PEDANTIUS

COMOEDIA



ACTA CANTABRIGIAE IN COLLEGIA TRINITATIS


PEDANTIUS DE SE


Indignatio Scilicet haud solus dominabitur IGNORAMUS.        5
Battismus Roscius ero, sed eram quoque Roscius ante.
Chronographia Ante quater denos vixi PEDANTIUS annos,
Paranomasia Vixi, et Cantabrico dixi plaudente theatro.
Confessio Iam mihi (nam lepidis et adhuc ludibria Musis
Paranomasia Debeo) pressa typis pro scena scheda paratur.       10
Apostrophe Prodeo: lectorem pro spectatore saluto.
Comparatio Maior inest nostrae verborum copia linguae.
Metaphora Quin et barbarico Dromodotus turbine si non
Mimesis Aequet, at in punctis formalibus anteit istum.
Comparatio Lydia nostra quidem Rosabella est pulchrior, et me        15
Decorum Praeceptore suam novus Ignoramus amicam
Rhythmus Suaviter affari, et versu reboante precari,
Polysyndeton Et falli, et ludi, et protrudi in retia discit.
Aureum Lex Pedantaeum decernit scenica laurum.

IDEM EXPLICANS ET APPLICANS


Paronomasia Dum ludor, non ludo graves, non laedo scholarchas       21
Synathroismus Quales, quot, quantos habet insula nostra; sed, usquam
Aporia Si fuerint, vanos, nasutos grammaticastros,
Compositio Blennos, floccilegas, phrasimimos, quisquilivendas
Ingeminatio Si quis erit, si quis (non fallit regula) mecum       25
Appositio In numero, genere et casu ponetur eodem



PERSONAE

CROBOLUS amator
POGGLOSTUS servus Croboli       30
DROMODOTUS philosophus
PEDANTIUS paedagogus
LUDIO, BLETUS pueri discipuli
PARILLUS
TYROPHAGUS parasitus       35
TUSCIDILLA hospes
LYDIA virgo
GILBERTUS mercator pannarius



ARGUMENTUM


Lydiam virginem, Charondae senis ancillam, amabat Chremuli olim servus Crobulus.       40
Quam eandem sibi petiit paedagogus Pedantius. Lydia, spreto Pedantio, Croboli cap-
itur amore. Ast serva cum esset Charondae Lydia, minas ille, virginem ut faciat
liberam, poscit triginta. Crobolus astutiis suis suorumque fecit, nummos ut
daret Pedantius, ipse Lydiam acciperet.



Actus I, scena i


CROBOLUS, POGGLOSTUS


CROBOLUS Hominem nihili, inertem, indocilem, pessime moratum cacodaemones       47
omnes maiores tui lacerent, insulsissime. Quousque te ut puerulum aliquem praecept-
is instituam? Nihil proprio potes Marte?

POGGLOSTUS Tu omnia potes videlicet. Vis experiri Martem meum?       50

CRO. Ego istum ineptum, quem videtis in plateis modo errabundum et vagum,
hominem misertus, miseri servuli in locum accepi, ut esset qui tergum fortiter tuetur meum,
mihique (dum ego Lydiae me meae ostento magnificentius) parasitus esset. Sed ita
mehercle rudis est, ut bubulcis potius et porcariis heris conveniat quam generoso et
urbanis imbuto moribus Crobolo. Aspicite gestum ferocem calcitronis. Hem Pog-       55
gloste, quis te docuit tam pulchre humeros vibrare, natesque?

POG. Quid tibi rei est cum meis natibus, obsecro?

CRO. Faciam ut nutus observes meos, improbe. Ubi cultus hero debitus? Cur non
aperto capite, flexo poplite, expansis manibus, vultu amabili, motu agili, blandulis
assentatiunculis mihi es obsequens? Haec ego te quoties inculcabo, stupidissime?       60
Ferreum qui habes cerebrum, cui nullum imprimi potest praeceptum, quo te decenter
geras?

POG. Here, frigent nunc dierum praecepta, exemplis erudimur omnes aptius. Qua-
re tu paulisper docendi causa servum te simules; sic ego tuos ediscam gestus, vultus,
mores, verba foelicissime.       65

CRO. Tandem sentio sapere te, Poggloste. Istoc enim pacto poteris vel alter ego
effici. Tu pallium et pileum accipe, mihi telum cedo. Animadverte iam.

POG. Servum pol probrum; sed assentatiunculas expecto.

CRO. Sic ergo dicas opportet, o charum caput Croboli, dignumque quod in Ven-
eris recumbat gremio. O perdulce pectus, omnium Syrenum sedem, ventrem vero        70
dignissimum ambrosia, nectare, deorum cibis saturandum, bracchia lacertosa, qui-
bus turres saepe revulsae sunt radicitus, pedes autem ipsis puellarum labiis suaviores.
Hoc verbo provolvi debes humillime, pedesque meos oscularier.

POG. Ostende (quaeso) quo modo: meos suaviari prius te volo. Siccine officium
negligis, pessime? Facito actutum.       75

CRO. Falleris, Poggloste, dominum te videri volui, non esse.

POG. At mihi non placet hypocrisis. Quare ego Crobolus sum revera, iamque
Lydiam ambibo amatorie. Tu, Poggloste, vide ut meum hoc secteris accurate, ut
vestigiis semper insistas meis: pallium, pileum, calcei, caligae vide ut tersae mundae-
que sint. Laudis nostrae buccinator sis, pendeas ex nutu, in verba iures, mandata       80
celeriter exequare. Ista si feceris, ero tibi patronus pater: sin omiseris, ecce brach-
ium lacterosum habeo.

CRO. Aedepol, Poggloste, dominum agis imperiose satis, experire nunc quomodo
servire possis denuo.

POG. Tun' servus tam confidenter herum irritas? At familiarem esse oportet,       85
Poggloste. Quaeso tege caput, nihil est quod ita submisse te geras. Ego sodalis sum
tuus: sequere me ocyus.

CRO. Siccine, verbero? Ensis iste dirimet litem omnem: viden' hoc sceptrum?
Redde regnum, si sapis, tuque subditus denuo fias.

POG. Fiat, fiat, aegre ferrem virum me splendidum rubiginoso perire gladio. Ut       90
tibi prosim, here, nullam crucem aut restim reformidabo.

CRO. Ego vero iam id reformido, ne dum hunc servire docui, interim ob istoc
pallium hoc meum plura mihi, quam velim, apportet servulos, quos cum tenuitas
haec nostra alere nequeat, excutio lubens. Ad te iam redeo: pares itaque deinceps
te mihi ut in omnibus prompte possis supparasitarier.       95

POG. Verum istoc est verbum, here. Nam ego, dum te sequor, esurio vel parasito
magis.

CRO. Imo, furcifer, vel parasito voracio es. Non ego te dudum huc usque explevi
cibis? Et hinc esuris tam cito? Si exercitum alere possem meis sumptibus, Charyb-
din illam saturare tuam nequirem tamen. Si montes panis atri apponerem in mensa       100
tibi, facile illos totos vel altissimos in illam hiantem voraginem iniiceres. At vero
bene conditi iuris Oceanum absorberes. Statim potando solem ipsum superas, qui
ebibendo humidum siccat omnia.

POG. Iam, in redintegratae gratiae testimonium, tu me complectere, dum ego
te deosculor.       105

CRO. Deosculeris, sordide, tu me, sterquilinium, chaos, cloaca? Vah.

POG. Vis ut te honorifice, supplex, prostratus, ut Iovem venerer meum?

CRO. Sum ego tibi iuvans pater.

POG. Iuvans fortasse, pater haudquaquam: nam ex stirpe sat scio oriundus sum
nobili, genitor quicunque fuit. Etenim veste sub lacera latet generosum quiddam,       110
imperio dignum. Tu me ad pedes abiectum tuos postulas? Respondeo, primum,
nescit servire virtus. Postremo nos aulici abiecimus istam ineptam consuetudinem
honorandi superiores, imo ne pares quidem agnoscimus.

CRO. Quid ergo? Num me tibi fatebere praeponendum esse?

POG. Vix possum eos altos spiritus demittere: sed tamen tuam in gratiam simul-       115
abo hoc. Nam certe plurimi te facio.

CRO. Tu me etiam ferre debes interdum tonantem voce terribili.

POG. At si me audies, cohibebis iracundiam.

CRO. Praeterea, si aliquando verbis sonantibus verbera quoque perpauca
(maiestatis maioris causa) addidero, aequi bonique consulas oportet, Poggloste.       120

POG. Here, inest mihi naturalis quaedam imbecillitas, quae duorum pondus
pugnorum perferre profecto non potest.

CRO. Sed summa omnium est et quidem summa summarum, ut fidus sis.

POG. Sum, idque tibi mea fide praesto, totique reipublicae. Mihi olim porticus
templi nostri erat pro incunabulis: ibi enim expositum me mater mea reliquit,       125
aufugitque. Ex quo sacer, totus totus, quantus quantus fui illico.

CRO. At metuo male, furcifer, ne fugitivus sis.

POG. Id vero iam antea denuntio, detineri me ne unum in diem posse, ni cibo et
potione vincias. Apud mensam plenam rostrum hoc deliges, sicque vinclis con-
strictum cibariis, vel captivum habes.       130

CRO. Introito iam nunc igitur, hospitem hanc nostram iube, ut bene lautam in-
struat hac nocte mensam nobis, Lydiamque meam invitet et occulte ad se traducat,
sumptus faciat liberaliter, meoque affigat omnia nomini.

POG. Vel meo etiam, si placet, nam non multum interest.

CRO. Accelera.       135

POG. Ego huc et illuc vortar, quo imperabis.



Actus I, scena ii


CROBOLUS, DROMODOTUS


CROBOLUS Enimvero, Crobole, magna moliris: scilicet uxorem ducere, parv-
ulam urbem hanc augere civibus utilissimis liberis tuos, servulos et familiam       140
alere, tum etiam gerere magistratum in republica. Primo cauponarium artem pro-
fitebor, nam Lydia cibos condere novit lautissime. Ego accipiam convivas
humanissime: efficiam ut aedes meas generosi frequentent. Filias si ferat mihi
pulchellas Lydia mea (et feret semper necessario, quod ego volo) eas et istis
elocabo callide. Vitam traducam omnibus lepide lautitiis; esculentis, poculentis        145
ventrem beabo meum. Chartis pictis, globulis ludam assidue, interdum
(severiorum bona pace dixerim) et alea. Post haec cum cognita satis virtus nostra
fuerit, multis petitis et adeptis honoribus, nunquam desistam donec mihi et haered-
ibus corpore meo legitime procreatis Baronis titulum aut Comitis comparavero.
Sed quis hic, qui tam odiose iam intervenit mihi tam iucunda meditanti? Quid       150
ita coelum, terram attonitus intuetur? Oh, novi hominem.

DROMODOTUS Zenith.

CRO. Rivalis mei Pedantii familiaris est Dromodotus philosophus.

DRO. Nadir.

CRO. Vel frater potius germanus.       155

DRO. Horizon.

CRO. Nam certe hos utrosque eadem dedit orbi Moria mater.

DRO. Ursa maior.

CRO. Quos ego ambos hodie dolis doctis meis docebo quanti sit sapere.

DRO. K“smow, makr“kosmow, tŕ p«an, universum. Hoc omne, quod hic iam        160
undique nervi mei optici ope video (et video certe intromittendo species, non
extramittendo radios) templum est summi Iovis, in quo tria veniunt potissimum
consideranda. Primo, corpus simplex, sphaericum, perpetuo mobile quod vocamus caelum.
Secundo, hoc centrum mundi, circa quod rotatur circumferentia globi
stelliferi, dictum terra. Tertium, subterraneum quoddam concavum, in quo quasi       165
in specu habitant isti daemones, quanquam scio non posse probari ex Aristotele
ullos esse diabolos. At occurritur, Aristotelem non vidisse verum in spiritualibus.
Sed ego rem ipsam acu attingam hoc modo: sunt Antipodes, ergo daemones, nam
isti diaboli etiam vestigia figunt nobis contradictoria, et sane quicquid est
habet sibi contrarium (nimirum qualitatum respectu, non substantiae, cui nihil contriariatur)        170
siquidem hic omnis sensibilis mundus regitur lite et amore. Hic quoniam
mentionem fecimus amoris, dicenda etiam pauca sunt de amore mei Pedantii.
Nam sicut elementares qualitates amore mediante commiscentur,
ita vicissim ille et ego nos duo amicitia conglutinamur.

CRO. Sicut pus et pituita sunt eiusdem generis, sic tu et ille, vos duo, estis sodales.       175

DRO. Et sicut doleret aliquis, si equum suum vetulum aegrotare videret, eodem
prorsus modo ego iam contristor, quod amicum meum veterem audio amare. Nam
sicut aegrotatio efficiens est mortis in corpore, sic amor efficit quoddam quasi
deliquium animae rationalis. Sed sicut sapientis est aegrotanti caballo suo potio-
nem dare, haud secus meum est amico amatoriis tormentibus torto consilii mei       180
unguentum porrigere. Quia sicut cerebrum datum est a natura ad refrigerandum
calorem cordis, similter nos cerebrosi philosophi viscerales istas inflammationes
amicorum nostrorum, superfundendo liquorem sapientiae, rarefacimus paulatim
et debellamus. Sed sicut nihil iuvat habere pharmacum, nisi applicetur aegroto,
ita nec prodesse possum Pedantio, nisi fruatur ille consortio meo. Idcirco, sicut       185
expansus iste aer, ad servandam continuitatem rerum in concavitatibus locorum, et
ad destructionem vacui extenditur, et extenuatur cum elongatione essentiae suae,
haud aliter ego, ut a cerebro amici mei vacuum sive vacuitatem amatoriam imple-
tione solidissimi mei consilii fugarem, huc iam progressus sum, et tanquam elong-
atus super hac superficie trium miliarum, quo spatio continentur tria millia pas-        190
suum geometricorum. Perge itaque, anima mea (quae principium motus es),
corpus hoc organicum move ocyus.

CRO. Ego vero possum coriis bubulis corpus tibi commovere iam animaliter
satis et organice.

DRO. Sed eccum percommode quem percontari possim. Heus, adolescens,       195
quaeso nunquid vidisti hic usquam virum bonum, generosum, et in summo
gradu literatum Magistrum Pedantium?

CRO. Ludimagistrum videlicet dicis. Generosum enim huius nominis novi
neminem.

DRO. Sic est, vulgus hominem ex genere et nummis generosum deputat, non ex       200
virtute et arte, cum tamen istae primariae sint et essentiales, imo radicales et funda-
mentales effectrices verae nobilitatis. Sed tu fortasse sentis ut sapiens, loqueris
autem ut vulgus.

CRO. Ego vero loquor ut sentio. Nunc enim eo res rediit, ut qui declinationes
nominum, aut accusativi cum verbo congruentiam norint, statim nobiles sibi       205
sumunt titulos. At ego ne philosophos hos (qui de omni scibili superbe disput-
ant) generosos dicam, licet se reges esse glorientur.

DRO. Homo videris macilenti et egeni ingenii. Dicito, unquamne legisti
Platonem? Beatam esse ille dicit rempublicam in qua aut rex est philosophus,
aut philosophus rex. Ubi videre possis, philosophum et regem esse voces con-        210
vertibiles. Sed intellectus ille tuus, sive mens, ratio, indoles, indocilis est, nec
percipit ista doctrinalia: te collocamus ergo inter oves et boves, et pecora campi,
et scientia non habet inimicum praeter ignorantem.

CRO. Quaeso, et quos habet amicos praeter vos paucos literatos? Quis vel obolo
aestimat fanaticum, famelicum, faetulentum philosophum?       215

DRO. Sicut auriga equum flagello, sic ego te ingenio meo percutiam. Unico tecum
agam argumento, Socratico more. Quid censes? Nonne vestes tuae viliores sunt
corpore tuo?

CRO. Sunt. Sed quid inde?

DRO. Nonne corpus tuum praestantius est vestibus?       220

CRO. Idem per idem.

DRO. Nonne animus dignior pars est hominus?

CRO. Quorsum haec?

DRO. Nonne bona animi meliora quam externa?

CRO. Progredere.       225

DRO. Nonne, quod est melius, id est nobilius?

CRO. Do id tibi.

DRO. Et animi bona meliora quam corporis?

CRO. Proculdubio.

DRO. Et qui animi possident bona, meliores iis, qui externa?       230

CRO. Conclude.

DRO. Huc ergo demum deventum est, philosophos coeteris nobiliores.

CRO. Falsissimum.

DRO. Tibi nullus est sensus communis, negas conclusion?

CRO. Tibi nullus est sensus proprius, concludis quod non probasti?        235

DRO. Oh! Opinaris fortasse nos philosophos non praestare coeteris quantum ad
animum? Probabo, si negaveris. Ego sum paratus ad omnia.

CRO. Ego quidem genus hoc hominum speculativum pessimum, sordidum,
ineptissimum, arrogantissimum existimo.

DRO. Iam convitiatorem agis, et es impudens       240

CRO. Idem est ac si me philosophum dicas, cum convitiatorem appellas.

DRO. Etsi irasci non possum, quia philosophus, commoveor tamen.

CRO. Etiam vel furere philosophum non est motus contra naturum.

DRO. Quantum bos maior est culice, tantum anteit philosophus plebeium. Nos
ad vos sumus quasi calidum in quarto gradu. Sed tu negabis fortasse nos scire plura,       245
sic uno absurdo dato infinita sequuntur.

CRO. Ergo qui unum habet absurdum, habet omnia absurda.

DRO. Tu colligis ex absurdo, quem ego iure absurditatem ipsam appello in abs-
tracto: concreta enim puta absurdus, iniustus, indoctus, et talia contemnuntur hodie.

CRO. Tu vero et absurditate es absurdior.       250

DRO. Citius ego transcendens inter praedicamenta collocarem, quam hoc insen-
sile animal argumenta percipere facerem.

CRO. Tu qui generosus, qui nobilis, qui rex es, me, obsecro, ad caenam voca.

DRO. Saturnus meus ventrem in tuum vacuum mittat perpetuum.

CRO. Vacuum illud dicis, philosophe, quod cum nusquam esse disputas, in tuo       255
tamen est cerebro; cui si omnes similes sunt philosophi, sunt quidem animalia
omnium stolidissima.

DRO. Contra negantem principia non est disputandum.

CRO. Ah, mane obsecro, iam denuo agnosco celsitudinem tuum.

DRO. Tu non es idoneus auditor moralis philosophiae.       260

CRO. Actor ego, non auditor sum, vos semper auditis, nunquam agitis. Sed quem
ego conspicor? Habe iam tibi Pedantium tuum: nolo me videat.

DRO. Te vero imaginatio, sive phantasia turbat melancholica perpetuo, qui um-
bras rerum, non identitates et haecceitates ipsas vides. Sed nunc iste quid agat,
paulisper hic observabo.       265



Actus I, scena iii


PEDANTIUS, DROMODOTUS


PEDANTIUS Video (patres conscripti) in me omnium vestrum ora et oculos esse
conversos, et credo ego vos mirari, iudices, quid sit, quod cum tot summi oratores
hominesque nobilissimi sedeant, id est, non ament (sic enim interdum sedere su-       270
mitur, unde sedatio animi) ego potissimum ad amandum surrexerim. Quid ergo?
Audacissimus ego ex omnibus? Si hoc dixerit, satis erit verbo negare. At offici-
osior in amoribus, quam coeteri? Utinam quidem non essem istius laudis ita cupidus,
ut aliis eam praereptam velim. Quae res igitur me praeter coeteros istuc demum
impulit? Unico verbo expediam - omnia vincit amor, et nos cedamus amori.        275
Amor tanquam milvus rapax, me tuum (o Pallas) pullum abripit iam nunc e sapien-
tiae nido: unde sicut terra teritur pedibus (inde enim dicitur), sic animus meus con-
culcatur curis. Ego, ego inquam, qui Leonidae mei olim amoribus opposui me velut
murum aheneum, nunc figor et perfodior ipse ferro flammisque concupiscentiae.
Qui diebus illis interroganti ter quid esset rerum omnium praestantissimum, re-        280
spondissem etiam ter "pronuntatio, pronuntatio, pronuntatio," idem nunc quaerenti
similiter dicerem "Lydia, Lydia, Lydia." Sic tempora mutantur, et nos mutamur
in illis. Quare, Pedanti, cum id non possis, quod velis, quod est incumbere literis,
velis id quod possis, quod est amare Lydiam.

DROMODOTUS Irrationalis animae pars vicit iam rationalem, unde verissimum esse       285
constat axioma quoddam logicum, maiorem esse vim in negatione, quam in affir-
matione. Sed quid cesso compellare hominem? Pedanti, opto tibi mentem sanam in
corpore sano.

PED. Dromodote, sis bonus o foelixque tuis, sicut sapiens dixit poeta. Ut valent
sodales nostri academici? Numquid adhuc convenit inter vos et oppidanos? Cogi-       290
tabam iam dudum ipse vos invisere, et quasdam in scholis rhetoricis recitare decla-
mationes meas, quae, nempe, ut Demostheni, lucernam olent.

DRO. Mallem olerent lucernam, quam barbulae tuae unguenta.

PED. Composui, congessi, consarcinavi tres plusquam Philippicas aut Catilinar-
ias contra barbaram gentem. Quid dixi? Gentem? Certe vero potius armentum oppid-       295
ianorum istorum hostium Musarum. Qui tamen vivunt, imo in forum veniunt, idque
non ad deponendam, sed confirmandam audaciam.

DRO. Haec sunt extra causam, Pedanti. Te rumor est amare.

PED. Fama, malum quo non aliud velocius ullum. (Fama, comma, malum etc.
in parenthesis.) Amare vero ridiculum, quod ego refutabo vel sola hac fronte philo-       300
sophica.

DRO. Philosophica? imo sophistica, cum mihi tam fallaciter et aequivoce re-
spondeas. Vidit me ideo venisse, ut starem contra viam suam, et militarem ad-
versus quascunque conclusiones reponsivas eius, et iam itaque non audet
prodiere ex antro dissimulationis, ne forte boreali vento vocis meae confun-       305
datur, et redigatur in minimum naturale dabile.

PED. Eloquar, an sileam? Sed cur in re momenti minimi dilemmate utor non
necessario? Age, audi nunciam, Dromodote, tibi (cum amicus sit alter idem) rem
omnem non minus, quam mihimet committam lubens. Uror, habes animi nuncia
verba me. Ut est apud Ovidium, qui vixit temporibus Augusti.       310

DRO. At ego adduxi iam huc mecum in hoc scrinio cerebelli mei maximam mas-
sam materiae refutatoriae, ad attenuandam et frigefaciendam in te hanc enormem
ebullitionem corporeae cupiditatis. Non est amor tuus (ut spero) malum immedica-
bile, quod dixit Aristoteles de avaritia.

PED. Mihi nec verbis nec herbis potes prodesse, me iuvabat medicus sed medica        315
(licet interdum novare verba).

DRO. Primo, quoniam (ut habetur in Parvo Logicali) inquierendum est quid sit
res, antequam contra amorem disputo, quaerendum est, amor quid sit.

PED. Imo, antequam disputamus, disputatio quid sit?

DRO. Secundo incommoda, postremo remedia narranda sunt. De his tribus hoc       320
tempore pauca audies.

PED. Omnino hic nescit rhetoricari. Ego dixissem ista declamatorie mirum in
modum, quae tria (iudices) cum dicero, perorabo.

DRO. Quod ad quid sit attinet, certum est nullam perfectam eius dari posse de-
finitionem, proper paucitatem verarum differentiarum itaque descriptione con-       325
tenti simus.

PED. Sane vera differentia est rara avis in terris, nigroque simillima cygno.

DRO. Est igitur amor communssime sumptus (definitore Platone) appetentis
pulchritudinis causata per concupiscentiam carnalem, volens fruitionem voliti. Iam
hanc description sic integraliter a me positam analytice resolvamus in suas partes.       330
Appetentia hic ponitur loco generis: nam quemadmodum apud physicos materia
expetit formam, sic apud homines, qui consistunt ex materia et forma, mas materia-
tus cupit ex animo foeminam formosam. Pulchritudo autem est ex coloribus albi et
rubicundi, iuxta temperationem proveniens, qualitas sensibilis sensus passionem
incutiens. Sensus sunt quinque: gustus, olfactus, auditus, visio, tactus. pulchri-       335
tudo visus est obiectum. videmus autem (quod diligenter animadvertas velim)
oculis, et oculi fascinati radiis formae intromittunt speciem pulchritudinis in phan-
tasiam. Phantasia provocat desiderium. Desiderium, tanquam canis rabidus,
lacerat mentem morsu amoris. Ita pulchritudo, quae erat in vultu virginis, per-
venit procedendo naturali quadam tendentia ad ipsum amatoris cor (in quo est       340
sedes animi secundum Aristotelem), et e converso ipsum cor viri transire cupit
in corpus virginis.

PED. Quid tibi cum transitionibus, quae quidem figurae sunt rhetoricae.

DRO. Istae transitiones physicae agunt per modum illuminationis, et feruntur
per radios rectos primo archipodialiter, deinde vicissim reflexive.        345

PED. Quae dixisti hactenus (etsi non fuerunt optima) tamen meliora quam quae
deterrima. Ego elegantissime definirem amorem ex Terentio: esse nimirum tum ignem
feminini generis. Sic enim ille, accede ad ignem hanc. Satin' hoc ex sententia?

DRO. Ego vero retorqueo hoc argumentum tuum sic. Amor est ignis: ergo ca-
vendum est ab eo tanquam a scorpionis aut cane coelesti, qui in diebus canicu-        350
laribus calore suo nocivo plus mordet quam ullus canis latrabilis.

PED. Imo quemadmodum qui sunt a scorpiis icti, vel scorpionibus (nam huius
nominis variae sunt declinationes) solent ab iisdem remedium petere. Ita ego
amoris percussus cuspide, amando me sanabo. Una eademque manus vulnus
opemque feret.       355

DRO. Itane? Attende igitur iam incommoda amoris, quot sunt in decem pre-
dicamentis diversa individua diversarum specierumque: quot apud Thomistas
et Scotistas Oppositiones, Responsiones, Distinctiones, quot habuit unquam voces
primae intentionis, aut secundae intentiones sancta antiquitas, quot inter te et me
verba Latina sunt, tot erunt tibi in amoribus miseriae, ad cuius rei evidentiam sic       360
procedimus. Ratio, quae est auriga animi, affectionum calcibus conculcabitur, libi-
dinis furor maior erit quam raptus ipsius primi mobilis; tunc foemina erit prae-
dominans qualitas, quae si forte virago fuerit (quod est pene universale et dicitur
de omnibus), tum est tanquam torrida zona, et prorsus inhabitabilis. Videbis et iam
sic tristari istos amatores, quasi iam adesset dissolutio huius continui. Ad haec        365
amatores isti negotia nulla curant, cum tamen studium sit et nutriva et argumen-
tativa vis cerebri. Postremo, qui captus amore est, non solum est oculis captus,
sed etiam respectu veri vivere, in totum est mortuus.

PED. Ego vero ut mortuus sim? Nunquam id fatebor, dum vivam. Sic obiicio.
Vides? Motus non convenit mortuis.       370

DRO. Arguitur e contra sic: amator vivit in corpore amatae; at ubi vivit ibi est
eius anima; et ubi eius anima, ibi operatur; et si operatur in alterius corpore, non
operato in suo; si non operatur in suo, non vivit in suo; si non vivit in suo, non est
in suo; si non est in suo, corpus est mortuum. Tu es huiusmodi. Ergo.

PED. Agis mecum sophistice in Labyrintho, in Minotauri spelunca. Ego pro       375
Ariadnes filo utor prudentia mea, qua extricante constanter dico, ego scio me vivere.

DRO. Non urgebo te. Revera est aequivocatio in nomine mortui: nam non est
mortuus extrinsecus et secundum animam vegetativam, vel sensitivam, sed intrin-
secum secundum animam rationalem et intellectualem, quae in se iam non cogitat,
quia de se non cogitat.       380

PED. Non est dignum repetitione, nedum responsione nostra quod obiicis.

DRO. Nunc antidotum ministrabo contra pestem hanc. Primum, ieiunandum est
saepius, ut evacuatio sive evaporatio fiat humoris sensitivi superflui; tum piscibus
vescaris potius quam carnibus, quae generant sanguinem calidum et concupisc-
ibilem; vino abstineas et saccaro, in quibus inest venereum prevocamentum; tum        385
otia vites, siquidem negotia condensant hanc cerebri fluiditatem, quae gignit ex se
turpissimum id excrementum voluptatis.

PED. Ego cum Scipione nunquam minus otiosus, quam cum otiosus.

DRO. Proximum est, ut cantus meretricios caveas, et omnem illam syllabicam com-
positionem poetarum, qui nimis articulate de his loquuntur.        390

PED. Hos optime Plato eiecit a sua republica.

DRO. Deinde consortium fugias istarum aulicarum, quae valde agunt in haec
inferiora corpora. Praeter haec, potio aliqua purgativa sumenda est, qua com-
plectionem istam immutes tuam. Nam vos cholerici propter ignei humoris copiam
feroces ruitis, cum nos melancholici (praeterquam quod ingeniosiores sumus,       395
teste Aristotele in Problematis) tum quoque ob terrei sanguinis pigritiam multo
sumus ad hosce brutales motus minus proni. Haec quae praescripsi si nequicquam
prosint, veniendum est ad illud ultimum. Nosti, quid sibi fecerit Xenocrates Pla-
tonicus.

PED. Dabis iam mihi vicissitudinem loquendi. Socrates (qui hoc solum se scire        400
dixit quod nihil sciret, ideoque est Apollonis oraculo sapientissimus iudicatus) in
quodam dialogo Platonis (qui est Homerus philosophorum) amorem omnem dis-
tinguit (qui autem non distinguit, destruit artem). Unum dicit esse sordidum,
qui nebulonum est, alterum honestum (in quo fateor me non mediocriter esse
versatum). Sed et plurimi doctissimi homines amatores fuerunt illo primo modo.       405
Nam, ut nihil dicam de Ovidio, ut taceam Sallustium, ut praeteream Aristippum,
quid attinet dicere de Demosthene? Silebo etiam Ciceronem ipsum, per apo-
siopsin, qui catachrestice et parum caste amabat, ut nonnullis placet: sed men-
tiuntur quicunque. Quid commemorem Aristotelem vestrum, qui caballus factus
est et equitantem tulit meretricem? Ego cum istis sine omni exceptione maior-       410
ibus errare malim, quam tecum vera sentire. Sed non opus est istos allegare, ego
quippe unxorem, non Thaidem, ambio: sic enim apud optimos authores Thais
(quae famosissima meretrix erat) absolute ponitur pro quavis meretrice.



Actus I, scena iv


POGGLOSTUS, DROMODOTUS, PEDANTIUS


POGGLOSTUS Exire me voluit herus meus (quantum memini) duas ob causas,       416
ut istos aliqua ludificer arte mea, ac ut quendam post convenirem in foro Tyro-
phagum.

DROMODOTUS Hem quis est?

POG. Dii vos fortunent, generosi.       420

PED. Et tibi crus sanent tuum, mendice claudipes.

POG. Misereat vos mei, pauperis et boni, miserandi semi-hominis.

PED. Credo nos literatos magis insectari mendicis, quam coeteros homines, qui
quoniam miserias mortalium novimus, misericordes sumus; et quia misericordes,
omnes ad nos miseri supplices confluunt.       425

DRO. Tu otiosus es, et cupis isto modo vagari; abi et labora. Vides planetas
operari perpetuo, et coeli motus est perennis.

PED. Cur non manuariam aliquam artem calles? Sive moechanicam, id est,
adulterinam, a moechando: sunt enim coeterae artes adulterinae, respectu nostra-
rum liberalium.       430

POG. Oh, venerabilis Domine, nunquam istarum illam didici; Domine vere re-
verende, fui quondam semidoctus, et novem Musis colebam nonnullas. Sed ob-
livio iam extinxit.

DRO. Doctrina tua non erat habitus confirmatus, sed dispositio tantum, aut re-
mota potentia. Nam si profunde, non perfunctorie didicisses, tum si tam diu       435
viveres quam corvus aut quercus, habitum tuum doctrinalem privatio nulla un-
quam corrumpereret.

PED. Tu artes fortasse primoribus (quod aiunt) labris attigisti, non in succum et
sanguinem convertisti (quod docti solemus).

POG. Quaeso, doctissimi Musarum sacerdotes, inopem et egenum iuvate benig-       440
nitate vestra.

DRO. Imo operam arti des denuo: sic veras possidebis et immortales divitias.
Nos, qui (ut tu olim) scholasticam vitam sequimur, sumus quasi formae separa-
tae, non curantes haec bona sublunaria.

PED. Nos omnia habemus, nec quicquam habemus, id est animos tranquillos,       445
nummos nullos. Nil enim est, nil deest tamen: pecunias cum non habemus, non
desideramus. Quare adolescens operam et oleum perdis. Ne expectes vel micam
unam a nobis, qui locutionibus, non loculis sumus locupletes (et tamen locuples
dicitur a plenis loculis, quod iste non novit).

POG. Ut maneam qualis hactenus fui, vir innocuus, quaeso aliquid detur.       450

PED. Dabo, nempe consilium fidele, esto integer vitae, scelerisque purus. Nam
non oportet ullo in officio claudicare.

POG. Illudi me sentio: vultis gladium istum, quam sit acutus, experiri? Equidem,
viri optimi, si vellem iam latronem agere, possem vobis vel invitis eripere, sed
spero daturos.       455

DRO. Imo profecto idque actutum: ecce tibi quiddam non quantum, unde tamen
hodiernam possis coenam procreare.

PED. Cum tibi video indolem inesse et acumen, tibi ut prosim opto, ut facultas
par esset voluntati, nunc accipe hoc aliquid quicquid est (etso hoc aliquid nihil sit),
laeta fronte, ut pignus amoris erga te mei.       460

POG. Aliquid etiam (nisi molestus essem) in crastinum ut detis, postularem.

DRO. Utinam aliquid tibi dare possem non in crastinum solum, sed in sempi-
ternum, idque trifarium: in aeviternum, nempe aeternum a parte post, in coaeter-
num, nempe a parte ante.

POG. Hoc telum petet vos a parte ante, et post.       465

DRO. In- interim hoc quaeso cape.

PED. Et hoc etiam: nam opem ferre supplicibus, excitare afflictos, sublevare cala-
mitosos, dare salutem, oratoris proprium est.

POG. Ignoscite, si a vobis summis magistris ego incipiens in hac arte petam
audacius: caligas mihi libenter novas emerem, et libros aliaque necessaria. Vos       470
si hunc sumptum feceritis, Maecenates eritis mihi.

PED. Ut cognoscas te mihi charum esse, scias non solere me cuiquam tam pro-
dige largiri, nam non omnibus dormio. Sed lucrum est si quid tibi benefacio: tene.

DRO. Nos a stellis et coelo quotidie influentias accipimus, ergo quo magis liber-
ales, eo similes coelesti quintae essentiae.       475

POG. Unum quiddam restat, in quo exorandi mihi estis: ut etiam crumenam detis,
in qua nummos reponam istos.

PED. O inexplebilem avaritiam! O gurgitem! O Charybdim (sive Charybdin)!

POG. Nisi hilari vultu dederitis, ego non accipiam.

PED. Perii, me aspexit. Vale, vale, crumena mea, valetudinem tua cura diligenter,        480
iterum atque iterum vale. Dono quidem promptissime, unum id doleo, quod
video te virum tam honestum egere pecuniis nostris. Habebis statim, postquam
farcimenti reliquum extraxero.

POG. Non multum refert, si tradas cum appertinentibus etiam.

PED. Quoniam ita vis, trado. Dii hunc cum omnibus appertinentibus eradicent.       485

POG. Hanc ego (cum tam ornata sit) in dies festos reservabo. Tu fortasse habes
quam quotidie terere possum.

DRO. At obsecro iam te ne velis potentiam hanc in actum producere, praesertim
cum a posse ad esse non valet consequentia. Ham in hoc pauxillulo (mihi crede)
quod restat nummuli essentia ipsa et existentia mea constitit.       490

POG. Quaeso, sine te exorem, vir doctissime. Obtestor te per acumen ingenii tui,
et ensis mei.

DRO. Oh sat est: exorasti satis, habe tibi.

POG. Munificentissimi viri, dedistis haec mihi, annon?

PED. Etiam plane, maxime, admodum. Et tu accepisti, annon?       495

POG. Sed mutuo, annon? Valete.

PED. Mutuum, quasi meum-tuum. Sed illud nuper meum iam fit tuum sine mu-
tuatione, aut mutatione. Proh scelus!

DRO. Abi, rue, redi in primam materiam, claudum monstrum, nunquam intentum
a natura universali, defectus et error naturae particularis. Peri tu omnium infra       500
sphaeram lunae existentium perditissime, qui contemplativos spolias. Utinam
grave tuum de cruce feratur deorsum, aut in ipso hoc nunc exarescat tibi
humidum radicale. Quam ego tremui totus, ne ense suo penetraret dimensi-
onem meam! Utinam ego hodie potius cum centum simul captiosis sophistis dis-
putassem in scholis publicis nostris, modo unius huius strangulatorium argu-       505
mentum evitassem.

PED. Quoniam mortale tuum pectus coegit auri mei sacra fames (sacra per
antithesin, vel sacrum est quod diis inferis devotum) opto, ut quicquid tetigeris,
aurum statim fiat. Hoc tu fortasse praeclarum putares, sed eveniret tum tibi,
quod Midae (cuius etiam obiter utinam auriculas haberes) qui fame peribat, quod        510
auro vesci nequibat. Sed video iam campum in quo exultare possit oratio: Te Mer-
curialem (non quoad linguam, sed quoad manus) vexent saxum sitisque Tantali,
Ixionis rota vaga vagum torqueat, Charon remiger Orci Phlegetontis in undas
deferat, qui falcem tuam meam in messem immisisti. Mihi tamen non eripuisti
divinam animi constantiam, pessime, non scientiam, non prudentiam, non virtutem       515
ullam denique (quod de Atillio Regulo dictum divinitus).

DRO. At mihi eripuit liberalitatis, etsi non habitum ipsum, tamen actum et instru-
menta. Nam evacuatus sum ego (quod est contra omnem medicinam) radicaliter.

PED. Eamus intro ne hic fortasse denuo nos invadat.



Forsett Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage