[CASSIODORI ORATIONUM RELIQUIAE.]

1.

tenuis munera laudatoris. et cum desiderio vestro de illo satisfieri cupitis, inmensae praedicationis obsequia postulatis. O quam nimium est amorem publicum ieiuna oratione saturare et quam arduum de celsis principibus humiles loqui: ut quos vestra solet oratio comere, audiant incauta desideriis vota laudare.

Sed iustitiam vestram postulo, proceres viri, ne ab uno exigatis, quod debetur ab omnibus. caret culpa necessitas: nec possum solus in reatum vocari, cum omnes insolubiliter videntur obnoxii. habemus quandam dei iustitiam: quis a me postulet infinita? quis exigat, quae numerare non sufficit? repetitio nisi explicabilis non tenet debitorem; inmensa semper absolvunt et magnitudo rerum respuit conpensationis angustum. partimini ergo, principes viri, ut quibus satisfacere cuncta non possumus, eis offeramus devotis viribus quae valemus. quis enim momentis omne recolligat, quod tot saeculis manus larga profundit? hoc sacrarium vestris implet honoribus, plebem statutis pascit inpensis, provincias iustitiae serenitate tranquillat, frenat superbas gentes imperio: et illud ad solum videtur esse confusum, quod ab eius regno cognoscitur alienum.

Macte, infatigabilis triumphator, quo pugnante fessa rei publicae membra reparantur et ad saecula nostra antiqua beatitudo revertitur. Galliam quondam fuisse Romanam solis tantum legebamus annalibus: aetas non erat iuncta notitiae, credulitas incerta vagabatur ***

Pyrro testante praeconium; in quo tantum valuere virtutes, ut eum in acie positus laudaret inimicus. Regulum affectata poena concelebrat; Deciorum famam mors devota vivificat; Fabius efficaci cunctatione laudatur; quid Catonem repetam disciplinarum libros moribus transeuntem? vel nostrum Tullium armis omnibus eloquentiae viribus fortiorem? quos mihi tam difficile est numerare, ut vobis facile datum est felicitate superasse. Gratum quidem orationi nostrae opus in laude priscorum, quorum laboribus consistit imperium; sed tantum est praesentis boni publici decus, ut feliciter maiores suos inumbret fortunata successio et posteritati libenter cedant, qui suis saeculis omnia humana transcenderant. nam, ut Aventini turbam civica dissensione pollutam et volubilis urnae vertiginem totumque in Campo venale taceamus: paresne fuerunt in religione maiores, cum simulacris sensu carentibus rationabiles subplicarent? petebantur vitae remedia, quae vitae munera non habebant; et, si causam antiquae foeditatis excutias, plus ille poterat, qui rogabat. Veniat nunc vetustas ad medium et, si audet, prudentiam sibi cum nostris vindicet, quae divina nescivit.

Iactent se prisci consules praepetum initiati semper auspiciis, qui motus avium quam hominum iudicia captaverunt: firmabat trepidum candidatum errans volatus; et iudicium erat publicum, quod venisset ad casum. et nos gloriamur de sententia boni principis; laetamur de consensu senatus ***

[*]

Hinc est, clementissime domine, quod te populi non patiuntur abscedere, sed omnes sibi cupiunt advenire. ingrata vita est, quae tuos non meretur aspectus; et taedet propriis sedibus inhaerere, quos coactus fueris pro rerum necessitate deserere. Iure ergo omnium desideria in tuam praesentiam concitantur: amore principis murmur exoritur et ex eo subiectos tristes efficis, quia nimium diligi conprobaris. sed tu, domine, prudentissimo principi maiestatis tuae praesta consilia: humana vota nesciunt praevidere quod eligant: tu eum fac semper gerere, quod nosti generaliter omnibus expedire * e * ralia intren * arad * inedic * eiusdem * is repererit * a. Cum laudes tuas, clementissime regum, ingenio quidem destitutus sed magna fultus alacritate recitarem, in ordinem me dicta redigere .nsinr.uetr.ris *** gloria fieret f * anis, et mihi nomen praestetur amatoris earn * ens praeceptis et expe * fier * nsae ta conclusi * us * ne praeterita quae.n.tunt * taes * nam iugiter videntur a * futuris saeculis redun * m moritu * s * ni * fere quod de..minum * c. texisse

Auge, regum prudentissime, gentem * sat * inaquam gloriam tuam sic intellegis diligi ut numquam de mundo patiatur auferri. nam quilibet potest vobis ad tempus offerre quae bona sunt; a Romano eloquio tibi tribuitur, quod omni aetate laudetur: non immerito, quando a n * perpetua recipitis, pro quorum libertate * vestris post arma * sequi mi * castra, quando * posset referre victorias.

Ver * as pul * as * en * nt * g * te. que * umte *** fe * et ***

2.

quando ille inter virgines delicatas occultatus * as non solum fortem se sed et virum negavit: nam qui potuit atrociter ferrum distringere, elegit molliter pensa tractare. Dicat aliquis matris iussionibus obsecutum; sed hoc pati non debuit bellicosus: fas fuit illam sub pietatis excusatione peccare, hic vero se non potuit sine magno dedecore pudoris occulere.

Tu autem cum gente ferocissima pugnaturus quaesisti, quem ad modum a communione discretus occultum aliquid non haberes, sermones non gravatus a gente mutuari, ut quae dicenda sunt, distinctius explicentur.

Equum tibi galeare eligis decenter aptare, cui inter niveas comas iubarum crines nigerrimos miscuisti, ut quia poterant natura reperiri similes, hic ingenio fieret singularis. quae fuit virium tanta fiducia illud magis quaerere, quod in te hostes potuisset violentius excitare.

Gloriose cupiunt fallendi subsidia pugnaturi, ut quoquo modo decipiant, quos vincere velle festinant. tu contra nisus es, ut asperos belli casus minime falleres, sed ut notabilis potius cunctis hostibus appareres: non contentus utique hanc robori tuo fieri contumeliam, ut clandestinis videreris praesidiis adiuvari, quando illam virtutis gloriam constat esse perfectam, cui aperto quaeritur marte victoria.

Denique, ut congrua factis probetur esse praesumtio, quando explicabilia subire fortis, inpossibilia temtare dementis est: cum Deorici civitas fortium Gothorum obsidione *** laeva percussus vehementius dimicavit, ut putares inlaesum, quem non ambigeres sauciatum. dicam incredibilia sub conscientia veritatis: vulnerato quoque quo videbatur insedere cornipede sola tantum dextera et se tueri potuit et inimicorum mortibus gloriosa sufficit. Sentio me quidem, clementissime regum, in hac audientiae corona praestrictum laurearum vestrarum amoenitate refoveri, sed a circumstantibus nescio qui adicitur: et cum diversa clade peremtos referunt qui interfuisse noscuntur, tot praecones facti sunt, quot tuis virtutibus affuerunt. Taceamus paulisper, dum maiora dicat exercitus. ñ o me beate superatum: video relationem meam per augmenta transcendi, cui putabam posse vix credi.

Felicem te, domine, praedicatione multiplici: de quo plus contigit a pugnatoribus prodi quam potuit a laudatore narrari.

Persequamur itaque ordinem rerum, ne, dum te tardius remuneratum esse referimus, regnatorem illius temporis accusemus. mox enim, ut Ravennam deo nobis praestante reversus es, spatarii meruisti nihilominus dignitatem, ut laborem bellicum honor testaretur armorum. quem locum tua modestia et maturitate nobilitans, otioso pro parvula aetate rege, cum legatis saepius necessaria dissertabas; et miro laudis eventu reverentiam tibi potius impendi feceras, qui senilibus curis adulto principi serviebas. Singidunum civitas quondam otii ***

Trahis nos * e gesta retexere ne perpens * f * se * ndia, quae hodie * ssideres s * de * denique * c. * c. [*] e * * r. * ntes * ea * quae * * tus * s . ris * * * a * et suspiciones, quas iam de cunctorum laude concitaveras, apud sollicitos dominos non haberes. Delectat me, regum eximie, vestrae quidem * * es, quia bonarum rerum nulla satietas est, sed pia * tum frequenter m * aeterna ti * s sint, tam * a desideria * di * audien * * est * suum. Vindica * interitum * m gladio c * com * meristam gravissimus * t * percussit, quem urbis hodie felicitas ammiranda custodiat, ut quotiens mutum animal inspicitur sinistra, totiens livo * i non leve miraculum fuit * d . na . tantis * s consueta sic apricis *** qui regem * s * d * an Rom * e * l * e * is . fortem gladium * er * s * ne * pa tium * tatum ruina * in * ce * s * sanguine restai ta * ta * reg * s * ius fa * s * rum * ma biorum spes certa tituba * eri meris pervenit ad regnum * sus * e felici res publica potuit quassatas validare Co * testi sapiente conplestis felicissime * e fortite cu * tudii * ito * nes intelle * cii c * us factum quod lu * titerit seta te * berbatim * Habe * paemi tanti. * udic * de consilio vestro hoc * fabula mundi citura est * a * non potuissent eligere, nisi qui probetur saepius bella peregisse. Redeamus igitur ad dominam felicem * digi * aliquid * snata * no virtutibus excusare non poterit, cum, se coniugem viri fortis agnoscit. huc ergo ad aulica penetralia, sorores honestissimae, convenite; hic cum summo nitore comite, quae vos possit ornare. prima frontem castitas caelestis instituat; deinde rosea verecundia genas depingat; moderata temperantia fulgentium luminum serenet aspectum; cor nobile mitis pietas amministret; sermonem linguae honora sapientia largiatur; gressus religiosos modestia tranquilla conponat: talem pompam habere meretur obsequii, quae tantorum regum posteritas potuit inveniri. Vos autem nubescite prasini, pallescite lychnides, albescite hyacinthi, fuscamini margaritae: non hic regias opes insana cupiditate devoratis, tulit vobis pretia, quae de se probatur ornata. Ferunt amabilem Venerem toto orbe laudatam strabis intendisse, inter innumeras margaritas et ostrum verenda nigredine decorum serena facie plus lucentem, quae in medio constituta gemmarum suum vincit ornatum.

En corusca sedes, quam dives India miretur, Persis gemmata concelebret, Hispania nobilis obstupescat; ubi roseas virgines intuemur pinnis rutilantibus alatas, quales pomposas decet esse Victorias. margaritarum quin etiam lacteae coronae flexis auro circulis pulcherrima rotunditate clauduntur: sic in opere tuo videtur positum, quod sola felicitas meretur ad praemium.

Hyacinthi quoque taetra luce vibrantes cum luminibus claris mixtas cernuntur emicare nigredines, prasini tremula viriditate conludunt, lychnitae vomunt frigidas flammas, Hispanae sanguineos colores emanant: et una dispositio tua tot diademata

(I.)

conficit, quae cunctas mundi dominas suf * sidereum quoddam * sun * * anon * * deinde * ***

(II.)

conficit, quae cunctas mundi dominas * Sidereum quoddam * sunt * inpigre * perenne * quod non * praestat aestate. Nam * qui * re * peculi altitudinem * propria est intentam dulcedinem * meritos esse conspectu * essent * sol operibat * summa * semper illis quod semper laudaretur. Videmus enim * do relucent in amictus lat [*] ***

omnia regna superat, dinosceris potens tui. iam, si cum propriis moribus compareris, facile ab insigni animae parte superaris, quae pulchritudine corporis mortalia cuncta transcendis.

Fecisti quoque, domina; palatium, quod te etiam ignotis evidenter ostenderet, quando ex ingenti habitaculo residentis colligitur magnitudo.

Renidet crusta marmorum concolor gemmis, sparsum aurum fulget in * s, rotatas saxorum venas musivi munera describunt; et totum metallicis coloribus comitur, ubi cerea pictura noscatur. Samiramis regina Babylonicos muros bitumine sulpureque permixto in circulum fabricasse memoratur; sed quid mirum, si ferro fuit inadibile, quod ab armis se non potuit vindicare?

Regis Persarum Cyri domus variis auro lapidibus inligatis constructa perhibetur,

Susae qu * d * aes * lo * sae * t [***] qu [***] ue [***] au [***] fer [***] am [***] rid [***] Q *

Cassiodorus Christian Latin The Latin Library The Classics Page