FRANCIS BACON
HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE
CAPITULUM SECUNDUM

II. SECUTUM est hoc anno, qui erat regis secundus, mirum quoddam facinus et audacia plenum, quodque statum regis et regni vehementer perturbavit. De quo narrationes quas in manibus habemus adeo nudae sunt et ieiunae ut rem relinquant vix credibilem, non tam ob eventus naturam (eiusmodo enim accidentia in rerum memoria non raro reperiuntur), sed propter peculiares quasdam rei circumstantias, praesertim sub initiis. Iudicium igitur faciemus de hoc negotio ex rebus ipsis, quatenus sibi invicem lucem praebeat, veritatem tanquam ex minera effodientes. Rex in regno suo novus erat, contraque opinionem suam, etiam et meritum, magna apud populum invidia et odio flagrabat. Radix huius invidiae plane erat, sedula eius et continua familiae Eboracensis depressio, quam corpus totius regni favore adhuc prosequebatur. Hoc animos populi indies a rege magis magisque avertebat, praesertim cum viderent regem post nuptias suas et filium ex illis nuptiis natum nihilominus coronationem reginae suae (quae coniunctum cum coronatione propria ab omnibus primo erat expectata) adhuc distulisse, ne matrimonialis quidem coronae honore eam dignatum. Neque enim secuta est coronatio reginae, nisi post duos annos, postquam scilicet pericula regi pro praeceptis fuerunt quid agendum sibi esset edocentia. Invaluerat autem invidia multo magis postquam rumor increbuerat (sive casu volitans sivi malitia hominum male animatorum sparsus) regem constituisse Edwardum Plantagenistam clanculum in turri Londinensi necare. Cuius casus tantum habebat cum casu liberorum regis Edwardi similitudinem, cum sanguinis ipsius propinquitas, par aetas, locusque ipse turris illius crudelitatis memoriam refricarent, ut in regem odiosissimam quandam opinionem et famam concitaret, ac ipse alter rex Richardus futurus fuisset. Etiam illud murmur adhuc sopitum non erat ex regis Edwardi filiis saltem alterum superstitem esse. Qui quidem rumor ab iis qui rebus novis studebant artificiose et occulto fovebatur. Neque vero in regis ingenio et moribus inerat aliquid ad dissipandas istiusmodi caligines commodum. Verum e contra, ita se gerere consueverat ut dubitationes potius iniiceret quam compesceret. Atque ex his fomes praeparatus est scintillae, quae quidem tantum rerum omnium datura incendium ab initio despicabilis fuit.

2. In Oxonia vivebat sacerdos quidam astutus et vafer, Richardus Simon vocatus, cui erat pupillus, pistoris filius, dictus Lambertus Simnellus, aetatis circiter quindecim annorum, puer quasi venerabilis, multum in ore at aspectu prae se ferens maiestatis et decoris. Sacerdos iste in cogitationem quandam malesanam incidit (dum sermones hominum avide imbiberet, et in episcopatum aliquem amplum se promotum iri speraret) ut adolescentulum illum ad filii secundi regis Edwardi (de quo opinio erat eum in turri fuisse trucidatum) personam induendam et similandum subornaret, et paulo post (nam inter rem agendam consilium suum quatenus ad personam mutavit) ad Edwardi Plantagenistae, tum in turri detenti, personam repraesentandam, et in omnibus quae ad fidem faciendam conducerent eum egregie instruxit. Hoc erat illud incredibile de quo prius diximus: non quod fictarum personarum ludibria ad regnum adipiscendum subornarentur (etenim temporibus antiquis et recentioribus hoc interdum contigerat), neque quod in mentem venire potuisset homini tam vili et abiecto ut tantam rem susciperet et amplecteretur (etenim magnae cogitationes et sublimes quandoque in infimae conditionis homines influunt, praesertim quando inebriati fuerint vulgi sermonibus), sed hoc (inquam) illud est, quod minime videtur probabile, sacerdotem istum, cui omnino ignota erat persona vera ad cuius exemplar persona falsa efformanda essent, ullo modo in animum inducere potuisse ut actorem fabulae suae edocere speraret, vel gestu externo vel in praeteritis vitae suae et educationis actis et accidentibus recensendis, vel in idoneis responsis ad quaestiones quas verisimile erat ei propositas fore, vel similibus, ulla ex parte ad vividum imaginem eius quem personandum susceperat commode exprimere. Etenim puero isti personare non contigit eum qui e cunabulis diu ante subreptus fuerat aut in prima infantia asportatus, verum adolescentulum talem qui usque ad aetatem decem fere annorum perpetuo in aula regia fuerat educatus, ubi oculi innumeri eum conspexissent. Rex enim Edwardus, caedis fratris sui ducis Clarentiae conscientia morsus, filium eius (de quo nunc loquimur) in integrum restituere sane noluit ut dux Clarentiae esset, sed tamen eum comitem Warwice creavit, honore qui ex parte matris ad eum pertinebat rescuscitato, eumque dum vixit honorifice admodum tractavit, licet Richardus Tertius eum postea in custodia habuerat. Adeo ut plane fiere nequiverit quin aliqua persona ex eminentioribus, cui Edwardus Plantagensita specialiter et familiariter notus fuisset, negotio praesideret, a qua sacerdos mandata reciperet. Quod vero maxime probabile est (si quis ex actis praecedentibus et subsequentibus rem recte aestimet) huc redit, ut personae quae telam illam ordiretur et texeret statuenda sit regina vidua, foemina negotiatrix et pragmatica, quaeque civilibus rebus tractandis insueta erat. Sane in illius conclavi felix illa coniuratio in Richardum Tertium pro rege Henrico inita, tracta, et agitata est (id quod rex optime noverat et fortasse nimis alte recondiderat). Illa etiam hoc tempore regi erat infensissima, eo nomine quod putaret filiam suam (ea qua rex insistebat via) non promotam sed depressam. Nemo autem proculdubio tanta cum rerum notitia scenam istam totam ornare aeque ac illa poterat. Neque tamen consilium eius erat, nec etiam caeterorum ex prudentioribus, qui huic machionationi favebant et vires subministrabant, ut idolum istud revera corona potiretur, sed illius periculo viam ad ruinam regis aperire. Quo peracto singuli diversas intra spes et consilia fovebant. Huic coniecturae maxime illud suffragatur, quod quamprimum coniuratio ista maturuerat et eruperat, rex ita afficiebatur ut reginam illam repente in monasterio de Bermondsey concluserit, omnesque fortunas eius et reditus fisco applicarit, hocque ordinavit per concilium et conventum quendam ostiis clausis habitum absque processu aliquo legali, exili admodum et longe petito usus praetextu, quod nempe filias suas ex asylo in potestatem regi Richardo contra promissum suum tradidisset. Ex quo genere procedendi, etiam a principio, pro nimis severo et plane irregulari habito, tam quoad materiam quam quoad formam, valde probabiliter concludi possit accusationes graves contra illam reginam prodiiisse, quas rex propter rationes status et ad vitandam invidiam publicare noluit. Non levi etiam argumento fuit secreti aliquid latuisse, et examinationes suppressas et et cohibitas fuisse, quod sacerdos ipse Simon postquam comprehensus esset ad supplicium nunquam palam productus fuisset, imo nec in publicum iudicium tractus (sicut compluribus ex clero ob proditiones minus atroces contigerat), sed tantum in gurgustio quodam incarceratus mansisset. Accedit, quod post mortem comitis Lincolniae (ex familia Eboracensi viri principalis), qui in praelio Stokensi occisus fuerat, rex hoc pectoris sui arcanum quibusdam ex consiliariis suis aperuit, se mortem comitis aegre ferre, quod ab illo si vixisset intima periculi sui et coniurationis contra se factae rescire potuisset.

3. Verum ut ad narrationem rei ipsius revertamur, primo Simon, ut diximus, discipulum suum edocuit personam Richardi ducis Eboracensis imitari. Hoc vero factum est sub idem tempus quo fama illa sparsa est quod rex constituerat Edwardum Plantagenistam, tum in turri detentum, neci tradere. Quo divulgato, magnum secutum est populi murmur. Sed non multo post, diverso rumore ingruente quod nimirum Edwardus ille Plantagenista e turri aufugisset, atque simul callidus iste sacerdos audiens illum tam charum vulgo fuisse, tantamque ob eius periculi depulsionem laetitiam conceptam, personam larvae suae mutavit, et in personam Plantagenistae tanquam magis idoneam transformavit, quippe qui in ore populi magis erat et sermonibus tum praecipue iactatus. Simul concinnius erat ut post famam fugae Edwardi hoc quod struebat subsequeretur. Attamen cum secum reputaret minus sibi tutum futurum, et hominum curiositati et inquisitioni magis obnoxium, si fabulam istam hic in Anglia egisset, consultius fore putavit si, more scenarum in tragoediis et similibus, magis e longinquo rem ostentaret. Itaque cum discipulo suo in Hibernam transfretavit, ubi favor erga familiam Eboracensem maiorem in modem fervebat. Rex sane in rebus Hiberniae constituendis minus impiger et providus fuerat, neque magistratus et consiliorios suos in illo regno mutaverat, aut alios sibi probatos et fidos caeteris immiscuerat ut facere debuerat, praesertim cum inclinationem eius populi erga familiam Eboracensem satis nosset, quamque etiam lubricus esset eius regni status, et ad res novas amplectandas pronus magis multo quam Anglia. Sed victoriis suis et successibus in Anglia confisus per otium res Hiberniae in ordinem se redacturum minime dubitabat.

4. Quamobrem hac regis socordia factum est, ut sub adventum Simonus cum falso suo Plantagenista in Hiberniam omnia ad defectionem et seditionem parata invenirentur, ac si ex composito fere res transacta fuisset. Primo omnium adiit Simon Thomam Fitz-Gerardum comitem Kildariae et Hiberniae tum praesidem, cuius oculos tanta caligine perstrinxit (partim sermonum suorum vi et insinuatione, partim habitu et gestu pupilli sui, cuius etiam ori maiestas quaedam regia insidebat), ut illecebrae illae, fumis fortasse quibusdam ambitionis adiutae, ita comitem affecerint, ut persuasissimum ei esset verum prorsus illum Plantagenistam fuisse. Comes negotium statim communicavit cum proceribus nonnullis et aliis, primo quidem occulto. Eos autem similiter secum affectos perspiciens, de industria rem in publicum exire et spargi permisit, veritus id quod destinaverat patefacere priusquam populi animos tentasset. Sed si potentiores alacriter, certe plebs furiose agebat, aerium illud phantasma incredibili gaudio et favore excipiens, partim quod essent in familiam Eboracensem propensissimi, partim ex gentis ipsius superbia ut regem Angliae regno dedisse et imposuisse viderentur. Neque vero scrupulus ille de damnatione Georgii ducis Clarentiae istius Edwardi patris apud eos quicquam valebat, cum nuper regis Henrici exemplo didicissent damnationes illas legales titulo et praetensioni ad coronae fastigium nullo modo officere. Quatenus vero ad Edwardi Quarti filias, facile innitebantur repulsae quam a rege Richardo haereditate regni summotae tulissent, easque etiam tanquam Henrici factionis portionem quandam aestimabant, cum in eius manu omnino essent. Adeo ut mirabili consensu et plausu, et magna omnium ordinum frequentia, Plantagenista iste fictitius ad castrum Dublinense adductus esset, atque ibi tanquam rex salutatus, stipatus, et honoratus, puero satis decore se gerente, nihilque committente quod ignobilitatem generis sui argueret. Quin et paucis diebus elapsis rex proclamatus est per nomen Edwardi Sexti, ne gladio quidum uno pro caussa regis Henrici evaginato.

5. Rex, nunciis perlatis de rebellione ista tam repentina et inexpectata, plurimum commotus est duas praecipus ob causas: prima erat quod motus iste illud tentabat a quo sibi maxime metuebat, tituli scilicet Eboracensis familiae resuscitationem; secunda, quod motus idem contigerat tali loco quo tuto personam suam transferre non poterat. Nam partim ex fortitudine innata, partim ex suspicione quadam universali (nescius et haesitans cui fidere secure posset) personal suam propriam ad omnes motus reprimendos tranferrre amabat. Rex igitur concilium suum convocavit apud coenobium Carthusianorum ad Shinam. Quod quidem concilium admodum secreto habitum est. At decreta eius quae in publicum statim prodierunt tria fuerunt.

6. Primum erat ut regina vidua (sicut antea obiter dictum est) eo quod contra pactum et fidem suam iis praestitam, qui cum ea de matrimonio filiae suae Elizabethae cum Henrico ineundo contraxerant, eam nihilominus ex asylo in manus regis Richardi tradidisset, coenobio monialium de Bermondsey includeretur, utque fortunae et reditus eius omnes fisco cederent.

7. Secundum erat ut Edwardus Plantagenista, tunc temporis in custodia turris arcta habitus, modis omnibus qui excogitari poterant maxime publicis et notoriis publico monstraretur. Hoc eo spectabat, partim ut rex illa quam apud populum subierat invidia exoneraretur de nece clandestina Edwardi, sed praecipue ut omnibus liquido detegerentur eorum quae in Hibernia acta sunt levitas et impostura, quodque revera Plantagenista quem colebant idolum et res fictitia tantummodo esset.

8. Tertium erat ut denuo publicaretur remissio generalis anteactorum iis qui intra diem praefixum delicta sua revelare vellent, et se regiae clementiae submitterent; utque diploma remissionis verbis tam largis et amplis perscriberetur ut nullum prorsus genus altae proditionis (vel in regis ipsius personam) exciperetur. Quod licet mirum videri posset, attamen regi prudenti et sagaci probabatur, qui satis sciret maxima sibi pericula non a proditionibus levioribus, sed ab atrocioribus imminere. Ista vero regis et concilii sui decreta statim executioni mandata sunt. Ac primo regina vidua in coenobio monialium apud Bermondsey conclusa est et fortunis omnibus exuta. Quod res mirabilis populo visa est, foeminam infirmam et calamitosam, quod tyranni minis et promissis succubuisset, idque post tantum temporis spacium elapsum (quo rex nullum offensae aut animi exulcerati signum ostendisset), multo autem magis post tam felix matrimonium inter regem et filiam suam cum prole mascula suscepta, a rege tam subito mutato aut tam tarde sensus suos aperiente tanta cum severitate tractari.

9. Regina ista inter exempla fortunae insigniter inconstantis, et adversa cum prosperis saepe alternantis, reponi possit. Primo a supplice afflicta et viduata assumpta est in thorum regis, regis inquam coelibis quique inter viros aetatis suae fuerat pulcherrimus. Etiam in ipso regni Edwardi curriculo miseram subierat fortunae aleam et felicitatis suae eclipsim ex fuga regis et coronae suae amissione temporaria. Insuper eo nomine fortunata censeri posset quod prolem ei pulcherrimam egregia cum foecunditate peperit, atque amorem eius maritalem (patientia et obsequio et amorum regis dissimulatione aliquantulum adiuta) usque ad finem retinuit. In cognatos et sanguinis propinquitate coniunctos etiam ad factionem usque propensa fuit, quae res apud proceres ex parte regis, qui regium sanguinem mixtura illa quasi pollui existimabant, magnam ei invidiam conflaverat. Quibus proceribus regii sanguinis se adiunxerat dominus Hastingus, magna apud regem gratia florens, qui, licet regi tam charus esset, putabatur per vices malitia et artibus huius reginae non absque periculo ruinae vixisse. Post mortem regis mariti sui veluti subiectum aliquod tragoediae facta est, cum vitam eousque produxisset ut videret fratri suo caput amputatum, utrosque filios suos regno privatos, spurios declaratos, et crudeliter interfectos. Attamen inter has tam acerbas calamitates libertate sua, dignitate et fortunis fruebatur. Verum postea demum, rota aliquantulum in prospera versa, cum regem in generum nacta esset et facta avia nepotis masculi, nihilominus (ob caussas obscuras et incognitas, et sub praetextibus non minus admirandis) praecipitata est et mundo exulavit in monasterio clausa, ubi periculosum pene erat eam invisere. In quo paulo post vitam finivit. Regis tamen iussu iuxta regem maritum suum Windesoriae honorifice sepulta fuit. Collegium reginale apud Cantabrigiam fundavit. Hoc rigore rex magna apud populum suum incurrit obloquia, tam ob rationes status quam ob confiscationem tam amplam, ei reddita sunt dulciora.

10. Sub idem tempus Edwardus Plantagenista verus in die dominico per universas Londini plateas principales ductus est ut a populo spectaretur. Et post spectaculum populi in plateis, solenni processione templum D. Pauli ingressus est, ubi et frequens provisum est, ut complures ex nobilitate et alii gradus eminentioris (maxime ex iis qui regi suspecti essent, quique speciem et personam Plantagenistae optime nossent) sermones cum adolescente inter eundum familiariter conferrent. Atque hoc regis prudentissimum remedium malum illud Hiberniae plane discussit apud populum Angliae, praesertim illud Hiberniae partem quae errore non malitia toxicum illud hauserat. In Hibernia tamen, ubi non dabatur a facinore in tantum aucto receptus, parum aut nihil valuit, et sermones serebant regem, ut verum regni haeredem depelleret et mundo fucum faceret et hominum imperitorum oculos fascinaret, adolescentulum supposititium in similitudinem Edwardi Plantagenistae ornasse, eumque populo monstrasse ne abstinendo quidem a sacris processionis ritibus, quo maiorem fabulae fidem conciliaret. Circa idem quoque tempus edictum de remissione generali promulgatum est. Simul etiam rex multam adhibuit diligentiam ut portus regni clauderetur, ne fugitivi rebus praesentibus infensi aut suspecti mare traiicerent in Hiberniam aut Flandriam.

11. Interim rebelles Hiberniae nuncios tam in Angliam quam Flandriam clam miserant qui utribique loci res haud parvi momenti transegerant. In Anglia enim in partes suas pertraxerunt Ioannem comitem Lincolniae, Ioannis Poli ducis Suffolci filium ex Elizabetha Edwardi Quarti sorore. Comes iste spiritus altos et elatos gerebant, simulque strenuus erat et ingenio pollens, et sublimibus iampridem cogitationibus insueverat. Richardo enim Tertio constitutum erat odio fratris eius utriusque (regis Edwardi et Clarentiae ducis) atque eorum stirpis (cum scilicet sanguine amborum manus suas imbuisset) posteros eorum sub variis et falsis praetextibus (de quibus antea diximus) successione in regnum privare et comitem istum (si ipse sine liberis discederet) in regem destinare. Neque hoc regem latuerat, qui propterea actiones eius secreto observabat. Verum cum populi invidiam ob incarcerationem Edwardi Plantagenistae iam degustaverat, consultum non putabat huiusmodi invidiam accumulare per incarcerationem comitis Lincolniae. Quin et rebus suis conducere putabat illum tanquam alterius rivalem conservare. Comes autem Lincolniae rebellionis Hiberniae ut particeps fieret movebatur, non quod leviter inniteretur iis quae ibi gesta erant instar bullae fragilis evanida, sed literis a Margareta de Burgundia receptis, in cuius suppetiis auxiliaribus, atque ipsa declaratione quod in partes descendisset, plus longe ponderis erat, tum quoad famam tum quoad vires ipsas. Neque comes negotium repulit quod sciret praetensum Plantagenistam idolum merum et nihil amplius esse, sed contra laetabatur eum falsum potius quam verum Plantagenistam fuisse, quod cum satis scriet falsum Plantagenistam sponte in fumos abiturum, verum autem regis consiliis pessum iri, secum reputaret aditum sibi ad regnum proprio titulo et iure patefieri posse. Haec animo agitans secreto in Flandriam transfretavit, quo paulo ante appulerat dominus Lovellus, qui consiliorum suorum veluti procuratorem in Anglia reliquerat Thomam Broughtonum equitem auratum, qui in comitatu Lancastriae magnas clientelas et multos sequaces habebat. Nam paulo ante (ut supra diximus) cum praetensus Plantagenista primo in Hiberniam receptus fuisset, nuncii clandestini ad Margaretam missi fuerant eam de rebus iam in Hibernia estis certiorem facientes, eius auxilium in causa (ut ipsi dicebant) tam pia et iusta, et cuius initiis Deus tam manifesto affuiset, implorantes cum promissis et protestatione omnia deinceps arbitrio eius permissa fore, tanquam supremae eius actonis patronae et protectricis. Margareta, Edwardo Quarto soror fuit secunda, etiam Carolo Burgundiae duci, Strenuo cognominato, secunda uxor. Ex quo cum nullos liberos suscepisset, magnam curam cum insigni benevolentiae affectu Philippi et Margaretae (prioris mariti nepotum) educationi impendit, id quod magnum ei amorem et auctoritatem apud Belgas conciliavit. Princeps haec animo virili, malitia autem muliebri, praedita, thesauris quoque non exiguis affluens propter dotis suae amplitudinem providamque eius dispensationem, et ipsa liberorum exors curisque aliis fere soluta, pro fine consiliorum sibi proposuerat ut videret in solio regali Angliae familiam suam iterum collocatam. Henricum autem tanquam metam sibi posuerat, ad cuius ruinam omnes actiones suae tenderent et collimarent. Adeo ut ex eius consiliis (tanquam ex pharetra) turbae per multos annos excitatae in regem emissae fuerint. Tanto autem flagrabat adversus familiam Lancastriae, et praecipue in regis personam, odio, ut neutiquam per familiarum in nepti sua tam honorificam coniunctionem mitigaretur, sed contra, ipsam neptem suam odio haberet quod suis nuptiis regi ad regnum adipiscendum et in se stabiliendum aditum patefecisset. Magno igitur et vehementi animi impetu oblatam a rebellibus occasionem arripuit, eorumque postulatis annuit. Et consilio habito cum comite Lincolniae et domino Lovello et aliis, decretum est ut proceres illi duo cum cohorte bis mille Germanorum (qui omnes erant veterani) sub ductu Martini Swarti (duce forti et in militia experto) in Hiberniam se conferrent ad novum regem. Magna siquidem in spe erant, quando actio illa regalitatis plane constitutae et fixae speciem habuisset, et comitis Lincolniae veluti secundae personae, necnon copiarum exterarum in auxilium submissarum, reputatione aucta esset, fore ut harum rerum fama animos adderet illis qui in Anglia partibus suis favebant, ut praesto essent cum auxiliis quo tempore exercitus in Angliam transvectus esset. Insuper et hoc decretum est, ut si res successisset, supposititius ille Plantagenista deponeretur et verus reciperetur. In qua tamen actionis periodo comes Lincolniae privatas suas spes fovebat. Postquam copiae istae ex Flandria in Hiberniam venissent, et partium confidentia ex conspectu mutuo, et exercitus iusti iam in unum corpus coacti facie mirum in modum crevisset, de successu minime dubii sibi magna pollicebantur, ac secum sermonibus et colloquiis iactabant se copiis multo maioribus instructos ad regnum Henrici subvertendum proficisci quam idem Henricus ad regis Richardi regnum subvertendum fecisset. Quodque si nullus adversus se gladius strictus esset in Hibernia, coniectura ex eo recte capi posset gladios etiam in Anglia cito aut vaginis conditos aut repulsos fore. Primo autem iactantia quadam ob tantas copiarum accessiones regem suum novum in ecclesia cathedrali Dublinensi coronaverunt, qui antea proclamatione tantum rex declaratus erat. Tum vero concilium habuerunt de iis quae ulterius agenda erant. In quo concilio, etsi opinabantur nonnulli quod consultissimum foret res in Hibernia primum consistituere, illamque regionem pro belli sede deligere, eoque regem ipsum Henricum necessitate belli compulsum pertrahere (ex cuius absentia sperabant haud parvos motus et mutationes in Anglia secuturos), nihilominus quia regnum Hiberniae inopia laborabat unde exercitum alere et militibus Germanis stipendia solvere nullo modo possent, quia etiam studia et vota Hibernicorum atque generaliter militum (qui in statu rerum tumultuario potius duces suos regere quam ab illis regi consueverunt) magno impetu et cupiditate multa ferebantur spoliis regni Angliae se ditandi, in eam sententiam itum est ut copias suas quanta fieri posset celeritate in Angliam transferrent. Rex interim, qui cum primum audierat quid in Hibernia gestum esset, haud multum commotus est, sed sperabat se nullo negotio copias Hibernicas (tanquam avium gregem) lapidis iactu dispersurum, atque examen istud apum cum rege suo veluti tinnitu et cymbalis abacturum. Cum postea certior factus esset comitem Lincolniae se partibus adiunxisse atque ducissam Margaretam factioni praesidere, periculum vere aestimare coepit, atque tanquam ea quae oculis cernuntur prospiciebat regnum suum iterum in discrimen venturum, sibique necesse fore rursus de eo dimicare. Ac primo, antequam audisset comitem Lincolniae e Flandria in Hiberniam profectum, coniiciebat fore ut a duabus simul regni partibus oppugnaretur, videlicet ad orientalem Angliae plagam facta invasione a copiis e Flandria, atque ad occidentalem plagam versus septentrionem a copiis ex Hibernia. Itaque postquam mandasset ut delectus militum in utrisque partibus haberentur, et duos constituisset strategos Iasparum ducem Bedfordiae et Ioannem comitem Oxoniae (in animo habens etiam in propria persona adesse ubi occasiones eius praesentiam maxime requirerent), nullam tamen eo ipso tempore invasionem expectans (cum hyems iam adulta esset) iter suum instituit versus Suffolciam et Norfolciam, ut eas provincias confirmaret. Postquam autem ad Sancti Edmundi Burgum venisset, accepit Thomam marchionem Dorcestriae (qui unus ex pignoribus fuerat in Gallis) ad ipsum properare ut se a quibusdam accusationibus contra se exhibitis purgaret. At licet rex aurem ei benignam reservaret, erat tamen conditio temporis tam periculosa ut statim miserit comitem Oxoniae, qui obviam ei factus ad turrim Londinensem illum perduceret. Verbis tamen gratiosis eum permulceret, et postularet ut ignominiam illam non aegre ferret, quia nihil a rege periculi ei imminebat. Quin et hanc rem ei praesidio fore, ut nec rebus regis nec fortunis propriis quicquam nocere posset, et quod in regis manu semper futurum esset (postquam ab iis de quibus insimulabatur se purgasset) honorem eius resarcire.

12. A Burgo Sancti Edmundi ad civitatem Norwici perrexit. Inde tanquam in peregrinatione quadam sacra Walsinghamiae templum, virgini Mariae dicatum et multis miraculis celebre, visitavit, et vota pro salute sua nuncupavit. Atque inde per Cantabrigiam Londinum reversus est. Post paucos dies rebelles Hibernici cum rege suo (sub ductu comitis Lincolniae, comitis Kildariae, domini Lovelli, et Swarti praefecti cohortis) ad Fouldriam in comitatu Lancastriae appulerunt. Ad quos statem se contulit Thomas Broughtonus eques auratus cum exigua admodum manu Anglorum. Rex per hoc iam certus procellam istam non diruptam iri, sed in unum locum casuram, copias satis amplas coegerat, atque ipse, assumptis etiam duobus quos delegerat stategis (nempe duce Bedfordiae et comite Oxoniae) Coventriam usque, manum cum iis conserturus, advenerat. Unde turmam equitum ad hostium res explorandas emisit, utque simul aliquos ex exercitu eorum palantes interciperet, ex quibus melius scire posset eorum et progressus et consilia. Quod et factum est, etsi in ipso rebellium exercitu exploratores non deessent.

13. Rebelles versus Eboracum iter ceperunt, vastatione agrorum et alia violentia hostili abstinentes ut melius in gratiam populi se insinuarent, et regis sui decore tuerentur. Qui scilicet ex vero sensu animi regii calamitatibus subditorum indoleret. Verum globulus iste nivalis inter volvendum augmenta nulla suscipiebat. Neque enim populus ad illos ex ulla parte confluxerat, neque etiam in aliis regni partibus motus ullus in eorum favorum factus est. Cui rei in causa erat partim exerimientum quod iam exhibuerat rex moderati regiminis sui cum opinione felicitatis coniunctum, partim quod odiosa admodum res esset populo Angliae regem accipere humeris Hibernorum et Germanorum gestatum et introductum, ex quibus nationibus maxima pars copiarum rebellium erat conflata. Neque ab ipsis rebellibus satis prudenter factum est, ut primo in partes boreales exercitum suum ducerent. Nam licet praeteritis temporibus fuissent illae regiones amicorum suorum altrices, tamen iisdem locis exercitus domini Lovelli dispersus fuit, atque ibidem rex ipse praesentia sua populi animos paulo ante leniverat. At comes Lincolniae spe sua frustratus (populum enim ad se certatim confluxurum sibi promiserat, in quo casu in animo ei erat bellum protrahere) remque iam sine receptu esse satis sciens decreverat cum regis copiis qua poterat celeritate confligere. Itaque versus oppidum Newarci exercitum duxit, oppidum sperans se subito suo adventu in potestatem suam redacturum. Sed rex paulo ante Notinghamiam venerat, ubi concilium castrense convocavit. In quo deliberatum est an tempus protelare aut hostes statim adoriri oporteret. In quo concilio rex ipse (qui multas animo suspiciones agitabat quarum nemo conscius esset) manifesto in eam sententiam propendebat ut praelio quamprimum decertarent. Verum hanc dubitationem repente eximerunt magna auxilia quae in ipso articulo huius consultationis se adiunxerant, partim literis missis excitata, partim sponte a multis regni partibus venientia.

14. Principales autem personae quae tum in regis auxilium advolarunt fuerunt ex nobilitate quidem comes Salopiae et dominus Strange, ex equitibus autem et nobilibus minoribus ad septuaginta homines cum cohortibus suis numerum sex mille armatorum implentibus praeter copias quae regi ante eorum adventum praesto fuerant. Quocirca rex cum cerneret copias suas in tantum auctas magnamque in omnibus ad pugnam alacritatem, in eo quod prius decreverat confirmatior erat, atque propere exercitum duxit ita ut inter castra hostium et oppidum Newarci se medium sisteret, nolens eorum exercitum illius oppidi commoditate gaudere. Comes neutiquam territus eo ipso die ad pagum quendam Stoke dictum perrexit, ibique illa nocte castrametatus est super clivum cuiusdam colliculi. Rex autem die sequente aciem instruxit in campestribus. Nec minus animose comes de colle descendit, et praelium cum eo consertuit. De quo quidem praelio narrationes quae nunc extant tam exiles sunt et nudae (etsi fuerat res tam recentis memoriae) ut potius successum praelii quam modum pugnae declarent. Aiunt regem copias suas in tres acies divisisse, quarum prima acies tantum, alis utrinque bene roborata, reapse pugnaverat, totumque exercitus hostilis impetum sustinuerat. Pugnam fuisse atrocem et obstinatum, et per tres horas durasse antequam victoria in aliquam partem inclinarit, nisi quod, quandoquidem prima tantum regis acies pugnaverat (duabus reliquis aciebus veluti ociose stantibus) iudicium fieri possit qualis in fine successus pugnae expectandus esset; Martinum Swartum cum suis Germanis egregie perfunctos esse; itemque Anglos; neque etiam Hibernos officio defuisse, animis aut ferocia; sed cum essent fere inermes, spiculis tantum et ensibus instructi, in eos potius occisionem quam pugnam fuisse, ita ut furiosa eorum trucidatio, reliquo exercitui magno terrori fuisset; universos autem duces in acie cecidisse, nempe comitem Lincolniae, comitem Kildariae, Franciscum dominum Lovellum, Martinum Swartum, et Thomam Broughtonum, omnes fortiter praeliantes nec terga vertentes aut retro cedentes. Tantum de Lovello exiit sermo quod e praelio fugerit et flumen Trenti equo transnataverit, sed adversum littus propter ripae praecipitium conscendere non potuit, unde in fluvio submersus est. At alius sermo eum in fluvio non relinquit, sed refert quod diu post in caverna quadam subterranea vitam produxerit. Numerus occisorum ex parte hostium fuit ad minimum quatuor millium. Ex parte autem regis primae aciei circiter dimidium cecidit praeter multos saucios, sed minoris conditionis homines. Inter alios šaptivos fuerunt supposititius ille Plantagenista (iterum Lambertus Simnellus factus), unaque versutus ille sacerdos eius paedagogus. Lambertum quod attinet, rex vita eum privare noluit, sive ex animi magnitudine, reputans illum instar imaginis tantum cereae fuisse quam alii temperarant et finxerant, sive ex alta quadam prudentia, putans eum, si capite plecteretur, nimis propere in oblivionem iturum, sin in vivis maneret, futurum eum assiduum spectaculum et instar remedii aut exorcismi adversus eiusmodi spectra et incantationes temporibus venturis. Itaque receptus est in famulitium regis in aula sua, sed vili admodum loco in culina. Adeo ut insigni humanae fortunae ludibrio veru circumageret ille qui coronam gestarat (cum tamen fortuna post tragoediam minime soleat comoediam aut exodium introducere). Postea autem promotus est, ut esset ex falconariis regis. Quod vero ad sacerdotem, in gurgustium quoddam obscurum inclusus est, neque quid de eo postea factum esset innotuit, cum in natura regis penitus insitum esset pericula sua veluti sub sigillo obsignare.

15. Post praelium profectus est rex Lincolniam, ubi preces solennes et gratiarum actiones celebrari fecit pro salute sua et victoria. Utque devotiones eius plenum suum circulum complerent, misit vexillum suum ad templum beatae virginis Walsinghamiae in oblationem, ibi vota solvens ubi nuncupasset. Atque hoc modo ab ista tam insigni fortunae machina (quae in eum intentata fuerat) liberatus ad pristinam animi confidentiam rediit, secum cogitans universa sua infortunia simul in eum irruisse. Verum id contigit quod sermo vulgi in principio regni sui ei ominatus est, futurum scilicet, ut laboriose regnet, quod regnum suum a morbo sudorifico initium cepisset. Sed quamvis rex se iam in portu navigare putaret, tamen tanta fuit prudentia ut fiducia sua providentiam neutiquam obfuscaret, praesertim in rebus non remotis. Itaque tam recenti et inexpectato periculo expergefactus, animo volvebat quibus modis tam rebellionis praeteritae participes et fautores eradicaret, suam similium periculorum semina in futurum extingueret, simulque hominum male erga res suas animatorum receptacula omnia et refugia, ubi rebellionibus suis paulo post vivificandis incubant, amoveret. Primo igitur profectionem novam a Lincolnia in partes septentrionales instituit, quamvis revera hoc iter potius curiam quandam iudicialem itinerariam saperet quam alias. Nam ubicunque se contulit magna cum severitate et stricta inquisitione, partim iure militari, partim via iustitiae ordinaria, animadvertebat in eos qui rebellioni praeteritae adhaeserant, eique vires praebuerant. Neque morte plerosque afficiebat (cum ipsum praelium haud parum cruoris profudisset) sed mulctis pecuniariis, vitae parcens, thesauros autem corrogans. Inter alia eius generis crimina sedulo inquisitum est de iis qui rumorem quendam excitarunt et sparserunt paulo ante praelium commissum rebelles praelio vicisse, regisque exercitum debellatum fuisse, regemque ipsum fugisse. Unde opinio erat complures, qui aliter in regis suppetias venturi fuissent, isto artificio detentos fuisse et perterritos. Quae quidem accusatio, licet fundamento non penitus caruerit, attamen callide et avide a nunnullis arrepta erat, qui cum ipsi ad regis partes tuendas sorcordes fuissent et negligentes hoc praetextu utebantur ad teporem eorum et inertiam tegendam. Quam nihilominus calliditatem rex deprehendere noluit, etsi eam animo reconderet, quatenus ad personas quasdam particulares, ut sui moris erat.

16. Verum quoad extirpationem radicum et caussarum motuum similium temporibus futuris, coepit rex sentire ubi eum calceus suus ureret, quodque depressio familiae Eboracensis in omnibus tanquam unguis in ulcere esset. Factus igitur iam cautior, neque pericula amplius contemnere aut remedia eorum dedignatione quadam reiicere volens, atque aliquid quod in hac re animos hominum sanare posset praestare cupiens (praesertim in caeremonia quapiam externa), decrevit tandem coronationem reginae maturare. Postquam igitur Londinum reversus esset, quo magna cum pompa et tanquam triumphali ingressus est victoriamque suam per biduum sacris obeundis celebrasset (priore enim die templum D. Pauli adiit et hymnum Te Deum cantari fecit, crastino autem solennem processionem habuit et concioni apud crucem Divi Pauli interfuit), regina, summa cum magnificentia et splendidissimo apparatu, apud Westmonasterium coronata est Novembris vicesimo quinto, anno autem regis tertio. Quae coronatio duos circiter annos nuptias suas insecuta est tanquam baptismam seretivum quod compatres diu expectasset. Quae mira et inexpectata temporis protractio sic notata est ab omnibus aci si res stomacho regis minime grata erat, sed necessitate quadeam, et propter rationes status, ei fuisset imposita. Paulo post, ut omnibus palam fieret serenitatem quandam iam factam, quodque incarceratio Thomae marchionis Dorcestriae temporis potius res quam hominis esset, idem marchio libertati restitutus est absque examinatione aliqua aut aliqua quavis formula. Sub idem tempus rex legationem ad Innocentium pontificem misit quae de nuptiis suis eum certiorem redderet, atque insuper referret regem iam (sicut alterum Aeneam) ex fluctibus et diutinis erroribus fortunae suae emersisse, atque in portum securum appulisse, ac simul gratias sanctati suae ageret, quod celebrationem nuptiarum suarum praesentia nuncii sui honorisset, atque tam personam suam quam vires regni ad mandata sua exequenda prolixe offeret.

17. Legatus autem regis orationem habens coram papa in praesentia cardinalium regem reginamque tanta verborum grandiloquentia extulit, ut fastidio eos qui aderant prope enecaret. At postquam ad papae laudes pervenisset, ita eum ad caelos useque elevavit et deificavit ut omnia quae de rege et regina iam modo dierat moderata viderentur et tolerabilia. A papa sane honorifice admodum exceptus est, et multa cum gratia dimissus. Cum enim papa sibi conscius esset socordiae suae, quodque orbi Christiano prorusus inutilis haberetur, magna affectus est laetitia quod nomen suum et laudes apud regna remotiora tam feliciter resonare cerneret. Obtinuit etiam a papa iustam admodum et honorificam bullam ad privilegia asylorum (quae regi tantas molestias pepererunt) in tribus articulis moderanda.

18. Primo, ut si quis ex asylo noctu aut alias clanculum exisset et maleficii aliquid vel transgressionis commiteret, ac deinde se in asylum recepisset, asyli iure in perpetuum decideret. Secundo, ut licet corpus eius qui in asylo degebat a creditoribus immune esset, tamen bona quae extra asylum inventa essent legi subiicerentur. Tertio, ut si quis ad asylum propter crimen laesae maiestatis confugisset, bene liceret regi custodes ei intra asylum ipsum apponere qui eius dicta et facta observarent.

19. Rex quoque, in maiorem regni sui securitatem contra seditiosos et malevolos subditos (quibus regnum abundare sciebat) qui in Scotiam ad libitum aufugere possent, quippe quae non sub clavibus erat quemadmodum erant regni portus, huius rei causa magis quam quod hostilia ab eo regno metueret, ante adventum suum Londinum (dum apud oppidum Novi Castri maneret) legatos solenniter miserat ad Iacobum Tertium Scotiae regem, qui de pace cum eo tractarent et concluderent. Fuerunt autem legati Richardus Foxus episcopus Exoniensis et Richardus Edgcombus eques auratus regii hospitii contrarotulator, qui honorifice apud eum regem excepti fuerunt. Verum rex Scotiae eodem quo rex Angliae modo laborans (licet, ut postea apparabat, magis atroci et lethali), hoc est, subditis malignis ad tumultus ciendos idoneis, etsi affectu proprio in pacem cum rege componendam multum inclinaret, tamen proceres suos in hac re cognoscens aversissimos (quos irritare timebat) inducias tantum in septennium concessit, in secreto tamen pollicitus eas inducias de tempore in tempus renovatas iri quandiu uterque rex in vivis esset.

Bacon Neo-Latin The Latin Library The Classics Page