preda jacet.
Die Hecubam latrare canem quia more canino
Debaccata fuit omnibus orba suis.
Sunt Anii nate mutantes omnia tactu
In segetum fructus, pande quid ista velint:
Germane grecos aluerunt divite regno,
More columbino te coluere Venus.
Unicus est oculus Poliphemi fronte rotundus
Cellula qua speculans in ratione fuit.
Hunc oculum fertur Itacus terebrasse disertus
Concludens superans calliditate virum.
Orni quas Ciclops iaculari fertur in hostes
Argumenta notant que superare volunt.

XIV. [469-500]

Est naturalis mutatio gramine facta
Herbe vi Glaucus mergere corpus amat.
Antiquis miseris delusio demonum acta
Finxit submersos equoris esse deos.
In scriptis aliter legi quod scilicet herba
Sit Martis mulier nos variare potens.
Sic Circe trahit in porcos quos vivere cogit
Immunde magica rite nociva viris.
Naufragium Scillam Circe facit esse, sed illud
Naufragium semper ex meretrice venit.
Picum reddit avem Circe quem carmine, luxu
Exhominat; fastus quasi penna levat.
Uxor, Pice, tua nusquam comparuit ultra
Cum fluvio Tibri mersa dolore latet.
Hos Venus in volucres mutat quoscumque libido
Huc agit aut illuc naufragioque trahit.
Verborum virus signans oleaster amarus
Ne pariat succos vult tibi lingua malos.
Ne pereant naves flammis mittuntur in undas
Occurritque suo libera turba duci.
Ardea dicetur urbs in qua pallor et ardor
Et macies planctus et loca sola manent.
Vulnerat ille manum Veneris qui velle recidit
Et factum, vitans ocia marte suo.
Tibridis in fluvio mersus cithereius heros
Post mortem mortis subditione caret.
Vertumpnus fertur variatio temporis, optat
Pomonam, pomos pomaque tempus alit.
Quod fuit in duro iam pridem pectore saxum
Tristis Anaxaretes saxea membra facit.
Romulus occisus nusquam comparuit ultra
Montis et Hersilia culmine missa cadit.

XV. [501-520]

Pitagoras factus Euphorbius innuit ambos
Eiusdem primos dogmatis esse viros.
Dogma quid hoc fuerit Nasonem consule, doctis
Quid dicatur adhuc hic superesse volo.
Spiritus Egeria nocturna refertur amica.
Effundit fontis amne futura Nume.
Ypolitum juvenem mores habuisse seniles
Dicimus et carnis exsuperasse malum.
Est pectus serpens Epidaurius, hic quia cautus
Hic quia subtilis, hie quia doctus erat.
Iulius est stella quia Christi stella reluxit
Huius post mortem, stella notata Magis.
In Salvatoris ortu nova stella relucet.
Auctorem veterum stella novata notat.
Quod non subiaceat stellis, quod iura planete
Non dominentur ei, propria stella probat.
Non sibi dicetur patrem sumpsisse planetam.
Stella planetarum quam notat esse patrem
Stella michi niteat occasus nescia, finem
Dans rebus, finis sit sine fine michi.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page