EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

[1] 1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt, rerum, 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis, 3 visum est et mihi, adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere, optime, Theophile, 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. 6 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella. 7 Et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis.

8 Factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, 9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini; 10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. 11 Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; 12 et Zaccharias turbatus est videns, et timor inruit super eum. 13 Ait autem ad illum angelus: "Ne timeas, Zaccharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Iohannem. 14 Et erit gaudium tibi et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: 15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae 16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum. 17 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam". 18 Et dixit Zaccharias ad angelum: "Unde hoc sciam? Ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis". 19 Et respondens angelus dixit ei: "Eo sum Gabrihel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare. 20 Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo".

21 Et erat plebs expectans Zacchariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus. 23 Et factum est ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. 24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens 25 quia: "Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines".

26 In mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, 27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. 28 Et ingressus angelus ad eam dixit: "Have, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus." 29 Quae cum vidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. 30 Et ait angelus ei: "Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. 31 Ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. 32 Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis."

34 Dixit autem Maria ad angelum: "Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?" 35 Et respondens angelus dixit ei: "Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. 36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, 37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum. 38 Dixit autem Maria: "Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum". Et discessit ab illa angelus.

39 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda 40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth. 41 Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth 42 et exclamavit voce magna et dixit: "Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui. 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo. 45 Et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino".

46 Et ait Maria:
Magnificat anima mea Dominum,
47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo,
48 quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum nomen eius,
50 et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
52 deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
53 esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israhel puerum suum,
memorari misericordiae,
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula".

56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam. 57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58 Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59 Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam. 60 Et respondens mater eius dixit: "Nequaquam, sed vocabitur Iohannes". 61 Et dixerunt ad illam quia: "Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine". 62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. 63 Et postulans pugillarem scripsit dicens: "Iohannes est nomen eius." Et mirati sunt universi. 64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum. 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. 66 Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: "Quid putas puer iste erit?" Etenim manus Domini erat cum illo.

67 Et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:

68 "Benedictus Deus Israhel
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
70 sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
71 salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,
73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
74 daturum se nobis, ut sine timore de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
75 in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
76Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,
78 per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitavit nos oriens ex alto,
79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis".

80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel.

[2] 1 Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. 2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino. 3 Et ibant omnes ut profiterentur, singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David, quae vocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia David, 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnate 6 Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, 7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio.

8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. 9 Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10 Et dixit illis angelus: "Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David. 12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio". 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: 14 "Gloria in altissimis Deo, et in terra pax in hominibus bonae voluntatis". 15 Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: "Transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis". 16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. 17 Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. 18 Et omnes qui audierunt mirati sunt et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. 20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. 22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi, tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino, 23 sicut scriptum est in lege Domini quia "Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur," 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.

25 Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Symeon, et homo iste iustus et timoratus, expectans consolationem Israhel, et Spiritus Sanctus erat in eo, 26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. 27 Et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:

29 "Nunc dimittis servum tuum, Domine
secundum verbum tuum in pace.
30 quia viderunt oculi mei
salutare tuum,
31 quod parasti
ante faciem omnium populorum,
32 lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuae Israhel".

33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo. 34 Et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius: "Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur 35 - et tuam ipsius animam pertransiet gladius - ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ".

36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuhel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. 37 Et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38 Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Hierusalem. 39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. 40 Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat in illo.

41 Et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni Paschae. 42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, 43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Hierusalem, et non cognoverunt parentes eius. 44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos 45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum. 46 Et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem; 47 stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. 48 Et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum: "Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te". 49 Et ait ad illos: "Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?" 50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos.

51 Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo. 52 Et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines.

[3] 1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, 2 sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha, factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto. 3 Et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, 4 sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae:

"Vox clamantis in deserto
parate viam Domini
rectas facite semitas eius.
5 Omnis vallis implebitur,
et omnis mons et collis humiliabitur;
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas:
6 et videbit omnis caro salutare Dei."

7 Dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso: "Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? 8 Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. 9 Iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur". Et interrogabant eum turbae dicentes: "Quid ergo faciemus?" 11 Respondens autem dicebat illis: "Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat". 12 Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: ʻMagister, quid faciemus?" 13 At ille dixit ad eos: "Nihil amplius quam quod constitutum est vobis, faciatis". 14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: "Quid faciemus et nos?" Et ait illis: "Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris".

15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne, ne forte ipse esset Christus, 16 respondit Iohannes dicens omnibus: "Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, 17 cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem conburet igni inextinguibili". 18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum. 19 Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, 20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere.

21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, 22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum, et vox de caelo facta est: "Tu es Filius meus dilectus; in te conplacuit mihi".

23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph qui fuit Heli, 24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph, 25 qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Naum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae, 26 qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda, 27 qui fuit Iohanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathihel, qui fuit Neri, 28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Helmadam, qui fuit Her, 29 qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, 30 qui fuit Symeon, qui fuit Iuda, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim, 31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthata, qui fuit Nathan, qui fuit David, 32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, 33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae, 34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abraham, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, 35 qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phalec, qui fuit Eber, qui fuit Sale, 36 qui fuit Cainan, qui fuit Arfaxat, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, 37 qui fuit Mathusalae, qui fuit Enoch, qui fuit Iared, qui fuit Malelehel, qui fuit Cainan, 38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.

[4] 1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum 2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit. 3 Dixit autem illi diabolus: "Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat". 4 Et respondit ad illum Iesus: "Scriptum est quia 'Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo Dei'." 5 Et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis 6 et ait ei: "Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt et cui volo do illa. 7 Tu ergo, si adoraveris coram me, erunt tua omnia". 8 Et respondens Iesus dixit illi: "Scriptum est: 'Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies'." 9 Et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: "Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10 Scriptum est enim quod 'angelis suis mandabit de te, ut conservent te' 11 et quia 'in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum'." 12 Et respondens Iesus ait illi: "Dictum est: 'Non temptabis Dominum Deum tuum'." 13 Et consummata omni temptatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.

14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo. 15 Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.

16 Et venit Nazareth ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. 17 Et traditus est illi liber prophetae Esaiae. Et, ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: 18 "Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, 19 praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis". 20 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 21 Coepit autem dicere ad illos quia: "Hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris". 22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius et dicebant: "Nonne hic filius est Ioseph?" 23 Et ait illis: "Utique dicetis mihi hanc similitudinem: medice cura te ipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua". 24 Ait autem: "Amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua. 25 In veritate, dico vobis, multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; 26 et ad nullam illarum missus est Helias, nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam. 27 Et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta; et nemo eorum mundatus est, nisi Neman Syrus". 28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes. 29 Et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. 30 Ipse autem transiens per medium illorum ibat.

31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis. 32 Et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. 33 Et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna 34 dicens: "Sine, quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis, Sanctus Dei. 35 Et increpavit illi Iesus dicens: "Obmutesce et exi ab illo". Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit. 36 Et factus est pavor in omnibus, et conloquebantur ad invicem dicentes: "Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus, et exeunt?" 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis; socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, et rogaverunt illum pro ea. 39 Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis. 40 Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus inponens curabat eos. 41 Exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia: "Tu es Filius Dei," et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.

42 Facta autem die, egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. 43 Quibus ille ait quia: "Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei; quia ideo missus sum." 44 Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.

[5] 1 Factum est autem, cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Gennesareth. 2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant et lavabant retia. 3 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. 4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: "Duc in altum et laxate retia vestra in capturam". 5 Et respondens Simon dixit illi: "Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo rete." 6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebatur autem rete eorum. 7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos. Et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur. 8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: "Exi a me, quia homo peccator sum, Domine". 9 Stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium, quam ceperant; 10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: "Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens". 11 Et, subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.

12 Et factum est cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: "Domine, si vis, potes me mundare". 13 Et extendens manum tetigit illum dicens: "Volo, mundare". Et confestim lepra discessit ab illo. 14 Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: "Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moses, in testimonium illis". 15 Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis; 16 ipse autem secedebat in deserto et orabat.

17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens, et erant Pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem; et virtus erat Domini ad sanandum eos. 18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. 19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum. 20 Quorum fidem ut vidit, dixit: "Homo remittuntur tibi peccata tua". 21 Et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes: "Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?" 22 Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: "Quid cogitatis in cordibus vestris? 23 Quid est facilius dicere: 'Dimittuntur tibi peccata' an dicere: 'Surge et ambula'?" 24 Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata – ait paralytico: "Tibi dico, surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam." 25 Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. 26 Et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore, dicentes quia "Vidimus mirabilia hodie".

27 Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: "Sequere me'. 28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. 29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. 30 Et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius: "Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?" 31 Et respondens Iesus dixit ad illos: "Non egent, qui sani sunt. medico sed qui male habent. 32 Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam". 33 At illi dixerunt ad eum: "Quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt". 34 Quibus ipse ait: "Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? 35 Venient autem dies, et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus". 36 Dicebat autem et similitudinem ad illos quia: "Nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo. 37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt; 38 sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur. 39 Et nemo bibens vetus statim vult novum; dicit enim: 'Vetus melius est'."

[6] 1 Factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus. 2 Quidam autem Pharisaeorum dicebant illis: "Quid facitis quod non licet in sabbatis?" 3 Et respondens Iesus ad eos dixit: "Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant, 4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?" 5 Et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

6 Factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret. Et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida. 7 Observabant autem scribae et Pharisaei, si in sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. 8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum, et ait homini qui habebat manum aridam: "Surge et sta in medium." Et surgens stetit. 9 Ait autem ad illos Iesus: "Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere." 10 Et, circumspectis omnibus, dixit homini: "Extende manum tuam". Et extendit, et restituta est manus eius. 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.

12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. 13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: 14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum 15 Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Simonem, qui vocatur Zelotes, 16 et Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor. 17 Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis, 18 qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et qui vexabantur ab spiritibus inmundis, curabantur. 19 Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes.

20 Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat:

"Beati pauperes quia vestrum est regnum Dei.
21 Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini.
Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.
22 Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
23 Gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.
24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
25 Vae vobis, qui saturati estis, quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis.
26 Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines. Secundum haec faciebant prophetis patres eorum.

27 Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui vos oderunt; 28 benedicite maledicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos. 29 Ei qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. 30 Omni autem petenti te tribue; et qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. 31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. 32 Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. 33 Et si benefeceritis his, qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? Siquidem et peccatores hoc faciunt. 34 Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia. 35 Verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. 36 Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est.

37 Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; 38 date et dabitur vobis; mensuram bonam, confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis."

39 Dicebat autem illis et similitudinem: "Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? 40 Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.

41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? 42 et quomodo potes dicere fratri tuo: ʻFrater, sine eiciam festucam de oculo tuo,ʻ ipse in oculo tuo trabem non videns. Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.

43 Non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum. 44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. 45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur.

46 Quid autem vocatis me: ʻDomine, Domineʻ et non facitis quae dico? 47 Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis est: 48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram; inundatione autem facta, inlisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere, fundata enim erat supra petram. 49 Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento, in quam inlisus est fluvius et continuo concidit, et facta est ruina domus illius magna."

[7] 1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. 2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens, erat moriturus, qui illi erat pretiosus. 3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum eius. 4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: "Quia dignus est ut hoc illi praestes; 5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis." 6 Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: "Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres, 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanabitur puer meus. 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, ʻVadeʻ, et vadit: et alii, ʻVeni,ʻ et venit: et servo meo, ʻFac hoc,ʻ et facit." 9 Quo audito, Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis, dixit: "Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni." 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

11 Et factum est deinceps, ibat in civitatem quae vocatur Naim, et ibant cum eo discipuli eius et turba copiosa. 12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae, et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: "Noli flere". 14 Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: "Adolescens, tibi dico, surge". 15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. 16 Accepit autem omnes timor; et magnificabant Deum, dicentes quia "Propheta magnus surrexit in nobis" et quia "Deus visitavit plebem suam". 17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo, et in omnem circa regionem.

18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. 19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit ad Iesum, dicens: "Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?" 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: "Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: ʻTu es qui venturus es, an alium exspectamus?ʻ 21 In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum. 22 Et respondens, dixit illis: "Euntes renuntiate Ioanni, quae audistis et vidistis: quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me".

24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit de Ioanne dicere ad turbas: "Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? 25 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestibus indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26 Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam: 27 Hic est, de quo scriptum est: ʻEcce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante teʻ. 28 Dico enim vobis: maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, maior est illo".

29 Et omnis populus audiens et publicani, iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis. 30 Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31 Ait autem Dominus: "Cui ergo similes dicam homines generationis huius? Et cui similes sunt? 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: ʻCantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastisʻ. 33 Venit enim Ioannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: ʻDaemonium habetʻ. 34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: ʻEcce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorumʻ. 35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis".

36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei discubuit. 37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti 38 et stans retro secus pedes eius, lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. 39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: "Hic, si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est". 40 Et respondens Iesus, dixit ad illum: "Simon, habeo tibi aliquid dicere". At ille ait: "Magister, dic". 41 "Duo debitores erant cuidam foeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 42 Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?" 43 Respondens Simon dixit: "Aestimo quia is, cui plus donavit". At ille dixit: "Recte iudicasti". 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: "Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. 45 Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. 46 Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. 47 Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit." 48 Dixit autem ad illam: "Remittuntur tibi peccata". 49 Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: "Quis est hic qui etiam peccata dimittit?" 50 Dixit autem ad mulierem: "Fides tua te salvam fecit: vade in pace".

[8] 1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates et castella praedicans et evangelizans regnum Dei; et duodecim cum illo, 2 et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmatibus, Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant, 3 et Ioanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis.

4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: 5 "Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. 6 Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem. 7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. 8 Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum". Haec dicens clamabat: "Qui habet aures audiendi, audiat".

9 Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. 10 Quibus ipse dixit: "Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant.

11 "Est autem haec parabola: Semen est verbum Domini. 12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. 13 Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. 14 Quod autem in spinas cecidit: hi sunt, qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur et non referunt fructum. 15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.

16 "Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. 17 Non est enim occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. 18 Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo".

19 Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire eum prae turba. 20 Et nuntiatum est illi: "Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre". 21 Qui respondens, dixit ad eos: "Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt".

22 Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in naviculam, et discipuli eius, et ait ad illos: "Transfretemus trans stagnum". Et ascenderunt. 23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. 24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: "Praeceptor, perimus". At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit, et facta est tranquillitas. 25 Dixit autem illis: "Ubi est fides vestra?" Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: "Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?"

26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam. 27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium iam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. 28 Is, ut vidit Iesum, procidit ante illum, et exclamans voce magna, dixit: "Quid mihi et tibi est, Iesu Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas". 29 Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta. 30 Interrogavit autem illum Iesus, dicens: "Quod tibi nomen est?" At ille dixit: "Legio," quia intraverant daemonia multa in eum. 31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. 32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte, et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. 33 Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos; et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est. 34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. 35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes eius, et timuerunt. 36 Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione; 37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis, quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. 38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Iesus, dicens: 39 "Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus". Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Iesus.

40 Factum est autem cum rediisset Iesus, excepit illum turba; erunt enim omnes exspectantes eum. 41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu, rogans eum ut intraret in domum eius, 42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. 43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari; 44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius. 45 Et ait Iesus: "Quis est, qui me tetigit?" Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: "Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: ʻQuis me tetigit?" 46 Et dicit Iesus: "Tetigit me aliquis; nam ego novi virtutem de me exiisse". 47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes eius; et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo, et quemadmodum confestim sanata sit. 48 At ipse dixit ei: "Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace". 49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei quia "Mortua est filia tua, noli vexare illum". 50 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: "Noli timere, crede tantum, et salva erit". 51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et patrem, et matrem puellae. 52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: "Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit". 53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. 54 Ipse autem tenens manum eius clamavit, dicens: "Puella, surge". 55 Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo. Et iussit illi dari manducare. 56 Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.

[9] 1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. 2 Et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos. 3 Et ait ad illos: "Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. 4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. 5 Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos". 6 Egressi autem circumibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.

7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et haesitabat eo quod diceretur 8 a quibusdam quia "Ioannes surrexit a mortuis"; a quibusdam vero quia "Elias apparuit:"; ab aliis autem quia "Propheta unus de antiquis surrexit". 9 Et ait Herodes: "Ioannem ego decollavit: quis est autem iste, de quo ego talia audio?" Et quaerebat videre eum.

10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidae. 11 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. 12 Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: "Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant, et inveniant escas; quia hic in loco deserto sumus". 13 Ait autem ad illos: "Vos date illis manducare". At illi dixerunt: "Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas". 14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: "Facite illos discumbere per convivia quinquagenos". 15 Et ita fecerunt, et discumbere fecerunt omnes. 16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis; et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. 17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.

18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli, et interrogavit illos, dicens: "Quem me dicunt esse turbae?" 19 At illi responderunt, et dixerunt: "Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero unus propheta de prioribus surrexit". 20 Dixit autem illis: "Vos autem, quem me esse dicitis?" Respondens Simon Petrus, dixit: "Christum Dei". 21 At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc, 22 dicens: "Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere".

23 Dicebat autem ad omnes: "Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. 24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. 25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? 26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. 27 Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei".

28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et ascendit in montem ut oraret. 29 Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera et vestitus eius albus et refulgens. 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, 31 visi in maiestate; et dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem. 32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt maiestatem eius, et duos viros qui stabant cum illo. 33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: "Praeceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliae""; nesciens quid diceret. 34 Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos, et timuerunt, intrantibus illis in nubem. 35 Et vox facta est de nube, dicens: "Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite". 36 Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant.

37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. 38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: "Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi; 39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: 40 et rogavi discipulos tuos ut eiicerent illum, et non potuerunt". 41 Respondens autem Iesus, dixit: "O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Adduc huc filium tuum". 42 Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri eius. 43 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei.

44 Omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos: "Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum:". 45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant eum interrogare de hoc verbo.

46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset. 47 At Iesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, 48 et ait illis: "Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic maior est".

49 Respondens autem Ioannes dixit: "Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum". 50 Et ait ad illum Iesus: "Nolite prohibere. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est".

51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Ierusalem. 52 Et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. 53 Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis in Ierusalem. 54 Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Ioannes, dixerunt: "Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos?" 55 Et conversus increpavit illos, dicens: "Nescitis cuius spiritus estis. 56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare". Et abierunt in aliud castellum.

57 Factum est autem, ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: "Sequar te quocumque ieris". 58 Dixit illi Iesus: "Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinetʻ. 59 Ait autem ad alterum: "Sequere me". Ille autem dixit: "Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum". 60 Dixitque ei Iesus: "Sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, et annuntia regnum Dei". 61 Et ait alter: "Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt". 62 Ait ad illum Iesus: "Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei".

[10] 1 Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2 Et dicebat illis: "Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. 3 Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: 'Pax huic domui'. 6 Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. 7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis, 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: 'Appropinquavit in vos regnum Dei'. 10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas eius, dicite: 11 'Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei'. 12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.

13 Vae tibi Corozain! Vae tibi Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio, quam vobis. 15 Et tu Capharnaum, usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris. 16 Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me".

17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: "Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo". 18 Et ait illis: "Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem. 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiiciuntur; gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis".

21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: "Confiteor tibi Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater, quoniam sic placuit ante te. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater, et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare".

23 Et conversus ad discipulos suos, dixit: "Beati oculi qui vident quae vos videtis. 24 Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt".

25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: "Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?" 26 At ille dixit ad eum: "In lege quid scriptum est? Quomodo legis?"" 27 Ille respondens dixit: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum". 28 Dixitque illi: "Recte respondisti; hoc fac, et vives". 29 Ille autem volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: "Et quis est meus proximus?" 30 Suscipiens autem Iesus, dixit: "Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt semivivo relicto. 31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo praeterivit. 32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum, et videns eum, misericordia motus est. 34 Et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. 35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: 'Curam illius habe, et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi'. 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?" 37 At ille dixit: "Qui fecit misericordiam in illum". Et ait illi Iesus: "Vade, et tu fac similiter".

38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. 39 Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit, et ait: "Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adiuvet". 41 Et respondens dixit illis Dominus: "Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, 42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea".

[11] 1 Et factum est, cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: "Domine, doce nos orare, sicut docuit et Ioannes discipulos suos". 2 Et ait illis: "Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. 3 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. 4 Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem".

5 Et ait ad illos: "Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: 'Amice, commoda mihi tres panes, 6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum', 7 et ille de intus respondens dicat: 'Noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi'. 8 Et si ille perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.

9 Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 10 Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. 11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? 12 Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? 13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?"

14 Et erat eiiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum eiecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. 15 Quidam autem ex eis dixerunt: "In Beelzebub, principe daemoniorum, eiicit daemonia". 16 Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo. 17 Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: "Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. 18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum eius? Quia dicitis in Beelzebub me eiicere daemonia. 19 Si autem ego in Beelzebub eiicio daemonia, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. 20 Porro si in digito Dei eiicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. 21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. 22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. 23 Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligit mecum, dispergit.

24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem et non inveniens dicit: 'Revertar in domum meam unde exivi'. 25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. 26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus".

27 Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: "Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti". 28 At ille dixit: "Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud".

29 Turbis autem concurrentibus coepit dicere: "Generatio haec, generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. 30 Nam sicut fuit Ionas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. 31 Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 32 Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac, et condemnabunt illam quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus quam Ionas hic.

33 Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. 34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. 35 Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. 36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te".

37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. 38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. 39 Et ait Dominus ad illum: "Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis, quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40 Stulti! Nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? 41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. 42 Sed vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne holus, et praeteritis iudicium et caritatem Dei. Haec autem oportuit facere, et illa non omittere. 43 Vae vobis, pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. 44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt."

45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: "Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis". 46 At ille ait: "Et vobis legisperitis, vae quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. 47 Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos. 48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra. 49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur, 50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, 51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. 52 Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.

53 Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os eius opprimere de multis, 54 insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore eius, ut accusarent eum.

[12] 1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: "Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. 3 Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur, et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.

4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. 5 Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete. 6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. 7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus pluris estis vos.

8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei; 9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. 10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.

11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis. 12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.

13 Ait autem ei quidam de turba: "Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem". 14 At ille dixit illi: "Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos?" 15 Dixitque ad illos: "Videte, et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet". 16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: "Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit, 17 et cogitabat intra se dicens: 'Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?' 18 Et dixit: 'Hoc faciam: destruam horrea mea, et maiora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea, 19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare'. 20 Dixit autem illi Deus: 'Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt.' 21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives".

22 Dixitque ad discipulos suos: "Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini. 23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. 24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? 25 Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? 26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? 27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent; dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28 Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos pusillae fidei? 29 Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis, et nolite solliciti esse. 30 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31 Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis.

32 Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. 33 Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. 34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

35 Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, 36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. 38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. 39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 40 Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.

41 Ait autem et Petrus: "Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?" 42 Dixit autem Dominus: "Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. 44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet, constituet illum. 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: 'Moram facit dominus meus venire,' et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari, 46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet. 47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; 48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.

49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? 50 Baptismo autem habeo baptizari et quomodo coarctor usque dum perficiatur? 51 Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. 52 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres; 53 dividentur pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam".

54 Dicebat autem et ad turbas: "Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: 'Nimbus venit,' et ita fit. 55 Et cum austrum flantem, dicitis 'Aestus erit,' et fit. 56 Hypocritae! Faciem caeli et terrae nostis probare, hoc autem tempus quomodo non probatis? 57 Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est?

58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas".

[13] 1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 Et respondens dixit illis: "Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? 3 Non, dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. 4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam, et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? 5 Non, dico vobis, sed si paenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis".

6 Dicebat autem et hanc similitudinem: "Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. 7 Dixit autem ad cultorem vineae: 'Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam; ut quid etiam terram occupat?' 8 At ille respondens, dicit illi: 'Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, 9 et siquidem fecerit fructum; sin autem, in futurum succides eam'."

10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. 11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. 12 Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: "Mulier, dimissa es ab infirmitate tua". 13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. 14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: "Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati". 15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: "Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? 16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?" 17 Et cum haec diceret, erubescant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriosae fiebant ab eo.

18 Dicebat ergo: "Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, et volucres caeli requieverunt in ramis eius".

20 Et iterum dixit: "Cui simile aestimabo regnum Dei? 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum".

22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Ierusalem. 23 Ait autem illi quidam: "Domine, si pauci sunt, qui salvantur?" Ipse autem dixit ad illos: 24 "Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes 'Domine, aperi nobis' et respondens dicet vobis: 'Nescio vos unde sitis'. 26 Tunc incipietis dicere: 'Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti'. 27 Et dicet vobis: 'Nescio vos unde sitis; discedite a me omnes operarii iniquitatis'. 28 Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi".

31 In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: "Exi, et vade hinc, quia Herodes vult te occidere". 32 Et ait illis: "Ite, et dicite vulpi illi: 'Ecce eicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. 33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem'.

34 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? 35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: 'Benedictus qui venit in nomine Domini'."

[14] 1 Et factum est cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. 2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. 3 Et respondens Iesus dixit ad legisperitos et pharisaeos, dicens: "Si licet sabbato curare?" 4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. 5 Et respondens ad illos dixit: "Cuius vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?" 6 Et non poterant ad haec respondere illi.

7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: 8 "Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. 9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: 'Da huic locum'; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: 'Amice, ascende superius'. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. 11 Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur".

12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio. 13 Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos; 14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum".

15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: "Beatus qui manducabit panem in regno Dei". 16 At ipse dixit ei: "Homo quidam fecit cenam magnam, et vocavit multos. 17 Et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia. 18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: 'Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam; rogo te, habe me excusatum'. 19 Et alter dixit: 'Iuga boum emi quinque, et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum'. 20 Et alius dixit: 'Uxorem duxi, et ideo non possum venire'. 21 Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: 'Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc'. 22 Et ait servus: 'Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est'. 23 Et ait dominus servo: 'Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. 24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam'."

25 Ibant autem turbae multae cum eo, et conversus dixit ad illos: 26 "Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. 27 Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. 28 Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, 29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, 30 dicentes: 'Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare?' 31 Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? 32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. 33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.

34 Bonum est sal; si autem sal evanuerit, in quo condietur? 35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.

[15] 1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. 2 Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes: "Hic peccatores recipit, et manducat cum illis". 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens: 4 "Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam? 5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: 'Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat'. 7 Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia. 8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? 9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: 'Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram'. 10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente".

11 Ait autem: "Homo quidam habuit duos filios. 12 Et dixit adolescentior ex illis patri: 'Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit'. Et divisit illis substantiam. 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. 15 Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. 17 In se autem reversus, dixit: 'Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! 18 Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te 19 et iam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis'. 20 Et surgens venit ad patrem suum.

Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum. 21 Dixitque ei filius: 'Pater, peccavi in caelum, et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus'. 22 Dixit autem pater ad servos suos: 'Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum eius, et calceamenta in pedes eius 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur,24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit, perierat, et inventus est'. Et coeperunt epulari.

25 Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum. 26 Et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent. 27 Isque dixit illi: 'Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit'. 28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum. 29 At ille respondens, dixit patri suo: 'Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi, et numquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer. 30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum'. 31 At ipse dixit illi: 'Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:;32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit, perierat, et inventus est'."

[16] 1 1 Dicebat autem et ad discipulos suos: "Homo quidam erat dives, qui habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 2 Et vocavit illum, et ait illi: 'Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae; iam enim non poteris villicare'. 3 Ait autem villicus intra se: 'Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas'. 5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: 'Quantum debes domino meo?' 6 At ille dixit: 'Centum cados olei'. Dixitque illi: 'Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta'. 7 Deinde alii dixit: 'Tu vero quantum debes?' Qui ait: 'Centum coros tritici'. Ait illi: 'Accipe litteras tuas, et scribe octoginta'. 8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset; quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

9 Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. 10 Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. 11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis? 12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? 13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget, aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.

14 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari: et deridebant illum. 15 Et ait illis: Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum".

16 Lex et prophetae usque ad Joannem; ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. 17 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. 18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur; et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.

19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. 20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus, 21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius. 22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. 23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius. 24 Et ipse clamans dixit: 'Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma'. 25 Et dixit illi Abraham: 'Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. 26 Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare'. 27 Et ait: 'Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei – 28 habeo enim quinque fratres – ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum'. 29 Et ait illi Abraham: 'Habent Moysen et prophetas; audiant illos'. 30 At ille dixit: 'Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent'. 31 Ait autem illi: 'Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent'."

[17] 1 Et ait ad discipulos suos: "Impossibile est ut non veniant scandala; vae autem illi per quem veniunt. 2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius, et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3 Attendite vobis!

Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum, et si paenitentiam egerit, dimitte illi. 4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: 'Paenitet me', dimitte illi".

5 Et dixerunt apostoli Domino: "Adauge nobis fidem". 6 Dixit autem Dominus: "Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: 'Eradicare, et transplantare in mare', et obediet vobis.

7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: 'Statim transi, recumbe'. 8 Et non dicat ei: 'Para quod cenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes?' 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat? 10 Sic et vos, cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: 'Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus'."

11 Et factum est, dum iret in Ierusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam. 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe, 13 Et levaverunt vocem, dicentes: "Iesu praeceptor, miserere nostri". 14 Quos ut vidit, dixit: "Ite, ostendite vos sacerdotibus". Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, 16 et cecidit in faciem ante pedes eius, gratias agens; et hic erat Samaritanus. 17 Respondens autem Iesus, dixit: "Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena?" 19 Et ait illi: "Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit".

20 Interrogatus autem a pharisaeis "Quando venit regnum Dei?" respondens eis, dixit: "Non venit regnum Dei cum observatione, 21 neque dicent: 'Ecce hic' aut 'ecce illic'. Ecce enim regnum Dei intra vos est".

22 Et ait ad discipulos suos: "Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23 Et dicent vobis: 'Ecce hic' et 'ecce illic'. Nolite ire, neque sectemini. 24 Nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: 27 edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes. 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant; 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit. 30 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. 31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa, et qui in agro, similiter non redeat retro. 32 Memores estote uxoris Lot. 33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam, et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; 35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur; duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur". 36 Respondentes dicunt illi: "Ubi Domine?" 37 Qui dixit illis: "Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae".

[18] 1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2 dicens: "Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. 3 Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: 'Vindica me de adversario meo'. 4 Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: 'Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor, 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me'." 6 Ait autem Dominus: "Audite quid iudex iniquitatis dicit: 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?"

9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 "Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. 11 Pharisaeus stans, haec apud se orabat: 'Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; 12 ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo'. 13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: 'Deus, propitius esto mihi peccatori'. 14 Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur".

15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. 16 Iesus autem convocans illos, dixit: "Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos; talium est enim regnum Dei. 17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud".

18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: "Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?" 19 Dixit autem ei Iesus: "Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. 20 Mandata nosti: non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem". 21 Qui ait: "Haec omnia custodivi a iuventute mea". 22 Quo audito, Iesus ait ei: "Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo et veni, sequere me". 23 His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. 24 Videns autem Iesus illum tristem factum, dixit: "Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! 25 Facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei". 26 Et dixerunt qui audiebant: "Et quis potest salvus fieri?" 27 Ait illis: "Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum". 28 Ait autem Petrus: "Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te". 29 Qui dixit eis: "Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam."

31 Assumpsit autem Iesus duodecim, et ait illis: "Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis: 32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur, 33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget". 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur.

35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans. 36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret. 38 Et clamavit, dicens: "Iesu, fili David, miserere mei". 39 Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: "Fili David, miserere mei". 40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, 41 dicens: "Quid tibi vis faciam?" At ille dixit: "Domine, ut videam". 42 Et Iesus dixit illi: "Respice, fides tua te salvum fecit". 43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

[19] 1 Et ingressus perambulabat Iericho. 2 Et ecce vir nomine Zachaeus, et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives. 3 Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. 4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum, quia inde erat transiturus. 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum: "Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere". 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8 Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: "Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum". 9 Ait Iesus ad eum: "Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae. 10 Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat".

11 Haec illis audientibus adiiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12 Dixit ergo: "Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem minas, et ait ad illos: 'Negotiamini dum venio'. 14 Cives autem eius oderant eum et miserunt legationem post illum, dicentes: 'Nolumus hunc regnare super nos'. 15 Et factum est ut rediret, accepto regno et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16 Venit autem primus dicens: 'Domine, mina tua decem minas acquisivit'. 17 Et ait illi: 'Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates'. 18 Et alter venit, dicens: 'Domine, mina tua fecit quinque minas'. 19 Et huic ait: 'Et tu esto super quinque civitates'. 20 Et alter venit, dicens: 'Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario; 21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti'. 22 Dicit ei: 'De ore tuo te iudico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi? 23 Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?' 24 Et astantibus dixit: 'Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem minas habet'. 25 Et dixerunt ei: 'Domine, habet decem minas'. 26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit; ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me".

28 Et his dictis, praecedebat ascendens Ierosolymam. 29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30 dicens: "Ite in castellum quod contra est, in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum, et adducite. 31 Et si quis vos interrogaverit: 'Quare solvitis?' sic dicetis ei: 'Quia Dominus operam eius desiderat'." 32 Abierunt autem qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: "Quid solvitis pullum?" 34 At illi dixerunt: "Quia Dominus eum necessarium habet". 35 Et duxerunt illum ad Iesum. Et iacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. 37 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, 38 dicentes: "Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis". 39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: "Magister, increpa discipulos tuos". 40 Quibus ipse ait: "Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt".

41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: 42 "Si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te et coangustabunt te undique 44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.

45 Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes in illo et ementes, 46 dicens illis: "Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum". 47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere 48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

[20] 1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus, 2 et aiunt dicentes ad illum: "Dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?" 3 Respondens autem Iesus, dixit ad illos: "Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: 4 baptismus Ioannis de caelo erat, an ex hominibus?" 5 At illi cogitabant intra se, dicentes: "Si dixerimus: 'De caelo,' dicet: 'Quare ergo non credidistis illi?' 6 Si autem dixerimus: 'Ex hominibus,' plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Ioannem prophetam esse". 7 Et responderunt se nescire unde esset. 8 Et Iesus ait illis: "Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio."

9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: "Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus. 10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi, qui caesum dimiserunt eum inanem. 11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. 12 Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt. 13 Dixit autem dominus vineae: 'Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan, cum hunc viderint, verebuntur'. 14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: 'Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas'. 15 Et eiectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? 16 Veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis." Quo audito, dixerunt illi: "Absit". 17 Ille autem aspiciens eos, ait: "Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? 18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur; super quem autem ceciderit, comminuet illum." 19 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.

20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati praesidis. 21 Et interrogaverunt eum, dicentes: "Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. 22 Licet nobis tributum dare Caesari, an non?" 23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: "Quid me tentatis? 24 ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem?" Respondentes dixerunt ei: "Caesaris". 25 Et ait illis: "Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo". 26 Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius, tacuerunt.

27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, 28 dicentes: "Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem, et suscitet semen fratri suo. 29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. 31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. 32 Novissime omnium mortua est et mulier. 33 In resurrectione ergo, cuius eorum erit uxor? Siquidem septem habuerunt eam uxorem". 34 Et ait illis Iesus: "Filii huius saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias; 35 illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores. 36 Neque enim ultra mori potuerunt, aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit 'Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Iacob'. 38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei." 39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: "Magister, bene dixisti". 40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. 41 Dixit autem ad illos: "Quomodo dicunt Christum filium esse David? 42 Et ipse David dicit in libro Psalmorum: 'Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, 43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum'. 44 David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est?"

45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: 46 "Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, 47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem."

[21] 1 Respiciens autem, vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo. 3 Et dixit: "Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. 4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei; haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit".

5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: 6 "Haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur".

7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: "Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient?" 8 Qui dixit: "Videte ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo, dicentes quia 'ego sum' et 'tempus appropinquavit'. Nolite ergo ire post eos. 9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis". 10 Tunc dicebat illis: "Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. 11 Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt. 12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum; 13 continget autem vobis in testimonium. 14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. 16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis, 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum. 18 Et capillus de capite vestro non peribit. 19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.

20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. 21 Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes, et qui in medio eius, discedant; et qui in regionibus, non intrent in eam. 22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. 23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. 24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum, 26 arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi, nam virtutes caelorum movebuntur. 27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. 28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra."

29 Et dixit illis similitudinem: "Videte ficulneam, et omnes arbores: 30 cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. 31 Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. 36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis."

37 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

[22] 1 Appropinquat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha. 2 Et quaerebant principes sacerdotum, et scribae, quomodo Iesum interficerent; timebant vero plebem.

3 Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim; 4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. 5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. 6 Et spopondit, et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

7 Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. 8 Et misit Petrum et Ioannem, dicens: "Euntes parate nobis pascha, ut manducemus." 9 At illi dixerunt: "Ubi vis paremus?" 10 Et dixit ad eos: "Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat, 11 et dicetis patrifamilias domus: "Dicit tibi Magister: 'Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?' 12 Et ipse ostendet vobis cenaculum magnum stratum, et ibi parate." 13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt Pascha.

14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. 15 Et ait illis: "Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei." 17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: "Accipite, et dividite inter vos. 18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat." 19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem." 20 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: "Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. 21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. 22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae homini illi per quem tradetur!" 23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.

24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. 25 Dixit autem eis: "Reges gentium dominantur eorum et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. 26 Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor, et qui praecessor est, sicut ministrator. 27 Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. 28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. 29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel."

31 Ait autem Dominus: "Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum; 32 ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos." 33 Qui dixit ei: "Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire." 34 At ille dixit: "Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me."

Et dixit eis: 35 "Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?" 36 At illi dixerunt: "Nihil." Dixit ergo eis: "Sed nunc qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. 37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: 'Et cum iniquis deputatus est.' Etenim ea quae sunt de me finem habent." 38 At illi dixerunt: "Domine, ecce duo gladii hic."" At ille dixit eis: "Satis est."

39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: "Orate ne intretis in tentationem." 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis, et positis genibus, orabat, 42 dicens: "Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat." 43 Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. 44 Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. 45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia. 46 Et ait illis: "Quid dormitis? Surgite, orate, ne intretis in tentationem."

47 Adhuc eo loquente, ecce turba, et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum. 48 Iesus autem dixit illi: "Iuda, osculo Filium hominis tradis?" 49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: "Domine, si percutimus in gladio?" 50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius dexteram. 51 Respondens autem Iesus, ait: "Sinite usque huc." Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. 52 Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: "Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? 53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum."

54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe. 55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. 56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: "Et hic cum illo erat." 57 At ille negavit eum, dicens: "Mulier, non novi illum." 58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: "Et tu de illis es." Petrus vero ait: "O homo, non sum." 59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: "Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est." 60 Et ait Petrus: "Homo, nescio quid dicis." Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. 61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: "Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis." 62 Et egressus foras Petrus flevit amare.

63 Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes. 64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius et interrogabant eum, dicentes: "Prophetiza, quis est, qui te percussit?" 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: "Si tu es Christus, dic nobis." 67 Et ait illis: "Si vobis dixero, non credetis mihi; 68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei." 70 Dixerunt autem omnes: "Tu ergo es Filius Dei?" Qui ait: "Vos dicitis quia ego sum." 71 At illi dixerunt: "Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius."

[23] 1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2 Coeperunt autem illum accusare, dicentes: "Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse". 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: "Tu es rex Iudaeorum?" At ille respondens ait: "Tu dicis." 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: "Nihil invenio causae in hoc homine." 5 At illi invalescebant, dicentes: "Commovet populum docens per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc."

6 Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset. 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Ierosolymis erat illis diebus. 8 Herodes autem viso Iesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die, nam antea inimici erant ad invicem.

13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14 dixit ad illos: "Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. 15 Sed neque Herodes, nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam." 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: "Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam," 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Iesum. 21 At illi succlamabant, dicentes: "Crucifige, crucifige eum." 22 Ille autem tertio dixit ad illos: "Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam." 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. 24 Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum. 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum.

26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum. 28 Conversus autem ad illas Iesus, dixit: "Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: 'Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.' 30 Tunc incipient dicere montibus: 'Cadite super nos; et collibus, Operite nos. 31 Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?"

32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34 Iesus autem dicebat: "Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt." Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes. 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: "Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus." 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, 37 et dicentes: "Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac." 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis: "Hic est rex Iudaeorum."

39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: "Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos." 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: "Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. 41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus, hic vero nihil mali gessit." 42 Et dicebat ad Iesum: "Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum." 43 Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: "Hodie mecum eris in paradiso."

44 Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam. 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. 46 Et clamans voce magna Iesus ait: "Pater, in manus tuas commendo spiritum meum." Et haec dicens, expiravit. 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: "Vere hic homo iustus erat." 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. 49 Stabant autem omnes noti eius a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.

50 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus 51 – hic non consenserat consilio, et actibus eorum – ab Arimathaea civitate Iudaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei; 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. 55 Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius. 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

[24] 1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata. 2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento. 3 Et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. 4 Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: "Quid quaeritis viventem cum mortuis? 6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, 7 dicens: 'Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.' 8 Et recordatae sunt verborum eius. 9 Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus. 10 Erat autem Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et ceterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec. 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.

13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus. 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. 17 Et ait ad illos: "Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?" 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: "Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus?" 19 Quibus ille dixit: "Quae?" Et dixerunt: "De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo, 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. 21 Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel; et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt. 22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, 23 et non invento corpore eius, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. 25 Et ipse dixit ad eos: "O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! 26 Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant."

28 Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire. 29 Et coegerunt illum, dicentes: "Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies." Et intravit cum illis. 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ex oculis eorum. 32 Et dixerunt ad invicem: "Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?" 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, 34 dicentes: "Surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. 35 Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

36 Dum autem haec loquuntur, stetit Iesus in medio eorum, et dicit eis: "Pax vobis; ego sum, nolite timere." 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. 38 Et dixit eis: "Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? 39 Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere." 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: "Habetis hic aliquid quod manducetur?" 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.

44 Et dixit ad eos: "Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me." 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, 46 et dixit eis: "Sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierosolyma. 48 Vos autem testes estis horum. 49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto."

50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum. 52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno 53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.

The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page