MAGNI AURELII CASSIODORI SENATORIS
V. C. ET INL. EXQUAEST. PAL. EXCONS. ORD. EXMAG. OFF. PPO ATQUE PAT.
VARIARUM LIBRI DUODECIM

LIBER NONUS

I. HILDERICO REGI VVANDALORUM ATHALARICUS REX.

[1] Durissima nimis sorte constringimur, ut quos ante dulces parentes diximus, nunc eis causas amarissimas imputemus, quas nemo potest relinquere, qui pietatis noscitur monimenta cogitare. quis enim nesciat divae recordationis Amalafridam, generis nostri decus egregium, violentum apud vos reperisse lucis occasum, et quam pridem habuistis dominam, passi non estis vivere nec privatam? haec si contra fas parentelae gravis esse videbatur, remitti ad nos debuit honorabilis, quam magnis supplicationibus expetistis. parricidii genus est, ut quam vobis fecerat affinem coniunctio regis, nefandis ausibus in eius vos interitum misceretis. [2] Quid tantum mali a suo coniuge relicta promeruit? si successio debebatur alteri, numquid femina in eo ambitu potuit inveniri? mater quin immo haberi debuit, quae vobis regna transfudit. nam et hoc nobilitati vestrae fuisset adiectum, si inter Hasdingorum stirpem retinuissetis Hamali sanguinis purpuream dignitatem. hoc Gothi nostri ad suum potius opprobrium intellegunt fuisse temptatum. nam qui dominae alienae gentis intulit necem, omnino eius parentum visus est despexisse virtutem, quando nemo quod resecandum credit, putat esse temptandum. [3] Et ideo morali ratione commoniti per illum et illum legatos nostros verbis prius a vobis expetimus aequitatem, spectantes qualis excusatio tantis casibus afferatur. nam etsi quodlibet negotium in tali persona fuisset enatum, nobis debuit intimari, ut et nostro iudicio periret, quae se pessimis actibus miscuisset. restat ut naturalis eius fingatur occasus. inpossibilia non dicimus, nova non quaerimus: illum et illum atque illum tradite, per quos res facta debeat elucere. sit in eis totius causae absoluta probatio, sine bello, sine caede, aut nos efficiat placatos, aut vos reddat obnoxios. [4] Quod si creditis esse temnendum nec vos ad rationabilia responsa componitis, condicione initae pacis absolvimur, qui laesi foederis vinculo non tenemur. vindicet nunc superna maiestas scelus qualibet arte commissum, quae ad se clamare profitetur fraterni sanguinis impiam caedem.

II. EDICTUM. ATHALARICUS REX.

[1] Qui rei publicae statum et generale cupit stare fastigium, ad universa debet esse sollicitus, quia non est salus in corpore, nisi quam et membra potuerint optinere. iniuria unius loci compago tota concutitur et tanta convenientiae vis est, ut unum vulnus ubique credas accipi, quando illa coeperit condolere. res publica siquidem non est unius civitatis cura, sed totius regni provisa custodia: quapropter si quid ex ipsa minuitur, in origine dispendia sentiuntur. minus enim habere necesse est, cui aliquid perit. et ideo diversarum civitatum pervigil nos cura sollicitat, ne permissa longius mala possint gravare palatia. arbor enim, quam florere vides, quam summa conspicis viriditate laetari, subterraneo suco fecunditatis animatur, reddens in superficiem quod continet in radice. hominum quoque vultus magna hilaritate decoratur, si visceribus sanis gravamen nullius sentiat laesionis. sic regnum iure dicitur integerrimum, si nusquam fuerit inminutum. hoc fieri potest, cum undique summovetur effrenata licentia nec datur ausus menti malignae sub abominabili libertate peccare. curiales, quibus a provida sollicitudine nomen est, gravissima dicuntur infestatione quassari, ut quicquid eis honoris causa delegatur, ad iniuriam potius videatur esse perductum. o nefarium scelus, importabile malum! quando debuit rei publicae serviendo proficere, tunc libertatem suam cum fortunis videtur amittere. [2] Quocirca edictali programmate definimus, ut si quis versatus fuerit aut in iniuria aut in dispendio curialis vel aliquid ei, praeterquam iussum fuerit a nobis vel ab aulicis quorum interest potestatibus, imponere fortasse praesumpserit, aut decem librarum auri dispendio feriatur, ipsi qui aliquid tale pertulit nihilominus profuturarum, aut, si facultas vindictae non sufficit, per fustuaria supplicia laceretur, et reddat debitum poenis, quod non potuit compensare pecuniis, ita tamen, ut, quae pro publica utilitate fuerint delegata, ingenua sollicitudine compleantur, quando plus incipiunt debere, quos alienas iniquitates non permittimus sustinere. [3] Praedia curialium, unde maxime mediocribus parantur insidiae, nullus illicita emptione pervadat, quia contractus dici non potest, nisi qui de legibus venit. circa saionum et militantum molestias iudicum protegantur auxilio. ab ipsis quoque moderatoribus eos nostra vindicabit auctoritas, quando gravius plectendus est, si ille, cui delegatur auxilium, probetur inferre detrimentum. [4] Erigite colla, depressi: sublevate animos, malorum sarcinis ingravati: date studium recuperare quae vos male cognoscitis amisisse. unicuique civi urbs sua res publica est. administrate civitatum sub consentanea voluntate iustitiam. ordines vestri aequabiliter vivant. nolite gravare mediocres, ne vos merito possint opprimere potiores. poena ista peccati est, ut unusquisque in se recipere possit quod in alterum protervus exercuit. vivite iuste, vivite continenter, quia vix audet quisquam in illos excedere, quibus culpas non potest invenire. [5] Grues moralem noverunt exercere concordiam, inter quas nullus primatus quaeritur, quia iniquitatis ambitus non habetur. vigilant vicissim, communi se cautela custodiunt, ipse pastus alternus est. sic honor nullis adimitur, dum omnia sub communione servantur. his etiam volatus vicaria aequalitate disponitur: ultima fit prima et quae primatum tenuit, esse posterior non recusat. sic quadam communione sociatae sibi sine regibus obsequuntur, sine dominatu parent, sine terrore famulantur. voluntarie serviendo liberae sunt et invicem se diligendo muniuntur. quarum morem scriptores rerum naturalium contuentes politiam quandam inter ipsas esse commemorant, quas civico affectu vivere cognoverunt. [6] Has si vos imitemini, omnes a vobis pravitatum calumnias excludetis. nam vos, qui recti vota recipitis, habetis per leges potestatem in civibus vestris. non enim in cassum vobis curiam concessit antiquitas, non inaniter appellavit minorem senatum, nervos quoque vocitans ac viscera civitatum. quid in ista appellatione non habeatis vel potentiae vel honoris? nam qui senatui comparatur, a nullo genio claritatis excluditur.

III. BERGANTINO V. I. COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX.

[1] Si labor omnis assiduus adeo diversos exigit fructus, ut aurum argentumque solita commutatione mercetur, cur non ipsa diligenter exquirimus, propter quae alia poscere videbamur? Italia dives inferat nobis et aureos fructus. omnis proventus adquiritur, ubi metallum fulvidum reperitur. nam quid necesse est terram multiplici fecunditate lassari, si ipsa magis pretia in ea potuerint inveniri? frumenta nobis usualiter natura industria suffragante concedit: passim se vina profundunt: metallum raro proditur, ut studiosius expetatur. [2] Quapropter ad massam iuris nostri Rusticianam in Bruttiorum provincia constitutam magnitudinem tuam iubemus chartarium destinare et si, ut ab artifice harum rerum Theodoro dicitur, memoratis rebus terra fecunda est, officinis sollemniter institutis montium viscera perquirantur: intretur beneficio artis in penetrale telluris et velut in thesauris suis natura locuples inquiratur. cameris enim ingeniosa praesumptione revolutis, talpinum animal imitantes, itinera fodiunt quae nullis ante patuerunt. sic ambitio nil relinquit absconditum nec ubi interdum sustinere possit extremum. [3] Intrant homines caligines profundas, vivunt sine superis, exulant a sole et, dum sub terris compendia quaerunt, nonnunquam lucis gaudia derelinquunt. est illis aliquando ruina via sua et reditus procurare nequeunt, qui pedibus suis semitas operosis manibus effecerunt. sed quibus cautior ars, vita felicior est, intrant egentes, exeunt opulenti: sine furto divitias rapiunt, optatis thesauris sine invidia perfruuntur et soli sunt hominum qui absque ulla nundinatione pretia videantur adquirere. mox enim ut supernae luci fuerint restituti, minuta quaeque graviora discernentibus aquis a genetrice terra separant ac fictilibus recondita vasta fornace decoquunt, donec solvantur utiliter in liquorem, rivosque de flamma venientes tanto igne depurgant, quousque pulchritudinem sui prodant, quam terrena viscera, ne cuperentur, absconderant. [4] Vincitur natura, dum eam meliorat industria. pulchrior est dum arserit, potior dum decoxerit, quia tantum crescit ad pretia, quanta fuerit sinceritate mundata. origo quidem nobilis, sed de flamma suscipit vim coloris, ut magis credas inde nasci, cuius similitudine videtur ornari. sed cum auro tribuat splendidum ruborem, argento confert albissimam lucem, ut mirum sit unam substantiam tradere, quod rebus dissimilibus possit aptari. proinde quicquid ad exercendam huius artis peritiam pertinere cognoscitis, ordinatio vestra perficiat, ut et terra Bruttiorum ex se tributum quod dare possit inveniat, quae fructibus copiosa luxuriat. decet enim ut inter tanta bona nec illa desint quae putantur esse praecipua. cur enim iaceat sine usu, quod honestum potest esse compendium? [5] Aurum si quidem per bella quaerere nefas est, per maria periculum, per falsitates opprobrium, in sua vero natura iustitia. honesta sunt lucra per quae nemo laeditur et bene adquiritur quod a nullis adhuc dominis abrogatur. grypes aurum iugiter leguntur effodere atque huius metalli inspectione gaudere: quibus quoniam non est ambitus lucri, cupiditatis crimine non dicuntur accendi, scilicet, quia omnis actus in qualitate propositi est et non est vituperandum quod nulla fuerit voluntate lascivum. sint ergo sedula operatione continui quaestus, invidiam non pavescant: quod ars dicitur, a crimine liberatur.

IIII. ABUNDANTIO PPO ATHALARICUS REX.

[1] Felix querella est, quando leges pietate superantur, et beata condicio subiectorum, si cognoscant illum aliis misertum, quem et sibi optant esse propitium. neque enim ob aliud curiales leges sacratissimae ligaverunt, nisi ut, cum illos soli principes absolverent, indulgentiae praeconia reperirent, hoc est, ubi dominus adversum sua iudicia amabili concertatione dissentit, quando et ipsius quaedam iustitia est, ut qui pius dicitur, districtionis termino minime teneatur. nam et iste quidam rationabilis ordo est militia tandem solvere, qui inpares laboribus probantur existere. curialis enim, si nulla valitudine corporis continetur, ad solas deceptiones apponitur, et adesse quid proderit, si eum contingat defectum viribus inveniri? similis quippe est absenti, a quo non poterint imperata compleri. deinde dum curia multiplici numerositate laetetur, non videtur perculsa damnis paucos perdidisse de plurimis. [2] Quapropter illustris magnificentia tua Agenantiam uxorem Campaniani viri disertissimi in Lucania provincia constitutam filiosque eorum de albo curiae suae faciat diligenter abradi, ut ventura posteritas nesciat fuisse quod vetatur obicere, quia calumnia non praesumitur, ubi aliqua probatio non habetur. proinde in possessorum numero potius collocentur passuri nihilominus molestias quas ipsi aliis ingerebant. [3] Ad tributa enim solita turbabuntur: faciem compulsoris horrebunt a potestatibus iussa prius venisse nesciebant , et votiva ignorantia fatigati formidare delegata incipient per quae antea timebantur. nam et ex ea parte bonis moribus vixisse probandi sunt, quando patiuntur inter illos otiosi vivere, quorum se non cognoscunt odia meruisse. alioquin non paterentur sub illis esse, quos se cognoscebant malis actibus incitasse. fruantur ergo beneficio principali: vivant remissa pace tranquilli, qui fuerunt in actionum suarum qualitate compositi.

V. EPISCOPIS ET HONORATIS ATHALARICUS REX.

[1] Possessorum territorii vestri querella comperimus supra temporis necessitatem quorundam civium suorum execrabilem sustinere saevitiam, dum primo tempore panicii speciem coemptam in propriam recondidere substantiam spectantes caritatem mediocribus gravem, ut parcius reponentibus detestabilem inferant nuditatem, quando homines in famis periculo constituti rogantes offerunt quos se spoliare posse cognoscunt. in necessitate siquidem penuriae pretii nulla contentio est, dum patitur quis induci, ne possit aliqua tarditate percelli. [2] Haec igitur vota damnantes praesentes direximus portitores, ut sive in gradu sive in aliis locis frumentorum condita potuerint invenire, tantum sibi unusquisque dominus vel familiae suae retineat, quantum se expendere posse cognoscit, reliquum periclitantibus vendat, praesentibus scilicet harum gerulis, qui ad eam rem destinati esse noscuntur, moderata tamen pretii quantitate, qua eum constiterit a suis provincialibus comparasse, ut nec nimium gravetur qui emit et aliquo compendio foveatur ille qui distrahit. [3] Quapropter libentibus animis implete quae iussa sunt, quia vobis debetis invicem in hac parte consulere, ne, dum caritatem nimiam quaeritis, scelestum vobis aliquid potius, quod absit, optetis. ne quis ergo venditionem sibi inpositam conqueratur, sciat libertatem in crimine non requiri, sed illud boni ingenii magis esse, si non festinet excedere. vendat itaque sub iusta ratione qui distrahit. si consentit, operatur laudem suam: si discrepat, nostrum facit esse praeconium, quando bonum est iubentis, si iustitia imponatur invitis.

VI. PRIMISCRINIO ATHALARICUS REX.

[1] Cum diuturnis laboribus excubares, ita te inbecillitate corporis asseris graviter sauciatum, ut nec ad famam militiae percipiendam possis occurrere, ad quam constat voto te praecipiti festinasse, metuens ne per absentiam tui ab ipsis paene faucibus dulcissimus tibi fructus videatur auferri, postulans etiam ut, algentis corporis necessitate constrictus, Baiani lavacri siccitate laxeris. [2] Dignum plane quod inter praemia summa praestemus, ut, sicut conferimus victis spem, ita tribuamus supplicantibus et salutem. quapropter et a vinculo te emolumenticii terroris absolvimus et praedicti lavacri munere sublevamus, ut primum mentis gaudio recreatus facilius membrorum recipias sospitatem. naturalis siquidem cura est aegris dare laetitiam: nam fac invalidum gaudere, sanatus est. [3] Perge igitur ad amoenos recessus: perge ad solem, ut ita dixerim, clariorem: ubi salubritate aeris temperata terris blandior est natura. illic miraculis alta cogitatione perpensis cum arcanis mundi mens humana colloquitur nec admirari desinit quae ibi agi posse cognoscit: primum Nerei fluenta marinis deliciis esse completa, tot portus naturae prudentia terrenis sinibus intermissos, tot insulas nobiles amplexu pelagi dotatas: deinde inmissum Averno stagneum mare, ubi ad voluptatem hominum vita regitur ostreorum, industriaque mortalium fieri, ut res alibi fortuita ibi semper appareat copiosa. [4] Quantis ibi molibus marini termini decenter invasi sunt! quantis spatiis in visceribus aequoris terra promota est! dextra laevaque greges piscium ludunt. claudantur alibi industriosis parietibus copiosae deliciae: captivi teneantur aquatiles greges: hic ubique sub libertate vivaria sunt. adde quod tam amoena est suscepta piscatio, ut ante epulosum convivium intuentium pascat aspectum. magnum est enim gaudium desiderata cepisse: sed in huiusmodi rebus gratior est plerumque amoenitas oculi quam utilitas captionis. [5] Sed ne longius evagemur, inter Neptunias gazas habitare creditur, cui otia Baiana praestantur. his itaque rebus deliciosa exercitatione saginati ad pulcherrima lavacra contenditis, quae sunt et miraculis plena et salutis qualitate pretiosa. nam etsi hominum cura fabricata noscuntur, naturalibus certe ministeriis exhibentur. fornaces ibi non robora convecta succendunt: cessante flamma perpetuus calor operatur: illic globi fumiferi nesciuntur: aura est purissima, quae ministrat vapores, sudores provocat dulciter anhelos: et tantum a communibus balneis salubrior invenitur, quantum ab humana industria celsior est natura. videas illic undas perpetuis fumare gurgitibus, quae ita videntur lavantum explere desideria, ut humano credas studio temperatas. [6] Cedat corallici pelagi laudata semper opinio: adsurgat Indici maris de albarum candore fama locupletior. quid mihi cum pretiis, si animus non fruatur optatis? baianis litoribus nil potest esse praestantius, ubi contingit et dulcissimis deliciis vesci et impretiabili munere sanitatis expleri. fruere igitur bonis nihilominus expetitis: nostris beneficiis ad tua emolumenta pervenies: Baianis remediis consequere rem salutis.

VII. REPARATO PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX.

[1] Post parentum claras administrationes bene conferuntur posteris eminentissimae dignitates, dum nullius adquiescit ingenium iacere intra aestimationem suorum, quando quidam honestus ambitus est quos sequimur tempore, velle praeconiis anteire. additur etiam, quod priscorum dogmatibus eruditi opinionis gratia delectentur augeri. nam quanto se unusquisque melioribus cognoscit artibus studuisse, tanto amplius grandiora praesumit appetere. [2] Dudum itaque illustris recordationis genitoris tui res publica sensit Romana diligentiam. comitivae siquidem largitionum praesidens, functus etiam vicibus praefectorum, praetorianam egit integerrime dignitatem, curiam reparans, pauperibus ablata restituens et quamvis liberalibus studiis fuerit impolitus, placere non omisit industriis, quando naturaliter per se commendari potest bonum ingenium, etiam cum rebus accidentibus non videtur ornatum. [3] Sed hoc quantum est ad tuarum notitiam litterarum? doctrina si quidem quos ab imperitis discernit, sapientibus amica societate coniungit, cui perfacile est ornare generosum, quae etiam ex obscuro nobilem facit. crescit quoque praeclaris meritis tuis, quod in affinitatis gratiam te talis elegit, quem semper contigit de iudicii sui integritate praedicari, moribus communis, conscientia singularis, qui se semper suis moribus et amicorum conversatione et sua fecit probitate laudari. qualem ergo suo sanguini aestimandus est sociasse, qui numquam inprobum vel communioni suae decrevit adiungere. [4] Et ideo licet primaevus venias ad honorem, post tanti viri iudicium ineptum est te dicere non probatum. nam si bene illis suggerentibus in extraneis causis placidas aures praebemus, cur magis in genere suo eorum iudicia non sequamur, ubi semper studiose sibi prospiciunt etiam qui in aliis actibus frequenter excedunt? atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem illam urbanae tibi tribuimus infulas dignitatis, ut, sicut in illo ordine primus, ita habearis et meritorum laude praecipuus. [5] Paene siquidem terrarum oculis offertur quod in illa civitate peragitur. quem iam sibi iudex placatum faciat, si illum senatum tantae benignitatis offendat? quid sit maturitatis, quid prudentiae, in ordinis ipsius aestimatione cognoscis, cuius primaeva germina mox ut adoleverint, patres vocantur. adulescentia illic inchoat a maturitate consilii: tractant iuvenes cum modestia senum: ibi morum pondus in flore praemittitur, quod vix alibi cana aetate generatur. [6] Talem te ergo habita moderatione tractabis, ut cum tot proceres ad curiam vocas, dignam ante illos sententiam tuae voluntatis aperias. nimis quippe arduum est aliquid tale inter illos dicere, quod nequeat tantis prudentibus displicere. ideoque non unius dignitatis vir aestimandus est, qui ab illa turba doctorum bonum potuit referre iudicium. nam si gratum est vel sub raritate praedicari, quid illi gaudii provenire possit, quem tot nobilium vota laudaverint? iustitiam dilige: oppressis te dignanter impende: redde laudes posteris tuis, quas tu a maioribus accepisti.

VIII. OSUIN V. I. COMITI ATHALARICUS REX.

[1] Propositi nostri est honestos labores palma remunerationis ornare, ut vicissitudine, qua provecti gaudent, desides mordeantur sibique imputare possint quod clementissimis temporibus iudicii nostri praemia non merentur. atque ideo illustrem magnitudinem tuam deo iuvante ad Delmatiarum atque Saviae provincias iterum credidimus destinandam, ut quicquid pro utilitatibus nostris esse cognoscis, aequabili ordinatione disponas populumque nobis devotum per tuam iustitiam facias esse gratissimum, quia dominorum laudibus applicatur, cum se probabiliter tractat electus. [2] Non exempla aliena perquiras: memor esto quae feceris et non indiges ammoneri. quid est enim quod de tua quisquam debeat actione dubitare, quando ipsis provinciis adhuc propria bona redolere cognoscis? quodam modo iam debitum est illi velle praestare, apud quem te scis fuisse laudabilem. oboedientibus enim iuste indulgetur animus et quos scimus memores bonorum, indubitanter eis denuo praebemus affectum. [3] Aetas quidem tua provecta est, sed actus quoque maturior quid tibi nunc subripere valeat, in quo nec iuventus reprehensibilis fuit? sed haec in domni avi nostri regno fecisti: nunc talia demonstra, ut temporibus nostris reservasse videaris, quicquid probitatis addideris.

VIIII. UNIVERSIS GOTHIS SIVE ROMANIS ATHALARICUS REX.

[1] Per provincias nobis deo praestante concessas tales viros cupimus destinare, qui sunt armis praediti et iustitia gloriosi, ut absit a vobis et extranearum gentium metus et calumniosis non pateatis insidiis, quia non minus est malum bellicum vitasse quam saeva discussionis evadere. ipsa est enim vera securitas, quae de nulla iudicis iniquitate formidat. atque ideo, quod deo auspice dictum sit, illustrem comitem Osuin et palatio nostro clarum et provinciis longa conversatione notissimum Dalmatiis decrevimus praesidere. cui pro utilitate nostra iubenti parere procurate, quoniam tantam eius estis iustitiam frequenter experti, ut et sine regia iussione ei deberetis priorum memores oboedire. habet enim proprium ius ille qui iustus est: nam etsi terrore minime potestatis erigitur, aequitate tamen suadente semper auditur. [2] Simul etiam et virum illustrem Severinum ad vos aestimavimus dirigendum, ut compositi consona voluntate possint vobis laudanda praecipere. nam si disparibus calamis convenit unum melos edicere, multo magis viris prudentissimis aptum est iusta concordi voce suadere. [3] Verum ut primordia nostra a praestitis inchoarent clementissimumque dominum in ipso regni limine sentiretis, per quartam indictionem quod a vobis augmenti nomine quaerebatur, illustrem virum comitem patrimonii nostri nunc iussimus removere. [4] Hoc etiam insuper vobis concedentes, ut, cum deo propitio supra dictum virum ad nostra obsequia venire fecerimus, tales homines destinate, per quos possimus evidenter agnoscere, quemadmodum in futurum census doceatur impositus, ut, si gravatos vos esse cognoscimus, pro parte nobis qua visum fuerit considerata aequitate relevemus. ita fit ut habeatis spem et futuri beneficii, qui estis iam pro parte remedia consecuti. [5] Quapropter servire vos convenit utilitatibus nostris, quando ea quae magis sperare precibus potuistis, ultro contulit munificentia principalis. sic enim tradente clementissimo nobis auctore didicimus, ut a subiectorum beneficiis non vacemus. disciplina videlicet imperandi est amare quod multis expedit, quoniam res publica nimium soliditatis accipit, si tributariorum facultas inlaesa constiterit.

X. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS SYRACUSANAE CIVITATIS VEL UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ATHALARICUS REX.

[1] Dudum quidem vobis ortum nostri imperii aestimavimus nuntiandum: nunc decet subsequi beneficium pro laetitia augenda cunctorum, ut, quibus fuit gratissimus noster exortus, sit illis regalis animus in aliqua parte munificus. crescere nobiscum deo praestante cuncta desideramus, quia ille vere noster est census, quem laetus possessor exsolvit. [2] Proinde subtrahimus pecuniae quod augmentetur gloriae et avari ad laudes profuse nitimur sublevare cultores. pridem divae memoriae domnus avus noster de suis beneficiis magna praesumens, quia longa quies et culturam agris praestitit et populos ampliavit, intra Siciliam provinciam sub consueta prudentiae suae moderatione censum statuit flagitari, ut vobis cresceret devotio, quibus se facultas extenderat. sed illius praedicanda iustitia locum nostrae benignitati praeparavit, ut, quod ei offerri iuste potuit, nos clementi animo quasi illata stipendia donaremus: et quodam praesagio mentis divinae fecit etiam pium, cui parabat imperium. [3] Atque ideo per quartam feliciter indictionem quicquid a vobis supra consuetudinariam functionem augmenti nomine vel petebatur vel constat exactum, liberalitas nostra concedit. quod etsi iuste potuistis pendere, gloriam vos potius nostrae largitati iubemus inferre. [4] Sed ut latius extendatur nostra clementia suavemque dominum impensis beneficiis sentiatis, quicquid a discussoribus novi census per quintam indictionem probatur affixum, ad nostram eos fecimus deferre notitiam, ut, quod rationabile fuerit aestimatum, libentibus animis perferatis, quia nullum laedit observata iustitia. [5] Sed ne credatis pro ordinatorum tantum arbitrio vos gravari, si quis est qui de eorum facto aestimat conquerendum, ad remedia nostrae pietatis occurrat, ut iudicantes corrigamus, qui etiam non rogati beneficia clementer indulsimus. nam et gloriosae recordationis domnus avus noster de eorum commotus fuerat tarditate, ut erat altae prudentiae perscrutator, aestimans eos tamdiu in provincia non sine vestro gravamine residere, quos repetita iussione censuerat iam redire. [6] Sed nos, quos decet implere quicquid ille sub aequitate disposuit, deo auxiliante eius nunc in vobis inchoata perficimus. reddite modo largitati nostrae prosperrimum votum et fidele servitium. habetis principem, qui vobis cum beneficiis probatur exortus et quod subiectis dulcius est, augetur ingenio benivolo cum aetatis augmento. in quam rem Quidilanem saionem nostrum credidimus dirigendum, per quem vobis iussa prosperrima deo largiente pandantur.

XI. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX.

[1] Ad Victorem et VVitigisclum spectabiles viros Siciliae provinciae censitores praecepta nostra direximus, ut quicquid possessoribus tributariae functionis per eos nuper videtur adiectum, de quarta indictione non exigant, quia gravis est eius rei illatio, cuius adhuc iustitia non probatur. [2] De ordinationibus vero eorum nobis fecimus instructiones deferri, ut, si aestimatis viribus sub aequalitate sit dispositum, debeat permanere moderatum, sin vero aliquem contra rationem constat esse praegravatum, nostro relevetur arbitrio, ita tamen ut, si aliquid per quartam indictionem probatur illatum, possessoribus sine aliqua imminutione reddatur, quia sine querella suscipi debet onus impositum, quod longis temporibus constat esse portandum. [3] Nunc quod restat, provinciales vos convenit admonere, ut quibus beneficia dedimus, eorum devotionem per omnia sentiamus et quod debetur principi, grato animo videatur exsolvi.

XII. VICTORI ET VVITIGISCLO VV. SS. ATHALARICUS REX.

[1] Tarditas vestra apud gloriosae memoriae domnum avum nostrum merito vos fecit esse suspectos, quos etiam secundis praeceptionibus credidit ammonendos, ut relicto tandem provincialium gravamine ad eius deberetis iustitiam festinare: et nunc quoque suspicionis maxime fecit augmentum, ut nec ad initia nostra voluissetis occurrere, quod libera conscientia potuisset optare. [2] Et ideo praesenti auctoritate censemus, ut, si quid super tributarium solidum per quartam indictionem a provincialibus exegistis, sine aliqua eis inminutione reddatis, quia supra veterem censum nulla indictionis praedictae eos volumus damna sentire. [3] Hoc etiam addendum esse credidimus quando amore clementiae errores nolumus invenire, ne coacti potius resecemus quod salva iustitia dissimulare non possumus ut, si aliquem studio laesistis pravo, vestro magis emendetis arbitrio, quia hoc est propria delicta corrigere quod et non facere. [4] Et ne forsitan credatis longinquitatis difficultate latere quae gesta sunt, Siculis fiduciam vos dedimus subsequendi. videte nunc, si voces possitis ferre querulas, quas etiam nostra invitavit auctoritas. ammonuimus igitur quos pios decet: iam suo vitio videtur accusari, qui spontanea noluit voluntate recorrigi.

XIII. VVILIAE V. I. COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX.

[1] Magnitudinis tuae suggestione comperimus de domesticorum excessibus, qui destinatis comitibus obsequuntur, provinciales damnis plurimis ingravatos: quod credimus emolumentorum parvitate nutritum, quia sub quadam excusatione peccare creditur, cui necessaria non praebentur. [2] Et ideo speciali beneficio generalia compendia largientes magnitudini tuae praesenti auctoritate praecipimus, ut supra ducentos solidos et decem annonas, quas hactenus acceperunt, a quinta feliciter indictione quinquaginta eis solidos annuos faciatis incunctanter adiungi, qui vestris rationibus debeant imputari, ut, dum mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus auferatur. [3] Si quis autem iussionum nostrarum inprobus temerator exstiterit, ut aliquo casu in damnis provincialium aut praeiudiciis implicetur, emolumentis careat universis, quia ille dignus est praemia consequi, qui parere cognoscitur aequitati: ideo enim a nobis accipit, ne ab aliis quaerat. nostrum dare nobilitas est: dona regalia quamvis parva sublimant, quia simul et meritorum gratiam reperisse creditur, qui principali munere sublevatur.

XIIII. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS, ATHALARICUS REX.

[1] Provincialium Siculorum nobis est suggestione declaratum quaedam a tua potestate fieri, unde eorum fortunae videantur affligi. quod ideo leviter accepimus, quia ipsi vindicari praeterita noluerunt. constat enim esse dubium, quod concedit adversarius: et percelli non potest iure, cui mavult querelosus ignoscere. sed ut suspiciones iniquas futuris casibus abrogemus, observanda iugiter praesenti iussione decernimus, ut nec isti aliquid de futuro metuant nec tu per ignorantiam quae dicuntur incurras. [2] Prima fronte pro reparatione murorum pecuniae diversis provincialibus dicuntur extortae, cum tamen nulla exinde surrexerit promissa constructio. hoc si constat ammissum, aut muri exinde pro eorum munimine construantur aut unusquisque recipiat quod ei probatur incompetenter ereptum. nimis enim absurdum est spondere munitiones et dare civibus execrabiles vastitates. [3] Quorundam etiam substantias mortuorum sine aliqua discretione iustitiae fisci nomine caduci te perhibent titulo vindicare, cum tibi hoc tantum de peregrinis videatur esse commissum, quibus nullus heres aut testamentarius aut legitimus invenitur. nefas est enim, ut, quod a nobis praecipitur, a te nostro nomine per iniuriam vindicetur. [4] Praeterea conventionibus se gravari omnimodis ingemiscunt, ut ad iudicium deducendi paene tanta videantur amittere, quanta vix probantur addicti dispendia sustinere. vocatio enim iudicis spes iustitiae debet esse, non multa. nam ipse iuste suspectus redditur, ante cuius audientiam gravamina sentiuntur. unde censemus, ut, si nostra conveniunt decreta pulsatos, tantum commodi percipiat exsecutor, quantum gloriosus domnus avus noster pro honoribus personarum debere saiones accipere expressa quantitate constituit. commodum enim debet esse cum modo: nam si mensuram aequalitatis excesserit, vim sui nominis non habebit. [5] Si vero tua iussione conventio destinatur dumtaxat in illis causis atque personis, ubi te misceri edicta voluerunt, mediam portionem exsecutor accipiat, quam de praeceptis regiis sumere potuisset, quia non potest convenire iustitiae, ut tantum a te directo tribuatur, quantum pro reverentia nostrae iussionis offertur. [6] Si quis autem saluberrimi constituti temerator extiterit, in quadruplum iubemus ablata restitui, ut, quod delectatione cupiditatis ammittitur, asperitate dispendii vindicetur. Edicta vero gloriosi domni avi nostri vel universa praecepta, quae ad Siciliam pro commonendis universorum moribus destinavit, sub tanta volumus oboedientia custodiri, ut sacrilegii reus habeatur, quisquis beluinis motibus excitatus munimen temptaverit irrumpere iussionum. [7] Duorum negotia Romanorum etiam his invitis ad tuum diceris vocare iudicium: quae si cognoscis facta, ulterius non praesumas, ne dum vis iudicium incompetenter quaerere, reatum potius videaris invenire. memor enim prius debes esse edicti, qui inter alios mavis a te sequenda constitui: alioquin tota tibi decernendi auctoritas tollitur, si a te illa regula minime custoditur. [8] Ordinariis iudicibus amministrationum suarum potestas inlibata servetur. cognitores suos legitima turba comitetur. observationum illarum non mordearis invidia. Gothorum laus est civilitas custodita. tota ad vos fama confluit, si vobis rarus litigator observet. vos armis iura defendite, Romanos sinite legum pace litigare. [9] Navigiis vecta commercia te suggerunt occupare et ambitu cupiditatis exosae solum angusta pretia definire: quod non creditur a suspicione longinquum, etiamsi non sit actione vitiosum. quapropter si rumorem huiusmodi, ut convenit, vitare festinas, episcopus civitatis et populus conscientiae tuae testes assistant. omnibus placeat, quod ad cunctorum necesse est pertinere fortunas. pretia communi debent deliberatione constitui, quia non est delectatio commercii, quae iubetur invitis. [10] Quocirca sublimitatem tuam iussis praesentibus credidimus ammonendam, quia excedere nolumus quos amamus nec aliquid de talibus sinistrum patimur dici, per quos aliorum mores putamus posse recorrigi.

XV. IOHANNI PAPAE ATHALARICUS REX.

[1] Si antiquis principibus studium fuit leges exquirere, ut subiecti populi delectabili tranquillitate fruerentur, multo praestantius est talia decernere, quae possunt sacris regulis convenire. absint enim a nostro saeculo damnosa compendia. illud tantum vere possumus lucrum dicere, quod constat divina iudicia non punire. [2] Nuper siquidem ad nos defensor ecclesiae Romanae flebili allegatione pervenit, cum apostolicae sedi peteretur antistes, quosdam nefaria machinatione necessitatem temporis aucupatos ita facultates pauperum extortis promissionibus ingravasse, ut, quod dictu nefas est, etiam sacra vasa emptioni publicae viderentur exposita. hoc quantum fuit crudele committi, tanto gloriosum est adhibita pietate resecari. [3] Atque ideo sanctitas vestra statuisse nos praesenti definitione cognoscat, quod etiam ad universos patriarchas atque metropolitanas ecclesias volumus pertinere, ut a tempore sanctissimi papae Bonifatii, cum de talibus prohibendis suffragiis patres conscripti senatus consulta nobilitatis suae memores condiderunt, quicumque in episcopatu optinendo sive per se sive per aliam quamcumque personam aliquid promisisse declaratur, ut exsecrabilis contractus cunctis viribus effetetur. [4] Si quis autem in hoc scelere deprehenditur fuisse versatus, nullam relinquimus vocem, verum etiam si aut repetendum aut quod acceptum est non reddendum esse crediderit, sacrilegii reus protinus habeatur, accepta restituens compulsione iudicis competentis. iustissimae siquidem leges ut bonis aperiunt, ita claudunt malis moribus actionem. [5] Praeterea quidquid in illo senatus decretum est consulto, praecipimus in eos modis omnibus custodiri, qui se quoquo modo vel interpositas quascumque personas scelestis contractibus miscuerunt. [6] Et quia omnia decet sub ratione moderari nec possunt dici iusta quae nimia sunt, cum de apostolici consecratione pontificis intentio fortasse provenerit et ad palatium nostrum perducta fuerit altercatio populorum, suggerentes nobis intra tria milia solidorum cum collectione chartarum censemus accipere. a quibus tamen omnes idoneos rei ipsius consideratione removemus, quia de ecclesiastico munere pauperibus est potius consulendum. [7] Alios vero patriarchas, quando in comitatu nostro de eorum ordinatione tractatur, in supra dictis condicionibus atque personis intra duo milia solidorum iubemus expendere. in civitatibus autem suis tenuissimae plebi non amplius quam quingentos solidos se distributuros esse cognoscant. reliquos accipientes et edicti praesentis et senatus consulti nuper habiti poena constringat: sed et dantes canonum severitas persequatur. [8] Vos autem, qui patriarcharum honore reliquis praesidetis ecclesiis, quoniam constitutio nostra ab illicita promissione liberavit, restat ut bona imitantes exempla sine aliquo ecclesiarum dispendio dignos maiestate pontifices offeratis. iniquum est enim, ut locum apud vos habeat ambitus, quem nos laicis divina consideratione perclusimus. [9] Quapropter si quis apostolicae praesul ecclesiae vel patriarcharum episcopum sive per se sive per parentes vel servientium quascumque personas aliqua suffragii crediderit ambitione promovendum, et ipsum reddere accepta definimus et quod est canonibus statutum, eum modis omnibus esse passurum. si quis vero quae dederit aut promiserit eodem superstite timuerit publicare, ab heredibus vel proheredibus eius ecclesia repetat, cuius suffragio antistes deprehenditur ordinatus, nota infamiae nihilominus superstites inurente. reliquos quoque ordines sub eadem fieri districtione praecipimus. [10] Quod si forsitan dolosae machinationis invento sacramentis persona intercedentibus fuerit obligata, ut salvo statu animae commissam iniquitatem neque approbare possit neque audeat accusare, damus licentiam quibuslibet honestis personis in singulis quibusque civitatibus apud iudices competentes hoc crimen deferre, et quicquid ex ea potuerit probatione recolligi, ut ad probationem insequentes animemus, tertiam partem indicatae rei ille percipiat, qui tale facinus voluerit approbare: reliqua ipsis ecclesiis proficiat quod videntur extorta, aut in fabricis earum aut in ministeriis nihilominus profutura. decet enim ad usus bonos convertere quae voluit perversitas iniqua fraudare. [11] Quiescat igitur malignantium prava cupiditas. quo tendunt, qui a fonte praeclusi sunt? recolatur et timeatur Simonis iusta damnatio, qui emendum credidit totius largitatis auctorem. orate ergo pro nobis edicta nostra custodientes, quae divinis noscitis convenire mysteriis. sed quo facilius principis votum universorum mentibus innotescat, hoc senatui, hoc populis per praefectum urbis praecipimus intimari, ut generalitas agnoscat nos illos persequi, qui maiestati potius videntur adversi. vos quoque hoc universis, quos deo propitio regitis, episcopis intimate, ne quis sit alienus a culpa qui potuit agnoscere constituta.

XVI. SALVENTIO V. I. PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX.

[1] Grata res est cunctis profutura vulgare, ut generale fiat gaudium, quod potuit esse votivum. alioquin laesionis causa noscitur, si beneficia potius occulantur. dudum siquidem senatus amplissimus ab splendore suo cupiens maculam foedissimae suspicionis abradere provida deliberatione constituit, ut in beatissimi papae consecratione nullus se abominabili cupiditate pollueret, poena etiam constituta, qui talia praesumere temptavisset: non iniuria, quia tunc electi vere meritum quaeritur, cum pecunia non amatur. [2] Quod nos laudantes et augentes inventum ad beatissimum papam direximus constituta, quae his antelata praefulgent, ut ab honestate sanctae ecclesiae profanus ambitus auferatur. hoc vos ad notitiam senatus et Romani populi volumus sine aliqua dilatione perducere, quatenus cunctorum figatur cordi, quod cupimus omnium studio custodiri. [3] Verum ut principale beneficium et praesentibus haereat saeculis et futuris, tam definita nostra quam senatus consulta tabulis marmoreis praecipimus decenter incidi et ante atrium beati Petri apostoli in testimonium publicum collocari: dignus enim locus est, qui et gloriosam mercedem nostram et senatus amplissimi laudabilia decreta contineat. in quam rem illum direximus, quo redeunte noscamus impleta quae iussimus. incertum enim videtur habere quod praecipit, cui rerum effectus tardius innotescit.

XVII. SALVENTIO V. I. PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX.

[1] Si principes antiqui moenia Romana in populorum exquisivere laetitiam, ne cives illi merito singulares aliquid commune cum ceteris possiderent, nefas est inter tot rerum iucunda eos longam sustinere tristitiam, quia exultatio civitatis illius generale votum est, dum necesse est laetari reliqua, si mundi caput gaudere proveniat. [2] Apostolici siquidem papae Iohannis et procerum nostrorum relatione cognovimus illum atque illum Romanos pro sola suspicione seditionis tam longae custodiae poena maceratos, ut cuncta civitas maerorem de illorum continua calamitate contraxerit, ut eis nec dierum festivitas, nec ulla, quae apud nos est gratissima, nominis sui dignitas subveniret. quod nobis pro sui facti acerbitate displicuit, ut qui in iudicio convicti minime feruntur, debita malis tormenta cruciatusque pertulerint. [3] Et ideo magnitudinem tuam iussis praesentibus ammonemus, ut quocumque loci reperire potueris, eos absolvere non moreris. quos etiamsi aliquo reatu involutos esse claruit, intercessionibus supra dictis eos iam a metu liberos esse censemus. si vero innocentes se tormenta sustinuisse confidunt, damus querellis eorum liberam vocem, ut iustis legibus vindicent quod iniquis ausibus pertulerunt, quia nolumus innocentes a iudicibus deprimi, quos ad eorum praesidia constat elevari. [4] Revocent nunc ad laetitiam pristinam animos Romani nec nobis credant placere posse nisi qui eos eligunt modesta aequalitate tractare. intellegant parentes nostros pro sua quiete laboriosa subire pericula, nos autem multis expensis agere, ut illi debeant garrula exultatione gaudere. [5] Nam et si quid inique vel acerbe hactenus pertulerunt, non credant a nostra mansuetudine neglegendum, qui nec nobis otia damus, ut illi secura pace ac tranquilla laetitia perfruantur: cito sentiunt quia nos amare non possumus, quos illi pro suis excessibus horruerunt. nam quorum gratiam impetrare possunt, qui suis civibus displicere meruerunt et, dum tempus habuissent amoris publici, egerunt unde iuste debeant execrari?

XVIII. EDICTUM. ATHALARICUS REX.

Provide decrevit antiquitas universitatem edictis generalibus admoneri, per quae et delictum omne corrigitur et excedentis verecundia non gravatur. cuncti enim sibi aestimant dici, ubi nullum constat exponi et similis fit innocentis, quem contigerit sub communione purgari. hinc et nostra vere pietas custoditur, dum feriato gladio nascitur metus et provenit sine cruore correctio. commovemur enim placati, minamur otiosi et clementer irascimur, quando vitia sola damnamus. diu est, quod diversorum querellae nostris auribus crebris susurrationibus insonarunt quosdam civilitate despecta affectare vivere beluina saevitia, dum regressi ad agreste principium ius humanum sibi aestimant feraliter odiosum. quos nunc apte iudicavimus comprimendos ut eo tempore inimica bonis moribus crimina persequamur, quo hostibus reipublicae divina virtute resistimus. utrumque quidem noxium, utrumque pellendum: sed tanto gravius grassantur vitia quanto probantur interna. unum recumbit in altero. facilius quippe inimicorum acies cadunt, si nostrorum delicta subducimus. [1] Primam humano generi noxiam pervasionem, sub qua nec dici potest civilitas nec haberi, severitate legum et nostra indignatione damnamus statuentes, ut sanctio divi Valentiniani adversum eos diu pessime neglecta consurgat, qui praedia urbana vel rustica despecto iuris ordine per se suosque praesumpserint expulso possessore violenter intrare. nec aliquid de eius districtione detestabili volumus temperatione mitigari, insuper addentes ut, si quis ingenuorum ad satisfaciendum legi superius definitae idoneus non habetur, deportationis protinus subiaceat ultioni, quia plus debuit cogitare iura publica, qui se noverat alibi non posse sustinere vindictam. iudices igitur competentes, ad quos potest admissum facinus pertinere, si invasorem, cum possint amovere, pertulerint tenere praesumpta, et adepti cinguli honore priventur et fisco nostro tantum fiant obnoxii, quantum praesumptor potuisset addici, in auctoribus tamen facinoris manentibus constitutis. quod si quis in tantam raptatus amentiam tyrannico spiritu iuri publico parere neglexerit viribusque praepotens destinati officii spreverit paucitatem, relatione iudicis nostris auribus notabilis ingeratur, ut indulta executione saionum ultionem sentiat vigoris regii, qui oboedire noluit cognitori. [2] Et quia summis principibus iuris communione vivendum est, si quis legum ordine praetermisso nomine publico titulos praesumpserit vel praesumpsit affigere, in tantum possidenti fiat obnoxius, quantum sanctio superius memorata testatur. merito enim et sacrilegii poena percellitur, qui iniquo pervasionis pondere ausus est maiestatem regii nominis ingravare. litis quoque expensas iudicio superatus exsolvat, quia hinc dantur fomenta detestabilis iurgii, cum improbi vincuntur illaesi, nec dolet calumniantibus pudoris damnum, si evaserint dispendia facultatum. [3] Si quis autem de nostris scriniis aliquid crediderit promerendum, adversario suo, quantum ad causam eius pertinet, de consecuta serie iussionum nihil aestimet supprimendum: ni fecerit, careat impetratis, vel si aliquid ex eo agere temptaverit, nihilominus habeatur infirmum, quia illos solos volumus uti beneficiis nostris, quos non cognoscimus studere versutiis. [4] Qui suasione plectenda matrimonia dividere nititur aliena, ipsius coniugium habeatur illicitum: ut magis contigisse sentiat sibi, quod in altero malignus exercere temptavit. sive pro coniunctionibus caritate privatur, futurum illi matrimonium iure denegamus, quia non meretur iugalis reverentiae praemia consequi, qui in genialis tori ausus est divisione grassari. sed ne aliquos huius sceleris reos ultio nostra derelinquat, illos, quos spes non habet praesentis coniugii vel futuri, si quid in alienos thalamos dolosa machinatione praesumpserint, facultatum suarum priventur media portione fisci protinus viribus applicanda. si vero prohibente pauperie in aliquorum substantia nequiverit vindicari, poena religentur exilii, ne, quod dictu nefas est, ideo videantur comminationem iuris publici evadere, quia vilissimae noscuntur subiacere fortunae. sed haec de sollicitatoribus affectus alieni pietas nostra decrevit. [5] Ceterum in adulteris totum districtissime volumus custodiri, quicquid divali potuit commotione decerni. [6] Uno tempore duabus nemo copuletur uxoribus, quia se noverit rerum suarum amissione plectendum. nam aut libido est, et recte perfrui non sinitur: aut cupiditas, et iure nuditate damnatur. [7] Si quis autem superflua turpique cupidine coniugali honestate despecta ad concubinae elegerit venire complexus: si ingenua fuerit, iugo servitutis cum filiis suis modis omnibus addicatur uxori, ut illi se per honesta iudicia sentiat subdi, cui per illicitam libidinem credidit posse praeponi. quod si ad tale flagitium ancilla pervenerit, excepta poena sanguinis matronali subiaceat ultioni, ut illam patiatur iudicem, quam formidare debuisset absentem. [8] Donationes nullius terror extorqueat: nullus adquirere per fraudem vel execrabilem lasciviam concupiscat: sola enim honestas merito cupit lucra. de legibus in allegationem iustissimae largitatis illam districtionem volumus custodiri, quam pro veritate sollicita legalis sanxit antiquitas. sic enim, ut ipsa testatur, et fraudi non patebit occasio et veritati maior crescit auctoritas. alioquin nulli praecipimus videri firmum, quod ipse conditor, non implendo quae leges vel iura praecipiunt, fecit incertum. [9] Maleficos quoque vel eos, qui ab eorum nefariis artibus aliquid crediderint expetendum, legum severitas insequatur, quia impium est nos illis esse remissos, quos caelestis pietas non patitur impunitos. qualis enim fatuitas est creatorem vitae relinquere et sequi potius mortis auctorem? turpis actus ex toto sit a iudicibus alienus. nemo faciat quod iura condemnant, quia decretali poena plectendi sunt, qui se prohibitis excessibus miscuerunt. quid enim in aliis damnent, si ipsi se inhonesta contagione commaculent? sit etiam sub divitibus tuta mediocritas. [10] A caedis temperetur insania. nam praesumptio manuum actus probatur esse bellorum, maxime in eis, quos tuitionis nostrae munit auctoritas. si quis autem contra facere improba praesumptione temptaverit, violator nostrae iussionis habeatur. [11] Appellari a suspecto iudicibus ordinariis in una causa secundo non patimur, ne, quod ad remedium repertum est innocentis, asylum quodam modo videatur existere criminosis. si quis vero vetita iterare temptaverit, negotio privatus abscedat. [12] Sed ne pauca tangentes reliqua credamur noluisse servari, omnia edicta tam nostra quam domni avi nostri, quae sunt venerabili deliberatione formata, et usualia iura publica sub omni censemus districtionis robore custodiri, quae tanto munimine se tegunt, ut nostra quoque iurisiurandi interpositione cingantur. quid per multa discurrimus? legum usualis regula et praeceptorum nostrorum probitas ubique servetur.

XVIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

[1] Laudabilium iussionum causas plerumque praebet vituperabilis excessus alienus et miro modo momenta iustitiae de iniquitatis occasione nascuntur. silet enim aequitas, si culpa non vociferetur admissa et feriatum quiescit principis ingenium, quod non fuerit aliqua querella provocatum. [2] Conquerentium siquidem vocibus adacti et frequentium populorum de rebus quibusdam interpellatione commoniti necessaria quaedam Romanae quieti edictali programmate duodecim capitibus, sicut ius civile legitur institutum, in aevum servanda conscripsimus, quae custodita residuum ius non debilitare, sed potius corroborare videantur. [3] Haec in coetus vestri splendore recitentur et per triginta dies praefectus urbis locis celeberrimis faciat sollemni more proponi, ut nostra civilitate recognita spes truculentis moribus auferatur. nam qua confidentia protervus assumat quod principis agnoverit damnasse clementiam? redeat amor omnibus disciplinae, per quam et parva coalescunt et potiora servantur. [4] Ideo enim exercitus nostros iuvante deo crebris expeditionibus commovemus, ut universitatem compositam vivere legibus sentiamus. reddatur haec animo nostro vicissitudo praemiorum, ut, quem rei publicae utilitatibus cognoscitis occupatum, rarissima querellarum aditione pulsetur. teneant iudices legitimas districtiones: votum foedissimae venalitatis abiciant. metus cuncta componit, si reus crimen in iudicante non invenit.

XX. AD UNIVERSOS IUDICES PROVINCIARUM ATHALARICUS REX.

[1] Cum vos provinciis nostris iuvante deo annua reparatione praestemus nec desint iudicia per universos fines Italiae distributa, intellegimus de inopia iustitiae copiam venire causarum. culpa siquidem vestrae probatur esse neglegentiae, quotiens a nobis coguntur homines legum beneficia postulare. nam quis eligeret tam longe petere, quod in suis videret sedibus advenisse? [2] Sed ut vobis versutas excusationes et duras necessitates provincialibus tolleremus, de aliquibus casibus hactenus pessimo torpore neglectis edictalis programmatis definitione censuimus, ut et vobis cresceret confidentia recte iudicandi et paulatim audacia maligna possit inminui. quod more sollemni per conventus publicos triginta dierum facite proponi editione, ut iure condemnatus habeatur qui post haec remedia manere praesumpserit desperatus.

XXI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

[1] Filiorum causas iure ad patrum cognoscimur remisisse personas, ut ipsi de illorum provectu debeant cogitare, quorum interest studia Romana proficere. neque enim credendum est vos inde posse minus esse sollicitos, unde et generi vestro crescit ornatus et coetui provenit assidua lectione consilium. nuper siquidem, ut est de vobis cura nostra sollicita, quorundam susurratione cognovimus doctores eloquentiae Romanae laboris sui constituta praemia non habere et aliquorum nundinatione fieri, ut scholarum magistris deputata summa videatur imminui. [2] Quapropter, cum manifestum sit praemium artes nutrire, nefas iudicavimus doctoribus adulescentium aliquid subtrahi, qui sunt potius ad gloriosa studia per commodorum augmenta provocandi. [3] Prima enim grammaticorum schola est fundamentum pulcherrimum litterarum, mater gloriosa facundiae, quae cogitare novit ad laudem, loqui sine vitio. haec in cursu orationis sic errorem cognoscit absonum, quemadmodum boni mores crimen detestantur externum. nam sicut musicus consonantibus choris efficit dulcissimum melos, ita dispositis congruenter accentibus metrum novit decantare grammaticus. [4] Grammatica magistra verborum, ornatrix humani generis, quae per exercitationem pulcherrimae lectionis antiquorum nos cognoscitur iuvare consiliis. hac non utuntur barbari reges: apud legales dominos manere cognoscitur singularis. arma enim et reliqua gentes habent: sola reperitur eloquentia, quae Romanorum dominis obsecundat. hinc oratorum pugna civilis iuris classicum canit: hinc cunctos proceres nobilissima disertitudo commendat et ut reliqua taceamus, hoc quod loquimur inde est. [5] Qua de re, patres conscripti, hanc vobis curam, hanc auctoritatem propitia divinitate largimur, ut successor scholae liberalium litterarum tam grammaticus quam orator nec non et iuris expositor commoda sui decessoris ab eis quorum interest sine aliqua imminutione percipiat et semel primi ordinis vestri ac reliqui senatus amplissimi auctoritate firmatus, donec suscepti operis idoneus reperitur, neque de transferendis neque de imminuendis annonis a quolibet patiatur improbam quaestionem, sed vobis ordinantibus atque custodientibus emolumentorum suorum securitate potiatur, praefecto urbis nihilominus constituta servante. [6] Et ne aliquid pro voluntate praebentium relinquatur incertum, mox ut sex menses exempti fuerint, statutae summae consequantur praedicti magistri mediam portionem, residua vero anni tempora cum annonarum debita redhibitione claudantur: ne cogantur de alieno pendere fastidio, cui piaculum est vel horarum aliquo vacasse momento. [7] In tantum enim quae sunt decreta volumus firmissime custodiri, ut si quis cuius interest differendam putaverit hanc quasi debitam functionem, procurato more usurarum dispendia ipse patiatur, qui iusta commoda laudabiliter laborantibus plectenda cupiditate subtraxit. [8] Nam si opes nostras scaenicis pro populi oblectatione largimur et ea studiosissime consequuntur qui adeo necessarii non habentur, quanto magis illis sine dilatione praebenda sunt, per quos et honesti mores proveniunt et palatio nostro facunda nutriuntur ingenia! [9] Hoc autem praesentibus litterarum magistris venerando coetui vestro praecipimus intimari, ut sicut nos agnoscunt de suis commodis esse sollicitos, ita a se provectus adulescentium enixius noverint nos exigendos. cesset nunc illa satyricis doctoribus querulis usurpata sententia, quia duabus curis ingenium non debet occupari. ecce iam habere tolerabile probantur hospitium: unde nunc merito, uni sollicitudini iugiter inhaerentes, toto vigore animi ad bonarum artium studia transferantur.

XXII. PAULINO V. C. CONSULI ATHALARICUS REX.

[1] Indiscreti hominum mores confusique vagarentur, si aut culpa formidinem aut virtus praemia non haberet. sed cum utraque suis finibus propriaque terminatione claudantur, de illo nefas est ambigi, qui meruit eligi iudicio principali. non enim quicquam aut odio decernimus aut pellecti aliqua gratificatione laudamus. electio nostra de meritis venit et tanto quis regali animo proximatur, quanto bonis studiis societate coniungitur. non vereamini absentes nec sitis de principis ignoratione solliciti. [2] Latere potest forsitan vulgare hominum genus: nesciri non potest proles senatus, quando bene noti sunt, qui meritis asseruntur et abunde cognoscitur, quisquis fama teste laudatur. quapropter te longissime constitutum mentis nostrae oculus serenus inspexit et vidit meritum, quod non habebatur occultum. propositum siquidem tuum celebrata dilatavit opinio, faciens fidem generis morum pondere, non aetate. neque enim fas erat, ut quem familia tanta produxerat, sententia nostra in eo corrigendum aliquid inveniret. [3] Semen generis morum fructibus reddidisti. nil vobis aetas longa subduxit: antiquos in te Decios Roma cognovit, Decios inquam, priscis saeculis honorata prosapies, libertatis auxilium, curiae decus, Romani nominis singulare praeconium: cui specialiter adscriptum est quod immanissimum hostem status rei publicae periclitatus evasit et in tanta virorum fortium multitudine solus inventus est, qui patriam plus amasset. haec vos exempla submonendo semper accendunt, quia magnus verecundiae stimulus est laus parentum, dum illis non patimur esse impares quos gaudemus auctores. [4] Et ideo, quod deo auspice dictum sit, per indictionem duodecimam sume insignia consulatus, honorem quidem arduum, sed familiae vestrae domesticum. vos enim completis paginam consularem: vos crebro nominat cursus annorum et dum copia plerumque soleat habere fastidium, vestrum nomen repetitum semper efficitur gloriosum. huic denique generi superna faverunt praestando desideriis patrum felicia germina masculorum. hinc est quod in illo rerum capite collegam vix videtis extraneum: hos habetis iudices quos parentes. o temporum singulare praeconium! curia Romana completur paene vestra familia: ecce vere nunc unum dicendum est corpus, quando constat vicini sibi generis societate permixtum. [5] Sed non remittas animos confidentia tuorum nec credas posse sufficere, quod tibi contigit de illorum praedicatione gaudere. plus exigitur heres bonorum, quando sine cessatione compellitur, qui maiorum virtutibus admonetur. adde laudes egregias: senioribus tuis sequens aetas cum aliqua opinabili novitate succedat. nam si gloriosum est posteris avitas extendere facultates, quanto praestantius est hereditarias augere virtutes! mores tuos domestica conversatione laudavimus: sed maius aliquid nunc decet publicis exhibere conspectibus, unde sibi nec aetas tenera blandiatur nec metus quicquam vindicet nec magister assumat.

XXIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

[1] Quid, patres conscripti, de vobis iudicemus, expendite, ut ad summarum culmina dignitatum germinis vestri viros quos numquam vidimus eligamus, non fastidio neglegentiae, sed honorabili praesumptione naturae. ad examen veniant quae putantur incerta: num quis de illa re aestimet deliberandum, ubi nihil reperitur ambiguum? [2] Omnes quidem benignitas nostra complectitur, sed tales veritatis testimonio praedicamus. praecedit quidem gratia, sed sequitur incorrupta sententia. nam sicut idem curiae corpus est vobis, ita in unum laudabili proposito convenitis. vos ergo dilexisse iudicium est, unde libertatis augmentum et nostri imperii crescit ornatus. rerum causae semper in semine sunt: fructus editus prodit auctores et quicquid a divinitate meremur, de felici prole colligitur. [3] Hinc est quod patricium Venantium sub admiratione pensamus et fecunda prole gaudentem et tot consularibus patrem. educavit enim liberos nulla discretione laudandos, pondere moderationis aequales, ingenii vivacitate consimiles et morum societate vere germanos, quorum infantia bonis artibus enutrita iuventutem quoque armis exercuit, formans animum litteris, membra gymnasiis: tradens amicis exhibere constantiam, dominis fidem: et quicquid in illo viro gratia divina concessit, integra perfectione transmissum cernas in posteris. iactent se alii possessione locupleti summumque bonum solas putent esse divitias. in hac autem domo non tantum patrimoniis, sed et virtutibus aditur hereditas. [4] Hoc est profecto quod vere divites facit, quando nullum melius potest esse compendium quam laudibus successisse maiorum. probatum est etiam in eo bonis dispensatoribus nil deesse. alieni continens, propria sub moderatione distribuens et inusitata laude mirabilis, nulli gravis tot protulit consulares. recipiat haec audiens fructum bonorum: agnoscat se praeconem habere quem dominum et inter tot lumina procerum singulariter fuisse laudatum. nam si homines ornat semel accepisse palmatam, quid ille censendus est, qui tot meretur in filiis consulatus? [5] Et ideo, patres conscripti, alumnum vestrum Paulinum aurea dignitate vestimus, ut iuventus eius, quae fulget meritis, trabea quoque resplendeat triumphali. hunc honorem Deciorum familia non miratur, quia eorum plena sunt atria fascibus laureatis. aliis rara dignitas ista contingit: in hoc decursu generis paene nascitur consularis. [6] Favete ergo, patres conscripti, nostris muneribus et vestro nihilominus candidato. nam licet nuncupemini omnibus generaliter patres, huic etiam estis specialiter et parentes. nomen vestrum a curae similitudine derivatum fidelissima rerum appellatione confirmat, non translaticia usitatione vocabuli, sed honora sorte nascendi. cedant vobis hanc felicitatem divina perpetuam, ut licet gratiam praestetis exoticis, prole vestra vivacius gaudeatis.

XXIIII. SENATORI PPO ATHALARICUS REX.

[1] Si te voluntas nostra adhuc latentem aut inhonorum forsitan invenisset, gauderemus quidem repertum, sed bene dubitaremus acturum, quia spes magis quam fructus in novo est. sed cum domni avi nostri innumeris provectibus magnoque iudicio glorieris, inconveniens res est disceptationi subdere, quem vix possumus sub admiratione praedicare. tanti quippe principis non examinanda, sed veneranda est sententia, quia non potest de factis eius ambigi, cum et nos ab ipso cognoscamur electi: qui divinae supplicationi semper assiduus exegit meritis, ut illa faceret quae superna gratia custodiret. [2] Nam quem ille virum aut exercitibus praeficiens cum victoria non recepit aut iudicem cingens non iustissimum comprobavit? cum futuris rebus eum crederes habere tractatum: nam quod concepisset animus, reddebat semper effectus miroque sapientiae studio non habebat dubium, quod veraciter praevidebat esse venturum. [3] Denique ex te probare possumus eximium principis institutum. quem primaevum recipiens ad quaestoris officium mox repperit conscientia praeditum et legum eruditione maturum. fuisti nimirum summa temporum laus, ut illum sic ad omnia sollicitum inoffensa redderes famulatione securum, dum molem tantam regalis ingenii facundiae tuae viribus sustineres. te in dictationibus amoenum, te ad iustitiam rigidum, te habuit a cupiditatibus alienum. [4] Beneficia quippe ipsius nulla abominabili taxatione vendebas, ut honor tibi ad opinionis divitias proficeret, dum minime pretio subiaceret. hinc est quod videbaris aequissimo principi gloriosa dilectione sociatus, quia eras a vitiis probabili sequestratione divisus. interpellantium te ponderibus sapientissimus arbiter onerabat tantumque de animi tui cognita disceptatione praesumpsit, ut in beneficii locum tuum praestaret aestuantibus sine aliqua cunctatione iudicium. [5] Quotiens ille te grandaevis proceribus inputavit, dum non sufficerent ad primordia tua, quos tanta longaevitas aetatis instruxerat? erat plane quod in te praedicaret eximium, animum ad promerenda beneficia patulum et contra vitia cupiditatis obstructum, dum nescio quo pacto rara est in hominibus manus clausa et aperta iustitia. [6] Veniamus ad magisteriam dignitatem, quam non pecuniae largitate, sed morum nosceris suffragio consecutus: quo loco positus semper quaestoribus affuisti. nam cum opus esset eloquio defaecato, causa tuo protinus credebatur ingenio. exigebaris a benigno principe quod se tibi noverat minime commisisse et quadam gratia praeiudiciali vacuabat alios labore, ut te sententiae suae copiosa laude compleret. [7] Non enim proprios fines sub te ulla dignitas custodivit, quando conscientiae tuae constat creditum, quod a multis fuit proceribus sincerissime peragendum. nescivit quisquam de te summurmurare contraria, cum tamen de principali gratia sustineres invidiam. derogare cupientes vicit integritas actionis: adversi tui coacti saepe locuti sunt quod animus non habebat. nam quaelibet malitia formidat contra manifesta bona aliquid profiteri, dum generalibus odiis veretur exponi. [8] Egisti rerum domino iudicem familiarem et internum procerem. nam cum esset publica cura vacuatus, sententias prudentium a tuis fabulis exigebat, ut factis propriis se aequaret antiquis. stellarum cursus, maris sinus, fontium miracula rimator acutissimus inquirebat, ut rerum naturis diligentius perscrutatis quidam purpuratus videretur esse philosophus. longa fiunt, si cuncta proferamus: quin potius ad beneficia nostra convertimur, ut quod ab illo cognoscebatur deberi, ab herede inperii tibi sentias iuste persolvi. [9] Quapropter iuvante deo, quo auctore omnia prosperantur, ab indictione duodecima in praefecturae praetorianae te suggestu atque insignibus collocamus, ut probatum iudicem sine metu provinciae suscipiant, quas hactenus inproborum cognovimus actione fatigatas. sed quamvis habeas paternam praefecturam Italico orbe praedicatam, aliorum tibi tamen exempla non ponimus: utere moribus tuis et omnium vota complesti. [10] Percurre iuvante deo gloriae campum, quem semper a te novimus expetitum. nam si te continentem, ut credimus, et dignitas ista probaverit, hoc est saeculi ambitiosa superasse. solitus es quidem iusta non vendere: sed nunc oportet inpensius laesis per iniuriam subvenire. invigilet incorruptibilis sensus adversus male consuetas manus: excludatur undique studium fraudulentum, quia hoc dignum est per iudicem provenire sincerum. diutius quidem differendo pro te cunctorum vota lassavimus, ut et benivolentiam in te probaremus generalitatis et cunctis desiderabilior advenires. habet hoc enim humana condicio, ut celerius adepta fastidio sint, dum omne pretiosum vilescit oblatum et contra dulcius accipitur, quod sub aliqua dilatione praestatur. [11] Sed non sumus tantummodo de tuorum temporum laude contenti: perquire omnia ad titulos praefecturae praetorianae pertinentia, quae aliorum visa est fraudare cupiditas. non liceat quemquam gloriari furtis aut praeiudiciis suis. lumen te inmisimus rebus celatis, quando nec prudentiae tuae quisquam poterit illudere nec fidem aliqua oblatione lentare. [12] Constitue et huic regulam dignitati, qui ante actis fascibus mirabilis continentiae exempla praebuisti. nam licet paene omnes honores summos aequaliter egeris, habes tamen proposita conscientiae bona, ubi nullam decet esse mensuram. hic enim decorum est terminum non habere: hic honesta probatur ambitio, cuius etiam et nimietas placet. omne siquidem praedicandum quanto profusius quaeritur, tanto gloriosius invenitur.

XXV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

[1] Cumulavimus quidem, patres conscripti, beneficiis nostris copiosum virtutibus, divitem moribus, plenum magnis honoribus Senatorem: cuius si merita consideretis, debemus omne quod solvimus. qua enim compensatione commendandus est, qui aures dominantium luculenta saepius praedicatione complevit, dignitates sibi creditas eximia gravitate tractavit et nisus est tempora facere quae merito laudarentur in principe. trahebat regnantis animum veritas et disertitudo dictorum, cui sic omnia retulit, ut miraretur ipse qui fecit. [2] Allegavit solus quod omnes iuvaret et dum purpuratas auditori suo fenerat laudes, gratiosum vobis nostrum fecit inperium. commendat enim suam gentem, qui oratione placabili permulcet regiam summitatem, quando ex vobis et alter talis creditur, a quo similia postulentur. [3] Patrem quoque clementiae nostrae in ipsa curia Libertatis qua disertitudine devotus asseruit! recolitis quemadmodum facta eius orator nobilis excolebat, virtutes ipsius plus mirabiles faciens quam honores. in absoluto datur probare quod dicimus. aestimate, patres conscripti, quali gratia potuistis ab illo respici, a quorum se corpore sic videbat ornari. gloriosis quippe dominis gratiora sunt praeconia quam tributa, quia stipendium et tyranno penditur, praedicatio autem nisi bono principi non debetur. quid, praeconiales viri, creditis his tantum fuisse contentum, ut dominos niteretur laudare superstites, a quibus dum vicissitudo praemiorum forsitan quaeritur, laboris taedia non vitantur? [4] Tetendit se etiam in antiquam prosapiem nostram, lectione discens quod vix maiorum notitia cana retinebat. iste reges Gothorum longa oblivione celatos latibulo vetustatis eduxit. iste Hamalos cum generis sui claritate restituit, evidenter ostendens in septimam decimam progeniem stirpem nos habere regalem. [5] Originem Gothicam historiam fecit esse Romanam, colligens quasi in unam coronam germen floridum quod per librorum campos passim fuerat ante dispersum. [6] Perpendite, quantum vos in nostra laude dilexerit, qui vestri principis nationem docuit ab antiquitate mirabilem, ut, sicut fuistis a maioribus vestris semper nobiles aestimati, ita vobis antiqua regum progenies inperaret. cedimus, patres conscripti, et si adhuc referre volumus, beneficia collata superantur. [7] Nostris quoque principiis quanto se labore concessit, cum novitas regni multa posceret ordinari? erat solus ad universa sufficiens: ipsum dictatio publica, ipsum consilia nostra poscebant, et labore huius actum est, ne laboraret inperium. [8] Reperimus eum quidem magistrum, sed implevit nobis quaestoris officium et mercedes iustissima devotione persolvens cautelam, quam ab auctore nostro didicerat, libenter heredis utilitatibus exhibebat. verum his aliquid maius adiciens primordia regni nostri et armis iuvit et litteris. nam dum curae litorum regias cogitationes incesserent, subito a litterarum penetralibus eiectus par suis maioribus ducatum sumpsit intrepidus, cui quia defuit hostis, moribus triumphavit eximiis. [9] Nam deputatos Gothos propriis pavit expensis, ut nec provinciales percelleret nec fiscum nostrum expensarum oneribus ingravaret. arma eius nulla possessorum damna senserunt. fuit nimirum provinciarum verissimus custos: nam ille defensor proprie dicendus est, qui tuetur innoxie. [10] Mox autem ut tempus clausit navium commeatum bellique cura resoluta est, ingenium suum legum potius auctor exercuit, sanans sine damno litigantium quod ante sub pretio constabat esse laceratum. talem Metelli in Asia, talem Catonis in Hispania legitis fuisse ducatum, qui plus de sua disciplina quam per arma laudati sunt: non iniuria, quia hostem congredi varius semper eventus est, indubitata vero gloria morum custodisse mensuram. [11] Quid ergo? num quid tali actione praesumens aliqua se elatione iactavit, dum familiare est hominibus extolli, cum bene de se cognoverint aestimari? nonne tanta se communione tractavit, ut principis sibi gratiam ad beneficia tantum crederet esse concessam, benivolus cunctis, moderatus in prosperis, ignorans nisi graviter lacessitus irasci? qui cum sit iustitia rigidus, ad remissiones irarum non perdurat austerus: suarum rerum distributor egregius et dum nesciat aliena quaerere, novit propria largus offerre. hos igitur mores lectio divina solidavit, quando semper bene geritur, si caelestis metus humanis motibus obponatur. hinc enim virtutum omnium sumitur manifesta cognitio: hinc sapientia veritatis sapore conditur. sic ad omnia redditur humilis, quem inbuit doctrina caelestis. [12] Huic ergo, patres conscripti, deo auspice a duodecima indictione praefecturae praetorianae regendam tribuimus dignitatem, ut querellas omnes infidelium nundinatione collectas deo praestante sua integritate componat faciatque tam nimium desideratus, ut cunctis possit esse beneficus. assint superna dispositis, ut quem nos probavimus longa conversatione prudentem, prosperrimus sibi, fidelissimus nobis, utilis rei publicae debeat inveniri et relinquat posteris famam, per quam gloriosam saeculis suam faciat esse familiam.

Cassiodorus Christian Latin The Latin Library The Classics Page