GISLENUS BULTELIUS
SOMNIVM

(1) Ego me, premente somno
Placidae dedi quieti;
Animum dolore fessum
Sopor altus occupauit.
(5) Ibi se mihi Loysa
Dedit obuiam, manuque
Mihi dexteram praehendit,
Simul et procul reduxit
Syluae in uagos recessus.

(10) Animas locus beatas
Scelerumque sorde puras
Habet ille Amorque castus
Volat huc et huc et illuc.
Tenerae rosas puellae et
(15) Violas legunt et herbas.
Bene olentibus parandis
Studet illa et haec corollis.
Ibi me Loysa prato
Medio iubet sedere,

(20) Liquidaque uoce carmen
Tenero canens Amori,
Nemus omne personare
Volucrum facit canoris
Modulis; renidet ar;
(25) Violae rosaeque rident;
Strepit unda murmurillans,
Cytharaeque concinentis
Numeros modosque dulces
Iterans recantat Echo.

(30) Ego mi uidebar unus
Homines beatus inter
Alios beatiores,
Placide in sinu recumbens
Dominae, Ioui nec ipsi
(35) Superis nec inuidebam,
Culices repente cum me
Strepitu molestae et oris
Pupugere telo acuto
Placidumque somnum ocellis

(40) Animoque propulere.
Fugit illico Loysa,
Fugiunt rosae et corollae
Violaeque meque rursus
Variis patere curis
(45) Video, Loysa quarum
Mihi caussa fonsque sola est.
Iterum timet repulsam
Animus, focusque in imis
Mihi perfurit medullis,

(50) Lacrumisque rursus ora
Gemituque corda turgent.
Culices Dii Deaeque
Faciant perire, somnum
Mihi qui meum abstulerunt,
(55) At enim furens nec ursus,
Leo nec lupusque fatum
Mihi triste praeparabat.
Clytio sed ista lex est
Data, credo, fato ut illi,

(60) Nec imago falsa somni,
Animum dolore uero
Queat obrutum leuare.
Tamen, o Loysa flaua,
Mihi sola spes amorque es,
(65) Tua prima nostra flama,
Tua et ultima es futura,
Mihi nullus a Loysae
Alius calescet ignis.

AD LOYSAM.

(1) Ecce Cupidines, infelix ardeo flamis
Venit et ex oculis fax mihi prima tuis.
Et iam succensi periissem uiribus ignis,
Visa sed ista fuit poena remissa tibi.
(5) Das lacrumis caussas; si uis me, dura, perire,
Una fuit morti caussa paranda meae;
Qui uenit ex oculis, lacrumis stillantibus, humor
Non sinit accenso pectus ab igne mori,
Sic tamen, ut flamis moderatior ille uicissim

(10) Non mergat miserum largus in imbre suo.
Viuo igitur spiroque, sed ut sit caussa propinquae
Vita necis, uitae mors quoque caussa meae.
Si uis in cineres me, saeua, uidere redactum,
(Quam tibi, plus certe haec uita molesta mihi est )
(15) Desine suppetias morienti ferre, semelque,
Ne moriar toties me sine ( quaeso ) mori.
Quos tamen accusem ? Men' ? qui non pectora ferro
Dilacerem, morti constituamque modum ?
An magis insimulem, qui me succendit, Amorem,

(20) Qui dedit in uacuo pectore regna tibi ?
Nam te Diuini tutatur gratia uultus,
Absoluuntque ipsis aemula labra rosis.
Hoc tamen admiror, miserum me uiuere posse,
Cuius in exitium est caussa reperta duplex.

AD LOYSAM

(1) Cur immerentem tot misere modis
Vexas, Loysa, et sollicitum rapis
Inter metumque spemque uanam,
Ut cinerem petulante uento ?
(5) Promittis et promissa eadem negas,
Notisque et Euris praecipitas fidem,
Ignara quam furor repente
Fit patientia laesa certus.
Non saeuit ursus dentibus infremens,

(10) Taurusue solus ? Nempe aquilae Iouis
Hostem in sinu expertae pudendum,
Exagitat furor et columbas.
Nam nec leones soli acuunt graues
Iras in hostem, saepe etiam nimis
(15) Vexata ouis repugnat, et me
Rupta fides toties mouebit.
Tamen nec ausim uerbere, nec manu
Saeuire, nec uim, quam patior, tibi
Inferre, nec comas decentes

(20) Ordine conspicuo mouere.
Haec rusticorum praelia non placent,
Maior mihi uindicta parabitur,
Seri tuum agnoscent nepotes
Ingeniumque fidemque fluxam,
(25) Moresque pulcris dissimiles genis
Scientque uere hoc os roseum tibi
Ab Diis datum esse contegendis
Fraudibus, insidiis dolisque.
Crudelitatem quae taceat tuam

(30) Aetas, meorum conscia carminum,
Quae fundit oppressum dolore
Ingenium sterile, absque uena
Ut nempe famam non pariant mihi
( quod nec laboro ), dedecus attamen
(35) Tibique turpe stigma inurent
Nulla quod eluerit uetustas.

DE LOYSA SPECVLVM INSPICIENTE

(1) Tristor cum speculum inspicit Loysa,
Nam si quid ualeant sui lepores
Sciat, quos roseis fouet labellis,
Quid uultus faciesque gratiaeque,
(5) Multo durior in dies diesque,
Preces et lacrumas superba spernet,
Nec mortalibus hos suos lepores
Nec uultum faciemque gratiasque
Concedet, Superis dicata tantum.

(10) Laetor cum speculum inspicit Loysa,
Nempe si reputat suos lepores
Secum, quos roseis fouet labellis,
Si uultum faciemque gratiasque,
Istam duritiem et ferum rigorem
(15) Saeui pectoris expedita spernet,
Ut mens, et facies suauitate
Conspirent simul et pares ferantur.
Sic miser nimis et nimis beatus
Tristor dum speculum inspicit Loysa,

(20) Laetor dum speculum inspicit Loysa.

AD HENRICHVM MEVCHENIVM

(1) Sic, Henriche, tibi facilis declaret Apollo
Quaeque sit herba nocens, quaeque sit herba iuuans,
Et tibi demonstret patrias Epidaurius arteis,
Nec uitiet stomachum febris acuta tuum.
(5) Quod morbi genus est Amor ? aut queis pellitur herbis,
Qui mihi tam lento torret in igne iecur ?
Infelix Amor, infelix propriorque furori !
Succuras iam, nec tam mora longa necat.
Iam duo praeteriere anni, iam tertius instat,

(10) Nec meus hic tanto tempore morbus abit.
Quin etiam crescit uiresque adsumit ab ipso
Tempore, nec longa pellitur ille mora.
Quoque magis tegitur, tanto uis aestuat intus
Acrior et caeco pectus in igne coquit.
(15) Musasque et studium, quondam gratissima nobis,
Vix mihi nunc aliqua parte placere putes,
Ac adeo sordent, nisi si qua alimenta ministrent
Errori, si non est magis ille furor.
Si quid ago, ut lento subducam pectus amori,

(20) Protinus hinc uires accipit acer Amor.
Sic me Diuini tangit praesentia uultus,
Eius ut absentis fortius igne cremer,
Absentis sic me distringit cura puellae,
Ut praesentis non experiamur opem.
(25) Nunc age quid faciam, uel quo medicamine morbum
Propellam, ex artis dic ratione tuae.
Ipse ego conatus Dominae sum flectere mentem
Obsequio, officiis, integritate, fide,
Sed nihil efficio officiis precibusue fideue,

(30) Nec moueo uerbis obsequioue meam.
Nunc tu, si qua tibi est nostro medicina dolori
In promptu, huc adsis, auxiliare mihi.
Siue habeas aliquid, Dominae quo forte fauorem
Et studium possis conciliare mihi,
(35) Huc ades et ueteri facilis succure sodali,
Qui me consumit, sic tibi parcat Amor,
Et quae Posteritas nostros cantabit amores,
Audiet ingenio me superasse tuo.
Certe ego quae collata in me benefacta uidebo,

(40) Non equidem haec uellem dissimulare palam.

HOSPES ET CHLOE

(1) (HOSPES)Quaenam causa genas tibi
Florentes lacrumis occupat et mouet
Tam tristes querimonias ?
An furto pecus, an dente periit lupi ?
(5) Sic ut dura parens tibi
Pulsarit tenerum uerberibus latus,
Quod tu nunc doleas, sub hac
Dum pendent capreae rupe ? quid ingemis ?
Quid suspiria pectore

(10) Imo lenta trahis, sola sub ilice hac ?
(CHLOE)Nec mi dura parens latus
Pulsauit, neque grex est numero meus
Furto aut dente lupi minor.
Sed longe grauior causa animum quatit,
(15) Quae, sub pectore saeuiens
Me me nocte iubet flere, iubet die.
Id quod continuis genae
Foecundae lacrumis ( ut taceam ) satis
Diuulgant, neque tu meum

(20) Speres ulterius nosse malum latens.
(HOSPES) Iam nunc, ut taceas, satis
Per se, uirgo, tui causa patet mali.
Nam ( ni mens mea fallitur )
Qui me uexat amor, te quoque macerat.
(25) Cuius tu poteris meis
Notam saeuitiemque et solitos dolos
Secure auribus ac fere
Surdis credere. Nam par animum meum
Torquet iam prope tertiam

(30) Aestatem furor et me mihi surripit.
(CHLOE)Postquam par animum tuum
Urit flama, nec est res noua Amor tibi,
Qui uicta ossa, medullitus
Irrepens, dominis uim rationibus
(35) Affert, imperium occupans,
Hospes, disce mei principium mali :
Exest me Philomusi amor,
Quem, si fata sinant, eripere audeam
Orco, non tamen ille me

(40) Curat, nec Veneris numine ducitur.
(HOSPES) O crudum ingenium uiri !
Quaenam barbaries hunc aluit Chloen
Qui uidit, neque protinus
Admisit Cypriam pectoribus facem ?
(45) Nimirum Veneri placet
Discordes animos nectere amoribus.
Sic me, sic quoque negligit
Vitae uita meae, flaua Loysa, quae
Nec flecti precibus meis,

(50) Nec rupto gemitu, nec lacrumis potest.
(CHLOE)Sic me ( me miseram ! ) tenet
Totam me ille, nec est lenior aut mari,
Aut istis scopulis, sed hac
Sub qua constitimus, durior ilice;
(55) Me serpente magis fugit,
Nec flecti lacrumis, nec gemitu Chloes,
Nec grato obsequio potest.
Et ( quod plus cruciat ) nescio quae ( malum )
Felix sidere prospero

(60) Non hunc, sed potius me, mihi detinet.
(HOSPES) Quaenam detineat tuum
Vel, si uis, tibi te foemina pulcrior ?
Quando forma tibi tua est
Cum qua non dubitet Iuppiter aureus
(65) Mutasse aut Danaen suam
Aut quam sub niueo luserat alite ?
Sic splendent roseae genae,
Sic acres oculi sideribus pares
Flauentesque comae, quibus

(70) Mens deuincta, uelut compede, langueat.
(CHLOE)Non istis placeo mihi
Vanis laudibus, aut his cupiam modis
Deuinxisse animum mei
Ingrati Philomusi, una fides mea
(75) Inconcussa merebitur
Ut tandem iecur efferueat ignibus
Illius paribus. Licet
(Ut uerum fatear ) spem tenuem mihi
Mores illius asperi

(80) Linquant et nimis ( ah ! ) grata superbia.
(HOSPES) Quamquam tu pecoris tui
Custos dissimules et genus et domum,
Neglecto hoc habitu, tamen
Res ipsa eloquitur, pulcra Chloe, satis
(85) Te uel semideam, uel his
Nympham montibus, aut huic nemori Deam
Conficto tibi nomine
Abscondisse Chloes, ingenium sacrum.
Sic nam uerba fluunt tibi,

(90) Cum tu de teneris dicis amoribus.
(CHLOE)Non sum Nympha, nec est mihi,
Ne te decipiat error inutilis,
Humano genus altius.
Sed si de teneris composite loquor
(95) (Ut uis hospes ) amoribus,
Versus dictat Amor composite mihi.
Sic saepe hi scopuli, hoc nemus
Nostris carminibus uel gemitu sonant :
Siue hymnum Veneri canam,

(100) Seu dicam Philomusi ingenium ferox.
(HOSPES) Nunc ( o pulcra Chloe ) uelim
Postquam nec mea flaua Loysa, nec
Te curat tuus improbus,
Mutatis penitus conditionibus,
(105) Nos uri face mutua,
Ut me pulcra Chloe spectet, ego Chloen.
Nam cur ulterius iuuet
Ingratis adeo pectoribus fidem
Seruare et stabilem et ratam ?

(110) Nec gratum id Veneri est, nec Superis placet.
(CHLOE)Quamquam nata humili loco
(O hospes ) pecudes pascam et alam gregem,
Ne speres animum tamen
Nostrum abducere, nec flectere mollibus
(115) Verbis. Dii propius meis
Cras, si non hodie, forte caloribus
Fautores aderunt et hanc
Indignam Philomuso excutient meo
Tandem saeuitiem. Preces

(120) Pondus cum lacrumis forte habeant suum.
(HOSPES) O pulcram haud dubie fidem !
Et pectus tenerum propositi tenax !
Seruabo ergo fidem meae,
Quamquam dura preces et lacrumas Notis
(125) Tradat per mare spargere.
Nil non longa dies efficit et labor
Et pectus patiens morae,
Si nil artibus his efficiam, tamen
Non me dedecet immori

(130) Constanti iuuenem pectore amoribus.
(CHLOE)Praeceps ecce fugit dies
Maioresque cadunt montibus arduis
Umbrae, lucidus Hesperus
Iam nos diuidit ac ire domum monet.
(135) Verum tu interea uale,
Et, si quando tibi Dii faciles dabunt
Optatum hisce laboribus
Finem, tunc Philomusi memor et Chloes,
Dic : ut nunc mea me tenet,

(140) Sic (o Dii ) teneat fida Chloe suum.

AD LOYSAM

(1) Sed quid, Loysa o, quid tibi conferam,
Ut me uicissim mente, oculis feras,
Amesque ? quid dabo, o Loysa,
Praesidiumque decusque nostrum ?
(5) Fidele firmis pectus amoribus
Mentemque nulla suppositam face,
Quam quae uenit tuis ocellis
Et penitus mihi cor adurit,
Carmenque cuius munere Posteri

(10) Nostros amores concelebrent. Grauis
Obliuio incumbit Poetis
Qui numeris caruere sanctis.
Repit senectus inuida gloriae,
Delet triumphos, marmora diruit :
(15) Magni Philippi non manebit
Post cineres decus absque uate.
O me beatum ter quater et magis,
Si quae Latino praedico carmine,
Tuis fluant futura grata

(20) Auribus, o mea lux Loysa !
O te beatam ter quater et magis,
Cuius Latino carmine gratias
Formamque uirtutemque late
Praedico Posteritati amicae !
(25) Uterque nostrum uiuet et inuidi
Vitabit audax spicula temporis,
Cuius chelys nostra atque uirtus
Sola aciem tua non timebit.

AD LOYSAM AEGROTANTEM

(1) Cur tu, dura Loysa, meos contemnis amores
Et rides siccis me lacrumante genis ?
Exegit Nemesis, quas non desidero poenas,
Et formam febri sustulit illa tibi.
(5) Sic ego, qui laetos agitabam mente Hymenaeos,
Scripsi pro thalamo poene tibi tumulum.

DOLET ABSENTEM AMICAM

(1) Ite, leues Elegi, quondam mea cura, ualete,
Non ego, iam uobis utar, ut ante, magis.
Ite, alium posthac desertae quaerite uatem,
Non facit ad lacrumas carmen inane meas,
(5) Nec uacat ad fontes teneras deducere Musas,
Postquam sollicito est perdita uita mihi.
Illa habet ingenium secum tantumque relicta est
Umbra domi, potior pars mei ab urbe procul.
Corpus in urbe manet, placidis mens errat in agris

(10) Venturae et Dominae florea serta parat.
Serta placent Dominae uiuos imitata colores,
Candida cum rubeis lilia mixta rosis.
Purpurei flores Dominae sunt aemula labris
Signa, labris quae sunt tam bene pressa meis.
(15) Sed qui, uos etiam tam candida lilia finxit,
Exemplum a Domina sumpserit ille mea.
Viderat ille equidem niue candidiora recenti
Aut colla aut digitos, flaua Loysa, tuos.
Floris gratus odor rosei gratissimus usque est

(20) Oris odor nobis, pulcra Loysa, tui.
Quam bene conuenient Dominae, cum pulcra decenti
Imponet capiti serta rosasque manu ?
Sed quid stultus ago ? nimium distamus ab illa,
Et mentem uariis ludit imago modis.
(25) O Superi (si quid uos tangunt uota precesque)
Iam tandem lacrumis sit modus, oro, meis.
Vel si nec modus est lacrumis, nec murmure flecti
Vos sinitis, uitae sit modus, oro, meae.
Viuere namque mihi Domina sine, uiuere non est.

(30) Illa mihi uitae est unica caussa meae.
Praesentem facias, nihil in me fata ualebunt,
Absit, opem mihi nec Iuppiter ipse ferat.
Id satis expertus nuper, quando illa reuersa
Restituit uires ingeniumque mihi.
(35) Mors prope nigranti caput hoc immerserat Orco
Curaque erat tumuli iam quasi facta mei,
Caussa mali morbus morbique absentia nostrae
Longa fuit Dominae, tam grauis illa mihi est.
Signaram tabulis mentem supremaque uerba

(40) Condideram chartis firma futura suis.
Ecce uenit, quae caussa mali tantique doloris
Ante erat, et uita est facta salusque mihi.
Nam simul ac conspecta mihi est oculisque tenebras
Discussit circum perniciemque mihi,
(45) Illicet, infernis tanquam reuocatus ab undis,
Disieci mortis proxima tela mihi.
Et mea uenisti tandem, mea sola uoluptas ?
Inquam, iam uitae es caussa secunda meae.
Nec mora uis membris animoque est addita uirtus,

(50) Quae nunc, ecce, nouis prope mersa malis.
Sed uos, o Superi, si non haec ultima uitae
Tempora sunt, uitae me date quaeso meae.
At si nostra dies dudum praefixa reluxit
Et mergi infernis debeo moestus aquis,
(55) Illa, precor, uiuat felix, non immemor unquam
Nostri et quam fuerim fidus ubique sciat.
Et cum mens abiit parsque haec imposta sepulcro est,
Signentur magnis carmina bina notis :
Qui iacet hic, primae discessit flore iuuentae,

(60) Absentis Dominae non tulit ille moram.

EPITHALAMIVM

(1) Tandem beatis perfruor osculis,
Tandem cupitis brachia nexibus
Circum caput duco Loysae,
Circum humeros et amica colla.
(5) Non tam tenaci stringitur aesculus
Annosa circumuincta hedera nec in
Virente lenta uitis ulmo
Tam bene brachia lassa ponit :
Quam nos uicissim mutua mutuis

(10) Ligamus arcte brachia nexibus,
Non inquieti, siue Princeps
In Frisiis superetur oris,
Siue impotenti pressa tyrannide
Late in Brabantis occupet oppida,
(15) Nostro beati amore, nostra
Sorte nihil magis appetentes.
Caelo minantes ille struit domos
Viuoque ducit marmore imagines
Quae fronte declarent in ipsa

(20) Et genus et titulos auorum.
Raptus profanis ambitionibus
Hic largiens suffragia comparat
Vulgique uenatur fauorem
Et studium popularis aurae.
(25) Pugnacis alter Martis, inutilis
Paci, tubarum concrepitu excitus
Caedes superbus, et ruinas
Spirat et indomitum furorem.
Est qui paternas insipiens opes

(30) Expatret, est qui sordeat et bonis
Non ausit uti, uterque sane
Non uitio sine, cum labore.
Nituntur ergo nec studio pares,
Inexpedito tramite et aspero
(35) Nec fine concordes, sed omnes
A posita sibi meta aberrant.
Moles struentem mors grauis occupat,
Bellumque sane plenum opus aleae est
Periculosae, non auarus

(40) Sed neque sordidus est beatus.
Horum nihil me commouet interim,
Tutusque fasces despicio ac opes,
Musarum alumnus, de rebelli
Virgine iam statuens trophaeum.
(45) Quae pertinaci continuis tribus
Annis repugnans mente, quibus modis
Experta Gisleni fidemque est
Et patientem animum repulsae ?
Dum nunc parentum dissidiis negat,

(50) Se posse de se cernere libere,
Confessa sese intus tamen non
Feruere languidiore flama.
Nunc fluctuantes imperio timet
(Qui mos puellis est) patruos, nihil
(55) Commota constanti labore
Nil lacrumis precibusque nostris.
Idemque hic inter spem tenor et metum,
Mansit, Loysae non dubium artibus,
Donec Deum fauore tandem

(60) Lux mihi candidior refulsit.
Quae tot malorum congeriem suo
Splendore soluit, tam uarios metus
Spe diffugauit et puellae
Cor tenebris mihi liberauit.
(65) Sic ut mearum sollicitudinum
Iam certa, firmam mi dederit fidem,
Nil, matre nobis adfauente
Ulterius patruos morata.
Ac aemulorum despiciens minas,

(70) Queis displicebat mutuus hic amor,
Vanos timores spemque inanem
Ponere me pudibunda iussit.
Inserta tandem dextera dexterae,
Datumque amoris symbolon et sacro
(75) Tandem sacramento est probata
Rite fides ab utroque nostrum.
Quae mente tum non gaudia contuli ?
Queis non Loysam laudibus extuli ?
Doctam pari, pares calores,

(80) Pascere non trepide fauilla ?
Nunc grata tandem, grata pericula
Grati labores et lacrumae, quibus
Fluxisse tam genas frequenter
Et memini et meminisse dulce est;
(85) Nunc nunc pudicis carminibus iuuat
Mecum labores tam bene creditos
Euoluere et curas edaces
Perlegere et uarias querelas.
Nobis quid usquam est absque laboribus

(90) A Diis relictum ? Quid sine praeuio
Sudore speremus ? Labores
Herculei meruere caelum.
Virtute clarent, quos ueterum canunt
Musae, decusque et posthuma gloria
(95) Laborque prorepunt et uno
Mox uigilantia iuncta passu.
Mihi labores et studium et graues
Curae beatis ignibus et frui
Desiderato amore tandem

(100) Cortewilae dederunt rebellis.
Quid ? quod labores atque pericula
Grati saporis gaudia condiunt
Fere paratu ? Obscuriorque est
Ex facili titulus duello ?
(105) Laboriosi industria quid mei
Solius haec quod praelia uicerit ?
Nullo recepto tam prementis
Nec duce nec socio pericli ?
Partem triumphi militis occupat

(110) Plerumque uirtus in dubia alea
Martis, sed in meo triumpho
Gloria tota mihi relicta est.
Me nempe solo militiae duce,
Solo tribuno et milite uicimus,
(115) Nec ulla debetur subactae
Laus aliis uel honos puellae.
Adesto, Iuno pronuba, ades, Venus,
Felixque castis auspicium date
Toris et ab lecto fugate

(120) Dissidium procul et dolores.
Viden' Loysae quam uarius color
Genas respergat ! nunc ebure et niue,
Nunc purpura rosisque, casti
Indicio haud dubio pudoris !
(125) Timere, Virgo, desine, desine,
Maturior te consociet uiro
Aetas, nec ad matrem reflecte
Stulta oculos lacrumis grauatos.
Et gratulantum turba mihi fauet,

(130) Maiorque noctis portio transiit,
Lassique dissoluunt choraeas
Virginibus iuuenes relictis.
Sed quos senectus iam grauior uetat
Saltare, uino turba madens domum
(135) Contendit ire nosque solos
Linquere uelle mihi uidentur.
Quis ille, qui te sanguine proximus
Attingit ? ille hic, cui rutilas faces
Praefert puer, serto fluentem

(140) Caesariem roseo reuinctus ?
Agnosco morem iam patruum, uenit
Ad te citatis gressibus, ut mihi
Tradat fruendam, sed supremam
Arte prius choream praeibit.
(145) Audin' puellas ultimo in angulo
Ridere ? Quam sese cupiant uices
Taleis obire ! Sed tamen tu
Parce precor lacrumis, Loysa.
Iam turba cedit densior ac fores

(150) Spectat; quietem nox aliis parat.
Mihi tibique mille risus,
Mille iocos facilesque lusus.
Quae bella uel quae praelia inibimus ?
Sed heus ! Amicis nox tenebris teget,
(155) Si quae uetat dici Loysae
Ora pudor minio colorans.
Quid erubescis uirgineum decus
Tremisue ? Quod si cum tunica uelis
Seponere innatum pudorem,

(160) Cras bene cum tunica resumes.
O qui labores ! quis fluor artubus
Ibit solutis, dum uariis modis
Luctamur et dulcem iugalis
Militiam Veneris nouamus.
(165) Putasne conchas oscula strictius
Inexplicatis nectere uinculis ?
Putasne tot dulces columbas
Posse modis uariare miris ?
O quae Loysae balsama sugimus

(170) Ex ore ? quale o nectar in illius
Natat fluitque cum suaui
Ambrosia roseis labellis ?
Non tale primo uere legunt apes
Circumuolantes omnia sedulae
(175) Mel, roris in noui respersis
Floribus aethereo liquore.
Quam dulce post haec praelia languidos
Claudens ocellos somnus erit modum
Iocis daturus risuique,

(180) Quam facilis tibique gratus !
Tum me reclinans in Dominae sinum
Iubebo tristeis, pondus inutile
Durumque, curas exsulare
Corde meo atque meae Loysae.
(185) Illae recedent ac alio statim
Sese reflectent, Principis et domum,
Pectusque uel Regis Philippi
Hospitiis animum occupabunt.
Sed quae strepentum turba fores quatit ?

(190) Primique nobis ludicra somnii
Abrumpit et quae nox suauis
Ludit imagine bella falsa ?
Videsne ruptis ut foribus ruant ?
Densique circum se glomerent torum ?
(195) Nectarque propinent, peracti,
Dulce refrigerium laboris ?
Sed tu, quid iniecta faciem tegis
Manu Loysa o ? Non periit color
Sed est adauctus pulcriorque es

(200) Iam mulier modo quam puella.
Mox quando Phoebi clara soror suum
Nouarit effulgens nouies iubar
Futura mater et pudoris
Virginei exhibitura pignus.
(205) Quod si patris sexum referat, statim
Primis ab annis instituens, sacris
Musis dicabo barbitoque
Nec cythara patiar carere.
Sed si puellam Dii dederint tibi,

(210) Curabis ut te moribus et sacro
Pudore praeferat grauique
Frontis honore modestiaeque.

AD HENRICHVM MEVCHENIVM

(1) Cinge tuum lauru uictrice, Henriche, Poetam,
En iacet in nostro flaua Loysa sinu.
Illa triennali inconcussa labore Loysa,
Collo sponte auidas iniicit ecce manus.
(5) Quaeque meos quondam solita est contemnere amores,
Despiciens nostras improba saepe preces,
Pendet ab ore sui tandem non dura mariti,
Commota ingenii simplicitate mei,
Et quam me duris agitauerat ante periclis,

(10) Tam nunc me facili commoditate fouet.
Cinge tuum lauru uictrice, Henriche, Poetam,
En iacet in nostro flaua Loysa sinu.
Continuo studio mortalibus omnia cedunt,
Sique enitamur nos iuuat ipse Deus.
(15) Cum primum conspecta mihi est mea cura Loysa,
Pulcra oculos, humeros lata, comasque decens,
Sola suae matris proles ac unica cura,
(Ut memini) in dubio mens mea tota fuit :
Auderemne, fauente Cupidine, nectere amores

(20) Et dubiae Veneris castra fidemque sequi;
Ipsa Venus tentare iubet, iubet ipse Cupido,
Iungens humanis numina saepe toris.
Iuppiter in Danaen, in Daphnen pulcer Apollo,
Declinat posito numine uterque Deus.
(25) Cinge tuum lauru uictrice, Henriche, Poetam,
En iacet in nostro flaua Loysa sinu.
Illa mihi primum facili candore placebat
Promittens oculis omnia laeta suis.
Sic prope fallaci piscis deluditur hamo

(30) Letalesque auido deuorat ore cibos.
Sic ego spe uana primum ducebar et ibam
Captiuus Dominae praeda iocusque meae,
Donec uicta sui tandem constantia amantis
Mutauit mentem nostra Loysa suam.
(35) Cinge tuum lauru uictrice, Henriche, Poetam,
En iacet in nostro flaua Loysa sinu.
Quae sibi saeuitiam male respondere putauit
Indignamque rata est moribus esse suis.
Quod simul ac sensi mecum : Bone Iuppiter (inquam)

(40) Et Venus et Veneris nate, Cupido, faue,
Scitis enim me casto animo, me mente pudica,
Virtutes Dominae percoluisse meae,
Nec formae tantum captum iuuenilis amore,
(Quamquam forma Deos flectere digna fuit)
(45) Non oculis tantum uiuum spirantibus ignem,
Arsisse ( et flama haec ureret Hyppolitum)
Non ita caesarie uinctum flauisque capillis,
(Et poterant ipsum haec uincla tenere Iouem)
Quantum mente proba, diuinis moribus atque hoc

(50) Candore, hac animi dexteritate sui.
Dotem non ego diuitias aurumue putarim,
Aut haec quae in precio uulgus habere solet.
Sed magis ingenuam mentem uitamque pudicam
Praecipue stabilem cum probitate fidem.
(55) Haec ego cum Domina uideor mihi posse Loysa
Consequi et aeterna pace bonisque frui,
Ergo fauete mihi tandem, bone Iuppiter, et tu,
O Venus et Veneris, sancte Cupido, puer.
Finieram : cum circa aures mihi lenior aura

(60) Auspicio uisa est asseruisse preces.
Quaeque diu tenuit me desperatio, longe
Cessit et in mentem Spes, Dea certa, uenit :
Cinge tuum lauru uictrice, Henriche, Poetam,
En iacet in nostro flaua Loysa sinu.
(65) Paulatimque animi posita feritate rebellis
Concessit telis, Diue Cupido, tuis.
Meque suum seseque meam blando ore uocauit
Et flama exussit par utriusque iecur.
Quin et coniugii sanctis uincimur utrimque

(70) Nexibus et capimus rite damusque fidem.
Expedias calamos nostrumque, Henriche, triumphum
Concelebrans, clames : O Hymenaee ueni,
O Hymenaee ueni, ueni o pronuba Iuno
Cumque Iocis Venus et cum Venere alma Fides.
(75) Cinge tuum lauru uictrice, Henriche, Poetam,
En iacet in nostro flaua Loysa sinu.

AD AVRORAM

(1) Aurora Musis grata et Apollini,
Adsis Loysae frigidula et sinus
Comasque dispellas fluentes.
Vecta humeris Zephyri suauis
(5) Quacunque, Diua, incedis, alis rosas
Grauesque gemmas palmitis euocas.
Natura miratur decoras
Ruris opes tenerosque flores
Cum parte dextra, Diua, rubescere

(10) Pergis caputque attollere praeuium
Solis statim iam subsequentis
Igniferis radiis. Loysa
Aduersa si tum forte leues comas
Ventis resoluat, pectine eburneo
(15) Discriminans auri superbum
Vellus, et aethereos ocellos
Sereniores sidere proferat,
Qua parte tandem Sol caput ambigo
Leuet coruscum aurora utrinque

(20) Usque adeo mihi par uidetur.
Quis non Loysae sideribus pares
Aurorae ocellos uincere gratiam
Iuret ? nec est tamen modestae
Quod male, Diua, uelis Loysae;
(25) Formae potentis diues et aureis
Nitens capillis, nil tamen arrogat.
Sed quam placet decore uultus
Pectoris et spatio torosi !
Et quam decentes fert humeros, quibus

(30) Cedant Dianae membra humeri et latus !
Tam non superbit, tam modestis
Moribus est facilique cultu :
O Diua, currum si qua comes tibi
Conscendet, haec est digna uehi sacris
(35) Rotis, cui adflabit Fauoni
Aura comas tepidi sinusque.

AD IOANNEM DE HALEWIJN

(1) Tristi quid potius Noto
Diuexante graui flamine fraxinos,
Halwini, faciam ? Niues
Aggestae lacerant brachia quercuum;
(5) Emissisque Aquilonibus
Acris saeuit hyems frigore et imbribus;
Tectis horrida stiria
Dependet. Pluuio quid potius die,
Halwini, faciam ? Foco

(10) Large insterne, puer, ligna, merum cado
Depromas, ueteri cado,
Quem Canaria dimisit ab insulis,
Quas Fortuna fauens beat,
Fumosamque foco diripe protinus
(15) Pernam, frigoribus sapit
Perna et uina placent mascula. Nec graues
Curas aut animum anxium
Dissoluas melius quam ueteri mero.

Atqui ut uina placent mihi

(20) Non uulgaria, sic non cupiam dapes
Raras, perna satis mihi
Cui farcimina quis si uelit addere
Nil his ulterius petam.
Tantum sint socii, quos ueteres mihi
(25) Iunxerunt Grudii, Hazius,
Snecus, Ulaminius, quosue sacrae mihi
Addixere Aganippides,
Cordus, Meierus, Meuchenius, Canis,
Aut Lernutus impiger,

(30) Aut quicunque alii sollicitudines
Audent post cyathos leui
Propulsare lyra et carminibus sacris
Securi quibus imperent
Reges, quos creperae concutiant tubae.
(35) Non hos terrificet mare,
Ne merces Cyprias fluctibus obruat.
Non, ut saeuiat Africus,
Ad turpes timidi confugient preces :
Si quae cura animum coquit,

(40) Haec sit quam Dominae progenerat rigor.
Illam, cum neque tigrides
Saeuo nutrierint lacte nec asperis
Ursae in montibus, anne spes
Sit flecti hanc precibus posse frequentibus ?
(45) Si qua est asperior tamen,
Quae nec carminibus nec precibus queat
Flecti, huius subito potens
Curam ex pectore uis diluerit meri.
Sed coniux mea me tenet

(50) Adsuetum gracili uiuere sub iugo,
Quae tam dulciter imperat,
Libertate magis seruitium ut mihi
Illius placeat, neque
Commutare uelim ditis Iberiae
(55) Adsuetum imperio iugum.
Sic dulces pluuiae, sic hyemes placent.
Haec si arriserit aut fauet,
Ipsis ex niuibus prosilient rosae,
Haec cum sub lare paruulo

(60) Nobis iuncta oculis dulce micantibus
Agrestem exhilarat domum,
Non soles alios, non alios petam
Flores, illius in labris
Inseuit uiolas purpureas Venus.

AD LOYSAM VXOREM

(1) Seu rides, mea, seu sollicite ingemis,
Seu curas animo concoquis anxias,
Seu laetare Loysa,
Flos aeui breuis auolat,
(5) Et cum lapsa semel praeteriit dies,
Illam, seu facili prolueris mero,
Seu tristi mage fletu,
Umbra et nox grauis incubant.
Quod si uita tibi puriter acta sit,

(10) Mercedem tuleris. Nil uetat interim
Dulceis inter amicos
Vitam ducere suauiter.
Absint praecipue luxus et omnium
Spumans ebrietas, maxima criminum
(15) Caussa et fons : epulae sint
Conditae salibus, iocis
Sed castis; Veneris foeda proteruia
Absit sed Domini commemoratio
Adsit, principioque

(20) Mensae laus sua personet
Christo et fine. Sitim dulcia pocula,
Commendare famem fercula maxime
Optarim, procul autem
Curas esse suaserim,
(25) Absentumque uelim gesta silentio
Inuolui aut nisi cum laude rapi in diem :
Mens secura quiesque
Iuges sunt epulae mihi.

Neo-Latin The Latin Library The Classics Page